PHAEDRI - FABVLAE AESOPIAE - LIBER IV

10

POETA AD PARTICVLONEM

Cum destinassem terminum operi statuere,

in hoc, ut aliis esset materiae satis,

consilium tacito corde damnaui meum.

Nam siquis talis etiam studii est particeps.

Quo pacto diuinabit quidnam omiserim?

An alii it ipsum cupiant famae tradere,

sua cuique cum sit animi concitatio

calorque priuos? Ergo non leuitas mihi,

sed certa ratio causam scribendi dedit.

Quare, Particulo, quoniam caperis fabulis

(quas Aesopias, non Aesopi, nomino,

quia paucas ille ostendit, ego pluris fero,

usus uetusto genere, sed rebus nouis),

quartum libellum, cum uacarit, perleges.

Hunc obtrectare si uolet malignitas,

imitari dum non possit, obtrectet licet.

Mihi parta laus est quod tu, quod similes tui

uestras in chartas uerba transfertis mea,

digna ut quae longa iudicetis memoria;

inlitteratum plausum non desidero.

1. ASINVS ET GALLI

Qui natus est infelix non uitam modo

tristem decurrit, uerum post obitum quoque

persequitur illum dura fati miseria.

Galli Cybebes circum in quaestus ducere

asinum solebant baiulantem sarcinas.

Is cum labore et plagis esset mortuus,

detracta pelle sibi fecerunt tympana.

Rogati mox a quodam, Delicio suo

quidnam fecissent, hoc locuti sunt modo:

"putabat se post mortem securum fore;

ecce aliae plagae congeruntur mortuo."

2. POETA

Ioculare tibi uidemur, et sane leui,

dum nihil habemus maiius, calamo ludimus;

sed diligenter intuere has nenias;

quantam sub titulis utilitatem reperies!

Non semper ea sunt quae uidentur: decipit

frons prima multos; rara mens intellegit

quod inferiore condidit cura angulo.

Hoc ne locutus sine mercede existimer,

fabellam adiciam de mustela et muribus.

Mustela cum anus et senecta debilis

mures ueloces non ualeret iam adsequi,

inuoluit se farina et obscuro loco

abiecit neglegenter. Mus escam putans

adsiluit et comprensus occubuit neci;

alter similiter, deinde perit et tertius.

Post aliquot uenit saeculis retorridus

qui saepe laqueos et muscipula effugerat;

proculque insidias cernens hostis callidi:

"sic ualeas" inquit "ut farina es quae iaces!"

3. DE VVLPE ET VVA

Fame coacta uulpes alta in uinea

uuam adpetebat summis saliens uiribus;

quam tangere ut non potui, discedens ait:

"nondum matura est; nolo acerbam sumere."

Qui facere quae non possunt uerbis eleuant,

adscribere hoc debebunt exemplum sibi.

4. EQVVS ET APER

Equus sedare solitus quo fuerat sitim,

dum sese aper uolutat turbauit uadum.

Hinc orta lis est. Sonipes iratus fero

auxilium petiit hominis; quem dorso leuans

rediit ad hostem. Iactis hunc telis eques

postquam interfecit, sic locutus traditur:

"laetor tulisse auxilium me precibus tuis,

nam praedam cepi et didici quam sis utilis."

Atque ita coegit frenos inuitum pati.

Tum maestus ille: "paruae uindictam rei

dum quaero demens, seruitutem repperi."

Haec iracundos admonebit fabula

impune potius laedi quam dedi alteri.

5. POETA

Plus esse in uno saepe quam in turba boni,

narratione posteris tradam breui.

Quidam decedens tres reliquit filias,

unam formosam et oculis uenantem uiros,

at alteram lanificam et frugi rusticam,

deuotam uino tertiam et turpissimam.

Harum autem matrem fecit heredem senex

sub condicione totam ut fortunam tribus

aequaliter distribuat, sed tali modo:

"ni data possideant aut fruantur"; tum: "simul

habere res desierint quas acceperint,

centena matri conferant sestertia,"

Athenas rumor implet. Mater sedula

iuris peritos consulit; nemo expedit

quo pacto "ni possideant" quod fuerit datum,

fructumue capiant; deinde quae tulerint nihil

quanam ratione conferant pecuniam.

Postquam consumpta est temporis longi mora

nec testamenti potuit sensus colligi,

fidem aduocauit iure neglecto parens.

Seponit moechae uestem, mundum muliebrem,

lauationem argenteam, eunuchos, glabros;

lanificae agellos, pecora, uillam, operarios,

boues iumenta, et instrumentum rusticum;

potrici plenam antiquis apotecam cadis,

domum politam et delicatos ortulos.

Sic destinata dare cum uellet singulis

et adprobaret populus, qui illas nouerat,

Aesopus media subito in turba constitit:

"o si maneret condito sensus patri,

quam grauiter ferret quod uoluntatem suam

interpretari non potuissent Attici!"

Rogatus deinde soluit errorem omnium:

"domum et ornamenta cum uenustis ortulis

et uina uetera date lanificae rusticae;

uestem, uniones, pedisequos et cetera

illi adsignate uitam quae luxu trahit;

agros, buuile et pecora cum pastoribus

donate moechae. Nulla poterit perpeti

ut moribus quid teneat alienum suis.

Deformis cultum uendet ut uinum paret;

agros abiciet moecha ut ornatum occupet;

at illa gaudens pecore et lanae dedita

quacumque summa tradet luxuriae domum.

Sic nulla possidebit quod fuerit datum,

et dictam matri conferent pecuniam

ex pretio rerum quas uendiderint singulae."

Ita quod multorum fugit inprudentiam

unius hominis repperit sollertia.

6. PVGNA MVRIVM ET MVSTELARVM

Cum uicti mures mustelarum exercitum,

historia quoius in tabernis pingitur,

fugerent et artos circum trepidarent cauos,

aegre recepti tamen euaserunt necem.

Duces eorum, qui capitibus cornua

suis ligarant, ut conspicuum in proelio

haberent signum quod sequerentur milites,

haesere in portis suntque capti ab hostibus;

quos immolatos uictor auidis dentibus

capacis alui mersit tartareo specu.

Quemcumque populum tristis euentus premit,

periclitatur magnitudo principum;

minuta plebes facili praesidio latet.

7. PHAEDRVS

Tu qui, nasute, scripta destringis mea

et hoc iocorum legere fastidis genus,

parua libellum sustine patientia,

seueritatem frontis dum placo tuae.

En in coturnis prodit Aesopus nouis.

Vtinam nec umquam Pelii in nemoris iugo

pinus bipenni concidisset Thessala,

nec ad professae mortis audacem uiam

fabricasset Argus opere Palladio ratem,

inhospitalis prima quae Ponti sinus

patefecit in perniciem Graium et barbarum!

Namque et superbi luget Aeetae domus,

et regna Peliae scelere Medeae iacent,

quae saeuum ingenium uariis inuoluens modis

illinc per artus fratris explicuit fugam,

hic caede patria Peliadum infecit manus.

Quid tibi uidetur? "Hoc quoque insulsum est" ait

"falsoque dictum; longe quia uetustior,

iusti qui uindicauit exemplum imperi,

Aegaea Minos classe perdomuit freta."

Quid ergo possum facere tibi, lector Cato,

si nec fabellae te iuuant nec fabulae?

Noli molestus esse omnino litteris,

maiorem exhibeant ne tibi molestiam.

Hoc illis dictumst, qui stultitia nausiant

et ut putentur sapere caelum uituperant.

8. SERPENS AD FABRVM FERRARIVM

Mordaciorem qui inprobo dente adpetit

hoc argumento se describi sentiat.

In officinam fabri uenit uipera.

Haec cum temptaret ecqua res esset cibi,

limam momordit. Illa contra contumax:

"Quid me" inquit "stulta, dente captas laedere

omne adsueui ferrum quae conrodere ... ?"

9. VVLPIS ET CAPER

Homo in periclum simul ac uenit callidus,

repperire effugium alterius consueuit malo.

Cum decidisset uulpes in puteum inscia

et altiore clauderetur margine,

deuenit hircus sitiens in eundem locum;

simus rogauit esset an dulcis liquor

et copiosus. Illa fraudem moliens:

"descende, amice; tanta bonitas est aquae

uoluptas ut satiari non possit mea."

Inmisit se barbatus. Tum uulpecula

euasit puteo nixa celsis cornibus,

hircumque clauso liquit haerentem uado.

10. DE VITIIS HOMINVM

Peras imposuit Iuppiter nobis duas;

propriis repletam uitiis post tergum dedit,

alienis ante pectus suspendit grauem.

Hac re uidere nostra mala non possumus;

alii simul delinquunt censores sumus.

11. FVR ET LVCERNA

Lucernam fur accendit ex ara Iouis

ipsumque compilauit ad lumen suum.

Onustus qui sacrilegio cum discederet,

repente uocem sancta misit Religio:

"Malorum quamuis ista fuerint munere

mihi usque inuisa, ut non offendar subripi,

tamen sceleste, spiritu culpam lues

olim cum adscriptus uenerit poenae dies.

Sed ne ignis noster facinori praeluceat,

per quem uerendos excolit pietas deos,

ueto esse tale luminis commercium."

Itaque hodie nec lucernam de fiamma deum

nec de lucerna fas est accendi sacrum.

Quot res contineat hoc argumentum utiles

non explicabit alius quam qui repperit.

Significat primum saepe quos ipse alueris

tibi inueniri maxime contrarios;

secundum ostendit scelera non ira deum,

fatorum dicto sed puniri tempore;

nouissime interdicit ne cum malefico

usum bonus consociet ullius rei.

12. MALAS ESSE DIVITIAS

Opes inuisae merito sunt forti uiro,

quia diues arca ueram laudem itercipit.

Caelo receptus propter uirtutem Hercules

cum gratulantes persalutasset deos,

ueniente Pluto, qui Fortunae est filius,

auertit oculos. Causam quaesiuit pater.

"Odi" inquit "illum, quia malis amicus est

simulque obiecto cuncta corrumpit lucro."

13. DE LEONE REGNANTE

Vtilius homini nihil est quam recte loqui.

Probanda cunctis est quidem sententia,

sed ad perniciem solet agi sinceritas. ...

14. DE LEONE REGNANTE ET SIMIA

Cum se ferarum regem fecisset leo

et aequitatis uellet famam consequi,

a pristina deflexit consuetudine,

atque inter illas tenui contentus cibo

sancta incorrupta iura reddebat fide.

Postquam labare coepit paenitentia

15. DE PROMETHEO

...

a fictione ueretri linguam mulieris.

Adfinitatem traxit inde obscenitas.

16. IDEM

Rogauit alter tribadas et molles mares

quae ratio procreasset. Exposuit senex:

"idem Prometheus, auctor uulgi fictilis

qui simul offendit ad fortunam frangitur,

naturae partis ueste quas celat pudor

cum separatim toto finxisset die

aptare mox ut posset corporibus suis,

ad cenam est inuitatus subito a Libero,

ubi inrigatus multo uenas nectare

sero domum est reuersus titubanti pede.

Tum semisomno corde et errore ebrio

inplicuit uirginale generi masculo

et masculina membra applicuit feminis.

Ita nunc libido prauo fruitur gaudio."

17. DE CAPREIS BARBATIS

Barbam capellae cum impetrassent ab Ioue,

hirci maerentes indignari coeperunt

quod dignitatem feminae aequassent suam.

"Sinite" inquit "illas gloria uana frui

et usurpare uestri ornatum muneris,

pares dum non sint uestrum fortitudine."

Hoc argumentum monet ut sustineas tibi

habitu esse similes qui sint uirtute impares.

18. DE FORTVNIS HOMINVM

Cum de fortunis quidam quereretur suis,

Aesopus finxit consolandi haec gratia:

uexata saeuis nauis tempestatibus,

inter uectorum lacrimas et mortis metum

faciem ad serenam ut subito mutatur dies,

ferri secundis tuta coepit flatibus

nimiaque cuncti se hilaritate extollere.

Factus periclis tum gubernator sophos:

"parce gaudere oportet et sensim queri,

totam quis uitam miscet dolor et gaudium."

19. CANES LEGATOS MISERE AD IOVEM

Canes legatos olim misere ad Iouem

meliora uitae tempora oratum suae;

ipsos eriperet domini contumeliis,

furfuribus sibi consparsum quod panem daret

fimoque turpi maxime explerent famem.

Profecti sunt legati non celeri pede,

dum naribus scrutantur escam in stercore.

citati non respondent. Vix tandem inuenit

eos Mercurius et turbatos adtrahit.

Tum uero uultum magni ut uiderunt Iouis,

totam timentes concacarunt regiam.

Propulsi sero fustibus uadunt foras.

Vetat dimitti magnus illos Iuppiter.

Mirari ciues igitur non reuertier.

post aliquod tempus alios adscribi iubent,

turpe aestimantes aliquid commissum ab suis.

Rumor laxatos superiores prodidit.

Timentes rursus aliquid ne simile accidat,

odore cunctis anum semiusto replent,

mandant dimitti ut curent et redeant statim.

Abeunt rogantes; aditum continuo impetrant.

Considit genitor tum deorum maximus

quassatque fulmen; tremere coepere omnia.

Canes confusi, subitus quod fuerat fragor,

repente odorem mixtim cum merdis cacant.

Di clamant omnes uindicandam iniuriam.

Sic est locutus antipoenon Iuppiter:

"non est difficile poenas culpae imponere;

sed hoc feretis pro turibulo praemium:

...

nec est legatos regis non dimittere,

non ueto dimitti; uerum cruciaui fame,

ne uentrem continere non possint suum.

Illi autem qui miserunt bis tam futtiles

numquam carebunt domini contumelia."

Ita nunc, legatos expectantes posteros,

nouum ut uenire quis uidet, culum olfacit.

20. SERPENS MISERICORDI NOCIVA

Qui fert malis auxilium post tempus dolet.

Gelu rigentem quidam colubram sustulit

sinuque se ipse fouit contra misericors,

namque ut refecta est necuit hominem protinus

Hanc alia cum rogaret causam facinoris,

respondit: "nequis discat prodesse improbis."

21. VVLPIS ET DRACO

Vulpes cubile fodiens dum terram eruit

agitque pluris altius cuniculos,

peruenit ad draconis speluncam ultimam,

custodiebat qui thesauros abditos.

Hunc simul aspexit: "oro ut inprudentiae

des primum ueniam; deinde si pulchre uides

quam non conueniens aurum sit uitae meae,

respondeas clementer; quem fructum capis

hoc ex labore, quodue tantum est praemium

ut careas somno et aeuum in tenebris exigas?"

"Nullum" inquit ille "uerum hoc ab summo mihi

Ioue adtributum est." "Ergo nec sumis tibi

nec ulli donas quicquam?" "Sic fatis placet."

"Nolo irascaris libere si dixero:

dis est iratis natus qui est similis tui."

Abiturus illuc quo priores abierunt,

quid mente caeca miserum torques spiritum?

Tibi dico, auare, gaudium heredis tui,

qui ture superos, ipsum te fraudas cibo,

qui tristis audis musicum citharae sonum,

quem tibiarum macerat iucunditas,

obsoniorum pretia cui gemitum exprimunt,

qui dum quadrantes aggeris patrimonio

caelum fatigas sordido periurio,

qui circumcidis omnem inpensam funeri

Libitina nequod te tuo faciat lucrum.

22. PHAEDRVS

Quid iudicare cogitas, liuor, modo?

- Licet dissimulet, pulchre tamen intellego.

Quicquid putabit esse dignum memoria,

Aesopi dicet; siquid minus adriserit,

a me contendet fictum quouis pignore.

Quem uolo refelli iam nunc responso meo.

Siue hoc ineptum siue laudandum est opus,

inuenit ille, nostra perfecit manus. -

Sed exsequamur coepti propositum ordinem.

23.DE SIMONIDE

Homo doctus in se semper diuitias habet.

Simonides, qui scripsit egregium melos,

quo paupertatem sustineret facilius,

circumire coepit urbes Asiae nobiles,

mercede certa laudem uictorum canens.

Hoc genere quaestus postquam locuples factus est,

remeare in patriam uoluit cursu pelagio;

erat autem natus, ut ait, in Cia insula.

Ascendit nauem; quam tempestas horrida

simul et uetustas medio dissoluit mari.

Hi zonas, illi res pretiosas colligunt

subsidium uitae. Quidam curiosior:

"Simonide, tu ex opibus nil sumis tuis?"

"Mecum" inquit "mea sunt cuncta." Tum pauci enatant,

quia plures onere degrauati perierant.

Praedones adsunt, rapiunt quod quisque extulit,

nudos relinquunt. Forte Clazomenae prope

antiqua fuit urbs, quam petierunt naufragi.

Hic litterarum quidam studio deditus,

Simonidis qui saepe uersus legerat

eratque absentis admirator maximus,

sermone a terso cognitum cupidissime

ad se recepit; ueste, nummis, familia

hominem exornauit. Ceteri tabulam suam

portant rogantes uictum; quos casu obuios

Simonides ut uidit: "Dixi" inquit "mea

mecum esse cuncta; uos quod rapuistis perit."

24. MONS PARTVRIENS

Mons parturibat, gemitus inmanes ciens,

eratque in terris maxima expectatio.

At ille murem peperit. Hoc scriptum est tibi,

qui magna cum minaris, extricas nihil.

25. FORMICA ET MVSCA

Nihil agere quod non prosit fabella indicat.

Formica et musca contendebant acriter

quae pluris esset. Musca sic coepit prior:

"conferre nostris num potes te laudibus?

Moror inter aras, templa perlustro deum;

ubi immolatur, exta praegusto omnia;

in capite regis sedeo cum uisum est mihi,

et matronarum casta delibo oscula.

Laboro nihil atque optimis rebus fruor.

Quid horum simile tibi contingit, rustica?"

"Est gloriosus sane conuictus deum,

sed illi qui inuitatus, non qui inuisus est.

Aras frequentas? nempe abigeris, cum uenis

Reges commemoras et matronarum oscula?

Super etiam iacta tegere quod debet pudor.

Nihil laboras? ideo, cum opus est, nihil habes.

Ego granum in hiemem cum studiose congero,

te circa murum pasci uideo stercore;

mori contractam cum te cogunt frigora,

me copiosa recipit incolumem domus.

Aestate me lacessis; cum brumast siles.

Satis profecto rettudi superbiam."

Fabella talis hominum discernit notas,

eorum qui se falsis ornant laudibus,

et quorum uirtus exhibet solidum decus.

26. POETA

Quantum ualerent inter homines litterae

dixi superius; quantus nunc illis honos

a superis sit tributus tradam memoriae.

Simonides idem ille de quo rettuli,

uictori laudem cuidam pyctae ut scriberet

certo conductus pretio, secretum petit.

Exigua cum frenaret materia impetum,

usus poeta moris est licentia

atque interposuit gemina e Lede sidera,

auctoritatem similis referens gloriae.

Opus adprobauit; sed mercedis tertiam

accepit partem. Cum reliquom posceret:

"illi" inquit "reddent quorum sunt laudis duae.

Verum ut ne irate te dimissum sentiant,

ad cenam mihi promitte; cognatos uolo

hodie inuitare, quorum es in numero mihi."

Fraudatus quamuis et dolens iniuria,

ne male dissimulans gratiam corrumperet,

promisit, rediit hora dicta, recubuit.

Splendebat hilare poculis conuiuium,

magno apparatu laeta resonabat domus,

repente duo cum iuuenes sparsi puluere,

sudore multo diffluentes tempora,

humanam supra formam, cuidam seruolo

mandant ut ad se prouocet Simonidem;

illius interesse; ne faciat moram.

Homo perturbatus excitat Simonidem.

Vnum promorat uix pedem triclinio,

ruina camarae subito oppressit ceteros;

nec ulli iuuenes sunt reperti ad ianuam.

Vt est uulgatus ordo narratae rei,

omnes sciuerunt numinum praesentiam

uati dedisse uitam mercedis loco.

27. POETA AD PARTICVLONEM

Adhuc supersunt multa quae possim loqui,

et copiosa abundat rerum uarietas;

sed temperatae suaues sunt argutiae,

inmodicae offendunt. Quare, uir sanctissime,

Particulo, chartis nomen uicturum meis

Latinis dum manebit pretium litteris,

si non ingenium, certe breuitatem adproba,

quae commendari tanto debet iustius

quanto poetae sunt molesti ualidius.