FABVLARVM COTHVRNATARVM FRAGMENTA
ANDROMACHA
Quod tu, mi gnate, quaeso ut in pectus tuum
demittas tamquam in fiscinam uindemitor.
DANAE
1.
Omnes formidant hominis eius ualentiam.
2.
Contempla placide formam et faciem uirginis.
3.
Excidit orationis omnis confidentia.
4.
Eam nunc esse inuentam probris compotem scis.
5.
... auri rubeo fonte lauere me memini manum.
6.
Desubito famam tollunt, si quam solam uidere in uia.
7.
Quin, ut quisque est meritus, praesens pretium pro factis ferat.
8.
... indigne exigor patria innocens.
9.
... quae quondam fulmine icit Iuppiter
10.
... manubias subpetat pro me ...
11.
Suo sonitu claro fulgoriuit Iuppiter.
EQVOS TROIANVS
Numquam hodie effugies quin mea moriaris manu.
HECTOR PROFICISCENS
1.
Tunc ipsos adoriant, ne qui hinc Spartam referat nuntium.
2.
Laetus sum laudari me abs te, pater, a laudato uiro.
IPHIGENIA
Passo uelod uicinum, Aquilo, me in portum fer foras.
LYCVRGVS
1.
Tuos qui celsos terminos tutant ...
2.
Alte iugatos angues in sese gerunt.
3.
I quaque incedunt omnis aruas opterunt.
4.
... suauisonum melos
5.
Vos qui regalis corporis custodias
agitatis, ite actutum in frondiferos locos
ingenio arbusta ubi nata sunt, non obsitu.
6.
Ducite eo tum argutis linguis mutas quadrupedis ...
7.
... alis sublimes saltus alites
inlicite, ubi bipedes uolucres lino linquant lumina.
8.
Vt in uenatu uitulantis ex suis
locis nos mittant poenis decoratas feris?
9.
Pergite, thyrsigerae Bacchae modo, Bacchico cum schemate.
10.
Ignoti iteris sumus; tute scis
11.
Dic quo pacto eum potiti: pugnan an dolis?
12.
Ne ille mei feri ingeni atque animi acrem acrimoniam.
13.
Caue sis tuam contendas iram contra cum ira Liberi.
14.
Oderunt di homines iniuros. Egone an ille iniurie facinus?
15.
Sed quasi amnis cita rapit, sed tamen inflexu flectitur.
16.
Iam ibi nos duplicat aduenientis timos pauos.
17.
Namque ludere ut laetantes inter sese uidimus
propter amnem, aquam creterris sumere ex fonte ...
18.
Pallis, patagiis, crocotis, malacis mortualibus.
19.
Sine ferro pecua manibus ut ad mortem meant.
20.
... ut uideam, Volcani opera, haec flammis flora fieri.
21.
Proinde huc Dryante regem prognatum patre
Lycurgum cette.
22.
Iam solis aestu candor cui liquesceret.
23.
Longe lateque Thraces nostros feruere.
24.
Vos qui astatis obstinati ...
FABVLARVM COTHVRNATARVM INCERTI NOMINIS RELIQVIAE
1.
Male parta male dilabuntur
2.
Mare interbibere
3.
Dubii fauentem per fretum intro currimus.
4.
Diabathra in pedibus habebat, erat amictus epicroco.
5.
In montes ubi uenti confrangebant locum
6.
Circumuenire uideo ferme iniuria.
7.
Struix malorum
8.
Neminem uidi, qui numero sciret quicquid scito opust.
9.
Trionum hic moderator rusticus
10.
Odi summussos: proinde aperte dice quid sit, quod times.
11.
Quam numquam uobis Grai atque barbari
12.
Vos qui adcolitis Histrum fluuium atque algidam
13.
Conferre queant ratem aeratam,
qui per liquidum mare sudantes
eunt atque sedentes ...
10.
Cum tu arquitenens sagittis pollens dea.
FABVLARVM PRAETEXTARVM RELIQVIAE
CLASTIDIVM
1.
Vitulantes
2.
Vita insepulta laetus in patriam redux.
LVPVS
Rex Veiens regem salutat Vibe Albanum Amulium
comiter senem sapientem. Contra redhostis? Min salus?
ROMVLVS
1.
casca
2.
sponsus
FABVLARVM PALLIATARVM FRAGMENTA
ACONTIZOMENOS
1.
Acontizomenos fabula est prime proba.
2.
Huius autem gnatus dicitur geminum alterum falso occidisse.
3.
Sublustri noctu interfecit ...
AGITATORIA
1.
age, ne tibi
med aduorsari dicas, hunc unum diem
de meod equos sinam esse. Tux pax. Postea
currenteis ego illos uendam, nisi tu uiceris.
2.
Quasi dedita opera quae ego uolo ea tu non uis, quae ego nolo ea cupis.
3.
ego semper pluris feci
potioremque habui libertatem multo quam pecuniam.
4.
eho an uicimus?
Vicistis. Volop est. Quo modo? Dicam tibi.
5.
Nimio arte colligor. Cur re inquaesita colligor?
6.
Secus si umquam quicquam Feci, carnificem cedo.
7. atque
AGRYPNVNTES
1.
si quidem uis loqui
non perdocere multa longe promicando, oratiost.
2.
Nam in scena uos nocturnos coepit praemiatores tollere.
APPELLA
1.
Cui caepe edundod oculus alter profluit.
2.
Vt illum di perdant qui primus holitor caepam protulit.
ARIOLVS
1.
Deprandi autem leoni si obdas oreas.
2.
Quis heri apud te? Praenestini et Lanuini hospites.
Suopte utrosque decuit acceptos cibo,
alteris inanem uoluulam madidam dari,
alteris nuces in procliui profundier.
ASTIOLOGA
Hac sibi prospica, hac despica
CARBONARIA
Tibi serui multi apud mensam astant: ille ipse astat quando edit.
CLAMIDARIA
Neque admodum a pueris abscessit neque admodum adulescentulust.
COLAX
1.
Qui decumas partes? Quantum mi alieni fuit,
polluxi tibi iam publicando epulo Herculis
decumas.
2.
et uolo
et uereor et facere in prolubio est ...
3.
et asseri
laudes ago, cum uotis me multat meis,
quod praeter quam mihi uellem audibam hoc eminus.
4.
Vbi uidi, exanimabiliter timidus pedibus protinam me dedi.
COMMOTRIA
carere
COROLLARIA
1.
Nolo ego
hanc adeo ecflictim amare: diu uiuat uolo,
ut mihi prodesse possit.
2.
Vltro meretur quam obrem ametur: ita dapsiliter suos amicos
alit.
3.
Riualis, salue. Quid 'salue'? attat attatae.
Quid istud uero te aduertisti tam cito?
4.
... utinam nasum abstulisset mordicusJ
5.
Num non uis te moneam unum, si uidetur, quippiam?
6.
Nimis homo formidulosust
7.
st, tace,
caue uerbum faxis!
8.
Haec demolite!
9.
diuidiaest
10.
confestim
11.
trit
DEMENTES
Animae pauxillulum in me habet
DEMETRIVS
persibus
DOLVS
caperata fronte
FIGVLVS
nimis auarus
GLAVCOMA
Quod de opsonio stilo mihi pupugit in manum
GVMINASTICVS
1.
In alto nauem iubeat destitui anchoris
2.
Dic utrum est melius: uirginemne an uiduam uxorem ducere?
Virginem, si musta est.
3.
Edepol, Cupido, cum tam pauxillus sis, nimis multum uales.
4.
Homines, pecua beluasque
5.
Saxa, siluas, lapides, montes, dissicis, dispulueras.
6.
atque meis bonis
omnibus ego te herem faciam.
7.
At enim tu nimis spisse atque tarde incedis ...
8.
Pol haut parasitorum aliorum simile est ...
LAMPADIO
protinam
LEON
...
LVDVS
Cedo qui uestram rem publicam tantam amisistis tam cito?
Proueniebant oratores noui, stulti adulescentuli.
NAGIDO
clucidatus
NAVTAE?
...
NERVOLARIA
... praecisum, omasum, pernam, callos, glisis, glandia
PAELEX
Desine socri tuo, fratri patrueli meo
PERSONATA
...
PROIECTVS
1.
populus patitur, tu patias
2.
quid moras? Quia imperas.
QVADRIGEMINI
... suo labori nullus parcuit
STALAGMVS
Visam: deo meo propitio meus homo est.
STIGMATIAS
praebia
TARENTILLA
1.
Quae ego in theatro hic meis probaui plausibus
ea non audere quemquam regem rumpere.
Quanto libertatem hanc hic superat seruitus!
2.
Quasi pila
in choro ludens datatim dat se et communem facit.
Alii adnutat, alii adnictat, alium amat, alium tenet.
Alibi manus est occupata, alii peruellit pedem,
anulum dat alii spectandum, a labris alium inuocat,
cum alio cantat, adtamen alii suo dat digito litteras.
3.
Facete et defricate
4.
... utrubi cenaturi estis, hicine an in triclinio?
5.
... attattatae caue cadas amabo
6.
... ubi isti duo adulescentes habent,
qui hic ante parta patria peregre prodigunt?
7.
uereor serio
8.
Salui et fortunati sitis duo, duum nostrum patres!
9.
Ei ei: etiamne audent mecum una apparere ...
10.
Qua pro confidentia ausus uerbum cum eo fuerim
facere rusus.
11.
Numquam quisquam amico amanti amica nimis fiet fidelis,
nec nimis morigera et deuota quisquam erit ...
12.
Primum ad uirtutem ut redeatis, abeatis ab ignauia,
domi patres patriam ut colatis potius quam peregri probra.
13.
confestim
14.
atque
15.
pallucidum
TECHNICVS
confictant
TESTICVLARIA
Immo quos scicidimus conscindam atque abiciam.
TRIBACELVS
Deos quaeso ut adimant et patrem et matrem meos.
TRIPHALLVS
Si umquam quicquam filium resciuero
argentum amoris causa sumpse mutuum,
extemplo illo te ducam, ubi non despuas.
TVNICVLARIA
1.
Theodotum
cum Apella comparas, qui Compitalibus
sedens in cella circumtectus tegetibus
Lares ludentes peni pinxit bubulo.
2.
exbolas
quassant aulas
3.
eius noctem nauco ducere
INCERTARVM FABVLARVM FRAGMENTA
1.
Pati necesse est multa mortales mala.
2.
Dictator ubi currum insidit, peruehitur usque ad oppidum.
3.
Etiam qui res magnas manu saepe gessit gloriose,
cuius facta uiua nunc uigent, qui apud gentes solus praestat,
eum suus pater cum pallio unod ab amica abduxit.
4.
filiis
regum linguis faueant atque adnutent et subseruiant.
5.
Libera lingua loquemur ludis Liberalibus.
6.
Pantaleo Pisatilis
7.
tantum ibi molae crepitum faciebant, tintinnabant compedes.
8.
... utrum scapulae plus an collus habeat calli nescio.
9.
et qui fuerit persibus carpenti adstractio
10.
non hercle apluda est hodie quam tu nequior.
11.
pessimorum pessime, audax, ganeo, lustro, aleo.
12.
uagus et lustro
13.
risi egomet mecum cassabundum ire ebrium.
14.
cocus edit Neptunum Cererem ...
et Venerem expertam Vulcanum, Liberumque obsorbuit
pariter.
15.
... petimine porcino qui meruerat
16.
penita offa
17.
merula sandaracino ore
18.
bilbit amphora
19.
An nata est sponsa praegnas? Vel ai uel nega.
20.
Vel quae sperat se nupturam uiridulo adulescentulo,
ea licet senile tractet detritum rutabulum.
21.
Sonticam esse oportet causam, quam obrem perdas mulierem.
22.
Haec quidem mehercle, opinor, praefica est: nam mortuum
collaudat.
23.
... quid si taceat? dum uideat, tam sciat
quid scriptum sit.
24.
buttubatta
25.
concipilauisti
26.
consponsi
27.
... depuit me miseram ad necem.
28.
Ingurgitauit usque ad imum gutturem.
29.
... animum amore capitali compleuerint
30.
nunc primulum amasco ...
BELLI POENICI FRAGMENTA
LIBER I
1.
Nouem Iouis concordes filiae sorores
2.
Gell. XVII 21, 45 eodemque anno [519 a.u.c. 235 a.Ch.n.] Cn. Naeuius poeta fabulas apud populum dedit, quem M. Varro in libro de poetis primo stipendia fecisse ait bello Poenico primo idque ipsum Naeuium dicere in eo carmine, quod de eodem bello scripsit.
3.
Scopas atque uerbenas sagmina sumpserunt.
4.
Manius Valerius
consul partem exerciti in expeditionem
ducit.
5.
fames acer augescit hostibus ...
6.
apud emporium in campo hostium pro moene
7.
Inerant signa expressa, quomodo Titani,
bicorpores Gigantes magnique Atlantes
Runcus ac Purpureus filii Terras
8.
amborum uxores
noctu Troiad exibant capitibus opertis,
flentes ambae, abeuntes lacrimis cum multis.
9.
Seru. Dan. Aen. X 712 Prochyta ... hanc Naeuius in primo belli Punici de cognata Aeneae nomen accepisse dicit.
10.
Eorum sectam sequuntur multi mortales ...
multi alii e Troia strenui uiri ...
ubi foras cum auro illinc exibant.
11.
Seru. Dan. Aen. I 170 nouam ... rem Naeuius bello Punico dicit, unam nauem habuisse Aeneam, quam Mercurius fecerit.
12.
Res diuas edicit, praedicit castus.
13.
Schol. Verg. Aen. Cod. Paris. lat.7930 saec. XI ad Aen. VII 123 Anchises fatorum arcana reliquit] hoc autem non praedixit Anchises, sed Celaeno: unde uel catasiopomenon intellegendum est uel diuinitatem Anchisae assignat, qui ubique diuinus dicitur. Naeuius enim dicit Venerem libros futura continentes Anchisae dedisse, unde reliquit aut mandauit significat aut libros reliquit qui haec responsa continebant.
14.
Senex fretus pietati deum adlocutus
summi deum regis fratrem Neptunum
regnatorem marum
15.
Siluicolae homines bellique inertes
16.
Macrob. VI 2, 31 in principio Aeneidos tempestas describitur et Venus apud Iouem queritur ... hic locus totus sumptus a Naeuio est ex primo libro Punici belli. illic enim aeque Venus Troianis tempestate laborantibus cum Ioue queritur, et secuntur uerba Iouis filiam consolatis spe futurorum.
17.
Seru. Dan. Aen. I 198 et totus hic locus de Naeuio belli Punici libro translatus est.
18.
ei uenit in mentem hominum fortunas.
19.
patrem suum supremum optumum appellat.
20.
summe deum regnator quianam genus odisti?
LIBER II
21.
prima incedit Cereris Proserpina puer
22.
dein pollens sagittis inclutus arquitenens
sanctus Ioue prognatus Pythius Apollo
23.
Seru. Dan. Aen. IV 9 cuius filiae fuerint Anna et Dido Naeuius dicit.
24.
pulchraque ... ex auro uestemque citrosam
25.
ferunt pulchras creterras, aureas lepistas.
26.
C.Gl.L. II 17,34 angla oges trapezai trigonoi, hos Nebios.
27.
Fest. p. 406 L. supparus ... parum puni ... cat neuius de ... co.
28.
blande et docte percontat Aenea quo pacto
Troiam urbem liquerit
29.
Varro in libris rerum diuinarum ap. Lactant. inst. I 6,9 quartam [sc. Sibyllam] Cimmeriam in Italia Naeuius in libris belli Punici, Piso in annalibus [fr. 41 Peter] nominat.
30.
iamque eius mentem fortuna fecerat quietem.
LIBER III
31.
postquam auem aspexit in templo Anchisa,
sacra in mensa penatium ordine ponuntur;
immolabat auream uictimam pulchram.
32.
manusque susum ad caelum sustulit suas rex Amulius diuisque gratulabatur.
33.
Seru. Dan. Aen. I 273 Naeuius et Ennius Aeneae ex filia nepotem Romulum conditorem urbis tradunt.
34.
Varr. l. L. V 43 quartae regionis Palatium ... eundem hunc locum a pecore dictum putant quidam. itaque Naeuius Balatium appellat.
35. Varr. l. L. V 43 Auentinum aliquot de causis dicunt. Naeuius ab auibus, quod eo se ab Tiberi ferrent aues.
LIBER IV
36.
simul atrocia proicerent exta ministratores
37.
uirum praetor aduenit auspicat auspicium prosperum.
38.
Fest. p. 156 L. nauali corona ... primus eam accepit ... C. Atilius bello Punico primo, ut a Naeuio narratum est in carmine belli Punici.
39.
Priscian. G.L.K. II p. 249 huius [sc. uocis Samnis] neutrum Naeuius Samnite protulit in carmine belli Punici. Ibid. p. 388 Naeuius neutraliter hoc Samnite protulit in carmine belli Punici.
40.
transit Melitam
Romanus exercitus, insulam integram urit
populatur, uastat, rem hostium concinnat.
41.
... eam carnem uictoribus danunt
42.
uicissatim uolui uictoriam ...
LIBER V
43.
seseque ei perire mauolunt ibidem
quam cum stupro redire ad suos popularis.
44.
sin illos deserant fortissimos uiros,
magnum stuprum populo Fieri per gentes.
LIBER VI
45.
censet eo uenturum obuiam Poenum
46.
fato Metelli Romae fiunt consules.
47.
superbiter contemptim conterit legiones.
48.
onerariae onustae stabant in flustris
49.
conuenit regnum simul atque locos ut haberent
50.
septimum decimum annum ilico sedent.
LIBER VII
51.
Sicilienses paciscit obsides ut reddant
52.
id quoque paciscunt moenia sint quae
Lutatium reconciliant, captiuos plurimos
BELLLI PVNICI FRAGMENTA INCERTAE SEDIS ET DVBIA
53.
magnam domum decoremque ditem uexerant.
54.
simul alius aliunde rumitant inter se.
55.
magnae metus tumultus pectora possidit.
56.
plerique omnes subiguntur sub unum iudicium.
57.
quod bruti nec satis sardare queunt
58.
atque prius pariet locusta lucam bouem
59.
Gell. V 12,7 Lucetium ... Iouem Cn. Naeuius in libris belli Poenici appellat.
60.
Fest. p. 316 L. runa genus teli significat ... Naeui ...
61.
Fest. p. 158 L. nemut nisi etiam uel ... i Punici cum ait nemut ... aerumnas.
62.
Paul. exc. Fest. p. 18 L. Aenesi dicti sunt comites Aeneae.
63.
Paul. exc. Fest. p. 18 L. Aenariam appellauere locum, ubi Aeneas classem a Troia ueniens appulit.
64.
Fest. 482 L. topper significare ait Artorius cito, fortasse, celeriter, temere ... citius; sic C. Naeui
capesset flammam Volcani.
65.
Fest. p. 374 L. sublicium pontem ... et meminit s ... qui ait
in belli ... quam liquidum ... amnem.
SATVRA
66.
quianam Saturnium populum pepulisti?
EPITAPHIVM NAEVII
67.
inmortales mortales si foret fas flere,
flerent diuae Camenae Naeuium poetam.
itaque postquam est Orcho traditus thesauro,
obliti sunt Romae loquier lingua Latina.