PHAEDRI - FABVLAE AESOPIAE - APPENDIX PERROTTINA

10

1. VVLPES ET SIMIVS

Vulpem rogabat partem caudae simius,

contegere honeste posset ut nudas nates.

Cui sic maligna: "longior fiat licet,

tamen illam citius per lutum et spinas traham

quam tibi particulam quamuis paruam impartiar."

2. AVCTOR

Hoc qualecumque est Musa quod ludit mea,

nequitia pariter laudat et frugalitas;

sed haec simpliciter, illa tacite irascitur.

3. ANIMALIVM DOTES

Arbitrio si natura finxisset meo

genus mortale, longe foret instructius;

nam cuncta nobis attribuissem commoda

quae cui Fortuna indulgens animali dedit,

elephanti uires, et leonis cum impetu

cornicis aeuum; spiritum tauri trucis,

equi uelocis placidam mansuetudinem;

at esset homini sua tamen sollertia.

Nimirum in caelo secum ridet Iuppiter,

haec qui negauit magno consilio hominibus,

ne sceptrum mundi raperet nostra audacia.

Ergo contenti munere inuicti Iouis

fatalis annos decurramus temporis,

nec plus conemur quam sinit mortalitas.

4. MERCVRIVS ET MVLIERES

Mercurium hospitio contubernales duae

illiberali et sordido receperant,

quarum una in cunis paruum habebat filium,

quaestus placebat alteri meretricius.

Ergo ut referret gratiam officiis parem,

abiturus et iam limen excedens ait:

"deum uidetis; tribuam uobis protinus

quod quaeque optarit." Mater suppliciter rogat

barbatum ut uideat natum quam primum suum;

moecha ut sequatur sese quidquid tetigerit.

Volat Mercurius, intro redeunt mulieres.

Barbatus infans ecce uagitus ciet.

Id dum portentum meretrix ridet ualidius,

nares repleuit umor, ut fieri solet.

Emungere igitur se uolens prendit manu

traxitque ad terram nasi longitudinem,

et aliam ridens ipsa ridenda extitit.

5-6. VERITAS ET MENDACIVM

Olim Prometheus saeculi figulus noui

creta subtili Veritatem fecerat,

....

Vt iura posset inter homines reddere.

Subito accersitus nuntio magni Iouis

commendat officinam fallaci Dolo,

in disciplinam nuper quem receperat.

Hic studio accensus facie simulacrum pari,

una statura, simile et membris omnibus,

dum tempus habuit, callida finxit manu.

Quod prope iam totum mire cum positum foret,

lutum ad faciendos illi defecit pedes.

Rediit magister; quo festinanter Dolus

metu turbatus in suo sedit loco.

Mirans Prometheus tantam similitudinem

propriae diuidere uoluit artis gloriam.

Igitur fornaci pariter duo signa intulit;

quibus percoctis atque infuso spiritu

modesto gressu sancta incessit Veritas;

at trunca species haesit in uestigio.

Tunc falsa imago atque operis furtiui labor

Mendacium appellatum est; quod negantibus

pedes habere philosophis consentio.

...

Simulata interdum merita prosunt hominibus,

sed tempore ipso tamen apparet ueritas.

7. POENAE INFERORVM

Ixion, qui uersari narratur rota,

uolubilem fortunam iactari docet.

Aduersus altos Sisyphus montes agit

saxum labore summo, quod de uertice

sudore semper irrito reuoluitur;

ostendit hominum id sine spe finis miserias.

Quod stans in amne Tantalus medio sitit,

auari describuntur, quos circumfluit

usus bonorum, sed nil possunt tangere.

Vrnis scelestas Danaides portant aquas,

pertusa nec complere possunt dolia?

immo luxuriae quicquid dederis perfluet.

Nouem porrectus Tityos est per iugera,

tristi renatum suggerens poenae iecur;

quo quis maiorem possidet terrae locum,

hoc demonstratur cura grauiore affici.

Consulto inuoluit ueritatem antiquitas,

ut sapiens intellegeret, erraret rudis.

8. DELPHICVM ORACVLVM

"Vtilius populis quid sit dic, Phoebe, obsecro,

qui Delphos et formosum Parnasum incolis."

Subito sacratae uatis horrescunt comae,

tripodes mouentur, mugit adytis Religio,

tremuntque lauri et ipse pallescit dies.

Vocem resoluit icta Python numine:

"audite, gentes, Delii monitus dei:

pietatem colite, uota superis reddite;

patriam parentes, natos castas coniuges

defendite armis, hostem ferro aspellite;

amicos subleuate, miseris parcite;

bonis fauete, subdolis ite obuiam;

delicta uindicate, stigmate impios,

punite turpi thalamos qui uiolant stupro;

malos cauete, nulli nimium credite."

Haec elocuta concidit uirgo furens;

furens profecto, nam quae dixit perdidit.

9. AESOPVS ET SCRIPTOR

Aesopo quidam scripta recitarat mala

in quis inepte multum se iactauerat.

Scire ergo cupiens quidnam sentiret senex,

"numquid sum uerbis uisus tibi superbior,

aut uana nobis ingeni fiducia est?"

Confectus ille pessimo uolumine:

"ego" inquit "quod te laudas uehementer probo,

namque hoc ab alio numquam continget tibi."

10. POMPEIVS ET MILES

Magni Pompeii miles uasti corporis

fracte loquendo et ambulando molliter

famam cinaedi traxerat certissimi.

Hic insidiatus nocte iumentis ducis

cum ueste et auro et magno argenti pondere

auertit mulos. Factum rumor dissipat;

arguitur miles, rapitur in praetorium.

Tum Magnus: "quid ais? tune me, commilito,

spoliare es ausus?" Ille continuo excreat

sibi in sinistram et sputum digitis dissicit.

"Sic, imperator, oculi extillescant mei,

si uidi aut tetigi." Tum uir animi simplicis

id dedecus castrorum propelli iubet,

nec cadere in illum credit tantam audaciam

Breue tempus intercessit, et fidens manu

unum de nostris prouocabat barbarus.

Sibi quisque metuit; primi mussant ordines.

Tandem cinaedus habitu, sed Mars uiribus

adit sedentem pro tribunali ducem,

et uoce molli: "licet..?" Enimuero eiici

ut in re atroci Magnus stomachans imperat.

Tum quidam senior ex amicis principis:

"hunc ego committi satius fortunae arbitror,

in quo iactura leuis est, quam fortem uirum,

qui casu uictus temeritatis te arguat."

Assensit Magnus et permisit militi

prodire contra; qui mirante exercitu

dicto celerius hosti decidit caput

uictorque rediit. His tum Pompeius super:

"corona, miles, equidem te dono libens,

quia uindicasti laudem Romani imperi;

sed extillescant oculi sic" inquit "mei"

turpe illud imitans ius iurandum militis,

"nisi tu abstulisti sarcinas nuper meas."

11. IVNO VENVS ET GALLINA

Cum castitatem Iuno laudaret suam,

iucunditatis causa non renuit Venus;

nullam quae ut significaret esse illi parem,

interrogasse sic gallinam dicitur:

"dic sodes quanto possis satiari cibo."

Respondit illa: "quicquid dederis satis erit

sic, ut concedas pedibus aliquid scalpere."

"Ne scalpas" inquit "satis est modius tritici?"

"Plane, immo nimium est, sed permittes scalpere."

"Ex toto, nequid scalpas, quid desideras?"

Tum denique illa fassa est naturae malum:

"licet horreum mi pateat, ego scalpam tamen."

Risisse Iuno dicitur Veneris iocos,

quae per gallinam denotarit feminas.

12. IVVENCVS ET BOS VETVLVS

Paterfamilias saeuum habebat filium.

Hic e conspectu cum patris recesserat,

uerberibus seruos afficiebat plurimis

et exercebat feruidam adulescentiam.

Aesopus ergo narrat hoc breuiter seni:

quidam iuuenco uetulum adiungebat bouem.

Is cum refugiens impari collo iugum

aetatis excusaret uires languidas:

"non est quod timeas" inquit illi rusticus;

non ut labores facio, sed ut istum domes,

qui calce et cornu multos reddit debiles;

atrocitati mansuetudo est remedium."

Sic tu ni tecum assidue retines filium

feroxque ingenium comprimis clementia,

uide ne querela maior accrescat domus.

13. AESOPVS ET VICTOR GYMNICVS

Victorem forte gymnici certaminis

iactantiorem Phryx cum uidisset sophos,

interrogauit an plus aduersarius

ualisset neruis. Ille: "ne istud dixeris;

multo fuere uires maiores meae."

"Quod" inquit "ergo, stulte, meruisti decus,

minus ualentem si uicisti fortior?

Ferendus esses, arte si te diceres

superasse et animo, qui esset melior uiribus."

14. ASINVS ET LYRA

Asinus iacentem uidit in prato lyram.

Accessit et temptauit chordas ungula;

sonuere tactae. "Bella res est mehercules;

male cessit, ego" ait "artis quia sum nescius.

Si repperisset aliquis hanc prudentior,

diuinis aures oblectasset cantibus."

Sic saepe ingenia calamitate intercidunt.

15. VIDVA ET MILES

Ephesi aliquot annis quaedam dilectum uirum

amisit et sarcophago corpus condidit;

abs quo reuelli nullo cum posset modo

et in sepulchro lugens uitam degeret,

claram assecuta est famam casto uiduuio.

Interea fanum qui compilarant Iouis

cruci suffixi luerunt poenas numini.

Horum reliquias nequis posset tollere,

custodes dantur milites cadauerum

monumentum iuxta mulier quo se incluserat.

Aliquando sitiens unus de custodibus

aquam rogauit media nocte ancillulam,

quae forte dominae tunc assistebat suae,

dormitum euntem; nam illa lucubrauerat

et usque in serum uigilias produxerat.

Paullum reclusis foribus miles prospicit

uidetque egregiam facie pulchra feminam.

Correptus animus ilico succenditur,

oriturque sensim ut impotentis cupiditas,

sollers acumen mille causas inuenit

per quas uidere possit uiduam saepius.

Cotidiana capta consuetudine

paulatim facta est aduenae summissior;

mox artior deuinxit animum copula.

Hic dum consumit noctes custos diligens,

desideratum est corpus ex una cruce.

Turbatus miles factum exponit mulieri.

At sancta uidua "non est quod timeas" ait;

uirique corpus tradit figendum cruci,

ne subeat ille poenas neglegentiae.

Sic turpitudo laudis obsedit locum.

16. VIRGO ET PROCI DVO

Vnam expetebant uirginem iuuenes duo;

uicit locuples genus et formam pauperis.

Vt nuptiarum dictus aduenit dies,

amans dolorem quia non poterat perpeti,

maerens propinquos contulit se in ortulos,

quos ultra paulo uilla sponsi diuitis

erat acceptura uirginem e matris sinu,

parum ampla in urbe uisa quod fuerat domus.

Pompa explicatur, turba concurrit frequens,

et coniugalem praefert Hymenaeus facem.

Asellus autem, qui solebat pauperi

quaestum orti ferre, stabat portae in limine.

Illum puellae casu conducunt sui,

uiae labores teneros ne laedant pedes.

Repente caelum Veneris misericordia

uentis mouetur, intonat mundi fragor

noctemque densis horridam nimbis parit:

lux rapitur oculis et simul uis grandinis

effusa trepidos passim comites dissipat,

sibi quemque cogens petere praesidium fuga.

Asellus notum proxime tectum subit

et uoce magna sese uenisse indicat.

Procurrunt pueri, pulchram aspiciunt uirginem

et admirantur; tandem domino nuntiant.

Inter sodales ille paucos accubans

amorem crebris auocabat poculis.

Vbi nuntiatum est, recreatus gaudiis

hortante Baccho et Venere dulcis perficit

aequalitatis inter plausus nuptias.

Quaerunt parentes per praeconem filiam;

nouus maritus coniuge amissa dolet.

Quid esset actum postquam populo innotuit,

omnes fauorem conprobarunt caelitum.

17. AESOPVS ET DOMINA

Aesopus turpi cum seruiret feminae,

quae se expingendo totum tricaret diem,

uestem uniones, aurum argentum sumeret,

nec inueniret digito qui se tangeret:

"licetne paucis?" inquit. "Dicas." "Censeo,

quiduis efficies, cultum si deposueris..."

"Adeone per me uideor tibi uenustula?"

"Immo aes ni dederis, sponda cessabit tua."

"At non cessabunt latera" respondit "tua,"

et obiurgari iussit ferulis garrulum.

Paullo post tollit fur armillam argenteam.

Quam iam non apparere ut dictum est mulieri,

furore ad se omnis plena uocat, et uerbera

proponit grauia uerum si non dixerint.

"Aliis minare; me" inquit "non falles" sophos;

"flagris sum caesus, uerum quia dixi modo."

18. GALLVS ET FELES LECTICARII

Feles habebat gallus lecticarios.

Quem gloriosum uulps ut uidit uehi,

sic est locuta: "moneo praecaueas dolum;

istorum uultus namque si consideres,

praedam portare iudices, non sarcinam."

Postquam esurire coepit felum societas

discerpsit dominum et fecit partes funeris.

19. SCROFA PARTVRIENS ET LVPVS

Premente partu scrofa cum gemeret iacens,

accurrit lupus et obstetricis partibus

se posse fungi dixit, promittens opem.

Quae uero nosset pectoris fraudem improbi,

suspectum officium repudiauit malefici

et: "satis est" inquit "si recedis longius."

Quodsi perfidiae se commisisset lupi,

Raptos dolose feta deflesset suos.

20. AESOPVS ET SERVVS PROFVGVS

Seruus profugiens dominum naturae asperae

seni occucurrit notus e uicinia.

"Quid tu confusus?" "Dicam tibi clare, pater

(hoc namque es dignus appellari nomine),

tuto querela quia apud te deponitur.

Plagae supersunt, desunt mihi cibaria;

subinde ad uillam mittor sine uiatico;

domi si, cenat, totis persto noctibus,

siue est uocatus, iaceo ad lucem in semita;

emerui libertatem, canus seruio

(ullius essem culpae mihi si conscius,

aequo animo ferrem); numquam sum factus satur

et super infelix saeuum patior dominium.

Has propter causas et quas longum est promere

abire destinaui quo tulerint pedes."

"Ergo" inquit "audi: cum mali nil feceris,

haec experiris, ut refers, incommoda;

quid si peccaris? quae te passurum putas?"

Tali consilio est a fuga deterritus.

21. EQVVS ABACTVS

Equum ex quadriga multis palmis nobilem

abegit quidam et in pistrinum uendidit.

Productus ad bibendum cum foret a molis,

in circum aequales ire conspexit suos,

ut grata ludis redderent certamina

Lacrimis obortis: "ite felices" ait;

"Celebrate sine me cursu sollemnem diem;

ego quo scelesta furis abstraxit manus,

ibi sorte tristi fata deflebo mea."

22. VRSVS ET CAMMARI

Siquando in siluis urso desunt copiae,

scopulosum ad litus currit et prendens petram

pilosa crura sensim demittit uado;

quorum inter uillos simul haeserunt cammari,

in terram abripiens excutit praedam maris

escaque fruitur passim collecta uafer.

Ergo etiam stultis acuit ingenium fames.

23. CORVVS SALVTATOR

Quidam per agros deuium carpens iter

"aue" exaudiuit et moratus paululum,

adesse ut uidit neminem, cepit gradum.

Iterum salutat idem ex occulto sonus.

Voce hospitali confirmatus restitit,

ut quisquis esset per officium reciperet.

Cum circumspectans aequor haesisset diu

et perdidisset tempus aliquot milium,

ostendit sese coruus et superuolans

"Aue" usque ingessit. Tum se lusum intellegens

"At tibi pro hoc male sit, ales" inquit "pessime,

qui festinantis sic detinuisti pedes."

24. CORNV FRACTVM

Pastor capellae cornu baculo fregerat;

rogare coepit ne se domino proderet.

"Quamuis indigne laesa reticebo tamen;

sed res clamabit ipsa quid deliqueris."

25. SERPENS ET LACERTA

Serpens lacertam forte auersam prenderat;

quam deuorare patula cum uellet gula,

arripuit illa prope iacentem surculum,

et pertinaci morsu transuersum tenens

auidum sollerti rictum frenauit mora.

Praedam dimisit ore serpens irritam.

26. CORNIX ET OVIS

Odiosa cornix super ouem consederat;

quam dorso cum tulisset inuita et diu:

"hoc" inquit "si dentato fecisses cani,

poenas dedisses." Illa contra pessima:

"despicio inermes, eadem cedo fortibus;

scio quem lacessam, cui dolose blandiar;

ideo senectam mille in annos prorogo."

27. SOCRATES ET SERVVS MOECHVS

Cum seruus nequam Socrati male diceret,

uxorem domini qui corrupisset sui,

idque ille sciret notum circumstantibus:

"places tibi," inquit "quia cui non debes places;

sed non impune, quia cui debes non places."

28. LVPVS ET BVBVLCVS

Cum celeri urgentem pede uirum fugeret lupus

et a bubulco uisus ueprem irreperet,

"per te oro superos perque spes omnes tuas

ne me indices, bubulce; nihil umquam mali

huic, iuro, feci." At rusticus: "ne timueris;

late securus." Iamque uenator sequens:

"quaeso, bubulce, numquid huc uenit lupus?"

"Venit, sed abiit, hac ad laeuam", et dexteram,

demostrat nictu partem. Venator citus

non intellexit seque e conspectu abstulit.

Tunc sic bubulcus: "ecquid est gratum tibi

quod te calaui?" "Linguae prorsus non nego

habere atque agere gratias me maximas;

uerum oculis ut priueris opto perfidis."

29. MERETRIX ET IVVENIS

Cum blandiretur iuueni meretrix perfida,

et ille laesus multis saepe iniuriis

tamen praeberet sese facilem mulieri,

sic insidiatrix: "omnes muneribus licet

contendant, ego te plurimi facio tamen."

Iuuenis recordans quotiens deceptus foret:

"libenter," inquit "mea lux, hanc uocem audio,

non quod fidelis, sed quod iucunda es mihi."

30. FIBER SIVE CASTOR

Canes effugere cum iam non possit feber

(Graeci loquaces quem dixerunt Castorem,

et indiderunt bestiae nomen dei

illi qui iactant se uerborum copia),

abripere morsu fertur testiculos sibi,

quia propter illos sentiat sese peti.

Diuina quod ratione fieri non negem;

uenator namque simul inuenit remedium,

omittit ipsum persequi et reuocat canes.

Hoc si praestare possent homines ut suo

uellent carere, tuti posthac uiuerent;

haud quisquam insidias nudo faceret corpori.

31. PAPILIO ET VESPA

Papilio uespae propteruolitanti inuidens

"o sortem iniquam! dum uiuebant corpora

quorum ex reliquiis animam nos accepimus,

ego eloquens in pace, fortis proeliis,

arte omni princeps inter aequalis fui;

en cassa leuitas putris et uolito cinis.

Tu qui fuisti mulus clitellarius,

quemcunque uisum est laedis infixo aculeo."

At uespa dignam memoria uocem edidit:

"non qui fuerimus, sed qui nunc simus uide."

32. TERRANEOLA ET VVLPES

Auis quam dicunt terraneolam rustici,

in terra nidum quia componit scilicet,

forte occucurrit improbae uulpeculae;

qua uisa pennis altius se sustulit.

"Salue" inquit illa; "cur me fugisti, obsecro,

quasi non abunde sit mihi in prato cibus,

grilli, scarabaei, lucustarum copia?

Nihil est quod metuas: ego te multum diligo

propter quietos mores et uitam probam."

Respondit: "Nostra tu quidem bene praedicas

Vbi non sum in campo posta, sed susum uolo;

quin sequere: tibi salutem committo meam."