Dea sancta Tellus, rerum naturae parens,
quae cuncta generas et regeneras indidem,
quod sola praestas gentibus uitalia,
caeli ac maris diua arbitra rerumque omnium,
per quam silet natura et somnos concipit,
itemque lucem reparas et noctem fugas:
tu Ditis umbras tegis et immensum chaos
uentosque et imbres tempestatesque attines
et, cum libet, dimittis et misces freta
fugasque soles et procellas concitas,
itemque, cum uis, hilarem promittis diem.
Tu alimenta uitae tribuis perpetua fide,
et, cum recesserit anima, in tete refugimus:
ita, quicquid tribuis, in te cuncta recidunt.
Merito uocaris Magna tu Mater deum,
pietate quia uicisti diuom numina;
tuque illa uera est gentium et diuom parens,
sine qua nil maturatur nec nasci potest:
tu es Magna tuque diuom regina es, dea.
Te, diua, adoro tuumque ego numen inuoco,
facilisque praestes hoc mihi quod te rogo;
referamque grates, diua, tibi merita fide.
Exaudi me, quaeso, et faue coeptis meis;
hoc quod peto a te, diua, mihi praesta uolens.
Herbas, quascumque generat maiestas tua,
salutis causa tribuis cunctis gentibus:
hanc nunc mihi permittas medicinam tuam.
Veniat medicina cum tuis uirtutibus:
quidque ex his fecero, habeat euentum bonum,
cuique easdem dedero quique easdem a me acceperint,
sanos eos praestes. Denique nunc, diua, hoc mihi
maiestas praestet tua, quod te supplex rogo.