DIDASCALIA
INCIPIT HEAVTON TIMORVMENOS TERENTI: ACTA
LVDIS MEGALENSIBVS L. CORNELIO LENTVLO L.
VALERIO FLACCO AEDILIBVS CVRVLIBVS EGERE
L. AMBIVIVS TVRPIO L. ATILIVS PRAENESTINVS:
MODOS FECIT FLACCVS CLAVDI: ACTA I . TIBIIS
INPARIBVS DEINDE DVABVS DEXTRIS. GRAECA EST
MENANDRV: FACTAST III M' IVVENTIO TI. SEMPRONIO COS .
C. SVLPICI APOLLINARIS PERIOCHA
In militiam proficisci gnatum Cliniam
amantem Antiphilam conpulit durus pater
animique sese angebat facti paenitens.
Mox ut reuersust, clam patrem deuortitur
ad Clitiphonem. Is amabat scortum Bacchidem.
Cum accerseret cupitam Antiphilam Clinia,
ut eius Bacchis uenit amica ac seruolae
habitum gerens Antiphila: factum id quo patrem
suum celaret Clitipho. Hic technis Syri
decem minas meretriculae aufert a sene.
Antiphila Clitiphonis reperitur soror:
hanc Clinia, aliam Clitipho uxorem accipit.
(PROLOGVS), BACCHIS MERETRIX,
CHREMES SENEX, ANTIPHILA VIRGO,
MENEDEMVS SENEX, SOSTRATA MATRONA,
CLITIPHO ADVLESCENS, (CANTHARA) NVTRIX,
CLINIA ADVLESCENS, PHRYGIA ANCILLA,
SYRVS SERVOS (CANTOR), DROMO SERVOS.
PROLOGVS
Nequoi sit uostrum mirum quor partis seni
poeta dederit quae sunt adulescentium,
id primum dicam, deinde quod ueni eloquar.
Ex integra Graeca integram comoediam
hodie sum acturus H[e]auton timorumenon,
duplex quae ex argumento facta est simplici.
Nouam esse ostendi et quae esset: nunc qui scripserit
et quoia Graeca sit, ni partem maxumam
existumarem scire uostrum, id dicerem.
Nunc quam ob rem has partis didicerim paucis dabo.
Oratorem esse uoluit me, non prologum:
uostrum iudicium fecit; me actorem dedit.
Sed hic actor tantum poterit a facundia
quantum ille potuit cogitare commode
qui orationem hanc scripsit quam dicturu' sum?
Nam quod rumores distulerunt maleuoli
multas contaminasse Graecas, dum facit
paucas Latinas: factum id esse hic non negat
neque se pigere et deinde facturum autumat.
Habet bonorum exemplum quo exemplo sibi
licere facere quod illi fecerunt putat.
Tum quod maleuolu' uetu' poeta dictitat
repente ad studium hunc se adplicasse musicum,
amicum ingenio fretum, haud natura sua:
arbitrium uostrum, uostra existumatio
ualebit quare omnis uos oratos uolo,
ne plus iniquom possit quam aequom oratio.
Facite aequi siti', date crescendi copiam
nouarum qui spectandi faciunt copiam
sine uitiis. Ne ille pro se dictum existumet
qui nuper fecit seruo currenti in uia
decesse populum: quor insano seruiat?
De illius peccatis plura dicet quom dabit
alias nouas, nisi finem maledictis facit.
Adeste aequo animo, date potestatem mihi
statariam agere ut liceat per silentium,
ne semper seruo' currens, iratus senex,
edax parasitu', sycophanta autem inpudens,
auaru' leno adsidue agendi sint seni
clamore summo, cum labore maxumo.
Mea causa causam hanc iustam esse animum inducite,
ut aliqua pars labori' minuatur mihi.
Nam nunc nouas qui scribunt nil parcunt seni:
siquae laboriosast, ad me curritur;
si lenis est, ad alium defertur gregem.
In hac est pura oratio. Experimini
in utramque partem ingenium quid possit meum.
[Si numquam auare pretium statui arti meae
et eum esse quaestum in animum induxi maxumum,
quam maxume seruire uostris commodis:]
exemplum statuite in me, ut adulescentuli
uobis placere studeant potiu' quam sibi.
ACTVS I
CHREMES MENEDEMVS
CH. Quamquam haec inter nos nuper notitia admodumst
(inde adeo quod agrum in proxumo hic mercatus es)
nec rei fere sane amplius quicquam fuit,
tamen uel uirtus tua me uel uicinitas,
quod ego in propinqua parte amicitiae puto,
facit ut te audacter moneam et familiariter
quod mihi uidere praeter aetatem tuam
facere et praeter quam res te adhortatur tua.
Nam pro deum atque hominum fidem quid uis tibi aut
quid quaeris? Annos sexaginta natus es
aut plus eo, ut conicio; agrum in his regionibus
meliorem neque preti maiori' nemo habet;
seruos compluris: proinde quasi nemo siet,
ita attente tute illorum officia fungere.
Numquam tam mane egredior neque tam uesperi
domum reuortor quin te in fundo conspicer
fodere aut arare aut aliquid ferre denique.
Nullum remitti' tempu' neque te respicis.
Haec non uoluptati tibi esse sati' certo scio. At
enim dices "quantum hic operi' fiat paenitet."
Quod in opere faciundo operae consumis tuae,
si sumas in illis exercendis, plus agas.
ME. chreme, tantumne ab re tuast oti tibi
aliena ut cures ea quae nil ad te attinent?
CH. Homo sum: humani nil a me alienum puto.
Vel me monere hoc uel percontari puta;
rectumst ego ut faciam; non est te ut deterream.
ME. Mihi sic est usu'; tibi ut opu' factost face.
CH. An quoiquamst usus homini se ut cruciet? ME. Mihi.
CH. Si quid laborist nollem. Sed quid istuc malist?
Quaeso, quid de te tantum meruisti? ME. Eheu!
CH. Ne lacruma atque istuc, quidquid est, fac me ut sciam:
ne retice, ne uerere, crede inquam mihi:
aut consolando aut consilio aut re iuuero.
ME. Scire hoc uis? CH. Hac quidem causa qua dixi tibi.
ME. Dicetur. CH. At istos rastros interea tamen
adpone, ne labora. ME. Minime. CH. Quam rem agis?
ME. Sine me uociuom tempu' nequod dem mihi
labori'. CH. Non sinam, inquam. ME. Ah non aequom facis.
CH. Hui tam grauis hos, quaeso? ME. Sic meritumst meum.
CH. Nunc loquere. ME. Filium unicum adulescentulum
habeo. Ah quid dixi habere me? Immo habui, Chreme;
nunc habeam necne incertumst. CH. Quid ita istuc? ME. Scies.
Est e Corintho hic aduena anu' paupercula;
eius filiam ille amare coepit perdite,
prope iam ut pro uxore haberet: haec clam me omnia.
Vbi rem resciui coepi non humanitus
neque ut animum decuit aegrotum adulescentuli
tractare, sed ui at uia peruolgata patrum.
Cotidie accusabam: "hem tibine haec diutius
licere speras facere me uiuo patre,
amicam ut habeas prope iam in uxoris loco?
Erras, si id credis, et me ignoras, Clinia.
Ego te meum esse dici tantisper uolo
dum quod te dignumst facies; sed si id non facis,
ego quod me in te sit facere dignum inuenero.
Nulla adeo ex re istuc fit nisi ex nimio otio.
Ego istuc aetati' non amori operam dabam,
sed in Asiam hinc abii propter pauperiem atque ibi
simul rem et gloriam armis belli repperi."
Postremo adeo res rediit: adulescentulus
saepe eadem et grauiter audiendo uictus est;
putauit mi et aetate et beneuolentia
plus scire et prouidere quam se ipsum sibi:
in Asiam ad regem militatum abiit, Chreme.
CH. Quid ais? ME. Clam me profectu' mensis tris abest.
CH. Ambo accusandi; etsi illud inceptum tamen
animist pudenti' signum et non instrenui.
ME. Vbi comperi ex is qui ei fuere conscii,
domum reuortor maestus atque animo fere
perturbato atque incerto prae aegritudine.
Adsido: adcurrunt serui, soccos detrahunt;
uideo alios festinare, lectos sternere,
cenam adparare: pro se quisque sedulo
faciebant quo illam mihi lenirent miseriam.
Vbi uideo, haec coepi cogitare "hem tot mea
soli solliciti sunt causa ut me unum expleant?
Ancillae tot me uestient? Sumptus domi
tantos ego solu' faciam? Sed gnatum unicum,
quem pariter uti his decuit aut etiam amplius,
quod illa aetas magis ad haec utenda idoneast,
eum ego hinc eieci miserum iniustitia mea!
Malo quidem me dignum quouis deputem,
si id faciam. Nam usque dum ille uitam illam colet
inopem carens patria ob meas iniurias,
interea usque illi de me supplicium dabo
laborans parcens quaerens, illi seruiens".
Ita facio prorsu': nil relinquo in aedibus
nec uas nec uestimentum: conrasi omnia.
Ancillas seruos, nisi eos qui opere rustico
faciundo facile sumptum exsercirent suom,
omnis produxi ac uendidi. Inscripsi ilico
aedis mercede. Quasi talenta ad quindecim
coegi: agrum hunc mercatu' sum: hic me exerceo.
Decreui tantisper me minus iniuriae,
Chreme, meo gnato facere dum fiam miser;
nec fas esse ulla me uoluptate hic frui,
nisi ubi ille huc saluo' redierit meu' particeps.
CH. Ingenio te esse in liberos leni puto,
et illum obsequentem siqui' recte aut commode
tractaret. Verum nec tu illum sati' noueras
nec te ille; hoc qui fit? Vbi non uere uiuitur.
Tu illum numquam ostendisti quanti penderes
nec tibi illest credere ausu' quae est aequom patri.
Quod si esset factum, haec numquam euenissent tibi.
ME. Ita res est, fateor: peccatum a me maxumest.
CH. Menedeme, at porro recte spero et illum tibi
saluom adfuturum esse hic confido propediem.
ME. Vtinam ita di faxint! CH. Facient. Nunc si commodumst,
Dionysia hic sunt hodie: apud me sis uolo.
ME. Non possum. CH. Quor non? Quaeso tandem aliquantulum
tibi parce: idem absens facere te hoc uolt filius.
ME. Non conuenit, qui illum ad laborem inpepulerim,
nunc me ipsum fugere. CH. Scine est sententia?
ME. Sic. CH. Bene uale. ME. Et tu. CH. Lacrumas excussit mihi
miseretque mi diu'. Sed ut diei tempus est,
tempust monere me hunc uicinum Phaniam
ad cenam ut ueniat: ibo, uisam si domist.
(Saltatio Conuiuarum)
Nil opu' fuit monitore: iamdudum domi
praesto apud me esse aiunt. Egomet conuiuas moror.
Ibo adeo hinc intro. Sed quid crepuerunt fores
hinc a me? Quinam egreditur? Huc concessero.
CLITIPHO CHREMES
CL. Nil adhuc est quod uereare, Clinia: haudquaquam etiam cessant
et illam simul cum nuntio tibi huc adfuturam hodie scio.
Proin tu sollicitudinem istam falsam quae te excruciat mittas. CH. Quicum loquitur filius?
CL. Pater adest quem uolui: adibo. Pater, opportune aduenis.
CH. Quid id est? CL. Hunc Menedemum nostin nostrum uicinum? CH. Probe.
CL. Huic filium scis esse? CH. Audiui esse in Asia. CL. Non est, pater:
apud nos est. CH. Quid ais? CL. Aduenientem, e naui egredientem ilico
abduxi ad cenam; nam mihi cum eo iam inde usque a pueritia
fuit semper familiaritas. CH. Voluptatem magnam nuntias.
Quam uellem Menedemum inuitatum ut nobiscum esset, amplius
ut hanc laetitiam necopinanti primus obicerem ei domi!
Atque etiam nunc tempus est. CL. Caui faxis: non opus est, pater.
CH. Quapropter? CL. Quia enim incertumst etiam quid se faciat. Modo uenit;
timet omnia, patris iram et animum amicae se erga ut sit suae.
eam misere amat; propter eam haec turba atque abitio euenit. CH. Scio.
CL. Nunc seruolum ad eam in urbem misit et ego nostrum una Syrum.
CH. Quid narrat? CL. Quid ille? Miserum se esse.
CH. Miserum? Quem minu' crederest?
Quid relicuist quin habeat quae quidem in homine dicuntur bona?
Parentis, patriam incolumem, amicos genu' cognatos ditias.
Atque haec perinde sunt ut illius animu' qui ea possidet:
qui uti scit ei bona; illi qui non utitur recte mala.
CL. Immo ill' fuit senex inportunu' semper, et nunc nil magis
uereor quam nequid in illum iratu' plus satis faxit, pater.
CH. Illene? (Sed reprimam me: nam in metu esse hunc illist utile.)
CL. Quid tute tecum? CH. Dicam: ut ut erat, mansum tamen oportuit.
Fortasse aliquanto iniquior erit praeter eius lubidinem:
pateretur; nam quem ferret si parentem non ferret suom?
Huncin erat aequom ex illius more an illum ex huiu' uiuere?
Et quod illum insimulat durum id non est; nam parentum iniuriae
uniu' modi sunt ferme, paullo qui est homo tolerabilis:
scortari crebro nolunt, nolunt crebro conuiuarier,
praebent exigue sumptum; atque haec sunt tamen ad uirtutem omnia.
Verum ubi animus semel se cupiditate deuinxit mala,
necessest, Clitipho, consilia consequi consimilia. Hoc
scitumst: periclum ex aliis face tibi quod ex usu siet.
CL. Ita credo. CH. Ego ibo hinc intro, ut uideam nobis quid in cena siet.
Tu, ut tempus est diei, uide sis nequo hinc abeas longius.
ACTVS II
CLITIPHO
CL. Quam iniqui sunt patres in omnis adulescentis iudices!
qui aequom esse censent nos a pueris ilico nasci senes
neque illarum adfinis esse rerum quas fert adulescentia.
ex sua lubidine moderantur nunc quae est, non quae olim fuit.
Mihin si umquam filius erit, ni ille facili me utetur patre;
nam et cognoscendi et ignoscendi dabitur peccati locus:
non ut meus, qui mihi per alium ostendit suam sententiam.
Perii! Is mi, ubi adbibit plus paullo, sua quae narrat facinora!
Nunc ait "periclum ex aliis facito tibi quod ex usu siet":
astutu'. Ne ille haud scit quam mihi nunc surdo narret fabulam.
mage nunc me amicae dicta stimulant "da mihi" atque "adfer mihi":
quoi quod respondeam nil habeo; neque me quisquamst miserior.
Nam hic Clinia, etsi is quoque suarum rerum satagit, attamen
habet bene et pudice eductam, ignaram artis meretriciae.
Meast potens procax magnifica sumptuosa nobilis.
Tum quod dem "recte" est; nam nil esse mihi religiost dicere.
Hoc ego mali non pridem inueni neque etiamdum scit pater.
CLINIA CLITIPHO
CLIN. Si mihi secundae res de amore meo essent, iamdudum scio
uenissent; sed uereor ne mulier me absente hic corrupta sit.
Concurrunt multae opiniones quae mihi animum exaugeant:
occasio locus aetas mater quoius sub imperiost mala,
quoi nil iam praeter pretium dulcest. CLIT. Clinia. CLIN. Ei misero mihi!
CLIT. Etiam caues ne uideat forte hic te a patre aliquis exiens?
CLIN. Faciam; sed nescioquid profecto mi animu' praesagit mali.
CLIT. Pergin istuc priu' diiudicare quam scis quid ueri siet?
CLIN. Si nil mali esset iam hic adessent. CLIT. Iam aderunt. CLIN. Quando istuc erit?
CLIT. Non cogitas hinc longule esse? Et nosti mores mulierum:
dum moliuntur, dum conantur, annus est. CLIN. O Clitipho,
timeo. CLIT. Respira: eccum Dromonem cum Syro una: adsunt tibi.
SYRVS DROMO CLINIA CLITIPHO
SY. Ain tu? DR. Sic est. SY. Verum interea, dum sermones caedimus,
illae sunt relictae. CLIT. Mulier tibi adest. Audin, Clinia?
CLIN. Ego uero audio nunc demum et uideo et ualeo, Clitipho.
DR. Minime mirum: adeo inpeditae sunt: ancillarum gregem
ducunt secum. CLIN. Perii, unde illi sunt ancillae? CLIT. Men rogas?
SY. Non oportuit relictas: portant quid rerum! CLIN. Ei mihi!
SY. Aurum uestem; et uesperascit et non nouerunt uiam.
Factum a nobis stultest. Abi dum tu, Dromo, illis obuiam.
Propera: quid stas? CLIN. Vae misero mi, quanta de spe decidi!
CLIT. Quid istuc? Quae res te sollicitat autem? CLIN. Rogitas quid siet?
Vidin tu? Ancillas aurum uestem, quam ego cum una ancillula
hic reliqui, unde esse censes? CLIT. Vah nunc demum intellego.
SY. Di boni, quid turbaest! Aedes nostrae uix capient, scio.
Quid comedent! Quid ebibent! Quid sene erit nostro miserius?
Sed uideo eccos quos uolebam. CLIN. O Iuppiter, ubinamst fides?
Dum ego propter te errans patria careo demens, tu interea loci
conlocupletasti te, Antiphila, et me in his deseruisti malis,
propter quam in summa infamia sum et meo patri minus obsequens:
quoius nunc pudet me et miseret, qui harum mores cantabat mihi,
monuisse frustra neque eum potuisse umquam aT hac me expellere;
quod tamen nunc faciam; tum quom gratum mi esse potuit nolui.
nemost miserior me. SY. Hic de nostris uerbis errat uidelicet
quae hic sumu' locuti. Clinia, aliter tuom amorem atque est accipis:
nam et uitast eadem et animu' te erga idem ac fuit,
quantum ex ipsa re coniecturam fecimus.
CLIN. Quid est obsecro? Nam mihi nunc nil rerum omniumst
quod malim quam me hoc falso suspicarier.
SY. Hoc primum, ut ne quid huius rerum ignores: anus,
quae est dicta mater esse ei antehac, non fuit;
ea obiit mortem. Hoc ipsa in itinere alterae
dum narrat forte audiui. CLIT. Quaenamst altera?
SY. Mane: hoc quod coepi primum enarrem, Clitipho:
post istuc ueniam. CLIT. Propera. SY. Iam primum omnium,
ubi uentum ad aedis est, Dromo pultat fores;
anu' quaedam prodit; haec ubi aperuit ostium,
continuo hic se coniecit intro, ego consequor;
anu' foribus obdit pessulum, ad lanam redit.
Hic sciri potuit aut nusquam alibi, Clinia,
quo studio uitam suam te absente exegerit,
ubi de inprouisost interuentum mulieri.
Nam ea res dedit tum existumandi copiam
cotidianae uitae consuetudinem,
quae quoiusque ingenium ut sit declarat maxume.
Texentem telam studiose ipsam offendimus,
mediocriter uestitam ueste lugubri
(eius anui' causa opinor quae erat mortua)
sine auro; tum ornatam ita uti quae ornantur sibi,
nulla mala re esse expolitam muliebri;
capillu' pexu' prolixus circum caput
reiectu' neglegenter; pax. CLIN. Syre mi, obsecro,
ne me in laetitiam frustra conicias. SY. Anus
subtemen nebat. Praeterea una ancillula
erat; ea texebat una, pannis obsita,
neglecta, inmunda inluuie. CLIT. Si haec sunt, Clinia,
uera, ita uti credo, quis te est fortunatior?
Scin hanc quam dicit sordidatam et sordidam?
Magnum hoc quoque signumst dominam esse extra noxiam,
quom dius tam negleguntur internuntii.
Nam disciplinast isdem munerarier
ancillas primum ad dominas qui adfectant uiam.
CLIN. Perge, obsecro te, et caue ne falsam gratiam
studeas inire. Quid ait ubi me nominas?
SY. Vbi dicimus redisse te et rogare uti
ueniret ad te, mulier telam desinit
continuo et lacrumis opplet os totum sibi,
ut facile scires desiderio id fieri.
CLIN. Prae gaudio, ita me di ament, ubi sim nescio:
ita timui. CLIT. At ego nil esse scibam, Clinia.
Agedum uicissim, Syre, dic quae illast altera?
SY. Adducimus tuam Bacchidem. CLIT. Hem quid? Bacchidem?
Eho sceleste, quo illam duci'? SY. Quo ego illam? Ad nos scilicet.
CLIT. Ad patrem? SY. Ad eum ipsum. CLIT. O hominis inpudentem audaciam! SY. Heus
non fit sine periclo facinu' magnum nec memorabile.
CLIT. Hoc uide: in mea uita tu tibi laudem is quaesitum, scelus?
ubi si paullulum modo quid te fugerit, ego perierim.
quid illo facias? SY. At enim ... CLIT. Quid "enim"? SY. Si sinas, dicam. CLIN. Sine.
CLIT. Sino. SY. Ita res est haec nunc quasi quom ... CLIT. Quas, malum, ambages mihi
narrare occipit? CLIN. Syre, uerum hic dicit: mitte, ad rem redi.
SY. Enimuero reticere nequeo: multimodis iniurius,
Clitipho, es neque ferri potis es. CLIN. Audiundum hercle est, tace.
[CLIT. Quid est?]
SY. Vis amare, uis potiri, uis quod des illi effici;
tuom esse in potiundo periclum non uis: haud stulte sapis;
siquidem id saperest uelle te id quod non potest contingere.
Aut haec cum illis sunt habenda aut illa cum his mittenda sunt.
Harum duarum condicionum nunc utram malis uide;
etsi consilium quod cepi rectum esse et tutum scio.
Nam apud patrem tua amica tecum sine metu ut sit copiast.
Tum quod illi argentum es pollicitus, eadem hac inueniam uia,
quod ut efficerem orando surdas iam auris reddideras mihi.
Quid aliud tibi uis? CLIT. Siquidem hoc fit. SY. Siquidem? Experiundo scies.
CLIT. Age age, cedo istuc tuom consilium: quid id est? SY. Adsimulabimus
tuam amicam huius esse amicam. CLIT. Pulchre: quid faciat sua?
An ea quoque dicetur huiu', si una haec dedecorist parum?
SY. Immo ad tuam matrem abducetur. CLIT. Quid eo? SY. Longumst, Clitipho,
si tibi narrem quam ob rem id faciam. CLIN. Vera causast. CLIT. Fabulae!
Nil sati' firmi uideo quam ob rem accipere hunc mi expediat metum.
SY. Mane, habeo aliud, si istuc metui', quod ambo confiteamini
sine periclo esse. CLIT. Huiu' modi obsecro aliquid reperi. CLIN. Maxume.
SY. Ibo obuiam, hinc dicam ut reuortantur domum. CLIT. Hem
quid dixti? SY. Ademptum tibi iam faxo omnem metum,
in aurem utramuis otiose ut dormias.
CLIT. Quid ago nunc? CLIN. Tune? Quod boni ... CLIT. Syre! Dic modo
uerum. SY. Age modo: hodie sero ac nequiquam uoles.
CLIN. Datur, fruare dum licet; nam nescias ...
CLIT. Syre inquam! SY. Perge porro, tamen istuc ago.
CLIN. Eius sit potestas posthac an numquam tibi.
CLIT. Verum hercle istuc est. Syre, Syre inquam, heus heus Syre!
SY. Concaluit. Quid uis? CLIT. Redi, redi! SY. Adsum dic quid est?
Iam hoc quoque negabi' tibi placere. CLIT. Immo, Syre,
et me et meum amorem et famam permitto tibi.
Tu es iudex: nequid accusandu' sis uide.
SY. Ridiculumst istuc me admonere, Clitipho,
quasi istic minor mea res agatur quam tua.
Hic siquid nobis forte aduorsi euenerit,
tibi erunt parata uerba, huic homini uerbera
quapropter haec res ne utiquam neglectust mihi.
Sed istunc exora ut suam esse adsimulet. CLII. Scilicet
facturum me esse; in eum iam res rediit locum
ut sit necessu'. CLIT. Merito te amo, Clinia.
CLIN. Verum illa nequid titubet. SY. Perdoctast probe.
CLIT. At hoc demiror qui tam facile potueris
persuadere illi, quae solet quos spernere!
SY. In tempore ad eam ueni, quod rerum omniumst
primum. Nam quendam misere offendi ibi militem
eius noctem orantem: haec arte tractabat uirum,
ut illius animum cupidum inopia incenderet
Eademque ut esset apud te hoc quam gratissimum.
Sed heus tu, uide sis nequid inprudens ruas!
Patrem nouisti ad has res quam sit perspicax;
ego te autem noui quam esse soleas inpotens;
inuersa uerba, euersas ceruices tuas,
gemitus screatus tussis risus abstine.
CLIT. Laudabi'. SY. Vide sis. CCIT. Tutemet mirabere
SY. Sed quam cito sunt consecutae mulieres!
CLIT. Vbi sunt? Quor retines? SY. Iam nunc haec non est tua.
CLIT. Scio, apud patrem; at nunc interim. SY. Nihilo magis.
CLIT. Sine. SY. Non sinam inquam. CLIT. Quaeso paullisper. SY. Veto.
CLIT. Saltem salutem ... SY. Abeas si sapias. CLIT. Eo.
Quid istic? SY. Manebit. CLIT. Hominem felicem! SY. Ambula.
BACCHIS ANTIPHILA CLINIA SYRVS
BA. Edepol te, mea Antiphila, laudo et fortunatam iudico,
id quom studuisti isti formae ut mores consimiles forent;
minimeque, ita me di ament, miror si te sibi quisque expetit.
Nam mihi quale ingenium haberes fuit indicio oratio:
et quom egomet nunc mecum in animo uitam tuam considero
omniumque adeo uostrarum uolgu' quae ab se segregant,
et uos esse istius modi et nos non esse haud mirabilest.
Nam expedit bonis esse uobis; nos, quibu'cum est res, non sinunt:
quippe forma inpulsi nostra nos amatores colunt;
haec ubi immutata est, illi suom animum alio conferunt:
nisi si prospectum interea aliquid est, desertae uiuimus.
Vobis cum uno semel ubi aetatem agere decretumst uiro,
quoius mos maxumest consimili' uostrum, i se ad uos adplicant.
Hoc beneficio utrique ab utrisque uero deuincimini,
ut numquam ulla amori uostro incidere possit calamitas.
AN. Nescio alias: mequidem semper scio fecisse sedulo
ut ex illiu' commodo meum compararem commodum. CL. Ah
ergo, mea Antiphila, tu nunc sola reducem me in patriam facis;
nam dum abs te absum omnes mihi labores fuere quos cepi leues
praeter quam tui carendum quod erat. SY. Credo. CL. Syre, uix suffero:
hocin me miserum non licere meo modo ingenium frui!
SY. Immo ut patrem tuom uidi esse habitum, diu etiam duras dabit.
BA. Quisnam hic adulescens est qui intuitur nos? AN. Ah retine me, obsecro!
BA. Amabo quid tibist? AN. Disperii, perii misera! BA. Quid stupes,
Antiphila? AN. Videon Cliniam an non? BA. Quem uides?
CL. Salue, anime mi. AN. O mi Clinia, salue. CL. Vt uales?
AN. Saluom uenisse gaudeo. CL. Teneone te,
Antiphila, maxume animo exspectatam meo?
SY. Ite intro; nam uos iamdudum exspectat senex.
ACTVS III
CHREMES MENEDEMVS
CH. Luciscit hoc iam. Cesso pultare ostium
uicini, primum e me ut sciat sibi filium
redisse? Etsi adulescentem hoc nolle intellego.
Verum quom uideam miserum hunc tam excruciarier
eius abitu, celem tam insperatum gaudium,
quom illi pericli nil ex indicio siet?
Haud faciam; nam quod potero adiutabo senem.
Item ut filium meum amico atque aequali suo
uideo inseruire et socium esse in negotiis,
nos quoque senes est aequom senibus obsequi.
ME. Aut ego profecto ingenio egregio ad miserias
natus sum aut illud falsumst quod uolgo audio
dici, diem adimere aegritudinem hominibus;
nam mihi quidem cotidie augescit magis
de filio aegritudo, et quanto diutius
abest mage cupio tanto et mage desidero.
CH. Sed ipsum foras egressum uideo: ibo adloquar.
Menedeme, salue: nuntium adporto tibi
quoius maxume te fieri participem cupis.
ME. Num quid nam de gnato meo audisti, Chreme?
CH. Valet atque uiuit. ME. Vbinamst quaeso? CH. Apud me domi.
ME. Meu' gnatu'? CH. Sic est. ME. Venit? CH. Certe. ME. Clinia
meu' uenit? CH. Dixi. ME. Eamu': duc me ad eum, obsecro.
CH. Non uolt te scire se redisse etiam et tuom
conspectum fugitat: propter peccatum hoc timet,
ne tua duritia antiqua illa etiam adaucta sit.
ME. Non tu illi dixti ut essem? CH. Non. ME. Quam ob rem, Chreme?
CH. Quia pessume istuc in te atque illum consulis,
si te tam leni et uicto esse animo ostenderis.
ME. Non possum: sati' iam, sati' pater durus fui. CH. Ah
uehemens in utramque partem, Menedeme, es nimis
aut largitate nimia aut parsimonia:
in eandem fraudem ex hac re atque ex illa incides.
Primum olim potiu' quam paterere filium
commetare ad mulierculam, quae paullulo
tum erat contenta quoique erant grata omnia,
proterruisti hinc. Ea coacta ingratiis
postilla coepit uictum uolgo quaerere.
Nunc quom sine magno intertrimento non potest
haberi, quiduis dare cupis. Nam ut tu scias
quam ea nunc instructa pulchre ad perniciem siet,
primum iam ancillas secum adduxit plus decem
oneratas ueste atque auro: satrapes si siet
amator, numquam sufferre eius sumptus queat;
nedum tu possis. ME. Estne ea intu'? CH. Sit rogas?
Sensi. Nam unam ei cenam atque eiu' comitibus
dedi; quod si iterum mihi sit danda, actum siet.
Nam ut alia omittam, pytissando modo mihi
quid uini absumsit "sic hoc" dicens; "asperum,
pater, hoc est: aliud lenius sodes uide".
Releui dolia omnia, omnis serias;
omnis sollicitos habui - atque haec una nox.
Quid te futurum censes quem adsidue exedent?
Sic me di amabunt ut me tuarum miseritumst,
Menedeme, fortunarum. ME. Faciat quidlubet:
sumat consumat perdat, decretumst pati,
dum illum modo habeam mecum. CH. Si certumst tibi
sic facere, illud permagni referre arbitror
ut ne scientem sentiat te id sibi dare.
ME. Quid faciam? CH. Quiduis potiu'quam quod cogitas:
per alium quemuis ut des, falli te sinas
techinis per seruolum; etsi subsensi id quoque,
illos ibi esse, id agere inter se clanculum.
Syru' cum illo uostro consusurrant, conferunt
consilia ad adulescentes; et tibi perdere
talentum hoc pacto satius est quam illo minam.
Non nunc pecunia agitur sed illud quo modo
minimo periclo id demus adulescentulo.
Nam si semel tuom animum ille intellexerit,
priu' proditurum te tuam uitam et prius
pecuniam omnem quam abs te amittas filium, hui
quantam fenestram ad nequitiem patefeceris,
Tibi autem porro ut non sit suaue uiuere!
Nam deteriores omnes sumu' licentia.
Quod quoique quomque inciderit in mentem uolet
neque id putabit prauom an rectum sit: petet.
Tu rem perire et ipsum non poteris pati:
dare denegaris; ibit ad illud ilico
qui maxume apud te se ualere sentiet:
abiturum se abs te esse ilico minitabitur.
ME. Videre uera atque ita uti res est dicere.
CH. Somnum hercle ego hac nocte oculis non uidi meis,
dum id quaero tibi qui filium restituerem.
ME. Cedo dextram: porro te idem oro ut facias, Chreme.
CH. Paratu' sum. ME. Scin quid nunc facere te uolo?
CH. Dic. ME. Quod sensisti illos me incipere fallere,
id uti maturent facere: cupio illi dare
quod uolt, cupio ipsum iam uidere. CH. Operam dabo.
Paullum negoti mi obstat: Simus et Crito
uicini nostri hic ambigunt de finibus;
me cepere arbitrum: ibo ac dicam, ut dixeram
operam daturum me, hodie non posse is dare:
continuo hic adero. ME. Ita quaeso. - di uostram fidem,
ita conparatam esse hominum naturam omnium
aliena ut meliu' uideant et diiudicent
quam sua! An eo fit quia in re nostra aut gaudio
sumu' praepediti nimio aut aegritudine?
Hic mihi nunc quanto plus sapit quam egomet mihi!
CH. Dissolui me otiosus operam ut tibi darem.
Syrus est prendendus atque adhortandus mihi
a me nescioquis exit: concede hinc domum
ne nos inter nos congruere sentiant.
SYRVS CHREMES
SY. Hac illac circumcursa; inueniundumst tamen
argentum: intendenda in senemst fallacia.
CH. Num me fefellit hosce id struere? Videlicet
ill' Cliniai seruo' tardiusculust;
idcirco huic nostro traditast prouincia.
SY. Quis hic loquitur? Perii. Numnam haec audiuit? CH. Syre. SY. Hem.
CH. Quid tu istic? SY. Recte equidem; sed te miror, Chreme,
tam mane, qui heri tantum biberis. CH. Nil nimis.
SY. "Nil" narras? Visa uerost, quod dici solet,
aquilae senectus. CH. Heia. SY. Mulier commoda et
faceta haec meretrix. CH. Sane. SY. Idem uisast tibi?
Et quidem hercle forma luculenta. CH. Sic satis.
SY. Ita non ut olim, sed uti nunc, sane bona;
minimeque miror Clinia hanc si deperit.
Sed habet patrem quendam auidum, miserum atque aridum
uicinum hunc: nostin? At quasi is non ditiis
abundet, gnatus eius profugit inopia.
Scis esse factum ut dico? CH. Quid ego ni sciam?
Hominem pistrino dignum! SY. Quem? CH. Istunc seruolum
dico adulescenti' ... SY. Syre, tibi timui male!
CH. Qui passus est id fieri. SY. Quid faceret? CH. Rogas?
aliquid reperiret, fingeret fallacias
unde esset adulescenti amicae quod daret,
atque hunc difficilem inuitum seruaret senem.
SY. Garris. CH. Haec facta ab illo oportebant, Syre.
SY. Eho quaeso laudas qui eros fallunt? CH. In loco
ego uero laudo. SY. Recte sane. CH. Quippe qui
magnarum saepe id remedium aegritudinumst:
iam huic mansisset unicus gnatus domi.
SY. Iocone an serio ille haec dicat nescio;
nisi mihi quidem addit animum quo lubeat magis.
CH. Et nunc quid exspectat, Syre? An dum hic denuo
abeat, quom tolerare illius sumptus non queat?
Nonne ad senem aliquam fabricam fingit? SY. Stolidus est.
CH. At te adiutare oportet adulescentuli
causa. SY. Facile equidem facere possum si iubes;
etenim quo pacto id fieri soleat calleo.
CH. Tanto hercle melior. SY. Non est mentiri meum.
CH. Fac ergo. SY. At heus tu facito dum eadem haec memineris
siquid huiu' simile forte aliquando euenerit,
ut sunt humana, tuos ut faciat filius.
CH. Non usu' ueniet, spero. SY. Spero hercle ego Quoque,
neque eo nunc dico quo quicquam illum senserim
sed siquid, nequid. Quae sit eius aetas uides;
et ne ego te, si usu' ueniat, magnifice, Chreme,
tractare possim. CH. De istoc, quom usu' uenerit,
uidebimus quid opu' sit: nunc istuc age.
SY. Numquam commodius umquam erum audiui loqui,
nec quom male facere crederem mi inpunius
licere. Quisnam a nobis egreditur foras?
CHREMES CLITIPHO SYRVS
CH. Quid istuc quaeso? Qui istic mos est, Clitipho? Itane fieri oportet?
CL. Quid ego feci? CH. Vidin ego te modo manum in sinum huic meretrici
inserere? SY. Acta haec res est: perii. CL. Mene? CH. Hisce oculis, ne nega.
Facis adeo indigne iniuriam illi qui non abstineas manum.
Nam istaec quidem contumeliast,
hominem amicum recipere ad te atque eius amicam subigitare.
Vel here in uino quam inmodestu' fuisti ... SY. Factum. CH. Quam molestus!
Vt equidem, ita me di ament, metui quid futurum denique esset!
Noui ego amantium animum: aduortunt grauiter quae non censeas.
CL. At mihi fides apud hunc est nil me istiu' facturum, pater.
CH. Esto; at certe concedas aliquo ab ore eorum aliquantisper.
multa fert lubido: ea facere prohibet tua praesentia.
Ego de me facio coniecturam: nemost meorum amicorum hodie
apud quem expromere omnia mea occulta, Clitipho, audeam.
Apud alium prohibet dignitas; apud alium ipsius facti pudet,
ne ineptu', ne proteruo' uidear: quod illum facere credito.
Sed nostrum est intellegere utquomque atque ubiquomque opu' sit obsequi.
SY. Quid istic narrat! CL. Perii. SY. Clitipho, haec ego praecipio tibi?
Homini' frugi et temperanti' functu's officium? CL. Tace sodes.
SY. Recte sane. CL. Syre, pudet me. SY. Credo: neque id iniuria; quin
mihi molestumst. CL. Perdis hercle. SY. Verum dico quod uidetur.
CL. Nonne accedam ad illos? CH. Eho quaeso, una accedundi uiast?
SY. Actumst: hic priu' se indicarit quem ego argentum effecero.
Chreme, uin tu homini stulto mi auscultare? CH. Quid faciam? SY. Iube hunc
abire hinc aliquo. CL. Quo ego hinc abeam? SY. Quo lubet: da illis locum:
abi deambulatum. CL. Deambulatum? Quo? SY. Vah quasi desit locus.
Abi sane istac, istorsum, quouis. CH. Recte dicit, censeo.
CL. Di te eradicent, Syre, qui me hinc †extrudis†!
SY. At tu pol tibi istas posthac comprimito manus!
Censen uero? Quid illum porro credas facturum, Chreme,
nisi eum, quantum tibi opi' di dant, seruas castigas mones?
CH. Ego istuc curabo. SY. Atqui nunc, ere, tibi istic adseruandus est.
CH. Fiet. SY. Si sapias; nam mihi iam minu' minusque obtemperat.
CH. Quid tu? Ecquid de illo quod dudum tecum egi egisti, Syre, aut
repperisti tibi quod placeat an non[dum etiam]? SY. De fallacia
dicis? Est: inueni nuper quandam. CH. Frugi es. Cedo quid est?
SY. Dicam, uerum ut aliud ex alio incidit. CH. Quidnam, Syre?
SY. Pessuma haec est meretrix. CH. Ita uidetur. SY. Immo si scias.
Vah uide quod inceptet facinu'. Fuit quaedam anu' Corinthia
hic: huic drachumarum haec argenti mille dederat mutuom.
CH. Quid tum? SY. Ea mortuast: reliquit filiam adulescentulam.
Ea relicta huic arraboni est pro illo argento. CH. Intellego.
SY. Hanc secum huc adduxit, ea quae est nunc apud uxorem tuam.
CH. Quid tum? SY. Cliniam orat sibi uti nunc det: illam illi tamen
post daturum: mille nummum poscit. CH. Et poscit quidem? SY. Hui,
dubium id est? Ego sic putaui. CH. Quid nunc facere cogitas?
SY. Egon? Ad Menedemum ibo: dicam hanc esse captam ex Caria
ditem et nobilem; si redimat magnum inesse in ea lucrum.
CH. Erras. SY. Quid ita? CH. Pro Menedemo nunc tibi ego respondeo
"non emo": quid ages? SY. Optata loquere. CH. Qui? SY. Non est opus.
CH. Non opus est? SY. Non hercle uero. CH. Qui istuc, miror. SY. Iam scies.
CH. Mane, mane, quid est quod tam a nobis grauiter crepuerunt fores?
ACTVS IV
SOSTRATA CHREMES NVTRIX SYRVS
SO. Nisi me animu' fallit, hic profectost anulus quem ego suspicor,
is quicum expositast gnata. CH. Quid uolt sibi, Syre, haec oratio?
SO. Quid est? Isne tibi uidetur? NV. Dixi equidem, ubi mi ostendisti, ilico
eum esse. SO. At ut sat' contemplata modo sis, mea nutrix. NV. Satis.
SO. Abi nunciam intro atque illa si iam lauerit mihi nuntia.
Hic ego uirum interea opperibor. SY. Te uolt: uideas quid uelit.
Nescioquid tristis est : non temerest: timeo quid sit. CH. Quid siet?
Ne ista hercle magno iam conatu magnas nugas dixerit.
SO. Ehem mi uir. CH. Ehem mea uxor. SO. Te ipsum quaero. CH. Loquere quid uelis.
SO. Primum hoc te oro, nequid credas me aduorsum edictum tuom
facere esse ausam. CH. Vin me istuc tibi, etsi incredibilest, credere?
credo. SY. Nescioquid peccati portat haec purgatio.
SO. Meministin me esse grauidam et mihi te maxumo opere edicere,
si puellam parerem, nolle tolli? CH. Scio quid feceris:
sustulisti. SY. Sic est factum: domina ego, eru' damno auctus est.
SO. Minime; sed erat hic Corinthia anus haud inpura: ei dedi
exponendam. CH. O Iuppiter, tantam esse in animo inscitiam!
SO. Perii: quid ego feci? CH. Rogitas? SO. Si peccaui, mi Chreme,
insciens feci. CH. Id equidem ego, si tu neges, certo scio,
te inscientem atque inprudentem dicere ac facere omnia:
tot peccata in hac re ostendi'. Nam iam primum, si meum
imperium exsequi uoluisses, interemptam oportuit,
non simulare mortem uerbis, re ipsa spem uitae dare.
At id omitto: misericordia, animu' maternus: sino.
Quam bene uero abs te prospectumst quod uoluisti cogita:
nempe anui illi prodita abs te filiast planissume,
per te uel uti quaestum faceret uel uti ueniret palam.
Credo, id cogitasti: "quiduis satis est dum uiuat modo..
Quid cum illis agas qui neque ius neque bonum atque aequom sciunt,
meliu' peiu', prosit obsit, nil uident nisi quod lubet?
SO. Mi Chreme, peccaui, fateor: uincor. Nunc hoc te obsecro,
quanto tuos est animu' natu grauior, ignoscentior,
ut meae stultitiae in iustitia tua sit aliquid praesidi.
CH. scilicet equidem istuc factum ignoscam; uerum, Sostrata,
male docet te mea facilitas multa. Sed istuc quidquid est
qui hoc occeptumst causa loquere. SO. Vt stultae et misere omnes sumus
religiosae, quom exponendam do illi, de digito anulum
detraho et eum dico ut una cum puella exponeret:
si moreretur, ne expers partis esset de nostris bonis.
CH. Istuc recte: conseruasti te atque illam. SO. Is hic est anulus.
CH. Vnde habes? SO. Quam Bacchi' secum adduxit adulescentulam, SY. Hem.
CH. Quid illa narrat? SO. Ea lauatum dum it, seruandum mihi dedit.
Animum non aduorti primum; sed postquam aspexi ilico
cognoui ad te exsilui. CH. Quid nunc suspicare aut inuenis
de illa? SO. Nescio nisi ex ipsa quaeras unde hunc habuerit,
si potis est reperiri. SY. Interii: plus spei uideo quam uolo:
nostrast, si itast. CH. Viuitne illa quoi tu dederas? SO. Nescio.
CH. Quid renuntiauit olim? SO. Fecisse id quod iusseram.
CH. Nomen mulieri' cedo quid sit, ut quaeratur. SO. Philterae.
SY. Ipsast. Mirum ni illa saluast et ego perii. CH. Sostrata,
sequere me intro hac. SO. Vt praeter spem euenit! Quam timui male
ne nunc animo ita esses duro ut olim in tollendo, Chreme!
CH. Non licet hominem esse saepe ita ut uolt, si res non sinit.
nunc ita tempus est mi ut cupiam filiam: olim nil minus.
SYRVS
SY. Nisi me animu' fallit multum, haud multum a me aberit infortunium:
ita hac re in angustum oppido nunc meae cogantur copiae
nisi aliquid uideo ne esse amicam hanc gnati resciscat senex.
Nam quod de argento sperem aut posse postulem me fallere
nil est; triumpho si licet me latere tecto abscedere.
Crucior bolum tantum mi ereptum tam desubito e faucibus.
Quid agam? Aut quid comminiscar? Ratio de integro ineundast mihi.
Nil tam difficilest quin quaerendo inuestigari possiet.
Quid si hoc nunc sic incipiam? Nilst. Quid si sic? Tantundem egero.
At sic opinor: non potest. Immo optume. Euge habeo optumam.
Retraham hercle opinor ad me
idem ego illuc hodie fugitiuom argentum tamen.
CLINIA SYRVS
CL. Nulla mihi res posthac potest iam interuenire tanta
quae mi aegritudinem adferat: tanta haec laetitia obortast.
Dedo patri me nunciam ut frugalior sim quam uolt.
SY. Nil me fefellit: cognitast, quantum audio huiu' uerba.
Istuc tibi ex sententia tua obtigisse laetor.
CL. O mi Syre, audisti obsecro? SY. Quidni? Qui usque una adfuerim.
CL. Quoi aeque audisti commode quicquam euenisse? SY. Nulli.
CL. Atque ita me di ament ut ego nunc non tam meapte causa
laetor quam illiu'; quam ego scio esse honore quouis dignam.
SY. Ita credo. Sed nunc, Clinia, age, da te mihi uicissim;
nam amici quoque res est uidenda in tutum ut conlocetur,
nequid di amica nunc senex. CL. O Iuppiter! SY. Quiesce.
CL. Antiphila mea nubet mihi. SY. Sicin mi interloquere?
CL. Quid faciam? Syre mi, gaudeo: fer me. SY. Fero hercle uero.
CL. Deorum uitam apti sumus. SY. Frustra operam opino hanc sumo.
CL. Loquere: audio. SY. At iam hoc non ages. CL. Agam. SY. Videndumst, inquam,
amici quoque res, Clinia, tui in tuto ut conlocetur.
Nam si nunc a nobis abis et Bacchidem hic relinquis,
senex resciscet ilico esse amicam hanc Clitiphonis;
si abduxeris, celabitur, itidem ut celata adhuc est.
CL. At enim istoc nil est mage, Syre, miis nuptiis aduorsum.
nam quo ore appellabo patrem? Tenes quid dicam? SY. Quidni?
CL. Quid dicam? Quam causam adferam? SY. Qui nolo mentiare:
aperte ita ut res sese habet narrato. CL. Quid ais? SY. Iubeo:
illam te amare et uelle uxorem, hanc esse Clitiphonis.
CL. Bonam atque iustam rem oppido imperas et factu facilem.
Et scilicet iam me hoc uoles patrem exorare ut celet
senem uostrum? SY. Immo ut recta uia rem narret ordine omnem. CL. Hem
sati' sanus es et sobrius? Tuquidem illum plane perdis.
nam qui ille poterit esse in tuto, dic mihi?
SY. Huic equidem consilio palmam do: hic me magnifice ecfero,
qui uim tantam in me et potestatem habeam tantae astutiae
uera dicendo ut eos ambos fallam: ut quom narret senex
uoster nostro istam esse amicam gnati, non credat tamen.
CL. At enim spem istoc pacto rursum nuptiarum omnem eripis;
nam dum amicam hanc meam esse credet, non committet filiam.
tu fors quid me fiat parui pendi', dum illi consulas.
SY. Quid, malum, me aetatem censes uelle id adsimularier?
Vnus est dies dum argentum eripio: pax: nil amplius.
CL. Tantum sat habes? Quid tum quaeso si hoc pater resciuerit?
SY. Quid si redeo ad illos qui aiunt "quid si nunc caelum ruat?"
CL. Metuo quid agam. SY. Metui'? Quasi non ea potestas sit tua
quo uelis in tempore ut te exsoluas, rem facias palam.
CL. Age age, transducatur Bacchis. SY. Optume ipsa exit foras.
BACCHIS CLINIA SYRVS DROMO PHRYGIA
BA. Sati' pol proterue me Syri promissa huc induxerunt,
decem minas quas mihi dare pollicitust. Quodsi nunc me
deceperit saepe obsecrans me ut ueniam, frustra ueniet;
aut quom uenturam dixero et constituero, quom is certe
renuntiarit, Clitipho quom in spe pendebit animi,
decipiam ac non ueniam, Syrus mihi tergo poenas pendet.
CL. Sati' scite promittit tibi. SY. Atqui tu hanc iocari credis?
Faciet nisi caueo. BA. Dormiunt: ego pol istos commouebo.
Mea Phrygia, audisti modo iste homo quam uillam demonstrauit
Charini? PH. Audiui. BA. Proxumam esse huic fundo ad dextram? PH. Memini.
BA. Curriculo percurre: apud eum miles Dionysia agitat:
SY. quid inceptat? BA. Dic me hic oppido esse inuitam atque adseruari,
uerum aliquo pacto uerba me his daturam esse et uenturam.
SY. Perii hercle. Bacchi', mane, mane: quo mittis istanc quaeso?
Iube maneat. BA. I. SY. Quin est paratum argentum. BA. Quin ego maneo.
SY. Atqui iam dabitur. BA. Vt lubet. Num ego insto? SY. At scin quid sodes?
BA. Quid? SY. Transeundumst nunc tibi ad Menedemum et tua pompa
eo transducendast. BA. Quam rem agis, scelus? SY. Egon? Argentum cudo
quod tibi dem. BA. Dignam me putas quam inludas" SY. Non est temere.
BA. Etiamne tecum hic res mihist? SY. Minime: tibi reddo.
BA. Eatur. SY. Sequere hac. Heus, Dromo. DR. Quis me uolt? SY. Syru'. DR. Quid est rei?
SY. Ancillas omnis Bacchidis transduce huc ad uos propere.
DR. Quam ob rem? SY. Ne quaeras: ecferant quae secum huc attulerunt.
Sperabit sumptum sibi senex leuatum esse harunc abitu:
ni ille haud scit hoc paullum lucri quantum ei damnum adportet.
Tu nescis id quod scis, Dromo, si sapies. DR. Mutum dices.
CHREMES SYRVS
CH. Ita me di amabunt ut nunc Menedemi uicem
miseret me tantum deuenisse ad eum mali.
Illancin mulierem alere cum illa familia!
Etsi scio, hosce aliquot dies non sentiet,
ita magno desiderio fuit ei filius;
uerum ubi uidebit tantos sibi sumptus domi
cotidianos fieri nec fieri modum,
optabit rursum ut abeat ab se filius.
Syrum optume eccum. SY. Cesso hunc adoriri? CH. Syre. SY. Hem.
CH. Quid est? SY. Te mihi ipsum iamdudum optabam dari.
CH. Videre egisse iam nescioquid cum sene.
SY. De illo quod dudum? Dictum factum reddidi.
CH. Bonan fide? SY. Bona hercle. CH. Non possum pati
quin tibi caput demulceam; accede huc, Syre:
faciam boni tibi aliquid pro ista re ac lubens,
SY. At si scias quam scite in mentem uenerit.
CH. Vah gloriare euenisse ex sententia?
SY. Non hercle uero: uerum dico. CH. Dic quid est?
SY. Tui Clitiphonis esse amicam hanc Bacchidem
Menedemo dixit Clinia, et ea gratia
secum adduxisse ne tu id persentisceres.
CH. Probe. SY. Dic sodes. CH. Nimium, inquam. SY. Immo si scias.
Sed porro ausculta quod superest fallaciae:
sese ipse dicit tuam vidisse filiam;
eius sibi conplacitam formam, postquam aspexerit;
hanc cupere uxorem. CH. Modone quae inuentast? SY. Eam:
et quidem iubebit posci. CH. Quam ob rem istuc, Syre?
Nam prorsum nil intellego. SY. Vah tardus es.
CH. Fortasse. SY. Argentum dabitur ei ad nuptias,
aurum atque uestem qui ... tenesne? CH. Comparet?
SY. Id ipsum. CH. At ego illi neque do neque despondeo.
SY. Non? Quam ob rem? CH. Quam ob rem? Me rogas? homini...? SY. Vt lubet.
Non ego dicebam in perpetuom ut illam illi dares,
uerum ut simulares. CH. Non meast simulatio;
ita tu istaec tua misceto ne me admisceas.
Egon quoi daturu' non sum, ut ei despondeam?
SY. Credebam. CH. Minime. SY. Scite poterat fieri
et ego hoc, quia dudum tu tanto opere iusseras,
coepi. CH. Credo. SY. Ceterum equidem istuc, Chreme,
aequi bonique facio. CH. Atqui quam maxume
uolo te dare operam ut fiat, uerum alia uia.
SY. Fiat, quaeratur aliquid. Sed illud quod tibi
dixi de argento quod ista debet Bacchidi,
id nunc reddendumst illi: neque tu scilicet
illuc confugies: "quid mea? Num mihi datumst?
Num iussi? Num illa oppignerare filiam
meam me inuito potuit"? Verum illuc, Chreme,
dicunt: "ius summum saepe summast malitia".
CH. Haud faciam. SY. Immo aliis si licet, tibi non licet:
†omnes te in lauta et bene acta parte putant.†
CH. Quin egomet iam ad eam deferam. SY. Immo filium
iube potiu'. CH. Quam ob rem? SY. Quia enim in eum suspiciost
translata amori'. CH. Quid tum? SY. Quia uidebitur
mage ueri simile id esse, quom hic illi dabit;
et simul conficiam facilius ego quod uolo.
Ipse adeo adest: abi, ecfer argentum. CH. Ecfero.
CLITIPHO SYRVS
CL. Nullast tam facili' res quin difficilis siet,
quam inuitu' facias. Vel me haec deambulatio,
quam non laboriosa, ad languorem dedit.
Nec quicquam mage nunc metuo quam ne denuo
miser aliquo extrudar hinc, ni accedam ad Bacchidem.
Vt te quidem omnes di deae quantumst, Syre,
cum istoc inuento cumque incepto perduint!
Huiu' modi mihi res semper comminiscere
ubi me excarnufices. SY. Is tu hinc quo dignus es?
Quam paene tua me perdidit proteruitas!
CL. Vellem hercle factum, ita meritu's. SY. Meritu'? Quo modo?
ne me istuc ex te prius audisse gaudeo
quam argentum haberes quod daturu' iam fui.
CL. Quid igitur dicam tibi uis? Abiisti; mihi
amicam adduxti quam non licitumst tangere.
SY. Iam non sum iratu'. Sed scin ubi sit nunc tibi
tua Bacchis? CL. Apud nos. SY. Non. CL. Vbi ergo? SY. Apud Cliniam.
CL. Perii. SY. Bono animo es: iam argentum ad eam deferes
quod ei pollicitu's. CL. Garris. Vnde? SY. A tuo patre.
CL. Ludis fortasse me? SY. Ipsa re experibere.
CL. Ne ego sum homo fortunatu': deamo te, Syre.
SY. sed pater egreditur. Caui quicquam admiratu' sis
qua causa id fiat; obsecundato in loco;
quod imperabit facito; loquitor paucula.
CHREMES CLITIPHO SYRVS
CH. Vbi Clitipho hic est? SY. "Eccum me" inque. CL. Eccum hic tibi.
CH. Quid rei esset dixti huic? SY. Dixi pleraque omnia.
CH. Cape hoc argentum ac defer. SY. I: quid stas, lapis?
Quin accipis? CL. Cedo sane. SY. Sequere hac me ocius.
Tu hic nos dum eximus interea opperibere;
nam nil est illic quod moremur diutius.
CH. Minas quidem iam decem habet a me filia,
quas hortamentis esse nunc duco datas;
hasce ornamentis consequentur alterae;
porro haec talenta dotis adposcunt duo.
quam multa iniusta ac praua fiunt moribus!
Mihi nunc relictis rebus inueniundus est
aliquis, labore inuenta mea quoi dem bona.
MENEDEMVS CHREMES
ME. Multo omnium nunc me fortunatissimum
factum puto esse quom te, gnate, intellego
resipisse. CH. Vt errat! ME. Te ipsum quaerebam, Chreme:
serua, quod in te est, filium, me ac familiam.
CH. Cedo quid uis faciam? ME. Inuenisti hodie filiam.
CH. Quid tum? ME. Hanc uxorem sibi dari uolt Clinia.
CH. Quaeso quid tu homini's? ME. Quid est? CH. Iamne oblitus es
inter nos quid, sit dictum de fallacia,
ut ea uia abs te argentum auferretur? ME. Scio.
CH. Ea res nunc agitur ipsa. ME. Quid narras, Chreme?
Erraui? Actast res? Quanta de spe decidi!
Immo haec quidem quae apud me est Clitiphonis est
amica: ita aiunt. CH. Et tu credis omnia.
Et illum aiunt uelle uxorem ut, quom desponderis,
des qui aurum ac uestem atque alia quae opu' sunt comparet.
ME. Id est profecto: id amicae dabitur. CH. Scilicet
daturum. ME. Ah frustra sum igitur gauisus miser.
Quiduis tamen iam malo quam hunc amittere.
Quid nunc renuntiem abs te responsum, Chreme,
ne sentiat me sensisse atque aegre ferat?
CH. Aegre? Nimium illi, Menedeme, indulges. ME. Sine:
inceptumst: perfice hoc mi perpetuo, Chreme.
CH. Dic conuenisse, egisse te de nuptiis.
ME. Dicam. Quid deinde? CH. Me facturum esse omnia,
generum placere; postremo etiam, si uoles,
desponsam quoque isse dicito. ME. Em istuc uolueram.
CH. Tanto ocius te ut poscat et tu, id quod cupis,
quam ocissime ut des. ME. Cupio. CH. Ne tu propediem,
ut istanc rem uideo, istius obsaturabere.
Sed ut uti istaec sunt, cautim et paulatim dabis
si sapies. ME. faciam. CH. Abi intro; uidi quid postulet.
Ego domi ero siquid me uoles. ME. Sane uolo;
nam te scientem faciam quidquid egero.
ACTVS V
MENEDEMVS CHREMES
ME. Ego me non tam astutum neque ita perspicacem esse id scio;
sed hic adiutor meus et monitor et praemonstrator Chremes
hoc mihi praestat: in me quiduis harum rerum conuenit
quae sunt dicta in stulto, caudex stipes asinu' plumbeus;
in illum nil potest: exsuperat eius stultitia haec omnia.
CH. Ohe iam desine deos, uxor, gratulando obtundere
tuam esse inuentam gnatam, nisi illos ex tuo ingenio iudicas
ut nil credas intellegere nisi idem dictumst centiens.
Sed interim quid illic iamdudum gnatu' cessat cum Syro?
ME. Quos ais homines, Chreme, cessare? CH. Ehem, Menedeme, aduenis?
Dic mihi, Cliniae quae dixi nuntiastin? ME. Omnia.
CH. Quid ait? ME. Gaudere adeo coepit quasi qui cupiunt nuptias.
CH. Hahahae. ME. Quid risisti? CH. Serui uenere in mentem Syri
calliditates. ME. Itane? CH. Voltu' quoque hominum fingit scelus.
ME. Gnatu' quod se adsimulat laetum, id dicis? CH. Id. ME. Idem istuc mihi
uenit in mentem. CH. Veterator. ME. Mage, si mage noris, putes
ita rem esse. CH. Ain tu? ME. Quin tu ausculta. CH. Mane; hoc priu' scire expeto,
quid perdideris. Nam ubi desponsam nuntiasti filio,
continuo iniecisse uerba tibi Dromonem scilicet,
sponsae uestem aurum atque ancillas opus esse: argentum ut dares.
ME. Non. CH. Quid? Non? ME. Non inquam. CH. Neque ipse gnatu'? ME. Nil prorsum, Chreme.
Magis unum etiam instare ut hodie conficiantur nuptiae.
CH. Mira narras. Quid Syru' meu'? Ne is quidem quicquam? ME. Nihil.
CH. Quam ob rem, nescio. ME. Equidem miror, qui alia tam plane scias.
sed ille tuom quoque Syrus idem mire finxit filium,
ut ne paullulum quidem subolat esse amicam hanc Cliniae.
CH. Quid agit? ME. Mitto iam osculari atque amplexari: id nil puto.
CH. Quid est quod ampliu' simuletur? ME. Vah. CH. Quid est? ME. Audi modo.
Est mihi ultimis conclaue in aedibus quoddam retro:
huc est intro latu' lectu', uestimentis stratus est.
CH. Quid postquam hoc est factum? ME. Dictum factum huc abiit Clitipho.
CH. Solu'? ME. Solu'. CH. Timeo. ME. Bacchi' consecutast ilico.
CH. Sola? ME. Sola. CH. Perii. ME. Vbi abiere intro, operuere ostium. CH. Hem
Clinia haec fieri uidebat? ME. Quidni? Mecum una simul.
CH. Fili est amica Bacchi': Menedeme, occidi.
ME. Quam ob rem? CH. Decem dierum uix mi est familia.
ME. Quid istuc times quod ille operam amico dat suo?
CH. Immo quod amicae. ME. Si dat. CH. An dubium id tibist?
Quemquamne animo tam comi esse aut leni putas
qui se uidente amicam patiatur suam ...? ME. Ah
quidni? Quo uerba facilius dentur mihi.
CH. Derides merito. Mihi nunc ego suscenseo:
quot res dedere ubi possem persentiscere,
ni essem lapis! Quae uidi! Vae misero mihi!
At ni illud haud inultum, si uiuo, ferent!
Nam iam ... ME. Non tu te cohibes? Non te respicis?
Non tibi ego exempli sati' sum? CH. Prae iracundia,
Menedeme, non sum apud me. ME. Tene istuc loqui!
Nonne id flagitiumst te aliis consilium dare,
foris sapere, tibi non posse te auxiliarier?
CH. Quid faciam? ME. Id quod me fecisse aiebas parum.
Fac te patrem esse sentiat; fac ut audeat
tibi credere omnia, abs te petere et poscere,
nequam aliam quaerat copiam ac te deserat
CH. Immo abeat multo malo quouis gentium
quam hic per flagitium ad inopiam redigat patrem.
Nam si illi pergo suppeditare sumptibus,
Menedeme, mihi illaec uere ad rastros res redit.
ME. Quot incommoditates in hic re capies, nisi caues!
Difficilem te esse ostendes et ignosces tamen
post, et id ingratum. CH. Ah nescis quam doleam. ME. Vt lubet.
quid hoc quod rogo, ut illa nubat nostro? Nisi quid est
quod mage uis. CH. Immo et gener et adfines placent.
ME. Quid doti' dicam te dixisse filio?
Quid obticuisti? CH. Dotis? ME. Ita dico. CH. Ah. ME. Chreme,
nequid uereare, si minu': nil nos dos mouet.
CH. Duo talenta pro re nostra ego esse decreui satis
sed ita dictu opus est, si me uis saluom esse et rem et filium,
me mea omnia bona doti dixisse illi. ME. Quam rem agis?
CH. Id mirari te simulato et illum hoc rogitato simul
quam ob rem id faciam. ME. Quin ego uero quam ob rem id facias nescio.
CH. Egone? Vt eius animum, qui nunc luxuria et lasciuia
diffluit, retundam redigam, ut quo se uortat nesciat.
ME. Quid agi'? CH. Mitte: sine me in hac re gerere mihi morem. ME. Sino:
itane uis? CH. Ita. ME. Fiat. CH. Ac iam uxorem ut accersat paret.
Hic ita ut liberos est aequom dictis confutabitur
sed Syrum ... ME. Quid eum? CH. Egone si uiuo adeo exornatum dabo,
adeo depexum ut dum uiuat meminerit semper mei;
qui sibi me pro deridiculo ac delectamento putat.
Non, ita me di ament, auderet facere haec uiduae mulieri quae in me fecit.
CLITIPHO MENEDEMVS CHREMES SYRVS
CL. Itane tandem quaeso, Menedeme? Vt pater
tam in breui spatio omnem de me eiecerit animum patris?
Quodnam ob facinu'? Quid ego tantum sceleris admisi miser?
Volgo faciunt. ME. Scio tibi esse hoc grauiu' multo ac durius,
quoi fit; uerum ego haud minus aegre patior, id qui nescio
nec rationem capio, nisi quod tibi bene ex animo uolo.
CL. Hic patrem astare aibas. ME. Eccum. CH. Quid me incusas, Clitipho?
Quidquid ego huiu' feci, tibi prospexi et stultitiae tuae.
Vbi te uidi animo esse omisso et suauia in praesentia
quae essent prima habere neque consulere in longitudinem:
cepi rationem ut neque egeres neque ut haec posses perdere.
Vbi quoi decuit primo, tibi non licuit per te mihi dare,
abii ad proxumum tibi qui erat; ei commisi et credidi:
ibi tuae stultitiae semper erit praesidium, Clitipho,
uictu' uestitus quo in tectum te receptes. CL. Ei mihi!
CH. Satius est quam te ipso herede haec possidere Bacchidem.
SY. Disperii: scelestu' quantas turbas conciui insciens!
CL. Emori cupio. CH. Priu' quaeso disce quid sit uiuere.
Vbi scies, si displicebit uita, tum istoc utitor.
SY. Ere, licetne? CH. Loquere. SY. At tuto. CH. Loquere. SY. Quae istast prauitas
quaeue amentiast, quod peccaui ego, id obesse huic? CH. Ilicet.
ne te admisce: nemo accusat, Syre, te: nec tu aram tibi
nec precatorem pararis. SY. Quid agi'? CH. Nil suscenseo
neque tibi nec tibi; nec uos est aequom quod facio mihi.
CLITIPHO SYRVS
SY. Abiit? Vah, rogasse uellem ... CL. Quid? SY. Vnd'mihi peterem cibum:
ita nos alienauit. Tibi iam esse ad sororem intellego.
CL. Adeon rem rediisse ut periclum etiam a fame mihi sit, Syre!
SY. Modo liceat uiuere, est spes ... CL. Quae? SY. Nos esurituros satis.
CL. Inrides in re tanta neque me consilio quicquam adiuuas?
SY. Immo et ibi nunc sum et usque id egi dudum dum loquitur pater;
et quantum ego intellegere possum ... CL. Quid? SY. Non aberit longius.
CL. Quid id ergo? SY. Sic est: non esse horum te arbitror. CL. Quid istuc, Syre?
Satin sanus es? SY. Ego dicam quod mi in mentemst: tu diiudica.
Dum istis fuisti solu', dum nulla alia delectatio
quae propior esset, te indulgebant, tibi dabant; nunc filia
postquamst inuenta uera, inuentast causa qui te expellerent.
CL. Est ueri simile. SY. An tu ob peccatum hoc esse illum iratum putas?
CL. Non arbitror. SY. Nunc aliud specta: matres omnes filiis
in peccato adiutrices, auxilio in paterna iniuria
solent esse: id non fit. CL. Verum dici'. Quid ergo nunc faciam, Syre?
SY. Suspicionem istanc ex illis quaere, rem profer palam.
Si non est uerum, ad misericordiam ambos adduces cito,
aut scibi' quoiu'. CL. Recte suades: faciam. - SY. Sat recte hoc mihi
in mentem uenit; nam quam maxume huic uisa haec suspicio
erit uera, quamque adulescens maxume quam in minima spe situs
erit, tam facillume patri' pacem in leges conficiet suas.
Etiam haud scio anne uxorem ducat: ac Syro nil gratiae!
quid hoc autem? Senex exit foras: ego fugio. Adhuc quod factumst,
miror non continuo adripi iusse: ad Menedemum hunc pergam.
eum mihi precatorem paro: seni nostro fide nil habeo.
SOSTRATA CHREMES
SO. Profecto nisi caues tu homo, aliquid gnato conficies mali;
idque adeo miror, quo modo
tam ineptum quicquam tibi uenire in mentem, mi uir, potuerit.
CH. Oh pergin mulier esse? Nullamne ego rem umquam in uita mea
uolui quin tu in ea re mi fueris aduorsatrix, Sostrata!
At si rogem iam quid est quod peccem aut quam ob rem hoc facias, nescias;
in qua re nunc tam confidenter restas, stulta. SO. Ego nescio?
CH. Immo scis, potius quam quidem redeat ad integrum eadem oratio. SO. Oh
iniquos es qui me tacere de re tanta postules.
CH. Non postulo iam: loquere: nihilo minus ego hoc faciam tamen.
SO. Facies? CH. Verum. SO. Non uides quantum mali ex ea re excites?
Subditum se suspicatur. CH. "subditum" ain tu? SO. Sic erit,
mi uir. CH. Confitere? SO. Au te obsecro, istuc inimicis siet.
Egon confitear meum non esse filium, qui sit meus?
CH. Quid? Metui ne non, quom uelis, conuincas esse illum tuom?
SO. Quod filia est inuenta? CH. Non: sed, quo mage credundum siet,
id quod consimilest moribus
conuinces facile ex te natum; nam tui similest probe
nam illi nil uitist relictum quin siet itidem tibi;
tum praeterea talem nisi tu nulla pareret filium.
Sed ipse egreditur, quam seueru'! Rem, quom uideas, censeas.
CLITIPHO SOSTRATA CHREMES
CL. Si umquam ullum fuit tempu, mater, quom ego uoluptati tibi
fuerim, dictu' filiu' tuo' uostra uoluntate, obsecro
eius ut memineris atque inopi'nunc te miserescat mei,
quod peto aut quod uolo, parentes meos ut conmonstres mihi.
SO. Obsecro, mi gnate, ne istuc in animum inducas tuom
alium esse te. CL. Sum. SO. Miseram me, hoccin quaesisti, obsecro?
Ita mihi atque huic sis superstes ut ex me atque ex hoc natus es;
et caue posthac, si me amas, umquam istuc uerbum ex te audiam.
CH. At ego, si me metui', mores caue in te esse istos sentiam.
CL. Quos? CH. Si scire uis, ego dicam: gerro iners fraus helluo
ganeo's damnosu': crede, et nostrum te esse credito.
CL. Non sunt haec parenti' dicta. CH. Non, si ex capite sis meo
natus, item ut aiunt Mineruam esse ex Ioue, ea causa magis
patiar, Clitipho, flagitiis tuis me infamem fieri.
SO. Di istaec prohibeant! CH. Deos nescio: ego, quod potero, sedulo.
Quaeris id quod habes, parentes; quod abest non quaeris, patri
quo modo obsequare et fit serues quod labore inuenerit.
Non mihi per fallacias adducere ante oculos ... pudet
dicere hac praesente uerbum turpe; at te id nullo modo
facere puduit. CL. Eheu quam nunc totu' displiceo mihi,
quam pudet! Neque quod principium incipiam ad placandum scio.
MENEDEMVS CHREMES SOSTRATA CLITIPHO
ME. Enimuero Chremes nimi' grauiter cruciat adulescentulum
nimi'que inhumane: exeo ergo ut pacem conciliem. Optume
ipsos uideo. CH. Ehem, Menedeme, quor non accersi iubes
filiam et quod doti' dixi firmas? SO. Mi uir, te obsecro
ne facias. CL. Pater, obsecro mi ignoscas. ME. Da ueniam, Chreme:
sine te exorem. CH. Egon mea bona ut dem Bacchidi dono sciens?
Non faciam. ME. At id nos non sinemu'... CL. Si me uiuom uis, pater,
ignosce. SO. Age, Chreme mi. ME. Age quaeso, ne tam offirma te, Chreme.
CH. Quid istic? Video non licere ut coeperam hoc pertendere.
ME. Facis ut te decet. CH. Ea lege hoc adeo faciam, si facit
quod ego hunc aequom censeo. CL. Pater, omnia faciam: impera.
CH. Vxorem ut ducas. CL. Pater! CH. Nil audio. SO. Ad me recipio:
faciet. CH. Nil etiam audio ipsum. CL. Perii! SO. An dubitas, Clitipho?
CH. Immo utrum uolt. SO. Faciet omnia. ME. Haec dum incipias, grauia sunt,
dumque ignores; ubi cognori, facilia. CL. Faciam, pater.
SO. Gnate mi, ego pol tibi dabo illam lepidam, quam tu facile ames,
filiam Phanocratae nostri. CL. Rufamne illam uirginem,
caesiam, sparso ore, adunco naso? Non possum, pater.
CH. Heia ut elegans est! Credas animum ibi esse. SO. Aliam dabo.
CL. Immo, quandoquidem ducendast, egomet habeo propemodum
quam uolo. CH. Nunc laudo, gnate. CL. Archonidi huiu' filiam.
SO. Perplacet. CL. Pater, hoc nunc restat. CH. Quid? CL. Syro ignoscas uolo
quae mea causa fecit. CH. Fiat. CANTOR. Vos ualete et plaudite!