PRUDENTII - HYMNI

2

HYMNUS IN HONOREM SANCTORUM MARTYRUM

EMETERII ET CHELIDONII CALAGURRITANORUM.

Scripta sunt caelo duorum martyrum uocabula,

aureis quae Christus illic adnotauit litteris,

sanguinis notis eadem scripta terris tradidit.

Pollet hoc felix per orbem terra Hibera stemmate,

hic locus dignus tenendis ossibus uisus deo,

qui beatorum pudicus esset hospes corporum.

Hic calentes hausit undas caede tinctus duplici,

inlitas cruore sancto nunc harenas incolae

confrequentant obsecrantes uoce, uotis, munere.

Exteri nec non et orbis huc colonus aduenit,

fama nam terras in omnes percucurrit proditrix

hic patronos esse mundi, quos precantes ambiant.

Nemo puras hic rogando frustra congessit preces,

laetus hinc tersis reuertit supplicator fletibus

omne, quod iustum poposcit, inpetratum sentiens.

Tanta pro nostris periclis cura suffragantium est,

non sinunt inane ut ullus uoce murmur fuderit,

audiunt statimque ad aurora regis aeterni ferunt.

Inde larga fonte ab ipso dona tetris influunt,

supplicum causas petitis quae medellis inrigant;

nil suis bonus negauit Christus umquam testibus,

testibus, quos nec catenae, dura nec mors terruit

unicum deum fateri sanguinis dispendio,

sanguinis, sed tale damnum lux rependit longior.

Hoc genus mortis decorum, hoc probis dignum uiris:

membra morbis exedenda texta uenis languidis

hostico donare ferro morte et hostem uincere.

Pulchra res ictum sub ense persecutoris pati,

nobilis per uulnus amplum porta iustis panditur,

lota mens in fonte rubro sede cordis exilit.

Nec rudem crudi laboris ante uitam duxerant

milites, quos ad perenne cingulum Christus uocat,

sueta uirtus bello et armis nunc fidei militat.

Caesaris uexilla linquunt, eligunt signum crucis

proque uentosis draconum, quos gerebant, palliis

praeferunt insigne lignum, quod draconem subdidit.

Vile censent expeditis ferre dextris spicula,

machinis murum ferire, castra fossis cingere,

inpias manus cruentis inquinare stragibus.

Forte tunc atrox secundos Istrahelis posteros

ductor aulae mundialis ire ad aram iusserat,

idolis litare nigris, esse Christi defugas.

Liberam succinta ferro pestis urgebat fidem;

illa uirgas et secures et bisulcas ungulas

ultro fortis expetebat Christi amore interrita.

Carcer inligata duris colla bacis inpedit,

barbaras forum per omne tortor exercet manus,

ueritas crimen putatur, uox fidelis plectitur.

Tunc et ense caesa uirtus triste percussit solum

et rogis ingesta maestis ore flammas sorbuit,

dulce tune iustis cremari, dulce ferrum perpeti.

Hic duorum cara fratrum concalescunt pectora,

fida quos per omne tempus iunxerat sodalitas,

stant parati ferre, quidquid sors tulisset ultima,

seu foret praebenda ceruix ad bipennem publicam

uerberum post uim crepantum, post catastas igneas,

siue pardis offerendum pectus aut leonibus.

"Nosne Christo procreati mammonae dicabimur

et dei formam gerentes seruiemus saeculo?

Absit ut caelestis ignis se tenebris misceat.

Sit satis, quod capta primo uita sub chirografo

debitum persoluit omne functa rebus Caesaris,

tempus est deo rependi, quidquid est proprium dei.

Ite, signorum magistri, et uos, tribuni, absistite,

aureos auferte torques, sauciorum praemia!

Clara nos hinc angelorum iam uocant stipendia.

Christus illic candidatis praesidet cohortibus

et throno regnans ab alto damnat infames deos

uosque, qui ridenda uobis monstra divos fingitis."

Haec loquentes obruuntur mille poenis martyres,

nexibus manus utrasque flexus inuoluit rigor

et chalybs adtrita colla grauibus ambit circulis.

O uetustatis silentis obsoleta obliuio!

Inuidentur ista nobis fama et ipsa extinguitur,

chartulas blasfemus olim nam satelles abstulit,

ne tenacibus libellis erudita saecula

ordinem, tempus modumque passionis proditum

dulcibus linguis per aures posterorum spargerent.

Hoc tamen solum uetusta subtrahunt silentia,

iugibus longum catenis an capillum pauerint,

quo uiros dolore tortor quaue pompa ornauerit.

Illa laus occulta non est nec senescit tempore,

missa quod sursum per auras euolarunt munera,

quae uiam patere caeli praemicando ostenderent.

Illius fidem figurans nube fertur anulus,

hic sui dat pignus oris, ut ferunt, orarium,

quae superno rapta flatu lucis intrant intimum.

Per poli liquentis axem fulgor auri absconditur

ac diu uisum sequacem textilis candor fugit,

subuehuntur usque in astra nec uidentur amplius.

Vidit hoc conuentus adstans, ipse uidit carnifex

et manum repressit haerens ac stupore obpalluit,

sed tamen peregit ictum, ne periret gloria.

Iamne credis, bruta quondam Vasconum gentilitas,

quam sacrum crudelis error immolarit sanguinem?

Credis in deum relatos hostiarum spiritus?

Cerne, quam palam feroces hic domentur daemones,

qui lupino capta ritu deuorant praecordia,

strangulant mentes et ipsas seque miscent sensibus.

Tune suo iam plenus hoste sistitur furens homo

spumeas efflans saliuas, cruda torquens lumina,

expiandus quaestione non suorum criminum,

Audias, nec tortor adstat, heiuiatus flebiles,

scinditur per flagra corpus, nec flagellum cernitur,

crescit et suspensus ipse uinculis latentibus.

His modis spurcum latronem martyrum uirtus quatit,

haec coercet, torquet, urit, haec catenas incutit,

praedo uexatus relictis se medullis exuit.

Linquit inlaesam rapinam, faucibus siccis fugit,

ungue ab imo usque ad capillum salua reddit omnia

confitens ardere sese; nam gehennae est incola.

Quid loquar purgata longis alba morbis corpora,

algidus cum decoloros horror artus concutit,

hic tumor uultum relinquit, hic color uerus redit?

Hoc bonum saluator ipse, quo fruamur, praestitit,

martyrum cum membra nostro consecrauit oppido,

sospitant quae nunc colonos, quos Hiberus alluit.

State nunc, hymnite, matres, pro receptis paruulis,

coniugum salute laeta uox maritarum strepat,

sit dies haec festa nobis, sit sacratum gaudium!

HYMNUS IN HONOREM PASSIONIS LAURENTII

BEATISSIMI MARTYRIS

Antiqua fanorum parens,

iam Roma Christo dedita,

Laurentio uictrix duce

ritum triumfas barbarum.

Reges superbos uiceras

populosque frenis presseras,

nunc monstruosis idolis

inponis imperii iugum.

Haec sola derat gloria

urbis togatae insignibus,

feritate capta gentium

domaret ut spurcum Iouem,

non turbulentis uiribus

Cossi, Camilli aut Caesaris,

sed martyris Laurentii

non incruento proelio.

Armata pugnauit Fides

proprii cruoris prodiga;

nam morte mortem diruit

ac semet inpendit sibi.

Fore hoc sacerdos dixerat

iam Xystus adfixus cruci

Laurentium flentem uidens

crucis sub ipso stipite:

"Desiste discessu meo

fletum dolenter fundere!

Praecedo, frater; tu quoque

post hoc sequeris triduum."

Extrema uox episcopi,

praenuntiatrix gloriae,

nihil fefellit; nam dies

praedicta palmare praetulit.

Qua uoce, quantis laudibus

celebrabo mortis ordinem,

quo passionem carmine

digne retexens concinam?

Hic primus e septem uiris,

qui stant ad aram proximi,

leuuita sublimis gradu

et ceteris praestantior,

claustris sacrorum praeerat

caelestis arcanum domus

fidis gubernans clauibus

uotasque dispensans opes.

Versat famem pecuniae

praefectus urbi regiae,

minister insani ducis,

exactor auri et sanguinis,

qua ui latentes eruat

nummos operta existimans

talenta sub sacrariis

cumulosque congestos tegi.

Laurentium sisti iubet,

exquirit arcam ditibus

massis refertam et fulgidae

montes monetae conditos.

"Soletis", inquit, "conqueri

saeuire nos iusto amplius,

cum christiana corpora

plus quam cruente scindimus.

Abest atrocioribus

censura feruens motibus,

blande et quiete efflagito,

quod sponte obire debeas.

Hunc esse uestris orgiis

moremque et artem proditum est,

hanc disciplinam foederis,

libent ut auro antistites.

Argenteis scyfis ferunt

fumare sacrum sanguinem

auroque nocturnis sacris

adstare fixos cereos.

Tum summa cura est fratribus,

ut sermo testatur loquax,

offerre fundis uenditis.

Sestertiorum milia.

Addicta auorum praedia

foedis sub auctionibus

successor exheres gemit

sanctis egens parentibus.

Haec occuluntur abditis

ecclesiarum in angulis

et summa pictas creditur

nudare dulces liberos.

Deprome thensauros, malis

suadendo quos praestrigiis

exaggeratos obtines,

nigrante quos claudis specu.

hoc poscit usus publicus,

hoc fiscus, hoc aerarium,

ut dedita stipendiis

ducem iuuet pecunia.

Sic dogma uestrum est,

suum quibusque reddito.

En, Caesar agnoscit suum

nomisma nummis inditum.

Quod Caesaris scis, Caesari

da, nempe iustum postulo.

Ni fallor, haud ullam tuus

signat deus pecuniam,

nec, cum ueniret aureos

secum Filippos detulit,

praecepta sed uerbis dedit

inanis a marsuppio.

Inplete dictorum fidem,

qua uos per orbem uenditis,

nummos libenter reddite,

estote uerbis diuites!"

Nil asperum Laurentius

refert ad ista aut turbidum,

sed ut paratus obsequi

obtemperanter adnuit.

"Est diues", inquit, "non nego,

habetque nostra ecclesia

opumque et auri plurimum

nee quisquam in orbe est ditior.

Is ipse tantum non habet

argenteorum enigmatum

Augustus arcem possidens,

cui nummus omnis scribitur.

Sed nec recuso prodere

locupletis arcam numinis,

uulgabo cuncta et proferam,

pretiosa quae Christus tenet.

Vnum sed orans flagito:

indutiarum paululum,

quo fungat efficacius

promissionis munere,

dum tota digestim mihi

Christi supellex scribitur;

nam calculanda primitus,

tum subnotanda est summula".

Laetus tumescit gaudio

praefectus ac spem deuorat

aurum, uelut iam conditum

domi maneret, gestiens.

Pepigere tempus tridui,

laudatus inde absoluitur

Laurentius, sponsor sui

et sponsor ingentis lucri.

Tribus per urbem cursitat

diebus infirma agmina

omnesque, qui poscunt stipem,

cogens in unum et congregans.

Illic utrisque obtutibus

orbes cauatos praeferens

baculo regebat praeuio

errore nutantem gradum

et claudus infracto genu

uel crure trunco semipes

breuiorue planta ex altera

gressum trahebat inparem.

Est, ulcerosis artubus

qui tabe corrupta fluat,

est, cuius arens dextera

neruos in ulnam contrahat.

Tales plateis omnibus

exquirit, adsuetos ali

ecclesiae matris penu,

quos ipse promus nouerat.

Recenset exim singulos

scribens uiritim nomina,

longo et locatos ordine

adstare pro templo iubet.

Praescriptus et iam fluxerat

dies: furebat feruidus

iudex auaro spiritu

promissa solui efflagitans.

Tum martyr: "Adsistas uelim

coramque dispositas opes

mirere, quas noster deus

praedives in sanctis habet.

Videbis ingens atrium

fulgere uasis aureis

et per patentes porticus

structos talentis ordines."

It ille nec pudet sequi.

Uentum ad sacratam ianuam,

stabant cateruae pauperum

inculta uisu examina.

Fragor rogantum tollitur,

praefectus horrescit stupens,

conuersus in Laurentium

oculisque turbatis minax.

Contra ille: "quid frendens", ait,

"minitaris aut quid displicet?

Num sordida haec aut uilia,

num dispuenda existimas?

Aurum, quod ardenter sitis,

effossa gignunt rudera

et de metallis squalidis

poenalis excudit labor,

torrens uel amnis turbidis

uoluens harenis inplicat;

quod terrulentum ac sordidum

flammis necesse est decoqui.

Pudor per aurum soluitur,

uiolatur auro integritas,

pax occidit, fides petit,

leges et ipsae intercidunt.

Quid tu uenenum gloriae

extollis et magni putas?

Si quaeris aurum uerius,

lux est et humanum genus.

Hi sunt alumni luminis,

quos corpus artat debile,

ne per salutem uiscerum

mens insolescat turgida.

Cum membra morbus dissicit,

animus uiget robustior,

membris uicissim fortibus

uis sauciatur sensuum.

Nam sanguis in culpam calens

minus ministrat uirium,

si feruor effetus malis

elumbe uirus contrahat.

Si forte detur optio,

malim dolore asperrimo

fragmenta membrorum pati

et pulcher intus uiuere.

Committe formas pestium

et confer alternas lues:

carnisne morbus foedior,

an mentis et morum ulcera?

Nostri per artus debiles

intus decoris integri

sensum uenusti innoxium

laboris expertes gerunt,

uestros ualentes corpore

interna corrumpit lepra

errorque mancum claudicat

et caeca fraus nihil uidet.

Quemuis tuorum principum,

qui ueste et ore praenitent,

magis probabo debilem,

quam quis meorum est pauperum.

Hunc, qui superbit serico,

quem currus inflatum uehit,

hydrops aquosus lucido

tendit ueneno intrinsecus.

Ast hic auarus contrahit

manus recuruas et uolam

plicans aduncis unguibus

laxare neruos non ualet.

Istum libido faetida

per scorta tractum publica

luto et cloacis inquinat,

dum spurca mendicat stupra.

Quid? Ille feruens ambitu

sitimque honoris aestuans

mersisne anhelat febribus

atque igne uenarum furit?

Quisquis tacendi intemperans

silenda prurit prodere,

uexatur et scalpit iecur

scabiemque cordis sustinet.

Quid inuidorum pectorum

strumas retexam turgidas,

quid purulenta et liuida

malignitatum uulnera?

Tute ipse, qui Romam regis,

contemptor aeterni dei,

dum daemonum sordes colis,

morbo laboras regio.

Hi, quos superbus despicis,

quos exsecrandos iudicas,

breui ulcerosos exuent

artus et incolumes erunt,

cum carne corruptissima

tandem soluti ac liberi

pulcherrimo uitae statu

in arce lucebunt patris,

non sordidati aut debiles,

sicut uidentur interim,

sed purpurantibus stolis

clari et coronis aureis.

Tunc, si facultas subpetat,

coram tuis obtutibus

istos potentes saeculi

uelim recensendos dari.

Pannis uideres obsitos

et mucculentis naribus,

mentum saliuis uuidum

lipposque palfebra putri.

Peccante nil est taetrius,

nil tam leprosum aut putidum,

cruda est cicatrix criminum

oletque ut antrum tartari.

Animabus inuersa uice

corrupta forma infligitur,

quas pulcher aspectus prius

in corpore oblectauerat.

En ergo nummos aureos,

quos proxime spoponderam,

quos nec fauillis obruat

ruina nec fur subtrahat.

Nunc addo gemmas nobiles,

ne pauperem Christum putes,

gemmas corusci luminis,

ornatur hoc templum quibus.

Cernis sacratas uirgines,

miraris intactas anus

primique post damnum tori

ignis secundi nescias.

Hoc est monile ecclesiae,

his illa gemmis comitur,

dotata sic Christo placet,

sic ornat altum uerticem.

Eccum talenta, suscipe,

ornabis urbem Romulam,

ditabis et rem principis,

fies et ipse ditior."

"Ridemur", exclamat furens

praefectus, "et miris modis

per tot figuras ludimur,

et uiuit insanum caput!

Inpune tantas, furcifer.

Strofas cauillo mimico

te nexuisse existimas,

dum scurra saltas fabulam?

Concinna uisa urbanitas

tractare nosmet ludicris,

egon cachinnis uenditus

acroma festiuum fui?

Adeone nulla austeritas,

censura nulla est fascibus,

adeon securem publicam

mollis retudit lenitas?

Dicis: "libenter oppetam,

uotiua mors est martyri" --

est ista uobis, nouimus,

persuasionis uanitas --;

sed non uolenti inpertiam:

praestetur ut mortis citae

conpendiosus exitus,

petite raptim non dabo.

Vitam tenebo et differam

poenis morarum iugibus,

et mors inextricabilis

longos dolores protrahet.

Prunas tepentes sternite,

ne feruor ignitus nimis

os contumacis occupet

et cordis intret abdita.

Vapor senescens langueat,

qui fusus adflatu leui

tormenta sensim temperet

semustulati corporis.

Bene est, quod ipse ex omnibus

mysteriarches incidit,

hic solus exemplum dabit,

quid mox timere debeant.

Conscende constratum rogum,

decumbe digno lectulo,

tunc, si libebit, disputa

nil esse Vulcanum meum!"

Haec fante praefecto truces

hinc inde tortores parant

nudare amictu martyrem,

uincire membra et tendere.

Illi os decore splenduit

fulgorque circumfusus est;

talem reuertens legifer

de monte uultum detulit,

Iudaea quem plebs aureo

boue inquinata et decolor

expauit et faciem retro

detorsit inpatiens dei.

Talemque et ille praetulit

oris corusci gloriam

Stefanus per imbrem saxeum

caelos apertos intuens.

Inluminatum hoc eminus

recens piatis fratribus,

baptisma quos nuper datum

Christi capaces fecerat;

ast inpiorum caecitas,

os oblitum noctis situ

nigrante sub uelamine

obducta clarum non uidet,

Aegyptiae plagae in modum,

quae, cum tenebris barbaros

damnaret, Hebraeis diem

sudo exhibebat lumine.

Quin ipsa odoris qualitas,

adusta quam reddit cutis,

diuersa utrosque permouet:

his nidor, illis nectar est.

Idemque sensus dispari

uariatus aura aut adficit

horrore nares uindice

aut mulcet oblectamine.

Sic ignis aeternus deus,

nam Christus ignis uerus est;

is ipse conplet lumine

iustos et urit noxios.

Postquam uapor diutinus

decoxit exustum latus,

ultro e catasta iudicem

conpellat adfatu breui:

"Conuerte partem corporis

satis crematam iugiter

et fac periclum, quid tuus

Vulcanus ardens egerit."

Praefectus inuerti iubet,

tune ille: "coctum est, deuora

et experimentum cape,

sit crudum an assum suauius!"

Haec ludibundus dixerat,

caelum deinde suspicit

et congemescens obsecrat

miseratus urbem Romulam:

"O Christe, nomen unicum,

O splendor, O uirtus patris,

O factor orbis et poli

atque auctor horum moenium,

qui sceptra Romae in uertice

rerum locasti, sanciens

mundum Quirinali togae

seruire et armis cedere,

ut discrepantum gentium

mores et obseruantiam

linguasque et ingenia et sacra

unis domares legibus!

En omne sub regnum Remi

mortale concessit genus,

idem loquuntur dissoni

ritus, id ipsum sentiunt.

Hoc destinatum, quo magis

ius christiani nominis,

quodcumque terrarum iacet,

uno inligaret uinculo.

Da, Christe, Romanis tuis,

sit christiana ut ciuitas,

per quam dedisti, ut ceteris

mens una sacrorum foret!

Confoederantur omnia

hine inde membra in symbolum,

mansuescit orbis subditus,

mansuescat et summum caput.

Aduertat abiunctas plagas

coire in unam gratiam,

fiat fidelis Romulus

et ipse iam credat Numa.

Confundit error Troicus

adhuc Catonum curiam

ueneratus occultis focis

Frygum penates exules.

Ianum bifrontem et Sterculum

colit senatus, horreo

tot monstra patrum dicere

et festa Saturni senis.

Absterge, Christe, hoc dedecus!

Emitte Gabriel tuum,

agnoscat ut uerum deum

errans Iuli caecitas!

Et iam tenemus obsides

fidissimos huius spei,

hic nempe iam regnant duo

apostolorum principes,

alter uocator gentium,

alter cathedram possidens

primam recludit creditas

aeternitatis ianuas.

Discede, adulter Iuppiter,

stupro sororis oblite,

relinque Romam liberam

plebemque iam Christi fuge!

Te Paulus hinc exterminat,

te sanguis exturbat Petri,

tibi id, quod ipse armaueras,

factum Neronis, officit.

Video futurum principem

quandoque, qui seruus dei

taetris sacrorum sordibus

seruire Romam non sinat,

qui templa claudat uectibus,

ualuas eburnas obstruat,

nefasta damnet limina

obdens aenos pessulos.

Tunc plura ab omni sanguine

tandem nitebunt marmora,

stabunt et aera innoxia,

quae nunc habentur idola."

Hic finis orandi fuit

et finis idem uinculi

carnalis: erupit uolens

uocem secutus spiritus.

Vexere corpus subditis

ceruicibus quidam partes,

quos mira libertas uiri

ambire Christum suaserat.

Repens medullas indoles

adflarat et coegerat

amore sublimis dei

odisse nugas pristinas.

Refrixit ex illo die

cultus deorum turpium:

plebs in sacellis rarior,

Christi ad tribunal curritur.

Sic dimicans Laurentius

non ense praecinxit latus,

hostile sed ferrum retro

torquens in auctorem tulit.

Dum daemon inuictum dei

testem lacessit proelio,

perfossus ipse concidit

et stratus aeternum iacet.

Mors illa sancti martyris

mors uera templorum fuit,

tunc Vesta Palladios lares

inpune sensit deseri.

Quidquid Quiritum sueuerat

orare simpuuium Numae,

Christi frequentans atria,

hymnis resultat martyrem.

Ipsa et senatus lumina,

quondam luperci aut flamines,

apostolorum et martyrum

exosculantur limina.

Videmus inlustres domos,

sexu ex utroque nobiles,

offerre uotis pignera

clarissimorum liberum.

Vittatus olim pontifex

adscitur in signum crucis

aedemque, Laurenti, tuam

Vestalis intrat Claudia.

O ter quaterque et septies

beatus urbis incola,

qui te ac tuorum comminus

sedem celebrat ossuum,

cui propter aduolui licet,

qui fletibus spargit locum,

qui pectus in terram premit,

qui uota fundit murmure!

Nos Vasco Hiberus diuidit

binis remotos Alpibus

trans Cottianorum iuga

trans et Pyrenas ninguidos.

Vix fama nota est, abditis

quam plena sanctis Roma sit,

quam diues urbanum solum

sacris sepulcris floreat.

Sed qui caremus his bonis

nec sanguinis uestigia

uidere coram possumus,

caelum intuemur eminus.

Sic, sancte Laurenti, tuam

nos passionem quaerimus,

est aula nam duplex tibi,

hic corporis, rorentis polo.

Illic inenarrabili

allectus urbi municeps

aeternae in arce curiae

gestas coronam ciuicam.

Videor uidere inlustribus

gemmis coruscantem uirum,

quem Roma caelestis sibi

legit perennem consulem.

Quae sit potestas credita

et muneris quantum datum,

probant Quiritum gaudia,

quibus rogatus adnuis.

Quod quisque supplex postulat,

fert inpetratum prospero,

poscunt, iocantur, indicant,

et tristis haut ullus redit,

ceu praesto semper adsies

tuosque alumnos urbicos

lactante conplexus sinu

paterno amore nutrias.

Hos inter, o Christi decus,

audi poetam rusticum,

cordis fatentem crimina

et facta prodentem sua.

Indignus agnosco et scio,

quem Christus ipse exaudiat,

sed per patronos martyras

potest medellam consequi.

Audi benignus supplicem

Christi reum Prudentium

et seruientem corpori

absolue uinclis saeculi!

HYMNUS IN HONOREM PASSIONIS EULALIAE,

BEATISSIMAE MARTYRIS.

Germine nobilis Eulalia

mortis et indole nobilior

Emeritam sacra uirgo suam,

cuius ab ubere progenita est,

ossibus ornat, amore colit.

Proximus occiduo locus est,

qui tulit hoc decus egregium,

urbe potens, populis locuples,

sed mage sanguine martyrii

uirgineoque potens titulo.

Curriculis tribus atque nouem

tris hiemes quater adtigerat,

cum crepitante pyra trepidos

terruit aspera carnifices

supplicium sibi dulce rata.

Iam dederat prius indicium,

tendere se patris ad solium

nec sua membra dicata toro:

ipsa crepundia reppulerat

ludere nescia pusiola;

spernere sucina, flere rosas,

fulua monilia respuere,

ore seuera, modesta gradu,

moribus et nimium teneris

canitiem meditata senum.

Ast ubi se furiata luis

excitat in famulos domini

christicolasque cruenta iubet

tura cremare, iecur pecudis

mortiferis adolere deis,

infremuit sacer Eulaliae

spiritus ingeniique ferox

turbida frangere bella parat

et rude pectus anhela deo

femina prouocat arma uirum.

Sed pia cura parentis agit,

uirgo animosa domi ut lateat

abdita rure et ab urbe procul,

ne fera sanguinis in pretium

mortis amore puella ruat.

Illa perosa quietis opera

degeneri tolerare mora

nocte fores sine teste mouet

saeptaque claustra fugax aperit,

inde per inuia carpit iter.

Ingreditur pedibus laceris

per loca senta situ et uepribus

angelico comitata choro

et, licet horrida nox sileat,

lucis habet tamen illa ducem.

Sic habuit generosa patrum

turba columniferum radium,

scindere qui tenebrosa potens

nocte uiam face perspicua

praestitit intereunte chao.

Non aliter pia uirgo uiam

nocte secuta diem meruit

nec tenebris adoperta fuit,

regna Canopica cum fugeret

et supra astra pararet iter.

Illa gradu cita peruigili

milia multa prius peragit,

quam plaga pandat Eoa polum;

mane superba tribunal adit

fascibus adstat et in mediis

uociferans: "Rogo, quis furor est

perdere praecipites animas

et male prodiga corda sui

sternere rasilibus scopulis

omnipatremque negare deum?

Quaeritis, o miseranda manus,

christicolum genus? En ego sum

daemonicis inimica sacris,

idola protero sub pedibus,

pectore et ore deum fateor.

Isis, Apollo, Venus nihil est,

Maximianus et ipse nihil,

illa nihil, quia facta manu,

hic, manuum quia facta colit,

friuula utraque et utraque nihil.

Maximianus, opum dominus

et tamen ipse cliens lapidum,

prostituat uoueatque suis

numinibus caput ipse suum,

pectora cur generosa quatit?

Dux bonus, arbiter egregius,

sanguine pascitur innocuo

corporibusque piis inhians

uiscera sobria dilacerat

gaudet et excruciare fidem.

Ergo age, tortor, adure, seca,

diuide membra coacta luto!

Soluere rem fragilem facile est,

non penetrabitur interior

exagitante dolore animus".

Talibus excitus in furias

praetor ait: "rape praecipitem,

lictor, et obrue suppliciis!

Sentiat esse deos patrios

nec leue principis imperium.

Quam cuperem tamen ante necem,

si potis est, reuocare tuam,

torua puellula, nequitiam!

Respice, gaudia quanta metas,

quae tibi fert genialis honor!

Te lacrimis labefacta domus

prosequitur generisque tui

ingemit anxia nobilitas,

sole quod occidis in tenero

proxima dotibus et thalamis.

Non mouet aurea pompa Ioui,

non pietas ueneranda senum,

quos temeraria debilitas?

Ecce parata ministeria

excruciabilis exitii:

aut gladio feriere caput

aut laniabere membra feris

aut facibus data fumificis

flebiliterque ululanda tuis

in cineres resoluta flues.

Haec, rogo, quis labor est fugere?

Si modicum salis eminulis

turis et exiguum digitis

tangere, uirgo, benigna uelis,

poena grauis procul afuerit".

Martyr ad ista nihil, sed enim

infremit inque tyranni oculos

sputa iacit, simulacra dehinc

dissipat inpositamque molam

turibulis pede prosubigit.

Nec mora, carnifices gemini

iuncta pectora dilacerant

et latus ungula uirgineum

pulsat utrimque et ad ossa secat

Eulalia numerante notas.

"Scriberis ecce mihi, domine,

quam iuuat hos apices legere,

qui tua, Christe, tropea notant,

nomen et ipsa sacrum loquitur

purpura sanguinis eliciti".

Haec sine fletibus et gemitu

laeta canebat et intrepida,

dirus abest dolor ex animo

membraque picta cruore nouo

fonte cutem recalente lauant.

Vltima carnificina dehinc:

non laceratio uulnifica

crate tenus nec arata cutis,

flamma sed undique lampadibus

in latera stomachumque furit.

Crinis odorus ut in iugulos

fluxerat inuolitans umeris,

quo pudibunda pudicitia

uirgineusque lateret honos

tegmine uerticis opposito,

flamma crepans uolat in faciem

perque comas uegetata caput

occupat exsuperatque apicem,

uirgo citum cupiens obitum

adpetit et bibit ore rogum.

Emicat inde columba repens

martyris os niue candidior

uisa relinquere et astra sequi;

spiritus hic erat Eulaliae

lacteolus, celer, innocuus.

Colla fluunt abeunte anima

et rogus igneus emoritur,

pax datur artubus exanimis,

flatus in aethere plaudit ouans

templaque celsa petit uolucer.

Vidit et ipse satelles auem

feminae ab ore meare palam,

obstupefactus et adtonitus

prosilit et sua gesta fugit,

lictor et ipse fugit pauidus.

Ecce niuem glacialis hiems

ingerit et tegit omne forum,

membra tegit simul Eulaliae

axe iacentia sub gelido

pallioli uice linteoli.

Cedar amor lacrimantum hominum,

qui celebrare suprema solent,

fliebile cedat et officium:

ipsa elementa iubente deo

exsequias tibi, uirgo, ferunt.

Nunc locus Emerita est tumulo,

clara colonia Vettoniae,

quam memorabilis amnis Ana

praeterit et uiridante rapax.

Gurgite moenia pulchra lauit.

Hic, ubi marmore perspicuo

atria luminat alma nitor

et peregrinus et indigena,

relliquias cineresque sacros

seruat humus ueneranda sinu.

Tecta corusca super rutilant

de laquearibus aureolis

saxaque caesa solum uariant,

floribus ut rosulenta putes

prata rubescere multimodis.

Carpite purpureas uiolas

sanguineosque crocos metite!

Non caret his genialis hiems,

laxat et arua tepens glacies,

floribus ut cumulet calathos.

Ista comantibus e foliis

munera, uirgo puerque, date!

Ast ego serta choro in medio

texta feram pede dactylico,

uilia, marcida, festa tamen.

Sic uenerarier ossa libet

ossibus altar et inpositum,

illa dei sita sub pedibus

prospicit haec populosque suos

carmine propitiata fouet.

HYMNUS IN HONOREM SANCTORUM

DECEM ET OCTO MARTYRUM

CAESARAUGUSTANORUM

Bis nouem noster populus sub uno

martyrum seruat cineres sepulcro,

Caesaraugustam uocitamus urbem,

res cui tanta est.

Plena magnorum domus angelorum

non timet mundi fragilis ruinam

tot sinu gestans simul offerenda

munera Christo.

Cum deus dextram quatiens coruscam

nube subnixus ueniet rubente

gentibus iustam positurus aequo

pondere libram,

orbe de magno caput excitata

obuiam Christo properanter ibit

ciuitas quaeque pretiosa portans

dona canistris.

Afra Carthago tua promet ossa,

ore facundo Cypriane doctor,

Corduba Acisclum dabit et Zoƫllum

tresque coronas.

Tu tribus gemmis diadema pulchrum

offeres Christo, genetrix piorum

Tarraco, intexit cui Fructuosus

sutile uinclum.

Nomen hoc gemmae strofio inligatae est,

emicant iuxta lapides gemelli

ardet et splendor parilis duorum

igne corusco.

Parua Felicis decus exhibebit

artubus sanctis locuples Gerunda,

nostra gestabit Calagurris ambos,

quos ueneramur.

Barchinon claro Cucufate freta

surget et Paulo speciosa Narbo,

teque, praepollens Arelas, habebit,

sancte Genesi.

Lusitanorum caput oppidorum

urbs adoratae cineres puellae

obuiam Christo rapiens ad aram

porriget ipsam.

Sanguinem Iusti, cui Pastor haeret,

ferculum duplex geminumque donum

ferre Conplutum gremio iuuabit

membra duorum.

Ingeret Tingis sua Cassianum,

festa Massylum monumenta regum,

qui cinis gentes domitas coegit.

Ad iuga Christi.

Singulis paucae, tribus aut duobus,

forsan et quinis aliquae placebunt

testibus Christi prius hostiarum

pignere functae.

Tu decem sanctos reuehes et octo,

Caesaraugusta studiosa Christo,

uerticem flauis oleis reuincta,

pacis honore.

Sola in occursum numerosiores

martyrum turbas domino parasti,

sola praediues pietate multa

luce frueris.

Vix parens orbis populosa Poeni,

ipsa uix Roma in solio locata

te, decus nostrum, superare in isto

munere digna est.

Omnibus portis sacer inmolatus

sanguis exclusit genus inuidorum

daemonum et nigras pepulit tenebras

urbe piata.

Nullus umbrarum latet intus horror;

pulsa nam pestis populum refugit,

Christus in totis habitat plateis,

Christus ubique est.

Martyrum credas patriam coronis

debitam sacris, chorus unde surgens

tendit in caelum niueus togatae

nobilitatis.

Inde, Vincenti, tua palma nata est,

clerus hic tantum peperit triumfum,

hic sacerdotum domus infulata

Valeriorum.

Saeuus antiquis quotiens procellis

turbo uexatum tremefecit orbem,

tristior templum rabies in istud

intulit iras.

Nec furor quisquam sine laude nostrum

cessit aut clari uacuus cruoris,

martyrum semper numerus sub omni

grandine creuit.

Nonne, Vincenti, peregri necandus

martyr his tetris tenui notasti

sanguinis rore speciem futuri

morte propinqua?

Hoc colunt ciues, uelut ipsa membra

caespes includat suus et paterno

seruet amplectens tumulo beati

martyris ossa.

Noster est, quamuis procul hinc in urbe

passus ignota dederit sepulcri

gloriam uictor prope litus altae

forte Sagynti.

Noster et nostra puer in palestra

arte uirtutis fideique oliuo

unctus horrendum didicit domare

uiribus hostem.

Nouerat templo celebres in isto

octies partas deciesque palmas,

laureis doctus patriis eadem

laude cucurrit.

Hic et, Encrati, recubant tuarum

ossa uirtutum, quibus efferati

spiritum mundi, uiolenta uirgo,

dedecorasti.

Martyrum nulli remanente uita

contigit terris habitare nostris,

sola tu morti propriae superstes

uiuis in orbe.

Viuis ac poenae seriem retexis

carnis et caesae spolium retentans,

taetra quam sulcos habeant amaros

uulnera, narras.

Barbarus tortor latus omne carpsit,

sanguis inpensus, lacerata membra,

pectus abscisa patuit papilla

corde sub ipso.

Iam minus mortis pretium peractae est,

quae uenenatos abolens dolores

concitam membris tribuit quietem

fine soporo.

Cruda te longum tenuit cicatrix

et diu uenis dolor haesit ardens,

dum putrescentes tenuat medullas

tabidus umor.

Inuidus quamuis obitum supremum

persecutoris gladius negarit,

plena te, martyr, tamen ut peremptam

poena coronat.

Vidimus partem iecoris reuulsam

ungulis longe iacuisse pressis,

mors habet pallens aliquid tuorum

te quoque uiua.

Hunc nouum nostrae titulum fruendum

Caesaraugustae dedit ipse Christus,

iuge uiuentis domus ut dicata

martyris esset.

Ergo ter senis sacra candidatis

diues Optato simul et Luperco

perge conscriptum tibimet senatum

pangere psalmis!

Ede Successum, cane Martialem!

Mors et Vrbani tibi concinatur,

Iuliam cantus resonet simulque

Quintilianum.

Publium pangat chorus et reuoluat,

quale Frontonis fuerit tropaeum,

quid bonus Felix tulerit, quid acer

Caecilianus,

quantus, Euoti, tua bella sanguis

tinxerit, quantus tua, Primitiue,

tum tuos uiuax recolat triumfos

laus, Apodemi.

Quattuor posthinc superest uirorum

nomen extolli renuente metro,

quos Saturninos memorat uocalos

prisca uetustas.

Carminis leges amor aureorum

nominum parui facit et loquendi

cura de sanctis uitiosa non est

nec rudis umquam.

Plenus est artis modus adnotatas

nominum formas recitare Christo,

quas tenet caeli liber explicandus

tempore iusto.

Octo tunc sanctos recolet decemque

angelus coram patre filioque

urbis unius regimen tenentes

iure sepulcri.

Quin ad antiquum numerum trahetur

ulna post poenae specimen puella

morsque Vincenti, cui sanguis hinc est

fons et honoris

[additis Gaio -- nec enim silendi --

teque, Crementi, quibus incruentum

ferre prouenit decus ex secundo

laudis agone.

Ambo confessi dominum steterunt

acriter contra fremitum latronum,

ambo gustarunt leuiter saporem

martyriorum].

Haec sub altari sita sempiterno

lapsibus nostris ueniam precatur

turba, quam seruat procerum creatrix

purpureorum.

Nos pio fletu, date, perluamus

marmorum sulcos, quibus est operta

spes, ut absoluam retinaculorum

uincla meorum.

Sterne te totam generosa sanctis

ciuitas mecum tumulis, deinde

mox resurgentes animas et artus

tota sequeris.

PASSIO SANCTI VINCENTI MARTYRIS

Beate martyr, prospera

diem triumfalem tuum,

quo sanguinis merces tibi

corona, Vincenti, datur!

Hic te ex tenebris saeculi

tortore uicto et iudice

euexit ad caelum dies

Christoque ouantem reddidit.

Nunc angelorum particeps

conlucis insigni stola,

quam testis indomabilis

riuis cruoris laueras,

cum te satelles idoli

praecinctus atris legibus

litare diuis gentium

ferro et catenis cogeret.

Ac uerba primum mollia

suadendo blande effuderat,

captator ut uitulum lupus

rapturus adludit prius.

"Rex", inquit, "orbis maximus,"

qui sceptra gestat publica,

seruire sanxit omnia

priscis deorum cultibus.

Vos, Nazareni, adsistite

rudemque ritum spernite!

Haec saxa, quae princeps colit,

placate fumo et uictima!"

Exclamat hic Vincentius,

leuita de tribu sacra,

minister altaris dei

septem ex columnis lacteis:

"Tibi ista praesint numina,

tu saxa, tu lignum colas,

tu mortuorum mortuus

fias deorum pontifex,

nos lucis auctorem patrem

eiusque Christum filium,

qui solus ac uerus deus,

Datiane, confitebimur".

Hic ille iam commotior:

"audesne, non felix", ait,

"ius hoc deorum et principum

uiolare uerbis asperis,

ius et sacratum et publicum,

cui cedit humanum genus,

nec te iuuentae feruidae

instans periclum permouet?

Hoc namque decretum cape:

aut ara ture et caespite

precanda iam nunc est tibi

aut mors luenda est sanguine."

Respondit ille altrinsecus:

"age ergo, quidquid uirium,

quidquid potestatis tibi est,

palam reluctor, exsere!

Vox nostra quae sit, accipe:

est Christus et pater deus,

serui huius et testes sumus,

extorque, si potes, fidem!

"Tormenta, carcer, ungulae

stridensque flammis lammina

atque ipsa poenarum ultima,

mors, christianis ludus est.

O uestra inanis uanitas

scitumque brutum Caesaris!

Condigna uestris sensibus

coli iubetis numina:

excisa fabrili manu

cauis recocta et follibus,

quae uoce, quae gressu carent,

inmota, caeca, elinguia.

His sumptuosa splendido

delubra crescunt marmore,

his colla mugientium

percussa taurorum cadunt.

"At sunt et illic spiritus".

"Sunt, sed magistri criminum,

uestrae et salutis aucipes,

uagi, inpotentes, sordidi,

qui uos latenter incitos

in omne conpellunt nefas:

uastare iustos caedibus,

plebem piorum carpere.

Norunt et ipsi ac sentiunt

pollere Christum et uiuere

eiusque iam iamque adfore

regnum tremendum perfidis.

Clamant fatentes denique

pulsi ex latebris uiscerum

uirtute Christi et nomine

diuique et idem daemones."

His intonantem martyrem

iudex profanus non tulit,

conclamat: "os obtrudite,

ne plura iactet inprobus!

Vocem loquentis claudite

raptimque lictores date,

illos reorum Plutones

pastos resectis canibus!

Iam faxo ius praetorium

conuiciator sentiat,

inpune ne nostris sibi

dis destruendis luserit.

Tibi ergo soli, contumax,

Tarpeia calcentur sacra,

tu porro solus obteras

Romam, senatum, Caesarem?

Vinctum retortis bracchiis

sursum ac deorsum extendite,

conpago donec ossuum

diuulsa membratim crepet.

Posthinc hiulcis ictibus

nudate costarum abdita

ut per latebras uulnerum

iecur retectum palpitet."

Ridebat haec miles dei

manus cruentas increpans,

quod fixa non profundius

intraret artus ungula.

Ac iam omne robur fortium

euiscerando cesserat

nisusque anhelus soluerat

fessos lacertorum toros,

ast ille tanto laetior

omni uacantem nubilo

frontem serenam luminat

te, Christe, praesentem uidens.

"Quis uultus iste, pro pudor!"

Datianus aiebat furens,

"gaudet, renidet, prouocat

tortore tortus acrior!

Nil illa uis exercita

tot noxiorum mortibus

agone in isto proficit,

ars et dolorum uincitur.

Sed uos, alumni carceris,

par semper inuictum mihi,

cohibete paulum dexteras,

respiret ut lassus uigor.

Praesicca rursus ulcera,

dum se cicatrix colligit

refrigerati sanguinis,

manus resulcans diruet."

His contra leuites refert:

"si iam tuorum perspicis

languere uirtutem canum,

age, ipse maior carnifex,

ostende, quo pacto queant

imos recessus scindere,

manus et ipse intersere

riuosque feruentes bibe!

Erras, cruente, si meam

te rere poenam sumere,

cum membra morti obnoxia

dilancinata interficis.

Est alter, est intrinsecus,

uiolare quem nullus potest,

liber, quietus, integer,

exsors dolorum tristium.

Hoc, quod laboras perdere

tantis furoris uiribus,

uas est solutum ac fictile,

quocumque frangendum modo.

Quin immo nunc enitere

illum secare ac plectere,

qui perstat intus, qui tuam

calcat, tyranne, insaniam!

Hunc, hunc lacesse, hunc discute,

inuictum, inexsuperabilem,

nullis procellis subditum

solique subiectum deo!"

Haec fatur et stridentibus

laniatur uncis denuo;

cui praetor ore subdolo

anguina uerba exsibilat:

"Si tanta callum pectoris

praedurat obstinatio,

puluinar ut nostrum manu

abomineris tangere,

saltim latentes paginas

librosque opertos detege,

quo secta prauum seminans.

Iustis cremetur ignibus".

His martyr auditis ait:

"quem tu, maligne, mysticis

minitaris ignem litteris,

flagrabis ipse hoc iustius.

Romfea nam caelestium

uindex erit uoluminum

tanti ueneni interpretem

linguam perurens fulmine.

Vides fauillas indices

Gomorreorum criminum,

Sodomita nec latet cinis

testis perennis funeris.

Exemplar hoc, serpens, tuum est.

Fuligo quem mox sulpuris

bitumen et mixtum pice

imo inplicabunt tartaro."

His persecutor saucius

pallet, rubescit, aestuat

insana torquens lumina

spumasque frendens egerit.

Tum deinde cunctatus diu

decernit: "extrema omnium

igni, grabato et lamminis

exerceatur quaestio."

Haec ille sese ad munera

gradu citato proripit

ipsosque pernix gaudio

poenae ministros praeuenit.

Ventum ad palestram gloriae,

spes certat et crudelitas,

luctamen anceps conserunt

hinc martyr, illinc carnifex.

Serrata lectum regula

dente infrequenti exasperat,

cui multa carbonum strues

uiuum uaporat halitum.

Hunc sponte conscendit rogum

uir sanctus ore interrito,

ceu jam coronae conscius

celsum tribunal scanderet.

Subter crepante aspergine

scintillat excussus salis

punctisque feruens stridulis

sparsim per artus figitur.

Aruina posthinc igneum

inpressa cauterem lauit,

uis unde roris fumidi

in membra sensim liquitur.

Haec inter inmotus manet

tamquam dolorum nescius

tenditque in altum lumina;

nam uincla palmas presserant.

Sublatus inde fortior

lugubre in antrum truditur,

ne liber usus luminis

animaret altum spiritum.

Est intus imo ergastulo

locus tenebris nigrior,

quem saxa mersi fornicis

angusta clausum strangulant.

Aeterna nox illic latet

expers diurni sideris,

hic carcer horrendus suos

habere fertur inferos.

In hoc baratrum conicit

truculentus hostis martyrem

lignoque plantas inserit

diuaricatis cruribus.

Quin addit et poenam nouam

crucis peritus artifex,

nulli tyranno cognitam

nec fando conpertam retro.

Fragmenta testarum iubet

hyrta inpolitis angulis,

acuminata, informia,

tergo iacentis sternerent.

Totum cubile spiculis

armant dolores anxii,

insomne qui subter latus

mucrone pulsent obuio.

Haec ille uersutus uafra

meditatus arte struxerat,

sed Belzebulis callida

commenta Christus destruit.

Nam carceralis caecitas

splendore lucis fulgurat

duplexque morsus stipitis

ruptis cauernis dissilit.

Agnoscit hic Vincentius

adesse quod sperauerat,

tanti laboris praemium,

Christum, datorem luminis.

Cernit deinde fragmina

iam testularum mollibus

uestire semet floribus

redolente nectar carcere.

Quin et frequentes angeli

stant ac loquuntur comminus,

quorum unus ore augustior

conpellat his dictis uirum:

"Exsurge, martyr inclyte,

exsurge securus tui,

exsurge et almis coetibus

noster sodalis addere!

Decursa iam satis tibi

poenae minacis munia

pulchroque mortis exitu

omnis peracta est passio.

O miles inuictissime,

fortissimorum fortior,

iam te ipsa saeua et aspera

tormenta uictorem tremunt.

Spectator haec Christus deus

conpensat aeuo intermino

propriaeque collegam crucis

larga coronat dextera

Pone hoc caducum uasculum,

conpage textum terrea,

quod dissipatum soluitur,

et liber in caelum ueni!"

Haec ille; sed clausas fores

interna rumpunt lumina

tenuisque per rimas nitor

lucis latentis proditur.

Hoc cum stuperet territus

obsessor atri liminis,

quem cura pernox manserat

seruare feralem domum,

psallentis audit insuper

praedulce carmen martyris,

cui uocis instar aemulae

conclaue reddit concauum.

Pauens deinde introspicit,

admota quantum postibus

acies per artas cardinum

intrare iuncturas potest:

uernare multis floribus

stramenta testarum uidet

ipsumque uulsis nexibus

obambulantem pangere.

Inplentur aures turbidi

praetoris hoc miraculo,

flet uictus et uoluit gemens

iram, dolorem, dedecus.

"Exemptus", inquit, "carceri

paulum benignis fotibus

recreetur, ut pastum nouum

poenis refectus praebeat".

Coire toto ex oppido

turbam fidelem cerneres,

mollire praefultum torum,

siccare cruda uulnera.

Ille ungularum duplices

sulcos pererrat osculis,

hic purpurantem corporis

gaudet cruorem lambere.

Plerique uestem linteam

stillante tingunt sanguine,

tutamen ut sacrum suis

domi reseruent posteris.

Tunc ipse manceps carceris

et uinculorum ianitor,

ut fert uetustas conscia,

repente Christum credidit.

Hic obseratis uectibus

densae specum caliginis

splendore lucis aduenae

micuisse clausum uiderat.

At uero postquam lectuli

martyr quietem contigit,

aeger morarum taedio

et mortis incensus siti --,

si mors habenda eiusmodi est,

quae corporali ergastulo

mentem resoluit liberam

et reddit auctori deo,

mentem piatam sanguine,

mortis lauacris elutam,

quae semet ac uitam suam

Christo inmolandam praebuit --,

ergo ut recline mollibus

reiecit aulaeis caput,

uictor relictis artubus

caelum capessit spiritus.

Cui recta celso tramite

reseratur ad patrem uia,

quam fratre caesus inpio

Abel beatus scanderat.

Stipant euntem candidi

hinc inde sanctorum chori

parique missum carcere

baptista Iohannes uocat.

At christiani nominis

hostem coquebant inrita

fellis uenena et liuidum

cor efferata exusserant.

Saeuire inermem crederes

fractis draconem dentibus:

"euasit exultans", ait,

"rebellis et palmam tulit.

Sed restat illud ultimum:

inferre poenam mortuo,

feris cadauer tradere

canibusue carpendum dare.

Iam nunc et ossa extinxero,

ne sit sepulcrum funeris,

quod plebs gregalis excolat

titulumque figat martyris."

Sic frendit et corpus sacrum

profanus -- a dirum nefas! --

Nudum negato tegmine

exponit inter carices.

Sed nulla dirarum famis

aut bestiarum aut alitum

audet tropeum gloriae

foedare tactu squalido.

Quin, si qua clangens inprobe

circumuolarat eminus,

trucis uolucris inpetu

depulsa uertebat fugam.

Nam coruus, Heliae datus

olim ciborum portitor,

hoc munus inplet sedule

et inremotus excubat.

Hic ex frutectis proximis

infestus alarum sono

oculosque pinnis uerberans

exegit inmanem lupum.

Quis perfidorum credere

ausit rapacem beluam,

tauris paratam congredi,

cessisse plumis mollibus?

Ibat malignum murmurans

leui uolatu exterritus

praedamque uisam fugerat

custodis inbellis minis.

Quis audienti talia,

Datiane, tunc sensus tibi,

quantis gementem spiculis

figebat occultus dolor,

cum te perempti corporis

uirtute uictum cerneres

ipsis et inpar ossibus

uacuisque iam membris minor?

Sed quis, tyranne pertinax,

hunc inpotentem spiritum

determinabit exitus?

Nullusne te franget modus?

"Nullus, nec umquam desinam;

nam si ferina inmanitas

mansuescit et clementia

coruos uoraces mitigat,

mergam cadauer fluctibus:

insana numquam naufragis

ignoscit unda et spumeum

nescit profundum parcere.

Aut semper illic mobilis

incerta per ludibria

uagis feretur flatibus

squamosa pascens agmina,

aut sub fragosis rupibus

scabri petrarum murices

inter recessus scrupeos

discissa rumpent uiscera.

Ecquis uirorum strenue

cumbam peritus pellere

remo, rudente et carbaso,

secare qui pontum queas,

rapias palustri e caespite

corpus, quod intactum iacet,

leuique uectum lembulo

amplum per aequor auferas?

Sed conplicatum sparteus

claudat cadauer culleus,

quem fune conexus lapis

praeceps in altum deprimat,

At tu per undas emices

rorante praepes palmula,

donec relictum longior

abscondat aspectus solum."

Haec iussa quidam militum

-- Eumorfio nomen fuit --

uiolentus, audax, barbarus,

furore feruens adripit.

Funale textum conserit,

suto quod inplet corpore,

emensus et multum freti

inter procellas excutit.

O praepotens uirtus dei,

uirtus creatrix omnium,

quae turgidum quondam mare

gradiente Christo strauerat,

ut terga calcans aequoris

siccis mearet passibus,

plantas nec undis tingueret

uasti uiator gurgitis!

Haec ipsa uirtus iusserat

rubrum salum dehiscere,

patente dum fundo aridum

secura plebs iter terit.

Nec non et ipsa nunc iubet

seruire sancto corpori

pontum quietis lapsibus

ad curua pronum litora.

Saxum molaris ponderis

ut spuma candens innatat

tantique custos pigneris

fiscella fertur fluctibus.

Cernunt stupentes nauitae

uectam remenso marmore

labi retrorsum leniter

aestu secundo et flamine.

Certant et ipsi concito

pontum faselo scindere,

longe sed artus praeuolant

telluris ad mollem sinum.

Prius relatos denique

humus quieta suscipit,

quam pulsa summis nisibus

carina portum tangeret.

Felix amoeni litotis

secessus ille, qui sacra

fouens harenis uiscera

uicem sepulcri praebuit,

dum cura sanctorum pia

deflens adornat aggerem

tumuloque corpus creditum

uitae reseruat posterae!

Sed mox subactis hostibus

iam pace iustis reddita

altar quietem debitam

praestat beatis ossibus;

subiecta nam sacrario

imamque ad aram condita

caelestis auram muneris

perfusa subter hauriunt.

Sic corpus, ast ipsum dei

sedes receptum continet

cum Maccabeis fratribus

sectoque Eseiae proximum.

Simplex sed illis contigit

corona poenarum, quibus

finem malorum praestitit

mortis supremus exitus.

Quid tale sector ausus est?

Truncata numquid corporis

segmenta post serram feris

obiecit aut undis dedit?

Num Maccabei martyris

linguam tyrannus erutam

raptamue pellem uerticis

auibus cruentis obtulit?

Tu solus, O bis inclyte,

solus brauii duplicis

palmam tulisti, tu duas

simul parasti laureas.

In morte uictor aspera,

tum deinde post mortem pari

uictor triumfo proteris

solo latronem corpore.

Adesto nunc et percipe

uoces precantum supplices,

nostri reatus efficax

orator ad thronum patris!

Per te, per ilium carcerem,

honoris augmentum tui,

per uincla, flammas, ungulas,

per carceralem stipitem,

per fragmen illud testeum,

quo parta creuit gloria,

et quem trementes posteri

exosculamur lectulum,

miserere nostrarum precum,

placatus ut Christus suis

inclinet aurem prosperam

noxas nec omnes inputet!

Si rite sollemnem diem

ueneramur ore et pectore,

si sub tuorum gaudio

uestigiorum sternimur,

paulisper huc inlabere

Christi fauorem deferens,

sensus grauati ut sentiant

leuamen indulgentiae.

Sic nulla jam restet mora,

quin excitatam nobilis

carnem resumat spiritus

uirtute perfunctam pari,

ut, quae laborum particeps

commune discrimen tulit,

sit et coheres gloriae

cunctis in aeuum saeculis.

HYMNUS IN HONOREM BEATISSIMORUM MARTYRUM

FRUCTUOSI EPISCOPI ECCLESIAE TARRACONENSIS,

ET AUGURII ET EULOGII DIACONORUM

Felix Tarraco, Fructuose, uestris

attollit caput ignibus coruscum

leuuitis geminis procul relucens.

Hispanos deus aspicit benignus,

arcem quandoquidem potens Hiberam

trino martyre trinitas coronat.

Ardens Augurius capessit aetram

nec non Eulogius simul supernum

Christi lucidus ad sedile tendit.

Dux et praeuius et magister illis

ad tantum decus ex episcopali

clarus nomine Fructuosus ibat,

accitus quia praesidis repente

iussu uenerat ad forum sacerdos

leuuitis comitantibus duobus.

Inde ad carceream uiros catenam

pastus sanguine carnifex trahebat,

gaudet currere Fructuosus ultro.

Ac, ne quis socios timor feriret,

praeceptor uehemens eundo firmat

incenditque fidem calore Christi:

"Mecum state, uiri, uocat cruentus

ad poenam coluber dei ministros;

ne mors terreat! Est parata palma.

Carcer christicolis gradus coronae est,

carcer prouehit ad superna caeli,

carcer conciliat deum beatis."

His dictis adeunt specum reorum,

exercent ibi mysticum lauacrum

et purgamen aquae stupent tenebrae.

Sex hic continuis latent diebus,

tandem stant trucis ad tribunal hostis,

fratres tergeminos tremunt catastae.

Iudex Aemilianus inminebat,

atrox, turbidus, insolens, profanus,

aras daemonicas coli iubebat.

"Tu, qui doctor", ait, "seris nouellum

commenti genus, ut leues puellae

lucos destituant, Iouem relinquant,

damnes, si sapias, anile dogma;

iussum est Caesaris ore Gallieni,

quod princeps colit, ut colamus omnes.

Haec fanti placidus refert sacerdos:

"aeternum colo principem dierum,

factorem dominumque Gallieni,

et Christum patre prosatum perenni,

cuius sum famulus gregisque pastor."

Subridens ait ille: "iam fuisti."

Nec differt furor aut refrenat iram,

saeuis destinat ignibus cremandos,

exultant prohibentque flere uulgum.

Quosdam de populo uidet sacerdos

libandum sibi poculum offerentes.

"Ieiunamus", ait, "recuso potum:

nondum nona diem resignat hora,

numquam conuiolabo ius dicatum

nec mors ipsa meum sacrum resoluet.

Sic Christus sitiens crucis sub hora

oblatum sibi poculum recusans

nee libare uolens sitim peregit.

Intrant interea locum rutunda

conclusum cauea, madens ferarum

multo sanguine quem furor frequentat,

cum spectacula perstrepunt cruenta

ac uilis gladiator ense duro

percussus cadit et fremit uoluptas.

Hic flammante pyra niger minister

ardens supplicium parare iussus

construxit facibus rogum supremis,

qui, dum corpora concremanda soluit,

feruentes animas amore lucis

fracto carceris expediret antro.

Certant officiis pii sodales:

plantis calciamenta dissolutis

pronus detrahere studebat uuus,

sed sanctus uetat ora Fructuosus

inclinata premi: "facessite", inquit,

"nec nostram grauet obsequella mortem;

atquin ipse meos pedes resoluam,

ne uestigia praepedita uinclis

tardis gressibus inruant in ignem.

Cur lamenta rigant genas madentes,

cur uestri memor ut fiam rogatis?

Cunctis pro populis rogabo Christum."

Vix haec ediderat, relaxat ipse

indumenta pedum, uelut Moyses

quondam fecerat ad rubum propinquans.

Non calcare sacram cremationem

aut adstare deo prius licebat,

quam uestigia pura figerentur.

Stabat calce mera, resultat ecce

caelo spiritus et serit loquellam,

quae cunctos tremefecit audientes:

"non est, credite, poena: quam uidetis,

quae puncto tenui citata transit,

nec uitam rapit illa, sed reformat.

Felices animae, quibus per ignem

celsa scandere contigit Tonantis,

quas olim fugiet perennis ignis!"

Haec inter rapidis focos crepantes

intrant passibus et minantur ipsis

flammarum trepidantibus caminis.

Nexus denique, qui manus retrorsus

in tergum reuocauerant reuinctas,

intacta cute decidunt adusti.

Non ausa est cohibere poena palmas

in morem crucis ad patrem leuandas,

soluit bracchia, quae deum precentur.

Priscorum specimen trium putares,

quos olim Babylonicum per ignem

cantantes stupuit tremens tyrannus.

Illis sed pia flamma tunc pepercit

nondum tempore passionis apto

nec mortis decus inchoante Christo.

Hos cum defugeret uaporus ardor,

orant, ut celer ignis aduolaret

et finem daret anxiis periclis.

Exorata suos obire tandem

maiestas famulos iubet caducis

missos corporibus sibique reddi.

Vidit praesidis ex domo satelles

caelum martyribus patere apertum

insignesque uiros per astra ferri.

Quin et filiolae monens erili

ostendit sceleris notam paterni,

caelo uiuere, quos forum peremit.

Haec tum uirginitas palam uidere

per sudum meruit parente caeco,

ut crimen domini domus timeret.

Tum de corporibus sacris fauillae

et perfusa mero leguntur ossa,

quae raptim sibi quisque uindicabat.

Fratrum tantus amor domum referre

sanctorum cinerum dicata dona

aut gestare sinu fidele pignus.

Sed ne reliquias resuscitandas

et mox cum domino simul futuras

discretis loca diuidant sepulcris,

cernuntur niueis stolis amicti:

mandant restitui cauoque claudi

mixtim marmore puluerem sacrandum.

O triplex honor, o triforme culmen,

quo nostrae caput excitatur urbis,

cunctis urbibus eminens Hiberis!

Exultare tribus libet patronis,

quorum praesidio fouemur omnes

terrarum populi Pyrenearum.

Circumstet chorus ex utroque sexu

heros, uirgo, puer, senex, anulla,

uestrum psallite rite Fructuosum!

Laudans Augurium resultet hymnus

mixtis Eulogium modis coaequans,

reddamus paribus pares camenas.

Hinc aurata sonent in arce tecta,

blandum litoris exstet inde murmur

et carmen freta feriata pangant.

Olim tempus erit ruente mundo,

cum te, Tarraco, Fructuosus acri

soluet supplicio tegens ab igni.

Fors dignabitur et meis medellam

tormentis dare prosperante Christo

dulces hendecasyllabos reuoluens.

HYMNUS IN HONOREM QUIRINI MARTYRIS,

EPISCOPI ECCLESIAE SISCIANAE.

Insignem meriti uirum,

quirinum placitum deo,

urbis moenia Sisciae

concessum sibi martyrem

conplexu patrio fouent.

Hic sub Galerio duce,

qui tunc Illyricos sinus

urgebat dicionibus,

fertur catholicam fidem

inlustrasse per exitum.

Non illum gladii rigor

non incendia, non ferae

crudeli interitu necant,

sed lymfis fluuialibus

gurges, dum rapit, abluit.

Nil refert, uitreo aequore

an de flumine sanguinis

tinguat passio martyrem,

aeque gloria prouenit

fluctu quolibet uuida.

Summo pontis ab ardui

sanctae plebis episcopus

in praeceps fluuio datur

suspensum laqueo gerens

ingentis lapidem molae.

Deiectum placidissimo

amnis uertice suscipit

nec mergi patitur sibi

miris uasta natatibus

saxi pondera sustinens.

Spectant eminus e solo

doctorem pauidi greges;

nam Christi populus frequens

riparum sinuamina

stipato agmine saepserat.

Sed Quirinus, ut eminens

os circumtulit, heu, suos

exemplo trepidos uidet;

nil ipse proprii memor

inter stagna periculi

confirmat pia pectora

uerbis mitificis rogans,

ne quem talia terreant

neu constans titubet fides

aut poenam putet emori.

Dicentem fluitantibus

amnis terga uehunt uadis

nec substrata profunditas

saxoque et laqueo et uiro

audet sponte dehiscere.

Sensit martyr episcopus

iam partam sibi praeripi

palmam mortis et exitus

ascensumque negarier

aeterni ad solium patris:

"Hisu cunctipotens", ait,

"haudquaquam tibi gloria

haec est insolita aut noua

calcare fremitum maris

prona et flumina sistere.

Scimus discipulum Petrum,

cum uestigia tingueret

mortali trepidus pede,

dextrae subsidio tuae

subiecisse salum solo;

Iordanem quoque nouimus

tortis uerticibus uagum,

dum fertur rapido impetu,

ad fontem refluis retro

confugisse meatibus.

Haec miracula sunt tuae

uirtutis, domine, ut, modo

suspendar leue praenatans,

summo gurgite fluminis

cum collo scopulum traham.

Iam plenus titulus tui est

et uis prodita nominis,

quam gentilis hebet stupor:

absoluas, precor, optime,

huius nunc animae moras.

Quid possis, probat amnicus.

Qui uectat silicem, liquor.

Hoc iam, quod superest, cedo,

quo nil est pretiosius,

pro re, Christe deus, mori!"

Orantem simul halitus

et uox deserit et calor,

scandit spiritus ardua,

fit pondus graue saxeum,

corpus suscipiunt aquae.

DE LOCO, IN QUO MARTYRES PASSI SUNT,

NUNC BAPTISTERIUM EST CALAGURRI.

Electus Christo locus est, ubi corda probata

prouehat ad caelum sanguine, purget aqua.

Hic duo purpureum domini pro nomine caesi

martyrium pulchra morte tulere uiri.

Hic etiam liquido fluit indulgentia fonte

ac ueteres maculas diluit amne nouo.

Qui cupit aeternum caeli conscendere regnum,

huc ueniat sitiens, ecce parata uia est.

Ante coronati scandebant ardua testes

atria, nunc lotae celsa petunt animae.

Spiritus aeterno solitus descendere lapsu,

ut dederat palmam, sic tribuit ueniam.

Haurit terra sacros aut fonte aut sanguine rores

exundatque suo iugiter uda deo.

Ipse loci est dominus, laterum cui uulnere utroque

hinc cruor effusus fluxit et inde latex.

Ibitis hinc, ut quisque potest, per uulnera Christi

euectus gladiis alter et alter aquis.

PASSIO SANCTI CASSIANI FOROCORNELIENSIS

Sylla Forum statuit Cornelius; hoc Itali urbem

uocant ab ipso conditoris nomine.

Hic mihi, cum peterem te, rerum maxima Roma,

spes est oborta prosperum Christum fore.

Stratus humi tumulo aduoluebar, quem sacer ornat

martyr dicato Cassianus corpore.

Dum lacrimans mecum reputo mea uulnera et omnes

uitae labores ac dolorum acumina,

erexi ad caelum faciem, stetit obuia contra

fucis colorum picta imago martyris

plagas mille gerens, totos lacerata per artus,

ruptam minutis praeferens punctis cutem.

Innumeri circum pueri---miserabile uisu---

confossa paruis membra ligebant stilis,

unde pugillares soliti percurrere ceras

scholare murmur adnotantes scripserant.

Aedituus consultus ait: "quod prospicis, hospes,

non est inanis aut anilis fabula;

historiam pictura refert, quae tradita libris

ueram uetusti temporis monstrat fidem.

Praefuerat studiis puerilibus et grege multo

saeptus magister litterarum sederat,

uerba notis breuibus conprendere cuncta peritus

raptimque punctis dicta praepetibus sequi.

Aspera nonnumquam praecepta et tristia uisa

inpube uulgus mouerant ira et metu;

doctor amarus enim discenti semper efybo

nec dulcis ulli disciplina infantiae est.

Ecce fidem quatiens tempestas saeua premebat

plebem dicatam christianae gloriae.

Extrahitur coetu e medio moderator alumni

gregis, quod aris supplicare spreuerat.

Poenarum artifici quaerenti, quod genus artis

uir nosset alto tam rebellis spiritu,

respondent: "agmen tenerum ac puerile gubernat

fictis notare uerba signis inbuens."

"Ducite", conclamat, "captiuum ducite, et ultro

donetur ipsis uerberator paruulis.

Vt libet, inludant, lacerent inpune manusque

tinguant magistri feriatas sanguine;

ludum discipulis uolupe est ut praebeat ipse

doctor seuerus, quos nimis coercuit."

Vincitur post terga manus spoliatus amictu,

adest acutis agmen armatum stilis.

Quantum quisque odii tacita conceperat ira,

effundit ardens felle tandem libero.

Coniciunt alii fragiles inque ora tabellas

frangunt, relisa fronte lignum dissilit,

buxa crepant cerata genis inpacta cruentis

rubetque ab ictu curta et umens pagina.

Inde alii stimulos et acumina ferrea uibrant,

qua parte aratis cera sulcis scribitur,

et qua secti apices abolentur et aequoris hyrti

rursus nitescens innouatur area.

Hinc foditur Christi confessor et inde secatur,

pars uiscus intrat molle, pars scindit cutem.

Omnia membra manus pariter fixere ducente

totidemque guttae uulnerum stillant simul.

Major tortor erat, qui summa pupugerat infans,

quam qui profuuda perforarat uiscera,

ille leuis, quoniam percussor morte negata

saeuire solis scit dolorum spiculis,

hic, quanto interius uitalia condita pulsat.

Plus dat medellae, dum necem prope applicat.

"Este, precor, fortes et uincite uiribus annos,

quod defit aeuo, suppleat crudelitas!"

Sed male conatus tener infirmusque laborat,

tormenta crescunt, dum fatiscit carnifex.

"Quid gemis?" Exclamat quidam, "tute ipse magister

istud dedisti ferrum et armasti manus.

Reddimus ecce tibi tam milia multa notarum,

quam stando, flendo te docente excepimus.

Non potes irasci, quod scribimus; ipse iubebas,

numquam quietum dextera ut ferret stilum.

Non petimus totiens te praeceptore negatas,

auare doctor, iam scholarum ferias.

Pangere puncta libet sulcisque intexere sulcos,

flexas catenis inpedire uirgulas.

Emendes licet inspectos longo ordine uersus,

mendosa forte si quid errauit manus,

exerce imperium, ius est tibi plectere culpam,

si quis tuorum te notauit segnius."

Talia ludebant pueri per membra magistri

nec longa fessum poena soluebat uirum.

Tandem luctantis miseratus ab aethere Christus

iubet resolui pectoris ligamina

difficilesque moras animae ac retinacula uitae

relaxat artas et latebras expedit.

Sanguis ab interno uenarum fonte patentes

uias secutus deserit praecordia

totque foraminibus penetrati corporis exit

fibrarum anhelans ille uitalis calor.

"Haec sunt, quae liquidis expressa coloribus, hospes,

miraris, ista est Cassiani gloria.

Suggere, si quod habes iustum uel amabile uotum,

spes si qua tibi est, si quid intus aestuas!

Audit, crede, preces martyr prosperrimus omnes

ratasque reddit, quas uidet probabiles."

Pareo: conplector tumulum, lacrimas quoque fundo,

altar tepescit ore, saxum pectore.

Tunc arcana mei percenseo cuncta laboris,

tunc, quod petebarn, quod timebam, murmuro:

et post terga domum dubia sub sorte relictam

et spem futuri forte nutantem boni.

Audior, "urbem adeo, dextris successibus utor,

domum reuertor, Cassianum praedico.

SANCTI ROMANI MARTYRIS CONTRA GENTILES DICTA.

Romane, Christi fortis adsertor dei,

elinguis oris organum fautor moue,

largire comptum carmen infantissimo,

fac ut tuarum mira laudum concinam!

Nam scis et ipse posse mutos eloqui.

Plectrum palati et faucium saeuus tibi

tortor reuulsit nec tamen silentium

indixit ori, quo fatebaris deum.

Uox ueritatis testis extingui nequit,

nec si recisis palpitet meatibus.

Sic noster haerens sermo lingua debili

balbutit et modis laborat absonis,

sed si superno rore respergas iecur

et spiritali lacte pectus inriges,

uox inpeditos rauca laxabit sonos.

Euangelista scripsit ipsum talia

praecepta Messian dedisse apostolis:

"nolite uerba, cum sacramentum meum

erit canendum, prouidenter quaerere,

ego inparatis quae loquantur suggeram".

Sum mutus ipse, sed potens facundiae

mea lingua Christus luculente disseret.

Ipse explicabit, quos supremo spiritu

daemon tumultus, dum domatur, mouerit,

furore pestis peior in nouissimo.

Sic uulneratus anguis ictu spiculi

ferrum remordet et dolore saeuior

quassando pressis inmoratur dentibus,

hastile fixum sed manet profundius

nec cassa sentit morsuum pericula.

Galerius orbis forte Romani stature

ductor regebat, ut refert antiquitas,

inmitis, atrox, asper, inplacabilis.

Edicta late mundum in omnem miserat:

Christum negaret, quisque mallet uiuere.

Haec ille serpens ore dictat regio,

qui mortuorum de sepulcris exiens

clamat: "quid ante tempus aduentu cito

mea regna soluis? Parce, fili altissimi,

uel possidere corda porcorum iube?"

Praefectus istis inminens negotiis

Asclepiades ire mandat milites

ecclesiasten usque de sacrariis

raptare plebem mancipandam uinculis,

ni disciplinam Nazarenam respuat.

Mox ipse templum cogitans inrumpere

et dissipare sancta sanctorum studens

armis profanus praeparabat inpiis

altaris aram funditus pessum dare

foresque et ipsas in ruinam soluere.

Praecurrit index his repente cognitis

Romanus acris heros excellentiae,

uenire in armis perduelles nuntiat

animos pauentum praestruens hortatibus,

stent ut parati neue cedant turbini.

Conspirat uno foederatus spiritu

grex christianus, agmen inperterritum

matrum, uirorum, paruulorum, uirginum;

fixa et statuta est omnibus sententia

fidem tueri uel libenter emori.

Refert repulsus miles ad subsellia

plebis rebellis esse Romanum ducem:

flagrare cunctos peruicaci audacia,

iugulos retectos obstinate opponere,

quo gloriosa morte fortes oppetant.

Praeceps iubetur inde Romanus rapi

solusque ut incitator et fax omnium

pro contumaci plebe causam dicere.

It non resistens seque uinciri petit

flexas et ultro torquet in tergum manus.

Amor coronae paene praeuenit trucem

lictoris artem sponte nudas offerens

costas bisulcis exsecandas ungulis.

Inrumpit altum limen et praeconibus

stupore mutis ipse tortorem trahit.

Adstanti ob ora sic tyrannus incipit:

"infame monstrum, uilis, intestabilis

tu uentilator urbis et uulgi leuis

procella mentes inquietas mobiles,

ne se inperita turba dedat legibus.

Populate quiddam sub colore gloriae

inlitterata credidit frequentia,

ut se per aeuum consecrandos autument,

si bella diuis ceu gigantes inferant

uictique flammis obruantur montium.

Hoc tu parasti, perdite, spectaculum

cladis cruentae denecandis ciuibus,

quos ut profanos inpiati et saeculi

reos necesse est te magistro interfici,

tu causa mortis, tu malorum signifer.

Ni fallor, aequum est, ut, quod auctor inprobus

tolerare multos conpulisti ut carnifex,

in te recurrat proque tantis caedibus,

quae mox futurae, primus exitium luas

feras et ipse, quod ferendum suaseras."

His ille contra reddit ore libero:

"amplector, o praefecte, nec me subtraho,

ut pro fideli plebe solus inmoler

dignus subire cuncta, si me consulis,

quaecumque uestra iusserit crudelitas.

Intrare seruis idolorum ac daemonum

sanctam salutis non licet nostrae domum,

ne polluatur purus orandi locus;

confido sancto in spiritu numquam tibi

dandum, ut beatum limen attingas pede,

Nisi forte noster factus in nostrum gregem

mereare sumi, quod pater faxit deus."

Incensus his Asclepiades iusserat

euiscerandum corpus eculeo eminus

pendere et uncis uinculisque crescere.

Apparitores sed furenti suggerunt

illum uetusta nobilem prosapia

meritisque multis esse primum ciuium.

Iubet amoueri noxialem stipitem,

plebeia clarum poena ne damnet uirum.

"Tundatur", inquit, "terga crebris ictibus

plumboque ceruix uerberata extuberet.

Persona quaeque conpetenter plectitur

magnique refert, uilis an sit nobilis;

gradu reorum forma tormentis datur."

Pulsatus ergo martyr illa grandine

postquam inter ictus dixit hymnum plumbeos,

erectus infit: "absit, ut me nobilem

sanguis parentum praestet aut lex curiae;

generosa Christi secta nobilitat uiros.

Si, prima nostris quae sit incunabulis

origo, textu stemmatis recenseas,

dei parentis esse ab ore coepimus.

Cui quisque seruit, ille uere est nobilis,

patri rebellis inuenitur degener.

Honos deinde stemmati accedit nouus

et splendor ingens ut magistratus uenit,

si confitendi nominis testem probum

signent inusta ferri et ignis uulnera

et uim dolorum mors sequatur inclyta.

Caue, benignus esse peruerse uelis,

nec mi remissus leniter peperceris;

incumbe membris, tortor, ut sim nobilis!

His ampliatus si fruar successibus,

genus patris matrisque flocci fecero.

Haec ipsa uestra dignitatum culmina

quid esse censes? Nonne cursim transeunt

fasces, secures, sella, praetextae togae,

lictor, tribunal et trecenta insignia,

quibus tumetis moxque detumescitis?

Cum consulatum initis, ut uernae solent --

pudet fateri -- farre pullos pascitis;

aquila ex eburn sumit adrogantiam

gestator eius ac superbit beluae

inflatus osse, cui figura est alitis.

Iam si sub aris ad sigillorum pedes

iaceatis infra sectilem quercum siti,

quid esse uobis aestimem proiectius?

Nudare plantas ante carpentum scio

proceres togatos matris Ideae sacris.

Lapis nigellus euehendus essedo

muliebris oris clausus argento sedet,

quem dum ad lauacrum praeeundo ducitis

pedes remotis atterentes calceis,

Almonis usque peruenitis riuulum.

Quid illa turpis pompa? Nempe ignobiles

nos esse monstrat, cum luperci curritis.

Quem seruulorum non rear uilissimum,

nudus plateas si per omnes cursitans

pulset puellas uerbere ictas ludicro?

Miseret tuorum me sacrorum et principum

morumque, Roma, saeculi summum caput.

Age, explicemus, si placet, mysteria,

praefecte, uestra: iam necesse est audias,

nolis uelisne, quid colatis sordium.

Nec terret ista, qua tumes, uaesania,

quod uultuosus, quod supinus, quod rigens

tormenta leti comminaris asperi;

si me mouere rebus ullis niteris,

ratione mecum, non furore, dimica!

Iubes, relictis patris et Christi sacris

ut tecum adorem feminas mille ac mares,

deas deosque deque sexu duplici

natos, nepotes, abnepotes, editos

et tot stuprorum sordidam prosapiam.

Nubunt puellae, saepe luduntur dolis,

amasionum conprimuntur fraudibus,

incesta feruent, furta moechorum calent,

fallit maritus, odit uxor paelicem,

deos catenae conligant adulteros.

Ostende, quaeso, quas ad aras praecipis

ueruece caeso fumet ut caespes meus?

Delfosne pergam? Sed uetat palestrici

corrupta ephybi fama, quem uester deus

effeminauit gymnadis licentia.

Mox fleuit inpuratus occisum graui

disco et dicauit florulentum subcubam;

conductus idem pauit alienum pecus,

furem deinde perditi passus gregis

segnis bubulcus tela et ipsa perdidit.

An ad Cybcbes ibo lucum pineum?

Puer sed obstat gallus ob libidinem

per triste uulnus perque sectum dedecus

ab inpudicae tutus amplexu deae,

per multa Matri sacra plorandus spado.

Sed, credo, magni limen amplectar Iouis,

qui si citetur legibus uestris reus,

laqueis minacis implicatus Iuliae

luat seueram uictus et Scantiniam

te cognitore dignus ire in carcerem.

Quid, aureorum conditorem temporum

censes colendum? Quem fugacem non negas

latuisse furtim, dum reformidat malum,

quem si beate uiuere audit Iuppiter,

plectat necesse est occulendi conscios.

Quid, inter aras dissidentum numinum

putas agendum? Martis indignabitur

offensa uirtus, si colatur Lemnius,

Iunonis iram sentiet, quisque ut deum

signo aut sacello consecrarit Herculem.

Dicis licenter haec poetas tingere,

sed sunt et ipsi talibus mysteriis

tecum dicati, quodque describunt, colunt.

Tu cur piaclum tam libenter lectitas,

cur in theatris te uidente id plauditur?

Cygnus stuprator peccat inter pulpita,

saltat Tonantem tauricornem ludius,

spectator horum pontifex summus sedes

ridesque et ipse nec negando diluis,

cum fama tanti polluatur numinis.

Cur tu, sacrate, per cachinnos solueris,

cum se maritum fingit Alcmenae deus?

Meretrix Adonero uulneratum scaenica

libidinoso plangit adfectu palam,

nec te lupanar Cypridis sanctae mouet?

Quid, quod sub ipsis ueritas signis patet,

formata in aere criminum uestigiis?

Quid uult sigillum semper adfixum Ioui

auis ministrae? Nempe uelox armiger

leno, exoletum qui tyranno pertulit.

Facem recincta ueste praetendit Ceres:

cur, si deorum nemo rapuit uirginem,

quam nocte quaerens mater errat peruigil?

Fusos rotantem cernimus Tirintium:

cur, si Neaerae non fuit ludibrio?

Quid, rusticorum monstra detester deum,

Faunos, Priapos, fistularum praesides,

nymfas natantes incolasque aquatiles,

sitas sub alto more ranarum lacu,

diuinitatis ius in algis uilibus?

Ad haec colenda me uocas, censor bone?

Potesne quidquam tale, si sanum sapis,

sanctum putare? Nonue pulmonem mouet

derisus istas intuens ineptias,

quas uinolentae somniis fingunt anus?

Aut si, quod usquam est uanitatis mysticae,

nobis colendum est, ipse primus incipe.

Promisce adora, quidquid in terris sacri est,

deos Latinos et deos Aegyptios,

quis Roma libat, quis Canopus supplicat.

Venerem precaris, conprecare et simiam;

placet sacratus aspis Aesculapii:

crocodillus, ibis et canis cur displicent?

Adpone porris religiosas arulas,

uenerare acerbum caepe, mordax allium.

Fuliginosi ture placantur lares

et respuuntur consecrata holuscula?

Aut unde maior esse maiestas focis

quam nata in hortis sarculatis creditur,

si numen ollis, numen et porris inest?

Sed pulchra res est forma in aere sculptilis:

quid inprecabor officinis Graeciae,

quae condiderunt gentibus stultis deos?

Forceps Mironis, malleus Polycliti

natura uestrum est atque origo caelitum.

Ars seminandis efficax erroribus

barbam rigentem dum Iouis circumplicat,

dum defluentem leniter flectens comam

limat capillos et corimbos Liberi

et, dum Mineruae pectus hydris asperat,

Iniecit atram territis formidinem,

ut fulmen aeris ceu Tonantis horreant,

tremant uenenum sibilantis Gorgonae,

putent ephybum post triumphos Indicos

ferire thyrso posse, cum sit ebrius.

Tum quod Dianam molle succinctam uident,

uenantis arcum pertimescunt uirginis;

si forte uultum tristioris Herculis

liquore crispo massa finxit fusilis,

clauam minari, ni colatur, creditur.

Iam quis pauentum corda terror occultat,

Iunonis iram si polite expresserit?

Uelut retortis intuens obtutibus

auertat ora de litantis hostia,

lapis seuera fronte mentitur minas.

Miror, quod ipsum non sacrastis Mentorem

nec templum et aras ipse Fidias habet,

fabri deorum uel parentes numinum,

qui si caminis institissent segnius,

non esset ullus Iuppiter conflatilis.

Non erubescis, stulte, pago dedite,

te tanta semper perdidisse obsonia,

quae dis ineptus obtulisti talibus,

quos trulla, peluis, cantharus, sartagines,

fracta et liquata contulerunt uascula?

Ignosco fatuis haec tamen uulgaribus,

quos lana terret discolora in stipite,

quos saepe falsus circulator decipit,

quibus omne sanctum est, quod pauendum rancidae

edentularum cantilenae suaserint;

Uos eruditos miror et doctos uiros,

perpensa uitae quos gubernat regula,

nescire uel diuina uel mortalia

quo iure constent, quanta maiestas regat,

quidquid creatum est, quae creauit omnia.

Deus perennis, res inaestimabilis,

non cogitando, non uidendo clauditur,

excedit omnem mentis humanae modum

nec conprehendi uisibus nostris ualet

extraque et intus inplet ac superfluit.

Intemporalis, antequam primus dies,

esse et fuisse semper unus obtinet;

lux ipse uera ueri et auctor luminis,

cum lumen esset, lumen effudit suum,

ex luce fulgor natus hic est filius.

Vis una patris, uis et una est filii

unusque ab uno lumine splendor satus

pleno refulsit claritatis numine;

natura simplex pollet unius dei

et, quidquid usquam est, una uirtus condidit:

caelum solumque, uim marini gurgitis,

globos dierum noctiumque praesides,

uentos, procellas, fulgura, imbres, nubila,

septem triones, hesperos, aestus, niues,

fontes, pruinas et metalla et flumina;

praerupta, plana, montium conuallia,

feras, uolucres, reptiles, natatiles,

iumenta, pecua, subiugales, beluas,

flores, frutecta, germina, herbas, arbores,

quae sunt odori quaeque uernant esui.

Haec non labore et arte molitus deus

sed iussione, quam potestas protulit,

mandauit esse; facta sunt, quae non erant,

uerbo creauit omniformem machinam,

uirtus paterna semper in uerbo fuit.

Cognostis ipsum, nunc colendi agnoscite

ritum modumque, quale sit templi genus,

quae dedicari sanxerit donaria,

quae uota poscat, quos sacerdotes uelit,

quod mandet illic nectar inmolarier.

Aedem sibi ipse mente in hominis condidit

uiuam, serenam, sensualem, flabilem,

solui incapacem posse nec distructilem,

pulchram, uenustam, praeminentem culmine,

discriminatis inlitam coloribus.

Illic sacerdos stat sacrato in limine

foresque primas uirgo custodit Fides,

innexa crines uinculis regalibus

poscit litari uictimas Christo et patri,

quas scit placere candidatas, simplices:

frontis pudorem, cordis inocentiam,

pacis quietem, castitatem corporis,

dei timorem, regulam scientiae,

ieiuniorum parcitatem sobriam,

spem non iacentem, semper et largam manum.

Ex his amoenus hostiis surgit uapor

uincens odorem balsami, turis, croci,

auras madentes Persicorum aromatum,

sublatus inde caelum adusque tollitur

et prosperatum dulce delectat deum.

Hanc disciplinam quisquis infensus uetat,

uetat probatum uiuere et sanctum sequi,

uetat uigorem mentis alte intendere

nostrique acumen ignis ad terram uocat

nec excitari uim sinit prudentiae.

O mersa limo caecitas gentilium,

o carnulenta nationum pectora,

o spissus error, o tenebrosum genus

terris amicum, deditum cadaueri,

subiecta semper intuens, numquam supra!

Furorne summus ultima et dementia est

deos putare, qui creantur nuptiis,

rem spiritalem terrulente quaerere,

elementa mundi consecrare altaribus,

id, quod creatum est, conditorem credere,

deasceato supplicate stipiti,

uerris cruore scripta saxa spargere,

aras ofellis obsecrare bubulis,

homines fuisse cum scias, quos consecras,

urnas reorum morticinas lambere?

Desiste, iudex saeculi, tantum nefas

uiris iubere fortibusque et liberis!

Nil est amore ueritatis celsius;

dei perennis nomen adserentibus

nihil pauori est, mors et ipsa subiacet.

Dudum coquebat disserente martyre

Asclepiades intus iram subdolam

stomachatus alto felle, dum longum silet

bilemque tectis concipit praecordiis,

tandem latentis uim furoris euomit:

"Pro Iuppiter! Quid est, quod ex hoc audio?

Stat inter aras et deorum imagines

et, quod fateri cogor, in medio foro

tacente memet ac perorat perditus,

quidquid sacrorum est ore foedans inpio.

O fas priorum, moris o prisci status!

Inuenta regum pro salute publica

Pompiliorum nostra carpunt saecula.

Quis hos sofistas error inuexit nouus,

qui non colendos esse diuos disputent?

Nunc dogma nobis christianurn nascitur

post euolutos mille demum consules

ab urbe Roma, ne retexam Nestoras.

Quidquid nouellum surgit, olim non fuit.

Uis summa rerum nosse? Pyrram consule!

Vbi iste uester tunc erat summus deus,

diuum fauore cum puer Mauortius

fundaret arcem septicollem Romulus?

Quod Roma pollet auspicato condita,

Ioui Statori debet et dis ceteris.

Hoc sanctum ab aeuo est, hoc ab atauis traditum:

placanda nobis pro triumphis principis

delubra, faustus ut secundet gloriam

procinctus utque subiugatis hostibus

ductor quietum frenet orbem legibus.

Accingere ergo, quisquis es, nequissime,

pro principali rite nobiscum deos

orare uita uel, quod hostem publicum

pati necesse est, solue poenam sanguine:

spreuisse templa respuisse est principem."

Tunc ille: "Numquam pro salute et maximis

fortissimisque principis cohortibus

aliter precabor, quam fidele ut militent

Christique lymfis ut renascantur patri,

capiant et ipsum caelitus paraclitum,

ut idolorum respuant caliginem,

cernant ut illud lumen aeternae spei

non suculentis influens obtutibus

nec corporales per fenestras emicans,

puris sed intus quod relucet mentibus.

Pupilla carnis crassa crassum perspicit

et res caduca, quod resoluendum est, uidet,

liquidis uidendis aptus est animae liquor,

natura feruens sola feruentissimae

diuinitatis uim coruscantem capit.

Hoc, opto, lumen imperator nouerit

tuus meusque, si uelit fieri meus;

nam si resistit christiano nomini,

meus ille talis imperator non erit,

scelus iubenti, crede, numquam seruiam."

"Statis, ministri?" Clamitans iudex ait,

"statis manusque continetis uindices?

Non rupta sulcis dissecatis uiscera,

animam nec intus abditam rimamini,

erumpit unde uox profana in principem?"

Scindunt utrumque milites teterrimi

mucrone hiulco pensilis latus uiri,

sulcant per artus longa tractim uulnera,

obliqua rectis, recta transuersis secant

et iam retectis pectus albet ossibus.

Nitendo anhelant, diffluunt sudoribus,

cum sit quietus heros, in quem saeuiunt.

Haec inter addit sponte Romanus loqui:

"si quaeris, o praefecte, uerum noscere,

hoc omne, quidquid lancinamur, non dolet.

Dolet, quod error pectori insedit tuo,

populos quod istos perditos tecum trahis.

Currunt frequentes undique ad spectaculum,

gentile uulgus, heu, gemenda corpora,

crudumque nostrae sortis exemplum tremunt.

Audite cuncti, clamo longe ac praedico,

emitto uocem de catasta celsior:

Christus paternae gloriae splendor, deus,

rerum creator, noster idem particeps

spondet salutem perpetem credentibus,

animae salutem, sola quae non occidit,

sed iuge durans dispares casus subit:

aut luce fulget aut tenebris mergitur,

Christum secuta patris intrat gloriam,

disiuncta Christo mancipatur tartaro.

Curanda mercis qualitas, quaenam mihi

contingat olim perpetis substantiae;

nam membra parui pendo, quo pacto cadant,

casura certe lege naturae suae.

Instat ruina; quod resoluendum est, ruat.

Nec distat, ignis et fidiculae saeuiant,

an corpus aegrum languor asper torqueat,

cum saepe morbos maior armet saeuitia.

Non ungularum tanta uis latus fodit,

mucrone quanto dira pulsat pleurisis,

nec sic inusta lamminis ardet cutis,

ut febris atro felle uenas exedit

uel summa pellis ignis obductus coquit

papulasque feruor aestuosus excitat:

credas cremari stridulis cauteribus.

Miserum putatis, quod retortis pendeo

extentus ulnis, quod reuelluntur pedes,

conpago neruis quod sonat crepantibus:

sic heiulantes ossa clamant diuidi,

nodosa torquet quos podagra et artrisis.

Horretis omnes hasce carnificum manus:

num mitiores sunt manus medentium,

laniena quando saeuit Hippocratica?

Uiuum secatur uiscus et recens cruor

scalpella tinguit, dum putredo abraditur.

Putate ferrum triste chirurgos meis

inferre costis, quod secat salubriter;

non est amarum, quo reformatur salus:

uidentur isti carpere artus tabidos,

sed dant medellam rebus intus uiuidis.

Quis nescit autem, quanta corruptela sit

contaminatae carnis ac solubilis?

Sordet, tumescit, liquitur, faetet, dolet,

inflatur ira, soluitur libidine,

plerumque felle tincta liuores trahit.

Aurum regestum nonne carni adquiritur?

Inlusa uestis, gemma, bombyx, purpura

in carnis usum mille quaeruntur dolis,

luxus uorandi carnis aruinam fouet,

carnis uoluptas omne per nefas ruit.

Medere, quaeso, carnifex, tantis malis,

concide, carpe fomitem peccaminum,

fac, ut resecto debilis carnis situ

dolore ab omni mens supersit libera

nec gestet ultra, quod tyrannus amputet.

Nec terrearis turba circumstantium:

hoc perdo solum, quod peribit omnibus,

regi, clienti pauperique et diuiti.

Sic uernularum, sic senatorum caro

tabescit, imo cum sepulcro condita est.

Iactura uilis mordet et damnum leue,

si, quo carendum est, perdere extimescimus.

Cur, quod necesse est, non uoluntas occupat,

natura cur non uertit in rem gloriae?

Legale damnum deputemus praemiis.

Sed praemiorum forma quae sit fortibus,

uideamus, illa nempe, quae numquam petit.

Caelo refusus subuolabit spiritus,

dei parentis perfruetur lumine

regnante Christo stans in arce regia.

Quandoque caelum ceu liber plicabitur,

cadet rotati solis in terram globus,

sferam ruina menstrualem distruet,

deus superstes solus et iusti simul

cum sempiternis permanebunt angelis.

Contemne praesens utile, o prudens homo,

quod terminandum, quod relinquendum est tibi,

omitte corpus, rem sepulcri et funeris,

tende ad futuram gloriam, perge ad deum,

agnosce, qui sis, uince mundum et saeculum!"

Vixdum elocutus martyr hanc peregerat

orationem, cum furens interserit

Asclepiades: "uertat ictum carnifex

in os loquentis inque maxillas manum

sulcosque acutos et fidiculas transferat.

Verbositatis ipse rumpatur locus,

scaturrientes perdat ut loquacitas

sermonis auras perforatis follibus,

quibus sonandi nulla lex ponit modum;

ipsa et loquentis uerba torqueri uolo."

Inplet iubentis dicta lictor inpius;

charaxat ambas ungulis scribentibus

genas cruentis et secat faciem notis,

hirsuta barbis soluitur carptim cutis

et mentum adusque uultus omnis scinditur.

Martyr fluentem fatur inter sanguinem:

"grates tibi, o praefecte, magnas debeo,

quod multa pandens ora iam Christum loquor:

artabat ampli nominis praeconium

meatus unus, inpar ad laudes dei.

Rimas patentes inuenit uox edita

multisque fusa rictibus reddit sonos

hinc inde plures et profatur undique

Christi patrisque sempiternam gloriam:

tot ecce laudant ora, quot sunt uulnera."

Tali repressus cognitor constantia

cessare poenam praecipit, tunc sic ait:

"per Solis ignes iuro, qui nostros dies

reciprocatis administrat circulis,

cuius recursu lux et annus ducitur,

ignes parandos iam tibi tristis rogi,

qui fine digno corpus istud deuorent,

quod perseuerans tam resistit nequiter

sacris uetustis nec dolorum spiculis

uictum fatiscit fitque poenis fortius.

Quis hunc rigorem pectori iniecit stupor?

Mens obstinata est, corpus omne obcalluit,

tantus nouelli dogmatis regnat furor:

hic nempe uester Christus haud olim fuit,

quem tu fateris ipse suffixum cruci."

"Haec illa crux est omnium nostrum salus",

Romanus inquit, "hominis haec redemptio est.

Scio incapacem te sacramenti, inpie,

non posse caecis sensibus mysterium

haurire nostrum: nil diurnum nox capit.

Tamen in tenebris proferam claram facem,

sanus uidebit, lippus oculos obteget.

Remouete lumen, dicet insanabilis,

iniuriosa est nil uidenti claritas.

Audi, profane, quod grauatus oderis!

Regem perennem rex perennis protulit

in se manentem nec minorem tempore,

quia tempus illum non tenet; nam fons retro

exordiorum est et dierum et temporum,

ex patre Christus: hoc pater quod filius.

Hic se uidendum praestitit mortalibus,

mortale corpus sumpsit inmortalitas,

ut, dum caducum portat aeternus dens,

transire nostrum posset ad caelestia:

homo est peremptus et resurrexit deus.

Congressa mors est membra gestanti deo;

dum nostra temptat, cessit inmortalibus.

Stultum putatis hoc, sofistae saeculi,

sed stulta mundi summus elegit pater,

ut stultus esset saeculi prudens dei.

Antiquitatem Romuli et Mauortiam.

Lupam renarras primum et omen uulturum.

Si res nouellas respuis, nil tam recens:

uix mille fastis inplet hanc aetatulam

cursus dierum conditore ab augure.

Sescenta possum regna pridem condita

proferre toto in orbe, si sit otium,

multo ante clara, quam capellam Gnosiam

suxisse fertur Iuppiter, Martis pater.

Sed illa non sunt, haec et olim non erunt.

Crux ista Christi, quam nouellam dicitis,

nascente mundo factus ut primum est homo,

expressa signis, expedita est litteris,

aduentus eius mille per miracula

praenuntiatus ore uatum consono.

Reges, profetae iudicesque et principes

uirtute, bellis, cultibus sacris, stilo

non destiterunt pingere formam crucis,

crux praenotata, crux adumbrata est prius,

crucem uetusta conbiberunt saecula.

Tandem retectis uocibusque profeticis

aetate nostra conprobata antiquitas

coram refulsit ore conspicabili,

ne fluctuaret ueritas dubia fide,

si non pateret teste uisu comminus.

Hinc nos et ipsum non perire credimus

corpus, sepulcro quod uorandum traditur,

quia Christus in se mortuum corpus cruci

secure excitatum uexit ad solium patris

uiamque cunctis ad resurgendum dedit.

Crux illa nostra est, nos patibulum ascendimus,

nobis peremptus Christus et nobis deus

Christus reuersus, ipse qui moriens homo est,

natura duplex: moritur et mortem domat,

reditque in illud, quod perire nesciat.

Dixisse pauca sit satis de mysticis

nostrae salutis deque processu spei;

iam iam silebo: margaritas spargere

Christi uetamur inter inmundos sues,

lutulenta sanctum ne terant animalia.

Sed quia profunda non licet luctarier

ratione tecum, consulamus proxima:

interrogetur ipsa naturalium

simplex sine arte sensuum sententia,

fuci inperitus fac ut adsit arbiter.

Da septuennem circiter puerum aut minus,

qui sit fauoris liber et non oderit

quemquam nec ullum mentis in uitium cadat;

periclitemur, quid recens infantia

dicat sequendum, quid nouus sapiat uigor."

Hanc ille sancti martyris uocem libens

amplexus unum de caterua infantium

paruum nec olim lacte depulsum capi

captumque adesse praecipit: "quiduis roga",

inquit, "sequamur, quod probarit pusio."

Romanus ardens experiri innoxiam

lactantis oris indolem: "filiole", ait,

"dic, quid uidetur esse uerum et congruens,

unumne Christum colere et in Christo patrem,

an conprecari mille formarum deos?"

Adrisit infans nec moratus rettulit:

"est quidquid illud, quod ferunt homines deum,

unum esse oportet, et, quod uni, est unicum.

Cum Christus hoc sit, Christus est uerus deus,

genera deorum multa nec pueri putant."

Stupuit tyrannus sub pudore fluctuans

nec uim decebat innocenti aetatulae

inferre leges nec loquenti talia

furor sinebat efferatus parcere:

"quis auctor", inquit, "uocis est huius tibi?"

Respondit ille: "mater et matri deus:

illa ex parente spiritu docta inbibit,

quo me inter ipsa pasceret cunabula,

ego ut gemellis uberum de fontibus

lac paruus hausi, Christum et hausi credere."

"Ergo ipsa mater adsit", exclamat, "cedo",

Asclepiades, "disciplinae et exitum

tristem suae magistra spectet inpia,

male eruditi torqueatur funere

infantis orba, quemque corrupit, fleat.

Absit, ministros uilis ut muliercula

nostros fatiget: quantulus autem dolor

uexabit artus mortis auxilio breuis!

Oculi parentis punientur acrius,

quam si cruentae membra carpant ungulate."

Vix haec profatus pusionem praecipit

sublime tollant et manu pulsent nates,

mox et remota ueste uirgis uerberent

tenerumque duris ictibus tergum secent,

plus unde laetis quam cruoris defluat.

Quae cautis illud perpeti spectaculum,

quis ferre possit aeris aut ferri rigor?

Inpacta quotiens corpus attigerat salix,

tenui rubebant sanguine uda uimina,

quem plaga fierat roscidis liuoribus.

Ferunt minaces uerberantium genas

inlacrimasse sponte dimanantibus

guttis per ora barbarum frementia,

scribas et ipsos et coronam plebium

proceresque siccis non stetisse uisibus.

At sola mater hisce lamentis caret,

soli sereno frons renidet gaudio:

stat in piorum corde pietas fortior

amore Christi contumax doloribus

firmatque sensum mollis indulgentiae.

Sitire sese paruus exclamauerat --

animae aestuantis ardor in cruciatibus

hoc exigebat, lymfae ut haustum posceret --,

quem torua mater eminus triste intuens

uultu et seueris uocibus sic increpat:

"Puto, inbecillo, nate, turbaris metu

et te doloris horror adflictum domat.

Non hanc meorum uiscerum stirpem fore

deo spopondi, non in hanc spem gloriae

te procreaui, cedere ut leto scias.

Aquam bibendam postulas, cum sit tibi

fons ille uiuus praesto, qui semper fluit

et cuncta solus inrigat uiuentia,

intus forisque spiritum et corpus simul,

aeternitatem largiens potantibus.

Venies ad illud mox fluentum, si modo

animo ac medullis solus ardor aestuet

uidere Christum, quod semel potum adfatim

sic sedat omnem pectoris flagrantiam,

uita ut beata iam sitire nesciat.

Hic, hic bibendus, nate, nunc tibi est calix,

mille in Bethleem quem biberunt paruuli:

oblita lactis et papillarum inmemor

aetas amaris, mox deinde dulcibus

refecta poclis mella sumpsit sanguinis.

Exemplum ad istud nitere, o fortis puer,

generosa prolis matris et potentia!

Omnes capaces esse uirtutum pater

mandauit annos, neminem excepit diem

ipsis triumphos adnuens uagitibus.

Scis, saepe dixi, cum docenti adluderes

et garrulorum signa uerborum dares,

Isaac fuisse paruulum patri unicum,

qui, cum inmolandus aram et ensem cerneret,

ultro sacranti colla praebuerit seni.

Narraui et illud nobile ac memorabile

certamen, una matre quod septem editi

gessere pueri, sed tamen factis uiri,

hortante eadem matre in ancipiti exitu,

poenae et coronae sanguini ut ne parcerent.

Videbat ipsos apparatus funerum

praesens suorum nec mouebatur parens

laetata, quotiens aut oliuo stridula

sartago frixum torruisset puberem

dira aut cremasset lamminarum inpressio.

Comam cutemque uerticis reuulserat

a fronte tortor, nuda testa ut tegmine

ceruicem adusque dehonestaret caput;

clamabat illa: "patere, gemmis uestiet

apicem hunc corona regio ex diademate."

Linguam tyrannus amputari iusserat

uni ex ephybis; mater aiebat: "satis

iam parta nobis gloria est, pars optima

deo inmolatur ecce nostri corporis,

digna est fidelis lingua, quae sit hostia.

Interpres animi, enuntiatrix sensuum,

cordis ministra, praeco operti pectoris,

prima offeratur in sacramentum necis

et sit redemptrix prima membrorum omnium,

ducem dicatam mox sequentur cetera.

His Maccabeos incitans stimulis parens

hostem subegit subiugatum septies,

quot feta natis, tot triumphis inclyta;

me partus unus ut feracem gloriae,

mea uita, praestet, in tua est situm manu.

Per huius alui fida conceptacula,

per hospitalem mense bis quino larem,

si dulce nostri pectoris nectar tibi,

si molle gremium, grata si crepundia,

persiste et horum munerum auctorem adsere!

Quanam arte nobis uiuere intus coeperis,

nihilumque et illud, unde corpus, nescio,

nouit animator solus et factor tui;

inpendere ipsi, cuius ortus munere es,

bene in datorem, quod dedit, refuderis".

Talia canente matre iam laetus puer

uirgas strepentes et dolorem uerberum

ridebat. Hic tum cognitor pronuntiat:

"claudatur infans carcere et tanti mali

Romanus auctor torqueatur acrius".

Illum recentes per cicatricum uias

denuo exarabant, quaque acutum traxerant

paulo ante ferrum, mox recrudescentibus

plagis apertas persequebantur notas,

quos iam superbus uictor ignauos uocat.

"O non uirile robur, o molles manus,

unam labantis dissipare tam diu

uos non potesse fabricam corpusculi!

Uix jam cohaeret nec tamen penitus cadit

uincens lacertos dexterarum inertium.

Citius cadauer dentibus carpunt canes

longeque morsus uulturum efficacior

ad deuorandas carnis offas mortuae;

languetis inbelli fame ac fatiscitis,

gula est ferina sed socors edacitas".

Exarsit istis turbida ira iudicis

seque in supremam concitat sententiam:

"si te morarum paenitet, finem citum

subeas, licebit: ignibus uorabere

damnatus et fauilla iam tenuis fies."

Abiens at ille, cum foro abriperent uirum

truces ministri, pone respectans ait:

"appello ab ista, perfide, ad Christum meum

crudelitate, non metu mortis tremens,

sed ut probetur esse nil, quod iudicas".

"Quid differo", inquit ille, "utrosque perdere,

puerum ac magistrum, conplices sectae inpiae?

Gladius recidat uile uix hominis caput

infantis, istum flamma uindex concremet,

sit his sub uno fine dispar exitus."

Peruentum ad ipsum caedis inplendae locum.

Natum gerebat mater amplexu et sinu,

ut primitiuum crederes fetum geri

deo offerendum sancti Abelis ferculo,

lectum ex ouili, puriorem ceteris.

Puerum poposcit carnifex, mater dedit,

nec inmorata est fletibus, tantum osculum

inpressit unum: "uale", ait, "dulcissime,

et, cum beatus regna Christi intraueris,

memento matris, iam patrone ex filio!"

Dixit. Deinde, dum ferit ceruiculam

percussor ense, docta mulier psallere

hymnum canebat carminis Dauitici:

"pretiosa sancti mors sub aspectu dei,

tuus ille seruus, prolis ancillae tuae".

Talia retexens explicabat pallium

manusque tendebat sub ictu et sanguine,

uenarum ut undam profluam manantium

et palpitantis oris exciperet globum:

excepit et caro adplicauit pectori.

At parte campi ex altera inmanem pyram

texebat ustor fumidus pinu arida,

sarmenta mixtim subdita et faeni struem

spargens liquato rote feruentis picis,

quo flamma pastu cresceret ferocius.

Et iam retortis bracchiis furca eminus

Romanus actus ingerebatur rogo:

"scio", inquit ille, "non futurum, ut concremer,

nec passionis hoc genus datum est mihi,

et restat ingens quod fiat miraculum."

Haec eius orsa sequitur inmensus fragor

nubis ruentis, nimbus undatim nigro

praeceps aquarum flumine ignes obruit.

Alunt oliuo semiconbustas faces,

sed uincit imber iam madentem fomitem.

Trepidare teter carnifex rebus nouis

turbatus et, qua posset arte, insistere,

uersare torres cum fauillis umidis,

prunas maniplis confouere stuppeis

et semen ignis inter undas quaerere.

Quod cum tumenti nuntiatum iudici,

commouit iram fellis inplacabilis:

"quousque tandem summus hic nobis magus

inludet", inquit, "Thessalorum carmine

poenam peritus uertere in ludibrium?

Fortasse ceruix, si secandam iussero,

flecti sub ensem non patebit uulneri,

uel amputatum plaga collum diuidens

rursus coibit ac reglutinabitur

umerisque uertex eminebit additus.

Temptemus igitur ante partem quampiam

truncare ferro corporis superstitis,

ne morte simpla criminosus multiplex

cadat uel una perfidus caede oppetat:

quot membra gestat, tot modis pereat uolo.

Libet experiri, Lerna, sicut traditur,

utrum renatis pullulascat artubus

ac se inminuti corporis damnis nouum

instauret: ipse praesto erit tunc Hercules

hydrina suetus ustuire uulnera.

Iam nunc secandi doctus adsit artifex,

qui cuncta norit uiscerum confinia

uel nexa neruis disparare uincula:

date hunc, reuulsis qui medetur ossibus

aut fracta nodis sarciens conpaginat.

Linguam priorem detrahat radicitus,

quae corpore omni sola uiuit nequior;

illa et procaci pessima in nostros deos

inuecta motu fas profanauit uetus

audax et ipsi non pepercit principi."

Aristo quidam medicus accitus uenit,

proferre linguam praecipit. Profert statim

martyr retectam, pandit ima et faucium

ille et palatum tractat et digito exitum

uocis pererrans uulneri explorat locum.

Linguam deinde longe ab ore protrahens

scalpellum in usque guttur insertans agit.

Illo secante fila sensim singula

numquam momordit martyr aut os dentibus

conpressit artis nec cruorem sorbuit.

Inmotus et patente rictu constitit,

dum sanguis extra defluit scaturriens,

perfusa pulcher menta russo stemmate

fert et cruenti pectoris spectat decus

fruiturque et ostro uestis ut iam regiae.

Praefectus ergo ratus elinguem uirum

cogi ad sacrandum posse, cum uerbis carens

nil in deorum blateraret dedecus,

iubet reduci iam tacentem ac debilem

multo loquentis turbine olim territus.

Reponit aras ad tribunal denuo

et tus et ignem uiuidum in carbonibus

taurina et exta uel suilla abdomina;

ingressus ille, ut hos paratus perspicit,

insufflat, ipsos ceu uideret daemonas.

Inridet hoc Asclepiades laetior,

addit deinde: "numquid inclementius,

sicut solebas, es paratus dicere?

Effare quiduis ac perora et dissere;

permitto, uocem libere ut exerceas."

Romanus alto corde suspirans diu

gemitu querellam traxit et sic orsus est:

"Christum loquenti lingua numquam defuit,

nec uerba quaeras quo regantur organo,

cum praedicatur ipse uerborum dator.

Qui fecit, ut uis uocis expressa intimo

pulmone et oris torta sub testudine

nunc ex palato det repercussos sonos,

nunc temperetur dentium de pectine

sitque his agendis lingua plectrum mobile,

si mandet idem faucium sic fistulas

spirare flatu concinentes consono,

ut uerba in ipsis explicent meatibus

uel exitu oris, cymbalis profarier

nunc pressa parce labra, nunc hiantia,

dubitasne uerti posse naturae statum,

cui facta forma est, qualis esset primitus?

Hanc nempe factor uertere, ut libet, potest

positasque leges texere ac retexere,

linguam loquella ne ministram postulet.

Vis scire nostri numinis potentiam?

Fluctus liquentis aequoris pressit pede,

natura fluxa ac tenuis in solidum coit:

quam dispar illis legibus, quis condita est!

Solet natatus ferre, fert uestigia.

Habet usitatum munus hoc diuinitas,

quae uera nobis colitur in Christo et patre,

mutis loquellam, percitum claudis gradum,

surdis fruendam reddere audientiam,

donare caecis lucis insuetae diem.

Haec si quis amens fabulosa existimat,

uel ipse tute si parum fidelia

rebare pridem, uera cognoscas licet:

habes loquentem, cuius amputaueras

linguam: probatis cede iam miraculis."

Horror stupentem persecutorem subit

timorque et ira pectus in caliginem

uertere: nescit, uigilet anne somniet,

miratur haerens, quod sit ostenti genus:

formido frangit, armat indignatio.

Nec uim domare mentis effrenae potest

nec, quo furoris tela uertat, inuenit.

Postremo medicum saeuus insontem iubet

reum citari, nundinatum hunc arguit,

mercede certa pactus ut conluderet,

aut ferrum in ore nil agens et irritum

uersasse frustra seu retunsis tactibus

aut arte quadam uulnus inlatum breue,

quod sauciata parte linguam laederet

neruos nec omnes usque quaque abscideret.

Manere saluam uocis harmoniam probe

non posse, inani concauo uerba exprimi,

quae concrepare ligula moderatrix facit.

Esto, ut resultet spiritus uacuo specu,

echo sed exstat inde, non oratio.

Veris refutat medicus hanc calumniam:

"scrutare uel tu nunc latebras faucium

intraque dentes curiosum pollicem

circumfer haustus uel patentes inspice,

lateatne quidquam, quod regat spiramina.

Quamquam forassem forte si puncto leui

tenuiue linguam contigissem uulnere,

titubante plectro fatus esset debilis;

nam cum magistra uocis in uitium cadit,

usus necesse est et loquendi intercidat.

Fiat periclum, si placet, cuiusmodi

edat querellam quadrupes lingua eruta,

elinguis et quem porca grunnitum strepat,

cui uox fragosa, clamor est inconditus,

probabo mutam nil sonare stridulum.

Testor salutem principis me simplici

functum secantis arte, iudex optime,

seruisse iussis absque fraude publicis;

sciat hic, quis illi uerba suggillet deus,

ego, unde mutus sit disertus, nescio."

His sese Aristo purgat, at contra inpium

nil haec latronem christianorum mouent,

magis magisque fertur in uesaniam.

Quaerit, alienus sanguis ille asperserit

uirum, suone fluxerit de uulnere.

Respondit his Romanus: "eccum, praesto sum,

meus iste sanguis uerus est, non bubulus.

Agnoscis illum, quem loquor, miserrime

pagane, uestri sanguinem sacrum bouis,

cuius litata caede permadescitis?

Summus sacerdos nempe sub terram scrobe

acta in profundum consecrandus mergitur,

mire infulatus festa uittis tempora

nectens, corona tum repexus aurea,

cinctu Gabino sericam fultus togam.

Tabulis superne strata texunt pulpita

rimosa rari pegmatis conpagibus,

scindunt subinde uel terebrant aream

crebroque lignum perforant acumine,

pateat minutis ut frequens hiatibus.

Huc taurus ingens fronte torua et hispida

sertis reuinctus aut per armos floreis

aut inpeditis cornibus deducitur,

nec non et auro frons coruscat hostiae

saetasque fulgor brattealis inficit.

Hic ut statuta est inmolanda belua,

pectus sacrato diuidunt uenabulo;

eructat amplum uulnus undam sanguinis

feruentis inque texta pontis subditi

fundit uaporum flumen et late aestuat.

Tum per frequentes mille rimarum uias

inlapsus imber tabidum rorem pluit,

defossus intus quem sacerdos excipit

guttas ad omnes turpe subiectans caput

et ueste et omni putrefactus corpore.

Quin os supinat, obuias offert genas,

supponit aures, labra, nares obicit,

oculos et ipsos perluit liquoribus,

nec iam palato parcit et linguam rigat,

donec cruorem totus atrum conbibat.

Postquam cadauer sanguine egesto rigens

conpege ab illa flamines retraxerint,

procedit inde pontifex uisu horridus,

ostentat udum uerticem, barbam grauem,

uittas madentes atque amictus ebrios.

Hunc inquinatum talibus contagiis,

tabo recentis sordidam piaculi,

omnes salutant atque adorant eminus,

uilis quod illum sanguis et bos mortuus

foedis latentem sub cauernis lauerint.

Addamus illam, uis, hecatomben tuam,

centena ferro cum cadunt animalia

uariaque abundans caede restagnat cruor,

uix ut cruentis augures natatibus

possint meare per profundum sanguinis?

Sed quid macellum pingue puluinarium,

quid maximorum lancinatores gregum

euiscerata carne crudos criminor?

Sunt sacra, quando uosmet ipsi exciditis,

uotiuus et cum membra detruncat dolor.

Cultrum in lacertos exserit fanaticus

sectisque Matrem bracchiis placat deam,

furere ac rotari ius putatur mysticum;

parca ad secandum dextra fertur inpia,

caelum meretur uulnerum crudelitas.

Ast hic metenda dedicat genitalia,

numen reciso mitigans ab inguine

offert pudendum semiuir donum deae,

illam reuulsa masculini germinis

effluenti pascit auctam sanguine.

Vterque sexus sanctitati displicet,

medium retentat inter alternum genus,

mas esse cessat ille nec fit femina.

Felix deorum mater inberbes sibi

parat ministros lenibus nouaculis.

Quid, cum sacrandus accipit sfragitidas?

Acus minutas ingerunt fornacibus,

his membra pergunt urere, ut igniuerint;

quamcumque partem corporis feruens nota

stigmarit, hanc sic consecratam praedicant.

Functum deinde cum reliquit spiritus

et ad sepulcrum pompa fertur funeris,

partes per ipsas inprimuntur bratteae,

insignis auri lammina obducit cutem,

tegitur metallo, quod perustum est ignibus.

Has ferre poenas cogitur gentilitas,

hac dii coercent lege cultores suos:

sic daemon ipse ludit hos, quos ceperit,

docet exsecrandas ferre contumelias,

tormenta inuri mandat infelicibus.

At noster iste sanguis ex uestra fluit

crudelitate, uos tyrannide inpia

exulceratis innocentum corpora.

Si uos sinatis, incruente uiuimus,

at si cruente puniamur, uincimus.

Sed iam silebo, finis instat debitus,

finis malorum, passionis gloria,

iam non licebit, inprobe, ut licuit modo,

torquere nostra uel secare uiscera,

cedas necesse est uictus et jam desinas."

"Cessabit equidem tortor et sector dehinc",

iudex minatur, "sed peremptoris manus

succedet illis, strangulatrix faucium,

aliter silere nescit oris garruli

uox inquieta, quam tubam si fregero."

Dixit foroque protrahi iussit uirum,

trudi in tenebras noxialis carceris,

elidit illic fune collum martyris

lictor nefandus. Sic peracta est passio,

anima absoluta uinculis caelum petit.

Gesta intimasse cuncta fertur principi

praefectus addens ordinem uoluminum

seriemque tantae digerens tragoediae,

laetatus omne crimen in fasces refert

suum tyrannus chartulis uiuacibus.

Illas sed aetas conficit diutina,

fuligo timeat, puluis obducit situ,

carpit senectus aut ruinis obruit;

inscripta Christo pagina inmortalis est

nec obsolescit ullus in caelis apex.

Excepit adstans angelus coram deo

et quae locutus martyr et quae pertulit,

nec uerba solum disserentis condidit,

sed ipsa pingens uulnera expressit stilo

laterum, genarum pectorisque et faucium.

Omnis notata est sanguinis dimensio,

ut quamque plagam sulcus exarauerit,

altam, patentem, proximam, longam, breuem,

quae uis doloris quiue segmenti modus,

guttam cruoris ille nullam perdidit.

Hic in regestis est liber caelestibus,

monumenta seruans laudis indelebilis,

relegendus olim sempiterno iudici,

libramine aequo qui malorum pondera

et praemiorum conparabit copias.

Vellem sinister inter haedorum greges

ut sum futurus, eminus dinoscerer

atque hoc precante diceret rex optimus:

"Romanus orat, transfer hunc haedum mihi,

sit dexter, agnus induatur uellere."

AD VALERIANVM EPISCOPVM DE PASSIONE

HIPPOLYTI BEATISSIMI MARTYRIS.

Innumeros cineres sanctorum Romula in urbe

uidimus, o Christi Valeriane sacer.

Incisos tumulis titulos et singula quaeris

nomina: difficile est, ut replicare queam.

Tantos iustorum populos furor inpius hausit,

cum coleret patrios Troia Roma deos.

Plurima litterulis signata sepulcra loquuntur

martyris aut nomen aut epigramma aliquod,

sunt et muta tamen tacitas claudentia tumbas

marmora, quae solum significant numerum.

Quanta uirum iaceant congestis corpora aceruis,

nosse licet, quorum nomina nulla legas.

Sexaginta illic defossas mole sub una

reliquias memini me didicisse hominum,

quorum solus habet conperta uocabula Christus,

utpote quos propriae iunxit amicitiae.

Haec dum lustro oculis et sicubi forte latentes

rerum apices ueterum per monumenta sequor,

inuenio Hippolytum, qui quondam scisma Nouati

presbiter attigerat nostra sequenda negans,

usque ad martyrii prouectum insigne tulisse

lucida sanguinei praemia supplicii.

Nec mirere senem peruersi dogmatis olim

munere ditatum catholicae fidei.

Cum iam uaesano uictor raperetur ab hoste

exultante anima carnis ad exitium,

plebis amore suae multis comitantibus ibat;

consultus quaenam secta foret melior,

respondit: "fugite, o miseri, exsecranda Nouati

scismata, catholicis reddite uos populis!

Vna fides uigeat, prisco quae condita templo est,

quam Paulus retinet quamque cathedra Petri.

Quae docui, docuisse piget: uenerabile martyr

cerno, quod a cultu rebar abesse dei."

His ubi detorsit laeuo de tramite plebem

monstrauitque sequi, qua uia dextra uocat,

seque ducem recti spretis anfractibus idem

praebuit, erroris qui prius auctor erat,

sistitur insano rectori christicolas tunc

ostia uexanti per Tiberina uiros.

Illo namque die Roma secesserat, ipsos

peste Suburbanos ut quateret populos,

non contentus humum celsae intra moenia Romae

tinguere iustorum caedibus assiduis.

Ianiculum cum iam madidum, fora, rostra, Suburam

cerneret eluuie sanguinis affluere,

protulerat rabiem Tyrreni ad litoris oram

quaeque loca aequoreus proxima portus habet.

Inter carnifices et constipata sedebat

officia exstructo celsior in solio,

discipulos fidei detestandique rebelles

idolii ardebat dedere perfidiae.

Carcereo crinita situ stare agmina contra

iusserat horrendis excrucianda modis.

Inde catenarum tractus, hinc lorea flagra

stridere, uirgarum concrepitare fragor,

ungula fixa cauis costarum cratibus altos

pandere secessus et lacerare iecur.

Ac iam lassatis iudex tortoribus ibat

in furias cassa cognitione fremens --

nullus enim Christi ex famulis per tanta repertus

supplicia, auderet qui uitiare animam --

inde furens quaesitor ait: "iam, tortor, ab unco

desine, si uana est quaestio, morte agito.

Huic abscide caput, crux istum tollat in auras

uiuentesque oculos offerat alitibus;

hos rape praecipites et uinctos conice in ignem,

sit pyra, quae multos deuoret una reos.

En tibi, quos properes rimosae inponere cumbae

pellere et in medii stagna profunda freti.

Quos ubi susceptos rabidum male suta per aequor

uexerit et tumidis caesa labarit aquis,

dissociata putrem laxent tabulata carinam

conceptumque bibant undique naufragium.

Squamea caenoso praestabit uentre sepulcrum

belua consumptis cruda cadaueribus."

Haec persultanti celsum subito ante tribunal

offertur senior nexibus inplicitus.

Stipati circum iuuenes clamore ferebant

ipsum christicolis esse caput populis:

si rorer extinctum propere caput, omnia uulgi

pectora Romanis sponte sacranda deis.

Insolitum leti poscunt genus et noua poenae

inuenta, exemplo quo trepident alii.

Ille supinata residens ceruice: "quis", inquit,

"dicitur?" Adfirmant dicier Hippolytum.

"Ergo sit Hippolytus, quatiat turbetque iugales

intereatque feris dilaceratus equis."

Vix haec ille, duo cogunt animalia freni

ignara insueto subdere colla iugo,

non stabulis blandius manu palpata magistri

imperiumque equitis ante subacta pati,

sed campestre uago nuper pecus e grege captum,

quod pauor indomito corde ferinus agit.

Iamque reluctantes sociarant uincula bigas

oraque discordi foedere nexuerant:

temonis uice funis inest, qui terga duorum

diuidit et medius tangit utrumque latus,

deque iugo in longum se post uestigia retro

protendens trahitur transit et ima pedum.

Huius ad extremum, sequitur qua puluere summo

cornipedum refugas orbita trita uias,

crura uiri innectit laqueus nodoque tenaci

adstringit plantas cumque rudente ligat.

Postquam conposito satis instruxere paratu

martyris ad poenam uerbera, uincla, feras,

instigant subitis clamoribus atque flagellis

iliaque infestis perfodiunt stimulis.

Vltima uox audita senis uenerabilis haec est:

"hi rapiant artus, tu rape, Christe, animam!"

Prorumpunt alacres caecoque errore feruntur,

qua sonus atque tremor, qua furor exagitant.

Incendit feritas, rapit impetus et fragor urget

nec cursus uolucer mobile sentit onus.

Per siluas, per saxa ruunt, non ripa retardat

fluminis aut torrens oppositus cohibet,

prosternunt saepes et cuncta obstacula rumpunt,

prona, fragosa petunt, ardua transiliunt.

Scissa minutatim labefacto corpore frusta

carpit spinigeris stirpibus hyrtus ager.

Pars summis pendet scopulis, pars sentibus haeret,

parte rubent frondes, parte madescit humus.

Exemplar sceleris paries habet inlitus, in quo

multicolor fucus digerit omne nefas,

picta super tumulum species liquidis uiget umbris

effigians tracti membra cruenta uiri.

Rorantes saxorum apices uidi, optime papa,

purpureasque notas uepribus inpositas.

Docta manus uirides imitando effingere dumos

luserat et minio russeolam saniem.

Cernere erat ruptis conpagibus ordine nullo

membra per incertos sparsa iacere situs.

Addiderat caros gressu lacrimisque sequentes,

deuia quo fractum semita monstrat iter.

Maerore attoniti atque oculis rimantibus ibant

inplebantque sinus uisceribus laceris.

Ille caput niueum conplectitur ac reuerendam

canitiem molli confouet in gremio;

hic umeros truncasque manus et bracchia et ulnas

et genua et crurum fragmina nuda legit.

Palliolis etiam bibulae siccantur harenae,

ne quis in infecto puluere ros maneat.

Si quis et in sudibus recalenti aspergine sanguis

insidet, hunc omnem spongia pressa rapit.

Nec iam densa sacro quidquam de corpore silua

obtinet aut plenis fraudat ab exsequiis.

Cumque recensetis constaret partibus ille,

corporis integri qui fuerat numerus,

nec purgata aliquid deberent auia toto

ex homine extersis frondibus et scopulis,

metando eligitur tumulo locus, ostia linquunt,

Roma placet, sanctos quae teneat cineres.

Haud procul extremo culta ad pomeria uallo

mersa latebrosis crypta patet foueis.

Huius in occultum gradibus uia prona reflexis

ire per anfractus luce latente docet.

Primas namque fores summo tenus intrat hiatu

inlustratque dies limina uestibuli.

Inde ubi progressu facili nigrescere uisa est

nox obscura loci per specus ambiguum,

occurrunt celsis inmissa foramina tectis,

quae iaciant claros antra super radios.

Quamlibet ancipites texant hinc inde recessus

arta sub umbrosis atria porticibus,

at tamen excisi subter caua uiscera montis

crebra terebrato fornice lux penetrat.

Sic datur absentis per subterranea solis

cernere fulgorem luminibusque frui.

Talibus Hippolyti corpus mandatur opertis,

propter ubi adposita est ara dicata deo.

Illa sacramenti donatrix mensa eademque

custos fida sui martyris adposita

seruat ad aeterni spem uindicis ossa sepulcro,

pascit item sanctis Tibricolas dapibus.

Mira loci pietas et prompta precantibus ara

spes hominum placida prosperitate iuuat.

Hic corruptelis animique et corporis aeger

oraui quotiens stratus, opem merui.

Quod laetor reditu, quod re, uenerande sacerdos,

conplecti licitum est, scribo quod haec eadem,

Hippolyto scio me debere, deus cui Christus

posse dedit, quod quis postulet, adnuere.

Ipsa, illas animae exuuias quae continet intus,

aedicula argento fulgurat ex solido.

Praefixit tabulas diues manus aequore leui

candentes, recauum quale nitet speculum,

nec Pariis contenta aditus obducere saxis

addidit ornando clara talenta operi.

Mane salutatum concurritur: omnis adorat

pubis, eunt, redeunt solis adusque obitum.

Conglobat in cuneum Latios simul ac peregrinos

permixtim populos religionis amor.

Oscula perspicuo figunt inpressa metallo,

balsama defundunt, fletibus ora rigant.

Iam cum se renouat decursis mensibus annus

natalemque diem passio festa refert,

quanta putas studiis certantibus agmina cogi

quaeue celebrando uota coire deo!

Vrbs augusta suos uomit effunditque Quirites,

una et patricios ambitione pari

Confundit plebeia falanx umbonibus aequis

discrimen procerum praecipitante fide.

Nec minus Albanis acies se candida portis

explicat et longis ducitur ordinibus,

exultant fremitus uariarum hinc inde uiarum,

indigena et Picens plebs et Etrusca uenit.

Concurrit Samnitis atrox, habitator et altae

Campanus Capuae iamque Nolanus adest,

quisque sua laetus cum coniuge dulcibus et cum

pigneribus rapidum carpere gestit iter.

Vix capiunt patuli populorum gaudia campi

haeret et in magnis densa cohors spatiis.

Angustum tantis illud specus esse cateruis

haud dubium est, ampla fauce licet pateat.

Stat sed iuxta aliud, quod tanta frequentia templum

tunc adeat cultu nobile regifico,

parietibus celsum sublimibus atque superba

maiestate potens muneribusque opulens.

Ordo columnarum geminus laquearia tecti

sustinet auratis suppositus trabibus.

Adduntur graciles tecto breuiore recessus,

qui laterum seriem iugiter exsinuent,

At medios aperit tractus uia latior alti

culminis exsurgens editiore apice.

Fronte sub aduersa gradibus sublime tribunal

tollitur, antistes praedicat unde deum.

Plena laborantes aegre domus accipit undas

artaque confertis aestuat in foribus

maternum pandens gremium, quo condat alumnos

ac foueat fetos adcumulata sinus.

Si bene commemini, colit hunc pulcherrima Roma

Idibus Augusti mensis, ut ipsa uocat

prisco more diem, quem te quoque, sancte magister,

annua festa inter dinumerare uelim.

Crede, salutigeros feret hic uenerantibus ortus

lucis honoratae praemia restituens.

Inter sollemnes Cypriani uel Chelidoni

Eulaliaeque dies currat et iste tibi.

Sic te pro populo, cuius tibi credita uita est,

orantem Christus audiat omnipotens;

sic tibi de pleno lupus excludatur ouili

agna nec ulla tuum capta gregem minuat;

sic me gramineo remanentem denique campo

sedulus aegrotam pastor ouem referas;

sic, cum lacteolis caulas conpleueris agnis,

raptus et ipse sacro sis comes Hippolyto.

PASSIO APOSTOLORVM PETRI ET PAVLI.

"Plus solito coeunt ad gaudia; dic, amice, quid sit!

Romam per omnem cursitant ouantque".

"Festus apostolici nobis redit hic dies triumfi,

Pauli atque Petri nobilis cruore.

Vnus utrumque dies, pleno tamen innouatus anno,

uidit superba morte laureatum.

Scit Tiberina palus, quae flumine lambitur propinquo,

binis dicatum caespitem tropeis,

et crucis et gladii testis, quibus inrigans easdem

bis fluxit imber sanguinis per herbas.

Prima Petrum rapuit sententia legibus Neronis,

pendere iussum praeminente ligno.

Ille tamen ueritus celsae decus aemulando mortis

ambire tanti gloriam magistri

exigit, ut pedibus mersum caput inprimant supinis,

quo spectet imum stipitem cerebro.

Figitur ergo manus subter, sola uersus in cacumen,

hoc mente maior, quo minor figura.

Nouerat ex humili caelum citius solere adiri,

deiecit ora spiritum daturus.

Vt teres orbis iter flexi rota percucurrit anni

diemque eundem sol reduxit ortus,

euomit in iugulum Pauli Nero feruidum furorem,

iubet feriri gentium magistrum.

Ipse prius sibimet finem cito dixerat futurum:

"ad Christum eundum est, iam resoluor", inquit.

Nec mora, protrahitur, poenae datur, inmolatur ense,

non hora uatem, non dies fefellit.

Diuidit ossa duum Tybris sacer ex utraque ripa,

inter sacrata dum fluit sepulcra.

Dextra Petrum regio tectis tenet aureis receptum

canens oliua, murmurans fluento;

namque supercilio saxi liquor ortus excitauit

fontem perennem chrismatis feracem,

nunc pretiosa ruit per marmora lubricatque cliuum,

donec uirenti fluctuet colymbo.

Interior tumuli pars est, ubi lapsibus sonoris

stagnum niuali uoluitur profundo.

Omnicolor uitreas pictura superne tingnit undas,

musci relucent et uirescit aurum

cyaneusque latex umbram trahit inminentis ostri:

credas moueri fluctibus lacunar.

Pastor oues alit ipse illic gelidi rigore fontis,

uidet sitire quas fluenta Christi.

Parte alia titulum Pauli uia seruat Ostiensis,

qua stringit amnis caespitem sinistrum.

Regia pompa loci est, princeps bonus has sacrauit arces

lusitque magnis ambitum talentis.

Bratteolas trabibus subleuit, ut omnis aurulenta

lux esset intus, ceu iubar sub ortu.

Subdidit et Parias fuluis laquearibus columnas,

distinguit illic quas quaternus ordo.

Tum camiros hyalo insigni uarie cucurrit arcus:

sic prata uernis floribus renident.

Ecce duas fidei summo patre conferente dotes,

urbi colendas quas dedit togatae.

Aspice, per bifidas plebs Romula funditur plateas,

lux in duobus feruet una festis.

Nos ad utrumque tamen gressu properemus incitato,

et his et illis perfruamur hymnis.

Ibimus ulterius, qua fert uia pontis Hadriani,

laeuam deinde fluminis petemus.

Transtiberina prius soluit sacra peruigil sacerdos,

mox huc recurrit duplicatque uota.

Haec didicisse sat est Romae tibi: tu domum reuersus

diem bifestum sic colas memento."

PASSIO CYPRIANI

Punica terra tulit, quo splendeat omne, quidquid usquam est,

inde domo Cyprianum, sed decus orbis et magistrum.

Est proprius patriae martyr, sed amore et ore noster,

incubat in Libya sanguis, sed ubique lingua pollet,

sola superstes agit de corpore, sola obire nescit,

dum genus esse hominum Christus sinet et uigere mundum.

Dum liber ullus erit, dum scrinia sacra litterarum,

te leget omnis amans Christum, tua, Cypriane, discet.

Spiritus ille dei, qui fluxerat auctor in profetas,

fontibus eloquii te caelitus actus inrigauit.

O niue candidius linguae genus, o nouum saporem!

Ut liquor ambrosius cor mitigat, inbuit palatum,

sedem animae penetrat, mentem fouet et pererrat artus,

sic deus interius sentitur et inditur medullis.

Vnde bonum subitum terris dederis, pater, reuela!

Derat apostolicis scriptis opulentus executor,

eligitur locuples facundia, quae doceret orbem

quaeque uoluminibus Pauli famulata disputaret,

quo mage cruda hominum praecordia perpolita nossent

siue timoris opus seu mystica uel profunda Christi.

Vnus erat iuuenum doctissimus artibus sinistris:

fraude pudicitiam perfringere, nil sacrum putare,

saepe etiam magicum cantamen inire per sepulcra,

quo geniale tori ius solueret aestuante nupta.

Luxuriae rabiem tantae cohibet repente Christus,

discutit et tenebras de pectore, pellit et furorem,

inplet amore sui, dat credere, dat pudere facti.

Iamque figura alia est, quam quae fuit, oris et nitoris:

exuitur tenui uultus cute, transit in seueram,

deflua caesaries conpescitur ad breues capillos.

Ipse modesta loqui, spem quaerere, regulam tenere,

uiuere iustitia Christi, penetrare dogma nostrum.

His igitur meritis dignissimus usque episcopale

prouehitur solium doctor, capit et sedile summum.

Valerianus opum princeps erat atque Gallienus:

constituere simul poenam capitis deum fatenti.

Milia terrigenum spurcissima iusserant sacrari;

contra animos populi doctor Cyprianus incitabat,

ne quis ab egregiae uirtutis honore discreparet

neu fidei pretium quis sumere degener timeret.

Esse leuem cruciatum, si modo conferas futura,

quae deus ipse uiris intermina fortibus spopondit,

merce doloris emi spem luminis et diem perennem,

omne malum uolucri cum tempore transuolare cursim,

nil graue, quod peragi finis facit et quiete donat.

Se fore principium pulchrae necis et ducem cruoris

seque caput gladio submittere, sanguinem dicare;

qui sociare animam Christo uelit, ut comes sequatur.

His ubi corda uirum Christo caleraeta praeparauit,

ducitur ante alios proconsule perfurente uinctus.

Antra latent Tyriae Carthaginis abditis reposta,

conscia tartareae caliginis, abdicata soli.

Clausus in his specubus sanctus Cyprianus et catena

nexus utramque manum nomen patris inuocat supremi:

"omnipotens genitor Christi deus et creator orbis,

Christe, parens hominis, quem diligis et uetas perire!

Ille ego, uipereis quem tu bonus oblitum uenenis,

criminibus uariis tinctum miseratus abluisti

iamque tuum fieri mandas, fio Cyprianus alter

et nouus ex ueteri nec iam reus aut nocens, ut ante.

Si luteum facili charismate pectus expiasti,

uise libens tenebris ergastula caeca dissipatis,

eripe corporeo de carcere uinculisque mundi

hanc animam, liceat fuso tibi sanguine inmolari,

ne qua ferum reprimat clementia iudicem, tyranni

neu sciat inuidia mitescere, gloriam negare.

Da quoque, ne quis iners sit de grege, quem tuum regebam,

ne cadat inpatiens poenae titubetue quis tuorum,

incolumem ut numerum reddam tibi debitumque soluam"

Vocibus his dominum permouerat, influebat inde

spiritus in populum Carthaginis, auctor acrioris

ingenii stimulis ut pectora subditis calerent

ad decus egregium discrimine sanguinis petendum,

non trepidare docens nec cedere nec dolore uinci,

laudis amore rapi, Christum sapere et fidem tueri.

Fama refert foueam campi in medio patere iussam,

calce uaporifera summos prope margines refertam;

saxa recocta uomunt ignem niueusque puluis ardet,

urere tacta potens et mortifer ex odore flatus.

Adpositam memorant aram fouea stetisse summa

lege sub hac: salis aut micam iecur aut suis litarent

christicolae aut mediae sponte inruerent in ima fossae.

Prosiluere alacres cursu rapido simul trecenti,

gurgite puluereo mersos liquor aridus uorauit

praecipitemque globum fundo tenus inplicauit imo.

Corpora candor habet, candor uehit ad superna mentes,

"candida massa" dehinc dici meruit per omne saeclum.

Laetior interea iam Thascius ob diem suorum

sistitur indomiti proconsulis eminus furori.

Edere iussus erat, quid uiueret: "unicultor", inquit,

"trado salutiferi mysteria consecrata Christi."

Ille sub haec: "satis est iam criminis, ipse confitetur

Thascius, ipse Iouis fulmen negat, expedite ferrum,

carnifices, gladio poenam luat hostis idolorum."

Ille deo meritas grates agit et canit triumfans.

Fleuit abire uirum maesta Africa, quo docente facta est

cultior, eloquio cuius sibi docta gloriatur:

mox tumulum lacrimans struxit cineresque consecrauit.

Desine flere bonum tantum, tenet ille regna caeli

nec minus inuolitat terris nec ab hoc recedit orbe:

disserit, eloquitur, tractat, docet, instruit, profetat.

Nec Libyae populos tantum regit, exit usque in ortum

solis et usque obitum, Gallos fouet, inbuit Britannos,

praesidet Hesperiae, Christum serit ultimis Hiberis,

denique doctor humi est, idem quoque martyr in supernis,

instruit hic homines, illinc pia dona dat patronus.

PASSIO AGNETIS

Agnes sepulcrum est Romulea in domo,

fortis puellae, martyris inclytae.

Conspectu in ipso condita turrium

seruat salutem uirgo Quiritium

nec non et ipsos protegit aduenas

puro ac fideli pectore supplices.

Duplex corona est praestita martyri:

intactum ab omni crimine uirginal,

mortis deinde gloria liberae.

Aiunt iugali uix habilem toro

primis in annis forte puellulam

Christo calentem fortiter inpiis

iussis renisam, quo minus idolis

addicta sacram desereret fidem.

Temptata multis nam prius artibus,

nunc ore blandi iudicis inlice,

nunc saeuientis carnificis minis

stabat feroci robure pertinax

corpusque duris excruciatibus

ultro offerebat non renuens mori.

Tum trux tyrannus: "si facile est", ait,

"poenam subactis ferre doloribus

et uita uilis spernitur, at pudor

carus dicatae uirginitatis est.

Hanc in lupanar trudere publicum

certum est, ad aram ni caput applicat

ac de Minerua iam ueniam rogat,

quam uirgo pergit temnere uirginem:

omnis iuuentus inruet et nouum

ludibriorum mancipium petet."

"Haud", inquit Agnes, "inmemor est ita

Christus suorum, perdat ut aureum

nobis pudorem, nos quoque deserat;

praesto est pudicis nec patitur sacrae

integritatis munera pollui.

Ferrum inpiabis sanguine, si uoles,

non inquinabis membra libidine."

Sic elocutam publicitus iubet

flexu in plateae sistere uirginem.

Stantem refugit maesta frequentia,

auersa uultus, ne petulantius

quisquam uerendum conspiceret locum.

Intendit unus forte procaciter

os in puellam nec trepidat sacram

spectare formam lumine lubrico.

En ales ignis fulminis in modum

uibratur ardens atque oculos ferit,

caecus corusco lumine corruit

atque in plateae puluere palpitat.

Tollunt sodales seminecem solo

uerbisque deflent exequialibus.

Ibat triumfans uirgo deum patrem

Christumque sacro carmine concinens,

quod sub profani labe periculi

castum lupanar nec uiolabile

experta uictrix uirginitas foret.

Sunt, qui rogatam rettulerint preces

fudisse Christo, redderet ut reo

lucem iacenti: tunc iuueni halitum

uitae innouatum uisibus integris.

Primum sed Agnes hunc habuit gradum

caelestis aulae, mox alius datur

ascensus; iram nam furor incitat

hostis cruenti: "uincor", ait gemens,

"i, stringe ferrum, miles, et exsere

praecepta summi regis principis!"

Vt uidit Agnes stare trucem uirum

mucrone nudo, laetior haec ait:

"exsulto, talis quod potius uenit,

uaesanus, atrox, turbidus, armiger,

quam si ueniret languidus ac tener

mollisque efybus tinctus aromate,

qui me pudoris funere perderet.

Hic, hic amator iam, fateor, placet;

ibo inruentis gressibus obuiam

nec demorabor uota calentia:

ferrum in papillas omne recepero

pectusque ad imum uim gladii traham.

Sic nupta Christo transiliam poli

omnes tenebras aethere celsior.

Aeterne rector, diuide ianuas

caeli obseratas terrigenis prius

ae te sequentem, Christe, animam uoca,

cum uirginalem, tum patris hostiam!"

Sic fata Christum uertice cernuo

supplex adorat, uulnus ut inminens

ceruix subiret prona paratius.

Ast ille tantam spem peragit manu,

uno sub ictu nam caput amputat,

sensum doloris mors cita praeuenit.

Exutus inde spiritus emicat

liberque in auras exilit, angeli

saepsere euntem tramite candido

Miratur orbem sub pedibus situm,

spectat tenebras ardua subditas

ridetque, solis quod rota circuit,

quod mundus omnis uoluit et inplicat,

rerum quod atro turbine uiuitur,

quod uana saecli mobilitas rapit:

reges, tyrannos, imperia et gradus

pompasque honorum stulta tumentium,

argenti et auri uim rabida siti

cunctis petitam per uarium nefas,

splendore multo structa habitacula,

inlusa pictae uestis inania,

iram, timorem, uota, pericula,

nunc triste longum, nunc breue gaudium,

liuoris atri fumificas faces,

nigrescit unde spes hominum et decus,

et, quod malorum taetrius omnium est,

gentilitatis sordida nubila.

Haec calcat Agnes ac pede proterit

stans et draconis calce premens caput,

terrena mundi qui ferus omnia

spargit uenenis mergit et inferis,

nunc uirginali perdomitus solo

cristas cerebri deprimit ignei

nee uictus audet tollere uerticem.

Cingit coronis interea dens

frontem duabus martyris innubae;

unam decemplex edita sexies

merces perenni lumine conficit,

centenus exstat fructus in altera.

O uirgo felix, o noua gloria,

caelestis arcis nobilis incola,

intende nostris conluuionibus

uultum gemello cum diademate,

cui posse soli cunctiparens dedit

castum uel ipsum reddere fornicem!

Purgabor oris propitiabilis

fulgore, nostrum si iecur inpleas.

Nil non pudicum est, quod pia uisere

dignaris almo uel pede tangere.