T. MACCI PLAUTI - POENULUS

2

ARGUMENTUM

Puer septuennis surripitur Carthagine.

Osor mulierum emptum adoptat hunc senex

Et facit heredem. Eius cognatae duae

Nutrixque earum raptae. Mercatur Lycus,

Vexatque amantem. At ille cum auro vilicum

Lenoni obtrudit, ita eum furto alligat.

Venit Hanno Poenus, gnatum hunc fratris repperit

Suasque adgnoscit quas perdiderat filias.

PERSONAE

AGORASTOCLES ADULESCENS

MILPHIO SERVUS

ADELPHASIUM PUELLA

ANTERASTILIS PUELLA

LYCUS LENO

ANTAMOENIDES MILES

ADVOCATI

COLLYBISCUS VILICUS

SYNCERASTUS SERVUS

HANNO POENUS

GIDDENIS NUTRIX

PUER ANCILLA

SCAENA CALYDONE

PROLOGUS

Achillem Aristarchi mihi commentari lubet:

ind' mihi principium capiam, ex ea tragoedia

`Sileteque et tacete atque animum advortite,

audire iubet vos imperator` - histricus,

bonoque ut animo sedeant in subselliis

et qui essurientes et qui saturi venerint:

qui edistis, multo fecistis sapientius,

qui non edistis, saturi fite fabulis;

nam quoi paratumst quod edit, nostra gratia

nimia est stultitia sessum inpransum incedere.

"Exsurge, praeco, fac populo audientiam."

Iam dudum exspecto si tuom officium scias:

exerce vocem quam per vivisque et colis.

Nam nisi clamabis, tacitum te obrepet fames.

Age nunc reside, duplicem ut mercedem feras.

"Bonum factum † esse †, edicta ut servetis mea."

Scortum exoletum ne quis in proscaenio

sedeat, neu lictor verbum aut virgae muttiant,

neu dissignator praeter os obambulet

neu sessum ducat, dum histrio in scaena siet.

Diu qui domi otiosi dormierunt, decet

animo aequo nunc stent vel dormire temperent.

Servi ne opsideant, liberis ut sit locus,

vel aes pro capite dent; si id facere non queunt,

domum abeant, vitent ancipiti infortunio,

ne et hic varientur virgis et loris domi,

si minu' curassint, quom eri reveniant domum.

Nutrices pueros infantis minutulos

domi ut procurent neu quae spectatum adferat,

ne et ipsae sitiant et pueri pereant fame

neve essurientes hic quasi haedi obvagiant.

Matronae tacitae spectent, tacitae rideant,

canora hic voce sua tinnire temperent,

domum sermones fabulandi conferant,

ne et hic viris sint et domi molestiae.

Quodque ad ludorum curatores attinet,

ne palma detur quoiquam artifici iniuria

nive ambitionis caussa extrudantur foras,

quo deteriores anteponantur bonis.

Et hoc quoque etiam quod paene oblitus fui:

dum ludi fiunt, in popinam, pedisequi,

inruptionem facite; nunc dum occasio est,

nunc dum scribilitae | aestuant, occurrite,

haec imperata quae sunt pro imperio histrico,

bonum hercle factum pro se quisque ut meminerit.

Ad argumentum nunc vicissatim volo

remigrare, ut aeque mecum sitis gnarures.

Eius nunc regiones, limites, confinia

determinabo: ei rei ego sum factus finitor.

Sed nisi molestumst, nomen dare vobis volo

comoediai; sin odiost, dicam tamen,

siquidem licebit per illos quibus est in manu.

Karchedonios vocatur haec comoedia;

latine Plautus "Patruos" Pultiphagonides.

Nomen iam habetis. Nunc rationes ceteras

accipite: nam argumentum hoc hic censebitur:

locus argumentost suom sibi proscaenium,

vos iuratores estis. Quaeso, operam date.

Carthaginienses fratres patrueles duo

fuere summo genere et summis ditiis;

eorum alter vivit, alter est emortuos.

Propterea apud vos dico confidentius,

quia mi pollictor dixit qui eum pollinxerat.

Sed illi seni qui mortuost, ‹ei› filius

unicu' qui fuerat ab divitiis a patre

puer septuennis surrupitur Carthagine,

sexennio priu' quidem quam moritur pater.

Quoniam periisse sibi videt gnatum unicum,

conicitur ipse in morbum ex aegritudine:

facit illum heredem fratrem patruelum suom,

ipse abit Accheruntem sine viatico.

Ill' qui surrupit puerum Calydonem avehit,

vendit eum domino hic diviti quoidam seni,

cupienti liberorum, osori mulierum.

Emit hospitalem is filium inprudens senex

puerum illum eumque adoptat sibi pro filio

eumque heredem fecit quom ipse obiit diem.

Is illic adulescens habitat in illisce aedibus.

Revortor rusus denuo Carthaginem:

siquid amandare voltis aut curarier,

argentum nisi qui dederit, nugas egerit.

verum qui dederit, magi' maiores [nugas] egerit.

Sed illi patruo | huiius qui vivit senex,

Carthaginiensi duae fuere filiae,

altera quinquennis, altera quadrimula:

cum nutrice sua una periere a Magaribus.

Eas qui surrupuit in Anactorium devehit,

vendit eas omnis, et nutricem et virgines,

praesenti argento - homini, si leno est homo,

quantum hominum terra sustinet sacerrumo.

Vosmet nunc facite coniecturam ceterum

quid id sit hominis quoi Lyco nomen siet.

Is ex Anactorio, ubi prius habitaverat,

huc in Calydonem commigravit hau diu,

sui quaesti caussa. Is in illis habitat aedibus.

Earum hic adulescens alteram ecflictim perit,

suam sibi cognatam, inprudens, neque scit quae siet

neque eam umquam tetigit, ita eum leno macerat,

neque quicquam cum ea fecit etiamnum stupri

neque dixit umquam, neque ille voluit mittere:

quia amare cernit, tangere hominem volt bolo.

Illam minorem in concubinatum sibi

volt emere miles quidam qui illam deperit.

Sed pater illarum Poenus, posquam eas perdidit,

mari te‹rraque› | usquequaque quaeritat.

Ubi quamque in urbem est | ingressus, ilico

omnis meretrices, ubi quisque habitant, invenit;

dat aurum, ducit noctem, rogitat postibi

und' sit, quoiatis, captane an surrupta sit,

quo genere gnata, qui parentes fuerint.

Ita docte atque astu filias quaerit suas.

Et is omnis linguas scit, sed dissimulat sciens

se scire: Poenus plane est. Quid verbis opust?

Is heri huc in portu navi venit vesperi,

pater harunc; idem huic patruos adulescentulo est:

iamne hoc tenetis? Si tenetis, ducite;

cave dirrumpatis, quaeso, sinite transigi.

Ehem, paene oblitus sum relicuom dicere.

Ille qui adoptavit hunc sibi pro filio,

is illi Poeno | huius patruo hospes fuit.

[Is hodie huc veniet reperietque hic filias

et hunc sui fratris filium, ut quidem didici ego.

Ego ibo, ornabor; vos aequo animo noscite.]

Hic qui hodie veniet reperiet suas filias

et hunc sui fratris filium. Dehinc ceterum

valete, adeste. Ibo, alius nunc fieri volo:

quod restat, restant alii qui faciant palam.

Valete atque adiuvate ut vos servet Salus.

ACTUS I

AGORASTOCLES MILPHIO

AG. Saepe ego res multas tibi mandavi, Milphio,

dubias, egenas, inopiosas consili,

quas tu sapienter, docte et cordate et cate

mihi reddidisti | opiparas opera tua.

Quibu' pro benefactis fateor deberi tibi

et libertatem et multas gratas gratias.

MI. Scitumst, per tempus si obviamst, verbum vetus.

Nam tuae blanditiae mihi sunt, quod dici solet,

gerrae germanae, ai de kollyrai lyrai.

Nunc mihi blandidicus es: heri in tergo meo

tris facile corios contrivisti bubulos.

AG. Amans per amorem si quid feci[t], Milphio,

ignoscere id te mi aequom est. MI. Hau vidi magis.

Et nunc ego amore pereo. Sine te verberem,

item ut tu mihi fecisti, ob nullam noxiam:

postid locorum tu mihi amanti ignoscito.

AG. Si tibi lubido est aut voluptati, sino:

suspende, vinci, verbera; auctor sum, sino.

MI. Si auctoritatem postea defugeris,

ubi dissolutus tu sies, ego pendeam.

AG. Egone istuc ausim facere, praesertim tibi?

Quin si feriri video te, extemplo dolet.

MI. Mihi quidem hercle. AG. Immo mihi. MI. Istuc mavelim.

Sed quid nunc tibi vis? AG. Qur ego apud te mentiar?

Amo inmodeste. MI. Meae istuc scapulae sentiunt.

AG. At ego hanc vicinam dico Adelphasium meam,

lenonis huiius meretricem maiusculam.

MI. Iam pridem equidem istuc ex te audivi. AG. Differor

cupidine eiius. Sed lenone istoc Lyco,

illius domino, non lutumst lutulentius.

MI. Vin tu illi nequam dare nunc? AG. Cupio. AG. Em me dato.

AG. Abi dierectus. MI. Dic mihi vero serio:

vin dare malum illi? AG. Cupio. MI. Em eundem me dato:

utrumque faxo habebit, et nequam et malum.

AG. Iocare. MI. Vin tu illam hodie sine dispendio

tuo tuam libertam facere? AG. Cupio, Milphio.

MI. Ego faciam ut facias. Sunt tibi intus aurei

trecenti nummi Philippi? AG. Sescenti quoque.

MI. Sati' sunt trecenti. AG. Quid eis facturu's? MI. Tace.

Totum lenonem tibi cum tota familia

dabo hodie dono. AG. Qui id facturu's? MI. Iam scies.

Tuo' Collybiscus nunc in urbest vilicus;

eum hic non novit leno. Satin intellegis?

AG. Intellego hercle, sed quo evadas nescio.

MI. Non scis? AG. Non hercle. MI. At ego iam faxo scies.

Ei dabitur aurum, ut ad lenonem deferat

dictaque se peregrinum esse ex alio oppido:

se amare velle atque opsequi animo suo;

locum sibi velle liberum praeberier

ubi nequam faciat clam, ne quis sit arbiter.

Leno ad se accipiet auri cupidus ilico:

celabit hominem et aurum. AG. Consilium placet.

MI. Rogato servos veneritne ad eum tuos.

Ill' me censebit quaeri: continuo tibi

negabit. Quid tu dubitas quin extempulo

dupli tibi, auri et hominis, fur leno siet?

Neque id unde ecficiat habet: ubi in ius venerit,

addicet praetor familiam totam tibi.

Ita decipiemus fovea lenonem Lycum.

AG. Placet consilium. MI. Immo etiam, ubi exspoliavero,

magis hoc tum demum dices: nunc etiam rudest.

AG. Ego in aedem Veneris eo, nisi quid vis, Milphio.

Aphrodisia hodie sunt. MI. Scio. AG. Oculos volo

meos delectare munditiis meretriciis.

MI. Hoc primum agamus quod consilium cepimus.

Abeamus intro, ut Collybiscum vilicum

hanc perdoceamus ut ferat fallaciam.

AG. Quamquam Cupido in corde vorsatur, tamen

tibi auscultabo. - MI. Faciam ut facto gaudeas.

Inest amoris macula huic homini in pectore,

sine damno magno quae elui ne utiquam potest.

Itaque hic scelestus est homo leno Lycus,

quoi iam infortuni intentast ballista probe,

quam ego hau multo post mittam e ballistario.

Sed Adelphasium eccam exit atque Anterastilis.

Haec est prior quae meum erum dementem facit.

Sed evocabo. Heus, i foras, Agorastocles,

si vis videre ludos iucundissumos.

AG. Quid istuc tumultist, Milphio? MI. Em amores tuos,

si vis spectare. AG. O multa tibi di dent bona,

quom huc mi optulisti tam lepidum spectaculum!

ADELPHASIUM ANTERASTILIS ANCILLA MILPHIO AGORASTOCLES

AD. Negoti sibi qui volet vim parare,

navem et mulierem, haec duo comparato.

Nam nullae magis res duae plus negoti

habent, forte si occeperis exornare,

neque umquam sat istae duae res ornantur

neque is ulla ornandi satis satietas est.

Atque haec, ut loquor, nunc domo docta dico.

Nam nos usque ab aurora ad hoc quod dici est,

[postquam aurora inluxit, numquam concessa[vi]mus],

ex industria ambae numquam concessamus

lavari aut fricari aut tergeri aut ornari,

poliri, expoliri, pingi, fingi; et una

binae singulis quae datae nobis ancillae,

eae nos lavando, eluendo operam dederunt,

aggerundaque aqua sunt viri duo defessi.

Apage sis, negoti quantum in muliere una est.

Sed vero duae, sat scio, maxumo uni

poplo quoilubet plus satis dare potis sunt,

quae noctes diesque omni in aetate semper

ornantur, lavantur, tergentur, poliuntur.

Postremo modus muliebris nullus est.

Neque umquam lavando et fricando

scimus facere neniam.

Nam quae lauta est nisi perculta est, meo quidem animo quasi inluta est.

ANT. Miro[r] equidem, soror, te istac sic fabulari

quae tam callida et docta sis et faceta.

Nam quom sedulo munditer nos habemus,

vix aegreque amatorculos invenimus.

AD. Ita est. Verum hoc unum tamen cogitato:

modus omnibus rebus, soror, optumum est habitu.

Nimia omnia nimium exhibent negoti hominibus ex se.

ANT. Soror, cogita, amabo, item nos perhiberi

quam si salsa muriatica esse autumantur,

sine omni lepore et sine suavitate:

nisi multa aqua usque et diu macerantur,

olent, salsa sunt, tangere ut non velis.

Item nos sumus,

eiius seminis mulieres sunt,

insulsae admodum atque invenustae

sine munditia et sumptu.

MI. Coqua est haec quidem, Agorastocles, ut ego opinor:

scit muriatica ut maceret. AG. Quid molestu's?

AD. Soror, parce, amabo: sat est istuc alios

dicere nobis, ne nosmet in nostra etiam vitia loquamur.

ANT. Quiesco. AD. Ergo amo te. Sed hoc nunc

responde mihi:

sunt hic omnia

quae ad deum pacem oportet adesse? ANT. Omnia accuravi.

AG. Diem pulchrum et celebrem et venustatis plenum,

dignum Veneri pol, quoi sunt Aphrodisia hodie.

MI. Ecquid gratiae, quom huc foras te evocavi?

Iam num me decet hic donari

cado vini veteris? Dic dari. Nil respondes?

Lingua huic excidit, ut ego opinor.

Quid hic, malum, astans opstipuisti? AG. Sine amem, ne opturba ac tace.

MI. Taceo. AG. Si tacuisses, iam istuc "taceo" non gnatum foret.

ANT. Eamus, mea soror. AD. Eho amabo, quid illo nunc properas? ANT. Rogas?

Quia erus nos apud aedem Veneris mantat. AD. Maneat pol. Mane.

Turba est nunc apud aram. An te ibi vis inter istas vorsarier

prosedas, pistorum amicas, reginas alicarias,

miseras schoeno delibutas servilicolas sordidas,

quae tibi olant stabulum statumque, sellam et sessibulum merum,

quas adeo hau quisquam umquam liber tetigit neque duxit domum,

servolorum sordidulorum scorta diobolaria?

MI. I in malam crucem! Tun audes etiam servos spernere,

propudium? Quasi bella sit, quasi eampse reges ductitent,

monstrum mulieris, tantilla tanta verba funditat,

quoius ego nebulai cyatho septem noctes non emam.

AG. Di inmortales omnipotentes, quid est apud vos pulchrius?

Quid habetis qui mage inmortalis vos credam esse quam ego siem

qui haec tanta oculis bona concipio? Nam Venus non est Venus:

hanc equidem Venerem venerabor me ut amet posthac propitia.

Milphio, heus, Milphio, ubi es? MI. Assum apud te eccum. AG. At ego elixus sis volo.

MI. Enim vero, ere, facis delicias. AG. De tequidem haec didici omnia.

MI. Etiamne ut ames eam quam numquam tetigeris? AG. Nihil id quidemst:

deos quoque edepol et amo et metuo, quibu' tamen apstineo manus.

ANT. Eu ecastor! Quom ornatum aspicio nostrum ambarum, paenitet

exornatae ut simus. AD. Immo vero sane commode;

nam pro erili et nostro quaestu sati' bene ornatae sumus.

Non enim potis est quaestus fieri, ni sumptus sequitur, scio,

et tamen quaestus non consistet, si eum sumptus superat, soror.

Eo illud satiust "satis" quod satis est habitu; ‹hoc› plus quam sat est.

AG. Ita me di ament, ut illa me amet malim quam di, Milphio.

Nam illa mulier lapidem silicem subigere ut se amet potest.

MI. Pol idquidem hau mentire, nam tu es lapide silice stultior

qui hanc ames. AG. At vide sis, cum illac numquam limavi caput.

MI. Curram igitur aliquo ad piscinam aut ad lacum, limum petam.

AG. Quid eo opust? MI. Ego dicam: ut illi et tibi limem caput.

AG. I in malam rem! MI. Ibi sum equidem. AG. Perdis. MI. Taceo. AG. At perpetuo volo.

MI. Enim vero, ere, meo me lacessis ludo et delicias facis.

ANT. Sati' nunc lepide ornatam credo, soror, te tibi viderier;

sed ubi exempla conferentur meretricum aliarum, ibi tibi

erit cordolium si quam ornatam melius forte aspexeris.

AD. Invidia in me numquam innatast neque malitia, mea soror.

Bono med esse ingenio ornatam quam auro multo mavolo:

aurum, id fortuna invenitur, natura ingenium bonum.

Bonam ego quam beatam me esse nimio dici mavolo.

Meretricem pudorem gerere magi' decet quam purpuram:

magi'que id meretricem, pudorem quam aurum gerere, condecet.

Pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt,

lepidi mores turpem ornatum facile factis comprobant.

AG. Eho tu, vin tu facinus facere lepidum et festivom? MI. Volo.

AG. Potesne mi auscultare? MI. Possum. AG. Abi domum ac suspende te.

MI. Quamobrem? AG. Quia iam numquam audibis verba tot tam suavia.

Quid tibi opust vixisse? Ausculta mihi modo ac suspende te.

MI. Siquidem tu es mecum futurus pro una passa pensilis.

AG. At ego amo hanc. MI. At ego esse et bibere. AD. Eho tu, quid ais? ANT. Quid rogas?

AD. Viden tu? Pleni oculi sorderum qui erant, iam splendent mihi?

ANT. Immo etiam in medio oculo paullum sordet. Cedo sis dexteram.

AG. Ut quidem tu huiius oculos inlutis manibus tractes aut teras?

ANT. Nimia nos socordia hodie tenuit. AD. Qua de re, opsecro?

ANT. Quia non iam dudum ante lucem ad aedem Veneris venimus,

primae ut inferremus ignem in aram. AD. Aha! Non factost opus:

quae habent nocturna ora, noctu sacruficatum ire occupant.

Priu' quam Venus expergiscatur, priu' deproperant sedulo

sacruficare: nam vigilante Venere si veniant eae,

ita sunt turpes, credo ecastor Venerem ipsam e fano fugent.

AG. Milphio. MI. Mi edepol Milphionem miserum! Quid nunc vis tibi?

AG. Opsecro hercle, ut mulsa loquitur! MI. Nil nisi laterculos,

sesumam papaveremque, triticum et frictas nuces.

AG. Ecquid amare videor? MI. Damnum, quod Mercurius minime amat.

AG. Namque edepol lucrum | amare nullum amatorem addecet.

ANT. Eamus, mea germana. AD. Age sis, ut lubet. ANT. Sequere hac. AD. Sequor.

MI. Eunt hae. AG. Quid si adeamus? MI. Adeas. AG. Primum prima salva sis,

et secunda tu insecundo salve in pretio; tertia

salve extra pretium. ANC. Tum pol ego et oleum et operam perdidi.

AG. Quo agis? AD. Egone? In aedem Veneris. AG. Quid eo? AD. Ut Venerem propitiem.

AG. Eho, an irata est? AD. Propitia hercle est. AG. Vel ego pro illa spondeo.

Quid tu ais? AD. Quid mihi molestu's, opsecro? AG. Aha, tam saeviter!

AD. Mitte, amabo. AG. Quid festinas? Turba nunc illi est. AD. Scio.

Sunt illi aliae quas spectare ego et me spectari volo.

AG. Qui lubet spectare turpis, pulchram spectandam dare?

AD. Quia apud aedem Veneris hodie est mercatus meretricius:

eo conveniunt mercatores, ibi ego me ostendi volo.

AG. Invendibili merci oportet ultro emptorem adducere:

proba mers facile emptorem reperit, tam etsi in apstruso sitast.

Quid ais tu? Quando illi apud me mecum palpas et lallas?

AD. Quo die Orcus Accherunte mortuos amiserit.

AG. Sunt mihi intus nescioquot nummi aurei lymphatici.

AD. Deferto ad me, faxo actutum constiterit lymphaticum.

MI. Bellula hercle! I dierecte in maxumam malam crucem!

Quam magis aspecto, tam magis est nimbata et nugae merae.

AD. Segrega sermonem. Taedet. AG. Age, sustolle hoc amiculum.

AD. Pura sum, comperce amabo me attrectare, Agorastocles.

AG. Quid agam nunc? AD. Si sapias, curam hanc facere compendi potest.

AG. Quid ego nunc te curem? Quid ais, Milphio? MI. Ecce odium meum!

Quid me vis? AG. Qur mi haec irata est? MI. Qur haec irata est tibi?

Qur ego id curem? Namque istaec magi' meast curatio?

AG. Iam hercle tu periisti, nisi illam mihi tam tranquillam facis

quam mare olimst quom ibi alcedo pullos educit suos.

MI. Quid faciam? AG. Exora, blandire, expalpa. MI. Faciam sedulo.

Sed vide sis ne tu oratorem hunc pugnis pectas postea.

AG. Non faciam. AD. Non aequos in me es, sed morare et male facis.

Bene promittis multa ex multis: omnia incassum cadunt.

liberare iuravisti me hau semel sed centiens:

dum te exspecto, neque ego usquam aliam mihi paravi copiam

neque istuc usquam apparet; ita nunc servio nihilo minus.

I, soror. Apscede tu a me. AG. Perii! Ecquid ais, Milphio?

MI. Mea voluptas, mea delicia, mea vita, mea amoenitas,

meus ocellus, meum labellum, mea salus, meum savium,

meum mel, meum cor, mea colustra, meu' molliculus caseus -

AG. Mene ego illaec patiar praesente dici? Discrucior miser,

nisi ego illum iubeo quadrigis cursim ad carnuficem rapi.

MI. Noli, amabo, suscensere ero meo caussa mea.

Ego faxo, si non irata's, ninnium pro te dabit

ac te faciet ut sies civis Attica atque libera.

Quin adire sini'? Quin tibi qui bene volunt, bene vis item?

Si ante quid mentitust, nunciam dehinc erit verax tibi.

Sine te exorem, sine prehendam auriculis, sine dem savium.

AD. Apscede hinc sis, sycophanta par ero. MI. At scin quo modo?

Iam hercle ego faciam ploratillum, nisi te facio propitiam,

atque hic ne me verberetillum faciat, nisi te propitio.

Male formido: novi ego huiius mores morosi malos.

Quam ob rem amabo, mea voluptas, sine te hoc exorarier.

AG. Non ego homo trioboli sum, nisi ego illi mastigiae

exturbo oculos atque dentes. Em voluptatem tibi!

Em mel, em cor, em labellum, em salutem, em savium!

MI. Impias, ere, te: oratorem verberas. AG. Iam istoc magis:

etiam ocellum addam et labellum, linguam. MI. Ecquid facies modi?

AG. Sicine ego te orares iussi? MI. Quo modo ergo orem? AG. Rogas?

Sic enim diceres, sceleste: huiius voluptas, te opsecro,

huius mel, huius cor, huius labellum, huiius lingua, huiius savium,

huiius delicia, huiius salus amoena, huiius festivitas:

huiiu' colustra, huiius dulciculus caseus, mastigia,

huiius cor, huiius studium, huiius savium, mastigia;

omnia illa, quae dicebas tua esse, ea memoraveras mea.

MI. Opsecro hercle te, voluptas huiius atque odium meum,

huiius amica mammeata, mea inimica et malevola,

oculus huiius, lippitudo mea, mel huiius, fel meum,

ut tu huic irata ne sis aut, si id fieri non potest,

capias restim ac te suspendas cum ero et vostra familia.

Nam mihi iam video propter te victitandum sorbilo,

itaque iam quasi ostreatum tergum ulceribus gestito

propter amorem vostrum. ‹AD.› Amabo, men prohibere postulas

ne te verberet magi' quam ne mendax me advorsum siet?

ANT. Aliquid huic responde, amabo, commode, ne incommodus

nobeis sit. Nam detinet nos de nostro negotio.

AD. Verum. Etiam tibi hanc amittam noxiam unam, Agorastocles,

non sum irata. AG. Non es? AD. Non sum. AG. Da ergo, ut credam, savium.

AD. Mox dabo, quom ab re divina rediero. AG. I ergo strenue.

AD. Sequere me, soror. AG. Atque audin? AD. Etiam. AG. Veneri dicito

multum meis verbeis salutem. AD. Dicam. AG. Atque hoc audi. AD. Quid est?

AG. Paucis verbis rem divinam facito. Atque audin? Respice.

Respexit. Idem edepol Venerem credo facturam tibi.

AGORASTOCLES MILPHIO

AG. Quid nunc mi es auctor, Milphio? MI. Ut me verberes

atque auctionem facias: nam inpunissume

tibi quidem hercle vendere hasce aedis licet.

AG. Quid iam? MI. Maiorem partem in ore habitas meo.

AG. Supersede his verbis. MI. Quid nunc veis tibi?

AG. Trecentos Philippos Collybisco vilico

dedi dudum, priu' quam me evocavisti foras.

Nunc opsecro te, Milphio, hanc per dexteram

perque hanc sororem laevam perque oculos tuos

perq' meos amores perque Adelphasium meam

perque tuam leibertatem - MI. Em nunc nihil opsecras.

AG. Mi Milphidisce, mea commoditas, mea salus,

fac quod facturum te promisisti mihi,

ut ego hunc lenonem perdam. MI. Perfacile id quidemst.

I, adduce testis tecum; ego intus interim

iam et ornamenta meis et sycophantiis

tuom exornabo vilicum. Propera atque abi.

AG. Fugio. MI. Meum est istuc magis officium quam tuom.

AG. Egone, egone, si istuc lepide ecfexis. - MI. I modo.

AG. Ut non ego te hodie. - MI. Abi modo. AG. Emittam manu. -

MI. I modo. AG. Non hercle meream. - MI. Oh. AG. Vah. MI. Abi modo.

AG. Quantum Accheruntest mortuorum. MI. Etiamne abis?

AG. Neque quantum aquaist in mari. - MI. Abiturun es?

AG. Neque nubes omnes quantumst. - MI. Pergin pergere?

AG. Neque stellae in caelo. - MI. Pergin auris tundere?

AG. Neque hoc neque illuc neque - enim vero serio -

neque hercle vero - quid opust verbis? Quippini?

Quod uno verbo - dicere hic quidveis licet -

neque hercle vero serio - scin quomodo?

Ita me di amabunt - vin bona dicam fide?

Quod hic inter nos liceat - ita me Iuppiter -

scin quam videtur? Credin quod ego fabuler?

MI. Si nequeo facere ut abeas, egomet abiero;

nam isti quidem hercle orationi Oedipo

opust coniectore, qui Sphingi interpres fuit. -

AG. Illic hinc iratus abiit. Nunc mihi cautio est

ne meamet culpa meo amori obiexim moram.

Ibo atque arcessam testis, quando Amor iubet

me oboedientem | esse servo liberum.

ACTUS II

LYCUS ANTAMENDIES

LY. Di illum infelicent omnes qui post hunc diem

leno ullam Veneri umquam immolarit hostiam

quive ullum turis granum sacruficaverit.

Nam ego hodie infelix dis meis iratissumis

sex immolavi | agnos nec potui tamen

propitiam Venerem facere uti | esset mihi.

Quoniam litare nequeo, abii illim ilico

iratus, votui | exta prosicarier;

[neque ea poricere volui, quoniam non bona

haruspex dixit: deam indignam credidi.]

Eo pacto avarae Veneri pulchre adii manum.

Quando id quod sat erat satis habere noluit,

ego pausam feci. Sci ago, sic me decet.

Ego faxo posthac di deaeque ceteri

contentiores mage erunt atque avidi minus,

quom scibunt Veneri ut adierit leno manum.

Condigne haruspex, non homo trioboli,

omnibus in extis aibat portendi mihi

malum damnumque et deos esse iratos mihi.

Quid ei divini aut humani aequomst credere?

Mina mihi argenti dono postilla datast.

Sed quaeso, ubinam illic restitit miles modo

quei hanc mihi donavit, quem ego vocavi ad prandium?

Sed eccum incedit. ANT. Ita ut occepi dicere,

lenulle, de illac pugna Pentetronica,

quom sexaginta milia hominum uno die

volaticorum manibus occidi meis.

LY. Volaticorum - hominum? ANT. Ita deico quidem.

LY. An, opsecro, usquam sunt homines volatici?

ANT. Fuere. Verum ego interfeci. LY. Quo modo

potuisti? ANT. Dicam. Viscum legioni dedi

fundasque; eo praesternebant folia farferi.

LY. Quoi rei? ANT. † Ne ad fundas viscus adhaeresceret †.

LY. Perge. Optume hercle peiieras. Quid postea?

ANT. In fundas visci indebant grandiculos globos,

eo illos volantis iussi funditarier.

Quid multa verba? Quemquem visco offenderant,

tam crebri ad terram reccidebant quam pira.

Ut quisque acciderat, eum necabam ilico

per cerebrum pinna sua sibi quasi turturem.

LY. Si hercle istuc umquam factum est, tum me Iuppiter

faciat ut semper sacruficem nec umquam litem.

ANT. An mi haec non credis? LY. Credo, ut mi aequomst credier.

Age eamus intro. ANT. Dum exta referuntur, volo

narrare tibi etiam una pugnam. LY. Nil moror.

ANT. Ausculta. LY. Non hercle auscultabo. ANT. Quo modo?

Colaphis quidem hercle tuom iam dilidam caput,

nisi auscultas aut - is in malam crucem.

LY. In malam crucem ibo potius. ANT. Certumnest tibi?

LY. Certum. ANT. Tum tu igitur die bono, Aphrodisiis,

addice tuam mihi meretricem minusculam.

LY. Ita res divina mihi fuit: res serias

omnis extollo ex hoc die in alium diem.

Profestos habeam decretum est mihi.

Nunc hinc eamus intro. Sequere hac me. ANT. Sequor.

In hunc diem iam tuo' sum mercennarius. -

ACTUS III

AGORASTOCLES ADVOCATI

AG. Ita me di ament, tardo amico nihil est quicquam nequius,

praesertim homini amanti, qui quidquid agit properat omnia,

sicut ego hos duco advocatos, homines spissigradissumos,

tardiores quam corbitae sunt in tranquillo mari.

Atque equidem hercle dedita opera amicos fugitavi senes:

scibam aetati tardiores, metui meo amori moram.

Nequiquam hos procos mi elegi loripedes, tardissumos.

Quin si ituri hodie estis, ite, aut ite hinc in malam crucem.

Sicine oportet ire amicos homini amanti operam datum?

Nam istequidem gradus succretust cribro pollinario;

nisi cum pedicis condidicistis istoc grassari gradu.

AD. Heus ut, quamquam nos videmur tibi plebeii et pauperes,

si nec recte dicis nobis dives de summo loco,

divitem audacter solemus mactare infortunio.

Nec tibi nos obnoxii istuc quid tu ames aut oderis:

quom argentum pro capite dedimus, nostrum dedimus, non tuom;

liberos nos esse oportet. Nos te nihili pendimus,

ne tuo nos amori servos esse addictos censeas.

Liberos homines per urbem modico magi' par est gradu

ire, servoli esse duco festinantem currere.

Praesertim in re populi placida atque interfectis hostibus

non decet tumultuari. Sed si properabas magis,

pridie nos te advocatos huc duxisse oportuit.

Ne tu opinere, hau quisquam hodie nostrum curret per vias

neque nos populus pro cerritis insectabit lapidibus.

AG. At si ad prandium me in aedem vos dixissem ducere,

vinceretis cervom cursu vel grallatorem gradu;

nunc vos quia mihi advocatos dixi et testis ducere,

podagrosi estis ac vicistis cocleam tarditudine.

AD. An vero non iusta caussa est qur curratur celeriter

ubi bibas, edas de alieno quantum veis usque ad fatim,

quod tu invitus numquam reddas domino de quoio ederis?

Sed tamen cum eo cum quiqui, quamquam sumu' pauperculi,

est domi quod edimus, ne nos tam contemptim conteras.

Quidquid est pauxillum illuc, omne nostrum id intus est,

neque nos quemquam flagitamus neque nos quisquam flagitat.

Tua caussa nemo nostrorumst suos rupturus ramites.

AG. Nimis iracundi estis: equidem haec vobis dixi per iocum.

AD. Per iocum itidem dictum habeto quae nos tibi respondimus.

AG. Opsecro hercle, operam celocem hanc mihi, ne corbitam date;

adtrepidate saltem, nam vos adproperare hau postulo.

AD. Si quid tu placide otioseque agere vis, operam damus;

si properas, cursores meliust te advocatos ducere.

AG. Scitis rem, narravi vobis quod vostra opera mi opu' siet,

de lenone hoc qui me amantem ludificatur tam diu,

ei parate ut sint insidiae de auro et de servo meo.

AD. Omnia istaec scimus iam nos, si hi spectatores sciant;

horunc hic nunc caussa haec agitur spectatorum fabula:

hos te satius est docere, ut, quando agas, quid agas sciant.

Nos tu ne curassis: scimus rem omnem, quippe omnes simul

didicimus tecum una, ut respondere possimus tibi.

AG. Ita profecto est. Sed agite igitur, ut sciam vos scire, rem

expedite et mihi quae vobis dudum dixi dicite.

AD. Itane? Temptas an sciamus? Non meminisse nos ratu's

quo modo trecentos Philippos Collybisco vilico

dederis, quos deferret huc ad lenonem inimicum tuom,

isq' se ut adsimularet peregrinum esse aliunde ex alio oppido?

Ubi is detulerit, tu eo servom quaesitum adventes tuom

cum pecunia. AG. Meministis memoriter, servasti' me.

AD. Ille negabit: Milphionem quaeri censebit tuom;

id duplicabit omne furtum. Leno addicetur tibi.

Ad eam rem nos esse testis vis tibi. AG. Teneti' rem.

AD. Vix quidem hercle, ita pauxilla est, digitulis primoribus.

AG. Hoc cito et cursim est agendum. Propera iam quantum potest.

AD. Bene vale igitur. Te advocatos meliust celeris ducere;

tardi sumu' nos. AG. Optume itis, pessume hercle dicitis.

Quin etiam deciderint femina vobis in talos velim.

AD At edepol nos tibi in lumbos linguam atque oculos in solum.

AG. Heia! Hau vostrumst iracundos esse quod dixi ioco.

AD. Nec tuom quidem est amicis per iocum iniuste loqui.

AG. Mittite istaec. Quid velim vos scitis. AD. Callemus probe:

lenonem ut peiiurum perdas, id studes. AG. Teneti' rem.

Eugae! Opportune egrediuntur Milphio una et vilicus.

Basilice exornatus cedit et fabre ad fallaciam.

MILPHIO COLLYBISCUS AGORASTOCLES ADVOCATI

MI. Iam tenes praecepta in corde? CO. Pulchre. MI. Vide sis calleas.

CO. Quid opust verbis? Callum aprugnum callere aeque non sinam.

MI. Fac modo ut condocta tibi sint dicta ad hanc fallaciam.

CO. Quin edepol condoctior sum quam tragoedi aut comici.

MI. Probus homost. AG. Adeamus propius. Adsunt testes. MI. Tot quidem

non potuisti adducere homines magis ad hanc rem idoneos.

Nam istorum nullus nefastust: comitiales sunt meri;

ibi habitant, ibi eos conspicias quam praetorem saepius.

Hodie iuris coctiores non sunt qui litis creant

quam hi sunt qui, si nihil est quicum litigent, litis emunt.

AD. Di te perdant! MI. Vis quidem hercle - cum eo cum quiqui tamen

et bene et benigne facitis quom ero amanti operam datis.

Sed isti iam sciunt negoti quid sit? AG. Omne in ordinem.

MI. Tum vos animum advortite igitur. Hunc vos lenonem Lycum

novistis? AD. Facile. CO. At pol ego eum qua sit facie nescio.

Eum mihi volo demonstretis hominem. AD. Nos curabimus.

Sati' praeceptumst. AG. Hic trecentos nummos numeratos habet.

AD. Ergo nos inspicere oportet istuc aurum, Agorastocles,

ut sciamus quid dicamus mox pro testimonio.

CO. Agite, inspicite. AD. Aurum est profecto hic, spectatores, comicum:

macerato hoc pingues fiunt auro in barbaria boves;

verum ad hanc rem agundam Philippum est: ita nos adsimulabimus.

CO. Sed ita adsimulatote quasi ego sim peregrinus. AD. Scilicet,

et quidem quasi tu nobiscum adveniens hodie oraveris

liberum ut commonstremus tibi locum et voluptarium

ubi ames, potes, pergraecere. CO. Eu edepol mortalis malos!

AG. Ego enim docui. MI. Quis te porro? CO. Agite intro abite, Agorastocles,

ne hic vos mecum conspicetur leno neu fallaciae

praepedimentum obiciatur. AD. Abeamus. Sed vos - AD. Sati' dictumst. Abi.

AG. Abeo. AD. Quaeso, di inmortales, quin abis? AG. Abeo. - AD. Sapis.

CO. St!

Tace. AD. Quid est? CO. Fores hae fecerunt magnum flagitium modo.

AD. Quid ‹id› est flagiti? CO. Crepuerunt clare. AD. Di te perduint!

Pone nos recede. CO. Fiat. AD. Nos priores ibimus.

CO. Faciunt scurrae quod consuerunt: pone sese homines locant.

AD. Illic homo est qui egreditur leno. CO. Bonus est, nam similis malist.

Iam nunc ego illic egredienti sanguinem exsugam procul.

LYCUS ADVOCATI COLLYBISCUS

LY. Iam ego istic revortar, miles: convivas volo

reperire nobis commodos qui una sient;

interibi attulerint exta, [atque] eadem mulieres

iam ab re divina credo apparebunt domi.

Sed quid huc tantum hominum incedunt? Ecquidnam adferunt?

Et ille chlamydatus quisnam est qui sequitur procul?

AD. Aetoli cives te salutamus, Lyce,

quamquam hanc salutem ferimus inviti tibi et

quamquam bene volumus leniter lenonibus.

LY. Fortunati omnes sitis, quod certo scio

nec fore nec Fortunam id situram fieri.

AD. Istic est thensaurus stultis in lingua situs,

ut quaestui habeant male loqui melioribus.

LY. Viam qui nescit qua deveniat ad mare,

eum oportet amnem quaerere comitem sibi.

Ego male loquendi vobis nescivi viam:

nunc vos mihi amnes estis; vos certum est sequi:

si bene dicetis, vostra ripa vos sequar,

si male dicetis, vostro gradiar limite.

AD. Malo bene facere tantumdemst periculum

quantum bono male facere. LY. Qui vero? AD. Scies.

Malo si quid bene facias, beneficium interit;

bono si quid male facias, aetatem expetit.

LY. Facete dictum! Sed quid istuc ad me attinet?

AD. Quia nos honoris tui caussa ad te venimus,

quamquam bene volumus leniter lenonibus.

LY. Si quid boni adportatis, habeo gratiam.

AD. Boni de nostro tibi nec ferimus nec damus

neque pollicemur neque adeo volumus datum.

LY. Credo hercle vobeis: ita vostra est benignitas.

Sed quid nunc voltis? AD. Hunc chlamydatum quem vides,

ei Mars iratust. CO. Capiti vostro istuc quidem!

AD. Nunc hunc, Lyce, ad te diripiundum adducimus.

CO. Cum praeda hic hodie incedet venator domum:

canes compellunt in plagas lepide lupum.

LY. Quis hic est? AD. Nescimus nos quidem istum qui siet;

nisi dudum mane ut ad portum processimus,

atque istunc e navi exeuntem oneraria

videmus. Adiit ad nos extemplo exiens;

salutat, respondemus. CO. Mortalis malos!

Ut ingrediuntur docte in sycophantiam!

LY. Quid deinde? AD. Sermonem ibi nobiscum copulat.

Ait se peregrinum esse, huius ignarum oppidi;

locum sibi velle liberum praeberier

ubi nequam faciat. Nos hominem ad te adduximus.

Tu sei te di amant, agere tuam rem occasiost.

LY. Itane ille est cupiens? AD. Aurum habet. LY. Praeda haec meast.

AD. Potare, amare volt. LY. Locum lepidum dabo.

AD. At enim hic clam, furtim | esse volt, ne quis sciat

neve arbiter sit. Nam hic latro in Sparta fuit,

ut quidem ipse nobeis dixit, apud regem Attalum;

ind' nunc aufugit, quoniam capitur oppidum.

CO. Nimi' lepide de latrone, de Sparta optume.

LY. Di deaeque vobis multa bona dent, quom mihi

et bene praecipitis et bonam praedam datis.

AD. Immo ut ipse nobis dixit, quo accures magis,

trecentos nummos Philippos portat praesidi.

LY. Rex sum, si ego illunc hodie ad me hominem adlexero.

AD. Quin hicquidem tuos est. LY. Opsecro hercle hortamini,

ut devortatur ad me in hospitium optumum.

AD. Neque nos hortari neque dehortari decet

hominem peregrinum: tuam rem tu ages, si sapis.

Nos tibi palumbem ad aream usque adduximus:

nunc te illum meliust capere, si captum esse vis.

CO. Iamne itis? Quid quod vobeis mandavi, hospites?

AD. Cum illoc te meliust tuam rem, adulescens, loqui:

illic est ad istas res probus quas quaeritas.

CO. Videre equidem vos vellem quom huic aurum darem.

AD. Illinc procul nos istuc inspectabimus.

CO. Bonam dedistis mihi operam. LY. It ad me lucrum.

CO. Illud quidem quorsum asinus caedit calcibus.

LY. Blande hominem compellabo. Hospes hospitem

salutat. Salvom te advenire gaudeo.

CO. Multa tibi di dent bona, quom me salvom esse vis.

LY. Hospitium te aiunt quaeritare. CO. Quaerito.

LY. Ita illi dixerunt quei hinc a me abierunt modo,

te quaeritare a muscis. CO. Minime gentium.

LY. Quid ita? CO. Quia ‹a› muscis si mi hospitium quaererem,

adveniens irem in carcerem recta via.

Ego id quaero hospitium ubi ego curer mollius

quam regi Antiocho | oculi curari solent.

LY. Edepol ne tibi illum possum festivom dare,

siquidem potes esse te pati in lepido loco,

in lecto lepide strato lepidam mulierem

complexum contrectare. CO. Is, leno, viam.

LY. Ubi tu Leucadio, Lesbio, Thasio, Chio,

vetustate vino edentulo aetatem inriges;

ibi ego te repplebo usque unguentum geumatis,

quid multa verba? Faciam, ubi tu laveris,

ibi ut balineator faciat unguentarium.

Sed haec latrocinantur quae dixi omnia.

CO. Quid ita? LY. Quia aurum poscunt praesentarium.

CO. Quin hercle accipere tu non mavis quam ego dare.

AD. Quid si evocemus huc foras Agorastoclem,

ut ipsus testis sit sibi certissumus?

Heus tu, qui furem captas, egredere ocius,

ut tute inspectes aurum lenoni dare.

AGORASTOCLES ADVOCATI COLLYBISCUS LYCUS

AG. Quid est? Quid voltis, testes? AD. Specta ad dexteram.

Tuo' servos aurum | ipsi lenoni dabit.

CO. Age, accipe hoc sis: heic sunt numerati aurei

trecenti nummi qui vocantur Philippei.

Hinc me procura; propere hosce apsumi volo.

LY. Edepol fecisti prodigum promum tibi.

Age, eamus intro. CO. Te sequor. LY. Age, age, ambula,

ibi quae relicua alia fabulabimur.

CO. Eadem narrabo tibi res Spartiaticas.

LY. Quin sequere me ergo. - CO. Abduc intro. Addictum tenes. -

AG. Quid nunc mi auctores estis? AD. Ut frugi sies.

AG. Quid si animus esse non sinit? AD. Esto ut sinit.

AG. Vidistis leno quom aurum accepit? AD. Vidimus.

AG. Eum vos meum esse servom scitis? AD. Scivimus.

AG. Rem advorsus populi saepe leges? AD. Scivimus.

AG. Em istaec volo ergo vos commeminisse omnia,

mox ad praetorem quom usus veniet. AD. Meminimus.

AD. Quid si recenti re aedis pultem? AD. Censeo.

AG. Si putem, non recludet? AD. Panem frangito.

AG. Si exierit leno, censen hominem interrogem

meu' servos ad eum veneritne? AD. Quippini?

AG. Cum auri ducentis nummis Philippis? AD. Quippini?

AG. Id extemplo leno errabit. AD. Qua de re? AG. Rogas?

Quia centum nummis minu' dicetur. AD. Bene putas.

AG. Alium censebit quaeritari. AD. Scilicet.

AG. Extemplo denegabit. AD. Iuratus quidem.

AG. Homo furti sese astringet. - AD. Hau dubium id quidemst.

AG. Quantumquantum ad erum erit delatum. AD. Quippini?

AG. Diespiter vos perduit! AD. Te quippini?

AG. Ibo et pultabo ianuam. AD. Ita, quippini?

AG. Tacendi tempus est, nam crepuerunt fores.

Foras egreditur video lenonem Lycum.

Adeste quaeso. AD. Quippini? * si voles

operire capita, ne nos leno noverit,

qui illi malae rei tantae fuimus inlices.

LYCUS AGORASTOCLES ADVOCATI

LY. Suspendant omnes nunciam se haruspices

quam ego illis posthac quod loquantur creduam,

qui in re divina dudum dicebant mihi

malum damnumque maxumum portendier:

is explicavi meam rem postilla lucro.

AG. Salvos sis, leno. LY. Di te ament, Agorastocles.

AG. Magi' me benigne nunc salutas quam antidhac.

LY. Tranquillitas evenit quasi navi in mari:

utquomque est ventus exim velum vortitur.

AG. Valeant apud te quos volo; atque hau te volo.

LY. Valent ut postulatumst, verum non tibi.

AG. Mitte ad me, si audes, hodie Adelphasium tuam,

die festo celebri nobilique Aphrodisiis.

LY. Calidum prandisti prandium hodie? Dic mihi.

AG. Quid iam? LY. Quia os nunc frigefactas, quom rogas.

AG. Hoc age sis, leno. Servom esse audivi meum

apud te. LY. Apud me? Numquam factum reperies.

AG. Mentire. Nam ad te venit aurumque attulit.

Ita mi renuntiatumst, quibu' credo satis.

LY. Malus es, captatum me advenis cum testibus.

Tuorum apud me nemost nec quicquam tui.

AG. Mementote illuc, advocati. AD. Meminimus.

LY. Hahahae! Iam teneo quid sit, perspexi modo.

Hi qui illum dudum conciliaverunt mihi

peregrinum Spartanum, id nunc his cerebrum uritur,

me esse hos trecentos Philippos facturum lucri.

Nunc hunc inimicum quia esse sciverunt mihi,

eum adlegarunt suom qui servom diceret

cum auro esse apud me; compositast fallacia

ut eo me privent atque inter se dividant.

Lupo agnum eripere postulant. Nugas agunt.

AG. Negasne apud te esse aurum nec servom meum?

LY. Nego: et negando, si quid refert, ravio.

AD. Periisti, leno. Nam istest huiius vilicus

quem tibi nos esse Spartiatem diximus,

qui ad te trecentos Philippeos modo detulit.

Idque in istoc adeo | aurum inest marsuppio.

LY. Vae vostrae aetati! AD. Id quidem ‹in› mundo est tuae.

AG. Age omitte actutum, furcifer, marsuppium:

manufesto fur es. Mihi quaeso hercle operam date

dum me videatis servom ab hoc abducere. -

LY. Nunc pol ego perii certo, haud arbitrario.

Consulto hoc factum est mihi ut insidiae fierent.

Sed quid ego dubito fugere hinc in malam crucem

priu' quam hinc optorto collo ad praetorem trahor?

Eheu! Quom ego habui hariolos haruspices;

qui si quid bene promittunt, perspisso evenit,

id quod mali promittunt, praesentariist.

Nunc ibo, amicos consulam quo me modo

suspendere aequomst censeant potissumum. -

AGORASTOCLLES COLLYBISCUS ADVOCATI

AG. Age tu progredere, ut [testes] videant te ire istinc foras.

Estne hic meu' servos? CO. Sum hercle vero, Agorastocles.

AG. Quid nunc, sceleste leno? AD. Quicum litigas

apscessit. AG. Utinam hinc abierit malam crucem!

AD. Ita nos velle aequom est. AG. Cras susscribam homini dicam.

CO. Numquid me? AG. Apscedas, sumas ornatum tuom.

CO. Non sum nequiquam miles factus; paullulum

praedae intus feci: dum lenonis familia

dormitat, extis sum satur factus probe.

Apscedam hinc intro. - AG. Factum a vobis comiter.

Bonam dedistis, advocati, operam mihi.

Cras mane, quaeso, in comitio estote obviam.

Tu sequere me intro. Vos valete. - AD. Et tu vale.

Iniuriam illic insignite postulat:

nostro servire nos sibi censet cibo.

Verum ita sunt * isti nostri divites.

se quid bene facias, levior pluma est gratia,

si quid peccatumst, plumbeas iras gerunt.

Domos abeamus nostras, sultis, nunciam,

quando id quod rei operam dedimus impetravimus,

ut perderemus corruptorem civium. -

ACTUS IV

MILPHIO

Exspecto quo pacto meae techinae processurae sient.

Studeo hunc lenonem perdere, ut meum erum miserum macerat,

is me autem porro verberat, incursat pugnis, calcibus:

servire amanti miseria est, praesertim qui quod amat caret.

Attat! E fano recipere video se Syncerastum,

lenonis servom; quid habeat sermonis auscultabo.

SYNCERASTUS MILPHIO

SY. Sati' spectatum est, deos atque homines eius neclegere gratiam,

quoi homini erus est consimilis velut ego habeo hunc huiusmodi.

Neque peiiurior neque peior alter usquam est gentium

quam erus meus est, neque tam luteus neque tam caeno conlitus.

Ita me di ament, vel in lautumiis vel in pistrino mavelim

agere aetatem praepeditus latere forti ferreo

quam apud lenonem hunc servitutem colere. Quid illuc est genus,

quae illic hominum corruptelae fiunt! Di vostram fidem!

Quodvis genus ibi hominum videas quasi Accheruntem veneris,

equitem, peditem, libertinum, furem an fugitivom velis,

verberatum, vinctum, addictum: qui habet quod det, utut homo est,

omnia genera recipiuntur; itaque it totis aedibus

tenebrae, latebrae, bibitur, estur quasi in popina, hau secus.

Ibi tu videas litteratas fictilis epistulas,

pice signatas, nomina insunt cubitum longis litteris:

ita vinariorum habemus nostrae dilectum domi.

MI. Omnia edepol mira sunt, nesi erus hunc heredem facit,

nam id quidem, illi, uti meditatur, verba facit emortuo.

Et adire lubet hominem et autem nimis eum ausculto lubens.

SY. Haec quom hic video fieri, crucior: pretiis emptos maxumis

apud nos expeculiatos servos fieri suis eris.

Sed ad postremum nihil apparet: male partum male disperit.

MI. Proinde habet orationem quasi ipse sit frugi bonae,

qui ipsus hercle ignaviorem potis est facere Ignaviam.

SY. Nunc domum haec ab aedi Veneris refero vasa, ubi hostiis

eru' nequivit propitiare Venerem suo festo die.

MI. Lepidam Venerem! SY. Nam meretrices nostrae primis hostiis

Venerem placavere extemplo. MI. O lepidam Venerem denuo!

SY. Nunc domum ibo. MI. Heus, Synceraste! SY. Syncerastum qui vocat?

MI. Tuos amicus. SY. Haud amice faci' qui cum onere offers moram.

MI. At ob hanc moram tibi reddam operam ubi voles, ubi iusseris.

Habe rem pactam. SY. Si futurumst, do tibi operam hanc. MI. Quo modo?

SY. Ut enim ubi mihi vapulandum sit, tu corium sufferas.

Apage, nescio quid viri sis. MI. Malu' sum. SY. Tibi sis. MI. Te volo.

SY. At onus urget. MI. At tu appone et respice ad me. SY. Fecero,

quamquam haud otiumst. MI. Salvos sis, Synceraste. SY. O Milphio,

di omnes deaeque ament. - MI. Quemnam hominem? SY. Nec te nec me, Milphio:

neque erum meum adeo. MI. Quem ament igitur? SY. Aliquem id dignus qui siet.

Nam nostrorum nemo dignust. MI. Lepide loquere. SY. Me decet.

MI. Quid agis? SY. Facio quod manufesti moechi | hau ferme solent.

MI. Quid id est? SY. Refero vasa salva. MI. Di te et tuom erum perduint!

SY. Me non perdent; illum ut perdant facere possum, si velim,

meum erum ut perdant, nei mihi metuam, Milphio. MI. Quid id est? Cedo.

SY. Malus es? MI. Malu' sum. SY. Male mihi est. MI. memoradum, num esse aliter decet?

Quid est quod male sit tibi, quoi domi sit quod edis, quod ames adfatim,

neque triobolum ullum amicae das et ductas grateis?

SY. Diespiter me sic amabit. - MI. Ut quidem edepol dignus es.

SY. Ut ego hanc familiam interire cupio. MI. Adde operam, si cupis.

SY. Sine pinnis volare hau facilest: meae alae pinnas non habent.

MI. Nolito edepol devellisse: iam his duobus mensibus

volucres tibi erunt tuae hirquinae. SY. I malam rem! MI. I tu atque erus.

SY. Verum. Enim qui homo eum norit, norit. Cito homo pervorti potest.

MI. Quid iam? SY. Quasi tu tacere [vero] quicquam poti' sis. ‹MI.› Rectius

tacitas tibi res sistam quam quod dictum est mutae mulieri.

SY. Animum inducam facile ut tibi istuc credam, ni te noverim.

MI. Crede audacter meo periclo. SY. Male credam et credam tamen.

MI. Scin tu erum tuom meo ero esse inimicum capitalem? SY. Scio.

MI. Propter amorem. - SY. Omnem operam perdis. MI. Quid iam? SY. Quia doctum doces.

MI. Quid ergo dubitas quin lubenter tuo ero meu' quod possiet

facere faciat male, eius merito? Tum autem si quid tu adiuvas,

eo facilius facere poterit. SY. At ego hoc metuo, Milphio.

MI. Quid est quod metuas? SY. Dum ero insidias paritem, ne me perduim.

Si eru' meus me esse elocutum quoiquam mortali sciat,

continuo is me ex Syncerasto Crucifragium fecerit.

MI. Numquam edepol mortalis quisquam fiet e me certior,

nisi ero meo uni indicasso, atque ei quoque ut ne enuntiet

id esse facinus ex ted ortum. SY. Male credam et credam tamen.

Sed hoc tu tecum tacitum habeto. MI. Fide non melius creditur.

Loquere (locus occasioque est) libere: hic soli sumus.

SY. Eru' si tuo' volt facere frugem, meum erum perdet. MI. Qui di potest?

SY. Facile. MI. Fac ergo id "facile" noscam ego, ut ille possit noscere.

SY. Quia Adelphasium, quam erus deamat tuos, ingenuast. MI. Quo modo?

SY. Eodem quo soror illius altera Anterastilis.

MI. Cedo qui id credam. SY. Quia illas emit in Anactorio parvolas

de praedone Siculo. MI. Quanti? SY. Duodeviginti minis,

duas illas et Giddenenem nutricem earum tertiam.

Et ille qui eas vendebat dixit se furtivas vendere:

ingenuas Carthagine aibat esse. MI. Di vostram fidem!

Nimium lepidum memoras facinus. Nam eru' meus Agorastocles

ibidem gnatust, ind' surruptus fere sexennis, postibi

qui eum surrupuit huc devexit meoque ero eum hic vendidit.

Is in divitias homo adoptavit hunc quom diem obiit suom.

SY. Omnia memoras quo id facilius fiat: manu eas adserat,

suas popularis, liberali caussa. Tacitu's? MI. Tace modo.

SY. Profecto ad incitas lenonem rediget, si eas abduxerit.

MI. Quin priu' disperibit faxo quam unum calcem civerit.

Ita paratumst. SY. Ita di faxint ne apud lenonem hunc serviam!

MI. Qui hercle conlibertus meu' faxo tu eris, sei di volent.

SY. Ita di faxint! Numquid aliud me morare, Milphio?

MI. Valeas beneque ut tibi sit. SY. Pol istuc tibi et tuost ero in manu.

Vale et haec cura clanculum ut sint dicta. MI. Non dictumst. Vale.

SY. At enim nihil est, nisi dum calet hoc agitur. MI. Lepidu's quom mones.

Et ita hoc fiet. SY. Proba materies data est, si probum adhibes fabrum.

MI. Potin ut taceas? SY. Taceo atque abeo. - MI. Mihi commoditatem creas.

Illic hinc abiit. Di inmortales meum erum servatum volunt

et hunc disperditum hominem: tantum eum instat exiti.

Satine priu' quam unumst iniectum telum, iam instat alterum?

Ibo intro haec ut meo ero memorem. Nam huc si ante aedis evocem,

quae audivistis modo, nunc si eadem hic iterum iterem, inscitiast.

Ero uni potius intus ero odio quam hic sim vobis omnibus. -

[Di inmortales, quanta clades, quanta adventat calamitas

hodie ad hunc lenonem! Sed ego nunc est quom me commoror.

Ita negotium institutumst, non datur cessatio;

nam et hoc docte consulendum quod modo concreditumst

et illud autem inserviendumst consilium vernaculum.

Remora si sit, qui malam rem mihi det merito fecerit.

Nunc ibo intro: dum erus adveniat a foro, opperiar domi. - ]

ACTUS V

HANNO

[Ythalonimualonuthsicorathisymacomsyth

chymlachchunythmumysthyalmycthybaruimysehi

liphocanethythbynuthiiadedinbynuii

bymarobsyllohomalonimuybymysyrthoho

bythlymmothynnoctothuulechantidamaschon

yssidobrimthyfel yth chyl ys chon chem liful

yth binim ysdybur thinnochotnuagorastocles

ythemanethihychirsaelychotsithnaso

bynnyydchilluchilygubulimlasibitthym

bodialytheraynnynuyslymmonchothiusim]

Ythalonimualoniuthsicorathiisthymhimihymacomsyth

combaepumamitalmetlotiambeat

iulecantheconaalonimbalumbar dechor

bats .... hunesobinesubicsillimbalim

esseantidamossonalemuedubertefet

donobun.huneccilthumucommucroluful

altanimavosduberithemhuarcharistolem

sittesedanecnasotersahelicot

alemusdubertimurmucopsuistiti

aoccaaneclictorbodesiussilimlimmimcolus

deos deasque veneror qui hanc urbem colunt

ut quod de mea re huc veni rite venerim,

measque hic ut gnatas et mei fratris filium

reperire me siritis, di vostram fidem!

[quae mihi surruptae sunt et fratris filium.]

Sed hic mihi antehac hospes Antidamas fuit;

eum fecisse aiunt sibi quod faciundum fuit.

Eius filium esse hic praedicant Agorastoclem:

ad eum hospitalem hanc tesseram mecum fer;

is in hisce habitare monstratust regionibus.

Hos percontabor quii hinc egrediuntur foras.

AGORASTOCLES MILPHIO HANNO

AG. Ain tu tibi dixe Syncerastum, Milphio,

eas esse ingenuas surrupticias

Carthaginiensis? Aio, et, si frugi esse vis,

eas liberali iam adseres caussa manu.

Nam tuom flagitiumst tuas te popularis pati

servire ante oculos, domi quae fuerint liberae.

HA. Pro di inmortales, opsecro vostram fidem!

Quam orationem hanc aures dulcem devorant?

Cretast * profecto horum hominum oratio.

Ut mi apsterserunt omnem sorditudinem!

AG. Si ad eam rem testis habeam, faciam quod iubes.

MI. Quid tu mihi testis? Quin tu insistis fortiter?

Aliqua Fortuna fuerit adiutrix tibi.

AG. Incipere multost quam impetrare facilius.

MI. Sed quae illaec avis est quae huc cum tunicis advenit?

Numnam in balineis circumductust pallio?

AG. Facies quidem edepol Punicast. Guggast homo.

MI. Servos quidem edepol veteres antiquosque habet.

AG. Qui scis? MI. Viden omnis sarcinatos consequi?

Atque ut opinor digitos in manibus non habent.

AG. Quid iam? MI. Quia incedunt cum anulatis auribus.

HA. Adibo | hosce atque appellabo Punice.

Si respondebunt, Punice pergam loqui;

si non, tum ad horum mores linguam vortero.

MI. Quid ais tu? Ecquid commeministi Punice?

AG. Nihil edepol. Nam qui scire potui, dic mihi,

qui illim sexennis perierim Carthagine?

HA. Pro di inmortales! Plurumei ad illunc modum

periere pueri liberi Carthagine.

MI. Quid ais tu? AG. Quid vis? MI. Vin appellem hunc Punice?

AG. An scis? MI. Nullus me est hodie Poenus Poenior.

AG. Adei atque appella quid velit, quid venerit,

qui sit, quoiatis, unde sit: ne parseris.

MI. Avo. Quoiatis estis aut quo ex oppido?

HA. Annobynmytthymballebechaedreanech.

AG. Quid ait? MI. Hannonem se esse ait Carthagine,

Carthaginiensis Mytthumballis filium.

HA. Ao. MI. Salutat. A. Donni. MI. Doni volt tibi

dare hic nescioquid. Audin pollicitarier?

AG. Saluta hunc rusus Punice verbis meis.

MI. Avo donnim inquit hic tibi verbis suis.

HA. Meharbocca. MI. Istuc tibi sit potius quam mihi.

AG. Quid ait? MI. Miseram esse praedicat buccam sibi.

Fortasse medicos nos esse arbitrarier.

AG. † Si est †, nega esse; nolo ego errare hospitem.

MI. Audin tu? ‹HA.› Rufeennycchoissam. AG. Sic volo

profecto vera cuncta huic expedirier.

Roga numquid opu' sit. MI. Tu qui sonam non habes,

quid in hanc venistis urbem aut quid quaeritis?

HA. Muphursa. AG. Quid ait? HA. Miuulechianna. AG. Quid venit?

MI. Non audis? Mures Africanos praedicat

in pompam ludis dare se velle aedilibus.

HA. Lechlachananilimniichot. AG. Quid nunc ait?

MI. Ligulas, canalis ait se advexisse et nuces:

nunc orat operam ut des sibi, ut ea veneant.

AG. Mercator credo est. HA. Assam. MI. Arvinam quidem.

HA. Palumergadetha. AG. Milphio, quid nunc ait?

MI. Palas vendundas sibi ait et mergas datas,

ad messim credo, nisi quid tu aliud sappis,

ut hortum fodiat atque ut frumentum metat.

AG. Quid istuc ad me? MI. Certiorem te esse volt,

ne quid clam furtim se accepisse censeas.

HA. Muphonnimsycorathim. MI. Hem! Cave sis feceris

quod hic te orat. AG. Quid ait aut quid orat? Expedi.

MI. Sub cratim ut iubeas se supponi atque eo

lapides imponi multos, ut sese neces.

HA. Gunebelbalsameniyrasa. AG. Narra, quid est?

Quid ait? MI. Non hercle nunc quidem quicquam scio.

HA. At ut scias, nunc dehinc latine iam loquar.

Servom hercle te esse oportet et nequam et malum,

hominem peregrinum atque advenam qui inrideas.

MI. At hercle te hominem et sycophantam et subdolum,

qui huc advenisti nos captatum, migdilix,

bisulci lingua quasi proserpens bestia.

AG. Maledicta hinc aufer, linguam compescas face.

Maledicere huic temperabis, si sapis.

Meis consanguineis nolo te iniuste loqui.

Carthagini ego sum gnatus, ut tu sis sciens.

HA. O mi popularis, salve! AG. Et tu edepol, quisquis es.

Et si quid opus est, quaeso, dic atque impera

popularitatis caussa. HA. Habeo gratiam.

[Verum ego hic hospitium habeo: Antidamae filium

quaero (commostra si novisti) Agorastoclem.]

Sed ecquem adulescentem tu hic novisti Agorastoclem?

AG. Siquidem Antidamai quaeris adoptaticium,

ego sum ipsus quem tu quaeris. HA. Hem! Quid ego audio?

AG. Antidamae gnatum me esse. HA. Si itast, tesseram

conferre si vis hospitalem, eccam attuli.

AG. Agedum huc ostende. Est par probe. Nam habeo domi.

HA. O mi hospes, salve multum! Nam mi tuo' pater

patritus † ergo † hospes Antidamas fuit.

Haec mihi hospitalis tessera cum illo fuit.

AG. Ergo hic apud med hospitium praebebitur.

Nam hau repudio hospitium neque Carthaginem.

Ind' sum oriundus. HA. Di dent tibi omnes quae velis!

Quid ais? Qui potuit fieri uti Carthagini

gnatus sis? Hic autem habuisti Aetolum patrem.

AG. Surruptus sum illim. Hic me Antidamas hospes tuos

emit et is me sibi adoptavit filium.

HA. Demarcho item ipse fuit adoptaticius.

Sed mitto de illoc, ad te redeo. Dic mihi,

ecquid meministi tuom parentum nomina,

patris atque matris? AG. Memini. HA. Memoradum mihi,

si novi forte aut si sunt cognati mihi.

AG. Ampsigura mater mihi fuit, Iahon pater.

HA. Patrem atque matrem viverent vellem tibi.

AG. An mortui sunt? HA. Factum, quod ego aegre tuli.

Nam mihi sobrina Ampsigura tua mater fuit;

pater tuus, is erat frater patruelis meus,

et is me heredem fecit quom suom obiit diem,

quo privatum med aegre patior mortuo.

Sed si ita est, ut tu sis Iahonis filius,

signum esse oportet in manu laeva tibi,

ludenti puero quod momordit simia.

Ostende: inspiciam. † Aperi. Audi atque ades †.

AG. Mi patrue, salve. HA. Et tu salve, Agorastocles.

Iterum mihi gnatus videor quom te repperi.

MI. Pol istam rem vobis bene evenisse gaudeo.

Sed te moneri num nevis? HA. Sane volo.

MI. Paterna oportet filio reddi bona.

Aequomst habere hunc bona quae possedit pater.

HA. Hau postulo aliter: restituentur omnia;

suam sibi rem salvam sistam, si illo advenerit.

MI. Facito sis reddas, etsi hic habitat, tamen.

HA. Quin mea quoque iste habebit, is quid me fuat.

MI. Festivom facinus venit mihi in mentem modo.

HA. Quid id est? MI. Tua opust opera. HA. DIc mihi, quid lubet?

Profecto uteris, ut voles, operam meam.

Quid est negoti? MI. Potin tu fieri subdolus?

HA. Inimico possum, amicost insipientia.

MI. Inimicus hercle est huiius. HA. Male faxim lubens.

MI. Amat ab lenone hic. HA. Facere sapienter puto.

MI. Leno hic habitat vicinus. HA. Male faxim lubens.

MI. Ei duae puellae sunt meretrices servolae

sorores: earum hic alteram ecflictim perit

neque eam incestavit umquam. HA. Acerba amatiost.

MI. Hunc leno ludificatur. HA. Suom quaestum colit.

MI. Hic illi malam rem dare volt. HA. Frugist si id facit.

MI. Nunc hoc consilium capio et hanc fabricam paro,

ut te adlegemus, filias dicas tuas

surruptasque esse parvolas Carthagine,

manu liberali caussa | ambas adseras

quasi filiae tuae sint ambae. Intellegis?

HA. Intellego hercle. Nam mihi item gnatae duae

cum nutrice una surruptae sunt parvolae.

MI. Lepide hercle adsimulas. Iam in principio id mihi placet.

HA. Pol magi' quam vellem. MI. Eu hercle mortalem catum,

malum crudumque et callidum | et subdolum!

Ut adflet, quo illud gestu faciat facilius!

Me quoque dolis iam superat architectonem.

HA. Sed earum nutrix qua sit facie mi expedi.

MI. Statura hau magna, corpore aquilo. HA. Ipsa east.

MI. Specie venusta, ore atque oculis pernigris.

HA. Formam quidem hercle verbis depinxti probe.

MI. Vin eam videre? HA. Filias malo meas.

Sed i atque voca illam; si eae meae sunt filiae,

si illarum est nutrix, me continuo noverit.

MI. Heus, ecquis hic est? Nuntiate ut prodeat

foras Goddeneni. Est qui illam conventam esse volt.

GIDDENIS MILPHIO HANNO AGORASTOCLES PUER

GI. Quis pultat? MI. Qui te proxumust. GI. Quid vis? MI. Eho,

novistin tu illunc tunicatum hominem qui siet?

GI. Nam quem ego aspicio? Pro supreme Iuppiter!

Eru' meus hicquidem est, mearum alumnarum pater,

Hanno Carthaginiensis. MI. Ecce autem mala!

Praestigiator hic quidem Poenus probust,

perduxit omnis ad suam sententiam.

GI. O mi ere, salve, | Hanno insperatissume

mihi tuisque filiis, salve atque - eho,

mirari noli neque me contemplarier.

Cognoscin Giddenenem | ancillam tuam?

HA. Novi. Sed ubi sunt meae gnatae? Id scire expeto.

GI. Apud aedem Veneris. HA. Quid ibi faciunt? Dic mihi.

GI. Aphrodisia hodie Veneris est festus dies:

oratum ierunt deam ut sibi esset propitia.

MI. Pol sati' scio, impetrarunt, quando hic hic adest.

AG. Eho an huius sunt illae filiae? GI. Ita ut praedicas.

Tua pietas nobis plane auxilio fuit,

quom huc advenisti hodie in ipso tempore;

namque hodie earum mutarentur nomina

facerentque indignum genere quaestum corpore.

PU. Avonesilli. GI. Hauonbanesilliimustine.

Mepsietenestedumetalannacestimim.

AG. Quid illi locuti sunt inter se? Dic mihi.

HA. Matrem hic salutat suam, haec autem hunc filium.

Tace atque parce muliebri supellectili.

AG. Quae east supellex? HA. Clarus clamor. AG. Sine modo.

HA. Tu abduc hosce intro et una nutricem semul

iube hanc abire hinc ad te. AG. Fac quod imperat.

MI. Sed quis illas tibi monstrabit? AG. Ego doctissume.

MI. Abeo igitur. AG. Facias modo quam memores mavelim.

Patruo advenienti cena curetur volo.

MI. Lachanna vos, quos ego iam detrudam ad molas,

ind' porro ad puteum atque ad robustum codicem.

Ego faxo hospitium hoc leniter laudabitis. -

AG. Audin tu, patrue? Dico, ne dictum neges:

tuam mihi maiorem filiam despondeas.

HA. Pactam rem habeto. AG. Spondesne igitur? HA. Spondeo.

AG. Mi patrue, salve. Nam nunc es plane meus.

Nunc demum ego cum illa fabulabor libere.

Nunc, patrue, si vis tuas videre filias,

me sequere. HA. Iamdudum equidem cupio et te sequor.

AG. Quid si eamus illis obviam? HA. At ne intervias

praeterbitamus metuo. Magne Iuppiter,

restitue certas mi ex incertis nunc opes.

AG. Egoquidem meos amores mecum confido fore.

Sed eccas video ipsas. HA. Haecin meae sunt filiae?

Quantae e quantillis iam sunt factae! AG. Scin quid est?

Thraecae sunt: in celonem sustolli solent.

MI. Opino hercle hodie, quod ego dixi per iocum,

id eventurum esse et severum et serium,

ut haec inveniantur hodie esse huiius filiae.

AG. Pol istuc quidem iam certum est. Tu istos, Milphio,

abduce intro. Nos hasce hic praestolabimur.

ADELPHASIUM ANTERASTILIS HANNO AGORASTOCLES

AD. Fuit hodie operae pretium quoivis qui amabilitati animum adiceret

oculis epulas dare, delubrum qui hodie ornatum eo visere venit.

Deamavi ecastor illi ego hodie lepidissuma munera meretricum,

digna diva venustissuma [venere], neque contempsi eiius opes hodie.

Tanta ibi copia venustatum aderat, in suo quique loco sita munde.

Arabus, murrinus, omnis odor

complebat. Hau sordere visust

festu' dies, Venu', nec tuom fanum: tantus ibi clientarum erat numerus

quae ad Calydoniam venerant Venerem. ANT. Certo enim, quod quidem ad nos duas

attin[u]it, praepotentes pulchre pacisque potentes, soror, fuimus,

neque ab iuventute inibi inridiculo habitae, quod pol, soror, ceteris omnibu' factumst.

AD. Malim istuc aliis videatur quam uti tu te, soror, conlaudes.

ANT. Spero equidem. AD. Et pol ego, quom ingeniis quibu' sumus atque aliae gnosco;

eo sumu' natae genere ut deceat nos esse a culpa castas.

HA. Iuppiter, qui genu' colis alisque hominum, per quem vivimu' vitalem aevom,

quem penes spes vitae sunt hominum omnium, da diem hunc sospitem, quaeso,

rebus mis agundis, ut quibus annos multos carui quasque e patria

perdidi parvas redde is libertatem, invictae praemium ut esse sciam pietati.

AG. Omnia faciet Iuppiter faxo, nam mihi est obnoxius et me metuit.

HA. Tace quaeso. AG. Ne lacruma, patrue.

ANT. Ut volup est homini, mea soror, si quod agit cluet victoria;

sicut nos hodie inter alias praestitimus pulchritudine.

AD. Stulta, soror, magis es quam volo. An tu eo pulchra videre, opsecro,

si tibi illi non os obitumst fuligine? AG. O patrue, o patrue mi!

HA. Quid est, fratris mei gnate, [gnate] quid vis? Expedi.

AG. At enim hoc volo agas. HA. At enim ago istuc. AG. Patrue mi patruissume.

HA. Quid est? AG. Est lepida et lauta. Ut sapit!

HA. Ingenium patris habet quod sapit.

AG. Quae res? Iam diu edepol sapientiam tuam haec quidem abusast.

Nunc hinc sapit, hinc sentit quidquid sapit, ex meo amore.

AD. Non eo genere sumu' prognatae, tam etsi sumu' servae, soror,

ut deceat nos facere quicquam quod homo quisquam inrideat.

multa sunt mulierum vitia, sed hoc e multis maxumumst,

quom sibi nimi' placent minu'que addunt operam uti placeant viris.

ANT. Nimiae voluptatist quod in extis nostris portentumst, soror,

quod haruspex de ambabus dixit - AG. Velim de me [ali]quid dixerit.

ANT. Nos fore invito domino nostro diebus paucis liberas.

Id ego, nisi quid di aut parentes faxint, qui sperem hau scio.

AG. Mea fiducia hercle haruspex, patrue, his promisit, scio,

libertatem, quia me amare hanc scit. AD. Soror, sequere hac. ANT. Sequor.

HA. Priu' quam abitis, vos volo ambas. Nisi piget, consistite.

AD. Quis revocat? AG. Qui bene volt vobis facere. AD. Facere occasiost.

Sed quis homost? AG. Ameicus vobeis. AD Quiquidem inimicus non siet.

AG. Bonus est hic homo, mea voluptas. AD. Pol istum malim quam malum.

AG. Seiquidem amicitiast habenda, cum hoc habendast. AD. Hau precor.

AG. Multa bona volt vobeis facere. AD. Bonu' boneis bene feceris.

HA. Gaudio ero vobeis - AD. At edepol nos voluptati tibi.

HA. Leibertatique. AD. Istoc pretio tuas nos facile feceris.

AG. Patrue mi, ita me di amabunt, ut ego, si sim Iuppiter,

iam hercle ego illam uxorem ducam et Iunonem extrudam foras.

Ut pudice verba facit, cogitate et commode,

ut modeste orationem praebuit! HA. Certo haec meast.

Sed ut astu sum adgressuss ad eas! AG. Lepide hercle atque commode.

Perge etiam temptare. In pauca confer: sitiunt qui sedent.

HA. Quid istic? Quod faciundumst qur non agimus? In ius vos volo.

AG. Nunc, patrue, tu frugi bonae es. Vin hanc ego adprendam? HA. Tene.

AD. An patruos est, Agorastocles, tuos hic? AG. Iam faxo scibis.

Nunc pol ego te ulciscar probe, nam faxo - mea eris sponsa.

HA. Ite in ius, ne moramini. Antestare me atque duce.

AG. Ego te antestabor, postea hanc amabo atque amplexabor.

Sed illudquidem volui dicere - immo hercle dixi quod volebam.

HA. Moramini. In ius vos voco, nisi honestiust prehendi.

AD. Quid in ius vocas nos? Quid tibi debemus? AG. Deicet illi.

AD. Etiam me meae latrant canes? AG. At tu hercle adludiato:

dato mi pro offa savium, pro osse linguam obicito.

Ita hanc canem faciam tibi oleo tranquilliorem.

HA. It' si itis. AD. Quid nos fecimus tibi? HA. Fures estis ambae.

AD. Nosn' tibi? HA. Vos inquam. AG. Atque ego scio. AD. Quid id furtist? AG. Hunc rogato.

HA. Quia annos multos feilias meas celavistis clam me

atque equidem ingenuas leiberas summoque genere gnatas.

AD. Numquam mecastor reperies tu istuc probrum penes nos.

AG. Da pignus, ni nunc peiieres, in savium, uter utri det.

AD. Nil tecum ago, apscede opsecro. AG. Atque hercle mecum agendum est.

Nam hic patruos meus est, pro hoc mihi patronus sim necesse est;

et praedicabo quomodo vos furta faciatis multa

quoque modo | huius filias apud vos habeatis servas,

quas vos ex patria liberas surruptas esse scitis.

AD. Ubi sunt eae? Aut quas, opsecro - AG. Sati' iam sunt maceratae.

HA. Quid si eloquamur? AG. Censeo hercle, patrue. AD. Misera timeo

quid hoc sit negoti, mea soror; ita stupida sine animo asto.

HA. Advortite animum, mulieres. Primum, si id fieri possit,

ne indigna indignis di darent, id ego evenisset vellem;

nunc quod bini mihi di danunt, vobeis vostraeque matri,

eas dis est aequom gratias nos agere sempiternas,

quom nostram pietatem adprobant decorantque di inmortales.

Vos meae estis ambae filiae et hic est cognatus voster,

huiusce fratris filius, Agorastocles. AD. Amabo,

num hi falso oblectant gaudio nos? AG. At med ita di servent

ut hic pater est voster. Date manus. AD. Salve, insperate nobis

pater, te complecti nos sine. Cupite atque exspectate

pater, salve. HA. Ambae filiae sunt. ANT. Amplectamur ambae.

AG. Quis me amplectetur postea? HA. Nunc ego sum fortunatus,

multorum annorum miserias nunc hic voluptate sedo.

AD. Vix hoc videmur credere. HA. Magi' qui credatis dicam.

Nam vostra nutrix primum me cognovit. AD. Ubi ea, amabo, est?

HA. Apud hunc est. AG. Quaeso, qui lubet tam diu tenere collum?

Omitte saltem tu altera. Nolo ego istunc enicari

priu' quam te mi desponderit. AD. Mitto. ANT. Sperate, salve.

HA. Condamus alter alterum ergo in nervom bracchialem.

Quibu' nunc in terra melius est? AG. Eveniunt digna dignis.

HA. TAndem huic cupitum contigit. AG. O Apelle, o Zeuxis pictor,

qur | numero estis mortui, hoc exemplo ut pingeretis?

Nam alios pictores nil moror huiusmodi tractare exempla.

HA. Di deaeque omnes, vobeis habeo merito magnas gratias,

quom hac me laetitia adfecistis tanta et tantis gaudiis,

ut meae gnatae ad me redirent et potestatem meam.

AD. Mi pater, tua pietas plane nobeis auxilio fuit.

AG. Patrue, facito in memoria habeas tuam maiorem filiam

mihi te despondisse. HA. Memini. AG. Et dotis quid promiseris.

ANTAMOENIDES ADELPHASIUM ANTERASTILIS HANNO AGORASTOCLES

ANTA. Si ego minam non ultus fuero probe quam lenoni dedi,

tum profecto me sibi habento scurrae ludificatui.

Is etiam me ad prandium ad se abduxit ignavissumus,

ipse abiit foras, me reliquit pro atriensi in aedibus.

Ubi nec leno neque illae redeunt nec quod edim quicquam datur,

pro maiore parte prandi pignus cepi, abii foras;

sic dedero: aere militari tetigero lenunculum.

Nanctus est hominem mina quem argenti circumduceret.

Sed mea amica nunc mihi irato obviam veniat velim:

iam pol ego illam pugnis totam faciam uti sit merulea,

ita replebo | atritate, atritior multo ut siet

quam Aegyptini, qui cortinam ludis per circum ferunt.

AD. tene sis me arte, mea voluptas; male ego metuo miluos,

mala illa bestiast, ne forte me auferat pullum tuom.

ANT. Ut nequeo te sati' complecti, mi pater! ANTA. Ego me moror.

Propemodum | hoc opsonare prandium potero mihi.

Sed quid hoc est? Quid est? Quid hoc est? Quid ego video? Quo modo?

Quid hoc est conduplicationis? Quae haec est congeminatio?

Quis hic homo est cum tunicis longis quasi puer cauponius?

Satin ego oculis cerno? Estne illaec mea amica Anterastilis?

Et ea est certo. Iam pridem ego me sensi nihili prendier.

Non pudet puellam amplexari baiiolum in media via?

Iam hercle ego illunc totum excruciandum totum carnufici dabo.

Sane genus hoc mulierosumst tunicis demissiciis.

Sed adire certum est hanc amatricem Africam.

Heus tu, tibi dico, mulier, ecquid te pudet?

Quid tibi negotist autem cum istac? Dic mihi.

HA. Adulescens, salve. ANTA. Nolo, nihil ad te attinet.

Quid tibi hanc digito tactio est? HA. Quia mihi lubet.

ANTA. Lubet? HA. Ita dico. ANTA. Ligula, in' malam crucem?

tune hic amator audes esse, hallex viri,

aut contrectare quod mares homines amant?

Deglupta maena, sarrapis sementium,

manstruca, halagora, sampsa, tum autem plenior

ali ulpicique quam Romani remiges.

AG. Num tibi, adulescens, malae aut dentes pruriunt,

qui huic es molestus, an malam rem quaeritas?

ANTA. † Qur non † adhibuisti, dum istaec loquere, tympanum?

Nam te cinaedum esse arbitror magi' quam virum.

AG. Scin quam cinaedus sum? Ite istinc, servi, foras,

ecferte fustis. ANTA. Heus tu, si quid per iocum

dixi, nolito in serium convortere.

ANT. Quid tibi lubidost, opsecro, Antamoenides,

loqui inclementer nostro cognato et patri?

Nam hic noster pater est; hic nos cognovit modo

et hunc sui fratris filium? ANTA. Ita me Iuppiter

bene amet, bene factum! Gaudeo et volup est mihi

siquidem quid lenoni optigit magni mali

quomque e virtute vobis fortuna optigit.

ANT. Credibile ecastor dicit. Crede huic, mihi pater.

HA. Credo. AG. Et ego credo. Sed eccum lenonem optume,

credo. ANTA. Et ego credo. AG. Edepol hic venit commodus.

Bonum virum eccum video, se recipit domum.

[HA. Quis hic est? AG. Utrumvis est, vel leno vel Lycus.

In servitute hic filias habuit tuas

et mi auri fur est. HA. Bellum hominem, quem noveris!]

Rapiamus in ius. HA. Minime. AG. Quapropter? HA. Quia

iniuriarum multo induci satius est.

LYCYS AGORASTOCLES HANNO ANTAMOENIDES

LY. Decipitur nemo, mea quidem sententia,

qui suis amicis narrat recte res suas;

nam omnibus amicis meis idem unum convenit,

ut me suspendam, ne addicar Agorastocli.

AG. Leno, eamus in ius. LY. Opsecro te, Agorastocles,

suspendere ut me liceat. HA. In ius te voco.

LY. Quid tibi mecum autem? HA. Quia | hasce aio liberas

ingenuasque esse filias ambas meas;

eae sunt surruptae cum nutrice parvolae.

LY. Iam pridem equidem istuc scivi, et miratus fui

neminem venire qui istas adsereret manu.

Meae quidem profecto non sunt. ANTA. Leno, in ius eas.

LY. De prandio tu dicis. Debetur, dabo.

AG. Duplum pro furto mi opus est. LY. Sume hinc quid lubet.

HA. Et mihi suppliciis multis. LY. Sume hinc quid lubet.

ANTA. Et mihi quidem mina argenti. LY. Sume hinc quid lubet.

Collo rem solvam iam omnibus quasi baiiolus.

AG. Numquid recusas contra me? LY. Hau verbum quidem.

AG. Ite igitur intro, mulieres. Sed, patrue mi,

tuam, ut dixisti, mihi desponde filiam.

HA. Haud aliter ausim. ANTA. Bene vale. AG. Et tu bene vale.

ANTA. Leno, arrabonem hoc pro mina mecum fero. -

LY. Perii hercle! AG. Immo hau multo post, si in ius veneris.

LY. Quin egomet tibi me addico. Quid praetore opust?

Verum opsecro te ut liceat simplum solvere,

trecentos Philippos; credo conradi potest:

cras auctionem faciam. AG. Tantisper quidem

ut sis apud me lignea in custodia.

LY. Fiat. AG. Sequere intro, patrue mi, ut [hunc] festum diem

habeamus hilare, huiius malo et nostro bono.

Multum valete. Multa verba fecimus;

malum postremo omne ad lenonem reccidit.

Nunc, quod postremum est condimentum fabulae,

si placuit, plausum postulat comoedia. -

(ALTER EXITUS FABULAE)

AGORASTOCLES LYCUS ANTAMOENIDES HANNO ADELPHASIUM ANTERASTILIS

AG. Quam rem agis, miles? Qui lubet patruo meo

loqui inclementer? Ne mirere mulieres

quod eum sequontur: modo cognovit filias

suas esse hasce ambas. LY. Hem, quod verbum auris meas

tetigit? Nunc perii! ANTA. Unde haec perierunt domo?

AG. Carthaginienses sunt. LY. At ego sum perditus.

Illuc ego metuei semper ne cognosceret

eas aliquis, quod nunc factumst. ANTA. Vae misero mihi!

LY. Periere, opinor, duodeviginti minae,

qui hasce emi. AG. Et tute ipse periisti, Lyce.

HA. Quis hic est? AG. Utrumvis est, vel leno vel Lycus.

In servitute hic filias habuit tuas

et mi auri fur est. HA. Bellum hominem, quem noveris!

ANTA. Leno, rapacem te esse semper credidi,

verum etiam furacem ‹aiunt› qui norunt magis.

LY. Accedam. Per ego te et tua genua opsecro

et hunc, cognatum quem tuom esse intellego:

quando boni estis, ut bonos facere addecet

† facite et † vostro subveniatis supplici.

Iam pridem equidem istas esse scivi liberas

et exspectabam si quis eas adsereret manu.

Nam meae ‹eae› prosum non sunt. Tum autem aurum tuom

reddam quod apud me est et iusiurandum dabo

me malitiose nihil fecisse, Agorastocles.

AG. Quid mihi par facere sit cum me egomet consulam.

Omitte genua. LY. Mitto, si ita sententia est.

ANTA. Heus tu leno! LY. Quid lenonem vis inter negotium?

ANTA. Ut minam mi argenti reddas priu' quam in nervom abducere.

LY. Di meliora faxint! ANTA. Sic esto: ideo cenabis foris.

Aurum, argentum, collum, leno, tris res nunc debes semul.

HA. Quid med hac re facere deceat egomet mecum cogito.

Si volo hunc ulcisci, litis sequar in alieno oppido,

quantum audivi ingenium et mores eiius quo pacto sient.

AD. Mi pater, ne quid tibi cum istoc rei siet † acmassum † opsecro.

ANT. Ausculta sorori. Abi, diiunge inimicitias cum inprobo.

HA. Hoc age sis, leno. Quamquam ego te meruisse ut pereas scio,

non experiar tecum. AG. Neque ego; si aurum mihi reddes meum,

leno, quando ex nervo emissu's - compingare in carcerem.

LY. Iamne autem ut soles? ANTA. Ego, Poene, tibi me purgatum volo.

Si quid dixi iratus advorsum animi tui sententiam,

id uti ignoscas quaeso; et quom istas invenisti filias,

ita me di ament, mihi voluptatist. HA. Ignosco et credo tibi.

ANTA. Leno, tu autem amicam mihi des facito aut mihi reddas minam.

LY. Vin tibicinam meam habere? ANTA. Nil moror tibicinam;

nescias utrum ei maiores buccaene an mammae sient.

LY. Dabo quae placeat. ANTA. Cura. LY. Aurum cras ad te referam tuom.

AG. Facito in memoria habeas. LY. Miles, sequere me. - ANTA. Ego vero sequor. -

AG. Quid ais, patrue? Quando hinc ire cogitas Carthaginem?

Nam tecum mi una ire certum est. HA. Ubi primum potero, ilico.

AG. Dum auctionem facio, hic opus est aliquot ut maneas dies.

HA. Faciam ita ut vis. AG. Age sis. Eamus, nos curemus. CATERVA. Plaudite.