DIVI CLAVDII APOCOLOCYNTOSIS
I.
[1] Quid actum sit in caelo ante diem III. Idus Octobris anno novo, initio saeculi felicissimi, volo memoriae tradere. Nihil nec offensae nec gratiae dabitur. Haec ita vera si quis quaesiverit unde sciam, primum, si noluero, non respondebo. Quis coacturus est? Ego scio me liberum factum, ex quo suum diem obiit ille qui verum proverbium fecerat, aut regem aut fatuum nasci oportere. [2] Si libuerit respondere, dicam quod mihi in buccam venerit. Quis unquam ab historico iuratores exegit? Tamen, si necesse fuerit auctorem producere, quaerito ab eo qui Drusillam euntem in caelum vidit: idem Claudium vidisse se dicet iter facientem "non passibus aequis". Velit nolit, necesse est illi omnia videre quae in caelo aguntur: Appiae Viae curator est, qua scis et Divum Augustum et Tiberium Caesarem ad deos isse. [3] Hunc si interrogaveris, soli narrabit. Coram pluribus nunquam verbum faciet: nam, ex quo in senatu iuravit se Drusillam vidisse caelum ascendentem et illi pro tam bono nuntio nemo credidit, quod viderit verbis conceptis affirmavit se non indicaturum, etiam si in medio Foro hominem occisum vidisset. Ab hoc ego quae tum audivi certa, clara affero, ita illum salvum et felicem habeam.
II.
[1] Iam Phoebus breviore via contraxerat ortum
Lucis et obscuri crescebant tempora somni;
Iamque suum victrix augebat Cynthia regnum,
Et deformis Hiemps gratos carpebat honores
5Divitis Autumni, iussoque senescere Baccho
Carpebat raras serus vindemitor uvas.
[2] Puto magis intellegi si dixero: mensis erat October, dies III. Idus Octobris. Horam non possum certam tibi dicere: facilius inter philosophos quam inter horologia conveniet. Tamen inter sextam et septimam erat. [3] - Nimis rustice! Adquiescunt omnes poetae, non contenti ortus et occasus describere, ut etiam medium diem inquietent: tu sic transibis horam tam bonam?
[4] Iam medium curru Phoebus diviserat orbem
et propior nocti fessas quatiebat habenas,
obliquo flexam deducens tramite lucem.
Claudius animam agere coepit, nec invenire exitum poterat.
III.
[1] Tum Mercurius, qui semper ingenio eius delectatus esset, unam e tribus Parcis seducit et ait: "Quid, femina crudelissima, hominem miserum torqueri pateris? Nec unquam tam diu cruciatus cesset? Annus sexagesimus quartus est, ex quo cum anima luctatur. [2] Quid huic et rei publicae invides? Patere mathematicos aliquando verum dicere, qui illum, ex quo princeps factus est, omnibus annis, omnibus mensibus efferunt. Et tamen non est mirum si errant et horam eius nemo novit: nemo enim unquam illum natum putavit. Fac quod faciendum est:
"Dede neci, melior vacua sine regnet in aula."
[3] Sed Clotho: "Ego, mehercules! inquit, pusillum temporis adicere illi volebam, dum hos pauculos qui supersunt civitate donaret: constituerat enim omnes Graecos, Gallos, Hispanos, Britannos togatos videre. Sed, quoniam placet aliquos peregrinos in semen relinqui et tu ita iubes fieri, fiat." Aperit tum capsulam et tres fusos profert. Unus erat Augurini, alter Babae, tertius Claudii. "Hos, inquit, tres uno anno exiguis intervallis temporum divisos mori iubebo, nec illum incomitatum dimittam. Non oportet enim eum qui modo se tot milia hominum sequentia videbat, tot praecedentia, tot circumfusa, subito solum destitui. Contentus erit his interim convictoribus."
IV.
[1] Haec ait et, turpi convolvens stamina fuso,
abrupit stolidae regalia tempora vitae.
At Lachesis, redimita comas, ornata capillos,
Pieria crinem lauro frontemque coronans,
5candida de niveo subtemina vellere sumit,
felici moderanda manu, quae ducta colorem
assumpsere novum. Mirantur pensa sorores:
mutatur vilis pretioso lana metallo;
aurea formoso descendunt saecula filo.
10Nec modus est illis: felicia vellera ducunt
et gaudent implere manus; sunt dulcia pensa.
Sponte sua festinat opus, nulloque labore
mollia contorto descendunt stamina fuso:
vincunt Tithoni, vincunt et Nestoris annos.
15Phoebus adest cantuque iuvat gaudetque futuris,
et laetus nunc plectra movet, nunc pensa ministrat.
Detinet intentas cantu fallitque laborem;
dumque nimis citharam fraternaque carmina laudant,
plus solito nevere manus humanaque fata
20laudatum transcendit opus. "Ne demite, Parcae,
Phoebus ait; vincat mortalis tempora vitae
ille mihi similis vultu similisque decore,
nec cantu nec voce minor. Felicia lassis
saecula praestabit legumque silentia rumpet.
25Qualis discutiens fugientia Lucifer astra
aut qualis surgit redeuntibus Hesperus astris,
qualis, cum primum tenebris Aurora solutis
induxit rubicunda diem, Sol aspicit orbem
lucidus et primos a carcere concitat axes,
30talis Caesar adest, talem iam Roma Neronem
aspiciet. Flagrat nitidus fulgore remisso
vultus et adfuso cervix formosa capillo."
[2] Haec Apollo. At Lachesis, quae et ipsa homini formosissimo faveret, fecit illud plena manu, et Neroni multos annos de suo donat. Claudium autem iubent omnes
χαίροντας εὐφημοῦντας ἐκπέμπειν δόμων
Et ille quidem animam ebulliit, et ex eo desiit vivere videri. Exspiravit autem dum comoedos audit, ut scias me non sine causa illos timere. [3] Ultima vox eius haec inter homines audita est, cum maiorem sonitum emisisset illa parte qua facilius loquebatur: "Vae me! puto, concacavi me." Quod an fecerit nescio. Omnia certe concacavit.
V.
[1] Quae in terris postea sint acta supervacuum est referre. Scitis enim optime, nec periculum est ne excidant quae memoriae gaudium publicum impresserit: nemo felicitatis suae obliviscitur. In caelo quae acta sint audite: fides penes auctorem erit. [2] Nuntiatur Iovi venisse quendam bonae staturae, bene canum; nescio quid illum minari, assidue enim caput movere; pedem dextrum trahere.
Quaesisse se, cuius nationis esset: respondisse nescio quid perturbato sono et voce confusa. Non intellegere se linguam eius: nec Graecum esse nec Romanum, nec ullius gentis notae. [3] Tum Iuppiter Herculem, qui totum orbem terrarum pererraverat et nosse videbatur omnes nationes, iubet ire et explorare quorum hominum esset. Tum Hercules primo aspectu sane perturbatus est, ut qui etiam non omnia monstra timuerit: ut vidit novi generis faciem, insolitum incessum, vocem nullius terrestris animalis, sed, qualis esse marinis beluis solet, raucam et implicatam, putavit sibi tertium decimum laborem venisse. [4] Diligentius intuenti visus est quasi homo. Accessit itaque et, quod facillimum fuit Graeculo, ait:
τίς πόθεν εἰς ἀνδρῶν; πόθι τοι πόλις ἠδὲ τοκῆες;
Claudius gaudet esse illic philologos homines: sperat futurum aliquem Historiis suis locum. Itaque, et ipse homerico versu Caesarem se esse significans, ait:
Ἰλιόθεν με φέρων ἄνεμος Κικόνεσσι πέλασσεν,
Erat autem sequens versus verior, aeque Homericus:
...ἔνθα δ᾽ ἐγὼ πόλιν ἔπραθον, ὤλεσα δ᾽ αὐτούς·
VI.
[1] Et imposuerat Herculi minime vafro, nisi fuisset illic Febris, quae, fano suo relicto, sola cum illo venerat; ceteros omnes deos Romae reliquerat. "Iste, inquit, mera mendacia narrat. Ego tibi dico, quae cum illo tot annis vixi: Luguduni natus est. Munatii municipem vides. Quod tibi narro, ad sextum decimum lapidem natus est a Vienna, Gallus germanus. Itaque, quod Gallum facere oportebat, Romam cepit. Hunc ego tibi recipio Luguduni natum, ubi Licinus multis annis regnavit. Tu autem, qui plura loca calcasti quam ullus mulio perpetuarius, Lugudunenses scire debes et multa milia inter Xanthum et Rhodanum interesse." [2] Excandescit hoc loco Claudius et quanto potest murmure irascitur. Quid diceret nemo intellegebat; ille autem Febrim duci iubebat, illo gestu solutae manus, et ad hoc unum satis firmae, quo decollare homines solebat. Iusserat illi collum praecidi: putares omnes illius esse libertos, adeo illum nemo curabat.
VII.
[1] Tum Hercules: "Audi me, inquit, tu desine fatuari. Venisti huc ubi mures ferrum rodunt. Citius mihi verum, ne tibi alogias excutiam!" Et, quo terribilior esset, tragicus fit et ait:
[2] "Exprome propere sede qua genitus cluas,
hoc ne peremptus stipite ad terram accidas:
haec clava reges saepe mactavit feros.
Quid nunc profatu vocis incerto sonas?
Quae patria, quae gens mobile eduxit caput?
Edissere. Equidem regna tergemini petens
longinqua regis, unde ab Hesperio mari
Inachiam ad urbem nobile advexi pecus,
vidi duobus imminens fluviis iugum,
quod Phoebus ortu semper obuerso videt,
ubi Rhodanus ingens amne praerapido fluit
Ararque, dubitans quo suos cursus agat,
tacitus quietis adluit ripas vadis:
estne illa tellus spiritus altrix tui?
[3] Haec satis animose et fortiter; nihilo minus mentis suae non est et timet μωροῦ πληγήν. Claudius, ut vidit virum valentem, oblitus nugarum, intellexit neminem Romae sibi parem fuisse, illic non habere se idem gratiae: gallum in suo sterquilino plurimum posse. Itaque, quantum intellegi potuit, haec visus est dicere: "Ego te, fortissime deorum Hercule, speravi mihi adfuturum apud alios, et, si qui a me notorem petisset, te fui nominaturus, qui me optime nosti. Nam, si memoria repetis, ego eram qui tibi ante templum tuum ius dicebam totis diebus mense Iulio et Augusto. Tu scis quantum illic miseriarum tulerim, cum causidicos audirem diem et noctem, in quos si incidisses, valde fortis licet tibi videaris, malvisses cloacas Augeae purgare: multo plus ego stercoris exhausi. Sed, quoniam volo ***"
VIII.
[1] " ***Non mirum quod in Curiam impetum fecisti: nihil tibi clausi est. Modo dic nobis qualem deum istum fieri velis. Ἐπικούρειος θεός non potest esse: οὔτε αὐτὸς πρᾶγμα ἔχει οὔτε ἄλλοις παρέχει. Stoicus? Quomodo potest rotundus esse, ut ait Varro, "sine capite, sine praeputio"? Est aliquid in illo stoici dei, iam video: nec cor nec caput habet. [2] Si mehercules a Saturno petisset hoc beneficium, cuius mensem toto anno celebravit Saturnalicius princeps, non tulisset illud, nedum ab Iove, quem, quantum quidem in illo fuit, damnavit incesti. Silanum enim generum suum occidit, oro, propter quid? Sororem suam, festivissimam omnium puellarum, quam omnes Venerem vocarent, malvit Iunonem vocare.[3] "Quare, inquit, quaero enim, sororem suam?" Stulte, stude: Athenis dimidium licet, Alexandriae totum. Quia Romae, inquit, mures molas lingunt, hic nobis curva corrigit? Quid in cubiculo suo faciat nescio, et iam "caeli scrutatur plagas"!
Deus fieri vult: parum est quod templum in Britannia habet, quod hunc barbari colunt et ut deum orant μωροῦ εὐιλάτου τυχεῖν?"
IX.
[1] Tandem Iovi venit in mentem, privatis intra Curiam morantibus, nec sententiam dicere licere nec disputare. "Ego, inquit, patres conscripti, interrogare vobis permiseram, vos mera mapalia fecistis. Volo ut servetis disciplinam Curiae. Hic, qualiscumque est, quid de nobis existimabit?" [2] Illo dimisso, primus interrogatur sententiam Ianus pater. Is designatus erat in Kal. Iulias postmeridianus consul, homo quantumuis vafer, qui semper videt ἅμα πρόσσω καὶ ὀπίσσω. Is multa diserte, cum in Foro vivat, dixit, quae notarius persequi non potuit, et ideo non refero, ne aliis verbis ponam quae ab illo dicta sunt. [3] Multa dixit de magnitudine deorum; non debere hunc vulgo dari honorem: "Olim, inquit, magna res erat deum fieri; iam Fabam mimum fecistis. Itaque, ne videar in personam, non in rem dicere sententiam, censeo ne quis post hunc diem deus fiat ex his qui
...ἀρούρης καρπὸν ἔδουσιν,
aut ex his quos alit
...ζείδωρος ἄρουρα.
Qui contra hoc senatus consultum deus factus, dictus pictusve erit, eum dedi Larvis et proximo munere inter novos auctoratos ferulis vapulare placet." [4] Proximus interrogatur sententiam Diespiter, Vicae Potae filius, et ipse designatus consul, nummulariolus: hoc quaestu se sustinebat, vendere civitatulas solebat. Ad hunc belle accessit Hercules et auriculam illi tetigit. Censet itaque in haec verba: [5] "Cum Divus Claudius et Divum Augustum sanguine contingat, nec minus Divam Augustam aviam suam, quam ipse deam esse iussit, longeque omnes mortales sapientia antecellat, sitque e re publica esse aliquem qui cum Romulo possit "ferventia rapa vorare", censeo uti Divus Claudius ex hac die deus sit, ita uti ante eum quis optimo iure factus sit, eamque rem ad Metamorphosis Ovidi adiciendam." [5] Variae erant sententiae, et videbatur Claudius sententiam vincere. Hercules enim, qui videret ferrum suum in igne esse, modo huc, modo illuc cursabat et aiebat: "Noli mihi invidere, mea res agitur; deinde tu si quid volveris, in vicem faciam: manus manum lavat."
X.
[1] Tunc Divus Augustus surrexit sententiae suae loco dicendae et summa facundia disservit. "Ego, inquit, patres conscripti, vos testes habeo, ex quo deus factus sum, nullum me verbum fecisse. Semper meum negotium ago. Sed non possum amplius dissimulare et dolorem, quem graviorem pudor facit, continere. [2] In hoc terra marique pacem peperi? Ideo civilia bella compescui, ideo legibus Urbem fundavi, operibus ornavi, ut ... Quid dicam, patres conscripti, non invenio: omnia infra indignationem verba sunt. Confugiendum est itaque ad Messalae Corvini, disertissimi viri, illam sententiam: "Pudet imperii." [3] Hic, patres conscripti, qui vobis non posse videtur muscam excitare, tam facile homines occidebat quam canis excidit. Sed quid ego de tot ac talibus viris dicam? Non vacat deflere publicas clades intuenti domestica mala. Itaque illa omittam, haec referam; nam, etiam si †sormea† graece nescit, ego scio: ἔγγιον γόνυ κνήμης.
[4] Iste quem videtis, per tot annos sub meo nomine latens, hanc mihi gratiam rettulit, ut duas Iulias proneptes meas occideret, alteram ferro, alteram fame, unum abnepotem L. Silanum: videris, Iuppiter, an in causa mala; certe in tua, si aequus futurus es. Dic mihi, Dive Claudi, quare quemquam ex his quos quasque occidisti, antequam de causa cognosceres, antequam audires, damnasti? Hoc ubi fieri solet? In caelo non fit.
XI.
[1] Ecce Iuppiter, qui tot annos regnat, uni Volcano crus fregit, quem
ῥῖψε ποδὸς τεταγὼν ἀπὸ βηλοῦ θεσπεσίοιο,
Et iratus fuit uxori et suspendit illam: numquid occidit? Tu Messalinam, cuius aeque avunculus maior eram quam tuus, occidisti. - Nescio, inquis. - Di tibi male faciant! adeo istuc turpius est, quod nescisti, quam quod occidisti. [2] C. Caesarem non desiit mortuum persequi. Occiderat ille socerum: hic et generum. Gaius Crassi filium vetuit Magnum vocari: hic nomen illi reddidit, caput tulit. Occidit in una domo Crassum, Magnum, Scriboniam, † Tristionias, Assarionem, † nobiles tamen, Crassum vero tam fatuum ut etiam regnare posset. [3] Hunc nunc deum facere vultis? Videte corpus eius dis iratis natum. Ad summam, tria verba cito dicat, et servum me ducat. [4] Hunc deum quis colet? quis credet? Dum tales deos facitis, nemo vos deos esse credet. Summa rei, patres conscripti, si honeste me inter vos gessi, si nulli durius respondi, vindicate iniurias meas. Ego pro sententia mea hoc censeo." Atque ita ex tabella recitavit: [5] "Quandoquidem Divus Claudius occidit socerum suum Appium Silanum, generos duos Magnum Pompeium et L. Silanum, socerum filiae suae Crassum Frugi, hominem tam similem sibi quam ovo ovum, Scriboniam socrum filiae suae, uxorem suam Messalinam et ceteros quorum numerus iniri non potuit, placet mihi in eum severe animaduerti nec illi rerum iudicandarum vacationem dari, eumque quam primum exportari et caelo intra triginta dies excedere, Olympo [6] intra diem tertium." Pedibus in hanc sententiam itum est. Nec mora, Cyllenius illum collo obtorto trahit ad Inferos,
"‹illuc› unde negant redire quemquam."
XII.
[1] Dum descendunt per viam Sacram, interrogat Mercurius quid sibi velit ille concursus hominim, num Claudii funus esset? Et erat omnium formosissimum, et impensa cura, plane ut scires deum efferri. Tubicinum, cornicinum, omnis generis aeneatorum tanta turba, tantus conventus, ut etiam Claudius audire posset. [2] Omnes laeti, hilares; populus romanus ambulabat tanquam liber. Agatho et pauci causidici plorabant, sed plane ex animo. Iurisconsulti e tenebris procedebant, pallidi, graciles, vix animam habentes, tanquam qui tum maxime reviviscerent. Ex his unus, cum vidisset capita conferentes et fortunas suas deplorantes causidicos, accedit et ait: "Dicebam vobis: non semper Saturnalia erunt." [3] Claudius, ut vidit funus suum, intellexit se mortuum esse. Ingenti enim μεγάλῳ χορικῷ naenia cantabatur anapaestis:
"Fundite fletus!
Edite planctus!
Resonet tristi
clamore Forum:
cecidit pulchre
cordatus homo,
quo non alius
fuit in toto
fortior orbe.
Ille citato
vincere cursu
poterat celeres,
ille rebelles
fundere Parthos
levibusque sequi
Persida telis,
certaque manu
tendere nervum
qui praecipites
vulnere parvo
figeret hostes
pictaque Medi
terga fugacis.
Ille Britannos
ultra noti
litora ponti
et caeruleos
scuta Brigantas
dare Romuleis
colla catenis
iussit et ipsum
nova Romanae
iura securis
tremere Oceanum.
Deflete virum
quo non alius
potuit citius
discere causas,
una tantum
parte audita,
saepe et neutra.
Quis nunc iudex
toto lites
audiet anno?
Tibi iam cedet,
sede relicta,
qui dat populo
iura silenti,
Cretaea tenens
oppida centum
caedite maestis
pectora palmis,
o causidici,
venale genus!
Vosque, poetae,
lugete, novi;
vosque in primis
qui concusso
magna parastis
lucra fritillo!"
XIII.
[1] Delectabatur laudibus suis Claudius et cupiebat diutius spectare. Inicit illi manum Talthybius deorum et trahit capite obuoluto, ne quis eum possit agnoscere, per Campum Martium, et inter Tiberim et viam Tectam descendit ad Inferos. [2] Antecesserat iam compendiaria Narcissus libertus ad patronum excipiendum, et venienti nitidus, ut erat a balineo, occurrit et ait: "Quid di ad homines? - Celerius! inquit Mercurius, et venire nos nuntia."
[3] Dicto citius Narcissus evolat. Omnia proclivia sunt, facile descenditur. Itaque, quamuis podagricus esset, momento temporis pervenit ad ianuam Ditis, ubi iacebat Cerberus vel, ut ait Horatius, "belua centiceps". Pusillum perturbatur (subalbam canem in deliciis habere adsueverat) ut illum vidit canem nigrum, villosum, sane non quem velis tibi in tenebris occurrere. Et magna voce: "Claudius, inquit, veniet!" [4] Cum plausu procedunt cantantes: "εὑρήκαμεν, συγχαίρωμεν." Hic erat C. Silius consul designatus, Iuncus praetorius, Sex. Traulus, M. Helvis, Trogus, Cotta, Vettius Valens, Fabius, equites romani quos Narcissus duci iusserat.
Medius erat in hac cantantium turba Mnester pantomimus, quem Claudius decoris causa minorem fecerat. [5] Ad Messalinam (cito rumor percrebruit Claudium venisse) convolant primi omnium liberti Polybius, Myron, Harpocras, Amphaeus, Pheronactus, quos Claudius omnes, necubi imparatus esset, praemiserat, deinde praefecti duo Iustus Catonius et Rufrius Pollio, deinde amici Saturninus Lusius et Pedo Pompeius et Lupus et Celer Asinius consulares, novissime fratris filia, sororis filia, generi, soceri, socrus, omnes plane consanguinei, et agmine facto Claudio occurrunt. [6] Quos cum vidisset, Claudius exclamat: "πάvτα φίλωv πλήρη! Quomodo huc venistis vos?" Tum Pedo Pompeius: "Quid dicis, homo crudelissime? Quaeris quomodo? Quis enim nos alius huc misit quam tu, omnium amicorum interfector? In ius eamus: ego tibi hic sellas ostendam."
XIV.
[1] Ducit illum ad tribunal Aeaci. Is lege Cornelia quae de sicariis lata est quaerebat. Postulat nomen eius recipiat, edit subscriptionem: "Occisos senatores XXXV, equites romanos CCCXXI, ceteros
. . . ὅσα ψάμαθός τε κόνις τε."
Aduocatum non invenit. [2] Tandem procedit P. Petronius, vetus convictor eius, homo claudiana lingua disertus, et postulat advocationem. Non datur. Accusat Pedo Pompeius magnis clamoribus. Incipit patronus velle respondere. Aeacus, homo iustissimus, vetat et illum, altera tantum parte audita, condemnat et ait:
"αἴκε πάθοι τά τ' ἔρεξε, δίκη κ' ἰθεῖα γένοιτο"
[3] Ingens silentium factum est. Stupebant omnes, novitate rei attoniti; negabant hoc unquam factum. Claudio magis iniquum videbatur quam novum. De genere poenae, diu disputatum est quid illum pati oporteret. Erant qui dicerent Sisyphum iam diu laturam fecisse, Tantalum siti periturum nisi illi succurreretur, aliquando Ixionis miseri rotam sufflaminandam: [4] non placuit ulli ex veteranis missionem dari, ne vel Claudius unquam simile speraret. Placuit novam poenam constitui debere, excogitandum illi laborem irritum et alicuius cupiditatis speciem sine fine et effectu. Tum Aeacus iubet illum alea ludere pertuso fritillo. Et iam coeperat fugientes semper tesseras quaerere et nihil proficere.
XV.
[1] Nam quotiens missurus erat resonante fritillo,
utraque subducto fugiebat tessera fundo;
cumque recollectos auderet mittere talos,
lusuro similis semper semperque petenti,
5decepere fidem: refugit digitosque per ipsos
fallax adsiduo dilabitur alea furto.
Sic, cum iam summi tanguntur culmina montis,
irrita Sisyphio volvuntur pondera collo.
[2] Apparuit subito C. Caesar et petere illum in servitutem coepit. Producit testes, qui illum viderant ab illo flagris, ferulis, colaphis vapulantem. Adiudicatur C. Caesari. Caesar illum Aeaco donat. Is Menandro liberto suo tradidit, ut a cognitionibus esset.
DIVI CLAVDII APOCOLOCYNTOSIS
I.
[1] Quid actum sit in caelo ante diem III. Idus Octobris anno nouo, initio saeculi felicissimi, uolo memoriae tradere. Nihil nec offensae nec gratiae dabitur. Haec ita uera si quis quaesiuerit unde sciam, primum, si noluero, non respondebo. Quis coacturus est? Ego scio me liberum factum, ex quo suum diem obiit ille qui uerum prouerbium fecerat, aut regem aut fatuum nasci oportere. [2] Si libuerit respondere, dicam quod mihi in buccam uenerit. Quis unquam ab historico iuratores exegit? Tamen, si necesse fuerit auctorem producere, quaerito ab eo qui Drusillam euntem in caelum uidit: idem Claudium uidisse se dicet iter facientem "non passibus aequis". Velit nolit, necesse est illi omnia uidere quae in caelo aguntur: Appiae Viae curator est, qua scis et Diuum Augustum et Tiberium Caesarem ad deos isse. [3] Hunc si interrogaueris, soli narrabit. Coram pluribus nunquam uerbum faciet: nam, ex quo in senatu iurauit se Drusillam uidisse caelum ascendentem et illi pro tam bono nuntio nemo credidit, quod uiderit uerbis conceptis affirmauit se non indicaturum, etiam si in medio Foro hominem occisum uidisset. Ab hoc ego quae tum audiui certa, clara affero, ita illum saluum et felicem habeam.
II.
[1] Iām Phoēbūs brĕvĭōrĕ vĭā cōntrāxĕrăt ōrtūm
Lūcĭs ĕt ōbscūrī crēscēbānt tēmpŏră sōmnī;
Iāmquĕ sŭūm vīctrīx aūgēbāt Cŷnthĭă rēgnūm,
Ēt dēfōrmĭs Hĭēmps grātōs cārpēbăt hŏnōrēs
Dīvĭtĭs Aūtūmnī, iūssōquĕ sĕnēscĕrĕ Bācchō
Cārpēbāt rārās sērūs vīndēmĭtŏr ūvās.
[2] Puto magis intellegi si dixero: mensis erat October, dies III. Idus Octobris. Horam non possum certam tibi dicere: facilius inter philosophos quam inter horologia conueniet. Tamen inter sextam et septimam erat. [3] - Nimis rustice! Adquiescunt omnes poetae, non contenti ortus et occasus describere, ut etiam medium diem inquietent: tu sic transibis horam tam bonam?
[4] Iām mĕdĭūm cūrrū Phoēbūs dīvīsĕrăt ōrbēm
ēt prŏpĭōr nōctī fēssās quătĭēbăt hăbēnās,
ōblīquō flēxām dēdūcēns trāmĭtĕ lūcēm.
Claudius animam agere coepit, nec inuenire exitum poterat.
III.
[1] Tum Mercurius, qui semper ingenio eius delectatus esset, unam e tribus Parcis seducit et ait: "Quid, femina crudelissima, hominem miserum torqueri pateris? Nec unquam tam diu cruciatus cesset? Annus sexagesimus quartus est, ex quo cum anima luctatur. [2] Quid huic et rei publicae inuides? Patere mathematicos aliquando uerum dicere, qui illum, ex quo princeps factus est, omnibus annis, omnibus mensibus efferunt. Et tamen non est mirum si errant et horam eius nemo nouit: nemo enim unquam illum natum putauit. Fac quod faciendum est:
"Dēdĕ nĕcī, mĕlĭōr văcŭā sĭnĕ rēgnĕt ĭn aūlā."
[3] Sed Clotho: "Ego, mehercules! inquit, pusillum temporis adicere illi uolebam, dum hos pauculos qui supersunt ciuitate donaret: constituerat enim omnes Graecos, Gallos, Hispanos, Britannos togatos uidere. Sed, quoniam placet aliquos peregrinos in semen relinqui et tu ita iubes fieri, fiat." Aperit tum capsulam et tres fusos profert. Vnus erat Augurini, alter Babae, tertius Claudii. "Hos, inquit, tres uno anno exiguis interuallis temporum diuisos mori iubebo, nec illum incomitatum dimittam. Non oportet enim eum qui modo se tot milia hominum sequentia uidebat, tot praecedentia, tot circumfusa, subito solum destitui. Contentus erit his interim conuictoribus."
IV.
[1] Haēc ăĭt ēt, tūrpī cōnvōlvēns stāmĭnă fūsō,
ābrūpīt stŏlĭdaē rēgālĭă tēmpŏră vītaē.
Āt Lăchĕsīs, rĕdĭmītă cŏmās, ōrnātă căpīllōs,
Pīĕrĭā crīnēm laūrō frōntēmquĕ cŏrōnāns,
cāndĭdă dē nĭvĕō sūbtēmĭnă vēllĕrĕ sūmīt,
fēlīcī mŏdĕrāndă mănū, quaē dūctă cŏlōrēm
āssūmpsērĕ nŏvūm. Mīrāntūr pēnsă sŏrōrēs:
mūtātūr vīlīs prĕtĭōsō lānă mĕtāllō;
aūrĕă fōrmōsō dēscēndūnt saēcŭlă fīlō.
Nēc mŏdŭs ēst īllīs: fēlīcĭă vēllĕră dūcūnt
ēt gaūdēnt īmplērĕ mănūs; sūnt dūlcĭă pēnsă.
Spōntĕ sŭā fēstīnăt ŏpūs, nūllōquĕ lăbōrĕ
mōllĭă cōntōrtō dēscēndūnt stāmĭnă fūsō:
vīncūnt Tīthōnī, vīncūnt ēt Nēstŏrĭs ānnōs.
Phoēbŭs ădēst cāntūquĕ iŭvāt gaūdētquĕ fŭtūrīs,
ēt laētūs nūnc plēctră mŏvēt, nūnc pēnsă mĭnīstrāt.
Dētĭnĕt īntēntās cāntū fāllītquĕ lăbōrēm;
dūmquĕ nĭmīs cĭthărām frātērnăquĕ cārmĭnă laūdānt,
plūs sŏlĭtō nēvērĕ mănūs hūmānăquĕ fātă
laūdātūm trānscēndĭt ŏpūs. "Nē dēmĭtĕ, Pārcaē,
Phoēbŭs ăīt; vīncāt mōrtālīs tēmpŏră vītaē
īllĕ mĭhī sĭmĭlīs vūltū sĭmĭlīsquĕ dĕcōrĕ,
nēc cāntū nēc vōcĕ mĭnōr. Fēlīcĭă lāssīs
saēcŭlă praēstābīt lēgūmquĕ sĭlēntĭă rūmpēt.
Quālīs dīscŭtĭēns fŭgĭēntĭă Lūcĭfĕr āstră
aūt quālīs sūrgīt rĕdĕūntĭbŭs Hēspĕrŭs āstrīs,
quālīs, cūm prīmūm tĕnĕbrīs Aūrōră sŏlūtīs
īndūxīt rŭbĭcūndă dĭēm, Sōl āspĭcĭt ōrbēm
lūcĭdŭs ēt prīmōs ā cārcĕrĕ cōncĭtăt āxēs,
tālīs Caēsăr ădēst, tālēm iām Rōmă Nĕrōnēm
āspĭcĭēt. Flāgrāt nĭtĭdūs fūlgōrĕ rĕmīssō
vūltŭs ĕt ādfūsō cērvīx fōrmōsă căpīllō."
[2] Haec Apollo. At Lachesis, quae et ipsa homini formosissimo faueret, fecit illud plena manu, et Neroni multos annos de suo donat. Claudium autem iubent omnes
χαίˉροˉντα˘ς εὐˉφηˉμοῦˉντα˘ς ἐˉκπέˉμπειˉν δό˘μωˉν
Et ille quidem animam ebulliit, et ex eo desiit uiuere uideri. Exspirauit autem dum comoedos audit, ut scias me non sine causa illos timere. [3] Vltima uox eius haec inter homines audita est, cum maiorem sonitum emisisset illa parte qua facilius loquebatur: "Vae me! puto, concacaui me." Quod an fecerit nescio. Omnia certe concacauit.
V.
[1] Quae in terris postea sint acta superuacuum est referre. Scitis enim optime, nec periculum est ne excidant quae memoriae gaudium publicum impresserit: nemo felicitatis suae obliuiscitur. In caelo quae acta sint audite: fides penes auctorem erit. [2] Nuntiatur Ioui uenisse quendam bonae staturae, bene canum; nescio quid illum minari, assidue enim caput mouere; pedem dextrum trahere.
Quaesisse se, cuius nationis esset: respondisse nescio quid perturbato sono et uoce confusa. Non intellegere se linguam eius: nec Graecum esse nec Romanum, nec ullius gentis notae. [3] Tum Iuppiter Herculem, qui totum orbem terrarum pererrauerat et nosse uidebatur omnes nationes, iubet ire et explorare quorum hominum esset. Tum Hercules primo aspectu sane perturbatus est, ut qui etiam non omnia monstra timuerit: ut uidit noui generis faciem, insolitum incessum, uocem nullius terrestris animalis, sed, qualis esse marinis beluis solet, raucam et implicatam, putauit sibi tertium decimum laborem uenisse. [4] Diligentius intuenti uisus est quasi homo. Accessit itaque et, quod facillimum fuit Graeculo, ait:
τίˉς πό˘θε˘ν εἰˉς ἀˉνδρῶˉν; πό˘θι˘ τοιˉ πό˘λι˘ς ἠˉδὲ˘ το˘κῆˉεˉς;
Claudius gaudet esse illic philologos homines: sperat futurum aliquem Historiis suis locum. Itaque, et ipse homerico uersu Caesarem se esse significans, ait:
Ἰˉλι˘ό˘θεˉν με˘ φέ˘ρωˉν ἄ˘νε˘μοˉς Κι˘κό˘νεˉσσι˘ πέ˘λαˉσσεˉν,
Erat autem sequens uersus uerior, aeque Homericus:
...ἔˉνθα˘ δ᾽ ἐ˘γὼˉ πό˘λι˘ν ἔˉπρα˘θο˘ν, ὤˉλε˘σα˘ δ᾽ αὐˉτούˉς·
VI.
[1] Et imposuerat Herculi minime uafro, nisi fuisset illic Febris, quae, fano suo relicto, sola cum illo uenerat; ceteros omnes deos Romae reliquerat. "Iste, inquit, mera mendacia narrat. Ego tibi dico, quae cum illo tot annis uixi: Luguduni natus est. Munatii municipem uides. Quod tibi narro, ad sextum decimum lapidem natus est a Vienna, Gallus germanus. Itaque, quod Gallum facere oportebat, Romam cepit. Hunc ego tibi recipio Luguduni natum, ubi Licinus multis annis regnauit. Tu autem, qui plura loca calcasti quam ullus mulio perpetuarius, Lugudunenses scire debes et multa milia inter Xanthum et Rhodanum interesse." [2] Excandescit hoc loco Claudius et quanto potest murmure irascitur. Quid diceret nemo intellegebat; ille autem Febrim duci iubebat, illo gestu solutae manus, et ad hoc unum satis firmae, quo decollare homines solebat. Iusserat illi collum praecidi: putares omnes illius esse libertos, adeo illum nemo curabat.
VII.
[1] Tum Hercules: "Audi me, inquit, tu desine fatuari. Venisti huc ubi mures ferrum rodunt. Citius mihi uerum, ne tibi alogias excutiam!" Et, quo terribilior esset, tragicus fit et ait:
[2] "Ēxprōmĕ prŏpĕrē sēdĕ quă gĕnĭtūs clŭās,
hōc nē pĕrēmptūs stīpĭte ād tērram āccĭdās:
haēc clāvă rēgēs saēpĕ māctāvīt fĕrōs.
Quīd nūnc prŏfātū vōcĭs īncērtō sŏnās?
Quaē pătrĭă, quaē gēns mōbĭle ēdūxīt căpūt?
Ēdīssĕre. Ĕquĭdēm rēgnă tērgĕmĭnī pĕtēns
lōngīnquă rēgĭs, ūnde ăb Hēspĕrĭō mărī
Īnāchĭam ăd ūrbēm nōbĭle ādvēxī pĕcūs,
vīdī dŭōbŭs īmmĭnēns flŭvĭīs ĭūgum,
quōd Phoēbŭs ōrtū sēmpĕr ōbvērsō vĭdēt,
ŭbĭ Rhōdănŭs īngēns āmnĕ praērăpĭdō flŭīt
Ārārquĕ, dŭbĭtāns quō sŭōs cūrsūs ăgāt,
tăcĭtūs quĭētĭs ādlŭīt rīpās vădīs:
ēstne īllă tēllūs spīrĭtūs āltrīx tŭī?
[3] Haec satis animose et fortiter; nihilo minus mentis suae non est et timet μωροῦ πληγήν. Claudius, ut uidit uirum ualentem, oblitus nugarum, intellexit neminem Romae sibi parem fuisse, illic non habere se idem gratiae: gallum in suo sterquilino plurimum posse. Itaque, quantum intellegi potuit, haec uisus est dicere: "Ego te, fortissime deorum Hercule, speraui mihi adfuturum apud alios, et, si qui a me notorem petisset, te fui nominaturus, qui me optime nosti. Nam, si memoria repetis, ego eram qui tibi ante templum tuum ius dicebam totis diebus mense Iulio et Augusto. Tu scis quantum illic miseriarum tulerim, cum causidicos audirem diem et noctem, in quos si incidisses, ualde fortis licet tibi uidearis, maluisses cloacas Augeae purgare: multo plus ego stercoris exhausi. Sed, quoniam uolo ***"
VIII.
[1] " ***Non mirum quod in Curiam impetum fecisti: nihil tibi clausi est. Modo dic nobis qualem deum istum fieri uelis. Ἐπικούρειος θεός non potest esse: οὔτε αὐτὸς πρᾶγμα ἔχει οὔτε ἄλλοις παρέχει. Stoicus? Quomodo potest rotundus esse, ut ait Varro, "sine capite, sine praeputio"? Est aliquid in illo stoici dei, iam uideo: nec cor nec caput habet. [2] Si mehercules a Saturno petisset hoc beneficium, cuius mensem toto anno celebrauit Saturnalicius princeps, non tulisset illud, nedum ab Ioue, quem, quantum quidem in illo fuit, damnauit incesti. Silanum enim generum suum occidit, oro, propter quid? Sororem suam, festiuissimam omnium puellarum, quam omnes Venerem uocarent, maluit Iunonem uocare.[3] "Quare, inquit, quaero enim, sororem suam?" Stulte, stude: Athenis dimidium licet, Alexandriae totum. Quia Romae, inquit, mures molas lingunt, hic nobis curua corrigit? Quid in cubiculo suo faciat nescio, et iam "caeli scrutatur plagas"!
Deus fieri uult: parum est quod templum in Britannia habet, quod hunc barbari colunt et ut deum orant μωροῦ εὐιλάτου τυχεῖν?"
IX.
[1] Tandem Ioui uenit in mentem, priuatis intra Curiam morantibus, nec sententiam dicere licere nec disputare. "Ego, inquit, patres conscripti, interrogare uobis permiseram, uos mera mapalia fecistis. Volo ut seruetis disciplinam Curiae. Hic, qualiscumque est, quid de nobis existimabit?" [2] Illo dimisso, primus interrogatur sententiam Ianus pater. Is designatus erat in Kal. Iulias postmeridianus consul, homo quantumuis uafer, qui semper uidet ἅμα πρόσσω καὶ ὀπίσσω. Is multa diserte, cum in Foro uiuat, dixit, quae notarius persequi non potuit, et ideo non refero, ne aliis uerbis ponam quae ab illo dicta sunt. [3] Multa dixit de magnitudine deorum; non debere hunc uulgo dari honorem: "Olim, inquit, magna res erat deum fieri; iam Fabam mimum fecistis. Itaque, ne uidear in personam, non in rem dicere sententiam, censeo ne quis post hunc diem deus fiat ex his qui
...ἀ˘ρούˉρηˉς καˉρπὸ˘ν ἔ˘δουˉσιˉν,
aut ex his quos alit
...ζείˉδωˉρο˘ς ἄ˘ρουˉραˉ.
Qui contra hoc senatus consultum deus factus, dictus pictusue erit, eum dedi Laruis et proximo munere inter nouos auctoratos ferulis uapulare placet." [4] Proximus interrogatur sententiam Diespiter, Vicae Potae filius, et ipse designatus consul, nummulariolus: hoc quaestu se sustinebat, uendere ciuitatulas solebat. Ad hunc belle accessit Hercules et auriculam illi tetigit. Censet itaque in haec uerba: [5] "Cum Diuus Claudius et Diuum Augustum sanguine contingat, nec minus Diuam Augustam auiam suam, quam ipse deam esse iussit, longeque omnes mortales sapientia antecellat, sitque e re publica esse aliquem qui cum Romulo possit "feruentia rapa uorare", censeo uti Diuus Claudius ex hac die deus sit, ita uti ante eum quis optimo iure factus sit, eamque rem ad Metamorphosis Ouidi adiciendam." [5] Variae erant sententiae, et uidebatur Claudius sententiam uincere. Hercules enim, qui uideret ferrum suum in igne esse, modo huc, modo illuc cursabat et aiebat: "Noli mihi inuidere, mea res agitur; deinde tu si quid uolueris, in uicem faciam: manus manum lauat."
X.
[1] Tunc Diuus Augustus surrexit sententiae suae loco dicendae et summa facundia disseruit. "Ego, inquit, patres conscripti, uos testes habeo, ex quo deus factus sum, nullum me uerbum fecisse. Semper meum negotium ago. Sed non possum amplius dissimulare et dolorem, quem grauiorem pudor facit, continere. [2] In hoc terra marique pacem peperi? Ideo ciuilia bella compescui, ideo legibus Vrbem fundaui, operibus ornaui, ut ... Quid dicam, patres conscripti, non inuenio: omnia infra indignationem uerba sunt. Confugiendum est itaque ad Messalae Coruini, disertissimi uiri, illam sententiam: "Pudet imperii." [3] Hic, patres conscripti, qui uobis non posse uidetur muscam excitare, tam facile homines occidebat quam canis excidit. Sed quid ego de tot ac talibus uiris dicam? Non uacat deflere publicas clades intuenti domestica mala. Itaque illa omittam, haec referam; nam, etiam si †sormea† graece nescit, ego scio: ἔγγιον γόνυ κνήμης.
[4] Iste quem uidetis, per tot annos sub meo nomine latens, hanc mihi gratiam rettulit, ut duas Iulias proneptes meas occideret, alteram ferro, alteram fame, unum abnepotem L. Silanum: uideris, Iuppiter, an in causa mala; certe in tua, si aequus futurus es. Dic mihi, Diue Claudi, quare quemquam ex his quos quasque occidisti, antequam de causa cognosceres, antequam audires, damnasti? Hoc ubi fieri solet? In caelo non fit.
XI.
[1] Ecce Iuppiter, qui tot annos regnat, uni Volcano crus fregit, quem
ῥῖˉψε˘ πο˘δὸˉς τε˘τα˘γὼˉν ἀ˘πὸ˘ βηˉλοῦˉ θεˉσπε˘σί˘οιˉο˘,
Et iratus fuit uxori et suspendit illam: numquid occidit? Tu Messalinam, cuius aeque auunculus maior eram quam tuus, occidisti. - Nescio, inquis. - Di tibi male faciant! adeo istuc turpius est, quod nescisti, quam quod occidisti. [2] C. Caesarem non desiit mortuum persequi. Occiderat ille socerum: hic et generum. Gaius Crassi filium uetuit Magnum uocari: hic nomen illi reddidit, caput tulit. Occidit in una domo Crassum, Magnum, Scriboniam, † Tristionias, Assarionem, † nobiles tamen, Crassum uero tam fatuum ut etiam regnare posset. [3] Hunc nunc deum facere uultis? Videte corpus eius dis iratis natum. Ad summam, tria uerba cito dicat, et seruum me ducat. [4] Hunc deum quis colet? quis credet? Dum tales deos facitis, nemo uos deos esse credet. Summa rei, patres conscripti, si honeste me inter uos gessi, si nulli durius respondi, uindicate iniurias meas. Ego pro sententia mea hoc censeo." Atque ita ex tabella recitauit: [5] "Quandoquidem Diuus Claudius occidit socerum suum Appium Silanum, generos duos Magnum Pompeium et L. Silanum, socerum filiae suae Crassum Frugi, hominem tam similem sibi quam ouo ouum, Scriboniam socrum filiae suae, uxorem suam Messalinam et ceteros quorum numerus iniri non potuit, placet mihi in eum seuere animaduerti nec illi rerum iudicandarum uacationem dari, eumque quam primum exportari et caelo intra triginta dies excedere, Olympo [6] intra diem tertium." Pedibus in hanc sententiam itum est. Nec mora, Cyllenius illum collo obtorto trahit ad Inferos,
"‹īllūc› ūndĕ nĕgānt rĕdīrĕ quēmquām."
XII.
[1] Dum descendunt per uiam Sacram, interrogat Mercurius quid sibi uelit ille concursus hominim, num Claudii funus esset? Et erat omnium formosissimum, et impensa cura, plane ut scires deum efferri. Tubicinum, cornicinum, omnis generis aeneatorum tanta turba, tantus conuentus, ut etiam Claudius audire posset. [2] Omnes laeti, hilares; populus romanus ambulabat tanquam liber. Agatho et pauci causidici plorabant, sed plane ex animo. Iurisconsulti e tenebris procedebant, pallidi, graciles, uix animam habentes, tanquam qui tum maxime reuiuiscerent. Ex his unus, cum uidisset capita conferentes et fortunas suas deplorantes causidicos, accedit et ait: "Dicebam uobis: non semper Saturnalia erunt." [3] Claudius, ut uidit funus suum, intellexit se mortuum esse. Ingenti enim μεγάλῳ χορικῷ naenia cantabatur anapaestis:
"Fūndĭtĕ flētūs!
Ēdĭtĕ plānctūs!
Rĕsŏnēt trīstī
clāmōrĕ Fŏrūm:
cĕcĭdīt pūlchrē
cōrdātŭs hŏmŏ,
quō nōn ălĭūs
fŭĭt īn tōtō
fōrtĭŏr ōrbĕ.
Īllĕ cĭtātō
vīncĕrĕ cūrsū
pŏtĕrāt cĕlĕrēs,
īllĕ rĕbēllēs
fūndĕrĕ Pārthōs
lĕvĭbūsquĕ sĕquī
Pērsĭdă tēlīs,
cērtāquĕ mănū
tēndĕrĕ nērvūm
quī praēcĭpĭtēs
vūlnĕrĕ pārvō
fīgĕrĕt hōstēs
pīctăquĕ Mēdī
tērgă fŭgācīs.
Īllĕ Brĭtānnōs
ūltrā nōtī
lītŏră pōntī
ēt caērŭlĕōs
scūtă Brĭgāntās
dārĕ Rŏmūleīs
cōllă cătēnīs
iūssĭt ĕt īpsūm
nŏvă Rōmānaē
iūră sĕcūrīs
trĕmĕre Ōcĕănūm.
Dēflētĕ vĭrūm
quō nōn ălĭūs
pŏtŭīt cĭtĭūs
dīscĕrĕ caūsās,
ūnā tāntūm
pārte aūdītā,
saēpe ĕt neūtrā.
Quīs nūnc iūdēx
tōtō lītēs
aūdĭĕt ānnō?
Tĭbĭ iām cēdēt,
sēdĕ rĕlīctā,
quī dāt pŏpŭlō
iūră sĭlēntī,
Crētaēă tĕnēns
ōppĭdă cēntūm
caēdĭtĕ maēstīs
pēctŏră pālmīs,
ō caūsĭdĭcī,
vēnālĕ gĕnūs!
Vōsquĕ, pŏētaē,
lūgētĕ, nŏvī;
vōsque īn prīmīs
quī cōncūssō
māgnă părāstīs
lūcră frĭtīllō!"
XIII.
[1] Delectabatur laudibus suis Claudius et cupiebat diutius spectare. Inicit illi manum Talthybius deorum et trahit capite obuoluto, ne quis eum possit agnoscere, per Campum Martium, et inter Tiberim et uiam Tectam descendit ad Inferos. [2] Antecesserat iam compendiaria Narcissus libertus ad patronum excipiendum, et uenienti nitidus, ut erat a balineo, occurrit et ait: "Quid di ad homines? - Celerius! inquit Mercurius, et uenire nos nuntia."
[3] Dicto citius Narcissus euolat. Omnia procliuia sunt, facile descenditur. Itaque, quamuis podagricus esset, momento temporis peruenit ad ianuam Ditis, ubi iacebat Cerberus uel, ut ait Horatius, "belua centiceps". Pusillum perturbatur (subalbam canem in deliciis habere adsueuerat) ut illum uidit canem nigrum, uillosum, sane non quem uelis tibi in tenebris occurrere. Et magna uoce: "Claudius, inquit, ueniet!" [4] Cum plausu procedunt cantantes: "εὑρήκαμεν, συγχαίρωμεν." Hic erat C. Silius consul designatus, Iuncus praetorius, Sex. Traulus, M. Heluis, Trogus, Cotta, Vettius Valens, Fabius, equites romani quos Narcissus duci iusserat.
Medius erat in hac cantantium turba Mnester pantomimus, quem Claudius decoris causa minorem fecerat. [5] Ad Messalinam (cito rumor percrebruit Claudium uenisse) conuolant primi omnium liberti Polybius, Myron, Harpocras, Amphaeus, Pheronactus, quos Claudius omnes, necubi imparatus esset, praemiserat, deinde praefecti duo Iustus Catonius et Rufrius Pollio, deinde amici Saturninus Lusius et Pedo Pompeius et Lupus et Celer Asinius consulares, nouissime fratris filia, sororis filia, generi, soceri, socrus, omnes plane consanguinei, et agmine facto Claudio occurrunt. [6] Quos cum uidisset, Claudius exclamat: "πάvτα φίλωv πλήρη! Quomodo huc uenistis uos?" Tum Pedo Pompeius: "Quid dicis, homo crudelissime? Quaeris quomodo? Quis enim nos alius huc misit quam tu, omnium amicorum interfector? In ius eamus: ego tibi hic sellas ostendam."
XIV.
[1] Ducit illum ad tribunal Aeaci. Is lege Cornelia quae de sicariis lata est quaerebat. Postulat nomen eius recipiat, edit subscriptionem: "Occisos senatores XXXV, equites romanos CCCXXI, ceteros
. . . ὅ˘σαˉ ψά˘μα˘θόˉς τε˘ κό˘νιˉς τε˘."
Aduocatum non inuenit. [2] Tandem procedit P. Petronius, uetus conuictor eius, homo claudiana lingua disertus, et postulat aduocationem. Non datur. Accusat Pedo Pompeius magnis clamoribus. Incipit patronus uelle respondere. Aeacus, homo iustissimus, uetat et illum, altera tantum parte audita, condemnat et ait:
"αἴˉκε˘ πά˘θοιˉ τά˘ τ' ἔ˘ρεˉξε˘, δί˘κηˉ κ' ἰˉθεῖˉα˘ γέ˘νοιˉτο˘"
[3] Ingens silentium factum est. Stupebant omnes, nouitate rei attoniti; negabant hoc unquam factum. Claudio magis iniquum uidebatur quam nouum. De genere poenae, diu disputatum est quid illum pati oporteret. Erant qui dicerent Sisyphum iam diu laturam fecisse, Tantalum siti periturum nisi illi succurreretur, aliquando Ixionis miseri rotam sufflaminandam: [4] non placuit ulli ex ueteranis missionem dari, ne uel Claudius unquam simile speraret. Placuit nouam poenam constitui debere, excogitandum illi laborem irritum et alicuius cupiditatis speciem sine fine et effectu. Tum Aeacus iubet illum alea ludere pertuso fritillo. Et iam coeperat fugientes semper tesseras quaerere et nihil proficere.
XV.
[1] Nām quŏtĭēns mīssūrŭs ĕrāt rĕsŏnāntĕ frĭtīllō,
ūtrăquĕ sūbdūctō fŭgĭēbāt tēssĕră fūndō;
cūmquĕ rĕcōllēctōs aūdērēt mīttĕrĕ tālōs,
lūsūrō sĭmĭlīs sēmpēr sēmpērquĕ pĕtēntī,
dēcēpērĕ fĭdēm: rĕfŭgīt dĭgĭtōsquĕ pĕr īpsōs
fāllāx ādsĭdŭō dīlābĭtŭr ālĕă fūrtō.
Sīc, cūm iām sūmmī tāngūntūr cūlmĭnă mōntīs,
īrrĭtă Sīsўphĭō vōlvūntūr pōndĕră cōllō.
[2] Apparuit subito C. Caesar et petere illum in seruitutem coepit. Producit testes, qui illum uiderant ab illo flagris, ferulis, colaphis uapulantem. Adiudicatur C. Caesari. Caesar illum Aeaco donat. Is Menandro liberto suo tradidit, ut a cognitionibus esset.