T. MACCI PLAUTI - TRUCULENTUS


2

ARGVMENTVM

Tres unam pereunt adulescentes mulierem,

Rure unus, alter urbe, peregre tertius;

Utque ista ingenti militem tangat bolo,

Clam sibi supposuit clandestino editum.

5Vi magna servos est ac trucibus moribus,

Lupae ni rapiant domini parsimoniam;

Et is tamen mollitur. Miles advenit

Natique causa dat propensa munera.

Tandem compressae pater cognoscit omnia,

10Utque illam ducat qui vitiarat convenit,

Suomque is repetit a meretrice subditum.

PERSONAE:

DINIARCHVS ADVLESCENS

ASTAPHIVM ANCILLA

TRVCVLENTVS SERVVS

PHRONESIVM MERETRIX

STRATOPHANES MILES

CYAMVS SERVVS GETA

STRABAX ADVLESCENS RVSTICVS

CALLICLES SENEX

ANCILLA CALLICLIS

SVRA TONSTRIX ANCILLA PHRONESII

SCAENA ATHENIS

TRVCVLENTVS - PROLOGVS

Perparvam partem postulat Plautus loci

de vostris magnis atque amoenis moenibus,

Athenas quo sine architectis conferat.

Quid nunc? Daturin estis an non? Adnuont

5†melior me quidem vobis† me ablaturum sine mora;

quid si de vostro quippiam orem? Abnuont.

Eu hercle! In vobis resident mores pristini,

ad denegandum ut celeri lingua utamini.

Sed hoc agamus quoia huc ventumst gratia.

10Athenis †tracto† ita ut hoc est proscaenium

tantisper dum transigimus hanc comoediam.

Hic habitat mulier nomen quoi est Phronesium;

haec huiius saecli mores in se possidet:

numquam ab amatore postulat - id quod datumst,

15sed relicuom dat operam - ne sit relicuom,

poscendo atque auferendo, ut mos est mulierum;

nam omnes id faciunt, quom se amari intellegunt.

Ea se peperisse puerum simulat militi,

quo citius rem ab eo avorrat cum pulvisculo.

20Quid multa? * * †stuic superet muliere†

†hiscum anima ad eum habenti erce teritur†.

ACTVS I

DINIARCHVS

Non omnis aetas ad perdiscendum sat est

amanti, dum id perdiscat, quot pereat modis;

neque eam rationem eapse umquam educet Venus,

25quam penes amantum summa summarum redit,

quot amans exemplis ludificetur, quot modis

pereat quotque exoretur exorabulis:

quot illic blanditiae, quot illic iracundiae

sunt, quot †sui perclamanda†, di vostram fidem, hui!

30Quid peiierandum est etiam, praeter munera:

primumdum merces annua, is primus bolust,

ob eam - tres noctes dantur; interea loci

aut aera aut vinum aut oleum aut triticum;

temptat benignusne an bonae frugi sies:

35quasi in piscinam rete qui iaculum parat,

quando abiit rete pessum, adducit lineam;

si iniecit rete, piscis ne ecfugiat cavet:

dum huc dum illuc rete †or† impedit

piscis usque adeo donicum eduxit foras.

40Itidem est, amator sei quod oratur dedit

atque est benignus potius quam frugi bonae.

Adduntur noctes, interim ille hamum vorat;

si semel amoris poculum accepit meri

eaque intra pectus se penetravit potio,

45extemplo et ipsus periit et res et fides.

Si iratum scortum fortest amatori suo,

bis perit amator, ab re‹d› atque animo simul;

sin alter alteri propitiust, †idem† perit:

si raras noctes ducit, ab animo perit;

50si increbravit, ipsus gaudet, res perit.

[intercepta in aedibus lenonis]

Priu'quam unum dederis, centum quae poscat parat:

aut periit aurum aut conscissa pallula est

aut empta ancilla aut aliquod vasum argenteum

aut vasum ahenum †aliquod aut lectus laptiles†

55aut armariola Graeca, aut - aliquid semper est

quod †petra† debeatque amans scorto suo.

Atque haec celamus nos clam magna industria,

quom rem fidemque nosque nosmet perdimus,

ne qui parentes neu cognati sentiant;

60quos quom celamus si faximus conscios,

qui nostrae aetati tempestivo temperent,

unde anteparta demus postpartoribus,

faxim lenonum nec scortorum plus siet

et minu' damnosorum hominum quam nunc sunt siet.

Nam nunc lenonum et scortorum plus est fere

65quam olim muscarum est quom caletur maxume.

Nam nusquam alibi si sunt, circum argentarias

†scorti† lenones qui adsident cottidie,

ea nimia est ratio; quippe qui certo scio

fere plus scortorum esse iam quam ponderum.

70Quos quidem quam ad rem dicam in argentariis

referre habere, nisi pro tabulis, nescio,

ubi aera perscribantur usuraria:

accepta dico, expensa ne qui censeat.

Postremo id magno in populo multis hominibus,

75re placida atque otiosa, victis hostibus:

amare oportet omnis qui quod dent habent.

Nam mihi haec meretrix quae hic habet, Phronesium,

suom nomen omne ex pectore exmovit meo,

[Phronesium, nam phronesis est sapientia].

Nam me fuisse huic fateor summum atque intumum,

80quod amantis multo pessumum est pecuniae;

eadem postquam alium repperit qui plus daret,

damnosiorem meo exinde immovit loco,

quem infestum, odiosum sibi esse memorabat mala,

Babyloniensem militem. Is nunc dicitur

85venturus peregre; eo nunc commenta est dolum:

peperisse simulat sese, ut me extrudat foras;

eum esse simulat militem puero patrem;

atque ut cum solo pergraecetur militi,

†eum isti suppositum puerum opus† pessumae.

Mihi verba retur dare se? An me censuit

90celare se potesse, gravida si foret?

Nam ego Lemno advenio Athenas nudiustertius,

legatus quo hinc cum publico imperio fui.

Sed haec quidem eiius Astaphium est ancillula;

cum ea quoque etiam mihi fuit commercium.

ASTAPHIVM DINIARCHVS

95AS. Ad fores auscultate atque adservate aedis,

nequis adventor gravior abaetat quam adveniat,

neu, qui manus attulerit sterilis intro ad nos,

gravidas foras exportet. Novi ego hominum mores;

ita nunc adulescentes morati sunt: quinei aut

100senei adveniunt ad scorta congerrones;

consulta sunt consilia: quando intro advenerunt,

oenus eorum aliqui osculum amicae usque oggerit, dum illi agant ceteri cleptae;

sin vident quempiam se adservare, obludiant qui custodem oblectent

per ioculum et ludum; de nostro saepe edunt: quod fartores faciunt.

105Fit pol hoc, et pars spectatorum scitis pol haec vos me hau mentiri.

†Ibi sibus† pugnae et virtuti de praedonibu' praedam capere.

110At ecastor nos rusum lepide referimu' gratiam furibu' nostris:

nam ipsi vident quom eorum agerimus bona atque etiam ultro ipsi aggerunt ad nos.

DI. Me illis quidem haec verberat verbis,

nam ego huc bona mea degessi.

AS. Commemini, iam pol ego eumpse ad nos, si domi erit, mecum adducam.

115DI. Heus! Manedum, Astaphium, priu' quam abis.

AS. Qui revocat? DI. Scies: respice huc. AS. Quis est?

DI. Vobis qui multa bona esse volt. AS. Dato,

si esse vis. DI. Faxo erunt. Respice huc modo. AS. Oh!

Enicas me miseram, quisquis es.

120DI. Pessuma, mane.

AS. Optume, odio es.

Diniarchusne illic est? Atque is est.

DI. Salva sis. AS. Et tu.

DI. Fer contra manum et pariter gradere.

125AS. Tuis servio atque audiens sum imperiis.

DI. Quid agis? AS. Valeo et validum teneo.

Peregre quoniam advenis, cenetur.

DI. Bene dicis benigneque vocas, Astaphium. AS. Amabo,

sine me ire era quo iussit. DI. Eas. Sed quid ais? AS. Quid vis?

130DI. Dic quo iter inceptas; Quis est? Quem arcessis? AS. Archilinem

opstetricem. DI. Mala tu femina es, oles unde es disciplinam.

Manufesto mendaci, mala, teneo te. AS. Quid iam, amabo?

DI. Quia te adducturam huc dixeras eumpse, non eampse;

nunc mulier facta est iam ex viro: mala es praestrigiatrix.

135Sed tandem eloquere, quis is homost, Astaphium? Novos amator?

AS. Nimis otiosum te arbitror hominem esse. DI. Qui arbitrare?

AS. Quia tuo vestimento et cibo alienis rebus curas.

DI. Vos mihi dedistis otium. AS. Qui, amabo? DI. Ego expedibo.

Rem perdidi apud vos, vos meum negotium apstulistis.

140Si rem servassem, fuit ubi negotiosus essem.

AS. An tu te Veneris publicum aut Amoris alia lege

habere posse postulas quin otiosus fias?

DI. Illa, haud ego, habuit publicum: pervorse interpretaris;

nam advorsum legem meam ob meam scripturam pecudem cepit.

145AS. Plerique idem quod tu facis faciunt rei male gerentes:

ubi non est scripturam unde dent, incusant publicanos.

DI. Male vortit res pecuaria mihi apud vos: nunc vicissim

volo habere aratiunculam pro copia hic apud vos.

AS. Non arvos hic, sed pascuost ager: si arationes

150habituris, qui arari solent, ad pueros ire meliust.

Hunc nos habemus publicum, illi alii sunt publicani.

DI. Utrosque pergnovi probi. AS. Em istoc pol tu otiosu's,

quom et illic et hic pervorsus es. Sed utriscum rem esse mavis?

DI. Procaciores esti' vos, sed illi peiiuriosi;

155illis perit quidquid datur neque ipsis apparet quicquam:

vos saltem si quid quaeritis, exbibitis et comestis.

Postremo illi sunt inprobi, vos nequam et gloriosae.

AS. Male quae in nos ais, ea omnia tibi dicis, Diniarche,

et nostram et illorum vicem. DI. Qui istuc? AS. Rationem dicam:

160quia qui alterum incusat probri, sumpse enitere oportet.

Tu a nobis sapiens nihil habes; nos nequam aps te habeamus.

DI. O Astaphium, haud istoc modo solita es me ante appellare,

sed blande, quom illuc quod apud vos nunc est apud med haberem.

AS. Dum vivit, hominem noveris: ubi mortuost, quiescat.

165Te dum vivebas noveram. DI. An me mortuom arbitrare?

AS. Qui potis, amabo, planius? Qui antehac amator summus

habitu's, nunc ad amicam venis querimoniam referre.

DI. Vostra hercle factum iniuria, quae properavistis olim:

rapere otiose oportuit, diu ut essem incolumis vobis.

170AS. Amator similest oppidi hostilis. DI. Quo argumento?

AS. Quam primum expugnari potis, tam id optumum est amicae.

DI. Ego fateor, sed longe aliter est amicus atque amator:

certe hercle quam veterrumus homini optumust amicus.

Non hercle ... occidi, sunt mi etiam fundi et aedes.

175AS. Qur, opsecro, ergo ante ostium pro ignoto alienoque astas?

I intro, haud alienus tu quidem es; nam ecastor neminem hodie

mage amat corde atque animo suo, si quidem habes fundum atque aedis.

DI. In melle sunt linguae sitae vostrae atque orationes,

facta atque corda in felle sunt sita atque acerbo aceto:

180eo dicta lingua dulcia dati', corde amara facitis.

AS. Amantes si qui non danunt - non didici fabulari.

DI. †Amantis si cui quod dabo non est† - non didici fabulari.

AS. Non istaec, mea benignitas, decuit te fabulari,

sed istos qui cum geniis suis belligerant parcepromi.

DI. Mala es atque eadem quae soles inlecebra. AS. Ut exspectatus

185peregre advenisti! Nam, opsecro, cupiebat te era videre.

DI. Quid tandem? AS. Te unum ex omnibus amat. DI. Eugae! Fundi et aedes,

per tempus subuenisti'. Sed quid ais, Astaphium? AS. Quid vis?

DI. Estne intus nunc Phronesium? AS. Utut aliis, tibi quidem intus.

DI. Valetne? AS. Immo edepol meliu' iam fore spero, ubi te videbit.

190DI. Hoc nobis vitium maxumumst, quom amamus tum perimus:

si illud quod volumus dicitur, palam quom mentiuntur,

verum esse insciti credimus, †ne vias utamur† ira.

AS. Heia! Haud itast res. DI. Ain tu eam me amare? AS. Immo unice unum.

DI. Peperisse audivi. AS. Ah, opsecro, tace, Diniarche! DI. Quid iam?

195AS. Horresco misera, mentio quotiens fit partionis,

ita paene nulla tibi fuit Phronesium. I intro, amabo,

visse illam. Atque opperimino: iam exibit; nam lavabat.

DI. Quid ais tu? Quae numquam fuit praegnas qui parere potuit?

Nam equidem illi uterum, quod sciam, numquam extumere sensi.

200AS. Celabat metuebatque te, ne tu sibi persuaderes

ut abortioni operam daret puerumque ut enicaret.

DI. Tum pol istic est puero pater Babyloniensis miles,

quoius nunc ista adventum expetit. AS. Immo ab eo ut nuntiatumst,

iam hic adfuturum aiunt eum. Nondum advenisse miror.

205DI. Ibo igitur intro? AS. Quippini? Tam audacter quam domum ad te;

nam tu quidem edepol noster es etiamnunc, Diniarche.

DI. Quam mox te huc recipis? AS. Iam hic ero: propest profecta quo sum.

DI. Redi vero actutum. Ego interim hic apud vos opperibor.-

ACTVS II

ASTAPHIVM

Hahahae! Requievi,

210quia intro abit odium meum.

Tandem sola sum. Nunc quidem meo arbitratu

loquar libere quae volam et quae lubebit.

Huic homini amanti mea era apud nos naeniam dixit [de] bonis.

Nam fundi et aedes obligatae sunt ob Amoris praedium.

215Verum apud hunc mea era sua consilia summa eloquitur libere,

magi'que adeo ei consiliarius hic amicust quam auxiliarius.

Dum fuit, dedit; nunc nihil habet: quod habebat nos habemus,

iste id habet quod nos habuimus. Humanum facinus factumst.

Actutum fortunae solent mutari, varia vitast:

220nos divitem istum meminimus atque iste pauperes nos:

vorterunt sese memoriae; stultus sit qui id miretur.

Si eget, necessest nos pati: amavit, aequom ei factum est.

Piaculumst miserere nos hominum rei male gerentum.

Bonis esse oportet dentibus lenam probam, adridere

225ut quisquis veniat blandeque adloqui,

male corde consultare, bene lingua loqui.

Meretricem similem sentis esse condecet,

quemquem hominem attigerit, profecto ei aut malum aut damnum dari.

Numquam amatoris meretricem oportet caussam noscere,

230quin, ubi nil det, pro infrequente eum mittat militia domum.

Neque umquam erit probu' quisquam amator nisi qui rei inimicust suae.

Dum habeat, tum amet; ubi nil habeat, alium quaestum coepiat.

Aequo animo, ipse si nil habeat, aliis qui habent det locum.

Nugae sunt nisi quoi, modo quom dederit, dare iam lubeat denvo;

235is amatur hic apud nos, qui quod dedit id oblitust datum.

probus est amator, qui relictis rebus rem perdit suam.

At nos male agere praedicant viri solere secum

nosque esse avaras. Qui sumus? Quid est quod male agimus tandem?

Nam ecastor numquam sati' dedit suae quisquam amicae amator,

240neque pol nos satis accepimus neque umquam ulla sati' poposcit.

Nam quando sterilis est amator ab datis,

si negat se habere quod det, soli credimus,

nec satis accipimus, sati' Quom quod det non habet:

semper datores novos oportet quaerere,

245qui de thensauris integris demus danunt.

Velut hic agrestis est adulescens qui hic habet,

nimi' pol mortalis lepidus nimi'que probu' dator.

Sed is clam patrem etiam hac nocte illa per hortum

transilvit ad nos. Eum volo convenire.

250Sed est huic unus servos violentissumus,

qui ubi quamque nostrarum videt prope hasce aedis adgrediri,

item ut de frumento anseres, clamore apsterret, abigit;

ita est agrestis. Sed fores, quidquid est futurum, feriam.

255Ecquis huic tutelam ianuae gerit? Ecquis intus exit?

TRVCVLENTVS ASTAPHIVM

TR. Quis illic est qui tam proterve nostras aedis arietat?

AS. Ego sum, respice ad me. TR. quid "ego"? AS. nonne "ego" videor tibi?

TR. Quid tibi ad hasce accessio aedis est prope aut pultatio?

AS. Salve. TR. Sat mihi est tuae salutis. Nil moror. Non salveo.

260aegrotare malim quam esse tua salute sanior.

Sed volo scire, quid debetur hic tibi nostrae domi?

AS. Comprime sis eiram. TR. Eam quidem hercle tu, quae solita's, comprime,

inpudens, quae per ridiculum rustico suades stuprum.

AS. "Eiram" dixi: ut excepisti, dempsisti unam litteram.

265Nimi' quidem hic truculentust. TR. Pergin male loqui, mulier, mihi?

AS. Quid tibi ego male dico? TR. Quia enim me truculentum nominas.

Nunc adeo, nisi abis actutum aut dicis quid quaeras cito,

iam hercle ego hic te, mulier, quasi sus catulos pedibus proteram.

AS. Rus merum hoc quidemst. TR. Pudendumst vero clurinum pecus.

270Aduenisti huc te ostentatum cum exornatis ossibus,

quia tibi suaso infecisti propudiosa pallulam?

An eo bella es, quia accepisti tibi armillas aeneas?

AS. Nunc places, quom mi inclementer dicis. TR. Quid hoc quod te rogo?

Mancupion qui accipias, gestas tecum ahenos anulos?

275Pignus da ni ligneae haec sint quas habes Victorias.

AS. Ne attigas me. TR. Egon te tangam? Ita me amabit sarculum,

ut ego me ruri amplexari mavelim patulam bovem

cumque ea noctem in stramentis pernoctare perpetim

quam tuas centum cenatas noctes mihi dono dari.

280Rus tu mi opprobras? Ut nancta es hominem quem pudeat probri!

Sed quid apud nostras negoti, mulier, est aedis tibi?

Quid tu hoc occursas, in urbem quotiensquomque advenimus?

AS. Mulieres volo convenire vostras. TR. Quas tu mulieres

mihi narras, ubi musca nulla feminast in aedibus?

285AS. Nullan istic mulier habitat? TR. Rus, inquam, abierunt. Abi.

AS. Quid clamas, insane? TR. Abire hinc ni properas grandi gradu,

iam hercle ego istos fictos, compositos, crispos cincinnos tuos,

unguentatos usque ex cerebro exuellam. AS. Quanam gratia?

TR. Quia ad fores nostras unguentis uncta es ausa accedere

290quiaque bucculas tam belle purpurissatas habes.

AS. Erubui mecastor misera propter clamorem tuom.

TR. Itane? Erubuisti? Quasi vero corpori reliqueris

tuo potestatem coloris ulli capiendi, mala!

Buccas rubrica, creta omne corpus intinxti tibi.

295Pessumae estis. AS. Quid est quod vobis pessumae haec malefecerint?

TR. Scio ego plus quam tu arbitrare scire me. AS. Quid id opsecrost

quod scias? TR. Erilis noster filius apud vos Strabax

ut pereat, ut eum inliciatis in malam fraudem et probrum.

AS. Sanus si videare, dicam: "dicis contumeliam."

300Nemo homo hic solet perire apud nos: res perdunt suas

ubi res perdidere, abire hinc si volunt salvis licet.

Ego istunc non novi adulescentem vostrum. TR. Veron serio?

Quid maceria illa ait in horto quae est, quae in noctes singulas

latere fit minor, qua isto ad vos damni permensust viam?

305AS. Nihil mirum (vetus est maceria) lateres si veteres ruont.

TR. Ain tu vero veteres lateres ruere? Numquam edepol mihi

quisquam homo mortalis posthac duarum rerum creduit,

ni ego ero maiori vostra facta denarravero.

AS. Estne item violentus ut tu? TR. Non enim ille meretriculis

310moenerandis rem coegit, verum parsimonia

duritiaque: quae nunc ad vos clam exportantur, pessumae;

ea vos estis, exunguimini, ebibitis. Egone haec mussitem?

Iam quidem hercle ibo ad forum atque haec facta narrabo seni;

neque istuc insegesti tergo coget examen mali.

315AS. Si ecastor hic homo sinapi victitet, non censeam

tam esse tristem posse. At pol ero benevolens visust suo.

Verum ego illum, quamquam violentust, spero immutari potis

blandimentis, hortamentis, ceteris meretriciis;

vidi equidem †exinem intu domito† fieri atque alias beluas.

320Nunc ad eram revidebo. sed eccum odium progreditur meum.

Tristis exit. Hau convenit etiam hic dum Phronesium.

DINIARCHVS ASTAPHIVM

DI. Piscis ego credo, qui usque dum vivont lavant,

minu' diu lavare quam haec lavat Phronesium.

si proinde amentur, mulieres diu quam lavant,

325omnes amantes balneatores sient.

AS. Non quis parumper durare opperirier?

DI. Quin hercle lassus iam sum durando miser:

mihi quoque prae lassitudine opus est ut lavem.

Sed opsecro hercle, Astaphium, i intro ac nuntia

330me adesse, ut properet suade, iam ut sati' laverit.

AS. Licet. DI. Audin etiam? AS. Quid vis? DI. Di me perduint

qui te revocavi! Non tibi dicebam "i" modo?

AS. Quid iam revocabas, inprobe nihilique homo?

Tute tibi mille passum peperisti morae.

335DI. Sed quid haec hic autem tam diu ante aedis stetit?

Nescioquem praestolata est; credo, militem.

Illum student iam; quasi volturii triduo

priu' praedivinant quo die essuri sient:

illum inhiant omnes, illi est animus omnibus;

340me nemo magi' respiciet, ubi is huc venerit,

quasi abhinc ducentos annos fuerim mortuos.

Ut rem servare suave est! Vae misero mihi!

Post factum flector, qui antepartum perdidi.

Verum nunc si qua mi optigerit hereditas

345magna atque luculenta, nunc postquam scio

dulce atque amarum quid sit ex pecunia,

ita ego illam edepol servem itaque parce victitem,

ut - nulla faxim cis dies paucos siet;

ego istos qui nunc me culpant confutaverim.

350Sed aestuosas sentio aperiri fores,

quae opsorbent quidquid venit intra pessulos.

PHRONESIVM DINIARCHVS

PH. Num tibi nam, amabo, ianua est mordax mea,

quo intro ire metuas, mea voluptas? DI. Ver vide:

ut tota floret, ut olet, ut nitide nitet!

355PH. Quid tam inficetu's Lemno adveniens qui tuae

non des amicae, Diniarche, savium?

DI. Vah! Vapulo hercle ego nunc, atque adeo male.

PH. Quo te avortisti? DI. Salva sis, Phronesium.

PH. Salve. Hicine hodie cenas, salvos quom advenis?

360DI. Promisi. PH. Ubi cenabis? DI. Ubi tu iusseris.

PH. Hic me lubente facies. DI. Edepol me magis.

Nemp' tu eris hodie mecum, mea Phronesium?

PH. Velim, si fieri possit. DI. Cedo soleas mihi,

properate, auferte mensam, PH. Amabo, sanun es?

365DI. Non edepol bibere possum iam, ita animo malest.

PH. Mane, aliquid fiet, ne abi. DI. Ah! Aspersisti aquam.

Iam rediit animus. Deme soleas, cedo bibam.

PH. Idem es mecastor qui soles. Sed dic mihi,

benene ambulatumst? DI. Huc quidem hercle ad te bene.

370quia tui videndi copia est. PH. Complectere.

DI. Lubens. Heia! Hoc est melle dulci dulcius.

Hoc tuis fortunis, Iuppiter, praestant meae.

PH. Dan savium? DI. Immo vel decem. PH. Em istoc pauper es:

plus pollicere quam ego aps te postulo.

375DI. Utinam item a principio rei repersisses meae

ut nunc repercis saviis. PH. Si quid tibi

compendi facere possim, factum edepol velim.

DI. Iam lauta es? PH. Iam pol mihi quidem atque oculis meis.

Num tibi sordere videor? DI. Non pol mihi quidem;

380verum tempestas quondam, dum vixi, fuit

quom inter nos sordebamus alter de altero.

Sed quod ego facinus audivi adveniens tuom

quod tu hic me apsente novi negoti gesseris?

PH. Quid id est? DI. Primumdum, quom tu es aucta liberis

385quomque bene provenisti salva, gaudeo.

PH. Concedite hinc vos intro atque operite ostium.

Tu nunc superstes solus sermoni meo es.

Tibi mea consilia semper summa credidi.

Equidem neque peperi puerum neque praegnas fui;

390verum adsimulavi me esse praegnatem: hau nego.

DI. Quem propter, o mea vita? PH. Propter militem

Babyloniensem, qui quasi uxorem sibi

me habebat annum dum hic fuit. DI. Ego senseram.

Sed quid istuc? Quoi rei te adsimulare retulit?

395PH. Ut esset aliquis laqueus et redimiculum

revorsionem ut ad me faceret denvo.

Nunc huc remisit nuper ad me epistulam

sese experturum quanti sese penderem:

si quod peperissem id ‹non› necarem ac tollerem,

400bona sua me habiturum omnia [esse]. DI. Ausculto lubens.

Quid denique agitis? PH. Mater ancillas iubet,

quoniam iam decumus mensis adventat prope,

aliam aliorsum ire, praemandare et quaerere

puerum aut puellam qui supponatur mihi.

405Quid multa verba faciam? Tonstricem Suram

novisti nostram? DI. Quaen erga aedem sese habet?

Novi. PH. Haec †ut opera† circumit per familias,

puerum vestigat; clanculum ad me detulit,

datum sibi esse dixit. DI. O mercis malae!

410Eum nunc non illa peperit quae peperit prior,

sed tu posterior. PH. Ordine omnem rem tenes.

Nunc ut praemisit nuntium miles mihi,

non multo post hic aderit. DI. Nunc tu te interim

quasi pro puerpera hic procuras? PH. Quippini,

415ubi sine labore res geri pulchre potest?

Ad suom quemque aequom est esse quaestum callidum.

DI. Quid me futurumst quando miles venerit?

Relictusne aps te vivam? PH. Ubi illud quod volo

habebo ab illo, facile invenio quo modo

420divortium et discordiam inter nos parem

postid ego tecum, mea voluptas, usque ero

adsiduo. DI. Immo hercle vero accubuo mavelim.

PH. Dis hodie sacruficare pro puero volo,

quinto die quod fieri oportet. DI. Censeo.

425PH. Non audes aliquid dare mihi munusculum?

DI. Lucrum hercle videor facere mihi, voluptas mea,

ubi quippiam me poscis. PH. At ego, ubi apstuli.

DI. Iam faxo hic aderit. Servolum huc mittam meum.

PH. Sic: facito. DI. quidquid attulerit, boni consulas.

430PH. ecastor munus te curaturum scio,

ut quoius me non paeniteat mittatur mihi.

DI. Num quippiam aliud me vis? PH. Ut quando otium

tibi sit ad me revisas, tu valeas. - DI. Vale.

Pro di inmortales! Non amantis mulieris,

435sed sociai unanimantis, fidentis fuit

officium facere quod modo haec fecit mihi,

suppositionem pueri quae mihi credidit,

germanae quod sorori non credit soror.

Ostendit sese iam mihi medullitus:

440se mi infidelem numquam, dum vivat, fore.

Egone illam ut non amem? Egone illi ut non bene velim?

Me potius non amabo quam huic desit amor.

ego isti non munus mittam? Immo ex hoc loco

iubebo ad istam quinque perferri minas,

445praeterea opsonari dumtaxat mina.

Multo illi potius bene erit quae bene volt mihi

quam mihimet, omnia qui mihi facio mala.

PHRONESIVM

Puero isti date mammam. Ut miserae

450matres sollicitaeque ex animo sunt cruciantque!

Edepol commentum male, quomque eam rem in corde agito,

nimio - minu' perhibemur malae quam sumus ingenio.

Ego prima de me, domo docta, dico.

455Quanta est cura in animo, quantum corde capio

dolorem - dolus ne occidat morte pueri:

mater dicta quod sum, eo magis studeo vitae;

quae hunc ausa sum, tantundem dolum adgrediar.

Lucri caussa avara probrum sum exsecuta,

460alienos dolores mihi supposivi.

Nullam rem oportet dolose adgrediri

nisi astute accurateque exsequare.

Vosmet iam videtis ut ornata incedo:

puerperio ego nunc med esse aegram adsimulo.

465Male quod mulier facere incepit, nisi id ecficere perpetrat,

id illi morbo, id illi seniost, ea illi miserae miseriast;

bene si facere incepit, eius rei nimi' cito odium percipit.

Nimi' quam paucae sunt defessae male quae facere occeperunt,

nimi'que paucae ecficiunt si quid facere occeperunt bene:

470mulieri nimio male facere melius onus est quam bene.

Ego quod mala sum, matris opera mala sum et meapte malitia.

Quae me gravidam esse adsimulavi militi Babylonio:

eam nunc malitiam accuratam miles inveniat volo.

Is hic hau multo post, credo, aderit; nunc priu' praecaveo sciens

475†eumque ornatum ut gravida† quasi puerperio cubem.

Date mi huc stactam atque ignem in aram, ut venerem Lucinam meam.

Hic apponite atque abite ab oculis. Eho, Pithecium!

Face ut accumbam, accede, adiuta. Em sic decet puerperam.

Soleas mihi deduce, pallium inice in me huc, Archilis.

480Ubi's, Astaphium? Fer huc verbenam mi intus et bellaria.

Date aquam manibus. Nunc ecastor †um veniret† miles velim.

STRATOPHANES PHRONESIVM ASTAPHIVM

STRAT. Ne exspectetis, spectatores, meas pugnas dum praedicem:

manibus duella praedicare soleo, haud in sermonibus.

Scio ego multos memoravisse milites mendacium:

485et Homeronida et postilla mille memorari potest,

qui et convicti et condemnati falsis de pugnis sient.

[non laudandust quoi plus credit qui audi‹i›t quam qui videt]

non placet quem illi plus laudant qui audiunt quam qui vident.

Pluris est oculatus testis unus quam auriti decem;

490qui audiunt audita dicunt, qui vident plane sciunt.

Non placet quem scurrae laudant, manipulares mussitant,

neque illi quorum lingua gladiorum aciem praestringit domi.

Strenvi nimio plus prosunt populo quam argute cati:

facile sibi facunditatem virtus argutam invenit,

495sine virtuti argutum civem mihi habeam pro praefica,

quae alios conlaudat, eapse sese vero non potest.

Nunc ad amicam decumo mense post Athenas Atticas

viso, quam gravidam hic reliqui meo compressu, quid ea agat.

PH. Vide quis loquitur tam propinque. AS. Miles, mea Phronesium,

500tibi adest Stratophanes. Nunc tibi opust aegram ut te adsimules. PH. Tace.

Quoi adhuc ego tam mala eram monetrix, me maleficio vinceres?

STRAT. Peperit mulier, ut ego opinor. AS. Vin adeam ad hominem? PH. Volo.

STRAT. Eugae! Astaphium eccam it mi advorsum. AS. salve ecastor, Stratophanes.

[venire] salvom te - STRAT. Scio. Sed peperitne, opsecro, Phronesium?

505AS. Peperit puerum nimium lepidum. STRAT. Ehem, ecquid mei similest? AS. Rogas?

Quin ubi natust machaeram et clupeum poscebat sibi?

STRAT. Meus est, scio iam de argumentis. AS. Nimium tui Similest. STRAT. Papae!

Iam magnust? Iamne iit ad legionem? Ecquae spolia rettulit?

AS. †Ere† nudiusquintus natus ille quidem est. STRAT. Quid postea?

510Inter tot dies quidem hercle iam aliquid actum oportuit.

Quid illi ex utero exitiost priu'quam poterat ire in proelium?

AS. Consequere atque illam saluta et gratulare illi. STRAT. Sequor.

PH. Ubi illa, opsecro, est quae me hic reliquit, eapse abiit? Ubist?

AS. Adsum, adduco tibi exoptatum Stratophanem. PH. Ubi is est, opsecro?

515STRAT. Mars peregre adveniens salutat Nerienem uxorem suam.

Quom tu recte provenisti quomque es aucta liberis,

gratulor, quom mihi tibique magnum peperisti decus.

PH. Salve, qui me interfecisti paene vita et lumine

†quiquem ibi† magni doloris per voluptatem tuam

520condidisti in corpus, quo nunc etiam morbo misera sum.

STRAT. Heia! Haud ab re, mea voluptas, tibi istic obuenit labos:

filium peperisti, qui aedis spoliis opplebit tuas.

PH. Multo ecastor magis oppletis tritici opust granariis,

ne, ille priu' quam spolia capiat, hinc nos extinxit fames.

525STRAT. Habe bonum animum. PH. Savium sis †pete† hinc - ah! Nequeo caput

tollere, ita dolet itaque ego †medulo†, neque etiam queo

pedibus mea sponte ambulare. STRAT. Si hercle me ex medio mari

savium petere tuom iubeas, petere hau pigeat, mel meum.

Id ita esse experta es: nunc experiere, mea Phronesium,

530me te amare. Adduxi ancillas tibi eccas ex Suria duas,

is te dono. Adduce hoc tu istas. Sed istae reginae domi

suae fuere ambae, verum earum patriam ego excidi manu.

His te dono. PH. Paenitetne te quot ancillas alam,

quin examen super adducas quae mihi comedint cibum?

535STRAT. Hoc quidem hercle ingratumst [donum]. Cedo tu mi istam, puere, perulam.

Mea voluptas, attuli eccam pallulam ex Phrygia tibi.

Tene tibi. PH. Hoccin mihi ob labores tantos tantillum dari?

STRAT. Perii hercle ego miser! Iam mi auro contra constat filius:

etiam nihili pendit addi purpuram. Ex Arabia tibi

540attuli tus, Ponto amomum. Tene tibi, voluptas mea.

PH. Accepi hoc; abducite hasce hinc e conspectu Suras.

STRAT. Ecquid amas me? Nihil ecastor neque meres. STRAT. Nilne huic sat esn?

Ne bonum verbum quidem unum dixit. Viginti minis

venire illaec posse credo dona quae ei dono dedi.

545Vehementer nunc mihi est irata, sentio atque intellego;

verum abibo. Quid ais? Nunc tu num nevis me, voluptas mea,

quo vocatus sum ire ad cenam? Mox huc cubitum venero.

Quid taces? Planissume edepol perii. Sed quid illuc novi est?

Quis hic homost qui inducit pompam tantam? Certumst quo ferant

550opservare. Huic credo fertur. Verum iam scibo magis.

CYAMVS PHRONESIVM STRATOPHANES

CY. Ite, ite hac simul, mulieri damnigeruli,

foras egerones, bonorum exagogae.

Satin, siquis amat, nequit quin nihili sit, atque inprobis se artibus exspoliat?

Nam hoc qui sciam, ne quis id quaerat ex me,

555domist qui facit inprobe facta amator,

qui bona sua pro stercore habet,

foras iubet ferri: metuit

†publicos†: mundissumu' fit;

puras esse sibi volt aedis: domi quidquid habet eicitur exo

quandoquidem ipsus perditum se it, secreto hercle equidem eum adiutabo

560neque mea quidem opera umquam hilo minu' propere quam pote peribit.

nam iam de hoc opsonio de mina deminui una modo

quinque nummos: mihi detraxi partem - Herculaneam.

Nam hoc adsimile est quasi de fluvio qui aquam derivat sibi

nisi derivetur, tamen ea aqua omnis abeat in mare;

565nam hoc in mare abit misereque perit sine bona omni gratia.

Haec quom video

fieri, suffuror, suppilo,

de praeda praedam capio.

Meretricem ego item esse reor, mare ut est

quod des devorat nec datis umquam abundat.

570Hoc saltem: servat nec nulli ubi sit apparet:

des quantumuis, nusquam apparet neque datori neque acceptrici.

velut haec meretrix meum erum miserum sua blanditia intulit in pauperiem:

privabit bonis, luce, honore atque amicis.

575Attat! Eccam adest propinque. Credo audisse haec me loqui.

Pallida est, ut peperit puerum. Adloquar quasi nesciam.

Iubeo vos salvere. PH. Et nos te, Geta, quid agis? Ut vales?

CY. Valeo et venio ad minu' valentem et melius qui valeat fero.

Eru' meus, ocellus tuos, ad te ferre me haec iussit tibi

580dona quae vides illos ferre et has quinque argenti minas.

PH. Pol hau perit quod illum tantum amo.

CY. Iussit orare ut haec grata haberes tibi.

PH. Grata acceptaque ecastor habeo. Iube auferri intro, i Cyame.

AS. Ecquid auditis haec, quae iam haec imperat?

585CY. Vasa nolo auferant: desiccari iube.

AS. Inpudens mecastor, Cyame, es. CY. Egone? AS. Tu. CY. Bona fide?

Tune ais me inpudentem esse, ipsa quae sis stabulum flagiti?

PH. Dic, amabo te, ubi est Diniarchus? CY. Domi.

PH. Dic ob haec dona quae ad me miserit

590me illum amare plurumum omnium hominum ... ergo,

meumque honorem illum habere omnium maxumum,

atque ut huc veniat opsecra. CY. Ilicet.

Sed quisnam illic homost qui ipsus se comest, tristis, oculis malis?

Animo hercle homost suo miser,

595quisquis est. PH. Dignust mecastor. Nequam est. Non nosti, opsecro,

militem, hic apud me qui erat? Huius pater pueri illic est.

Usque adicit oculum, vissit, adit,

mansit: auscultat, opservat quem perdam. Cu. Novi hominem nihili.

Illicinest? PH. Illic est. CY. Me intuetur gemens;

600traxit ex intumo ventre suspiritum.

Hoc vide! Dentibus frendit, icit femur

num opsecro nam hariolust qui ipsus se verberat?

STRAT. Nunc ego meos animos violentos meamque iram ex pectore iam promam.

605Loquere: unde es? Quoius es? Qur ausu's mi inclementer dicere? CY. Lubitumst.

STRAT. Istuc ne mihi responsis. CY. Hoc. Non ego te flocci facio.

STRAT. Quid tu? Qur ausa es alium te dicere amare hominem? PH. Lubitumst.

STRAT. Ain tandem? Istuc primum experiar. Tun tantilli doni caussa,

610holerum atque escarum et poscarum, moechum malacum, cincinnatum,

umbraticulum, tympanotribam amas, hominem non nauci? CY. Quae haec res?

Meon [ero] tu, inprobe, ero male dicere ‹nunc› audes, fons viti et peiiuri?

STRAT. Verbum unum adde istoc: iam hercle ego te hic hac offatim conficiam.

CY. Tange modo, iam ego ‹te› hic agnum faciam et medium distruncabo.

615Si tu legioni bellator clues, at ego culinae clueo.

PH. Si aequom facias, adventores meos non incuses, quorum

mihi dona accepta et grata habeo, tuaque ingrata, quae aps te accepi.

STRAT. Tum pol ego et donis privatus sum et perii. PH. Plane istuc est.

CY. Quid nunc ergo hic, odiose, sedes, confectis omnibu' rebus?

620STRAT. Perii hercle hodie, nisi hunc a te abigo. CY. Accede huc modo, adi modo huc.

STRAT. Etiam, scelu' viri, minitare? Quem ego offatim iam [iam] concipilabo.

Quid tibi huc ventio est? quid tibi hanc aditio est?

Quid tibi hanc notio est, inquam, amicam meam?

Emoriere ocius, ni manu viceris.

625CY. Quid, manu vicerim? STRAT. Fac quod iussi, mane.

Iam ego te hic offatim conficiam; ‹offatim ›occidi optumum est.

CY. captiost: istam machaeram longiorem ‹tu› habes quam haec est.

Sed verum ‹me› sine dum petere: siquidem belligerandum est tecum,

†abo domum† ego tecum, bellator, arbitrum aequom ceperim.

630Sed ego cesso hinc me amoliri, ventre dum salvo licet.

PHRONESIVM STRATOPHANES

PH. Datin soleas? Atque me intro actutum ducite,

nam mihi de vento miserae condoluit caput.

STRAT. Quid mihi futurum est, quoi duae ancillae dolent,

quibu' te donavi? Iamne abiisti? Em sic datur!

635Quo pacto excludi, quaeso, potui planius

quam exclusus nunc sum? Pulchre ludificor. Sine.

Quantillo mi opere nunc persuaderi potest

ut ego hisc' suffringam talos totis aedibus.

Num quippiam harum mutat mores mulierum?

640Postquam filiolum peperit, animos sustulit.

nunc quasi mi dicat: "nec te iubeo neque voto

intro ire in aedis." At ego nolo, non eo.

Ego faxo dicat me in diebus pauculis

crudum virum esse. Sequere me hac. Verbum sat est.

ACTVS III

STRABAX ASTAPHIVM

645STRAB. Rus mane dudum hinc ire me iussit pater,

ut bubus glandem prandio depromerem.

Post illoc quam veni, advenit, si dis placet,

ad villam argentum meo qui debebat patri,

qui ovis Tarentinas erat mercatus de patre.

650Quaerit patrem. Dico esse in urbe. Interrogo

quid eum velit * * *

homo cruminam sibi de collo detrahit,

minas viginti mi dat. Accipio lubens,

condo in cruminam. Ille abiit. Ego †perpera† minas

655ovis in crumina hac huc in urbem detuli.

Fuit edepol Mars meo periratus patri,

nam oves illius hau longe apsunt a lupis.

Ne ego urbanos istos mundulos amasios

hoc ictu exponam atque omnis eiciam foras.

660Eradicarest certum cumprimis patrem,

post id locorum matrem. Nunc hoc deferam

argentum ad hanc, quam mage amo quam matrem meam.

Tat! Ecquis intust? Ecquis hoc aperit ostium?

665AS. Quid istuc? Alienun es, amabo, mi Strabax,

qui non extemplo ‹intro› ieris? STRAB. Anne oportuit?

AS. Ita te quidem, qui es familiaris. STRAB. Ibitur,

ne me morari censeas. - AS. Lepide facis.

TRVCVLENTVS ASTAPHIVM

TR. Mirum videtur rure erilem filium

670Strabacem non rediisse; nisi si clanculum

conlapsus est hic in corruptelam suam.

AS. Iam pol illic inclamabit me si aspexerit.

TR. Nimio minu' saevos iam sum, Astaphium, quam fui,

†Iam non sum truculentus†, noli metuere.

675‹quid ais?› AS. Quid vis? TR. Quin tuam exspecto osculentiam,

dic, impera mihi quid lubet quo vis modo.

Novos omnis mores habeo, veteres perdidi.

Vel amare possum vel iam scortum ducere.

AS. Lepide mecastor nuntias. Sed dic mihi,

680haben - TR. Parasitum te fortasse dicere?

AS. Intellexisti lepide quid ego dicerem.

TR. Heus tu! Iam postquam in urbem crebro commeo,

dicax sum factus. Iam sum caullator probus.

AS. Quid id est, amabo? Istaec ridicularia,

685cavillationes, vis opinor dicere?

TR. Ita, ut pauxillum differt a cavillibus.

AS. Sequere intro, amabo, mea voluptas. TR. Tene hoc tibi:

rabonem habeto, uti mecum hanc noctem sies.

AS. Perii! "Rabonem'? Quam esse dicam hanc beluam?

690Quin tu "arrabonem" dicis? TR. "A" facio lucri,

ut Praenestinis "conea" est ciconia.

AS. Sequere, opsecro. TR. Strabacem hic opperiar modo,

si rure veniat. AS. Is quidem apud nos hic Strabax,

modo rure venit. TR. Priu' ne quam ad matrem suam?

695Eu edepol hominem nihili! AS. Iamne autem ut soles?

TR. Iamne - nihil dico. AS. I intro, amabo, cedo manum.

TR. Tene. In tabernam ducor devorsoriam,

ubi male accipiar mea mihi pecunia.-

ACTVS IV

DINIARCHVS

Neque gnatust neque progignetur neque potest reperirier

700quoi ego nunc aut dictum aut factum melius quam Veneri velim.

Di magni, ut ego laete laetus sum et laetitia differor!

Ita ad me magna nuntiavit Cyamus hodie gaudia:

mea dona deamata acceptaque habita esse apud Phronesium;

quom hoc iam volup est, tum illuc nimio magnae mellinae mihi,

705militis odiosa ingrataque habita. Totus gaudeo.

Mea pila est: si repudiatur miles, mulier mecum erit.

Salvos sum, quia pereo; si non peream, plane interierim.

Nunc speculabor quid ibi agatur, quis eat intro, qui foras

veniat; procul hinc opservabo meis quid fortunis fuat.

710Quia nil habeo, nam amovi mi hic omnia, agam precario.

ASTAPHIVM DINIARCHVS

AS. Lepide ecficiam meum ego officium: vide intus modo ut tu ut tu tuom item ecficias.

Ama, id quod decet, rem tuam: istum exinani.

Nunc dum isti lubet, dum habet, tempus ei rei secundumst,

prome venustatem tuam amanti, ut gaudeat quom perdis.

715Ego hic interim restitrix praesidebo,

istic dum sic faciat domum ad te exagogam;

nec quemquam interim istoc ad vos qui sit odio

intro mittam: tu perge ut lubet ludo in istoc.

DI. Quis est iste, Astaphium, indica, qui perit? AS. Amabo, hicin tu eras?

720DI. Molestusne sum? AS. Nunc magis quam fuisti,

nam si quid nobis usust nobis molestu's.

sed opsecro, da mi operam ut narrem quae volo.

DI. Nam quid est? Num mea refert? AS. Non mussito.

Intu' bolos quos dat! DI. Quid? Amator novo' quispiam?

725AS. Integrum et plenum adortast thensaurum. DI. Quis est?

AS. Eloquar, sed tu taceto. Nostin tu hunc Strabacem? DI. Quidni?

AS. Solus summam habet hic apud nos, nunc is est fundus novos.

Animo bono male rem gerit. DI. Perit hercle; ego idem

bona perdidi, mala repperi, [factus] sum extumus a vobis.

730AS. Stultus es qui facta infecta facere verbis postules.

Theti' quoque etiam lamentando pausam fecit filio.

DI. Non ego nunc intro ad vos mittar? AS. Quidum Quam miles magis?

DI. Quia enim plus dedi. AS. Plus enim es intro missus quom dabas:

sine vicissim qui dant [operam] ob illud quod dant operis utier.

735Litteras didicisti: quando scis, sine alios discere.

DI. Discant, dum mihi adcentare liceat, ni oblitus siem.

AS. Quid erit interea magistrae, dum tu commentabere?

Volt [interim] illa itidem commentari. DI. Quid? AS. Rem accipere identidem.

DI. Dedi equidem hodie: ‹iussi› ei quinque argenti deferri minas,

740praeterea unam in opsonatum. AS. Idem istoc delatum scio.

De eo nunc bene sunt tua virtute. DI. Ei! Meane [ut] inimici mei

bona istic caedent? Mortuom hercle me quam ut id patiar mavelim.

AS. Stultu's. DI. Quid est? Aperi re‹m›. Quid iam, ‹Astaphium›? AS. Quia pol mavelim

mihi inimicos invidere quam med inimicis meis;

745nam invidere alii bene esse, tibi male esse, miseria est.

Qui invident egent; illis quibus invidetur, i rem habent.

DI. Non licet dimidio opsoni me participem fieri?

AS. Si volebas participari, auferres dimidium domum.

Nam item ut Accherunti hic apud nos ratio accepti scribitur:

750intro accipimus; quando acceptumst, non potest ferri foras.

Bene vale. DI. Resiste. AS. Omitte. DI. Sine eam intro. AS. Ad te quidem.

DI. Immo istoc ad vos volo ire. AS. Non potest, nimium petis.

DI. Sine experiri - AS. Immo opperire. Vis est experirier.

DI. Dic me adesse. AS. Abi, occupatast. Res itast, ne frustra sis.

755DI. Redin an non redis? AS. Vocat me quae in me potest plus quam potes.

DI. Uno verbo - AS. eloquere. DI. Mittin me intro? AS. Mendax es, abi.

Unum aiebas, tria iam dixti verba atque ‹ea ›mendacia.-

DI. Abiit intro, exclusit. Egon ut haec mihi patiar fieri?

Iam hercle ego tibi, inlecebra, ludos faciam clamore in via,

760quae advorsum legem accepisti a plurumis pecuniam;

iam hercle apud novos [omnis] magistratus faxo erit nomen tuom,

postid ego te manum iniciam quadrupuli, venefica,

suppostrix puerum. Ego edepol iam tua probra aperibo omnia.

Nihil me prohibet, perdidi omne quod fuit: fio inpudens

765nec mi adeost tantillum pensi iam quos capiam calceos.

Sed quid ego hic clamo? Quid si me iubeat intro mittier?

Conceptis me non facturum verbis iurem, si velit.

Nugae sunt. Si stimulos pugnis caedis, manibus plus dolet.

De nihilo nihil est irasci, quae te non flocci facit.

770Sed quid hoc est? Pro di inmortales! Calliclem video senem,

meu' qui adfinis fuit, ancillas duas constrictas ducere,

alteram tonstricem | huiius, alteram ancillam suam.

Pertimui: postquam una cura cor meum movit modo,

Timeo ne male facta antiqua mea sint inventa omnia.

CALLICLES ANCILLA CALLICLIS

DINIARCHVS SVRA

775CA. Egon tibi male dicam? At tibi te mavelim: ut animus meust,

propemodum expertae estis quam ego sim lenis tranquillusque homo.

Rogitavi ego vos verberatas ambas pendentis simul;

commemini, quo quicquid pacto sitis confessae scio;

hic nunc volo scire eodem pacto sine malo fateamini.

780Quamquam vos colubrino ingenio ambae estis, edico prius

ne duplicis habeatis linguas, ne ego bilinguis vos necem,

nisi si ad tintinnaculos voltis vos educi viros.

AN. Vis subigit verum fateri, ita lora laedunt bracchia.

CA. At si verum mi eritis fassae, vinclis exsolvemini.

785DI. Etiamnum quid sit negoti falsus incertusque sum,

nisi quia timeo tamen, egomet ‹quia› quod peccavi scio.

CA. Omnium primum divorsae state - em sic, istuc volo;

neve inter vos significetis, ego ero paries. Loquere tu.

AN. Quid loquar? CA. Quid puero factumst, mea quem peperit filia,

790meo nepoti? Capita rerum expedite. AN. Istae dedi.

CA. Iam tace. Accepistin puerum tu ab hac? SU. Accepi. CA. Tace.

Nil moror praeterea. Satis es fassa. SU. Infitias non eo.

CA. Iam livorem tute scapulis istoc concinnas tuis.

Conveniunt adhuc utriusque verba. DI. Vae misero mihi!

795Mea nunc facinora aperiuntur clam quae speravi fore.

CA. Loquere tu. Qui dare te huic puerum iussit? AN. Era maior mea.

CA. Quid tu, qur eum accepisti? SU. Era med oravit minor,

puer uti ferretur eaque ut celarentur omnia.

CA. Loquere tu. Quid eo fecisti puero? SU. Ad meam eram detuli.

800CA. Quid eo puero tua era facit? SU. Erae meae extemplo dedit.

CA. Quoi, malum, erae? AN. Duae sunt istae. CA. Cave tu nisi quod te rogo.

Ex te exquiro. SU. Mater, inquam, filiae dono dedit.

CA. Plus quam dudum loquere. SU. Plus tu rogitas. CA. Responde ocius:

quid illa quoi ‹dono› donatust? SU. Supposivit. CA. Quoi? SU. Sibi.

805CA. Pro filiolon? SU. Pro filiolo. CA. Di, opsecro vostram fidem!

Ut facilius alia quam alia eundem puerum unum parit!

Haec labore alieno puerum peperit sine doloribus.

Puer quidem beatust: matres duas habet et avias duas:

iam metuo patres quot fuerint. Vide sis facinus muliebre.

810AN. Magi' pol haec malitia pertinet ad viros quam ad mulieres:

vir illam, non mulier praegnatem fecit. CA. Idem ego istuc scio.

Tu bona ei custos fuisti. AN. Plus potest qui plus valet.

Vir erat, plus valebat: vicit, quod petebat apstulit.

CA. Et tibi quidem hercle idem attulit magnum malum.

815AN. De istoc ipsa, etsi tu taceas, reapse experta intellego.

CA. Numquam te facere hodie quivi ut is quis esset diceres.

AN. Tacui adhuc: nunc non tacebo, quando adest nec se indicat.

DI. Lapideus sum, commovere me miser non audeo.

Res palam omnis est, meo illic nunc sunt capiti comitia.

820Meum illuc facinus, mea stultitia est. Timeo quam mox nominer.

CA. Loquere filiam meam quis integram stupraverit.

AN. Video ego te, propter male facta qui es patronus parieti.

DI. Neque vivos neque mortuos sum neque quid nunc faciam scio

neque ut hinc abeam neque ut hunc adeam scio, timore torpeo,

825CA. Dicin an non? AN. Diniarchus, quoi illam priu' desponderas.

CA. Ubi is homost quem dicis? DI. Adsum, Callicles. Per te opsecro

genua ut tu istuc insipienter factum sapienter feras

mihique ignoscas quod animi inpos vini vitio fecerim.

CA. Non placet: in mutum culpam confers ‹qui non› quit loqui.

830Nam vinum si fabulari possit se defenderet.

Non vinum ‹uiris› moderari, sed viri vino solent,

qui quidem probi sunt; verum qui inprobust si quasi bibit

sive adeo caret temeto, tamen ab ingenio inprobust.

DI. Scio equidem quae nolo multa mi audienda ob noxiam.

835Ego tibi me obnoxium esse fateor culpae compotem.

AN. Callicles, vide quaeso magnam ne facias iniuriam:

reu' solutus caussam dicit, testis vinctos attines.

CA. Solvite istas. Agite, abite tu domum et tu autem domum.

Eloquere haec erae tu: puerum reddat, si quis eum petat.

840Eamus tu in ius. DI. Quid vis in ius me ire? Tu es praetor mihi.

Verum te opsecro ut tuam gnatam des mi uxorem, Callicles.

CA. Eam dem? Pol te iudicasse pridem istam rem intellego.

Nam hau mansisti, dum ego darem illam: tute sumpsisti tibi.

Nunc habeas ut nactu's. Verum hoc ego te multabo bolo:

845sex talenta magna dotis demam pro ista inscitia.

DI. Bene agi' mecum. CA. Filium istinc tuom te meliust repetere.

Ceterum uxorem quam primum potest abduce ex aedibus.

Ego abeo. Iam illi remittam nuntium adfini meo,

dicam ut aliam condicionem filio inveniat suo.-

850DI. At ego ab hac puerum reposcam, ne mox infitias eat;

nihil est, nam eapse ultro ut factumst fecit omnem rem palam.

Sed nimium pol opportuna eccam eapse egreditur foras.

Ne ista stimulum longum habet quae usque illinc cor pungit meum.

PHRONESIVM DINIARCHVS ASTAPHIVM

PH. Blitea et luteast meretrix nisi quae sapit in vino ad rem suam;

855si alia membra vino madeant, cor sit saltem sobrium.

Nam mihi dividiaest, [in] tonstricem meam †sicut multam† male.

Ea dixit, eum Diniarchi puerum inventum filium.

DI. Vidi, audivi, quam penes est mea omnis res et liberi.

PH. Video eccum qui amans tutorem med optavit suis bonis.

860DI. Mulier, ad ‹te› sum profectus. PH. quid agitur, voluptas mea?

DI. Non 'uoluptas,' aufer nugas, nil ego nunc de istac re ago.

PH. Scio mecastor quid vis et quid postules et quid petas:

me videre vis, et me te [amare] postulas, puerum petis.

DI. Di inmortales ut planiloqua est, paucis ut rem ipsam attigit!

865PH. Scio equidem sponsam tibi esse et filium ex sponsa tua,

et tibi uxorem ducendam iam, esse alibi iam animum tuom;

et quasi pro derelicta sim, abituru's. Sed tamen

cogitato mus pusillus quam sit sapiens bestia,

aetatem qui non cubili ‹uni› umquam committit suam,

870quia, si unum ostium opsideatur, aliud perfugium †gerit†.

DI. Otium ubi erit, de istis rebus tum amplius tecum loquar.

Nunc puerum redde. PH. Immo amabo ut hos dies aliquos sinas

eum esse apud me. DI. Minime. PH. Amabo. DI. Quid ‹eo› opust? PH. in rem meamst.

Triduom hoc saltem, dum miles aliquo circumducitur,

875sine me habere: siquidem habebo, tibi quoque etiam proderit;

si auferes [puerum], a milite omnis [tum] mihi spes animam ecflaverit.

DI. Factum cupio, nam refacere si velim, non est locus;

nunc puero utere et procura, quando pro cura aes habes.

PH. Multum amo te ob istam rem mecastor. Ubi domi metues malum,

880fugito huc ad me: saltem amicus mi esto manubiarius.

DI. Bene vale, Phronesium. PH. Iam ‹me› tuom oculum ‹non› vocas?

DI. Id quoque interatim furtim nomen commemorabitur.

Numquid vis? PH. Fac valeas. DI. Operae ubi mi erit, ad te venero.-

PH. Ille quidem hinc abiit, apscessit. Dicere hic quiduis licet.

885Verum est verbum quod memoratur: ubi amici, ibidem opes.

Propter hunc spes etiamst hodie tactuiri militem;

quem ego ecastor mage amo quam me, dum - id quod cupio inde aufero.

Quae quom multum apstulimus, hau multum eius apparet quod datum est:

ita sunt gloriae meretricum. AS. Aha tace! PH. Quid est, opsecro?

890AS. ‹Pater› adest pueri. PH. Sine eumpse adire huc. Sine, si is est modo.

AS. ‹Ipsus est›. PH. Sine eumpse adire, ut cupit, ad me. AS. Rectam tenet.

PH. Ne istum ecastor hodie †hastis† confectum fallaciis.

ACTVS V

STRATOPHANES PHRONESIVM STRABAX

ASTAPHIVM

STRAT. Ego minam auri fero supplicium †damnis† ad amicam meam

ut illud acceptum sit priu'quod perdidi, hoc addam insuper.

895Sed quid video? Eram atque ancillam ante aedis. Adeundae haec mihi.

Quid hic vos agitis? PH. Ne me appella. STRAT. Nimium saevis †ic†.

PH. Potine ut mihi molestus ne sies? STRAT. Quid, Astaphium, litiumst?

AS. Merito ecastor tibi suscenset. PH. Egon, atque isti etiam parum

male volo. StRAT. Ego, mea voluptas, si quid peccavi prius,

900supplicium hanc minam fero auri. Si minu' credis, respice.

PH. Manu' votat priu' quam penes sese habeat quicquam credere.

Puero opust cibum, opus est matri autem quae puerum lavit,

opu' nutrici, lact' ut habeat, veteris vini largiter

ut dies noctesque potet, opust ligno, opust carbonibus,

905fasciis opus est, pulvinis, cunis, incunabulis,

oleum opust, opus est farina; puerus est totum diem:

numquam hoc uno die ecficiatur opu' quin opu' semper siet;

non enim possunt militares pueri †etavio† exducier.

STRAT. Respice ergo: accipe hoc qui istve ecficias opus.

910PH. Cedo, quamquam parum est. STRAT. †Ad omnae manuc† istuc post. PH. Parumst.

STRAT. Tuo arbitratu quod iubebis dabitur. Da nunc savium.

PH. Mitte me, inquam, odiosu's. STRAT. Nihil fit, non amor, teritur dies.

Plus decem pondo - amoris pauxillisper perdidi.

PH. Accipe hoc atque auferto intro. STRAB. Ubi mea amica est gentium?

915Neque ruri neque hic peris quicquam facio, corrumpor situ,

ita miser cubando in lecto hic exspectando obdurui.

Sed eccam video. Heus amica, quid agis? STRAT. Quis illic ‹est› homo?

PH. Quem ego ecastor mage amo quam te. STRAT. Quam me? ‹PH. Quam te. STRAT.› Quo modo?

PH. Hoc modo ut molestus ne sis. STRAT. Iam‹ne› abis, postquam aurum habes?

920PH. Condidi intro quod dedisti. STRAB. Ades, amica, te adloquor.

PH. At ego ad te ibam, mea delicia. STRAB. Hercle vero serio,

quamquam ego tibi videor stultus, gaudere aliqui me volo;

nam quamquam es bella, malo tu tuo, nisi ego aliqui gaudeo.

PH. Vin te amplectar, savium dem? STRAB. Quiduis face ‹qui› gaudeam.

925STRAT. Meosne ante oculos ego illam patiar alios amplexarier?

Mortuom hercle me hodie satiust. Apstine hoc, mulier, manum,

nisi si te mea manu vi in machaera et hunc vis mori.

PH. †Nihili phiari† satiust, miles, si te amari postulas;

auro, hau ferro deterrere potes ‹hunc› ne amem, Stratophanes.

930STRAT. Qui, malum, bella aut faceta es, quae ames hominem isti modi?

PH. Venitne in mentem tibi quod verbum in cavea dixit histrio:

omnes homines ad suom quaestum callent et fastidiunt.

STRAT. Huncine hominem te amplexari tam horridum ac tam squalidum?

PH. Quamquam hic †qualest†, quam‹quam› hic horridus, scitus, bellus mihi.

935STRAT. Dedin ego aurum - PH. Mihi? Dedisti filio cibaria.

Nunc, si | hanc tecum esse speras, alia opust auri mina.

STRAT. Malam rem is et magnam magno opere, serva tibi viaticum.

STRAT. Quid isti debes? PH. Tria. STRAT. Quae tria nam? PH. Unguenta, noctem, savium.

STRAT. Par pari respondet. Verum nunc saltem, †si† amas,

940dan tu mihi de tuis deliciis †sum quicquid† pauxillulum?

PH. Quid id, amabo, est quod dem? †Dic tum super feri†

Campas dicit †avavi consultam† istuc; mi homo,

cave faxis volnus tibi iam quoi sunt dentes ferrei.

STRAT. Volgo ad se omnis intromittit: apstine istac tu manum.

945STRAB. Iam hercle cum magno malo tu vapula vir strenvos.

STRAT. Dedi ego huic aurum. STRAB. At ego argentum. STRAT. †Eat apale puram†.

STRAB. At ego ovis et lanam et alia multa quae poscet dabo.

Meliust te minis certare mecum quam minaciis.

PH. Lepidu's ecastor mortalis, mi Strabax, perge opsecro.

950AS. Stultus atque insanus damnis certant: nos salvae sumus.

STRAT. Age prior perde aliquid. STRAB. Immo tu prior perde et peri.

STRAT. Em tibi talentum argenti. †Philippices† est, tene tibi.

PH. Tanto melior: noster esto - sed de vostro vivito.

STRAT. Ubi est quod tu das? Solve zonam, provocator. quid times?

955STRAB. Tu peregrinu's, hic ‹ego› habito: non cum zona ego ambulo:

pecua ad hanc collo in crumina ego obligata defero.

Quid dedi! Ut discinxi hominem! STRAT. Immo ego vero qui dedi.

PH. I intro, amabo, i, tu eris mecum; tum tu eris mecum quidem.

STRAT. Quid tu? Quid ais? Cum hocin eris? Ego ero posterior qui dedi?

960PH. Tu dedisti iam, hic daturust: istuc habeo, hoc expeto.

Verum utrique mos geratur amborum ex sententia.

STRAT. Fiat. Ut rem gnatam video, hoc accipiundumst quod datur.

STRAB. Meum quidem te lectum certe occupare non sinam.

PH. Lepide ecastor aucupavi atque ex mea sententia,

965meamque ut rem video bene gestam, vostram rusum bene geram:

†romabo† si quis animatust facere, faciat ut sciam.

Veneris causa adplaudite: eius haec in tutelast fabula.

Spectatores, bene valete, plaudite atque exsurgite.