AVIENI - ORA MARITIMA

4

(Murphey, 1977)

Quaesisse temet saepe cogitans, Probe,

animo atque sensu, Taurici ponti situs

capi ut ualeret his probabili fide

quos distinerent spatia terrarum extima,

subi libenter id laboris, ut tibi

desideratum carmine hoc claresceret.

fas non putaui quippe prolixa die

non subiacere sensui formam tuo

regionis eius quam uetustis paginis

et quam per omnem spiritus nostri diem

secretiore lectione acceperam.

alii inuidere namque, quod dispendio

tibi haud sit ullo, agrestis et duri reor.

his addo et illud, liberum temet loco

mihi esse amore sanguinisque uinculo.

neque sat sit istud, ni sciam te litteras

hiantibusque faucibus ueterum abdita

hausisse semper, esse patuli pectoris,

sensu capacem, talium iugem sitim

tuo esse cordi et esse te prae ceteris

memorem intimati. cur inefficaciter

secreta rerum in non tenacem effunderem?

in non seguacem quis profunda ogganniat?

multa ergo, multa compulere me, Probe,

efflagitatam rem tibi ut persoluerem.

quin et parentis credidi officium fore,

desideratum si tibi locupletius

profusiusque Musa promeret mea.

dare expetitum quippe non parci uiri est,

augere porro muneris summam nouo

mentis benignae satque liberalis est.

interrogati, si tenes, Maeotici

situs quis esset aequoris. Sallustium

noram id dedisse, dicta et eius omnibus

praeiudicatae auctoritatis ducier

non abnuebam. ad eius igitur inclytam,

descriptionem, qua locorum formulam

imaginemque expressor efficax stili

et ueritatis paene in optutus dedit

lepore linguae, multa rerum iunximus

ex plurimorum sumpta commentariis.

Hecataeus istic quippe erit Milesius

Hellanicusque Lesbius, Phileus quoque

Atheniensis, Caryandaeus Scylax,

Pausimachus inde, prisca quem genuit Samos,

quin et Damastus nobili natus Sige

Rhodoque Bacoris ortus, Euctemon quoque

popularis urbe Atticae Siculus Cleon,

Herodotus ipse Thurius, tum qui decus

magnum loquendi est, Atticus Thucydides.

hic porro habebis, pars mei cordis Probe,

quicquid per aequor insularum attollitur

(per aequor illud scilicet, quod post caua

hiantis orbis a freto Tartessio

Atlanticisque fluctibus procul sitam

in usque glaeba proruit nostrum mare)

sinusque curuos atque prominentia,

(ut se supino porrigat litus situ,

ut longe in undas inserant sese iuga)

celsaeque ut urbes alluantur aequore,

quis ortus amnis maximos effuderit,

ut prona ponti gurgitem intrant flumina

ut ipsa rursum saepe cingant insulas

sinuentque late ut tuta portus bracchia,

ut explicentur stagna, ceu iaceant lacus,

scruposum, ut alti uerticem montes leuent

stringatque nemora ut unda cana gurgitis.

laboris autem terminus nostri hic erit,

Scythicum ut profundum et aequor Euxini sali

et siquae in illo marmore insulae tument,

edisserantur. reliqua porro scripta sunt

nobis in illo plenius uolumine,

quod de orbis oris partibusque fecimus.

ut aperta uero tibimet intimatio

sudoris huius et laboris sit mei

narrationem opusculi paulo altius

exordiemur. tu per intimum iecur

prolata conde, namque fulcit haec fides

petita longe et eruta ex auctoribus.

Terrae patentis orbis effuse iacet

orbique rursus unda circumfunditur.

sed qua profundum semet insinuat saxum

Oceano ab usque, ut gurges hic nostri maris

longe explicetur, est Atlanticus sinus.

hic Gadir urbs est, dicta Tartessus prius,

hic sunt columnae pertinacis Herculis

Abila atque Calpe, haec laeua dicti caespitis,

Libyae propinqua est Abila. duro perstrepunt

et prominentis hic iugi surgit caput,

Oestrymnin istud dixit aeuum antiquius,

molesque celsa saxei fastigii

tota in tepentem maxime uergis notum.

sub huius autem prominentis uertice

sinus dehiscit incolis Oestrymnicus,

in quo insulae sese exerunt Oestrymnides,

laxe iacentes et metallo diuites

stanni atque plumbi. multa uis hic gentis est,

superbus animus, efficax solertia,

negotiandi cura iugis omnibus,

netisque cumbis turbidum late fretum

et beluosi gurgitem Oceani secant.

non hi carinas quippe pinu texere

et acere norunt, non abiete, ut usus est,

curuant faselos, sed rei ad miraculum

nauigia iunctis semper aptant pellibus

corioque uastum saepe percurrunt salum.

ast hinc duobus in sacram, sic insulam

dixere prisci, solibus cursus rati est.

haec inter undas multam caespitem iacet,

eamque late gens Hiernorum colit.

propinqua rursus insula Albionum patet.

Tartessiisque in terminos Oestrumnidum

negotiandi mos erat. Carthaginis

etiam coloni et uulgus inter Herculis

agitans columnas haec adibant aequora,

quae Himilco Poenus mensibus uix quattuor

ut ipse semet re probasse rettulit

enauigantem, posse transmitti adserit.

sic nulla late flabra propellunt ratem,

sic segnis umor aequoris pigri stupet.

adicit et illud: plurimum inter gurgites

extare fucum et saepe uirgulti uice

retinere puppim. dicit hic nihilominus

non in profundum terga demitti maris

paruoque aquarum uix supertexi solum.

obire semper huc et huc ponti feras,

nauigia lenta et languide repentia

internatare beluas. siquis dehinc

ab insulis Oestrymnicis lembum audeat

urgere in undas, axe qua Lycaonis

rigescit aethra, caespitem Ligurum subit

cassum incolarum. namque Celtarum manu

crebrisque dudum proeliis uacua arua sunt

Liguresque pulsi, ut saepe fors aliquos agit,

plerumque dumos. creber his scrupus locis

rigidaeque rupes atque montium minae

caelo inseruntur. et fugax gens haec quidem

diu inter arta cautium duxit diem

secreta ab undis. nam sali metuens erat

priscum ob periclum, post quies et otium

securitate roborante audaciam

persuasit altis deuehi cubilibus

atque in marinos iam locos descendere.

post illa rursum quae supra facti sumus

magnus patescit aequoris fusi sinus

Ophiussam ad usque. rursum ab huius litore

internum ad aequor, qua mare insinuare se

dixi ante terris, quodque Sardum nuncupant,

septem dierum tenditur pediti uia.

Ophiussa porro tanta panditur latus

quantam iacere Pelopis audis insulam

Graiorum in agro. haec dicta primo Oestrymnis est

locos et arua Oestrymnicis habitantibus,

post multa serpens effugauit incolas

uacuamque glaebam nominis fecit sui.

circumlatratque pontus insulas duas

tenue ob locorum inhospitas. Aryium

rursum tumescit prominens in asperum

septentrionem cursus autem hinc classibus

usque in columnas efficacis Herculis

quinque est dierum. post pelagia est insula

herbarum abundans adque Saturno sacra.

sed uis in illa tanta naturalis est,

ut siquis hanc innauigando accesserit,

mox excitetur propter insulam mare,

quatiatur ipsa et omne subsiliat salum

alte intremescens cetero ad stagni uicem

pelago silente. prominens surgit dehinc

Ophiussae in auras, abque Aruii iugo

in haec locorum bidui cursus patet.

at qui dehiscit inde prolixe sinus,

non totus uno facile nauigabilis

uento recedit; namque medium accesseris

zephyro uehente, reliqua deposcunt notum.

et rusus inde si petat quisquam pede

Tartessiorum litus, exuperet uiam

uix luce quarta. siquis ad nostrum mare

Malacaeque portum semitam tetenderit,

in quinque soles est iter. tum Cempsicum

iugum intumescit. subiacet porro insula

Achale uocata ab incolis. aegre est fides

narrationi prae rei miraculo,

sed quam frequens auctoritas sat fulciat,

aiunt in huius insulae confiniis

numquam esse formam gurgiti reliquo parem.

splendorem ubique quippe inesse fluctibus

uitri ad nitorem et per profundum marmoris

coeaneam in undis esse certum imaginem est.

confundi at illic aequor immundo luto

memorant uetusti semper atque sordibus

ut faeculentos gurgites haerescere.

Cempsi atque Sefes arduos collis habent

Ophiussae in agro. propter hos pernix Ligus

Draganumque proles sub niuoso maxime

septentrione conlocauerant larem.

Poetanion autem est insula ad Sefum latus

patulusque portus. inde Cempsis adiacent

populi Cynetum. tum Cyneticum iugum,

qua sideralis lucis inclinatio est,

alte tumescens ditis Europae extimum

in beluosi uergit Oceani salum.

Ana amnis illic per Cynetas effluit

sulcatque glaebam. panditur rursus sinus

cauusque caespes in meridiem patet.

memorato ab amni gemina sese flumina

scindunt repente perque praedicti sinus

crassum liquorem (quippe pinguescit luto

omne hic profundum) lenta trudunt agmina.

hic insularum semet alte subrigit

uertex duarum. nominis minor indiga est,

aliam uocauit mos tenax Agonida.

inhorret inde rupibus cautes sacra

Saturni et ipsa. feruet inlisum mare

litusque late saxeum distenditur.

hirtae hic capellae et multus incolis caper

dumosa semper intererrant caespitum,

castrorum in usum et nauticis uelamina

productiores et graues setas alunt.

hinc dictum ad amnem solis unius uia est,

genti et Cynetum hic terminus. Tartessius

ager his adhaeret adluitque caespitem

Tartessus amnis. inde tenditur iugum

Zephyro sacratum. denique arcis summitas

Zephyris uocata. celsa sed fastigia

iugo eriguntur uerticis. multus tumor

conscendit auras et supersidens quasi

caligo semper nubilum condit caput.

regio omnis inde maxime herboso solo est,

nebulosa iuge his incolis conuexa sunt,

coactus aer atque crassior dies

noctisque more ros frequens. nulla, ut solet,

flabra inferuntur, nullus aethram discutit

superne uenti spiritus, pigra incubat

caligo terras et solum late madet.

Zephyridos arcem siquis excedat rate

et inferatur gurgiti nostri maris,

flabris uehetur protinus fauonii.

Iugum inde rursus et sacrum infernae deae

diuesque fanum, penetral abstrusi caui

adytumque caecum. multa propter est palus

Erebea dicta. quin et Herbi ciuitas

stetisse fertur his locis prisca die,

quae proeliorum absumpta tempestatibus

famam atque nomen sala liquit caespiti.

at Hiberus inde manat amnis et locos

fecundat unda. plurimi ex ipso ferunt

dictos Hiberos, non ab illo flumine

nam quicquid amnem gentis huius adiacet

occiduum ad axem, Hiberiam cognominant.

pars porro eoa continet Tartessios

et Cilbicenos. Cartare post insula est

eamque pridem, influxa et est satis fides,

tenuere Cempsi. proximorum postea

pulsi duello, uaria quaesitum loca

se protulere. Cassius inde mons tumet.

et Graia ab ipso lingua cassiterum prius

stannum uocauit. inde fani est prominens

et quae uetustum Graeciae nomen tenet,

Gerontis arx est eminus. namque ex ea

Geryona quondam nuncupatum accepimus.

hic ora late sunt sinus Tartessii.

dictoque ab amni in haec locorum puppibus

uia est diei. Gadir hic est oppidum,

nam Punicorum lingua consaeptum locum

Gadir uocabat. ipsa Tartessus prius

cognominata est. multa et opulens ciuitas

aeuo uetusto, nunc egena, nunc breuis,

nunc destituta, nunc ruinarum agger est.

nos hic locorum, praeter Herculaneam

solemnitatem uidimus miri nihil.

at uis in illis tanta uel tantum decus

aetate prisca sub fide rerum fuit,

rex ut superbus omniumque praepotens,

quos gens habebat forte tum Maurusia,

Octauiano principi acceptissimus

et litterarum semper in studio Iuba

interfluoque separatus aequore,

inlustriorem semet urbis istius

duumuiratu crederet. sed insulam

Tartessus amnis ex Ligustino lacu

per aperta fusus undique adlapsu ligat.

neque iste tractu simplici prouoluitur

unusue sulcat subiacentem caespitem,

tria ora quippe parte eoi luminis

infert in agros, ore bis gemino quoque

meridiana ciuitatis adluit.

at mons paludem incumbit Argentarius

sic a uetustis dictus ex specie sui.

stagno iste namque latera plurimo nitet

magisque in auras eminus lucem euomit,

cum sol ab igni celsa perculerit iuga.

idem amnis autem fluctibus stagni grauis

ramenta uoluit inuehitque moenibus

diues metallum. qua dehinc ab aequore

salsi fluenti uasta per medium soli

regio recedit, gens Etmaneum accolit.

atque inde rursus usque Cempsorum sata

Ileates agro se feraci porrigunt.

maritima uero Cilbiceni possident.

Gerontis arcem et prominens fani, ut supra

sumus elocuti, distinet medium salum

interque celsa, cautium cedit sinus.

iugum ad secundum flumen amplum euoluitur.

Tartessiorum mons dehinc attollitur

siluis opacus. hinc Erythia est insula

diffusa glaebam et iuris olim Punici.

habuere primo quippe eam Carthaginis

priscae coloni interfluoque scinditur

a continente quinque per stadia mari

Erythia. ab arce qua diei occasus est,

Ueneri marinae consecrata est insula

templumque in illa Ueneris et penetral cauum

oraculumque. monte ab illo, quem tibi

horrere siluis dixeram, cum ueneris,

litus recline et molle harenarum iacet,

in quas Besilus atque Cilbus flumina

urgent fluentum. post in occiduum diem

Sacrum superbas erigit cautes iugum.

locum, hunc uocauit Herma quondam Graecia.

est Herma porro caespitum munitio,

interfluumque altrinsecus munit lacum.

aliique rursus Herculis dicunt uiam

strauisse quippe maria fertur Hercules,

iter ut pateret facile captiuo gregi.

porro illud Herma iure sub Libyci soli

fuisse pridem plurimi auctores ferunt.

nec respuendus testis est Dionysius,

Libyae esse finem qui docet Tartessium.

Europae in agro, quod uocari ab incolis

Sacrum indicaui, prominens subducitur.

locos utrosque interfluit tenue fretum.

quod Herma porro aut Herculis dictum est uia,

Amphipolis urbis incola Euctemon ait,

non plus habere longitudinis modo

quam porriguntur centum et octo milia

et distineri terras milibus tribus.

hic Herculanae stant columnae, quas modum

utriusque haberi continentis legimus.

sunt paria porro saxa prominentia

Abila atque Calpe. Calpe in Hispano solo,

Maurusiorum est Abila. namque Abilam uocant

gens Punicorum, mons quod altus barbaro est,

id est Latino, dici ut auctor Plautus est.

Calpeque rursum in Graecia species caui

teretisque uis nuncupatur urcei.

Atheniensis dicit Euctemon item

non esse saxa aut uertices adsurgere

parte ex utraque. caespitem Libyci soli

Europae et oram memorat insulas duas

interiacere; nuncupari has Herculis

ait columnas; stadia triginta refert

has distinere; horrere siluis undique

inhospitasque semper esse nauticis.

inesse quippe dicit ollis Herculis

et templa et aras. inuehi aduenas rate,

deo litare, abire festino pede,

nefas putatum demorari in insulis.

circum atque iuxta plurimo tractu iacens

manere tradit tenue prolixe mare.

nauigia onusta adire non ualent locos

breue ob fluentum et pingue litoris lutum.

sed si uoluntas forte quem subegerit

agere carinam, eximere classi pondera,

leuique cymba sic superferri salo.

sed ad columnas quicquid interfunditur

undae aestuantis, stadia septem uix ait

Damastus esse. Caryandaeus Scylax

medium fluentum inter columnnas adserit

tantum patere quantus aestus Bosporo est.

ultra has columnas propter Europae latus

uicos et urbis incolae Carthaginis

tenuere quondam. mos at ollis hic erat,

ut planiore texerent fundo rates,

quo cymba tergum fusior breuius maris

praelaberetur. porro in occiduam plagam

ab his columnis gurgitem esse interminum,

late patere pelagus, extendi salum

Himilco tradit. nullus haec adiit freta,

nullus carinas aequor illud intulit,

desint quod alto flabra propellentia

nullusque puppim spiritus caeli iuuet,

dehinc quod aethram quodam amictu uestiat

caligo, semper nebula condat gurgitem

et crassiorem nubilum perstet die.

Oceanus iste est, orbis effusi procul

circumlatrator, iste pontus maximus,

hic gurges oras ambiens, hic intimi

salis inrigator, hic parens nostri maris.

plerosque quippe extrinsecus curuat sinus

nostrumque in orbem uis profundi inlabitur.

sed nos loquemur maximos tibi quattuor.

prima huius ergo in caespitem insinuatio est

Hesperius aestus atque Atlanticum salum;

Hyrcana rursus unda, Caspium mare;

salum Indicorum, terga fluctus Persici;

Arabsque gurges sub tepente iam noto.

hunc usus olim dixit Oceanum uetus.

Hyrcana rursus unda, Caspium mare;

longo explicatur gurges huius ambitu

produciturque latere prolixe uago.

Plerumque porro tenue tenditur salum,

ut uix harenas subiacentis occulat.

exuperat autem gurgitem fucus frequens,

atque impeditur aestus hic uligine.

uis beluarum pelagus omne internatat

multusque terror ex feris habitat freta.

haec olim Himilco Poenus Oceano super

spectasse semet et probasse rettulit.

haec nos ab imis Punicorum annalibus

prolata longo tempore edidimus tibi.

nunc iam recursus ad priora sit stilo.

igitur columnae, ut dixeram, Libystidis

Europae in agro aduersa surgit altera.

hic Chrysus amnis intrat altum gurgitem,

ultra citraque quattuor gentes colunt.

nam sunt feroces hoc Libyphoenices loco

sunt Massieni, regna Cilbicene sunt

feracis agri et diuites Tartessii,

qui porriguntur in Calacticum sinum.

hos propter autem mox iugum Barbetium est

Malachaeque flumen urbe cum cognomine

Menace priore quae uocata est saeculo.

Tartessiorum iuris illic insula

antistat urbem, Noctilucae ab incolis

sacrata pridem. in insula stagnum quoque

tutusque portus. oppidum Menace super.

qua sese ab undis regio dicta subtrahit,

Silurus alto mons tumet cacumine.

adsurgit inde uasta cautes et mare

intrat profundum. pinus hanc quondam frequens

ex se uocari sub sono Graio dedit.

fanumque ad usque Ueneris ac Ueneris iugum

litus recumbit. porro in isto litore

stetere crebrae ciuitates antea

Phoenixque multus habuit hos pridem locos.

inhospitales nunc harenas porrigit

deserta tellus, orba cultorum sola

squalent iacentque. Ueneris ab dicto iugo

spectatur Herma caespitis Libyci procul,

quod ante dixit. litus hic rursum patet

uacuum incolarum nunc et abiecti soli.

porro ante et urbes hic stetere plurimae

populique multi concelebrarunt locos.

Namnatius inde portus oppidum prope

se Massienum curuat alto ab aequore

sinuque in imo surgit altis moenibus

urbs Massiena. post iugum Trete eminet

breuisque iuxta Strongyle stat insula.

dehinc in huius insulae confiniis

immensa tergum latera diffundit palus.

Theodorus illic (nec stupori sit ibi

quod in feroci barbaroque sat loco

cognomen huius Graeciae accipis sono)

prorepit amnis. ista Phoenices prius

loca incolebant. rursus hinc se litoris

fundunt harenae et litus hoc tres insulae

cinxere late. hic terminus quondam stetit

Tartessiorum, hic Herna ciuitas fuit.

Gymnetes istos gens locos insederant

Sicani ad usque praefluentis alueum,

nunc destitutus et diu incolis carens

sibi sonorus Alebus amnis effluit.

post haec per undas insula est Gymnesia,

populo incolarum quae uetus nomen dedit,

Pityussae et inde proferunt sese insulae

Baliarium ac late insularum dorsa sunt.

et contra Hiberi in usque Pyrenae iugum

ius protulere propter interius mare

late locati. prima eorum ciuitas

Ilerda surgit. litus extendit dehinc

steriles harenas. Hemeroscopium quoque

habitata pridem hic ciuitas. nunc iam solum

uacuum incolarum languido stagno madet.

attollit inde se Sicana ciuitas,

propinquo ab amni sic uocata Hibericis.

neque longe ab huius fluminis diuortio

praestringit amnis Tyrius oppidum Tyrin.

dumosa late terga regio porrigit.

Berybraces illic, gens agrestis et ferox,

pecorum frequentis intererrabat greges.

hi lacte semet atque pingui caseo

praedure alentes proferebant spiritum

uicem ad ferarum. post Crabrasiae iugum

procedit alte ac nuda litorum iacent

ad usque Onussae Cherronesi terminos.

palus per illa Naccararum extenditur.

hoc nomen isti nam paludi mos dedit

stagnique medio parua surgit insula

ferax oliui et hinc Mineruae stat sacra.

fuere propter ciuitates plurimae.

quippe hic Hylactes Hystra Sarna et nobiles

Tyrichae stetere. nomen oppido uetus,

gazae incolarum maxime memorabiles,

per orbis oras. namque praeter caespitis

fecunditatem, qua pecus, qua palmitem,

qua dona flauae Cereris educat solum,

peregrina Hibero subuehuntur flumine.

iuxta superbum mons Sacer caput exerit

Oleumque flumen proxima agrorum secans

geminos iugorum uertices interfluit.

mons quippe Sellus nomen hoc monti est uetus,

ad usque celsa nubium subducitur

adstabat istum ciuitas Lebedontia

priore saeclo, nunc ager uacuus lare

lustra et ferarum sustinet cubilia.

post haec harenae plurimo tractu iacent,

per quas Salauris oppidum quondam stetit,

in quis et olim prisca Callipolis fuit,

Callipolis illa, quae per altam moenium

proceritatem et celsam per fastigia

subibat auras, quae laris uasti ambitu

latere ex utroque piscium semper ferax

stagnum premebat. inde Tarraco oppidum

et Barcilonum amoena sedes ditium.

nam pandit illic tuta portus brachia,

uuetque semper dulcibus tellus aquis.

post Indigetes asperi se proferunt,

gens ista dura, gens ferox uenatibus

lustrisque inhaerens. tum iugum Celebanticum

in usque salsam dorsa porrigit Thetim.

hic adstitisse ciuitatem Cypselam

iam fama tantum est. nulla nam uestigia

prioris urbis asprum seruat solum.

dehiscit illic maximo portus sinu

cauumque late caespitem inrepit salum.

post quae recumbit litus Indiceticum.

Pyrenae ad usque prominentis uerticem.

post litus illud, quod iacere diximus

tractu supino, se Malodes exerit

mons inter undas et tument scopuli duo

geminusque uertex celsa nubium petit.

hos inter autem portus effuse iacet

nullisque flabris aequor est obnoxium.

sic omne, late praelocatis rupibus,

latus ambiere cautium cacumina,

interque saxa immobilis gurges latet,

quiescit aequor, pelagus inclusum stupet.

stagnum inde Toni montium in radicibus

Tononitaeque attollitur rupis iugum.

per quae sonorus uoluit aequor spumeum

Anystus amnis et salum fluctu secat.

haec propter undas atque salsa sunt freta,

at quicquid agri cedit alto a gurgite,

Ceretes omne et Ausoceretes prius

habuere duri, nunc pari sub nomine

gens est Hiberum. Sordus inde denique

ac pertinentes usque ad interius mare

qua piniferae stant Pyrenae uertices

inter ferarum lustra ducebant diem

et arua late et gurgitem ponti premunt.

in Sordiceni caespitis confinio

quondam Pyrene ciuitas ditis laris

stetisse fertur hicque Massiliae incolae

negotiorum saepe uersabant uices.

sed in Pyrenen ab columnis Herculis

Atlanticoque gurgite et confinio

Zephyridis orae cursus est celeri rati

septem dierum. post Pyrenaeum iugum

iacent harenae litoris Cynetici,

easque late sulcat amnis Rhoscynus.

hoc Sordicenae, ut diximus, glaebae solum est.

stagnum hic palusque quippe diffuse patet,

et incolae istam Sordicem cognominant.

praeterque uasti gurgitis crepulas aquas

(nam propter amplum marginis laxae ambitum

uentis tumescit saepe percellentibus)

stagno hoc ab ipso Sordus amnis effluit.

rursusque ab huius effluentis ostiis

***

....................... ‹litus dehinc›

sinuatur alto et propria per dispendia

caespes cauatur, repit unda largior

molesque multa gurgitis distenditur.

tris namque in illo maximae stant insulae

saxisque duris pelagus interfunditur.

nec longe ab isto caespitis rupti sinus

alter dehiscit insulasque quattuor

(at priscus usus dixit has omnis Piplas)

ambit profundo. gens Elesycum prius

loca haec tenebat atque Naro ciuitas

erat ferocis maximum regni caput.

hic salsum in aequor amnis Attagus ruit

Heliceque rursus hic palus iuxta. dehinc

Besaram stetisse fama casca tradidit.

at nunc Heledus, nunc et Orobus flumina

uacuos per agros et ruinarum aggeres

amoenitatis indices priscae meant.

nec longe ab istis Thyrius alto euoluitur

....... † cinorus agmen .............

***

***

numquam excitentur fluctuum uolumina

sternatque semper gurgitem Alcyonae quies.

uertex at huius cautis e regione se

illi eminenti porrigit, quod Candidum

dixi uocari. Blasco propter insula est

teretique forma caespes editur salo.

in continenti et inter adsurgentium

capita iugorum rursum harenosi soli

terga explicantur seque fundunt litora

orba incolarum. Setius inde mons tumet

procerus arcem et pinifer. Setii iugum

radice fusa in usque Taurum pertinet.

Taurum paludem namque gentici uocant

Orani propinquam flumini. huius alueo

Hibera tellus adque Ligyes asperi

intersecanur. hic sat angusti laris

tenuique censu ciuitas Polygium est.

tum Mansa uicus oppidumque Naustalo

et urbs impendet † haesicae gentis salo

***

***

***

eiusque in aequor Cassius amnis influit.

at Cimenice regio discedit procul

salso ab fluento, fusa multo caespite

et opaca siluis. nominis porro auctor est

mons dorsa celsus. huius imos aggeres

stringit fluento Rhodanus atque scrupeam

molem imminentis intererrat aequore.

Ligures ad undam semel interni maris

procul extulere. sed quasi exposcit locus

Rhodani ut fluentum plenius tibi disseram.

stili immorantis patere tracta, mi Probe.

quippe amnis ortum, gurgitis lapsum uagi,

quas iste gentis lambat unda fluminis

quantoque manet incolis compendio

et ostiorum fabimur diuortia.

niuosum in auras erigunt Alpes iugum

a solis ortu et arua Gallici soli

intersecantur scrupeo fastigio

et anhela semper flabra tempestatibus.

effusus ille et ore semet exigens

hiantis antri ui truci sulcat sola

aquarum in ortu et fonte primo nauiger

at rupis illud erigentis se latus,

quod edit amnem, gentici cognominant

solis columnam. tanto enim fastigio

in usque celsa nubium subducitur

meridianus sol ut oppositu iugi

conspicuus haut sit, cum relaturus diem

septentrionum accesserit confinia.

scis nam fuisse eius modi sententiam

Epicureorum: non eum occasu premi,

nullos subire gurgites, numquam occuli,

sed obire mundum, obliqua caeli currere,

animare terras, alere lucis pabulo

conuexa cuncta et inuicem regionibus

certis negati candidam Phoebi facem.

resi............................

***

***

***

meridianam cum secuerit orbitam,

cum lumen axi Atlantico inclinauerit,

ut in supremos ignem Hyperboreos agat,

Acaemenioque semet ortui ferat,

discreta in aethrae flectitur curuo ambitu

metamque transit. cumque nostro obtutui

iubar negarit atra nox caelo ruit,

caecaeque nostra protinus tenebrae tegunt.

dies at illos clara tunc inluminat,

septentrione qui superposito rigent.

cum rursus umbra noctis arctoos habet,

genus omne nostrum splendidum ducit diem.

meat amnis autem a fonte per Tylangios,

per Daliternos, per Clahilcorum sata

Lemenicum et agrum - dura sat uocabula

auremque primam cuncta uulnerantia,

sed non silenda tibimet ob studium tuum

nostramque curam. panditur porro in decem

flexus recursu gurgitum. stagnum graue,

plerique tradunt, inserit semet dehinc,

uastam paludem, quam uetus mos Graeciae

uocitauit Accion, atque praecipites aquas

stagni per aequor egerit. rursum effluus

artansque sese fluminum ad formam, dehinc

Atlanticos in gurgites, nostrum in mare

et occidentem contuens, euoluitur

patulasque harenas quinque sulcat hostiis.

Arelatus illic ciuitas attollitur,

Theline uocata sub priore saeculo

Graio incolente. multa nos Rhodano super

narrare longo res subegerunt stilo.

at numquam in illud animus inclinabitur,

Europam ut isto flumine et Libyam adseram

disterminari. Phileus hoc quamquam uetus

putasse dicat incolas. despectui

derisuique inscitia haec sit barbara

et competente denotetur nomine.

cursus carnae biduo et binoctio est.

gens hinc Nearchi Bergineque ciuitas,

Salyes atroces, oppidum Mastrabalae

priscum paludis, terga celsum prominens,

quod incolentes Cecylistrium uocant,

Massilia et ipsa est, cuius urbis hic situs:

pro fronte litus praeiacet, tenuis uia

patet inter undas, latera gurges adluit,

stagnum ambit urbem et unda lambit oppidum

laremque fusa ciuitas paene insula est,

sic aequor omne caespiti infudit manus.

labos at olim conditorum diligens

formam locorum et arua naturalia

euicit arte. siquae prisca te iuuat

haec in nouella nominum deducere.