T. MACCI PLAUTI - MOSTELLARIA

2

ARGVMENTVM

Manu misit emptos suos amores Philolaches

Omnemque absente rem suo absumit patre.

Senem ut reuenit ludificatur Tranio:

Terrifica monstra dicit fieri in aedibus

Et inde pridem emigratum. Interuenit

Lucripeta faenus faenerator postulans

Ludosque rursum fit senex; nam mutuom

Acceptum dicit pignus emptis aedibus.

Requirit quae sint: ait uicini proxumi.

Inspectat illas. Post se derisum dolet,

Ab sui sodale gnati exoratur tamen.

PERSONAE:

TRANIO SERVVS

GRVMIO SERVVS

PHILOLACHES ADVLESCENS

PHILEMATIVM MERETRIX

SCAPHA ANCILLA

CALLIDAMATES ADVLESCENS

DELPHIVM MERETRIX

THEOPROPIDES SENEX

MISARGYRIDES DANISTA

SIMO SENEX

PHANISCVS SERVVS

PINACIVM SERVVS

SPHAERIO SERVVS

LORARII

SCAENA ATHENIS

ACTVS I

GRVMIO TRANIO

GR. Exi e culina sis foras, mastigia,

qui mi inter patinas exhibes argutias.

Egredere, erilis permities, ex aedibus.

Ego pol te ruri, si uiuam, ulciscar probe.

exi, exi, inquam, nidoricupi, nam quid lates?

TR. Quid tibi, malum, hic ante aedis clamitatiost?

An ruri censes te esse? Apscede ab aedibus.

Abi rus, abi dierecte, apscede ab ianua.

Em, hoccine uolebas? GR. Perii! Qur me uerberas?

TR. Quia uiuis. GR. Patiar. Sine modo adueniat senex

Sine modo uenire saluom quem apsentem comes.

TR. Nec ueri simile loquere nec uerum, frutex,

comesse quemquam ut quisquam apsentem possiet.

GR. Tu urbanus uero scurra, deliciae popli,

rus mihi tu obiectas? Sane hoc, credo, Tranio,

quod te in pistrinum scis actutum tradier.

Cis hercle paucas tempestates, Tranio,

augebis ruri numerum, genu'ferratile.

nunc, dum tibi lubet licetque, pota, perde rem,

corrumpe * * erilem adulescentem optumum;

dies noctesque bibite, pergraecaminei,

amicas emite, liberate: pascite

parasitos: opsonate pollucibiliter.

Haecine mandauit tibi, quom peregre hinc it, senex?

Hocine modo hic rem curatam offendet suam?

Hoccine boni esse officium serui existumas

ut eri sui corrumpat et rem et filium?

nam ego illum corruptum duco quom his factis studet

quo nemo adaeque iuuentute ex omni Attica

antehac est habitus parcus nec magi' continens,

is nunc in aliam partem palmam possidet.

Virtute id factum tua et magisterio tuo.

TR. Quid tibi, malum, med aut quid ego agam curatiost?

an ruri, quaeso, non sunt quos cures boues?

lubet potare, amare, scorta ducere.

mei tergi facio haec, non tui fiducia.

GR. Quam confidenter loquitur! TR. At te Iuppiter

dique omnes perdant! fu! oboluisti alium

germana inluuies, rusticus, hircus, hara suis,

canem, capram commixtam. GR. Quid uis fieri?

non omnes possunt olere unguenta exotica,

si tu oles, neque superiores accumbere

neque tam facetis quam tu uiuis uictibus.

Tu tibi istos habeas turtures, piscis, auis,

sine me aliato fungi fortunas meas.

Tu fortunatu's, ego miser: patiunda sunt.

Meum bonum me, te tuom maneat malum.

TR. Quasi inuidere mihi hoc uidere, Grumio,

quia mihi bene est et tibi male est; dignissumumst:

decet med amare et te bubulcitarier,

me uictitare pulchre, te miseris modis.

GR. O carnuficium cribrum, quod credo fore,

ita te forabunt patibulatum per uias

stimulis, * * si huc reueniat senex.

TR. Qui scis an tibi istuc eueniat priu' quam mihi?

GR. Quia numquam merui, tu meruisti et nunc meres.

TR. Orationis operam compendi face,

nisi te mala re magna mactari cupis.

GR. Eruom daturin estis bubus quod feram?

Date aes inhonestis: agite, porro pergite

quoniam occepistis: bibite, pergraecamini,

este, ecfercite uos, saginam caedite.

TR. tace atque abi rus. Ego ire in Piraeum uolo,

in uesperum parare piscatum mihi.

Eruom tibi aliquis cras faxo ad uillam adferat.

Quid est quod tu me nunc optuere, furcifer?

GR. Pol tibi istuc credo nomen actutum fore.

TR. Dum interea sic sit, istuc 'actutum' sino.

GR. Ita est. Sed unum hoc scito, nimio celerius

uenire quod obest quam illuc quod cupide petas.

TR. Molestus ne sis nunciam, i rus, te amoue.

Ne tu hercle praeterhac mihi non facies moram. -

GR. Satin abiit neque quod dixi flocci existumat?

Pro di inmortales, opsecro uostram fidem!

Facite huc ut redeat noster quam primum senex,

triennium qui iam hinc abest, priu' quam omnia

periere, et aedes et ager; qui nisi huc redit,

paucorum mensum sunt relictae reliquiae.

Nunc rus abibo. Nam eccum erilem filium

uideo, corruptum ex adulescente optumo. -

PHILOLACHES

Recordatu' multum et diu cogitaui

argumentaque in pectus multa institui

ego, atque in meo corde, si est quod mihi cor,

eam rem uolutaui et diu disputaui,

hominem quoiiu'rei, quando natus est

similem esse arbitrarer simulacrumque habere

id repperi iam exemplum.

Nouarum aedium esse arbitro similem ego hominem

quando hic natus est. Ei rei argumenta dicam.

Atque hoc hau uidetur ueri simile uobis,

at ego id faciam esse ita ut credatis.

profecto esse ita ut praedico uera uineam.

Atque hoc uosmet ipsi, scio, proinde uti nunc

ego esse autumo, quando dicta audietis

[mea], haud aliter id dicetis.

Auscultate, argumenta dum dico ad hanc rem:

simul gnaruris uos uolo esse hanc rem mecum.

Aedes quom extemplo sunt paratae, expolitae,

factae probe examussim,

laudant fabrum atque aedes probant, sibi quisque inde exemplum expetunt,

sibi quisque similis uolt suas, sumptum, operam parum parcunt suam.

Atque ubi illo immigrat nequam homo, indiligens

cum pigra familia, inmundus, instrenuos,

hic iam aedibus uitium additur, bonae quom curantur male;

atque illud saepe fit: tempestas uenit,

confringit tegulas imbricesque: ibi

dominus indiligens reddere alias neuolt;

uenit imber, lauit parietes, perpluont,

tigna putefacit, perdit operam fabri:

nequior factus iam est usus aedium.

Atque ea haud est fabri culpa, sed magna pars

morem hunc induxerunt: si quid nummo sarciri potest,

usque mantant neque id faciunt donicum

parietes ruont: aedificantur aedes totae denuo.

Haec argumenta ego aedificiis dixi; nunc etiam uolo

dicere uti homines aedium esse similis arbitremini.

Primumdum parentes fabri liberum sunt:

i fundamentum supstruont liberorum;

extollunt, parant sedulo in firmitatem,

et ut ‹et› in usum boni et in speciem

poplo sint sibique, bau materiae reparcunt

nec sumptus ibi sumptui ducunt esse;

expoliunt: docent litteras, iura, leges,

sumptu suo et labore

nituntur ut alii sibi esse illorum similis expetant.

Ad legionem quom ita * * * adminiclum is danunt

tum iam, aliquem cognatum suom.

Eatenus abeunt a fabris. Vnum ubi emeritum est stipendium,

igitur tum specimen cernitur quo eueniat aedificatio.

Nam ego ad illud frugi usque et probus fui

in fabrorum potestate dum fui.

postea quom immigraui ingenium in meum,

perdidi operam fabrorum ilico oppido.

Venit ignauia, ea mi tempestas fuit,

mihi aduentu suo grandinem imbrem attulit;

haec uerecundiam mi et uirtutis modum

deturbauit detexitque a med ilico;

postilla optigere eam neglegens fui.

continuo pro imbre amor aduenit †in cor meum†,

is usque in pectus permanauit, permadefecit cor meum.

Nunc simul res, fides, fama, uirtus, decus

deseruerunt: ego sum in usu factus nimio nequior.

Atque edepol ita haec tigna umiditate putent: non uideor mihi

sarcire posse aedis meas quin totae perpetuae ruant,

cum fundamento perierint nec quisquam esse auxilio queat.

Cor dolet quom scio ut nunc sum atque ut fui,

quo neque industrior de iuuentute erat

* * * * arte gymnastica:

disco, hastis, pila, cursu, armis, equo

uictitabam uolup,

parsimonia et duritia discipulinae alieis eram,

optumi quique expetebant a me doctrinam sibi.

Nunc, postquam nihili sum, id uero meopte ingenio repperi.

PHILEMATIVM SCAPHA PHILOLACHES

PHILEM. Iam pridem ecastor frigida non laui magi' lubenter

nec quom me melius, mea Scapha, rear esse deficatam.

SC. Euentus rebus omnibus, uelut homo messis magna

fuit. PHILEM. Quid ea messis attinet ad meam lauationem?

SC. Nihilo plus quam lauatio tua ad messim. PHILOL. Venu' uenusta,

haec illa est tempestas mea, mihi quae modestiam omnem

detexit, tectus qua fui, quom mihi Amor et Cupido

in pectus perpluit meum, neque iam umquam optigere possum:

madent iam in corde parietes, periere haec oppido aedes.

PHILEM. Contempla, amabo, mea Scapha satin haec uestis deceat.

Volo me placere Philolachi, meo ocello, meo patrono.

SC. Quin tu te exornas moribus lepidis, quom lepida tute es?

Non uestem amatores amant mulieri', sed uestis fartim.

PHILOL. Ita me di ament, lepidast Scapha, sapit scelesta multum.

Vt lepide res omnis tenet sententiasque amantum!

PHILEM. Quid nunc? SC. quid est? PHILEM. Quin me aspice et contempla ut haec me deceat.

SC. uirtute formai euenit te ut deceat quidquid habeas.

PHILOL. Ergo ob istoc uerbum te, Scaphi, donabo ego hodie - aliqui

neque patiar te istanc gratiis laudasse, quae placet mi.

PHILEM. Nolo ego te adsentari mihi. SC. Nimi' tuquidem stulta es mulier.

Eho, mauis uituperarier falso quam uero extolli?

Equidem pol uel falso tamen laudari multo malo

quam uero culpari aut meam speciem alios inridere.

PHILEM. Ego uerum amo, uerum uolo dici mi: mendacem odi.

SC. Ita tu me ames, ita Philolaches tuo' te amet, ut uenusta es.

PHILOL. Quid ais, scelesta? Quo modo adiurasti? Ita ego istam amarem?

Quid istaec me, id qur non additum est? Infecta dona facio.

Periisti: quod promiseram tibi dono perdidisti.

SC. Equidem pol miror tam catam, tam doctam te et bene eductam

nunc stultam stulte facere. PHILEM. Quin mone quaeso, si quid erro.

SC. Tu ecastor erras quae quidem illum exspectes unum atque illi

morem praecipue sic geras atque alios asperneris.

Matronae, non meretricium est unum inseruire amantem.

PHILOL. Pro Iuppiter! Nam quod malum uorsatur meae domi illud?

Di deaeque omnes me pessumis exemplis interficiant,

nisi ego illam anum interfecero siti fameque atque algu.

PHILEM. Nolo ego mihi male te, Scapha, praecipere. SC. Stulta es plane

quae illum tibi aeternum putes fore amicum et beneuolentem.

Moneo ego te: te ille deseret aetate et satietate.

PHILEM. non spero. SC. insperata accidunt magi' saepe quam quae speres.

Postremo, si dictis nequis perduci ut uera haec credas

mea dicta, ex factis nosce rem. Vides quae sim et quae fui ante.

Nihilo ego quam nunc tu * * * * * *

* * * * amata sum; atque uni modo gessi morem:

qui pol me, ubi aetate hoc caput colorem commutauit,

reliquit deseruitque me. Tibi idem futurum credo.

PHILOL. Vix comprimor quin inuolem illi in oculos stimulatrici.

PHILEM. Solam ille me soli sibi suo sumptu liberauit:

illi me soli censeo esse oportere opsequentem.

PHILOL. Pro di inmortales, mulierem lepidam et pudico ingenio!

bene hercle factum et gaudeo mihi nihil esse huiius caussa.

SC. Inscita ecastor tu quidem es. PHILEM. Quapropter? SC. Quae istuc cures,

ut te ille amet. PHILEM. Qur opsecro non curem? SC. Libera es iam.

Tu iam quod quaerebas habes: ill' te nisi amabit ultro,

id pro capite tuo quod dedit perdiderit tantum argenti.

PHILOL. Perii hercle, ni ego illam pessumis exemplis enicasso!

Illa hanc corrumpit mulierem malesuada †uitilena†.

PHILEM. Numquam ego illi possum gratiam referre ut meritust de me.

Scapha, id tu mihi ne suadeas ut illum minoris pendam.

SC. At hoc unum facito cogites: si illum inseruibis solum

dum tibist nunc haec aetatula, in senecta male querere.

PHILOL. In anginam ego nunc me uelim uorti, ut ueneficae illi

fauces prehendam atque enicem scelestam stimulatricem.

PHILEM. Eundem animum oportet nunc mihi esse gratum, ut impetraui,

atque olim, priu' quam id extudi, quom illi subblandiebar.

PHILOL. Diui me faciant quod uolunt, ni ob istam orationem

te liberasso denuo et ni Scapham enicasso.

SC. Si tibi sat acceptum est Fore tibi uictum sempiternum

atque illum amatorem tibi proprium futurum in uita,

soli gerundum censeo morem et capiundas crinis.

PHILEM. Vt fama est homini, exin solet pecuniam inuenire.

Ego si bonam famam mihi seruasso, sat ero diues.

PHILOL. Siquidem hercle uendundust pater, uenibit multo potius

quam te me uiuo umquam sinam egere aut mendicare.

SC. Quid illis futurum est ceteris qui te amant? PHILEM. Magis amabunt,

quom me uidebunt gratiam referre bene merenti.

PHILOL. Vtinam meus nunc mortuos pater ad me nuntietur,

ut ego exheredem me meis bonis faciam atque haec sit heres.

SC. Iam ista quidem apsumpta res erit: dies noctesque estur, bibitur,

neque quisquam parsimoniam adhibet: sagina plane est.

PHILOL. In te hercle certumst principi ut sim parcus experiri,

nam neque edes quicquam neque bibes apud me his decem diebus.

PHILEM. Si quid tu in illum bene uoles loqui, id loqui licebit:

nec recte si illi dixeris, iam ecastor uapulabis.

PHILOL. Edepol si summo Ioui bono argento sacruficassem,

pro illius capite quod dedi, numquam aeque id bene locassem.

Videas eam medullitus me amare. Oh! Probus homo sum:

quae pro me caussam diceret, patronum liberaui.

SC. Video enim te nihili pendere prae Philolache omnis homines.

Nunc, ne eius caussa uapulem, tibi potius adsentabor,

si acceptum sat habes, tibi fore illum amicum sempiternum.

PHILEM. Cedo mi speculum et cum ornamentis arculam actutum, Scapha,

ornata ut sin, quom huc adueniat Philolaches uoluptas mea.

SC. Mulier quae se suamque aetatem spernit, speculo ei usus est:

quid opust speculo tibi quae tute speculo speculum es maxumum?

PHILOL. Ob istuc uerbum, ne nequiquam, Scapha, tam lepide dixeris,

dabo aliquid hodie peculi - tibi, Philematium mea.

PHILEM. Suo quique loco uiden capillum sati' compositumst commode?

SC. Vbi tu commoda es, capillum commodum esse credito.

PHILOL. Vah! Quid illa pote peius quicquam mulieri memorarier?

Nunc adsentatrix scelesta est, dudum aduorsatrix erat.

PHILEM. Cedo cerussam. SC. Quid cerussa opust nam? PHILEM. Qui malas oblinam.

SC. Vna opera ebur atramento candefacere postules.

PHILOL. Lepide dictum de atramento atque ebore. Eugae! Plaudo Scaphae.

PHILEM. Tum tu igitur cedo purpurissum. SC. Non do. Scita es tu quidem.

Noua pictura interpolare uis opus lepidissumum?

Non istanc aetatem oportet pigmentum ullum attingere,

neque cerussam neque Melinum neque aliam ullam offuciam.

PHILEM. Cape igitur speculum. PHILOL. Ei mihi misero! Sauium speculo dedit.

Nimi' uelim lapidem qui ego illi speculo dimminuam caput.

SC. Linteum cape atque exterge tibi manus. PHILEM. Quid ita, opsecro?

SC. Vt speculum tenuisti, metuo ne olant argentum manus:

ne usquam argentum te accepisse suspicetur Philolaches.

PHILOL. Non uideor uidisse lenam callidiorem ullam alteras.

Vt lepide atque astute in mentem uenit de speculo malae!

PHILEM. Etiamne unguentis unguendam censes? SC. Minime feceris.

PHILEM. Quapropter? Se. Quia ecastor mulier recte olet ubi nihil olet.

Nam istae ueteres, quae se unguentis unctitant interpoles,

uetulae, edentulae, quae uitia corporis fuco occulunt,

ubi sese sudor cum unguentis consociauit, ilico

itidem olent quasi quom una multa iura confudit coquos.

Quid olant nescias, nisi id unum ut male olere intellegas.

PHILOL. Vt perdocte cuncta callet! Nihil hac docta doctius.

Verum illuc est: maxuma adeo pars uostrorum intellegit,

quibus anus domi sunt uxores, quae uos dote meruerunt.

PHILEM. Agedum contempla aurum et pallam, satin haec me deceat, Scapha.

SC. Non me istuc curare oportet. PHILEM. Quem opsecro igitur? SC. Eloquar:

Philolachem, is ne quid emat, nisi quod tibi placere censeat.

nam amator meretricis mores sibi emit auro et purpura.

Quid opust, quod suom esse nolit, ei ultro ostentarier?

Purpura aetati occultandaest, aurum turpi mulieri.

Pulchra mulier nuda erit quam purpurata pulchrior:

poste nequiquam exornata est bene, si morata est male.

Pulchrum ornatum turpes mores peius caeno conlinunt.

Nam si pulchra est nimis ornata est. PHILOL. Nimi' diu apstineo manum.

Quid hic uos diu agitis? PHILEM. Tibi me exorno ut placeam. Ornata es satis.

Abi tu hinc intro atque ornamenta haec aufer. Sed, uoluptas mea,

mea Philematium, potare tecum conlibitum est mihi.

PHILEM. Et edepol mihi tecum, nam quod tibi lubet idem mihi lubet,

mea uoluptas. PHILOL. Em istuc uerbum uile est uiginti minis.

PHILEM. Cedo, amabo, decem: bene emptum tibi dare hoc uerbum uolo.

PHILOL. Etiam nunc decem minae apud te sunt; uel rationem puta.

Triginta minas pro capite tuo dedi. PHILEM. Qur exprobras?

PHILOL. Egone id exprobrem, qui mihimet cupio id opprobrarier?

Nec quicquam argenti locaui iam diu usquam aeque bene.

PHILEM. Certe ego, quod te amo, operam nusquam melius potui ponere.

PHILOL. Bene igitur ratio accepti atque expensi inter nos conuenit:

tu me amas, ego te amo; merito id fieri uterque existumat.

Haec qui gaudent, gaudeant perpetuo suo semper bono;

qui inuident, ne umquam eorum quisquam inuideat prosus commodis.

PHILEM. Age accumbe igitur. Cedo aquam manibus, puere, appone hic mensulam.

Vide tali ubi sint. Vin unguenta? PHILOL. Quid opust? Cum stacta accubo.

Sed estne hic meu' sodalis qui huc incedit cum amica sua?

Is est, Callidamates cum amica incedit. Eugae! Oculus meus,

conueniunt manuplares eccos: praedam participes petunt.

CALLIDAMATES DELPHIVM PHILOLACHES PHILEMATIVM

CA. Aduorsum ueniri mihi ad Philolachem

uolo temperi. Audi, em tibi imperatum est.

Nam illi ubi fui, inde ecfugi foras,

ita me ibi male conuiui sermonisque taesumst.

Nunc comissatum ibo ad Philolachetem,

ubi nos hilari ingenio et lepide accipient.

Ecquid tibi uideor mamma - madere?

DE. Semper istoc modo

moratus †uite† debebas.

CA. Visne ego te ac tu me amplectare?

DE. Si tibi cordi est face, licet. CA. Lepida es.

Duce me amabo. DE. Caue cadas, asta.

CA. O-o-ocellu's meus;

tuos sum alumnus, mel meum.

DE. Caue modo ne prius in uia accumbas

quam illi, ubi lectust stratu', coimus.

CA. Sine, sine cadere me.

DE. Sino. CA. Sed et hoc quod mihi in manus est:

DE. Si cades, non cades quin cadam tecum.

CA. Iacentis tollet postea nos ambos aliquis.

DE. Madet homo. CA. Tun me ais mamma-madere?

DE. Cedo manum, nolo equidem te adfligi.

CA. Em tene. DE. Age, i simul. CA. Quo ego eam? ‹DE.› An ‹ne›scis?

CA. Scio, in mentem uenit modo: nemp' domum eo comissatum.

DE. Immo, istuc quidem. CA. Iam memini.

PHILOL. Num non uis me obuiam his ire, anime mi?

Illi ego ex omnibus optume uolo.

Iam reuortar. PHILEM. Diu est "iam" id mihi.

CA. Ecquis hic est? PHILOL. Adest. CA. Eu, Philolaches,

salue, amicissume mi omnium hominum.

PHILOL. Di te ament. Accuba, Callidamates.

Vnde agis te? CA. Vnde homo ebriu' probe.

PHILEM. Quin amabo accubas, Delphium mea?

Da illi quod bibat. CA. Dormiam ego iam.

PHILOL. Num mirum aut nouom quippiam facit?

DE. Quid ego istoc faciam postea? PHILEM. Mea, sic sine eumpse.

Age tu interim da ab Delphio cito cantharum circum.

ACTVS II

TRANIO PHILOLACHES CALLIDAMATES DELPHIVM PHILEMATIVM PVER

TR. Iuppiter supremus summis opibus atque industriis

me periisse et Philolachetem cupit erilem filium.

Occidit spes nostra, nusquam stabulum est confidentiae,

nec Salus nobis saluti iam esse, si cupiat, potest:

ita mali, maeroris montem maxumum ad portum modo

conspicatus sum: erus aduenit peregre, periit Tranio.

Ecquis homo est qui facere argenti cupiat aliquantum lucri,

qui hodie sese excruciari meam uicem possit pati?

Vbi sunt isti plagipatidae, ferritribaces uiri,

uel isti qui hosticas trium nummum caussa subeunt sub falas,

ubi [aliqui quique] denis hastis corpus transfigi solet?

Ego dabo ei talentum primus qui in crucem excucurrerit;

sed ea lege ut offigantur bis pedes, bis bracchia.

Vbi id erit factum, a me argentum petito praesentarium.

Sed ego - sumne infelix qui non curro curriculo domum?

PHILOL. Adest, adest opsonium. Eccum Tranio a portu redit.

TR. Philolaches. PHILOL. Quid est? TR. ‹et› Ego et tu - PHILOL. Quid et ego et tu? TR. Periimus.

PHILOL. Quid ita? TR. Pater adest. PHILOL. Quid ego ex te audio? TR. Apsumpti sumus.

Pater inquam tuo' uenit. PHILOL. Vbi is est, opsecro? TR. ‹ubi is est?› Adest.

PHILOL. Quis id ait? Quis uidit? TR. Egomet inquam uidi. PHILOL. Vae mihi!

Quid ego ago? TR. Nam quid tu, malum, me rogitas quid agas? Accubas.

PHILOL. Tutin uidisti? TR. Egomet inquam. PHILOL. Certe? TR. ‹Certe› inquam. PHILOL. Occidi,

si tu uera memoras. TR. Quid mihi sit boni, si mentiar?

PHILOL. Quid ego nunc faciam? TR. Iube haec hinc omnia amolirier.

Quis istic dormit? PHILOL. Callidamates. Suscita istum, Delphium.

DE. Callidamates, Callidamates, uigila! CA. Vigilo, cedo [ut] bibam.

DE. Vigila. Pater aduenit peregre Philolache‹i›. CA. Valeat pater.

PHILOL. Valet illequidem atque ‹ego› disperii. CA. Bis periisti? Qui potest?

PHILOL. Quaeso edepol, exsurge; pater aduenit. CA. Tuo' uenit pater?

Iube abire rusum. Quid illi reditio etiam huc fuit?

PHILOL. Quid ego agam? Pater iam hic me offendet miserum adueniens ebrium,

aedis plenas conuiuarum et mulierum. Miserum est opus

igitur demum fodere puteum, ubi sitis faucis tenet;

sicut ego aduentu patris nunc quaero quid faciam miser.

TR. Eccere autem hic deposiuit caput et dormit. Suscita.

PHILOL. Etiam uigilas? Pater, inquam, aderit iam hic meus. CA. Ain tu, pater?

Cedo soleas mi, ut arma capiam. Iam pol ego occidam patrem.

PHILOL. Perdis rem. DE. Tace, amabo. PHILOL. Abripite hunc intro actutum inter manus.

CA. Iam hercle ego uos pro matula habebo, nisi mihi matulam datis.

PHILOL. Perii! TR. Habe bonum animum: ego istum lepide medicabo metum.

PHILOL. Nullus sum! TR. Taceas: ego qui istaec sedem meditabor tibi.

Satin habes si ego aduenientem ita patrem faciam tuom,

non modo ne intro eat, uerum etiam ut fugiat longe ab aedibus?

Vos modo hinc abite intro atque haec hinc propere amolimini.

PHILOL. Vbi ego ero? TR. Vbi maxume esse uis: cum hac, cum istac eris.

DE. Quid si igitur abeamus hinc nos? TR. Non hoc longe, Delphium.

Nam intus potate hau tantillo hac quidem caussa minus.

PHILOL. Ei mihi! Quom istaec blanda dicta quo eueniant madeo metu.

TR. Potin animo ut sies quieto et facias quod iubeo? PHILOL. Potest.

TR. Omnium primum, Philematium, intro abi, et tu, Delphium.

DE. Morigerae tibi erimus ambae. - TR. Ita ille faxit Iuppiter!

Animum aduorte nunciam tu quae uolo accurarier.

Omnium primumdum | aedes iam fac occlusae sient;

intus caue muttire quemquam siueris. PHILOL. Curabitur.

TR. Tamquam si intus natus nemo in aedibus habitet. PHILOL. Licet.

TR. Neu quisquam responset quando hasce aedis pultabit senex.

PHILOL. Numquid aliud? TR. Clauem mi harunc aedium Laconicam

iam iube ecferri intus: hasce ego aedis occludam hinc foris.

PHILOL. In tuam custodelam meque et meas spes trado, Tranio. -

TR. Pluma haud interest patronus an cliens probior siet.

Homini, quoi nulla in pectore est audacia,

nam quoiuis homini uel optumo uel pessumo,

quamuis desubito facile est facere nequiter:

uerum id uidendum est, id uiri doctist opus,

quae dissignata sint et facta nequiter,

tranquille cuncta et ut proueniant sine malo,

ni quid potiatur quam ob rem pigeat uiuere.

Sicut ego ecficiam, quae facta hic turbauimus,

profecto ut liqueant omnia et tranquilla sint

neque quicquam nobis pariant ex se incommodi.

Sed quid tu egredere, Sphaerio? Iam iam. Optume

praeceptis paruisti. PV. Iussit maxumo

opere orare ut patrem aliquo apsterreres modo

ne intro iret ad se. TR. Quin etiam illi hoc dicito,

facturum me ut ne etiam aspicere aedis audeat,

capite obuoluto ut fugiat cum summo metu.

Clauim cedo atque abi intro atque occlude ostium,

et ego hinc occludam. Iube uenire nunciam.

Ludos ego hodie uiuo praesenti hic seni

faciam, quod credo mortuo numquam fore.

Concedam a foribus huc, hinc speculabor procul,

unde aduenienti sarcinam imponam seni.

THEOPROPIDES TRANIO

TH. Habeo, Neptune, gratiam magnam tibi,

quom med amisisti a te uix uiuom domum.

Verum si posthac me pedem latum modo

scies imposisse in undam, hau caussast ilico

quod nunc uoluisti facere quin facias mihi.

Apage, apage te a me nunciam post hunc diem!

Quod crediturus tibi fui omne credidi.

TR. Edepol, Neptune, peccauisti largiter

qui occasionem hanc amisisti tam bonam.

TH. Triennio post Aegypto aduenio domum;

credo exspectatus ueniam familiaribus.

TR. Nimio edepol ille potuit exspectatior

uenire qui te nuntiaret mortuom.

TH. Sed quid hoc? Occlusa ianua est interdius.

Pultabo. Heus, ecquis †ist†? Aperitin fores?

TR. Quis homo est qui nostras aedis accessit prope?

TH. Meu' seruos hicquidem est Tranio. TR. O Theopropides,

ere, salue, saluom te aduenisse gaudeo.

Vsquin ualuisti? TH. Vsque, ut uides. TR. Factum optume.

TH. Quid uos? Insanin estis? TR. Quidum? TH. Sic, quia

foris ambulatis, natus nemo in aedibus

seruat neque qui recludat neque respondeat.

Pultando [pedibus] paene confregi hasce ambas fores.

TR. Eho an tu tetigisti has aedis? TH. Qur non tangerem?

Quin pultando, inquam, paene confregi fores.

TR. Tetigistin? TH. Tetigi, inquam, et pultaui. TR. Vah! TH. Quid est?

TR. Male hercle factum. TH. Quid est negoti? TR. Non potest

dici quam indignum facinus fecisti et malum.

TH. Quid iam? TR. Fuge, opsecro, atque apscede ab aedibus.

Fuge huc, fuge ad me propius. Tetigistin fores?

TH. Quo modo pultare potui, si non tangerem?

TR. Occidisti hercle - TH. Quam mortalem? TR. Omnis tuos.

TH. Di te deaeque omnes faxint cum istoc omine - TR. Metuo

te atque istos expiare ut possies.

TH. Quam ob rem? Aut quam subito rem mihi adportas nouam?

TR. Et heus, iube illos illinc ambo apscedere.

TH. Apscedite. TR. Aedis ne attigatis. Tangite

uos quoque terram. TH. Opsecro hercle, quin eloquere rem.

TR. Quia septem menses sunt quom in hasce aedis pedem

nemo intro tetulit, semel ut emigrauimus.

TH. Eloquere, quid ita? TR. Circumspicedum, numquis est

sermonem nostrum qui aucupet? TH. Tutum probest.

TR. Circumspice etiam. TH. Nemo est. Loquere nunciam.

TR. Capitale scelu'factumst. TH. Quid est? Non intellego.

TR. Scelus, inquam, factum est iam diu, antiquom et uetus.

TH. Antiquom? TR. Id adeo nos nunc factum inuenimus.

TH. Quid istuc †est sceleste†? Aut quis id fecit? Cedo.

TR. Hospes necauit hospitem captum manu;

iste, ut ego opinor, qui has tibi aedis uendidit.

TH. Necauit? TR. Aurumque ei ademit hospiti

eumque hic defodit hospitem ibidem in aedibus.

TH. Quapropter id uos factum suspicamini?

TR. Ego dicam, ausculta. Vt foris cenauerat

tuo' gnatus, postquam rediit a cena domum,

abimus omnes cubitum; condormiuimus:

lucernam forte oblitus fueram exstinguere;

atque ille exclamat derepente maxumum.

TH. Quis homo? An gnatus meus? TR. St! Tace, ausculta modo.

Ait uenisse illum in somnis ad se mortuom.

TH. Nempe ergo in somnis? TR. Ita. Sed ausculta modo.

Ait illum hoc pacto sibi dixisse mortuom -

TH. In somnis? TR. Mirum quin uigilanti diceret.

Qui abhinc sexaginta annis occisus foret.

Interdum inepte stultus es * * * *

TH. Taceo. TR. Sed ecce quae illi in * *

"ego transmarinus hospes sum Diapontius.

Hic habito, haec mihi dedita est habitatio.

Nam me Accheruntem recipere Orcus noluit,

quia praemature uita careo. Per fidem

deceptus sum: hospes me hic necauit isque me

defodit insepultum clam [ibidem] in hisce aedibus.

Scelestus, auri caussa. Nunc tu hinc emigra.

†Scelestae hae† sunt aedes, inpia est habitatio."

Quae hic monstra fiunt anno uix possum eloqui.

TH. St, St!

TR. Quid, opsecro hercle, factum est? TH. Concrepuit foris.

TR. Hicin percussit! TH. Guttam haud habeo sanguinis,

uiuom me accersunt Accheruntem mortui.

TR. Perii! Illisce hodie hanc conturbabunt fabulam.

Nimi' quam formido ne manufesto hic me opprimat.

TH. Quid tute tecum loquere? TR. Apscede ab ianua.

Fuge, opsecro hercle. TH. Quo fugiam? Etiam tu fuge.

TR. Nihil ego formido, pax mihi est cum mortuis.

INTVS heus, Tranio! TR. Non me appellabis si sapis.

Nihil ego commerui neque istas percussi fores.

* * * * Quaeso, quid segreges

* * * * es te agitat, Tranio?

Quicum istaec loquere? TR. An quaeso tu appellaueras?

Ita me di amabunt, mortuom illum credidi

expostulare quia percussisses fores.

Sed tu, etiamne astas nec quae dico optemperas?

TH. Quid faciam? TR. Caue respexis, fuge, operi caput.

TH. Qur non fugis tu? TR. Pax mihi est cum mortuis.

TH. Scio. Quid modo igitur? Qur tanto opere extimueras?

TR. Nil me curassis, inquam, ego mihi prouidero:

tu, ut occepisti, tantum quantum quis fuge

atque Herculem inuoca. TH. Hercules, ted inuoco. -

TR. Et ego - tibi hodie ut det, senex, magnum malum.

Pro di inmortales, opsecro uostram fidem!

Quid ego hodie negoti confeci mali.

ACTVS III

DANISTA TRANIO THEOPROPIDES

DA. Scelestiorem ego annum argento faenori

numquam ullum uidi quam hic mihi annus optigit.

A mani ad noctem usque in foro dego diem,

locare argenti nemini nummum queo.

TR. Nunc pol ego perii plane in perpetuom modum.

Danista adest qui dedit * * * *

qui amica est empta quoque * * * * *

manufesta res est, nisi quid occurro prius,

ne | hoc senex resciscat. Ibo huic obuiam.

Sed quidnam hic sese tam cito recipit domum?

Metuo ne de hac re quippiam indaudiuerit.

Accedam atque appellabo. Ei, quam timeo miser!

Nihil est miserius quam animus hominis conscius,

sicut me †habet†. -erum utut res sese habet,

pergam turbare porro: ita haec res postulat.

Vnde is? TH. Conueni illum unde hasce aedis emeram.

TR. Numquid dixisti de illo quod dixi tibi?

TH. Dixi hercle uero omnia. TR. Ei misero mihi!

Metuo ne techinae meae perpetuo perierint.

TH. Quid tute tecum? TR. Nihil enim. Sed dic mihi,

dixtine quaeso? TH. Dixi, inquam, ordine omnia.

TR. Etiam fatetur de hospite? TH. Immo pernegat.

TR. Negat * * * * * *quom. TR. Cogita:

* * * * * dicam si confessu' sit.

Quid nunc faciundum censes? TR. Egon quid censeam?

Cape, opsecro hercle, cum eo tu una iudicem,

(sed eum uideto ut capias, qui credat mihi)

tam facile uinces quam pirum uolpes comest.

DA. Sed Philolachetis seruom eccum Tranium,

qui mihi neque faenus neque sortem argenti danunt.

TH. Quo te agis? TR. Nec quoquam abeo. Ne ego sum miser,

scelestus, natus dis inimicis omnibus.

Iam illo praesente adibit. Ne ego homo sum miser,

ita et hinc et illinc mi exhibent negotium.

Sed occupabo adire. DA. Hic ad me it, saluo' sum,

spes est de argento. TR. Hilarus est: frustra est homo.

Saluere iubeo te, Misargyrides, bene.

DA. Salue et tu. Quid de argentost? TR. Abi sis, belua.

Continuo adueniens pilum iniecisti mihi.

DA. Hic homo inanis est. TR. Hic homo est certe hariolus.

DA. Quin tu istas mittis tricas? TR. Quin quid uis cedo.

DA. Vbi Philolaches est? TR. Numquam potuisti mihi

magis opportunus aduenire quam aduenis.

DA. Quid est? TR. Concede huc. DA. Quin mihi faenus redditur?

TR. Scio te bona esse uoce, ne clama nimis.

DA. Ego hercle uero clamo. TR. Ah, gere morem mihi.

DA. Quid tibi ego morem uis geram? TR. Abi quaeso hinc domum.

DA. Abeam? TR. Redito huc circiter meridie.

DA. Reddeturne igitur faenus? TR. Reddet: nunc abi.

DA. Quid ego huc recursem aut operam sumam aut conteram?

Quid si hic manebo potius ad meridie?

TR. Immo abi domum, uerum hercle dico, abi modo.

* * * * faenus * * * nqu * * * modo,

DA. Quin uos mihi faenus date. Quid hic nugamini?

TR. Eu hercle, ne tu - abi modo, ausculta mihi.

DA. Iam hercle ego illunc nominabo. TR. Eugae strenue!

Beatus uero es nunc quom clamas. DA. Meum peto.

Multos me hoc pacto iam dies frustramini.

Molestus si sum reddite argentum: abiero.

Responsiones omnis hoc uerbo eripis.

TR. Sortem accipe. DA. Immo faenus, id promum uolo.

TR. Quid ais tu, omnium hominum taeterrume?

Venisti huc te extentatum? Agas quod in manumst.

Non dat, non debet. DA. Non debet? TR. Ne frit quidem

ferre hinc potes. An metuis ne quo abeat foras

urbe exsolatum faenoris caussa tui,

quoi sortem accipere iam licet? DA. Quin non peto

sortem: illuc primum, faenus, reddundum est mihi.

TR. Molestus ne sis. Nemo dat, age quidlubet.

Tu solus, credo, faenore argentum datas.

DA. Cedo faenus, redde faenus, faenus reddite.

Daturin estis faenus actutum mihi?

Datur faenus mi? TR. Faenus illic, faenus hic!

Nescit quidem nisi faenus fabularier.

Vltro te! Neque ego taetriorem beluam

uidisse me umquam quemquam quam te censeo.

DA. Non edepol tu nunc me istis uerbis territas.

TH. Calidum hoc est: etsi procul abest, urit male.

Quod illuc est faenus, opsecro, quod illic petit?

TR. Pater eccum aduenit peregre non multo prius

illius, is tibi et faenus et sortem dabit,

ne inconciliare quid nos porro postules.

Vide num moratur. DA. Quin feram, si quid datur.

TH. Quid ais tu? TR. Quid uis? TH. Quis illic est? Quid illic petit?

Quid Philolachetem gnatum compellat meum

sic et praesenti tibi facit conuicium?

Quid illi debetur? TR. Opsecro hercle, tu iube

obicere argentum ob os inpurae beluae.

TH. Iubeam -? TR. Iuben homini argento os uerberarier?

DA. Perfacile ego ictus perpetior argenteos.

TH. Quod illuc argentum est? TR. Est - huic debet Philolaches

paullum. TH. Quantillum? TR. Quasi - quadraginta minas;

ne sane id multum censeas. DA. Paullum id quidem est.

TR. Audin? Videturne, opsecro hercle, idoneus

danista qui sit, genu' quod inprobissumum est?

TH. Non ego istuc curo qui sit, quid sit, unde sit:

id, id uolo mihi dici, id me scire expeto.

Adeo etiam argenti faenus creditum audio?

TR. Quattuor quadraginta illi debentur minae;

dic te daturum, ut abeat. TH. Egon dicam dare?

TR. Dice. TH. Egone? TR. Tu ipsus. Dic modo, ausculta mihi.

Promitte, age inquam: ego iubeo. TH. Responde mihi:

quid eo est argento factum? TR. Saluom est. TH. Soluite

uosmet igitur, si saluomst. TR. Aedis filius

tuos emit. TH. Aedis? TR. Aedis. TH. Eugae! Philolaches

patrissat: iam homo in mercatura uortitur.

Ain tu, aedis? TR. Aedis inquam. Sed scin quoiusmodi?

TH. Qui scire possum? TR. Vah! TH. Quid est? TR. Ne me roga.

TH. Nam quid ita? TR. Speculoclaras, candorem merum.

TH. Bene hercle factum. Quid, eas quanti destinat?

TR. Talentis magnis totidem quot ego et tu sumus.

Sed arraboni has dedit quadraginta minas;

hinc sumpsit quas ei dedimus. Satin intellegis?

Nam postquam haec aedes ita erant, ut dixi tibi,

continuo est alias aedis mercatus sibi.

TH. Bene hercle factum. DA. Heus, iam adpetit meridie.

TR. Apsolue hunc quaeso, uomitu ne hic nos enicet.

Quattuor quadraginta illi debentur minae,

et sors et faenus. TA. Tantumst, nihilo plus peto.

TR. Velim quidem hercle ut uno nummo plus petas.

TH. Adulescens, mecum rem habe. DA. Nempe aps te petam?

TH. Petito cras. DA. Abeo: sat habeo si cras fero. -

TR. Malum quod isti di deaeque omnes duint!

Ita mea consilia perturbat paenissume.

Nullum edepol hodie genus est hominum taetrius

nec minu' bono cum iure quam danisticum.

TH. Qua in regione istas aedis emit filius?

TR. Ecce autem perii! TH. Dicisne hoc quod te rogo?

TR. Dicam. Sed nomen domini quaero quid siet.

TH. Age comminiscere ergo. TR. Quid ego nunc agam

nisi ut in uicinum hunc proxumum * * *,

eas emisse aedis huiius dicam filium?

calidum hercle esse audiui optumum mendacium.

Quidquid di dicunt, id decretumst dicere.

TH. Quid igitur? Iam commentu's? TR. Di istum perduint

(immo istunc potius) de uicino hoc proxumo

tuos emit aedis filius. TH. Bonan fide?

TR. Siquidem tu argentum reddituru's, tum bona,

si redditurus non es, non emit bona.

TH. Non in loco emit perbono. TR. Immo in optumo.

TH. Cupio hercle inspicere hasce aedis. Pultadum fores

atque euoca aliquem intus ad te, Tranio.

TR. Ecce autem perii! Nunc quid dicam nescio.

Iterum iam ad unum saxum me fluctus ferunt.

TH. Quid nunc? TR. Non hercle quid nunc faciam reperio:

manufesto teneor. TH. Euocadum aliquem ocius,

roga circumducat. TR. Heus tu, at hic sunt mulieres:

uidendumst primum utrum eae uelintne an non uelint.

TH. Bonum aequomque oras. I, percontare et roga.

Ego hic tantisper, dum exis, te opperiar foris.

TR. Di te deaeque omnes funditus perdant, senex,

ita mea consilia undique oppugnas male.

Eugae! Optume eccum aedium dominus foras

Simo progreditur ipsus. Huc concessero,

dum mi senatum consili in cor conuoco.

Igitur tum accedam hunc, quando quid agam inuenero.

SIMO TRANIO THEOPROPIDES

SI. Melius anno hoc mihi non fuit domi

nec quod una esca me iuuerit magis.

Prandium uxor mihi perbonum dedit,

nunc dormitum iubet me ire: minime.

Non mihi forte uisum ilico fuit,

melius quom prandium quam solet dedit:

uoluit in cubiculum abducere me anus.

Non bonust somnu' de prandio. Apage.

Clanculum ex aedibus me edidi foras.

Tota turget mihi uxor, scio, domi.

TR. Res parata est mala in uesperum huic seni.

Nam et cenandum et cubandumst ei male.

SI. Quom magis cogito cum meo animo:

si qui' dotatam uxorem atque anum habet,

neminem sollicitat sopor: [in] omnibus

ire dormitum odio est, uelut nunc mihi

exsequi certa res est ut abeam

potius hinc ad forum quam domi cubem.

Atque pol nescio ut moribus sient

uostrae: haec sat scio quam me habe[a]t male ‹et›

peiius posthac fore quam fuit mihi.

TR. Abitus tuo' tibi, senex, fecerit male:

nil erit quod deorum nullum accusites;

te ipse iure optumo merito incuses licet.

Tempus nunc est senem hunc adloqui mihi.

Hoc habet! Repperi qui senem ducerem,

quo dolo a me dolorem procul pellerem.

Accedam. Di te ament plurumum, Simo.

SI. Saluos sis, Tranio. TR. Vt uales? SI. Non male.

Quid agis? TR. Hominem optumum teneo. SI. Amice facis

quom me laudas. TR. Decet. SI. Certe. Quin hercle te

hau bonum teneo seruom.

TH. Heia! Mastigia, ad me redi. TR. Iam isti ero.

SI. Quid nunc? Quam mox? TR. Quid est? SI. Quod solet fieri hic

intu'. TR. Quid id est? SI. Scis iam quid loquar. Sic decet.

* * * Morem geras.

Vita quam sit breuis simul cogita.

TR. Quid? ehem,

uix tandem percepi super his rebus nostris te loqui.

SI. Musice hercle agitis aetatem, ita ut uos decet,

uino et uictu, piscatu probo, electili

uitam colitis. TR. Immo uita antehac erat:

nunc nobis comia haec exciderunt, Simo.

SI. Quidum? TR. Ita oppido occidimus omnis, Simo.

SI. Non taces? Prospere uobis cuncta usque adhuc

processerunt. TR. Ita ut dicis facta hau nego.

Nos profecto probe ut uoluimus uiximus.

Sed, Simo, ita nunc uentus nauem nostram deseruit - SI. Quid est?

Quo modo? TR. Pessumo. SI. Quaen subducta erat

tuto in terra? TR. Ei! SI. Quid est? TR. Me miserum, occidi!

SI. Qui? TR. Quia uenit nauis nostrae naui quae frangat ratem.

SI. Velim ut tu uelles, Tranio. Sed quid est negoti? TR. Eloquar.

Eru' peregre uenit. SI. Tunc * * * portenditur,

ind' ferriterium, postea crux. TR. Per tua te genua opsecro,

ne indicium ero facias meo. SI. E me, ne quid metuas, nihil sciet.

TR. Patrone, salue. SI. Nil moror mi istiusmodi clientes.

TR. Nunc hoc quod ad te noster me misit senex -

SI. Hoc mihi responde primum quod ego te rogo:

iam de istis rebus uoster quid sensit senex?

TR. Nil quicquam. SI. Numquid increpitauit filium?

TR. Tam liquidust quam liquida esse tempestas solet.

Nunc te hoc orare iussit opere maxumo,

ut sibi liceret inspicere hasce aedis tuas.

SI. Non sunt uenales. TR. Scio equidem istuc. Sed senex

gynaeceum aedificare uolt hic in suis

et balineas et ambulacrum et porticum.

SI. Quid ergo somniauit? TR. Ego dicam tibi.

Dare uolt uxorem filio quantum potest,

ad eam rem facere uolt nouom gynaeceum.

Nam sibi laudauisse hasce ait architectonem

nescioquem exaedificatas insanum bene;

nunc hinc exemplum capere uolt, nisi tu neuis.

Nam ille eo maiore hinc opere ex te exemplum petit,

quia isti umbram aestate tibi esse audiuit perbonam

sub diuo columine usque perpetuom diem.

SI. Immo edepol uero, quom usquequaque umbra est, tamen

sol semper hic est usque a mani ad uesperum:

quasi flagitator astat usque ad ostium,

nec mi umbra hic usquamst nisi si in puteo quaepiamst.

TR. Quid? Sarsinatis ecqua est, si Vmbram non habes?

SI. Molestus ne sis. Haec sunt sicut praedico.

TR. At tamen inspicere uolt. SI. Inspiciat, si lubet;

si quid erit quod illi placeat, de exemplo meo

ipse aedificato. TR. Eon, uoco huc hominem? SI. I, uoca

TR. Alexandrum magnum atque Agathoclem aiunt maxumas

duo res gessisse: quid mihi fiet tertio,

qui solus facio facinora inmortalia?

Vehit hic clitellas, uehit hic autem alter senex.

Nouicium mihi quaestum institui non malum:

nam muliones mulos clitellarios

habent, at ego habeo homines clitellarios.

Magni sunt oneris: quidquid imponas uehunt.

Nunc hunc hau scio an conloquar. Congrediar.

Heus Theopropides! TH. Hem quis hic nominat me?

TR. Ero seruo' multis modis fidus. TH. Vnde is?

TR. Quod me miseras, adfero omne impetratum.

TH. Quid illi, opsecro, tam diu destitisti?

TR. Seni non erat otium, id sum opperitus.

TH. Antiquom optines hoc tuom, tardus ut sis.

TR. Heus tu, si uoles uerbum hoc cogitare,

simul flare sorbereque hau factu facilest.

Ego hic esse et illi simitu hau potui.

TH. Quid nunc? TR. Vise, specta tuo usque arbitratu.

TH. Age i, duce me. TR. Num moror? TH. Supsequor te.

TR. Senex ipsus te ante ostium eccum opperitur.

Sed ut maestust sese hasce uendidisse!

TH. Quid tandem? TR. Orat ut suadeam Philolacheti

ut istas remittat sibi. TH. Haud opinor.

Sibi quisque ruri metit. Si male emptae

forent, nobis istas redhibere hau liceret.

Lucri quidquid est, id domum trahere oportet.

Misericordia s * * * hominem oportet.

TR. Morare hercle, * * * facis. Supsequere. TH. Fiat.

Do tibi ego operam. TR. Senex illic est. Em, tibi adduxi hominem.

SI. Saluom te aduenisse peregre gaudeo, Theopropides.

TH. Di te ament. SI. Inspicere te aedis has uelle aiebat mihi.

TH. Nisi tibi est incommodum. SI. Immo commodum. I intro atque inspice.

TH. At enim mulieres - SI. Caue tu ullam flocci faxis mulierem.

Qualubet perambula aedis oppido tamquam tuas.

TH. "Tamquam"? TR. Ah, caue tu illi obiectes nunc in aegritudine

te has emisse. Non tu uides hunc uoltu uti tristi est senex?

TH. Video. TR. Ergo inridere ne uideare et gestire admodum;

noli facere mentionem ted emisse. TH. Intellego

et bene monitum duco, atque esse existumo humani ingeni.

Quid nunc? SI. Quin tu is intro atque otiose perspecta ut lubet.

TH. Bene benigneque arbitror te facere. SI. Factum edepol uolo.

[uin qui perductet? TH. Apage istum perductorem, non placet.

Quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.]

TR. Viden uestibulum ante aedis hoc et ambulacrum, quoiusmodi?

TH. Luculentum edepol profecto. TR. Age specta postis, quoiusmodi,

quanta firmitate facti et quanta crassitudine.

TH. Non uideor uidisse postis pulchriores. SI. Pol mihi

eo pretio empti fuerant olim. Addin "Fuerant" dicere?

Vix uidetur continere lacrumas. TH. Quanti hosce emeras?

SI. Tris minas pro istis duobus praeter uecturam dedi.

TH. Hercle qui multum inprobiores sunt quam a primo credidi.

TR. Quapropter? TH. Quia edepol ambo ab infumo tarmes secat.

TR. Intempestiuos excissos credo, id is uitium nocet.

Atque etiam nunc sati' boni sunt, si sunt inducti pice;

non enim haec pultiphagus opifex opera fecit barbarus.

Viden coagmenta in foribus? TH. Video. TR. Specta quam arte dormiunt.

TH. Dormiunt? TR. Illud quidem "ut coniuent" uolui dicere.

Satin habes? TH. Vt quidquid magi' contemplo, tanto magi' placet.

TR. Viden pictum, ubi ludificat una cornix uolturios duos?

TH. Non edepol uideo. TR. At ego uideo. Nam inter uolturios duos

cornix astat, ea uolturios duo uicissim uellicat.

Quaeso huc ad me specta, cornicem ut conspicere possies.

Iam uides? TH. Profecto nullam equidem illic cornicem intuor.

TR. At tu isto ad uos optuere, quoniam cornicem nequis

conspicari, si uolturios forte possis contui.

TH. Omnino, ut te apsoluam, nullam pictam conspicio hic auem.

TR. Age, iam mitto, ignosco: aetate non quis optuerier.

TH. Haec, quae possum, ea mihi profecto cuncta uehementer placent.

SI. Latiu' demumst operae pretium iuisse. TH. Recte edepol mones.

SI. Eho istum, puere, circumduce hasce aedis et conclauia.

Nam egomet ductarem, nisi mi esset apud forum negotium.

TH. Apage istum a me perductorem, nil moror ductarier.

Quidquid est, errabo potius quam perductet quispiam.

SI. Aedis dico. TH. Ergo intro eo igitur sine perductore. SI. Ilicet.

TH. Ibo intro igitur. TR. Mane sis uideam, ne canes - TH. Agedum uide.

TR. St! Abi, canes. St! Abin dierecta? Abin hinc in malam o crucem?

At etiam restas? St! Abi istinc. SI. Nil pericli est, age *

tam placidast quam feta quaeuis. Eire intro audacter licet.

Eo ego hinc ad forum. - TH. Fecisti commode, bene ambula.

Tranio, age, canem istanc a foribus abducant face,

etsi non metuenda est. TR. Quin tu illam aspice ut placide accubat;

nisi molestum uis uideri te atque ignauom. TH. Iam ut lubet.

Sequere hac me igitur. - TR. Equidem haud usquam a pedibus apscedam tuis. -

ACTVS IV

PHANISCVS

Serui qui quom culpa carent tamen malum metuont,

i solent esse eris utibiles.

Nam illi qui nil metuont postquam sunt malum meriti,

stulta sibi expetunt consilia:

exercent sese ad cursuram, fugiunt, sed i si reprehensi sunt,

faciunt a malo, peculio quod nequeunt, augent,

ex pauxillo * * * de parant.

Mihi in pectore consili * * * malam rem

prius quam ut meum.

Vt adhuc fuit mi, corium esse oportet,

sincerum atque uti uotem uerberari.

Si huic imperabo, probe tectum habebo,

malum quom impluit ceteris, ne impluat mi.

Nam, ut serui uolunt esse erum, ita solet.

Boni sunt, bonust; inprobi sunt, malus fit.

Nam nunc domi nostrae tot pessumi uiuont,

peculi sui prodigi, plagigeruli.

Vbi aduorsum ut eant uocitantur ero:

"non eo, molestu' ne sis.

Scio quod properas: gestis aliquo; iam hercle ire uis, mula, foras pastum."

Bene merens hoc preti inde apstuli. Abii foras.

Solus nunc eo aduorsum ero ex plurumis seruis.

Hoc die crastini quom erus resciuerit,

mane castigabit eos bubulis exuuiis.

Postremo minoris pendo tergum illorum quam meum:

illi erunt bucaedae multo potius quam ego sim restio.

PINACIVM PHANISCVS

PI. Mane tu atque adsiste ilico,

Phanisce. Etiam respicis?

PHA. Mihi molestus ne sies.

PI. Vide ut fastidit simia!

manesne ilico, inpure parasite?

PHA. Qui parasitus sum? PI. Ego enim dicam: cibo perduci poteris quouis.

PHA. Mihi sum, lubet esse. Quid id curas?

PI. Ferocem facis, quia te erus amat. PHA. Vah!

Oculi dolent. PI. Qur? PHA. Quia fumu' molestust.

PI. Tace sis, faber, qui cudere soles plumbeos nummos.

PHA. Non pol potes tu cogere me ut tibi male dicam.

Nouit erus me. PI. Suam quidem culcitulam - oportet.

PHA. Si sobriu' sis, male non dicas. PI. Tibi optemperem, quom tu mihi nequeas?

At tu mecum, pessume, ito aduorsus. PHA. Quaeso hercle apstine

iam sermonem de istis rebus. PI. Faciam et pultabo fores.

Heus, ecquis hic est, maxumam qui his iniuriam

foribus defendat? Ecquis has aperit fores?

Homo nemo hinc quidem foras exit.

Vt esse addecet nequam homines, ita sunt. Sed eo magi' cauto est opu' ne huc

exeat qui male me mulcet.

THEOPROPIDES TRANIO

TR. Quid tibi uisum est mercimoni? TH. ‹Totus,› totus gaudeo.

TR. Num nimio emptae tibi uidentur? TH. Nusquam edepol ego me scio

uidisse umquam abiectas aedis nisi modo hasce. TR. Ecquid placent?

TH. Ecquid placeant me rogas? Immo hercle uero perplacent.

TR. Quoiusmodi gynaeceum? Quid porticum? TH. Insanum bonam.

Non equidem ullam in publico esse maiorem hac existumo.

TR. Quin ego ipse et Philolaches in publico omnis porticus

sumu' commensi. TH. Quid igitur? TR. Longe omnium longissuma est.

TH. Di inmortales, mercimoni lepidi! si Hercle nunc ferat

sex talenta magna argenti pro istis praesentaria,

numquam accipiam. TR. Si hercle accipere cupies, ego numquam sinam.

TH. Bene res nostra conlocata est istoc mercimonio.

TR. Me suasore atque impulsore id factum audacter dicito,

qui subegi faenore argentum ab danista ut sumeret,

quod isti dedimus arraboni. TH. Seruauisti omnem ratem.

Nempe octoginta debentur huic minae? TR. Hau nummo amplius.

TH. Hodie accipiat. TR. Ita enim uero, ne qua caussa supsiet.

Vel mihi denumerato, ego illi porro denumerauero.

TH. At enim ne quid captioni mihi sit, si dederim tibi.

TR. Egone aps te ioculo modo ausim dicto aut facto fallere?

TH. Egone aps te ausim non cauere, ni quid committam tibi?

TR. Quia tibi umquam quicquam, postquam tuo' sum, uerborum dedi?

TH. Ego enim caui recte: eam dis gratiam atque animo meo!

Sat sapio si aps te modo uno caueo. TR. Tecum sentio.

TH. Nunc abi rus, dic me aduenisse filio. TR. Faciam ut iubes.

TH. Curriculo iube in urbem ueniat iam simul tecum. TR. Licet.

Nunc ego me illac per posticum ad congerrones conferam.

Dicam ut hic res sint quietae atque hunc ut hinc amouerim. -

PHANISCVS THEOPROPIDES PINACIVM

PHA. Hic quidem neque conuiuarum sonitus itidem ut antehac fuit,

neque tibicinam cantantem neque alium quemquam audio.

TH. Quae illaec res est? Quid illisce homines quaerunt apud aedis meas?

Quid uolunt? Quid intro spectant? PHA. Pergam pultare ostium.

Heus, reclude, heus, Tranio, etiamne aperis? TH. Quae haec est fabula?

PHA. Etiamne aperis? Callidamati nostro aduorsum uenimus.

TH. Heus uos, pueri, quid istic agitis? Quid istas aedis frangitis?

PI. Heus senex, quid tu percontare ad te quod nihil attinet?

TH. Nihil ad me attinet? PI. Nisi forte factu's praefectus nouos,

qui res alienas procures, quaeras, uideas, audias.

TH. Non sunt istae aedes ubi statis. PI. Quid ais? An iam uendidit

aedis Philolaches? Aut quidem iste nos defrustratur senex.

TH. Vera dico. Sed quid uobis est negoti hic? PHA. Eloquar.

Erus hic noster potat. TH. Erus hic uoster potat? PHA. Ita loquor.

TH. Puere, nimium delicatu's. PI. Ei aduorsum uenimus.

TH. Quoi homini? PI. Ero nostro. Quaeso, quotiens dicendumst tibi?

TH. Puere, nemo hic habitat. Nam te esse arbitror puerum probum.

PHA. Non hic Philolaches adulescens habitat hisce in aedibus?

TH. Habitauit, uerum emigrauit iam diu ex hisce aedibus.

PHA. Senex hic elleborosust certe. Erras peruorse, pater.

Nam nisi hinc hodie emigrauit aut heri, certo scio

hic habitare. TH. Quin sex menses iam hic nemo habitat. PI. Somnias.

TH. Egone? PI. Tu. TH. Tu ne molestu's. Sine me cum puero loqui.

Nemo habitat. PHA. Habitat profecto, nam heri et nudius tertius,

quartus, quintus, sextus, usque postquam hinc peregri eiius pater

abiit, numquam hic triduom unum desitum est potarier.

TH. Quid ais? PHA. Triduom unum est haud intermissum hic esse et bibi,

scorta duci, pergraecari, fidicinas, tibicinas

ducere. TH. Quis istaec faciebat? PHA. Philolaches. TH. Qui Philolaches?

PHA. Quoiiu' patrem Theopropidem esse opinor. TH. ei ‹ei›, occidi,

si haec hic uera memorat! Pergam porro percontarier.

Ain tu istic potare solitum Philolachem istum, quisquis est,

cum ero uostro? PHA. Aio, inquam. TH. Puere, praeter speciem stultus es.

Vide sis ne forte ad merendam quopiam deuorteris

atque ibi ampliuscule quam sati' fuerit biberis. PHA. Quid est?

TH. Ita dico, ne ad alias aedis perperam deueneris.

PHA. Scio qua me eire oportet et quo uenerim noui locum.

Philolaches hic habitat, quoiius est pater Theopropides.

Qui, postquam pater ad mercatum hinc abiit, hic tibicinam

liberauit. TH. Philolachesne ergo? PHA. Ita, Philematium quidem.

TH. Quanti? PHA. Triginta - TH. Talentis? PHA. Μὰ τὸν Ἀπόλλω, sed minis.

TH. Liberauit? PHA. Liberauit ualide, triginta minis.

TH. Ain minis triginta amicam destinatam Philolachem -?

PHA. Aiio. TH. Atque eam manu emisisse? PHA. Aiio. TH. Et, postquam eius hinc pater

sit profectus peregre, perpotasse adsiduo, ac simul

tuo cum domino? PHA. Aiio. TH. Quid? Is aedis emit has hinc proxumas?

PHA. Non aiio. TH. Quadraginta etiam dedit huic quae essent pignori?

PHA. Neque istuc aiio. TH. Ei! Perdis. PHA. Immo suom patrem illic perdidit.

TH. Vera cantas. PHA. Vana uellem. Patris amicu's uidelicet.

TH. Eu edepol patrem eiius miserum praedicas! PHA. Nihil hoc quidem est,

triginta minae, prae quam alios dapsilis sumptus facit.

TH. Perdidit patrem. PHA. Vnus istic seruos est sacerrumus,

Tranio: is uel Herculi †conterere quaestum potest†.

Edepol ne me eius patris misere miseret, qui quom istaec sciet

facta ita, amburet ei misero corculum carbunculus.

TH. Si quidem istaec uera sunt. PHA. Quid merear Quam ob rem mentiar?

PI. Heus uos, ecquis hasce aperit? PHA. Quid istas pultas ubi nemo intus est?

Alio credo comissatum abiisse. Abeamus nunciam -

TH. Puere - PHA. atque porro quaeritemus. Sequere hac me. PI. Sequor.

TH. Puere, iamne abis? PHA. Libertas paenulast tergo tuo:

mihi, nisi ut erum metuam et curem, nihil est qui tergum tegam. -

THEOPROPIDES SIMO

TH. Perii hercle! Quid opust uerbis? Vt uerba audio,

non equidem in Aegyptum hinc modo uectus fui,

sed etiam in terras solas orasque ultumas

sum circumuectus, ita ubi nunc sim nescio.

Verum iam scibo, nam eccum unde aedis filius

meus emit. Quid agis tu? SI. A foro incedo domum.

TH. Numquid processit ad forum hodie noui?

SI. Etiam. TH. Quid tandem? SI. Vidi ecferri mortuom. TH. Hem!

SI. Nouom unum uidi mortuom ecferri foras.

Modo eum uixisse aiebant. TH. Vae capiti tuo!

SI. Quid tu otiosus res nouas requiritas?

TH. Quia hodie adueni peregre. SI. Promisi foras,

ad cenam ne me te uocare censeas.

TH. Hau postulo edepol. SI. Verum cras, nisi qui prius

uocauerit - me, uel apud te cenauero.

TH. Ne istuc quidem edepol postulo. Nisi quid magis

es occupatus, operam mihi da. SI. Maxume.

TH. Minas quadraginta accepisti, quod sciam,

a Philolachete? SI. Numquam nummum, quod sciam.

TH. Quid, a Tranione seruo? SI. Nimi' multo id minus.

TH. Quas arraboni tibi dedit? SI. Quid somnias?

TH. Egone? At quidem tu, qui istoc speras te modo

potesse dissimulando infectum hoc reddere.

SI. Quid autem? TH. Quod me apsente hic tecum filius

negoti gessit. SI. Mecum ut ille hic gesserit,

dum tu hinc abes, negoti? Quidnam aut quo die?

TH. Minas tibi octoginta argenti debeo.

SI. Non mihi quidem hercle. Verum, si debes, cedo.

Fides seruanda est, ne ire infitias postules.

TH. Profecto non negabo debere, et dabo;

tu caue quadraginta accepisse hinc te neges.

SI. Quaeso edepol huc me aspecta et responde mihi.

Q * * * * * * argenti minas

fu * * * * * * TH. Ego dicam tibi.

Tantu * * * * * * * * ebeat

de te aedis. SI. Itane? de me ille aedis emerit?

* * * * *

SI. Te uelle uxorem aiebat tuo nato dare,

ideo aedificare hic uelle aiebat in tuis.

TH. Hic aedificare uolui? SI. Sic dixit mihi.

TH. Ei mihi, disperii! Vocis non habeo satis.

Vicine, perii, interii! SI. Numquid Tranio

turbauit? TH. Immo exturbauit omnia.

Deludificatust me hodie indignis modis.

SI. Quid tu ais? TH. Haec res sic est ut narro tibi:

deludificatust me hodie in perpetuom modum.

Nunc te opsecro ut me bene iuues operamque des.

SI. Quid uis? TH. I mecum, opsecro, una simul.

SI. Fiat. TH. Seruorumque operam et lora mihi cedo.

SI. Sume. TH. Eademque opera ego haec tibi narrauero,

quis med exemplis hodie eludificatus est.

ACTVS V

TRANIO THEOPROPIDES

TR. Qui homo timidus erit in rebus dubiis, nauci non erit;

atque equidem quid id esse dicam uerbum nauci nescio.

Nam erus me postquam rus misit filium ut suom arcesserem,

abii illac per angiportum ad hortum nostrum clanculum,

ostium quod in angiporto est horti, patefeci fores,

eaque eduxi omnem legionem, et maris et feminas.

Postquam ex opsidione in tutum eduxi manuplaris meos,

capio consilium ut senatum congerronem conuocem.

Quoniam conuocaui, atque illi me ex senatu segregant.

Vbi ego me uideo uenire in meo foro, quantum potest

facio idem quod plurumi alii, quibu' res timida aut turbidast

pergunt turbare usque ut ne quid possit conquiescere.

Nam scio equidem nullo pacto iam esse posse haec clam senem.

Non amicus alius quis * * * riuabo se * * *

aut * * * * * * * * *

pro * * * * * * * * *

ille qui * * * * * * ero simul *

praeoccupabo atque anteueniam et foedus feriam. Me moror.

Sed quid hoc est quod Fori' concrepuit proxuma uicinia?

Eru' meus hicquidem est. Gustare ego eius sermonem uolo.

TH. Ilico intra limen isti astate, ut, quom extemplo uocem,

continuo exsiliatis. Manicas celeriter conectite.

Ego illum ante aedis praestolabor ludificatorem meum,

quoius ego hodie ludificabo corium, si uiuo, probe.

TR. Res palam est. Nunc te uidere meliust quid agas, Tranio.

TH. Docte atque astu mihi captandumst cum illoc, ubi huc aduenerit.

Non ego illi extemplo hamum ostendam, sensim mittam lineam.

Dissimulabo me horum quicquam scire. TR. O mortalem malum!

Alter hoc Athenis nemo doctior dici potest.

Verba illi non magi' dare hodie quisquam quam lapidi potest.

Adgrediar hominem, appellabo. TH. Nunc ego ille huc ueniat uelim.

TR. Siquidem pol me quaeris, adsum praesens praesenti tibi.

TH. Eugae! Tranio, quid agitur? TR. Veniunt ruri rustici.

Philolaches iam hic aderit. TH. Edepol mihi opportune aduenis.

Nostrum ego hunc uicinum opinor esse hominem audacem et malum.

TR. Quidum? TH. Quia negat nouisse uos - TR. Negat? TH. Nec uos sibi

nummum umquam argenti dedisse. TR. Abi, ludis me, credo hau negat.

TH. Quid iam? TR. Scio, iocaris tu nunc ‹istuc›. Nam ille quidem bau negat.

TH. Immo edepol negat profecto, neque se hasce aedis Philolachi

uendidisse. TR. Eho an negauit sibi datum argentum, opsecro?

TH. Quin ius iurandum pollicitust dare se, si uellem, mihi,

neque se hasce aedis uendidisse neque sibi argentum datum.

* * * ‹datum› est.

TH. Dixi ego istuc idem illi. TR. Quid ait? TH. Seruos pollicitust dare

suos mihi omnis quaestioni. TR. Nugas! Numquam edepol dabit.

TH. Dat profecto. TR. Quin †et illum in ius si ueniam†. TH. Mane.

Experiar, ut opino. TR. ‹"opino"?› certum est. Mihi hominem cedo.

TH. Quid si igitur ego accersam ‹iam› homines? TR. Factum iam esse oportuit.

Vel hominem aedis iube mancupio poscere, TH. Immo hoc primum uolo,

quaestioni accipere seruos. TR. Faciundum edepol censeo.

Ego interim hanc aram occupabo. TH. Quid ita? TR. nullam rem sapis.

Ne enim illi huc confugere possint quaestioni quos dabit.

Hic ego tibi praesidebo, ne interbitat quaestio.

TH. Surge. TR. Minime. TH. Ne occupassis, opsecro, aram. TR. Qur? TH. Scies.

Quia enim id maxume uolo, ut illi istoc confugiant. Sine:

tanto apud iudicem hunc argenti condemnabo facilius.

TR. Quod agas, id agas. Quid tu porro serere uis negotium?

Nescis quam metuculosa res sit ire ad iudicem?

TH. Surgedum huc igitur. Consulere quiddam est quod tecum uolo.

TR. Sic tamen hinc consilium dedero. Nimio plus sapio sedens.

Tum consilia firmiora sunt de diuinis locis.

TH. Surge, ne nugare. Aspicedum contra me. TR. Aspexi. TH. Vides?

TR. Video. Huc si quis intercedat tertius, pereat fame.

TH. Quidum? TR. Quia nil ‹illi› quaesti sit. Mali hercle ambo sumus.

TH. Perii! TR. Quid tibi est? TH. Dedisti uerba TR. Qui tandem? TH. Probe

med emunxti. TR. Vide sis, satine recte: num mucci fluont?

TH. Immo etiam cerebrum quoque omne capite emunxti meo.

Nam omnia male facta uostra repperi radicitus,

non radicitus quidem hercle uerum etiam exradicitus

TR. Numquam edepol hodie †inuitus destinant† tibi.

TH. Iam iubebo ignem et sarmenta, carnufex, circumdari.

TR. Ne faxis, nam elixus esse quam assus soleo suauior.

TH. Exempla edepol faciam ego in te. TR. Quia placeo, exemplum expetis?

TH. Loquere: quoiusmodi reliqui, quom hinc abibam, filium?

TR. Cum pedibus, manibus, cum digitis, auribus, oculis, labris.

TH. Aliud te rogo. TR. Aliud ergo nunc tibi respondeo.

Sed eccum tui gnati sodalem uideo | huc incedere

Callidamatem: illo praesente mecum agito, si quid uoles.

CALLIDAMATES THEOPROPIDES TRANIO

CA. Vbi somno sepeliui omnem atque obdormiui crapulam,

Philolaches uenisse ‹dixit› mihi suom peregre huc patrem

quoque modo hominem ad‹uenientem› seruos ludificatu' sit,

ait se metuere in conspe‹ctum sui patris pr›ocedere.

Nunc ego de sodalitate solus sum orator datus

qui a patre eiius conciliarem pacem. Atque eccum optume!

Iubeo te saluere et saluos quom aduenis, Theopropides,

peregre gaudeo. Hic apud nos hodie cenes, sic face.

TH. Callidamate‹s›, di te ament. De cena facio gratiam.

CA. Quin uenis? TR. Promitte: ego ibo pro te, si tibi non lubet

TH. Verbero, etiam inrides? TR. Quian me pro te ire ad cenam autumo?

TH. Non enim ibis. Ego ferare faxo, ut meruisti, in crucem.

CA. Age mitte istaec. Tu ad me ad cenam - TR. Dic uenturum. Quid taces?

CA. Sed tu istuc quid confugisti in aram? TR. Inscitissumus

adueniens perterruit me. Loquere nunc quid fecerim:

nunc utrisque disceptator eccum adest, age disputa.

TH. Filium corrupisse aio te meum. TR. Ausculta modo.

Fateor peccauisse, amicam liberasse apsente te,

faenori argentum sumpsisse; id esse apsumptum praedico.

Numquid aliud fecit nisi quod [faciunt] summis gnati generibus?

TH. Hercle mihi tecum cauendum est, nimi' qui's orator catus.

CA. Sine me dum istuc iudicare. Surge, ego isti adsedero.

TH. Maxume, accipe hanc ‹tute› ad te litem. TR. Enim istic captio est.

Fac ego ne metuam ‹mihi atque› ut tu meam timeas uicem.

TH. Iam minoris * * * ‹fa›cio praequam quibu' modis

me ludificatust. TR. Bene hercle factum, et factum gaudeo:

sapere istac aetate oportet qui sunt capite candido.

TH. Quid ego nunc faciam? TR. Si amicus Diphilo aut Philemoni es,

dicito is quo pacto tuo' te seruos ludificauerit:

optumas frustrationes dederis in comoediis.

CA. Tace parumper, sine uicissim me loqui, ausculta. TH. Licet.

CA. Omnium primum sodalem me esse scis gnato tuo.

Is adi[i]t me, nam illum prodire pudet in conspectum tuom

propterea quia fecit quae te scire scit. Nunc te opsecro,

stultitiae adulescentiaeque eiius ignoscas: tuost;

scis solere illanc aetatem tali ludo ludere.

Quidquid fecit, nobiscum una fecit: nos deliquimus.

Faenus, sortem sumptumque omnem, qui amica ‹empta› est, omnia

nos dabimus, nos conferemus, nostro sumptu, non tuo.

TH. Non potuit uenire orator magis ad me impetrabilis

quam tu; neque sum illic iratus neque quicquam suscenseo.

Immo me praesente amato, bibito, facito quod lubet:

si hoc pudet, fecisse sumptum, supplici habeo satis.

CA. Dispudet. TR. ‹post› istam ueniam quid me fiet nunciam?

TH. Verberibus, lutum, caedere pendens. TR. Tamen etsi pudet?

TH. Interimam hercle ego ‹te› si uiuo. CA. Fac istam cunctam gratiam:

Tranio remitte quaeso hanc noxiam caussa mea.

TH. Aliud quiduis impetrari a me facilius perferam

quam ut non ego istum pro suis factis pessumis pessum premam.

CA. Mitte quaeso istum. * TH. Viden ut restat furcifer?

CA. Tranio, quiesce, si sapi'. TH. Tu quiesce hanc rem modo

petere: ego illum, ut sit quietus, uerberibus subegero.

TR. Nihil opust profecto. CA. Age iam, sine ted exorarier.

TH. Nolo ores. CA. Quaeso hercle. TH. Nolo, inquam, ores. CA. Nequiquam neuis,

hanc modo unam noxiam, unam - quaeso, fac caussa mea.

TR. Quid grauaris? quasi non cras iam commeream aliam noxiam:

ibi utrumque, et hoc et illud, poteris ulcisci probe.

CA. Sine te exorem. TH. Age abi, abi inpune. Em huic habeto gratiam.

Spectatores, fabula haec est acta, uos plausum date.