I
Ego nolo Florus esse,
ambulare per tabernas,
latitare per popinas,
culices pati rotundos.
II
Lasciuus uersu, mente pudicus eras.
III
Animula uagula blandula,
hospes comesque corporis,
quae nunc abibis in loca,
pallidula, rigida, nudula,
nec ut soles dabis iocos?
IV
Borysthenes Alanus,
Caesareus ueredus,
per aequor et paludes
et tumulos Etruscos
uolare qui solebat,
Pannonicos nec ullus
apros eum insequentem
dente aper albicanti
ausus fuit nocere:
sparsit ab ore caudam
uel extimam saliua,
ut solet euenire.
Sed integer iuuenta
inuiolatus artus
die sua peremptus
hic situs est in agro.