T. MACCI PLAUTI - BACCHIDES

2

PERSONAE

PISTOCLERUS ADULESCENS

BACCHIS

BACCHIS SORORES MERETRICES

LYDUS PAEDAGOGUS

CHRYSALUS SERVUS

NICOBULS SENEX

MNESILOCHUS ADULESCENS

PHILOXENUS SENEX

PARASITUS

PUER

ARTAMO LORARIUS

CLEOMACHUS MILES

SCAENA ATHENIS

FRAGMENTA EX ACTU PRIMO.

1

Quibus ingenium in animo utibilest, modicum et sine vernilitate

2

vincla, virgae, molae: saevitudo mala

fit peior

3

converrite * scopis, agite strenue

4

ecquis vocat

cum nassiterna et cum aqua istum inpurissumum?

5

sicut lacte lactis similest

6

BA. Illa mea cognominis fuit

7

(latro) suam qui auro vitam venditat

8

scio spiritum eiius maiorem esse multo

quam folles taurini habent, quom liquescunt

petrae, ferrum ubi fit. ‹Quoiatis tibi visust?›

Praenestinum opino esse, ita erat gloriosus.

9

Neque ‹id› hau subditiva gloria oppidum arbitror.

10

Nec a quoquam acciperes alio mercedem annuam,

nisi ab sese, nec cum quiquam limares caput.

11

Limaces viri

12

Cor meum, spes mea,

mel meum, suavitudo, cibus, gaudium.

13

Sine te amem.

14

Cupidon tecum saevit anne Amor?

15

BA. Ulixem audivi fuisse aerumnosissumum,

quia annos viginti errans a patria afuit;

verum hic adulescens multo Ulixem anteit ‹fide›,

qui | ilico errat intra muros civicos.

16

quidquid est nomen sibi.

17

PI. Quae sodalem atque me exercitos habet.

18

nam credo quoivis excantare potes.

19

Sin lenocinium forte conlibitum est tibi,

videas mercedis quid tibi est aequom dari,

ne istac aetate me sectere gratiis.

20

Arabus.

ACTUS I

BACCHIS SOROR PISTOCLERUS

* * *

BA. Quid si hoc potis est ut tu taceas, ego loquar? SO. Lepide, licet.

BA. Ubi me fugiet memoria, ibi tu facito ut subvenias, soror.

SO. Pol magi' metuo ne defuerit mihi in monendo oratio.

BA. Pol quoque metuo lusciniolae ne defuerit cantio.

Sequere hac. PI. Quid agunt duae germanae meretrices cognomines?

Quid in consilio consuluistis? BA. Bene. PI. Pol hau meretriciumst.

BA. Miserius nihil est quam mulier. PI. Quid esse dicis dignius?

BA. Haec ita me orat sibi qui caveat aliquem ut hominem reperiam,

ut istunc militem - ut, ubi emeritum sibi sit, se revehat domum.

Id, amabo te, huic caveas. PI. Quid isti caveam? BA. Ut revehatur domum,

ubi ei dediderit operas, ne hanc ille habeat pro ancilla sibi;

nam si haec habeat aurum quod illi renumeret, faciat lubens.

PI. Ubi nunc is homost? BA. Iam hic credo aderit. Sed hoc idem apud nos rectius

poteris agere; atque is dum veniat sedens ibi opperibere.

Eadem biberis, eadem dedero tibi ubi biberis savium.

PI. Viscus meru' vostrast blanditia. BA. Quid iam? PI. Quia enim intellego,

duae unum expetitis palumbem, peri, harundo alas verberat.

Non ego istuc facinus mihi, mulier, conducibile esse arbitror.

BA. Qui, amabo? PI. Quia, Bacchis, Bacchas metuo et bacchanal tuom.

BA. Quid est? Quid metuis? Ne tibi lectus malitiam apud me suadeat?

PI. Magis inlectum tuom quam lectum metuo. Mala tu es bestia.

Nam huic aetati non conducit, mulier, latebrosus locus.

BA. Egomet, apud me si quid stulte facere cupias, prohibeam.

Sed ego apud me te esse ob eam rem, miles quom veniat, volo,

quia, quom tu aderis, huic mihique hau faciet quisquam iniuriam:

tu prohibebis, et eadem opera tuo sodali operam dabis;

et ille adveniens tuam med esse amicam suspicabitur.

Quid, amabo, opticuisti? PI. Quia istaec lepida sunt memoratui:

eadem in usu atque ubi periclum facias aculeata sunt,

animum fodicant, bona destimulant, facta et famam sauciant.

SO. Quid ab hac metuis? PI. Quid ego metuam, rogitas, adulescens homo?

Penetrare [me] huius modi in palaestram, ubi damnis desudascitur?

Ubi pro disco damnum capiam, pro cursura dedecus?

BA. Lepide memoras. PI. Ubi ego capiam pro machaera turturem,

ubique imponat in manum alius mihi pro cestu cantharum,

pro galea scaphium, pro insigni sit corolla plectilis.

Pro hasta talos, pro lorica malacum capiam pallium,

ubi mi pro equo lectus detur, scortum pro scuto accubet?

Apage a me, apage. BA. Ah, nimium ferus es. PI. Mihi sum. BA. Malacissandus es.

Equidem tibi do hanc operam. PI. Ah, nimium pretiosa es operaria.

BA. Simulato me amare. PI. Utrum ego istuc iocon adsimulem an serio?

BA. Heia, hoc agere meliust. Miles quom huc adveniat, te volo

me amplexari. PI. Quid eo mihi opust? BA. Ut ille te videat volo.

Scio quid ago. PI. Et pol ego scio quid metuo. Sed quid ais? BA. Quid est?

PI. Quid si apud te eveniat desubito prandium aut potatio

forte aut cena, ut solet in istis fieri conciliabulis,

ubi ego tum accumbam? BA. Apud me, mi anime, ut lepidus cum lepida accubet.

Locus hic apud nos, quamvis subito venias, semper liber est.

Ubi tu lepide voles esse tibi, "mea rosa," mihi dicito

"dato qui bene sit": ego ubi bene sit tibi locum lepidum dabo.

PI. Rapidus fluvius est hic, non hac temere transiri potest.

BA. Atque ecastor apud hunc fluvium aliquid perdumdumst tibi.

Manum da et sequere. PI. Aha, minime. BA. Quid ita? PI. Quia istoc inlecebrosius

fieri nil potest: nox, mulier, vinum homini adulescentulo.

BA. Age igitur, equidem pol nihili facio nisi caussa tua.

Ill' quidem hanc abducet; tu nullus adfueris, si non lubet.

PI. Sumne autem nihili qui nequeam ingenio moderari meo?

BA. Quid est quod metuas? PI. Nihil est, nugae. Mulier, tibi me emancupo:

tuo' sum, tibi dedo operam. BA. Lepidu's. Nunc ego te facere hoc volo.

Ego sorori meae cenam hodie dare volo viaticam:

eo tibi argentum iubebo iam intus ecferri foras;

tu facito opsonatum nobis sit opulentum opsonium.

PI. Ego opsonabo, nam id flagitium meum sit, mea te gratia

et operam dare mi et ad eam operam facere sumptum de tuo.

BA. At ego nolo dare te quicquam. PI. Sine. BA. Sino equidem, si lubet.

Propera, amabo. PI. Prius hic adero quam te amare desinam. -

SO. Bene me accipies advenientem, mea soror. BA. Quid ita, opsecro?

SO. Quia piscatus meo quidem animo hic tibi hodie evenit bonus.

BA. Meus ille quidemst. Tibi nunc operam dabo de Mnesilocho, soror,

ut hic accipias potius aurum quam hinc eas cum milite.

SO. Cupio. BA. Dabitur opera. Aqua calet: eamus hinc intro ut laves.

Simul huic nescioquoi, turbare qui huc it, decedamus ‹hinc›.

Nam uti navi vecta's, credo, timida es. SO. Aliquantum, soror.

BA. Sequere hac igitur me intro in lectum ut sedes lassitudinem.

LYDUS PISTOCLERUS

LY. Iam dudum, Pistoclere, tacitus te sequor,

exspectans quas tu res hoc ornatu geras.

Namque ita me di ament, ut Lycurgus mihi quidem

videtur posse hic ad nequitiam adducier.

Quo nunc capessis ted hinc advorsa via

cum tanta pompa? PI. Huc. LY. Quid "Huc"? Quis istic habet?

PI. Amor, Voluptas, Venu', Venustas, Gaudium,

Iocu', Ludus, Sermo, Suavisaviatio.

LY. Quid tibi commercist cum dis damnosissumis?

PI. Mali sunt homines qui bonis dicunt male;

tu dis nec recte dicis: non aequom facis.

LY. An deus est ullus Suavisaviatio?

PI. An non putasti esse umquam? O Lyde, es barbarus;

quem ego sapere nimio censui plus quam Thalem,

is stultior es barbaro poticio,

qui tantus natu deorum nescis nomina.

LY. Non hic placet mi ornatus. PI. Nemo ergo tibi

haec apparavit: mihi paratum est quoi placet.

LY. Etiam me advorsus exordire argutias?

Qui si decem habeas linguas, mutum esse addecet.

PI. Non omnis aetas, Lyde, ludo convenit.

Magis unum in mentemst mihi nunc, satis ut commode

pro dignitate opsoni haec concuret coquos.

LY. Iam perdidisti te atque me atque operam meam,

qui tibi nequiquam saepe monstravi bene.

PI. Ibidem ego meam operam perdidi, ubi tu tuam:

tua disciplina nec mihi prodest nec tibi.

LY. O praeligatum pectus! PI. Odiosus mihi es.

Tace atque sequere, Lyde, me. LY. Illuc sis vide,

non paedagogum iam me, sed Lydum vocat.

PI. Non par videtur neque sit consentaneum,

quom † haec intus † intus sit et cum amica accubet

quomque osculetur et convivae alii accubent,

praesentibus illis paedagogus [una] ut siet.

LY. An hoc ad eas res opsonatumst, opsecro?

PI. Sperat quidem animu': quo eveniat dis in manust.

LY. Tu amicam habebis? PI. Quom videbis, tum scies.

LY. Immo neque habebis neque sinam. Ituru's domum?

PI. Omitte, Lyde, ac cave malo. LY. Quid? "Cave malo"?

PI. Iam excessit mi aetas ex magisterio tuo.

LY. O barathrum, ubi nunc es? Ut ego te usurpem lubens!

Video nimio iam multo plus quam volueram;

vixisse nimio satiust iam quam vivere.

Magistron quemquam discipulum minitarier?

Nil moror discipulos mi ess'iam plenos sanguinis:

valens adflictat me vacivom virium.

PI. Fiam, ut ego opinor, Hercules, tu autem Linus.

LY. Pol metuo magi' ne Phoenix tuis factis fuam

teque ad patrem esse mortuom renuntiem.

PI. Satis historiarumstLY. Hic vereri perdidit.

Compendium edepol haud aetati optabile

fecisti quom istanc nactu's inpudentiam.

Occisus hic homo est. Ecquid in mentem est tibi

patrem tibi esse? PI. Tibi ego an tu mihi servos es?

LY. Peior magister te istaec docuit, non ego.

Nimio es tu ad istas res discipulus docilior

quam ad illa quae te docui, ubi operam perdidi.

Edepol fecisti furtum in aetatem malum

quom istaec flagitia me celavisti et patrem.

PI. Istactenu' tibi, Lyde, libertas datast

orationis. Satis est. Sequere hac me ac tace.

ACTUS II

CHRYSALUS

CH. Erilis patria, salve, quam ego biennio,

postquam hinc in Ephesum abivi, conspicio lubens.

Saluto te, vicine Apollo, qui aedibus

propinquos nostris accolis, veneroque te

ne Nicobulum me sinas nostrum senem

priu' convenire quam sodalem viderim

Mnesilochi Pistoclerum, quem ad epistulam

Mnesilochus misit super amica Bacchide.

PISTOCLERUS CHRYSALUS

PI. Mirumst me ut redeam te opere tanto quaesere,

qui abire hinc nullo pacto possim, si velim:

ita me vadatum amore vinctumque attines.

CH. Pro di inmortales, Pistoclerum conspicor.

O Pistoclere, salve. PI. Salve, Chrysale.

CH. Compendi verba multa iam faciam tibi.

Venire tu me gaudes: ego credo tibi;

hospitium et cenam pollicere, ut convenit

peregre advenienti: ego autem venturum adnuo.

Salutem tibi ab sodali solidam nuntio:

rogabis me ubi sit: vivit. PI. Nemp' recte valet?

CH. Istuc volebam ego ex te percontarier.

PI. Qui scire possum? CH. Nullus plus. PI. Quemnam ad modum?

CH. Quia si illa inventa est quam ille amat, recte valet;

si non inventa est, minu' valet moribundu'que est.

Animast amica amanti: si abest, nullus est;

si adest, res nullast: ipsus est - nequam et miser.

Sed tu quid factitasti mandatis super?

PI. Egon ut, quod ab illoc attigisset nuntius,

non impetratum id advenienti ei redderem?

Regiones colere mavellem Accherunticas.

CH. Eho, an invenisti Bacchidem? PI. Samiam quidem.

CH. Vide quaeso ne quis tractet illam indiligens;

scis tu ut confringi vas cito Samium solet.

PI. Iamne ut soles? CH. Dic ubi ea nunc est, opsecro.

PI. Hic, exeuntem me unde aspexisti modo.

CH. Ut istuc est lepidum! Proxumae viciniae

habitat. Ecquidnam meminit Mnesilochi? PI. Rogas?

Immo unice unum plurumi pendit. CH. Papae!

PI. Immo ut eam credis? Misera amans desiderat.

CH. Scitum istuc. PI. Immo, Chrysale, em, non tantulum

umquam intermittit tempus quin eum nominet.

CH. Tanto hercle melior. PI. Immo - CH. Immo hercle abiero

potius. PI. Num invitus rem bene gestam audis eri?

CH. Non res, sed actor mihi cor odio sauciat.

Etiam Epidicum, quam ego fabulam aeque ac me ipsum amo,

nullam aeque invitus specto, si agit Pellio.

Sed Bacchis etiam fortis tibi visast? PI. Rogas?

Ni nanctus Venerem essem, hanc Iunonem dicerem.

CH. Edepol, Mnesiloche, ut hanc rem natam [esse] intellego,

quod ames paratumst: quod des inventost opus.

Nam istoc fortasse aurost opu'. PI. Philippeo quidem.

CH. Atque eo fortasse iam opust. PI. Immo etiam prius:

nam iam huc adveniet miles - CH. Et miles quidem?

PI. Qui de amittenda Bacchide aurum hic exigit.

CH. Veniat quando volt, atque ita ne mihi sit morae.

Domist: non metuo nec quoiiquam supplico,

dum quidem hoc valebit pectus perfidia meum.

Abi intro, ego hic curabo. Tu intus dicito

Mnesilochum adesse Bacchidi. PI. Faciam ut iubes. -

CH. Negotium hoc ad me attinet aurarium.

Mille et ducentos Philippum attulimus aureos

Epheso, quos hospes debuit nostro seni.

Inde ego hodie aliquam machinabor machinam,

unde aurum ecficiam amanti erili filio.

Sed fori' concrepuit nostra: quinam exit foras?

NICOBULUS CHRYSALUS

NI. Ibo in Piraeum, visam ecquaen advenerit

in portum ex Epheso navis mercatoria.

Nam meu' formidat animus, nostrum tam diu

ibi desidere neque redire filium.

CH. Extexam ego illum pulchre iam, si di volunt.

Hau dormitandumst: opus est chryso Chrysalo.

Adibo hunc, quem quidem ego hodie faciam hic arietem

Phrixi, itaque tondebo auro usque ad vivam cutem.

Servos salutat Nicobulum Chrysalus.

NI. Pro di inmortales, Chrysale, ubi mist filius?

CH. Quin tu salutem primum reddis quam dedi?

NI. Salve. Sed ubinamst Mnesilochus? CH. Vivit, valet.

NI. Venitne? CH. Venit. NI. Euax, aspersisti aquam.

Benene usque valuit? CH. Pancratice atque athletice.

NI. Quid hoc? Qua caussa eum ‹hinc› in Ephesum miseram,

accepitne aurum ab hospite Archidemide?

CH. Heu, cor meum et cerebrum, Nicobule, finditur,

istius hominis ubi fit quaque mentio.

Tun hospitem illum nominas hostem tuom?

NI. Quid ita, opsecro hercle? CH. Quia edepol certo scio,

Volcanus, Luna, Sol, Dies, di quattuor,

scelestiorem nullum inluxere alterum.

NI. Quamne Archidemidem? CH. Quam, inquam, Archidemidem.

NI. Quid fecit? CH. Quid non fecit? Quin tu id me rogas?

Primumdum infitias ire coepit filio,

negare se debere tibi triobulum.

Continuo antiquom | hospitem nostrum sibi

Mnesilochus advocavit, Pelagonem senem;

eo praesente homini extemplo ostendit symbolum,

quem tute dederas, ad eum ut ferret, filio.

NI. Quid ubi ei ostendit symbolum? CH. Infit dicere

adulterinum et non eum esse symbolum.

Quotque innocenti ei dixit contumelias!

Adulterare eum aibat rebus ceteris.

NI. Habetin aurum? Id mihi dici volo.

CH. Postquam quidem praetor recuperatores dedit,

damnatus demum, vi coactus reddidit

ducentos et mill' Philippum. NI. Tantum debuit.

CH. Porro etiam ausculta pugnam quam voluit dare.

NI. Etiamnest quid porro? CH. Em, accipitrina haec nunc erit.

NI. Deceptus sum, Autolyco hospiti aurum credidi.

CH. Quin tu audi. NI. Immo ingenium avidi haud pernoram hospitis.

CH. Postquam aurum apstulimus, in navem conscendimus

domum cupientes. Forte ut adsedi in stega,

dum circumspecto, atque ego lembum conspicor

longum, strigorem maleficum exornarier.

NI. Perii, hercle, lembus ille mihi laedit latus.

CH. Is erat communis cum hospite et praedonibus.

NI. Adeo me fuisse fungum ut qui illi crederem,

quom mi ipsum nomen eiius Archidemides

clamaret dempturum esse, si quid crederem?

CH. Is nostrae navi lembus insidias dabat.

Occepi ego opservare eos quam rem gerant.

Interea e portu nostra navis solvitur.

Ubi portu eximus, homines remigio sequi,

neque aves neque venti citius. Quoniam sentio

quae res gereretur, navem extemplo statuimus.

Quoniam vident nos stare, occeperunt ratem

tardare in portu. NI. Edepol mortalis malos!

Quid denique agitis? CH. Rusum in portum recipimus.

NI. Sapienter factum a vobis. Quid illi postea?

CH. Revorsionem ad terram faciunt vesperi.

NI. Aurum hercle auferre voluere: ei rei operam dabant.

CH. Non me fefellit, sensi, eo exanimatus fui.

Quoniam videmus auro insidias fieri,

capimus consilium continuo; postridie

auferimus aurum omne ‹illim› illis praesentibus,

palam atque aperte, ut illi ad factum sciscerent.

NI. Scite hercle. Cedo quid illi? CH. Tristes ilico,

quom extemplo a portu ire nos cum auro vident,

subducunt lembum capitibus quassantibus.

Nos apud Theotimum omne aurum deposivimus,

qui illic sacerdos est Dianai Ephesiae.

NI. Quis istic Theotimust? Megalobuli filius,

qui nunc in Ephesost Ephesiis carissumus.

NI. Ne ille hercle mihi sit multo tanto carior,

si me illoc auro tanto circumduxerit.

CH. Quin in eapse aede Dianai conditumst;

ibidem publicitus servant. NI. Occidisti' me;

nimio hic privatim servaretur rectius.

Sed nilne ‹huc› attulistis inde auri domum?

CH. Immo etiam. Verum quantum attulerit nescio.

NI. Quid? Nescis? CH. Quia Mnesilochus noctu clanculum

devenit ad Theotimum, nec mihi credere

nec quoiquam in navi voluit: eo ego nescio

quantillum attulerit; verum hau permultum attulit.

NI. Etiam dimidium censes? CH. Non edepol scio;

verum haud opinor. NI. Fertne partem tertiam?

CH. Non hercle opinor; verum verum nescio.

Profecto de auro nil scio nisi nescio.

Nunc tibimet illuc navi capiundumst iter,

ut illud reportes aurum ab Theotimo domum.

Atque heus tu. NI. Quid vis? CH. Anulum gnati tui

facito ut memineris ferre. NI. Quid opust anulo?

CH. Quia id signumst cum Theotimo, qui eum illi adferet,

eu aurum reddat. NI. Meminero, et recte mones.

Sed istic Theotimus divesne est? CH. Etiam rogas?

Qui habeat auro soccis subpactum solum?

NI. Qur ita fastidit? CH. Tantas divitias habet;

nescit quid faciat auro. NI. Mihi dederit velim.

Sed qui praesente id aurum Theotimo datumst?

CH. Populo praesente: nullust Ephesi quin sciat.

NI. Istuc sapienter saltem fecit filius,

quom diviti homini id aurum servandum dedit;

ab eo licebit quamvis subito sumere.

CH. Immo em tantisper numquam te morabitur

quin habeas illud quo die illuc veneris.

NI. Censebam me ecfugisse a vita marituma,

ne navigarem tandem hoc aetatis senex;

id mi haud utrum velim licere intellego:

ita bellus hospes fecit Archidemides.

Ubi nunc est ergo meu' Mnesilochus filius?

CH. Deos atque amicos iit salutatum ad forum.

NI. At ego hinc ad illum, ut conveniam quantum potest. -

CH. Ille est oneratus recte et plus iusto vehit.

Exorsa haec tela non male omnino mihi est:

ut amantem erilem copem facerem filium,

ita feci ut auri quantum vellet sumeret,

quantum autem lubeat reddere ut reddat patri.

Senex in Ephesum ‹hinc› ibit aurum arcessere,

hic nostra agetur aetas in malacum modum,

siquidem hic relinquet neque secum abducet senex

med et Mnesilochum. Quas ego hic turbas dabo!

Sed quid futurumst, quom hoc senex resciverit,

quom se excucurrisse illuc frustra sciverit

nosque aurum abusos? Quid mihi fiet postea?

Credo hercle adveniens nomen mutabit mihi

facietque extemplo Crucisalum me ex Chrysalo.

Aufugero hercle, si magis usus venerit.

Si ero reprehensus, macto ego illum infortunio:

si illi sunt virgae ruri, at mihi tergum domist.

Nunc ibo, erili filio hanc fabricam dabo

super auro amicaque eius inventa Bacchide. -

ACTUS III

LYDUS

LY. Pandite atque aperite propere ianuam hanc Orci, opsecro.

Nam equidem haud aliter esse duc, quippe qui nemo advenit,

nisi quem spes relinquere omnes esse ut frugi possiet.

Bacchides non Bacchides, sed Bacchae sunt acerrumae.

Apage istas a me sorores, quae hominum sorbent sanguinem.

Omnis ad perniciem instructa domus opime atque opipare.

Quae ut aspexi, me continuo contuli protinam in pedes.

Egone ut haec conclusa gestem clanculum? Ut celem patrem,

Pistoclere, tua flagitia aut damna aut desidiabula?

[quibu' patrem et me teque amicosque omnis adfectas tuos

ad probrum, damnum, flagitium appellere una et perdere.]

neque mei neque te tui intus puditumst factis quae facis,

quibu' tuom patrem meque una, amicos, adfinis tuos

tua infamia fecisti gerulifigulos flagiti.

Nunc priu' quam malum istoc addis, certumst iam dicam patri,

de me hanc culpam demolibor iam et seni faciam palam,

uti eum ex lutulento caeno propere hinc eliciat foras. -

MNESILOCHUS

MN. Multimodis meditatus egomet mecum sum, et ita esse arbitror:

homini amico, qui est amicus ita uti nomen possidet,

nisi deos ei nil praestare; id opera expertus sum esse ita.

Nam ut in Ephesum hinc abii (hoc factumst ferme abhinc biennium)

ex Epheso huc ad Pistoclerum meum sodalem litteras

misi, amicam ut mi inveniret Bacchidem. Illum intellego

invenisse, ut servos meu' mi nuntiavit Chrysalus.

Condigne is quam techinam de auro advorsum meum fecit patrem,

ut mi amanti copia esset. [Sed eccum video incedere.]

nam pol quidem meo animo ingrato homine nihil impensiust;

malefactorem amitti satiust quam relinqui beneficum;

nimio impendiosum praestat te quam ingratum dicier:

illum laudabunt boni, hunc etiam ipsi culpabunt mali.

Qua me caussa magi' cum cura esse aequom, obvigilatost opus.

Nunc, Mnesiloche, specimen specitur, nunc certamen cernitur

sisne necne ut esse oportet, malu', bonus quoivis modi,

iustus iniustus, malignus largus, comincommodus.

Cave sis te superare servom siris faciundo bene.

Utut eris, moneo, hau celabis. Sed eccos video incedere

patrem sodalis et magistrum. Hinc auscultabo quam rem agant.

LYDUS PHILOXENUS MNESILOCHUS

LY. Nunc experiar sitne aceto tibi cor acre in pectore.

Sequere. PH. Quo sequar? Quo ducis nunc me? LY. Ad illam quae tuom

perdidit, pessum dedit tibi filium unice unicum.

PH. Heia, Lyde, leniter qui saeviunt sapiunt magis.

Minu' mirandumst illaec aetas si quid illorum facit

quam si non faciat. Feci ego istaec itidem in adulescentia.

LY. Ei mihi, ei mihi, istaec illum perdidit adsentatio.

Nam apsque te esset, ego illum haberem rectum ad ingenium bonum:

nunc propter te tuamque pravos factus est fiduciam

Pistoclerus. MN. Di inmortales, meum sodalem hic nominat.

Quid hoc negoti est Pistoclerum Lydus quod erum tam ciet?

PH. Paullisper, Lyde, est lubido homini suo animo opsequi;

iam aderit tempus quom sese etiam ipse oderit. Morem geras;

dum caveatur praeter aequom ne quid delinquat, sine.

LY. Non sino, neque equidem illum me vivo corrumpi sinam.

Sed tu, qui pro tam corrupto dicis caussam filio,

eademne erat haec disciplina tibi, quom tu adulescens eras?

Nego tibi hoc annis viginti fuisse primis copiae,

digitum longe a paedagogo pedem ut ecferres aedibus.

Ante solem exorientem nisi in palaestram veneras,

gymnasi praefecto | hau mediocris poenas penderes.

Id quoi optigerat, hoc etiam ad mallum accersebatur malum:

et discipulus et magister perhibebantur inprobi.

Ibi cursu, luctando, hasta, disco, pugilatu, pila,

saliendo sese exercebant magi' quam scorto aut saviis:

ibi suam aetatem extendebant, non in latebrosis locis.

Inde de hippodromo et palaestra ubi revenisses domum,

cincticulo praecinctus in sella apud magistrum adsideres:

quom librum legeres, si | unam peccavisses syllabam,

fieret corium tam maculosum quam est nutricis pallium.

MN. Propter me haec nunc meo sodali dici discrucior miser;

innocens suspicionem hanc sustinet caussa mea.

PH. Alii, Lyde, nunc sunt mores. LY. Id equidem ego certo scio.

Nam olim populi prius honorem capiebat suffragio

quam magistro desinebat esse dicto oboediens;

at nunc, priu' quam septuennis est, sii attingas eum manu,

extemplo puer paedagogo tabula dirrumpit caput.

Quom patrem adeas postulatum, puero sic dicit pater:

"Noster esto, dum te poteris defensare iniuria."

provocatur paedagogus: "Eho senex minimi preti,

ne attigas puerum istac caussa, quando fecit strenue."

it magister quasi lucerna uncto exspretus linteo.

Itur illinc iure dicto. Hocine hic pacto potest

inhibere imperium magister, si ipsus primus vapulet?

MN. Acris postulatio haec est. Quom huius dicta intellego,

mira sunt ni Pistoclerus Lydum pugnis contudit.

LY. Sed quis hic est quem astantem video ante ostium? O Philoxene,

deos propitios me videre quam illum ‹hau› mavellem mihi.

PH. Quis illic est? LY. Mnesilochus, gnati tui sodalis Pistocleri.

Hau consimili ingenio atque ille est qui in lupanari accubat.

Fortunatum Nicobulum, qui illum produxit sibi!

PH. Salvos sis, Mnesiloche, salvom te advenire gaudeo.

MN. Di te ament, Philoxene. LY. Hic enim rite productust patri:

in mare it, rem familiarem curat, custodit domum,

opsequens oboediensque est mori atque imperiis patris.

Hic sodalis Pistoclero iam puer puero fuit;

triduom non interest aetatis uter maior siet:

verum ingenium plus triginta annis maiust quam alteri.

PH. Cave malum et compesce in illum dicere iniuste. LY. Tace,

stultus es qui illi male aegre patere dici qui facit.

Nam illum meum malum promptare malim quam peculium.

PH. Quidum? LY. Quia, malum si promptet, in dies faciat minus.

MN. Quid sodalem meum castigas, Lyde, discipulum tuom?

LY. Periit tibi sodalis. MN. Ne si sirint. LY. Sic est ut loquor.

Quin ego quom peribat vidi, non ex audito arguo.

MN. Quid factum est? LY. Meretricem indigne deperit. MN. Non tu taces?

LY. Atque acerrume aestuosam: apsorbet ubi quemque attigit.

MN. Ubi ea mulier habitat? LY. Hic. MN. Unde eam esse aiunt? LY. Ex Samo.

MN. Quae vocatur? LY. Bacchis. MN. Erras, Lyde: ego omnem rem scio

quem ad modumst. Tu Pistoclerum falso atque insontem arguis.

Nam ille amico et benevolenti suo sodali sedulo

rem mandatam exsequitur. Ipsus neque amat nec tu creduas.

LY. Itane oportet rem mandatam gerere amici sedulo,

ut ipsus osculantem in gremio mulierem teneat sedens?

Nullon pacto res mandata potest agi, nisi identidem

manus ferat † ad papillas †, labra a labris nusquam auferat?

Nam alia memorare quae illum facere vidi dispudet:

quom manum sibi vestimenta ad corpus tetulit Bacchidi

me praesente, neque pudere quicquam. Quid verbis opust?

Mihi discipulus, tibi sodalis periit, huic filius;

nam ego illum periisse dico quoi quidem periit pudor.

Quid opus verbis? Si opperiri vellem paullisper modo,

ut opino, illius inspectandi mi esset maior copia,

plus viderem quam deceret, quam me atque illo aequom foret.

MN. Perdidisti me, sodalis. Egone ut illam mulierem

capitis non perdam? Perire me malis malim modis.

Satin ut quem tu habeas fidelem tibi aut quoi credas nescias?

LY. Viden ut aegre patitur gnatum esse corruptum tuom,

suom sodalem, ut ipsus sese cruciat aegritudine?

PH. Mnesiloche, hoc tecum oro ut illius animum atque ingenium regas:

serva tibi sodalem et mihi filium. MN. Factum volo.

LY. Melius multo, me quoque una si cum illoc reliqueris.

PH. Adfatim est. Mnesiloche, cura, i, concastiga hominem probe,

qui dedecorat te, me, amicum atque alios flagitiis suis.

In te ego hoc onus omne impono. Lyde, sequere hac me. LY. Sequor. -

MNESILOCHUS

MN. Inimiciorem nunc utrum credam magis

sodalemne esse an Bacchidem incertum admodumst.

Illum exoptavit potius? Habeat. Optumest.

Ne illa illud hercle cum malo fecit suo;

nam mihi divini numquam quisquam creduat,

ni ego illam exemplis plurumis planeque - amo.

Ego faxo hau dicet nactam quem derideat.

Nam iam domum ibo atque - aliquid surrupiam patri.

Id isti dabo. Ego istanc multis ulciscar modis.

Adeo ego illam cogam usque unde mendicet - meu' pater.

Sed satine ego animum mente sincera gero,

qui ad hunc modum haec hic quae futura fabulor?

Amo hercle opino, ut pote quod pro certo sciam.

Verum quam illa umquam de mea pecunia

ramenta fiat plumea propensior,

mendicum malim mendicando vincere.

Numquam edepol viva me inridebit. Nam mihi

decretumst renumerare iam omne aurum patri.

Igitur mi inani atque inopi subblandibitur

tum quom mihi nihilo pluris [blandiri] referet,

si ad sepulcrum mortuo narret logos.

Sed autem quam illa umquam mais opulentiis

ramenta fiat gravior aut propensior,

mori me malim | excruciatum | inopia.

Profecto stabilest me patri aurum reddere.

Eadem exorabo Chrysalo caussa mea

pater ne noceat neu quid ei suscenseat

mea caussa de auro quod eum ludificatus est;

nam illi aequomst me consulere, qui caussa mea

mendacium ei dixit. Vos me sequimini. -

PISTOCLERUS

PI. Rebus aliis antevortar, Bacchis, quae mandas mihi:

Mnesilochum ut requiram atque ut eum mecum ad te adducam simul.

Nam illud animus meu' miratur, si a me tetigit nuntius,

quid remoretur. Ibo ut visam huc ad eum, si forte est domi.

MNESILOCHUS PISTOCLERUS

MN. Reddidi patri | omne aurum. Nunc ego illam me velim

convenire, postquam inanis sum, contemptricem meam.

Sed veniam mi quam gravate pater dedit de Chrysalo!

Verum postremo impetravi ut ne quid ei suscenseat.

PI. Estne hic meu' sodalis? MN. Estne hic hostis quem aspicio meus?

PI. Certe is est. MN. Is est. Adibo contra et contollam gradum.

PI. Salvos sis, Mnesiloche. MN. Salve. PI. Salvos quom peregre advenis,

cena detur. MN. Non placet mi cena quae bilem movet.

PI. Numquae advenienti aegritudo obiecta est? MN. Atque acerruma.

PI. Unde? MN. Ab homine quem mi amicum esse arbitratus sum antidhac.

PI. Multi more isto atque exemplo vivont, quos quom censeas

esse amicos, reperiuntur falsi falsimoniis,

lingua factiosi, inertes opera, sublesta fide.

Nullus est quoi non invideant rem secundam optingere;

sibi ne invideatur, ipsi ignavi recte cavent.

MN. Edepol ne tu illorum mores perquam meditate tenes.

Sed etiam unum hoc: ex ingenio malo malum inveniunt suo:

nulli amici sunt, inimicos ipsi in sese omnis habent.

Atque i se quom frustrant, frustrari alios stolidi existumant.

Sicut est hic quem esse amicum ratu' sum atque ipsus sum mihi:

ille, quod in se fuit, accuratum habuit quod posset mali

faceret in me, inconciliaret copias omnis meas.

PI. Inprobum istunc esse oportet hominem. MN. Ego ita esse arbitror.

PI. Opsecro hercle loquere, quis is est. MN. Benevolens vivit tibi.

Nam ni ita esset, tecum orarem ut ei quod posses mali

facere faceres. PI. Dic modo hominem qui sit: si non fecero

ei male aliquo pacto, me esse dicito ignavissumum.

MN. Nequam homost, verum hercle amicus est tibi. PI. Tanto magis

dic quis est; nequam hominis ego parvi pendo gratiam.

MN. Video non potesse quin tibi eiius nomen eloquar.

Pistoclere, perdidisti me sodalem funditus.

PI. Quid istuc est? MN. Quid est? Misine ego ad te ex Epheso epistulam

super amica, ut mi invenires? PI. Fateor factum, et repperi.

MN. Quid? Tibi non erat meretricum aliarum Athenis copia

quibu' cum haberes rem, nisi cum illa quam ego mandassem tibi,

occiperes tute ‹eam› amare et mi ires consultum male?

PI. Sanun es? MN. Rem repperi omnem ex tuo magistro. Ne nega.

Perdidisti me. PI. Etiamne ultro tuis me prolectas probris?

MN. Quid amas Bacchidem? PI. Duas ergo hic intus eccas Bacchides.

MN. Quid? Duae? - PI. Atque ambas sorores. MN. Loqueris nunc nugas sciens.

PI. Postremo, si pergis parvom mihi fidem arbitrarier,

tollam ego ted in collum atque intro hinc auferam. MN. Immo ibo, mane.

PI. Non maneo, neque tu me habebis falso suspectum. MN. Sequor. -

ACTUS IV

PARASITUS PISTOCLERUS

PA. Parasitus ego sum hominis nequam atque inprobi,

militi' qui amicam secum avexit ex Samo.

Nunc me ire iussit ad eam et percontarier

utrum aurum reddat anne eat secum semul.

Tu dudum, puere, cum illac usque isti semul:

quae harum sunt aedes, pulta. Adi actutum ad fores.

Recede hinc dierecte. Ut pulsat propudium!

Comesse panem tris pedes latum potes,

fores pultare nescis. Ecquis in aedibus?

Heus, ecquis hic est? Ecquis hoc aperit ostium?

Ecquis exit? Quid istuc? Quae istaec est pulsatio?

Quae te ‹male› mala crux agitat, qui ad istunc modum

alieno viris tuas extentes ostio?

Fores paene ecfregisti. Quid nunc vis tibi?

PA. Adulescens, salve. PI. Salve. Sed quem quaeritas?

PA. Bacchidem. PI. Utram ergo? PA. Nil scio nisi Bacchidem.

Paucis: me misit miles ad eam Cleomachus,

vel ut ducentos Philippos reddat aureos

vel ut hinc in Elatiam hodie eat secum semul.

PI. Non it. † negato esse † ituram. Abi et renuntia.

Alium illa amat, non illum. Duc te ab aedibus.

PA. Nimis iracunde. PI. At scin quam iracundus siem?

Ne tibi hercle hau longe est os ab infortunio,

ita dentifrangibula haec meis manibus gestiunt.

PA. Quom ego huius verba interpretor, mihi cautiost

ne nucifrangibula excussit ex malis meis.

Tuo ego istaec igitur dicam illi periculo.

PI. Quid ais tu? PA. Ego istuc illi dicam. PI. Dic mihi,

quis tu es? PA. Illius sum integumentum corporis.

P. Nequam esse oportet cui tu integumentum inprobu's.

PA. Sufflatus ille huc veniet. PI. Dirruptum velim.

PA. Numquid vis? PI. Abeas. Celeriter factost opus.

PA. Vale, dentifrangibule. - PI. Et tu, integumentum, vale.

In eum [nunc] haec revenit res locum, ut quid consili

dem meo sodali super amica nesciam,

qui iratus renumeravit omne aurum patri,

neque nummus ullust qui reddatur militi.

Sed huc concedam, nam concrepuerunt fores.

Mnesilochus eccum maestus progreditur foras.

MNESILOCHUS PISTOCLERUS

MN. Petulans, protervo, iracundo animo, indomito, incogitato,

sine modo et modestia sum, sine bono iure atque honore,

incredibilis inposque animi, inamabilis, inlepidus vivo,

malevolente ingenio natus. Postremo id mihi est quod volo

ego esse aliis. Credibile hoc est?

Nequior nemost neque indignior quoi

di bene faciant neque em quisquam

homo aut amet aut adeat.

Inimicos quam amicos aequomst med habere,

malos quam bonos par magis me iuvare.

Omnibus probris, quae inprobis viris

digna sunt, dignior nullus est homo;

qui patri reddidi omne aurum amans,

quod fuit prae manu. Sumne ego homo miser?

Perdidi me atque operam Chrysali.

PI. Consolandus hic mist. Ibo ad eum.

Mnesiloche, quid fit? MN. Perii.

PI. Di melius faciant. MN. Perii.

PI. Non taces, insipiens? MN. Taceam?

PI. Sanu' satis non es. MN. Perii.

Multa mala mi in pectori nunc acria atque acerba eveniunt,

criminin me habuisse fidem?

Inmerito tibi iratu' fui.

PI. Heiia, bonum habe animum. MN. Unde habeam?

Mortuo' pluri' pretist quam ego sum.

PI. Militis parasitu' modo

venerat aurum petere hinc,

eum ego meis dictis malis

his foribus atque hac ‹muliere›

reppuli, reieci hominem. MN. quid mihi id prodest?

Quod faciam nil habeo miser. Ille quidem hanc abducet, scio.

PI. Si mihi sit, non pollicear?

MN. Scio, dares, novi.

Sed nisi ames, non habeam tibi fidem tantam;

nunc agitas sat tute tuarum rerum;

egone ut opem ferre putem posse inopem te mi?

PI. Tace modo: deu' respiciet

nos aliquis. MN. Nugae!

PI. Mane. MN. Quid est? PI. Tuam copiam

eccam Chrysalum video.

CHRYSALUS MNESILOCHUS PISTOCLERUS

CH. Hunc hominem decet auro expendi, huic decet statuam statui ex auro;

nam duplex facinus feci hodie, duplicibus spoliis sum adfectus.

Erum maiorem meum ut ego hodie lusi lepide, ut ludificatust!

Callidum senem callidis dolis

compuli et perpuli mi omnia ut crederet.

Nunc amanti ero filio senis,

quicum ego bibo, quicum edo et amo,

regias copias aureasque optuli,

ut domo sumeret neu foris quaereret.

Non mihi isti placent Parmenones, Syri,

qui duas aut tris minas auferunt eris.

Nequiu' nil est quam egens consili servos, nisi habet

multipotens pectus

ubi quomque usus siet, pectore expromat suo.

Nullus frugi esse potest homo,

nisi qui et bene facere et male tenet.

Inprobis cum inprobus [sit,] harpaget furibus

[furetur] quod queat; vorsipellem frugi convenit

esse hominem, pectus quoi sapit

bonu' sit bonis, malu' sit malis;

utquomque res sit, ita animum habeat.

Sed lubet scire quantum aurum erus sibi

dempsit et quid suo reddidit patri.

Si frugi est, Herculem fecit ex patre:

decumam partem ei dedit, sibi novem apstulit.

Sed quem quaero optume eccum obviam mihi est.

Num qui mummi exciderunt, ere, tibi,

quod sic terram optuere?

Quid vos maestos tam tristisque esse conspicor?

Non placet nec temere est etiam. Quin mihi respondetis?

MN. Chrysale, occidi. CH. Fortassis tu auri dempsisti parum?

MN. Quam, malum, parum? Immo vero nimio minu' multo quam parum.

CH. Quid igitur stulte, quoniam occasio ad eam rem fuit

mea virtute parta ut quantum velles tantum sumeres,

sic hoc digitulis duobus sumebas primoribus?

An nesciebas quam eius modi homini raro tempus se daret?

MN. Erras. CH. At quidem tute errasti, quom parum immersti ampliter.

MN. Pol tu quam nunc med accuses magi', si magi' rem noveris.

Occidi. CH. Animus iam istoc dicto plus praesagitur mali.

MN. Perii. CH. Quid ita? MN. Quia patri omne cum ramento reddidi.

CH. Reddidisti? MN. Reddidi. CH. Omnene? MN. Oppido. CH. Occisi sumus.

Qui in mentem venit tibi istuc facinus facere tam malum?

MN. Bacchidem atque hunc suspicabar propter crimen, Chrysale,

mi male consuluisse: ob eam rem omne aurum iratus reddidi

meo patri. CH. Quid, ubi reddebas aurum, dixisti patri?

MN. Me id aurum accepisse extemplo ab hospite Archidemide. CH. Em,

istoc dicto † dedisti † hodie in cruciatum Chrysalum;

nam ubi me aspiciet, ad carnuficem rapiet continuo senex.

MN. Ego patrem exoravi. CH. Nempe ergo hoc ut faceret quod loquor?

MN. Immo tibi ne noceat neu quid ob eam rem suscenseat;

atque aegre impetravi. Nunc hoc tibi curandumst, Chrysale.

CH. Quid vis curem? MN. Ut ad senem etiam alteram facias viam.

Compara, fabricare, finge quod lubet, conglutina,

ut senem hodie doctum docte fallas aurumque auferas.

CH. Vix videtur fieri posse. MN. Perge, ac facile ecfeceris.

CH. Quam, malum, facile, quem mendaci prendit manufesto modo?

quem si orem ut mihi nil credat, id non ausit credere.

MN. Immo si audias quae dicta dixit me advorsum tibi.

CH. Quid dixit? MN. Si tu illum solem sibi solem esse diceres,

se illum lunam esse et noctem qui nunc est dies.

CH. Emungam hercle hominem probe hodie, ne id nequiquam dixerit.

PI. Nunc quid nos vis facere? CH. Enim nil est, nisi ut ametis impero.

Ceterum quantum lubet me poscitote aurum: ego dabo.

Quid refert Chrysalo esse nomen, nisi factis probo?

Sed nunc quantillum usust auri tibi, Mnesiloche? Dic mihi.

MN. Militi nummis ducentis iam usus est pro Bacchide.

CH. Ego dabo. MN. Tum nobis opus est sumptu. CH. Ah, placide volo

unumquidque agamus: hoc ubi egero, tum istuc agam.

De ducentis nummis primum intendam ballistam in senem;

ea ballista si pervortam turrim et propugnacula,

recta porta invadam extemplo in oppidum antiquom et vetus:

si id capso, geritote amicis vostris aurum corbibus,

sicut animus sperat. PI. Apud test animus noster, Chrysale.

CH. Nunc tu abi intro, Pistoclere, ad Bacchidem, atque ecfer cito -

PI. Quid tu? CH. Stilum, ceram et tabellas, linum. PI. Iam faxo hic erunt. -

MN. Quid nunc es facturus? Id mihi dice. CH. Coctumst prandium?

Vos duo eritis atque amica tua erit tecum tertia?

MN. Sicut dicis. CH. Pistoclero nulla amica est? MN. Immo adest.

Alteram ille amat sororem, ego alteram, ambas Bacchides.

CH. Quid tu loquere? MN. Hoc, ut futuri sumus. CH. Ubist biclinium

vobis stratum? MN. Quid id exquaeris? CH. Res itast, dici volo.

Nescis quid ego acturus sim neque facinus quantum exordiar.

MN. Cedo manum ac supsequere propius me ad fores, intro inspice.

CH. Euax, nimi' bellus atque ut esse maxume optabam locus.

PI. Quae imperavisti. Imperatum bene bonis factum ilicost.

CH. Quid parasti? PI. Quae parari tu iussisti | omnia.

CH. Cape stilum propere et tabellas tu has tibi. MN. Quid postea?

CH. Quod iubebo scribito istic. Nam propterea ‹te› volo

scribere ut pater cognoscat litteras quando legat.

Scribe. MN. Quid scribam? CH. Salutem tuo patri verbis tuis.

PI. Quid si potius morbum, mortem scribat? Id erit rectius.

CH. Ne interturba. MN. Iam imperatum in cera inest. CH. Dic quem ad modum.

MN. "Mnesilochus salutem dicit suo patri." CH. Adscribe hoc cito:

"Chrysalus mihi usque quaque loquitur nec recte, pater,

quia tibi aurum reddidi et quia non te defrudaverim."

PI. Mane dum scribit. CH. Celerem oportet esse amatoris manum.

PI. At quidem hercle † em † perdundum magis quam ad scribundum cito.

MN. Loquere. Hoc scriptumst. CH. "Nunc, pater mi, proin tu ab eo ut caveas tibi:

sycophantias componit, aurum ut aps ted auferat;

et profecto se ablaturum dixit." Plane adscribito.

MN. Dic modo. CH. "Atque id pollicetur se daturum aurum mihi

quod dem scortis quodque in lustris comedim, congraecem, pater.

Sed, pater, vide ne tibi hodie verba det: quaeso cave."

MN. Loquere porro. CH. Adscribedum etiam. MN. Loquere quid scribam modo.

CH. "Sed, pater, quod promisisti mihi, te quaeso ut memineris,

ne illum verberes; verum apud te vinctum adservato domi."

Cedo tu ceram ac linum actutum. Age obliga, opsigna cito.

MN. Opsecro, quid istis ad istunc usust conscriptis modum,

ut tibi ne quid credat atque ut vinctum te adservet domi?

CH. Quia mi ita lubet. Potin ut cures te atque ut ne parcas mihi?

Mea fiducia opu' conduxi et meo periclo rem gero.

MN. Aequom dicis. CH. Cedo tabellas. MN. Accipe. CH. Animum advortite.

Mnesiloche et tu, Pistoclere, iam facite in biclinio

cum amica sua uterque accubitum eatis, ita negotiumst,

atque ibidem ubi nunc sunt lecti strati potetis cito.

PI. Numquid aliud? CH. Hoc atque etiam: ubi erit accubitum semel,

ne quoquam exsurgatis, donec a me erit signum datum.

PI. O imperatorem probum! CH. Iam bis bibisse oportuit.

MN. Fugimus. - CH. Vos vostrum curate officium, ego ecficiam meum.

CHRYSALUS

CH. Insanum magnum molior negotium,

metuoque ut hodie possiem emolirier.

Sed nunc truculento mi atque saevo usus senest;

nam non conducit huic sycophantiae

senem tranquillum ‹mi› esse ubi me aspexerit.

Vorsabo ego illunc hodie, si vivo, probe.

Tam frictum ego illum reddam quam frictum est cicer.

Adambulabo ad ostium, ut, quando exeat,

extemplo advenienti ei tabellas dem in manum.

NICOBULUS CHRYSALUS

NI. Nimio illaec res est magnae dividiae mihi,

supterfugisse sic mihi hodie Chrysalum.

CH. Salvos sum, iratus est senex. Nunc est mihi

adeundi ad hominem tempus. NI. Quis loquitur prope?

Atque hicquidem, opinor, Chrysalust. CH. Accessero.

NI. Bone serve, salve. Quid fit? Quam mox navigo

in Ephesum, ut aurum repetam ab Theotimo domum?

Taces? Per omnis deos adiuro ut, ni meum

gnatum tam amem atque ei facta cupiam quae is velit,

ut tua iam virgis latera lacerentur probe

ferratusque in pistrino aetatem conteras.

Omnia rescivi scelera ex Mnesilocho tua.

CH. Men criminatust? Optumest: ego sum malus,

ego sum sacer, scelestus. Specta rem modo;

ego verbum faciam ‹nullum›. NI. Etiam, carnufex,

minitare? CH. Nosces tu illum actutum quali' sit.

Nunc hasc' tabellas ferre me iussit tibi.

Orabat, quod istic esset scriptum ut fieret.

NI. Cedo. CH. Nosce signum. NI. Novi. Ubi ipse est? CH. Nescio.

Nil iam me oportet scire. Oblitus sum omnia.

Scio me esse servom. Nescio etiam id quod scio.

Nunc ab transenna hic turdus lumbricum petit;

pendebit hodie pulchre, ita intendi tenus.

NI. Manedum parumper; iam exeo ad te, Chrysale. -

CH. Ut verba mihi dat, ut nescio quam rem gerat!

Servos arcessit intus qui me vinciant.

Bene navis agitur, pulchre haec confertur ratis.

Sed conticiscam, nam audio aperiri fores.

NICOBULUS CHRYSALUS LORARIUS

NI. Constringe tu illic, Artamo, actutum manus.

CH. Quid feci? NI. Impinge pugnum, si muttiverit.

Quid hae loquontur litterae? CH. Quid me rogas?

Ut ab illo accepi, ad te opsignatas attuli.

NI. Eho tu, † loquitatusne es gnato meo †

male per sermonem, quia mi id aurum reddidit,

et te dixisti id aurum ablaturum tamen

per sycophantiam? CH. Egone istuc dixi? NI. Ita.

CH. Quis homost qui dicat me dixisse istuc? NI. Tace,

nullus homo dicit: hae tabellae te arguont,

quas tu attulisti. Em hae te vinciri iubent.

CH. Aha, Bellerophontam tuo' me fecit filius:

egomet tabellas tetuli ut vincirer. Sine.

NI. Propterea hoc facio ut suadeas gnato meo

ut pergraecetur tecum, tervenefice.

CH. O stulte, stulte, nescis nunc venire te;

atque in eopse astas lapide, ut praeco praedicat.

NI. Responde: quis me vendit? CH. Quem di diligunt

adulescens moritur, dum valet, sentit, sapit.

Hunc si ullus deus amaret, plus annis decem,

plus iam viginti mortuom esse oportuit:

terrai ‹iam› odium ambulat, iam nil sapit

nec sentit, tantist quantist fungus putidus.

NI. Tun terrae me odium esse autumas? Abducite hunc

intro atque astringite ad columnam fortiter.

Numquam auferes nunc aurum. CH. Atqui iam dabis.

NI. Dabo? CH. Atque orabis me quidem ultro ut auferam,

quom illum rescisces criminatorem meum

quanto in periclo et quanta in pernicie siet.

Tum libertatem Chrysalo largibere;

ego adeo numquam accipiam. NI. Dic, scelerum caput,

dic, quo in periclo est meu' Mnesilochus filius?

CH.Sequere hac minime, faxo iam scies. NI. Quo gentium?

CH. Tris unos passus. NI. Vel decem. CH. Agedum tu, Artamo,

forem hanc pauxillum aperi; placide, ne crepa;

sat est. Accede huc tu. Viden convivium?

NI. Video exadvorsum Pistoclerum et Bacchidem.

CH. Qui sunt in lecto illo altero? NI. Interii miser.

CH. Novistine hominem? NI. Novi. CH. Dic sodes mihi,

bellan videtur specie mulier? NI. Admodum.

CH. Quid illam, meretricemne esse censes? NI. Quippini?

CH. Frustra es. NI. Quis igitur opsecrost? CH. Inveneris.

Ex me quidem hodie numquam fies certior.

CLEOMACHUS NICOBULUS CHRYSALUS

CL. Meamne hic Mnesilochus, Nicobuli filius,

per vim ut retineat mulierem? Quae haec faciost?

NI. Quis illest? CH. Per tempus hic venit miles mihi.

CL. Non me arbitratur militem sed mulierem,

qui me meosque non queam defendere.

Nam neque Bellona mi umquam neque Mars creduat,

ni illum exanimalem faxo, si convenero,

nive exheredem fecero vitae suae.

NI. Chrysale, quis ille est qui minitatur filio?

CH. Vir hic est illius mulieris quacum accubat.

NI. Quod, vir? CH. Vir, inquam. NI. Nuptan est illa, opsecro?

CH. Scies hau multo post. NI. Oppido interii miser.

CH. Quid nunc? Scelestus tibi videtur Chrysalus?

Age nunc vincito me, auscultato filio.

Dixin tibi ego illum inventurum te quali' sit?

NI. Quid nunc ego faciam? CH. Iube sis me exsolvi cito;

nam ni ego exsolvor, iam manufesto hominem opprimet.

CL. Nihil est lucri quod me hodie facere mavelim,

quam illum cubantem cum illa opprimere, ambo ut necem.

CH. Audin quae loquitur? Quin tu me exsolvi iubes?

NI. Exsolvite istum. Perii, pertimui miser.

CL. Tum illam, quae corpus publicat volgo suom,

faxo se hau dicat nactam quem derodeat.

CH. Pacisci cum illo paullula pecunia

potes. NI. Pacisce ergo, opsecro, quid tibi lubet,

dum ne manufesto hominem opprimet nive enicet.

CL. Nunc nisi ducenti Philippi redduntur mihi,

iam illorum ego animam amborum exsorbebo oppido.

NI. Em illoc pacisce, si potest; perge, opsecro,

pacisce quidvis. CH. Ibo et faciam sedulo.

Quid clamas? CL. Ubi erus tuos est? CH. Nusquam. Nescio.

Vis tibi ducentos nummos iam promittier,

ut ne clamorem hic facias neu convicium?

CL. Nihil est quod malim. CH. Atque ut tibi mala multa ingeram?

CL. Tuo arbitratu. NI. Ut subblanditur carnufex!

CH. Pater hic Mnesilochi est; sequere, is promittet tibi.

Tu aurum rogato; ceterum verbum sat est.

NI. Quid fit? CH. Ducentis Philippis rem pepigi. NI. Ah, salus

mea, servavisti me. Quam mox dico "dabo"?

CH. Roga hunc tu, tu promitte huic. NI. Promitto, roga.

CL. Ducentos nummos aureos Philippos probos

dabin? CH. "Dabuntur" inque. Responde. NI. Dabo.

CH. Quid nunc, inpure? Numquid debetur tibi?

Quid illi molestu's? Quid illum morte territas?

Et ego te et ille mactamus infortunio.

Si tibi est machaera, at nobis vervinast domi:

qua quidem te faciam, si tu me inritaveris,

confossiorem soricina nenia.

Iam dudum hercle equidem sentio suspicio

quae te sollicitet: eum esse cum illa muliere.

CL. Immo est quoque. CH. Ita me Iuppiter, Iuno, Ceres,

Minerva, Lato, Spes, Opis, Virtus, Venus,

Castor, Polluces, Mars, Mercurius, Hercules,

Summanus, Sol, Saturnus dique omnes ament,

ut ille cum illa neque cubat neque ambulat

neque osculatur neque illud quod dici solet.

NI. Ut iurat! Servat me ille suis periuriis.

CL. Ubi nunc Mnesilochus ergost? CH. Rus misit pater.

Illa autem in arcem abivit aedem visere

Minervae. Nunc apertast. I, vise estne ibi.

CL. Abeo ad forum igitur. CH. Vel hercle | in malam crucem.

CL. Hodie exigam aurum hoc? CH. Exige, ac suspende te:

ne supplicare censeas, nihili homo. -

ille est amotus. Sine me (per te, ere, opsecro

deos inmortalis) ire huc intro ad filium.

NI. Quid eo introibis? CH. Ut eum dictis plurumis

castigem, quom haec sic facta ad hunc faciat modum.

NI. Immo oro ut facias, Chrysale, et ted opsecro,

cave parsis in eum dicere. CH. Etiam me mones?

Satin est si plura ex me audiet hodie mala

quam audivit umquam Clinia ex Demetrio? -

NI. Lippi illic oculi servos est simillimus:

si non est, nolis esse neque desideres;

si est, apstinere quin attingas non queas.

Nam ni illic hodie forte fortuna hic foret,

miles Mnesilochum cum uxore opprimeret sua

atque optruncaret moechum manufestarium.

Nunc quasi ducentis Philippis emi filium,

quos dare promisi militi: quos non dabo

temere etiam priu' quam filium convenero.

Numquam edepol quicquam temere credam Chrysalo;

verum lubet etiam mi has pellegere denuo:

aequomst tabellis consignatis credere. -

CHRYSALUS

CH. Atridae suo fratres cluent fecisse facinus maxumum,

quom Priami patriam Pergamum divina moenitum manu

armis, equis, exercitu atque eximiis bellatoribus

milli cum numero navium decumo anno post subegerunt.

Non pedibus termento fuit praeut ego erum expugnabo meum

sine classe sineque exercitu et tanto numero militum.

Cepi, expugnavi amanti erili filio aurum ab suo patre.

Nunc prius quam huc senex venit, lubet lamentari dum exeat.

O Troia, o patria, o Pergamum, o Priame periisti senex,

qui misere male mulcabere quadringentis Philippis aureis.

Nam ego has tabellas opsignatas, consignatas quas fero

non sunt tabellae, sed equos quem misere Achivi ligneum.

Epiust Pistoclerus: ab eo haec sumptae; Mnesilochus Sino est

relictus, ellum non in busto Achilli, sed in lecto accubat;

Bacchidem habet secum: ille olim habuit ignem qui signum daret,

hunc ipsum exurit; ego sum Ulixes, quoiius consilio haec gerunt.

Tum quae hic sunt scriptae litterae, hoc in equo insunt milites

armati atque animati probe. Ita res successit mi usque adhuc.

Atque hic equos non in arcem, verum in arcam faciet impetum:

exitium, excidium, exlecebra fiet hic equos hodie auro senis.

Nostro seni huic stolido, ei profecto nomen facio ego Ilio;

miles Menelaust, ego Agamemno, idem Ulixes Lartius,

Mnesilochust Alexander, qui erit exitio rei patriae suae;

is Helenam avexit, quoia caussa nunc facio opsidium Ilio.

Nam illi itidem Ulixem audivi, ut ego sum, fuisse et audacem et malum:

dolis ego deprensus sum, ill' mendicans paene inventus interit,

dum ibi exquirit fata Iliorum; adsimiliter mi hodie optigit.

Vinctus sum, sed dolis me exemi: item se ille servavit dolis.

Ilio tria fuisse audivi fata quae illi forent exitio:

signum ex arce si periisset; alterum etiamst Troili mors;

tertium, quom portae Phrygiae limen superum scinderetur:

paria item tria is tribus sunt fata nostro huic Ilio.

Nam dudum primo ut dixeram nostro seni mendacium

et de hospite et de auro et de lembo, ibi signum ex arce iam apstuli.

Iam duo restabant fata tunc, nec magis id ceperam oppidum.

Post ubi tabellas ad senem detuli, ibi occidi Troilum,

quom censuit Mnesilochum cum uxore esse dudum militis.

Ibi vix me exsolvi: atque id periclum adsimilo, Ulixem ut praedicant

cognitum ab Helena esse proditum Hecubae; sed ut olim ille se

blanditiis exemit et persuasit se ut amitteret,

item ego dolis me illo extuli e periclo et decepi senem.

Poste cum magnufico milite, urbis verbis qui inermus capit,

conflixi atque hominem reppuli; dein pugnam conserui seni:

eum ego adeo uno mendacio devici, uno ictu extempulo

cepi spolia. Is nunc ducentos

nummos Philippos militi, quos

dare se promisit, dabit. Nunc

alteris etiam ducentis

usus est, qui dispensentur

Ilio capto, ut sit mulsum

qui triumphent milites.

Sed Priamus hic multo illi praestat: non quinquaginta modo,

quadringentos filios habet atque equidem omnis lectos sine probro:

eos ego hodie omnis contruncabo duobus solis ictibus.

Nunc Priamo nostro si est quis emptor, comptionalem senem

vendam ego, venalem quem habeo, extemplo ubi oppidum expugnavero.

Sed Priamum astantem eccum ante portam video. Adibo atque adloquar.

NICOBULUS CHRYSALUS

NI. Quoianam vox prope me sonat? CH. O Nicobule. NI. Quid fit?

Quid quod te misi, ecquid egisti?. CH. Rogas? Congredere. NI. Gradior.

CH. Optumu' sum orator. Ad lacrumas hominem coëgi castigando

maleque dictis, quae quidem quivi comminisci. NI. Quid ait? CH. Verbum

nullum fecit: lacrumans tacitus auscultabat quae ego loquebar;

tacitus conscripsit tabellas, opsignatas mi has dedit.

Tibi me iussit dare, sed metuo ne idem cantent quod priores.

Nosce signum. Estne eiius? NI. Novi. Lubet pellegere has. CH. Pellege.

Nunc superum limen scinditur, nunc adest exitium ‹illi› Ilio,

turbat equo' lepide ligneus. NI. Chrysale, ades dum ego has pellego.

CH. Quid me tibi adesse opus est? NI. Volo ut quod iubeo facias,

ut scias quae hic scripta sient. CH. Nil moror neque scire volo.

NI. Tamen ades. CH. Quid opust? NI. Taceas: quod iubeo id facias. CH. Adero.

NI. Eugae litteras minutas! CH. Qui quidem videat parum;

verum qui sati' videat, grandes sati' sunt. NI. Animum advortito igitur.

CH. Nolo inquam. NI. At volo inquam. CH. Quid opust? NI. At enim id quod te iubeo facias.

CH. Iustumst ‹ut› tuos tibi servos tuo arbitratu serviat.

NI. Hoc age sis nunciam. CH. Ubi lubet, recita: aurium operam tibi dico.

NI. Cerae quidem hau parsit neque stilo;

sed quidquid est, pellegere certumst.

"Pater, ducentos Philippos quaeso Chrysalo

da, si esse salvom vis me aut vitalem tibi."

malum quidem hercle magnum. CH. Tibi dico. NI. Quid est?

CH. Non priu' salutem scripsit? NI. Nusquam sentio.

CH. Non dabis, si sapies; verum si das maxume,

ne ille alium gerulum quaerat, si sapiet, sibi:

nam ego non laturus sum, si iubeas maxume.

Sat sic suspectus sum, quom careo noxia.

NI. Ausculta porro, dum hoc quod scriptumst pellego.

CH. Inde a principio iam inpudens epistula est.

NI. "Pudet prodire me ad te in conspectum, pater:

tantum flagitium te scire audivi meum,

quod cum peregrini cubui uxore militis."

pol hau derides; nam ducentis aureis

Philippis redimi vitam ex flagitio tuam.

CH. Nihil est illorum quin ego illi dixerim.

NI. "Stulte fecisse fateor. Sed quaeso, pater,

ne me, in stultitia si deliqui, deseras.

Ere animo cupido atque oculis indomitis fui;

persuasumst facere quoius me nunc facti pudet."

priu' [te] cavisse ergo quam pudere aequom fuit.

CH. Eadem istaec verba dudum illi dixi omnia.

NI. "Quaeso ut sat habeas id, pater, quod Chrysalus

me obiurgavit plurumis verbis malis,

et me meliorem fecit praeceptis suis,

ut te ei habere gratiam aequom sit bonam."

CH. Estne istuc istic scriptum? NI. Em specta, tum scies.

CH. Ut qui deliquit supplex est ultro omnibus!

NI. "Nunc si me fas est opsecrare aps te, pater,

da mihi ducentos nummos Philippos, te opsecro."

CH. Ne unum quidem hercle, si sapis. NI. Sine pellegam.

"Ego ius iurandum verbis conceptis dedi,

daturum id me hodie mulieri ante vesperum,

piu' quam a me abiret. Nunc, pater, ne peiierem

cura atque abduce me hinc ab hac quantum potest,

quam propter tantum damni feci et flagiti.

Cave tibi ducenti nummi dividiae fuant;

sescenta tanta reddam si vivo tibi.

Vale atque haec cura." Quid nunc censes, Chrysale?

CH. Nihil ego tibi hodie consili quicquam dabo,

neque ego hau committam ut, si quid peccatum siet,

fecisse dicas de mea sententia.

Verum, ut ego opinor, si ego in istoc sim loco,

dem potius aurum quam illum corrumpi sinam.

Duae condiciones sunt: utram tu accipias vide:

vel ut aurum perdas vel ut amator peiieret.

Ere neque te iubeo neque voto neque suadeo.

NI. Miseret me illius. CH. Tuos est, non mirum facis.

Si plus perdundum sit, periisse suaviust

quam illud flagitium volgo dispalescere.

NI. Ne edepol Ephesi multo mavellem foret,

dum salvos esset, quam revenisset domum.

Quid ego istic? Quod perdundumst properem perdere.

Binos ducentos Philippos iam intus ecferam,

et militi quos dudum promisi miser

et istos. Mane istic, iam exeo ad te, Chrysale. -

CH. Fit vasta Troia, scindunt proceres Pergamum.

Scivi ego iam dudum fore me exitio Pergamo.

Edepol qui me esse dicat cruciatu malo

dignum, ne ego cum illo pignus haud ausim dare;

tantas tabellas facio. Sed crepuit foris:

ecfertur praeda ex Troia. Taceam nunciam.

NI. Cape hoc tibi aurum, Chrysale, i, fer filio.

Ere ad forum autem ibo, ut solvam militi.

CH. Non equidem accipiam. Proin tu quaeras qui ferat.

Nolo ego mihi credi. NI. Cape vero, odiose facis.

CH. Non equidem capiam. NI. At quaeso. CH. Dico ut res se habet.

NI. Morare. CH. Nolo, inquam, aurum concredi mihi.

Vel da aliquem qui servet me. NI. Ohe, odiose facis.

CH. Cedo, si necesse est. NI. Cura hoc. Iam ego huc revenero. -

CH. Curatum est - esse te senem miserrumum.

Hoc est incepta efficere pulchre: veluti mi

evenit ut ovans praeda onustus cederem;

salute nostra atque urbe capta per dolum

domum redduco ‹iam› integrum omnem exercitum.

Sed, spectatores, vos nunc ne miremini

quod non triumpho: pervolgatum est, nil moror;

verum tamen accipientur mulso milites.

Nunc hanc praedam omnem iam ad quaestorem deferam. -

PHILOXENUS

PH. Quam magis in pectore meo foveo quas meu' filiu' turbas turbet,

quam se ad vitam et quos ad mores praecipitem inscitu' capessat,

magi' curae est magi'que adformido ne is pereat neu corrumpatur.

Scio, fui ego illa aetate et feci illa omnia, sed more modesto;

duxi, habui scortum, potavi, dedi, donavi, et enim id raro.

Mores quibu' video volgo ‹in› gnatos esse parentes:

ego dare me meo gnato institui, ut animo opsequium sumere possit;

aequom esse puto, sed nimi' nolo desidiae ei dare ludum.

Nunc Mnesilochum, quod mandavi,

viso ecquid eum ad virtutem aut ad

frugem opera sua compulerit, sic

ut eum, si convenit, scio fecisse:

eost ingenio natus.

ACTUS V

NICOBULUS PHILOXENUS

NI. Quiquomque ubi sunt, qui fuerunt quique futuri sunt posthac

stulti, stolidi, fatui, fungi, bardi, blenni, buccones,

solus ego omnis longe antideo stultitia et moribus indoctis.

Perii, pudet: hocine me aetatis ludos bis factum esse indigne?

Magi' quam id reputo, tam magis uror quae meu' filiu' turbavit.

Perditu' sum atque eradicatus sum, omnibus exemplis excrucior.

Omnia me mala consectantur, omnibus exitiis interii.

Chrysalu' med hodie laceravit, Chrysalu' me miserum spoliavit:

is me scelus auro usque attondit dolis doctis indoctum ut lubitumst.

Ita miles memorat meretricem esse eam quam ille uxorem esse aiebat,

omniaque ut quidque actum est memoravit, eam sibi hunc annum conductam,

relicuom id auri factum quod ego ei stultissumus homo promisissem:

hoc, hoc est quod ‹cor› peracescit; hoc est demum quod percrucior,

me hoc aetatis ludificari, immo edepol sic ludos factum

cano capite atque alba barba miserum me auro esse emunctum.

Perii, hoc servom meum non nauci facere esse ausum! Atque ego, si alibi

plus perdiderim, minus aegre habeam minu'que id mihi damno ducam.

PH. Certo hic prope me mihi nescioquis loqui visust; sed quem video?

Hicquidemst pater Mnesilochi. NI. Eugae, socium aerumnae et mei mali video.

Philoxene, salve. PH. Et tu. Unde agis? NI. Unde homo miser atque infortunatus.

PH. At pol ego ibi sum, esse ubi miserum hominem decet atque infortunatum.

NI. Igitur pari fortuna, aetate ut sumus, utimur. PH. Sic est. Sed tu,

quid tibist? NI. Pol mihi par, idem est quod tibi.

PH. Numquidnam ad filium haec aegritudo attinet?

NI. Admodum. PH. Idem mihi morbus in pectorest.

NI. At mihi Chrysalus optumus homo

perdidit filium, me atque rem omnem meam.

PH. Quid tibi ex filio nam, opsecro, aegrest? NI. Scies:

id, perit cum tuo: ambo aeque amicas habent.

PH. Qui scis? NI. Vidi. PH. Ei mihi, disperii.

NI. Quid dubitamus pultare atque huc evocare ambos foras?

PH. Hau moror. NI. Heus Bacchis, iube sis actutum aperiri fores,

nisi mavoltis fores et postis comminui securibus.

BACCHIS NICOBULUS SOROR PHILOXENUS

BA. Quis sonitu ac tumultu tanto nominat me atque pultat aedis?

NI. Ego atque hic. BA. Quid hoc est negoti nam, amabo? Quis hs huc ovis adegit?

NI. Ovis nos vocant pessumae. SO. Pastor harum

dormit, quom haec eunt [sic] a pecu balitantes.

BA. At pol nitent, hau sordidae videntur ambae.

SO. Attonsae hae quidem ambae usque sunt. PH. Ut videntur

deridere nos! NI. Sine suo usque arbitratu.

BA. Rerin ter in anno tu has tonsitari?

SO. Pol hodie altera iam bis detonsa certo est.

BA. Vetulae sunt, †thimiamae†. SO. At bonas fuisse credo.

BA. Viden limulis, opsecro, ut intuentur?

SO. Ecastor sine omni arbitror malitia esse.

PH. Merito hoc nobis fit, qui quidem huc venerimus.

BA. Cogantur quidem intro. SO. Hau scio quid eo opus sit,

quae nec lact' nec lanam ullam habent. Sic sine astent.

Exsolvere quanti fuere, omn' fructus

iam illis decidit. Non vides, ut palantes

solae, liberae

grassentur? Quin aetate credo esse mutas:

ne balant quidem, quom a pecu cetero apsunt.

Stultae atque hau malae videntur.

SO. Revortamur intro, soror. NI. Ilico ambae

manete: haec oves volunt vos.

SO. Prodigium hoc quidemst: humana nos voce appellant oves.

NI. Haec oves vobis malam rem magnam quam debent dabunt.

BA. Si quam debes, te condono: tibi habe, numquam aps te petam.

Sed quid est quapropter nobis vos malum minitamini?

PH. Quia nostros agnos conclusos istic esse aiunt duos.

NI. Et praeter eos agnos meus est istic clam mordax canis:

qui nisi nobis producuntur iam atque emittuntur foras,

arietes truces nos erimus, iam in vos incursabimus.

BA. Soror, est quod te volo secreto. SO. Eho, amabo. NI. Quo illaec abeunt?

BA. Senem illum tibi dedo ulteriorem, lepide ut lenitum reddas;

ego ad hunc iratum adgrediar. Possumu' nos hos intro inlicere huc.

SO. Meum pensum ego lepide accurabo: quam odiosum est mortem amplexari!

BA. Facito ut facias. SO. Taceo. Tu tuom facito: ego quod dixi hau mutabo.

NI. Quid illaec illic in consilio duae secreto consultant?

PH. Quid ais tu, homo? NI. Quid me vis?

PH. Pudet dicere me tibi quiddam.

NI. Quid est quod pudeat? PH. Sed amico homini tibi quod volo credere certumst.

Nihili sum. NI. Istuc iam pridem scio. Sed qui nihili's? Id memora.

PH. Tactus sum vehementer visco;

cor stimulo foditur. NI. Pol tibi multo aequius est coxendicem.

Sed quid istuc est? Etis iam ego ips' quid sit prope scire puto me;

verum audire etiam ex te studeo. PH. Viden hanc? NI. Video. PH. Hau mala est mulier.

NI. Pol vero ista mala et tu nihili. PH. Quid multa? Ego amo. NI. An amas? PH. Ναὶ γὰρ.

NI. Tun, homo putide, amator istac fieri aetate audes? PH. Qui non?

NI. Quia flagitium est. PH. Quid opust verbis? Meo filio non sum iratus,

neque te tuost aequom esse iratum: si amant, sapienter faciunt.

BA. Sequere hac. NI. Eunt eccas tandem

probriperlecebrae et persuastrices. Quid nunc? Etiam redditi' nobis

filios et servom? An ego experior tecum vim maiorem? PH. Abin hinc?

Non homo tuquidem es, qui istoc pacto tam lepidam inlepide appelles.

BA. Senex optume quantumst in terra, sine ‹me› hoc exorare aps te,

ut istuc delictum desistas tanto opere ire oppugnatum.

NI. Ni abeas, quamquam tu bella es,

malum tibi magnum dabo iam. BA. Patiar, non metuo ne quid mihi doleat

quod ferias. NI. Ut blandiloquast! Ei mihi, metuo. SO. Hic magi' tranquillust.

BA. I hac mecum intro atque ibi super quid vis filium concastigato.

NI. Abin a me, scelu'? BA. Sine, mea Pietas, te exorem. NI. Ni exores tu me?

SO. Ego quidem ab hic certe exorabo. PH. Immo ego te oro ut me intro abducas.

So. Lepidum te! PH. At scin quo pacto me ad te intro abducas? SO. Mecum ut sis.

PH. Omnia quae cupio commemoras.

NI. Vidi ego nequam homines, verum te neminem deteriorem. PH. Ita sum.

BA. I hac mecum intro, ubi tibi sit lepide victibu', vino atque unguentis.

NI. Sati', sati' iam vostrist convivi: me nil paenitet ut sim acceptus:

quadrigentis Philippis filiu' me et Chrysalu' circumduxerunt.

Quem quidem ego ut non excruciem

alterum tantum auri non meream. BA. Quid tandem si dimidium auri

redditur, in' hac mecum intro? Atque ut eis delicta ignoscas. PH. Faciet.

NI. Minime, nolo. Nil moror, sine sic. Malo illos ulcisci ambo.

PH. Etiam tu, homo nihili? Quod di dant boni cave culpa tua amissis:

dimidium auri datur: accipias potesque et scortum accumbas.

NI. Egon ubi filiu' corrumpatur meus, ibi potem? PH. Potandumst.

NI. Age iam, id ut ut est, etsi est dedecori, patiar, facere inducam animum:

egon quom haec cum illo accubet inspectem? BA. Immo equidem pol tecum accumbam,

te amabo et te amplexabor.

NI. Caput prurit, perii, vix negito. BA. Non tibi venit in mentem, amabo,

si dum vivas tibi bene facias tam pol id quidem esse hau perlonginquom,

neque, si hoc hodie amiseri', post in morte id eventurum esse umquam?

NI. Quid ago? PH. Quid agas? Rogitas etiam? NI. Lubet et metuo. BA. Quid metuis?

NI. Ne obnoxiu' filio sim et servo. BA. Mel meum, amabo, istaec fiunt.

Tuost: unde illum sumere censes, nisi quod tute illi dederis?

Hanc veniam illis sine te exorem. NI. Ut terebrat! Satin offirmatum

quod mihi erat, id me exorat?

Tua sum opera et propter te inprobior? BA. Ne †is† quam mea mavellem.

Satin ego istuc habeo offirmatum? NI. Quod semel dixi hau mutabo.

BA. It dies, ite intro accubitum,

filii vos exspectant intus. NI. Quam quidem actutum emoriamur.

SO. Vesper hic est, sequimini. NI. Ducite nos quo lubet tamquam quidem addictos.

BA. Lepide ipsi hi capti sunt, suis qui filiis fecere insidias.

GREX

Hi senes nisi fuissent nihili iam inde ab adulescentia,

non hodie hoc tantum flagitium facerent canis capitibus;

neque adeo haec faceremus, ni antehac vidissemus fieri

ut apud lenones rivales fierent patres.

Spectatores, vos valere volumus, [et] clare applaudere.