ARGUMENTUM
Mercator Siculus, quoi erant gemini filii,
Ei surrupto altero mors optigit.
Nomen surreptici illi indit qui domist
Avos paternus. Facit Menaechmum ex Sosicle.
Et is germanum, postquam adolevit, quaeritat
Circum omnis oras. Post Epidamnum devenit:
Hic fuerat alitus ille surrepticius.
Menaechmum omnes civem credunt advenam
Eumque appellant meretrix, uxor et socer.
I se cognoscunt fratres postremo invicem.
PERSONAE
PENICULUS PARASITUS
MENAECHMUS I ADULESCENS
MENAECHMUS II (SOSICLES) ADULESCENS
EROTIUM MERETRIX
CYLINDRUS COCUS
MESSENIO SERVUS
ANCILLA
MATRONA
SENEX
MEDICUS
SCAENA EPIDAMNI
PROLOGUS
Salutem primum iam a principio propitiam
mihi atque vobis, spectatores, nuntio.
Adporto vobis Plautum - lingua, non manu:
quaeso ut benignis accipiatis auribus.
Nunc argumentum accipite atque animum advortite:
quam potero in verba conferam paucissima.
Atque hoc poetae faciunt in comoediis:
omnis res gestas esse Athenis autumant,
quo illud vobis Graecum videatur magis;
ego nusquam dicam nisi ubi factum dicitur.
Atque adeo hoc argumentum graecissat, tamen
non atticissat, verum sicilicissat.
† huic argumento antelogium hoc fuit †;
nunc argumentum vobis demensum dabo,
non modio neque trimodio, verum ipso horreo:
tantum ad narrandum argumentum adest benignitas.
Mercator quidam fuit Syracusis senex,
ei sunt nati filii gemini duo,
ita forma simili puerei uti mater sua
non internosse posset quae mammam dabat,
neque mater ipsa quae illos pepererat,
(ut quidem ille dixit mihi qui pueros viderat:
ego illos non vidi, ne quis vostrum censeat).
Postquam iam pueri septuennes sunt, pater
oneravit navim magnam multis mercibus;
imponit geminum alterum in navim pater,
Tarentum avexit secum ad mercatum simul,
illum reliquit alterum apud matrem domi.
Tarenti ludei forte erant quom illuc venit.
Mortales multi, ut ad ludos, convenerant:
puer aberravit inter homines a patre.
Epidamniensis quidam ibi mercator fuit,
is puerum tollit avehitque Epidamnium.
Pater eius autem postquam puerum perdidit,
animum despondit eaque is aegritudine
paucis diebus post Tarenti emortuost.
Postquam Syracusas de ea re rediit nuntius
ad avom puerorum, puerum surruptum alterum
patremque pueri Tarenti | esse emortuom,
immutat nomen avos huic gemino alteri;
ita illum dilexit qui surruptust alterum:
illius nomen indit illi qui domi est,
Menaechmo, idem quod alteri nomen fuit:
et ipsus eodem est avo' vocatus nomine
(propterea illius nomen memini facilius,
quia illum clamore vidi flagitarier).
Ne mox erretis, iam nunc praedico prius:
idem est ambobus nomen geminis fratribus.
Nunc in Epidamnum pedibus redeundum est mihi,
ut hanc rem vobis examussim disputem.
Si quis quid vestrum Epidamnum curari sibi
velit, audacter imperato et dicito,
sed ita ut det unde curari id possit sibi.
Nam nisi qui argentum dederit, nugas egerit;
qui dederit, magi' maiores nugas egerit.
Verum illuc redeo unde abii atque uno asto in loco.
Epidamniensis ill' quem dudum dixeram,
geminum illum puerum qui surrupuit alterum,
ei liberorum nisi divitiae nihil erat:
adoptat illum puerum surrupticium
sibi filium eique uxorem dotatam dedit,
eumque heredem fecit quom ipse obiit diem.
Nam rus ut ibat forte, ut multum pluerat,
ingressus fluvium rapidum ab urbe hau longule,
rapidus raptori pueri subduxit pedes
apstraxitque hominem in maxumam malam crucem.
Illi divitiae | evenerunt maxumae.
Is illic habitat geminus surrupticius.
Nunc ille geminus, qui Syracusis habet,
hodie in Epidamnum venit cum servo suo
hunc quaeritatum geminum germanum suom.
Haec urbs Epidamnus est dum haec agitur fabula:
quando alia agetur aliud fiet oppidum;
sicut familiae quoque solent mutarier:
modo hic habitat leno, modo adulescens, modo senex,
pauper, mendicus, rex, parasitus, hariolus
* * * * * * * * * * * *
ACTUS I
PENICULUS
PE. Iuventus nomen fecit peniculo mihi,
ideo quia mensam quando edo detergeo.
Homines captivos qui catenis vinciunt
et qui fugitivis servis indunt compedis,
nimi' stulte faciunt mea quidem sententia.
Nam homini misero si ad malum accedit malum,
maior lubido est fugere et facere nequiter.
Nam se ex catenis eximunt aliquo modo.
Tum compediti ei anum lima praeterunt
aut lapide excutiunt clavom. Nugae sunt eae.
Quem tu adservare recte ne aufugiat voles
esca atque potione vinciri decet.
Apud mensam plenam homini rostrum deliges;
dum tu illi quod edit et quod potet praebeas,
suo arbitratu | ad fatim cottidie,
numquam edepol fugiet, tam etsi capital fecerit,
facile adservabis, dum eo vinclo vincies.
Ita istaec nimi' lenta vincla sunt escaria:
quam magis extendas tanto astringunt artius.
Nam ego ad Menaechmum hunc ‹nunc› eo, quo iam diu
sum iudicatus; ultro eo ut me vinciat.
Nam illic homo homines non alit, verum educat
recreatque: nullus melius medicinam facit.
Ita est adulescens; ipsus escae maxumae,
Cerialis cenas dat, ita mensas exstruit,
tantas struices concinnat patinarias:
standumst in lecto si quid de summo petas.
Sed mi intervallum iam hos dies multos fuit:
domi domitus sum usque cum careis meis.
Nam neque edo neque emo nisi quod est carissumum.
Id quoque iam, cari qui instruontur deserunt.
Nunc ad eum inviso. Sed aperitur ostium.
Menaechmum eccum ipsum video, progreditur foras.
MENAECHMVS I PENICVLVS
MEN. Ni mala, ni stulta sies, ni indomita inposque animi,
quod uiro esse odio uideas, tute tibi odio habeas.
Praeterhac si mihi tale post hunc diem
faxis, faxo foris uidua uisas patrem.
Nam quotiens foras ire uolo, me retines, reuocas, rogitas,
quo ego eam, quam rem agam, quid negoti geram,
quid petam, quid feram, quid foris egerim.
Portitorem domum duxi, ita omnem mihi
rem necesse eloqui est, quidquid egi atque ago.
Nimium ego te habui delicatam; nunc adeo ut facturus dicam.
Quando ego tibi ancillas, penum,
lanam, aurum, uestem, purpuram bene praebeo nec quicquam eges,
malo cauebis si sapis, uirum opseruare desines.
Atque adeo, ne me nequiquam serues, ob eam industriam
hodie ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras.
PE. Illic homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi;
nam si foris cenat, profecto me, haud uxorem, ulciscitur.
MEN. Euax! iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua.
Vbi sunt amatores mariti? dona quid cessant mihi
conferre omnes congratulantes quia pugnaui fortiter?
hanc modo uxori intus pallam surrupui, ad scortum fero.
Sic hoc decet, dari facete uerba custodi catae.
Hoc facinus pulchrumst, hoc probumst, hoc lepidumst, hoc factumst fabre:
meo malo a mala apstuli hoc, ad damnum deferetur.
Auorti praedam ab hostibus nostrum salute socium.
PE. Heus adulescens! ecqua in istac pars inest praeda mihi?
MEN. Perii! in insidias deueni. PE. Immo in praesidium, ne time.
MEN. Quis homo est? PE. ego sum. MEN. O mea Commoditas, o mea Opportunitas,
salue. PE. Salue. MEN. Quid agis? PE. Teneo dextera genium meum.
MEN. Non potuisti magi' per tempus mi aduenire quam aduenis.
PE. Ita ego soleo: commoditatis omnis articulos scio.
MEN. Vin tu facinus luculentum inspicere? PE. Quis id coxit coquos?
iam sciam, si quid titubatumst, ubi reliquias uidero.
MEN. Dic mi, enumquam tu uidisti tabulam pictam in pariete
ubi aquila Catameitum raperet aut ubi Venus Adoneum?
PE. Saepe. Sed quid istae picturae ad me attinent? MEN. Age me aspice.
Ecquid adsimulo similiter? PE. Qui istic est ornatus tuos?
MEN. Dic hominem lepidissumum esse me. PE. Vbi essuri sumus?
MEN. Dic modo hoc quod ego te iubeo. PE. Dico: homo lepidissume.
MEN. Ecquid audes de tuo istuc addere? PE. Atque hilarissume.
MEN. Perge, perge - PE. Non pergo hercle nisi scio qua gratia.
Litigium tibi est cum uxore, eo mi aps te caueo cautius.
MEN. Clam uxorem ubi sepulcrum habeamus atque hunc comburamus diem.
PE. Age sane igitur, quando aequom oras, quam mox incendo rogum?
dies quidem iam ad umbilicum est dimidiatus mortuos.
MEN. Te morare mihi quom obloquere. PE. Oculum ecfodito per solum
mihi, Menaechme, si ullum uerbum faxo nisi quod iusseris.
MEN. Concede huc a foribus. PE. Fiat. MEN. Etiam concede huc. PE. Licet.
MEN. Etiam nunc concede audacter ab leonino cauo.
PE. Eu edepol! ne tu, ut ego opinor, esses agitator probus.
MEN. Quidum? PE. Ne te uxor sequatur respectas identidem.
MEN. Sed quid ais? PE. Egone? id enim quod tu uis, id aio atque id nego.
MEN. Ecquid tu de odore possis, si quid forte olfeceris,
facere coniecturam *? *
PE. * captum sit collegium.
MEN. Agedum odorare hanc quam ego habeo pallam. Quid olet? apstines?
PE. Summum olefactare oportet uestimentum muliebre,
nam ex istoc loco spurcatur nasum odore inlutili.
MEN. Olfacta igitur hinc, Penicule. Lepide ut fastidis! PE. Decet.
MEN. Quid igitur? quid olet? responde. PE. Furtum, scortum, prandium.
Tibi fuant ...
MEN. Elocutu's, nam ... prandium.
Nunc ad amicam deferetur hanc meretricem Erotium.
Mihi, tibi atque illi iubebo iam apparari prandium. PE. Eu!
MEN. Inde usque ad diurnam stellam crastinam potabimus.
PE. [Eu!]
expedite fabulatu's. Iam fores ferio? MEN. Feri.
Vel mane etiam. PE. Mille passum commoratu's cantharum.
MEN. Placide pulta. PE. Metuis, credo, ne fores Samiae sient.
MEN. Mane, mane opsecro hercle: eapse eccam exit. Oh! solem uides
satin ut occaecatust prae huius corporis candoribus?
EROTIVM PENICVLVS MENAECHMVS I
ER. Anime mi, Menaechme, salue. PE. Quid ego? ER. Extra numerum es mihi.
PE. Idem istuc aliis adscriptiuis fieri ad legionem solet.
MEN. Ego istic mihi hodie apparari iussi apud te proelium.
ER. Hodie id fiet. MEN. In eo uterque proelio potabimus;
uter ibi melior bellator erit inuentus cantharo,
tua est legio: adiudicato cum utro - hanc noctem sies.
Vt ego uxorem, mea uoluptas, ubi te aspicio, odi male!
ER. Interim nequis quin eiius aliquid indutus sies.
Quid hoc est? MEN. Induuiae tuae atque uxoris exuuiae, rosa.
ER. Superas facile ut superior sis mihi quam quisquam qui impetrant.
PE. Meretrix tantisper blanditur, dum illud quod rapiat uidet;
nam si amabas, iam oportebat nassum abreptum mordicus.
MEN. Sustine hoc, Penicule: exuuias facere quas uoui uolo.
PE. Cedo; sed opsecro hercle, salta sic cum palla postea.
MEN. Ego saltabo? sanus hercle non es. PE. Egone an tu magis?
si non saltas, exue igitur. MEN. Nimio ego hanc periculo
surrupui hodie. Meo quidem animo ab Hippolyta subcingulum haud
Hercules aeque magno umquam apstulit periculo.
Cape tibi hanc, quando una uiuis meis morigera moribus.
ER. Hoc animo decet animatos esse amatores probos.
PE. Qui quidem ad mendicitatem se properent detrudere.
MEN. Quattuor minis ego emi istanc anno uxori meae.
PE. Quattuor minae perierunt plane, ut ratio redditur.
MEN. Scin quid uolo ego te accurare? ER. Scio, curabo quae uoles.
MEN. Iube igitur tribu' nobis apud te prandium accurarier
atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier,
glandionidam suillam, laridum pernonidam,
aut sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum,
madida quae mi adposita in mensam miluinam suggerant;
atque actutum. ER. Licet ecastor. MEN. Nos prodimus ad forum.
Iam hic nos erimus: dum coquetur, interim potabimus.
ER. Quando uis ueni, parata res erit. MEN. Propera modo.
Sequere tu. - PE. Ego hercle uero te et seruabo et te sequar,
neque hodie ut te perdam meream deorum diuitias mihi. -
ER. Euocate intus Cylindrum mihi coquom actutum foras.
EROTIVM CYLINDRVS
ER. Sportulam cape atque argentum. Eccos tris nummos habes.
CY. Habeo. ER. Abi atque opsonium adfer; tribu' uide quod sit satis:
neque defiat neque supersit. CY. Quoiusmodi hic homines erunt?
ER. Ego et Menaechmus et parasitus eiius. CY. Iam isti sunt decem;
nam parasitus octo hominum munus facile fungitur.
ER. Elocuta sum conuiuas, ceterum cum. CY. Licet.
Cocta sunt, iube ire accubitum. ER. Redi cito. CY. Iam ego hic ero. -
ACTVS II
MENAECHMVS II MESSENIO
MEN. Voluptas nullast nauitis, Messenio,
maior meo animo quam quom ex alto procul
terram conspiciunt. MES. Maior, non dicam dolo,
quasi adueniens terram uideas quae fuerit tua.
Sed quaesso, quamobrem nunc Epidamnum uenimus?
an quasi mare omnis circumimus insulas?
MEN. Fratrem quaesitum geminum germanum meum.
MES. Nam quid modi futurum est illum quaerere?
hic annus sextus est postquam ei rei operam damus.
Histros, Hispanos, Massiliensis, Hilurios,
mare superum omne Graeciamque exoticam
orasque Italicas omnis, qua adgreditur mare,
sumu' circumuecti. Si acum, credo, quaereres,
acum inuenisses, sei appareret, iam diu.
Hominem inter uiuos quaeritamus mortuom;
nam inuenissemus iam diu, sei uiueret.
MEN. Ergo istuc quaero certum qui faciat mihi,
quei sese deicat scire eum esse emortuom:
operam praeterea numquam sumam quaerere.
uerum aliter uiuos numquam desistam exsequi.
Ego illum scio quam cordi sit carus meo.
MES. In scirpo nodum quaeris. Quin nos hinc domum
redimus nisi si historiam scripturi sumus?
MEN. Dictum facessas, datum edis, caueas malo.
Molestus ne sis, non tuo hoc fiet modo. MES. Em!
illoc enim uerbo esse me seruom scio.
Non potuit paucis plura plane proloquei.
Verum tamen nequeo contineri quin loquar.
Audin, Menaechme? quom inspicio marsuppium,
uiaticati hercle admodum aestiue sumus.
ne tu hercle, opinor, nisi domum reuorteris,
ubi nihil habebis, geminum dum quaeris, gemes.
Nam ita est haec hominum natio: in Epidamnieis
uoluptarii atque potatores maxumei;
tum sycophantae et palpatores plurumei
in urbe hac habitant; tum meretrices mulieres
nusquam perhibentur blandiores gentium.
Propterea huic urbei nomen Epidamno inditumst,
quia nemo ferme huc sine damno deuortitur.
MEN. Ego istuc cauebo. Cedodum huc mihi marsuppium.
MES. Quid eo ueis? MEN. Iam aps te metuo de uerbis tuis.
MES. Quid metuis? MEN. Ne mihi damnum in Epidamno duis.
Tu magis amator mulierum es, Messenio,
ego autem homo iracundus, animi perditi,
id utrumque, argentum quando habebo, cauero,
ne tu delinquas neue ego irascar tibi.
MES. Cape atque serua. Me lubente feceris.
CYLINDRVS MENAECHMVS II MESSENIO
CY. Bene opsonaui atque ex mea sententia,
bonum anteponam prandium pransoribus.
Sed eccum Menaechmum uideo. Vae tergo meo!
prius iam conuiuae ambulant ante ostium
quam ego opsonatu redeo. Adibo atque adloquar.
Menaechme, salue. MEN. Di te amabunt quisquis es.
CY. Quisquis * * * quis ego sim?
MEN. Non hercle uero. CY. Vbi conuiuae ceteri?
MEN. Quos tu conuiuas quaeris? CY. parasitum tuom.
MEN. Meum parasitum? CY. Certe hic insanust homo.
MES. Dixin tibi esse hic sycophantas plurumos?
* * *
MEN. Quem tu parasitum quaeris, adulescens, meum?
CY. Peniculum. MES. Eccum in uidulo saluom fero.
CY. Menaechme, numero huc aduenis ad prandium.
Nunc opsonatu redeo. MEN. Responde mihi,
adulescens: quibus hic pretieis porci ueneunt
sacres sinceri? CY. Nummeis. MEN. Nummum a me accipe:
iube te piari de mea pecunia.
Nam equidem insanum esse te certo scio,
qui mihi molestu's homini ignoto quisquis es.
CY. Cylindrus ego sum: non nosti nomen meum?
MEN. Sei tu Cylindrus seu Coriendru's, perieris.
Ego te non noui neque nouisse adeo uolo.
CY. Est tibi Menaechmo nomen. MEN. Tantum, quod sciam,
pro sano loqueris quom me appellas nomine.
Sed ubi nouisti me? CY. Vbi ego te nouerim,
qui amicam habes eram meam hanc Erotium?
MEN. Neque hercle ego habeo neque te quis homo sis scio.
CY. Non scis quis ego sim, qui tibi saepissume
cyathisso apud nos, quando potas? MES. Ei mihi,
quom nihil est qui illic homini dimminuam caput!
MEN. Tun cyathissare mihi soles, qui ante hunc diem
Epidamnum numquam uidi neque ueni? CY. Negas?
MEN. Nego hercle uero. CY. Non tu in illisce aedibus
habitas? MEN. Di illos homines qui illi habitant perduint!
CY. Insanit hicquidem, qui ipse male dicit sibi.
Audin, Menaechme? MEN. Quid uis? CY. Si me consulas,
nummum illum quem mihi dudum pollicitu's dare
(nam tu quidem hercle certo non sanu's satis,
Menaechme, qui nunc ipsus male dicas tibi)
iubeas, si sapias, porculum adferri tibi.
MES. Eu hercle hominem multum et odiosum mihi!
CY. Solet iocari saepe mecum illoc modo.
quam uis ridiculus est, ubi uxor non adest.
Quid ais tu? quid ais, inquam. Satin hoc quod uides
tribu' uobis opsonatumst, an opsono amplius,
tibi et parasito et mulieri? MEN. Quas mulieres,
quos tu parasitos loquere? MES. Quod te urget scelus
qui huic sis molestus? CY. Quid tibi mecum est rei?
ego te non noui: cum hoc quem noui fabulor.
MES. Non edepol tu homo sanus es, certo scio.
CY. Iam ergo haec madebunt faxo, nil morabitur.
Proin tu ne quo abeas longius ab aedibus.
Numquid uis? MEN. Vt eas maxumam malam crucem.
CY. Ire hercle meliust te - interim atque accumbere,
dum ego haec appono ad Volcani uiolentiam.
Ibo intro et dicam te hic astare Erotio,
ut te hinc abducat potius quam hic astes foris. -
MEN. Iamne abiit? abiit. Edepol hau mendacia
tua uerba experior esse. MES. Opseruato modo:
nam istic meretricem credo habitare mulierem,
ut quidem ille insanus dixit qui hinc abiit modo.
MEN. Sed miror qui ille nouerit nomen meum.
MES. Minime hercle mirum. Morem hunc meretrices habent:
ad portum mittunt seruolos, ancillulas;
sei qua peregrina nauis in portum aduenit,
rogitant quoiatis sit, quid ei nomen siet,
postilla extemplo se adplicant, adglutinant:
si pellexerunt, perditum amittunt domum.
Nunc in istoc portu stat nauis praedatoria,
aps qua cauendum nobis sane censeo.
MEN. Mones quidem hercle recte. MES. Tum demum sciam
recte monuisse, si tu recte caueris.
MEN. Tacedum parumper, nam concrepuit ostium:
uideamus qui hinc egreditur. MES. Hoc ponam interim.
Adseruatote haec sultis, nauales pedes.
EROTIVM MENAECHMVS II MESSENIO
ER. Sine fores sic, abi, nolo operiri.
Intus para, cura, uide, quod opust fiat:
sternite lectos, incendite odores; munditia
inlecebra animost amantium.
Amanti amoenitas malost, nobis lucrost.
Sed ubi ille est quem coquos ante aedis esse ait? atque eccum uideo,
qui mihi est usui et plurumum prodest.
Item hinc ultro fit, ut meret, potissumus nostrae domi ut sit;
nunc eum adibo atque ultro adloquar.
Animule mi, mihi mira uidentur
te hic stare foris, fores quoi pateant,
magi' quam domu' tua domu' quom haec tua sit.
Omne paratumst, ut iussisti
atque ut uoluisti, neque tibi
ulla morast intus.
Prandium, ut iussisti, hic curatumst: ubi lubet, ire licet accubitum.
MEN. Quicum haec mulier loquitur? ER. Equidem tecum. MEN. Quid mecum tibi
fuit umquam aut nunc est negoti? ER. Quia pol te unum ex omnibus
Venu' me uoluit magnuficare neque id haud inmerito tuo.
Nam ecastor solus benefactis tuis me florentem facis.
MEN. Certo haec mulier aut insana aut ebria est, Messenio,
quae hominem ignotum compellet me tam familiariter.
MES. Dixin ego istaec heic solere fieri? folia nunc cadunt,
praeut si triduom hoc hic erimus: tum arbores in te cadent.
Nam ita sunt hic meretrices: omnes elecebrae argentariae.
Sed sine me dum hanc compellare. Heus mulier, tibi dico. ER. Quid est?
MES. Vbi tu hunc hominem nouisti? ER. Ibidem ubi hic me iam diu,
in Epidamno. MES. In Epidamno? qui huc in hanc urbem pedem
nisi hodie numquam intro tetulit? ER. Heia! delicias facis.
Mi Menaechme, quin, amabo, is intro? hic tibi erit rectius.
MEN. Haec quidem edepol recte appellat meo me mulier nomine.
Nimi' miror quid hoc sit negoti. MES. Oboluit marsuppium
huic istuc quod habes. MEN. Atque edepol tu me monuisti probe.
Accipedum hoc. Iam scibo utrum haec me mage amet an marsuppium.
ER. Eamus intro, ut prandeamus. MEN. Bene uocas: tam gratiast.
ER. Qur igitur me tibi iussisti coquere dudum prandium?
MEN. Egon te iussi coquere? ER. Certo, tibi et parasito tuo.
MEN. Quoi, malum, parasito? certo haec mulier non sanast satis.
ER. Peniculo. MEN. Quis iste est Peniculus? qui extergentur baxeae?
ER. Scilicet qui dudum tecum uenit, quom pallam mihi
detulisti quam ab uxore tua surrupuisti. MEN. Quid est?
tibi pallam dedi quam uxori meae surrupui? sanan es?
certe haec mulier cantherino ritu astans somniat.
ER. Qui lubet ludibrio habere me atque ire infitias mihi
facta quae sunt? MEN. Dic quid est id quod negem quod fecerim?
ER. Pallam te hodie mihi dedisse uxoris. MEN. Etiam nunc nego.
Egoquidem neque umquam uxorem habui neque habeo neque huc
umquam, postquam natus sum, intra portam penetraui pedem.
Prandi in naui, inde huc sum egressus, te conueni. ER. Eccere,
perii misera! quam tu mihi nunc nauem narras? MEN. Ligneam,
saepe tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo;
quasi supellex pellionis, palus palo proxumust.
ER. †Iam, amabo, desine† ludos facere atque i hac mecum semul.
MEN. Nescio quem, mulier, alium hominem, non me quaeritas.
ER. Non ego Te noui Menaechmum, Moscho prognatum patre,
qui Syracusis perhibere natus esse in Sicilia,
ubi rex Agathocles regnator fuit et iterum Phintia,
tertium Liparo, qui in morte regnum Hieroni tradidit,
nunc Hiero est? MEN. Hau falsa, mulier, praedicas MES. Pro Iuppiter!
Num istaec mulier illinc uenit quae te nouit tam cate?
MEN. Hercle opinor, pernegari non potest. MES. Ne feceris.
Periisti, si intrassis intra limen. MEN. Quin tu tace modo.
Bene res geritur. Adsentabor quidquid dicet mulieri,
si possum hospitium nancisci. Iam dudum, mulier, tibi
non inprudens aduorsabar: hunc metuebam ni meae
uxori renuntiaret de palla et de prandio.
Nunc, quando uis, eamus intro. ER. Etiam parasitum manes?
MEN. Neque ego illum maneo neque flocci facio neque, si uenerit,
eum uolo intromitti. ER. Ecastor haud inuita fecero.
Sed scin quid te amabo ut facias? MEN. Impera quid uis modo.
ER. Pallam illam quam dudum dederas, ad phrygionem ut deferas,
ut reconcinnetur atque ut opera addantur quae uolo.
MEN. Hercle qui tu recte dicis: eadem ignorabitur,
ne uxor cognoscat te habere, si in uia conspexerit.
ER. Ergo mox auferto tecum, quando abibis. MEN. Maxume.
ER. Eamus intro. MEN. Iam sequar te. Hunc uolo etiam conloqui.
Eho Messenio, accede huc. MES. Quid negoti est? †sussciri†.
MEN. Quid eo opust? MES. Opus est - MEN. Scio ut ne dicas. MES. Tanto nequior.
MEN. Habeo praedam: tantum incepi operis. I quantum potes,
abduc istos in tabernam actutum deuorsoriam.
Tum facito ante solem occasum ut uenias aduorsum mihi.
MES. Non tu istas meretrices nouisti, ere. MEN. Tace, inquam *
mihi dolebit, non tibi, si quid ego stulte fecero.
Mulier haec stulta atque inscita est; quantum perspexi modo,
est hic praeda nobis. MES. Perii! iamne abis? periit probe:
ducit lembum dierectum nauis praedatoria.
Sed ego inscitus qui domino me postulem moderarier:
dicto me emit audientem, haud imperatorem sibi.
Sequimini, ut, quod imperatum est, ueniam aduorsum temperi. -
ACTVS III
PENICVLVS
PE. Plus triginta annis natus sum, quom interea loci
numquam quicquam facinus feci peius neque scelestius
quam hodie, quom contionem mediam me immersi miser.
Vbi ego dum hieto, Menaechmus se supterduxit mihi
atque abit ad amicam, credo, neque me uoluit ducere.
Qui illum di omnes perduint quei primus hoc commentus est,
contionem habere, qui homines occupatos occupat!
non ad eam rem otiosos homines decuit deligi,
qui nisi adsint quom citentur, census capiat ilico?
* quam senatus * * * contionem *
* * *
adfatim est hominum in dies qui singulas escas edint,
quibu' negoti nihil est, qui essum neque uocantur neque uocant:
eos oportet contioni dare operam atque comitieis.
Si id ita esset, non ego hodie perdidissem prandium,
quoi tam credo datum uoluisse quam me uideo uiuere.
Ibo: etiamnum reliquiarum spes animum oblectat meum.
Sed quid ego uideo? Menaechmus cum corona exit foras.
Sublatum est conuiuium, edepol uenio aduorsum temperi.
Opseruabo quid agat hominem. Post adibo atque adloquar.
MENAECHMVS II PENICVLVS
MEN. Potine ut quiescas? ego tibi hanc hodie probe
lepideque concinnatam referam temperi.
Non faxo eam esse dices: ita ignorabitur.
PE. Pallam ad phrygionem fert confecto prandio
uinoque expoto, parasito excluso foras.
Non hercle is sum qui sum, ni hanc iniuriam
meque ultus pulchre fuero. Opserua quid dabo.
MEN. Pro di inmortales! quoi homini umquam uno die
boni dedistis plus qui minu' sperauerit?
prandi, potaui, scortum accubui, apstuli
hanc, quoiius heres numquam erit post hunc diem.
PE. Nequeo quae loquitur exaudire clanculum;
satur nunc loquitur de me et de parti mea?
MEN. Ait hanc dedisse me sibi atque eam meae
uxori surrupuisse. Quoniam sentio
errare, extemplo, quasi res cum ea esset mihi,
coepi adsentari: mulier quidquid dixerat,
idem ego dicebam. Quid multis uerbis opust?
minore nusquam bene fui dispendio.
PE. Adibo ad hominem, nam turbare gestio.
MEN. Quis hic est qui aduorsus it mihi? PE. Quid ais, homo
leuior quam pluma, pessume et nequissume,
flagitium hominis, subdole ac minimi preti?
quid de te merui qua me caussa perderes?
ut surrupuisti te mihi dudum de foro!
fecisti funus med apsenti prandio.
Qur ausu's facere, quoii ego aeque heres eram?
MEN. Adulescens, quaeso, quid tibi mecum est rei
qui mihi male dicas homini ignoto insciens?
an tibi malam rem uis pro male dictis dari?
PE. Post eam quam edepol te dedisse intellego.
MEN. Responde, adulescens, quaeso, quid nomen tibist?
PE. Etiam derides quasi nomen non gnoueris?
MEN. Non edepol ego te quod sciam umquam ante hunc diem
uidi neque gnoui; uerum certo, quisquis es,
si aequom facias, mihi odiosus ne sies.
PE. Menaechme, uigila. MEN. Vigilo hercle equidem quod sciam.
PE. Non me nouisti? MEN. Non negem si nouerim.
PE. Tuom parasitum non nouisti? MEN. Non tibi
sanum est, adulescens, sinciput, intellego.
PE. Responde, surrupuistin uxori tuae
pallam istanc hodie ac dedisti Erotio?
MEN. Neque hercle ego uxorem habeo neque ego Erotio
dedi nec pallam surrupui. PE. Satin sanus es?
occisast haec res. Non ego te indutum foras
exeire uidi pallam? MEN. Vae capiti tuo!
omnis cinaedos esse censes quia tu es?
tun med indutum fuisse pallam praedicas?
PE. Ego hercle uero. MEN. Non tu abis quo dignus es?
aut te piari iube, homo insanissume.
PE. Numquam edepol quisquam me exorabit quin tuae
uxori rem omnem iam, uti sit gesta, eloquar;
omnes in te istaec recident contumeliae:
faxo haud inultus prandium comederis. -
MEN. Quid hoc est negoti? satine, uti quemque conspicor,
ita me ludificant? sed concrepuit ostium.
ANCILLA MENAECHMVS
AN. Menaechme, amare ait te multum Erotium,
†ut hoc una opera ad auruficem deferas†,
atque huc ut addas auri pondo unciam
iubeasque spinter nouom reconcinnarier.
MEN. Et istuc et aliud si quid curari uolet
me curaturum dicito, quidquid uolet.
AN. Scin quid hoc sit spinter? MEN. Nescio nisi aureum.
AN. Hoc est quod olim clanculum ex armario
te surrupuisse aiebas uxori tuae.
MEN. Numquam hercle factum est. AN. Non meministi, opsecro?
redde igitur spinter, si non meministi. MEN. Mane.
Immo equidem memini. Nempe hoc est quod illi dedei.
Istuc: ubi illae armillae sunt quas una dedei?
AN. Numquam dedisti. MEN. Nam pol hoc unum dedei.
AN. Dicam curare? MEN. Dicito: curabitur.
et palla et spinter faxo referantur simul.
AN. Amabo, mi Menaechme, inauris da mihi
faciendas pondo duom nummum, stalagmia,
ut te lubenter uideam, quom ad nos ueneris.
MEN. Fiat. Cedo aurum; ego manupretium dabo.
AN. Da sodes aps te: poste reddidero tibi.
MEN. Immo cedo aps te: ego post tibi reddam duplex.
AN. Non habeo. MEN. At tu, quando habebis, tum dato.
AN. Numquid uis? - MEN. Haec me curaturum dicito -
ut quantum possint quique liceant ueneant.
Iamne introabiit? abiit, operuit fores.
Di me quidem omnes adiuuant, augent, amant.
Sed quid ego cesso, dum datur mi occasio
tempusque, abire ab his locis lenonieis?
propera, Menaechme, fer pedem, confer gradum.
Demam hanc coronam atque abiciam ad laeuam manum,
ut, si sequantur me, hac abiisse censeant.
Ibo et conueniam seruom si potero meum,
ut haec, quae bona dant di mihi, ex me sciat. -
ACTVS IV
MA. Egone hic me patiar frustra in matrimonio,
ubi uir compilet clanculum quidquid domist
atque ea ad amicam deferat? PE. Quin tu taces?
manufesto faxo iam opprimes: sequere hac modo.
Pallam ad phrygionem cum corona ebrius
ferebat hodie tibi quam surrupuit domo.
Sed eccam coronam quam habuit. Num mentior?
em hac abiit, si uis persequi uestigiis.
Atque edepol eccum optume reuortitur;
Sed pallam non fert. MA. Quid ego nunc cum illoc agam?
PE. Idem quod semper: male habeas; sic censeo.
huc concedamus: ex insidieis aucupa.
MENAECHMVS I PENICVLVS MATRONA
MEN. Vt hoc utimur maxume more moro,
molesto atque multo atque uti quique sunt optumi
maxume morem habent hunc!
clientes sibi omnes uolunt esse multos:
bonine an mali sint, id hau quaeritant; res
magis quaeritur quam clientum fides
quoius modi clueat.
Si est pauper atque hau malus nequam habetur,
sin diues malust, is cliens frugi habetur.
Qui nec leges neque aequom bonum usquam colunt,
sollicitos patronos habent.
Datum denegant quod datum est, litium pleni, rapaces
uiri, fraudulenti,
qui aut faenore aut peiiuriis habent rem paratam,
mens est in quo *
eis ubi dicitur dies, simul patronis dicitur,
quippe qui pro illis loquimur quae male fecerunt:
aut ad populum aut in iure aut ad iudicem rest.
Sicut me hodie nimi' sollicitum cliens quidam habuit neque quod uolui
agere aut quicum licitumst, ita med attinit, ita detinit.
Apud aedilis pro eius factis plurumisque pessumisque
deixei caussam, condiciones tetuli tortas, confragosas:
aut plus aut minu' quam opus erat dicto dixeram controuorsiam, ut
sponsio fieret. Quid ill' qui praedem dedit?
Nec magis manufestum ego hominem umquam ullum teneri uidi:
omnibus male factis testes tres aderant acerrumi.
Di illum omnes perdant, ita mihi
hunc hodie corrumpit diem,
meque adeo, qui hodie forum
umquam oculis inspexi meis.
Diem corrupi optumum:
iussi apparari prandium,
amica exspectat me, scio.
Vbi primum est licitum ilico
properaui abire de foro.
Iratast, credo, nunc mihi;
placabit palla quam dedi,
quam hodie uxori apstuli atque detuli huic Erotio.
PE. Quid ais? MA. Viro me malo male nuptam. PE. Satin audis quae illic loquitur?
MA. Sati'. MEN. Si sapiam, hinc intro abeam, ubi m mi bene sit. PE. Mane: male erit potius.
MA. Ne illam ecastor faenerato apstulisti. PE. Sic datur.
MA. Clanculum te istaec flagitia facere censebas pote?
MEN. Quid illuc est, uxor, negoti? MA. Men rogas? MEN. Vin hunc rogem?
MA. Aufer hinc palpationes. PE. Perge tu. MEN. Quid tu mihi
tristis es? MA. Te scire oportet. PE. Scit sed dissimulat malus.
MEN. Quid negotist? MA. Pallam - MEN. Pallam? MA. Quidam pallam - PE. Quid paues?
MEN. Nil equidem paueo. PE. Nisi unum: palla pallorem incutit.
At tu ne clam me comesses prandium. Perge in uirum.
MEN. Non taces? PE. Non hercle uero taceo. Nutat ne loquar.
MEN. Non hercle egoquidem usquam quicquam nuto neque nicto tibi.
MA. Ne ego ecastor mulier misera. MEN. Qui tu misera es? mi expedi.
PE. Nihil hoc confidentius: quin quae uides ea pernegat.
MEN. Per Iouem deosque omnis adiuro, uxor (satin hoc est tibi?),
me isti non nutasse. PE. Credit iam tibi de "isti": illuc redi.
MEN. Quo ego redeam? PE. Equidem ad phrygionem censeo; et pallam refer.
MEN. Quae istaec palla est? PE. Taceo iam, quando haec rem non meminit suam.
MEN. Numquis seruorum deliquit? num ancillae aut seruei tibi
responsant? eloquere. Inpune non erit. MA. Nugas agis.
MEN. Tristis admodum est. Non mihi istuc sati' placet - MA. Nugas agis.
MEN. Certe familiarium aliquoi irata es. MA. Nugas agis.
MEN. Num mihi es irata saltem? MA. Nunc tu non nugas agis.
MEN. Non edepol deliqui quicquam. MA. Em rusum nunc nugas agis.
MEN. Dic, mea uxor, quid tibi aegre est? PE. Bellus blanditur tibi.
MEN. Potin ut mihi molestus ne sis? num te appello? MA. Aufer manum.
PE. Sic datur. Properato apsente me comesse prandium,
post ante aedis cum corona me derideto ebrius.
MEN. Neque edepol ego prandi neque hodie huc intro tetuli pedem.
PE. Tun negas? MEN. Nego hercle uero. PE. Nihil hoc homine audacius.
Non ego te modo hic ante aedis cum corona florea
uidi astare? quom negabas mihi esse sanum sinciput
et negabas me nouisse, peregrinum aibas esse te?
MEN. Quin ut dudum diuorti aps te, redeo nunc demum domum.
PE. Noui ego te. Non mihi censebas esse qui te ulciscerer.
Omnia hercle uxori dixi. MEN. Quid dixisti? PE. Nescio,
eam ipsus roga. MEN. Quid hoc est, uxor? quidnam hic narrauit tibi?
quid id est? quid taces? quin dicis quid sit? MA. quasi tu nescias.
Palla mihi est domo surrupta. MEN. Palla surrupta est tibi?
MA. Me rogas? MEN. Pol hau rogem te si sciam. PE. O hominem malum,
ut dissimulat! non potes celare: rem nouit probe.
Omnia hercle ego edictaui. MEN. Quid id est? MA. Quando nil pudet
neque uis tua uoluntate ipse profiteri, audi atque ades.
Et quid tristis sim et quid hic mihi dixerit faxo scias.
Palla mihi est domo surrupta. MEN. Palla surruptast mihi?
PE. Viden ut te scelestus captat? huic surruptast, non tibi.
Nam profecto tibi surrupta si esset - salua non foret.
MEN. Nil mihi tecum est. Sed tu quid ais? MA. Palla, inquam, periit domo.
MEN. Quis eam surrupuit? MA. Pol istuc ille scit qui illam apstulit.
MEN. Quis is homo est? MA. Menaechmus quidam. MEN. Edepol factum nequiter.
Quis is Menaechmust? MA. Tu istic, inquam. MEN. Egone? MA. Tu. MEN. Quis arguit?
MA. Egomet. PE. Et ego. Atque huic amicae detulisti Erotio.
MEN. Egon dedi? MA. Tu, tu istic, inquam. PE. Vin adferri noctuam,
quae "tu tu" usque dicat tibi? nam nos iam defessi sumus.
MEN. Per Iouem deosque omnis adiuro, uxor satin hoc est tibi?,
non dedisse. PE. Immo hercle uero, nos non falsum dicere.
MEN. Sed ego illam non condonaui, sed sic utendam dedi.
MA. Equidem ecastor tuam nec chlamydem do foras nec pallium
quoiquam utendum. Mulierem aequom est uestimentum muliebre
dare foras, uirum uirile. Quin refers pallam domum?
MEN. Ego faxo referetur. MA. Ex re tua, ut opinor, feceris;
nam domum numquam introibis nisi feres pallam simul.
Eo domum. PE. Quid mihi futurum est qui tibi hanc operam dedi?
MA. Opera reddetur, quando quid tibi erit surruptum domo. -
PE. Id quidem edepol numquam erit, nam nihil est quod perdam domi.
Cum uiro cum uxore, di uos perdant! properabo ad forum,
nam ex hac familia me plane excidisse intellego. -
MEN. Male mi uxor sese fecisse censet, quom exclusit foras;
quasi non habeam quo intromittar alium meliorem locum.
Si tibi displiceo, patiundum: at placuero huic Erotio,
quae me non excludet ab se, sed apud se occludet domi.
Nunc ibo, orabo ut mihi pallam reddat quam dudum dedi;
aliam illi redimam meliorem. Heus! ecquis hic est ianitor?
aperite atque Erotium aliquis euocate ante ostium.
EROTIVM MENAECHMVS I
ER. Quis hic me quaerit? MEN. Sibi inimicus magi' quam aetati tuae.
EV. Mi Menaechme, qur ante aedis astas? sequere intro. MEN. Mane.
Scin quid est quod ego ad te uenio? ER. Scio, ut tibi ex me sit uolup.
MEN. Immo edepol pallam illam, amabo te, quam tibi dudum dedi,
mihi eam redde. Vxor resciuit rem omnem, ut factum est, ordine.
Ego tibi redimam bis tanta pluris pallam quam uoles.
ER. Tibi dedi equidem illam, ad phrygionem ut ferres, paullo prius,
et illud spinter, ut ad auruficem ferres, ut fieret nouom.
MEN. Mihi tu ut dederis pallam et spinter? numquam factum reperies.
Nam ego quidem postquam illam dudum tibi dedi, atque abii ad forum:
nunc redeo, nunc te postillac uideo. EV. Video quam rem agis.
Quia commisi, ut me defrudes, ad eam rem adfectas uiam.
MEN. Neque edepol te defrudandi caussa posco (quin tibi
dico uxorem resciuisse) - ER. Nec te ultro oraui ut dares:
tute ultro ad me detulisti, dedisti eam dono mihi;
eandem nunc reposcis: patiar. Tibi habe, aufer, utere
uel tu uel tua uxor, uel etiam in loculos compingite.
Tu huc post hunc diem pedem intro non feres, ne frustra sis;
quando tu me bene merentem tibi habes despicatui,
nisi feres argentum, frustra me ductare non potes.
Aliam posthac inuenito quam habeas frustratui. -
MEN. Nimis iracunde hercle tandem. Heus tu, tibi dico, mane,
redi. Etiamne astas? etiam audes mea reuorti gratia?
abiit intro, occlusit aedis. Nunc ego sum exclusissumus:
neque domi neque apud amicam mihi iam quicquam creditur.
Ibo et consulam hanc rem amicos quid faciendum censeant. -
ACTVS V
MENAECHMVS II MATRONA
MEN. Nimi' stulte dudum feci quom marsuppium
Messenioni cum argento concredidi.
Immersit aliquo sese, credo, in ganeum.
MA. Prouisam quam mox uir meus redeat domum.
Sed eccum uideo. Salua sum, pallam refert.
MEN. Demiror ubi nunc ambulet Messenio.
MA. Adibo atque hominem accipiam quibu' dictis meret.
Non te pudet prodire in conspectum meum,
flagitium hominis, cum istoc ornatu? MEN. Quid est?
quae te res agitat, mulier? MA. Etiamne, inpudens,
muttire uerbum unum audes aut mecum loqui?
MEN. Quid tandem admisi in me ut loqui non audeam?
MA. Rogas me? hominis inpudentem audaciam!
MEN. Non tu scis, mulier, Hecubam quapropter canem
Graii esse praedicabant? MA. Non equidem scio.
MEN. Quia idem faciebat Hecuba quod tu nunc facis:
omnia mala ingerebat quemquem aspexerat.
Itaque adeo iure coepta appellari est Canes.
MA. Non ego istaec flagitia possum perpeti.
nam med aetatem uiduam esse mauelim
quam istaec flagitia tua pati quae tu facis.
MEN. Quid id ad me, tu te nuptam possis perpeti
an sis abitura a tuo uiro? an mos hic ita est
peregrino ut aduenienti narrent fabulas?
MA. Quas fabulas? non, inquam, patiar praeterhac,
quin uidua uiuam quam tuos mores perferam.
MEN. Mea quidem hercle caussa uidua uiuito
uel usque dum regnum optinebit Iuppiter.
MA. At mihi negabas dudum surrupuisse te,
nunc eandem ante oculos adtines: non te pudet?
MEN. Eu hercle! mulier, multum et audax et mala's.
Tun tibi hanc surruptam dicere audes quam mihi
dedit alia mulier ut concinnandam darem?
MA. Ne istuc mecastor - iam patrem accersam meum
atque ei narrabo tua flagitia quae facis.
I, Decio, quaere meum patrem, tecum simul
ut ueniat ad me: ita rem | esse dicito.
Iam ego aperiam istaec tua flagitia. MEN. Sanan es?
quae mea flagitia? MA. Pallam | atque aurum meum
domo suppilas tuae uxori | et tuae
degeris amicae. Satin haec recte fabulor?
MEN. Quaeso hercle, mulier, si scis, monstra quod bibam
tuam qui possim perpeti petulantiam.
Quem tu hominem ‹med› arbitrere nescio;
ego te simitu noui cum Porthaone.
MA. Si me derides, at pol illum non potes,
patrem meum qui huc aduenit. Quin respicis?
nouistin tu illum? MEN. Noui cum Calcha simul:
eodem die illum uidi quo te ante hunc diem.
MA. Negas nouisse me? negas patrem meum?
MEN. Idem hercle dicam si auom uis adducere.
MA. Ecastor pariter hoc atque alias res soles.
SENEX MATRONA MENAECHMVS II
SE. Vt aetas mea est atque ut hoc usu' facto est
gradum proferam, progrediri properabo.
Sed id quam mihi facile sit hau sum falsus.
Nam pernicitas deserit: consitus sum
senectute, onustum gero corpu', uires
reliquere: ut aetas mala est! mers mala ergost.
Nam res plurumas pessumas, quom aduenit, ad-
-fert, quas si autumem omnis, nimis longu' sermost.
Sed haec res mihi in pectore et corde curaest,
quidnam hoc sit negoti quod sic filia
repente expetit me, ut ad sese irem.
Nec quid id sit mihi certius facit, quid
uelit. Quid me accersit?
Verum propemodum iam scio quid siet rei.
Credo cum uiro litigium natum esse aliquod.
Ita istaec solent, quae uiros supseruire
sibi postulant, dote fretae, feroces.
Et illi quoque haud apstinent saepe culpa.
Verum est modu' tamen, quoad pati uxorem oportet;
nec pol filia umquam patrem accersit ad se
nisi aut quid commissi aut iurgi est caussa.
Sed id quidquid est iam sciam. Atque eccam eampse
ante aedis et eius tristem uirum uideo. Id est quod suspicabar.
Appellabo hanc. MA. Ibo aduorsum. Salue multum, mi pater.
SE. Salua sis. Saluen aduenio? Saluen accersi iubes?
quid tu tristis es? quid ille autem aps te iratus destitit?
nescioquid uos uelitati estis inter uos duos.
Loquere, uter meruistis culpam, paucis, non longos logos.
MA. Nusquam equidem quicquam deliqui: hoc primum te apsoluo, pater.
Verum uiuere hic non possum neque durare ullo modo.
Proin tu me hinc abducas. SE. Quid istuc autem est? MA. Ludibrio, pater,
habeor. SE. Vnde? MA. Ab illo quoi me mandauisti, meo uiro.
SE. Ecce autem litigium! quotiens tandem edixi tibi
ut caueres neuter ad me iretis cum querimonia?
MA. Qui ego istuc, mi pater, cauere possum? SE. Men interrogas?
MA. Nisi non uis. SE. Quotiens monstraui tibi uiro ut morem geras,
quid ille faciat ne id opserues, quo eat, quid rerum gerat.
MA. At enim ille hinc amat meretricem ex proxumo. SE. Sane sapit
atque ob istanc industriam etiam faxo amabit amplius.
MA. Atque ibi potat. SE. Tua quidem ille caussa potabit minus,
si illic siue alibi lubebit? quae haec, malum, inpudentiast?
una opera prohibere ad cenam ne promittat postules
neu quemquam accipiat alienum apud se. Seruirin tibi
postulas uiros? dare una opera pensum postules,
inter ancillas sedere iubeas, lanam carere.
MA. Non equidem mihi te aduocatum, pater, adduxi, sed uiro.
Hinc stas, illim caussam dicis. SE. Si ille quid deliquerit,
multo tanta illum accusabo quam te accusaui amplius.
Quando te auratam et uestitam bene habet, ancillas, penum
recte praehibet, melius sanam est, mulier, mentem sumere.
MA. At ille suppilat mihi aurum et pallas ex arcis domo,
me despoliat, mea ornamenta clam ad meretrices degerit.
SE. Male facit, si istuc facit; si non facit, tu male facis
quae insontem insimules. MA. Quin etiam nunc habet pallam, pater,
et spinter, quod ad hanc detulerat, nunc, quia resciui, refert.
SE. Iam ego ex hoc, ut factumst, scibo. Ibo ad hominem atque adloquar.
Dic mihi istuc, Menaechme, Quod uos dissertatis, ut sciam.
Quid tu tristis es? quid illa autem irata aps te destitit?
MEN. Quisquis es, quidquid tibi nomen est, senex, summum Iouem
deosque do testis - SE. Qua de re aut quoius rei rerum omnium?
MEN. Me neque isti male fecisse mulieri quae me arguit
hanc domo ab se surrupuisse atque apstulisse - MA. Deierat?
MEN. Si ego intra aedis huiius umquam ubi habitat penetraui pedem,
omnium hominum exopto ut fiam miserorum miserrumus.
SE. Sanun es qui istuc exoptes aut neges te umquam pedem
in eas aedis intulisse ubi habitas, insanissume?
MEN. Tun, senex, ais habitare med in illisce aedibus?
SE. Tu negas? MEN. Nego hercle uero. SE. Immo hercle inuere negas;
nisi quo nocte hac exmigrasti. Tu concede huc, filia.
Quid tu ais? num hinc exmigrastis? MA. Quem in locum aut ‹quam› ob rem, opsecro?
SE. Non edepol scio. MA. Profecto ludit te hic. Non tu tenes?
SE. Iam uero, Menaechme, sati' iocatu's. Nunc hanc rem gere.
MEN. Quaeso, quid mihi tecum est? unde aut quis tu homo es? *
tibi aut ideo isti, quae mihi molestiaest quoquo modo?
MA. Viden tu illic oculos uirere? ut uiridis exoritur colos
ex temporibus atque fronte, ut oculi scintillant, uide!
MEN. Quid mihi meliust quam, quando illi me insanire praedicant,
ego med adsimulem insanire, ut illos a me apsterream?
MA. Vt pandiculans oscitatur! quid nunc faciam, mi pater?
SE. Concede huc, mea nata, ab istoc quam potest longissume.
MEN. Euhoe atque euhoe, Bromie, quo me in siluam uenatum uocas?
audio, sed non abire possum ab his regionibus,
ita illa me ab laeua rabiosa femina adseruat canes,
poste autem illinc hircus †alus†, qui saepe aetate in sua
perdidit ciuem innocentem falso testimonio.
SE. Vae capiti tuo! MEN. Ecce, Apollo mihi ex oraclo imperat
ut ego illic oculos exuram lampadis ardentibus.
MA. Perii! mi pater, minatur mihi oculos exurere.
MEN. Ei mihi! insanire me aiunt, ultro quom ipsi insaniunt.
SE. Filia, heus! MA. Quid est? SE. Quid agimus? quid si ego huc seruos cito?
Ibo, abducam qui hunc hinc tollant et domi deuinciant
priu' quam turbarum quid faciat amplius. MEN. Enim haereo;
ni occupo aliquid mihi consilium, hi domum me ad se auferent.
Pugnis me uotas in huiius ore quicquam parcere,
nei a meis oculis apscedat in malam magnam crucem.
Faciam quod iubes, Apollo. SE. Fuge domum quantum potest,
ne hic te optundat. MA. Fugio. Amabo, adserua istunc, mi pater,
ne quo hinc abeat. Sumne ego mulier misera quae illaec audio? -
MEN. Hau male illanc amoui; amoueam nunc hunc inpurissumum,
barbatum, tremulum Titanum, qui cluet Cygno patre.
Ita mihi imperas ut ego huius membra atque ossa atque artua
comminuam illo scipione quem ipse habet. SE. Dabitur malum,
me quidem si attigeris aut si propius ad me accesseris.
MEN. Faciam quod iubes; securim capiam ancipitem atque hunc senem
osse fini dedolabo assulatim uiscera.
SE. Enim uero illud praecauendumst atque adcurandumst mihi;
sane ego illum metuo, ut minatur, ne quid male faxit mihi.
MEN. Multa mi imperas, Apollo: nunc equos iunctos iubes
capere me indomitos, ferocis, atque in currum inscendere,
ut ego hunc proteram leonem uetulum, olentem, edentulum.
Iam astiti in currum, iam lora teneo, iam stimulum: in manust.
Agite equi, facitote sonitus ungularum appareat,
cursu celeri facite inflexa sit pedum pernicitas.
SE. Mihin equis iunctis minare? MEN. Ecce, Apollo, denuo
me iubes facere impetum in eum qui stat atque occidere.
Sed quis hic est qui me capillo hinc de curru deripit?
imperium tuom demutat atque edictum Apollinis.
SE. Eu hercle morbum acrem ac durum! * * *
* * * di, uostram fidem!
uel hic qui insanit quam ualuit paullo prius!
ei derepente tantus morbus incidit.
Eibo atque accersam medicum iam quantum potest. -
MENAECHMVS II SENEX
MEN. Iamne isti abierunt, quaeso, ex conspectu meo,
qui me ui cogunt ut ualidus insaniam?
quid cesso abire ad nauem dum saluo licet?
uosque omnis quaeso, si senex reuenerit,
ni me indicetis qua platea hinc aufugerim. -
SE. Lumbi sedendo, oculi spectando dolent,
manendo medicum dum se ex opere recipiat.
Odiosus tandem uix ab aegrotis uenit,
ait se obligasse crus fractum Aesculapio,
Apollini autem bracchium. Nunc cogito
utrum me dicam ducere medicum an fabrum.
Atque eccum incedit. Moue formicinum gradum.
MEDICVS SENEX
MED. Quid esse illi morbi dixeras? narra, senex.
Num laruatust aut cerritus? fac sciam.
Num eum ueternus aut aqua intercus tenet?
SE. Quin ea te caussa duco ut id dicas mihi
atque illum ut sanum facias. MED. Perfacile id quidemst.
Sanum futurum, mea ego id promitto fide.
SE. Magna cum cura ego illum curari uolo.
MED. Quin suspirabo plus †sescenta† in dies:
ita ego ium cum cura magna curabo tibi.
SE. Atque eccum ipsum hominem. Opseruemus quam rem agat.
MENAECHMVS I SENEX MEDICVS
MEN. Edepol ne hic dies peruorsus atque aduorsus mi optigit.
Quae me clam ratus sum facere, omnia ea fecit palam
parasitus qui me compleuit flagiti et formidinis,
meus Vlixes, suo qui regi tantum conciuit mali.
Quem ego hominem, si quidem uiuo, uita euoluam sua -
sed ego stultus sum, qui illius esse dico quae meast:
meo cibo et sumptu educatust. Anima priuabo uirum.
Condigne autem haec meretrix fecit, ut mos est meretricius:
quia rogo palla ut referatur rusum ad uxorem meam,
mihi se ait dedisse. Eu edepol! ne ego homo uiuo miser.
SE. Audin quae loquitur? MED. Se miserum praedicat. SE. Adeas uelim.
MED. Saluos sis, Menaechme. Quaeso, qur apertas bracchium?
non tu scis quantum isti morbo nunc tuo facias mali?
MEN. Quin tu te suspendis? SE. Ecquid sentis? MED. Quidni sentiam?
non potest haec res ellebori iungere optinerier.
Sed quid ais, Menaechme? MEN. Quid uis? MED. Dic mihi hoc quod te rogo:
album an atrum uinum potas? MEN. Quin tu is in malam crucem?
MED. Iam hercle occeptat insanire primulum. MEN. Quin me interrogas
purpureum panem an puniceum soleam ego esse an luteum?
soleamne esse auis squamossas, piscis pennatos? SE. Papae!
audin tu ut deliramenta loquitur? quid cessas dare
potionis aliquid priu' quam percipit insania?
MED. Mane modo, etiam percontabor alia. SE. Occidi fabulans.
MED. Dic mihi hoc: solent tibi umquam oculi duri fieri?
MEN. Quid? tu me locustam censes esse, homo ignauissume?
MED. Dic mihi: enumquam intestina tibi crepant, quod sentias?
MEN. Vbi satur sum, nulla crepitant; quando essurio, tum crepant.
MED. Hoc quidem edepol hau pro insano uerbum respondit mihi.
Perdormiscin usque ad lucem? facilin tu dormis cubans?
MEN. Perdormisco, si resolui argentum quoi debeo -
qui te Iuppiter dique omnes, percontator, perduint!
MED. Nunc homo insanire occeptat: de illis uerbis caue tibi.
SE. Immo Nestor nunc quidem est de uerbis, praeut dudum fuit;
nam dudum uxorem suam esse aiebat rabiosam canem.
MEN. Quid, ego? SE. Dixti insanus, inquam. MEN. Egone? SE. Tu istic, qui mihi
etiam me iunctis quadrigis minitatu's prosternere.
Egomet haec te uidi facere, egomet haec ted arguo.
MEN. At ego te sacram coronam surrupuisse Ioui'scio,
et ob eam rem in carcerem ted esse compactum scio,
et postquam es emissus, caesum uirgis sub furca scio;
tum patrem occidisse et matrem uendidisse etiam scio.
Satin haec pro sano male dicta male dictis respondeo?
SE. Opsecro hercle, medice, propere quidquid facturu's face.
Non uides hominem insanire? MED. Scin quid facias optumum est?
ad me face uti deferatur. SE. Itane censes? MED. Quippini?
ibi meo arbitratu potero curare hominem. SE. Age ut lubet.
MED. Elleborum potabis faxo aliquos uiginti dies.
MEN. At ego te pendentem fodiam stimulis triginta dies.
MED. I, arcesse homines qui illunc ad me deferant. SE. Quot sunt satis?
MED. Proinde ut insanire uideo, quattuor, nihilo minus.
SE. Iam hic erunt. Adserua tu istunc, medice. MED. Immo ibo domum,
ut parentur quibu' paratis opus est. Tu seruos iube
hunc ad me ferant. SE. Iam ego illic Faxo erit. MED. Abeo. - SE. Vale. -
MEN. Abiit socerus, abit medicus. Nunc solus sum. Pro Iuppiter!
quid illuc est quod med hisce homines insanire praedicant?
nam equidem, postquam gnatus sum, numquam aegrotaui unum diem
neque ego insanio neque pugnas neque ego litis coepio.
Saluos saluos alios uideo, noui ego homines, adloquor.
An illi perperam insanire me aiunt, ipsi insaniunt?
quid ego nunc faciam? domum ire cupio: uxor non sinit;
huc autem nemo intromittit. Nimi' prouentum est nequiter.
Hic ero usque; ad noctem saltem, credo, intromittar domum.
MESSENIO
MES. Spectamen bono seruo id est, qui rem erilem
procurat, uidet, conlocat cogitatque,
ut apsente ero rem eri diligenter
tutetur quam si ipse adsit aut rectius.
Tergum quam gulam, crura quam uentrem oportet
potiora esse quoi cor modeste situmst.
Recordetur id, qui nihili sunt, quid eis preti
detur ab suis eris, ignauis, inprobis uiris:
uerbera, compedes,
molae, [magna] lassitudo, fames, frigu' durum,
haec pretia sunt ignauiae.
Id ego male malum metuo: propterea bonum esse certumst potius
quam malum; nam magi' multo patior faciliu' uerba: uerbera ego odi,
nimioque edo lubentius molitum quam molitum praehibeo.
Propterea eri imperium exsequor, bene et sedate seruo id; atque id mihi prodest.
Alii sei ita ut in rem esse ducunt sint, ego ita ero ut me esse oportet;
metum id mihi adhibeam, culpam apstineam, ero ut omnibus in locis sim praesto:
serui qui quom culpa carent metuont i solent esse eris utibiles.
Nam illi qui nil metuont, postquam malum †promeritumque† ei metuont.
Metuam hau multum. Prope est quando †ceruso faciam† pretium exsoluet.
‹Eo› ego exemplo seruio, tergo ut in rem esse arbitror.
Postquam in tabernam uassa et seruos conlocaui, ut iusserat,
ita uenio aduorsum. Nunc fores pultabo, adesse ut me sciat,
†neque utrum† ex hoc saltu damni saluom ut educam foras.
Sed metuo ne sero ueniam depugnato proelio.
SENEX MENAECHMVS I MESSENIO
SE. Per ego uobis deos atque homines dico ut imperium meum
sapienter habeatis curae, quae imperaui atque impero:
facite illic homo iam in medicinam ablatus sublimis siet,
nisi quidem uos uostra crura aut latera nihili penditis.
Caue quisquam quod illic minitetur uostrum flocci fecerit.
Quid statis? quid dubitatis? iam sublimem raptum oportuit.
Ego ibo ad medicum: praesto ero illi, quom uenietis. MEN. Occidi!
quid hoc est negoti? quid illisce homines ad me currunt, opsecro?
quid uoltis uos? quid quaeritatis? quid me circumsistitis?
quo rapitis me? quo fertis me? perii, opsecro uostram fidem,
Epidamnienses, subuenite, ciues! quin me mittitis?
MES. Pro di inmortales! opsecro, quid ego oculis aspicio meis?
erum meum indignissume nescioqui sublimem ferunt.
MEN. Ecquis suppetias mi audet ferre? MES. Ego, ere, audacissume.
O facinus indignum et malum, Epidamnii ciues, erum
meum hic in pacato oppido luci deripier in uia,
qui liber ad uos uenerit!
mittite istunc. MEN. Opsecro te, quisquis es, operam mihi ut des
neu sinas in me insignite fieri tantam iniuriam.
MES. Immo et operam dabo et defendam et subuenibo sedulo.
Numquam te patiar perire, me perirest aequius.
Eripe oculum istic, ab umero qui tenet, ere, te opsecro.
Hisce ego iam sementem in ore faciam pugnosque opseram.
Maxumo hodie malo hercle uostro istunc fertis. Mittite.
MEN. Teneo ego huic oculum. MES. Face ut oculi locus in capite appareat.
Vos scelesti, uos rapaces, uos praedones! LO. Periimus!
opsecro hercle! MES. Mittite ergo. MEN. Quid me uobis tactiost?
pecte pugnis. MES. Agite abite, fugite hinc in malam crucem.
Em tibi etiam! quia postremus cedis, hoc praemi feres.
Nimi' bene ora commetaui atque ex mea sententia.
Edepol, ere, ne tibi suppetias temperi adueni modo.
MEN. At tibi di semper, adulescens, quisquis es, faciant bene.
Nam apsque ted esset, hodie numquam ad solem occasum uiuerem.
MES. Ergo edepol, si recte facias, ere, med emittas manu.
MEN. Liberem ego te? MES. Verum, quandoquidem, ere, te seruaui. MEN. Quid est?
adulescens, erras. MES. Quid, erro? MEN. Per Iouem adiuro patrem,
med erum tuom non esse. MES. Non taces? MEN. Non mentior;
nec meu' seruos numquam tale fecit quale tu mihi.
MES. Sic sine igitur, si tuom negas me isse, abire liberum.
MEN. Mea quidem hercle caussa liber esto atque ito quo uoles.
MES. Nemp' iubes? MEN. Iubeo hercle, si quid imperi est in te mihi.
MES. Salue, mi patrone. "Quom tu liber es, Messenio,
gaudeo". Credo hercle uobis. Sed, patrone, te opsecro,
ne minus imperes mihi quam quom tuos seruos fui.
Apud ted habitabo et quando ibis, una tecum ibo domum.
MEN. Minime. MES. Nunc ibo in tabernam, uassa atque argentum tibi
referam. Recte est opsignatum in uidulo marsuppium
cum uiatico: id tibi iam huc adferam. MEN. Adfer strenue.
MES. Saluom tibi ita ut mihi dedisti reddibo. Hic me mane. -
MEN. Nimia mira mihi quidem hodie exorta sunt miris modis:
alii me negant eum esse qui sum atque excludunt foras;
etiam hic seruom se meum esse aiebat quem ego emisi manu,
uel ille qui se petere argentum modo, qui seruom se meum
esse aiebat, med erum suom, quem ego modo emisi manu]
is ait se mihi adlaturum cum argento marsuppium:
id si attulerit, dicam ut a me abeat liber quo uolet,
ne tum, quando sanus factus sit, a me argentum petat.
Socer et medicus me insanire aiebant. Quid sit mira sunt.
Haec nihilo esse mihi uidentur setius quam somnia.
Nunc ibo intro ad hanc meretricem, quamquam suscenset mihi,
si possum exorare ut pallam reddat quam referam domum. -
MENAECHMVS II MESSENIO
MEN. Men hodie usquam conuenisse te, audax, audes dicere,
postquam aduorsum mi imperaui ut huc uenires? MES. Quin modo
erupui, homines qui ferebant te sublimem quattuor,
apud hasce aedis. Tu clamabas deum fidem atque hominum omnium,
quom ego accurro teque eripio ui, pugnando, ingratiis.
Ob eam rem, quia te seruaui, me amisisti liberum.
Quom argentum dixi me petere et uasa, tu quantum potest
praecucurristi obuiam, ut quae fecisti infitias eas.
MEN. Liberum ego te iussi abire? MES. Certo. MEN. Quin certissumumst
mepte potius fieri seruom quam te umquam emittam manu.
MENAECHMVS I MESSENIO MENAECHMVS II
MEN.I. Si uoltis per oculos iurare, nihilo hercle ea caussa magis
facietis ut ego hodie apstulerim pallam et spinter, pessumae.
MES. Pro di inmortales! quid ego uideo? MEN.II. Quid uides? MES. Speculum tuom.
MEN.II. Quid negoti est? MES. Tuast imago. Tam consimilest Quam potest.
MEN.II. Pol profecto haud est dissimilis, meam quom formam noscito.
MEN.I. O adulescens, salue, qui me seruauisti, quisquis es.
MES. Adulescens, quaeso hercle eloquere tuom mihi nomen, nisi piget.
MEN.I. Non edepol ita promeruisti de me ut pigeat quae uelis
opsequi. Mihi est Menaechmo nomen. MEN.II. Immo edepol mihi.
MEN.I. Siculus sum Syracusanus. MEN.II. Ea domus et patria est mihi.
MEN.I. Quid ego ex te audio? MEN.II. Hoc quod res est. MES. Noui equidem hunc: erus est meus.
Egoquidem huiius seruos sum, sed med esse huiius credidi.
Ego hunc censebam ted esse, huic etiam exhibui negotium.
Quaeso ignoscas si quid stulte dixi atque inprudens tibi.
MEN.II. Delirare mihi uidere: non commeministi semul
te hodie mecum exire ex naui? MES. Enim uero aequom postulas.
Tu erus es: tu seruom quaere. Tu salueto: tu uale.
Hunc ego esse aio Menaechmum. MEN.I. At ego me. MEN.II. Quae haec fabulast?
Tu es Menaechmus? MEN.I. Me esse dico, Moscho prognatum patre.
MEN.II. Tun meo patre es prognatus? MEN.I. Immo equidem, adulescens, meo;
tuom tibi neque occupare neque praeripere postulo.
MES. Di inmortales, spem insperatam date mihi quam suspico!
nam, nisi me animus fallit, hi sunt geminei germanei duo.
Nam et patrem et patriam commemorant pariter quae fuerint sibi.
Seuocabo erum. Menaechme. MEN.I MEN.II. Quid uis? MES. Non ambos uolo,
sed uter uostrorum est aduectus mecum naui. MEN.I. Non ego.
MEN.II. At ego. MES. Te uolo igitur. Huc concede. MEN.II. Concessi. Quid est?
MES. Illic homo aut sycophanta aut geminus est frater tuos.
Nam ego hominem hominis similiorem numquam uidi alterum.
Neque aqua aquae nec lacte est lactis, crede mi, usquam similius
quam hic tui est, tuque huiius autem; poste eandem patriam ac patrem
memorat. Meliust nos adire atque hunc percontarier.
MEN. Hercle qui tu me admonuisti recte et habeo gratiam.
Perge operam dare, opsecro hercle; liber esto, si inuenis
hunc meum fratrem esse. MES. Spero. MEN.II. Et ego idem spero fore.
MES. Quid ais tu? Menaechmum, opinor, te uocari dixeras.
MEN.I. Ita uero. MES. Huic item Menaechmo nomen est. In Sicilia
te Syracusis natum esse dixisti: hic natust ibi.
Moschum tibi patrem fuisse dixti: huic itidem fuit.
Nunc operam potestis ambo mihi dare et uobis simul.
MEN.I. Promeruisti ut ne quid ores quod uelis quin impetres.
Tam quasi me emeris argento, liber seruibo tibi.
MES. Spes mihi est uos inuenturum fratres germanos duos
geminos, una matre natos et patre uno uno die.
MEN.I. Mira memoras. Vtinam ecficere quod pollicitu's possies.
MES. Possum. Sed nunc agite uterque id quod rogabo dicite.
MEN.I. Vbi lubet, roga: respondebo. Nil reticebo quod sciam.
MES. Est tibi nomen Menaechmo? MEN.I. Fateor. MES. Est itidem tibi?
MEN.II. Est. MES. Patrem fuisse Moschum tibi ais? MEN.I. Ita uero. MEN.II. Et mihi.
MES. Esne tu Syracusanus? MEN.I. Certo. MES. Quid tu? MEN.II. Quippini?
MES. Optume usque adhuc conueniunt signa. Porro operam date.
Quid longissume meministi, dic mihi in patria tua?
MEN.I. Cum patre ut abii Tarentum ad mercatum, postea
inter homines me deerrare a patre atque inde auehi.
MEN.II. Iuppiter supreme, serua me! MES. Quid clamas? quin taces?
quot eras annos gnatus quom te pater a patria | auehit?
MEN.I. Septuennis: nam tunc dentes mihi cadebant primulum.
Neque patrem numquam postilla uidi. MES. Quid? uos tum patri
filii quot eratis? MEN.I. Vt nunc maxume memini, duo.
MES. Vter eratis, tun an ille, maior? MEN.I. Aeque ambo pares.
MES. Qui id potest? MEN.I. Geminei ambo eramus. MEN.II. Di me seruatum uolunt.
MES. Si interpellas, ego tacebo. MEN.II. Potius taceo. MES. Dic mihi:
uno nomine ambo eratis? MEN.I. Minime. Nam mihi hoc erat,
quod nunc est, Menaechmo: illum tum uocabant Sosiclem.
MEN.II. Signa adgnoui, contineri quin complectar non queo.
Mi germane, gemine frater, salue. Ego sum Sosicles.
MEN.I. Quo modo igitur post Menaechmo nomen est factum tibi?
MEN.II. Postquam ad nos renuntiatum est te * * *
* * * et patrem esse mortuom,
auo' noster mutauit: quod tibi nomen est, fecit mihi.
MEN.I. Credo ita esse factum ut dicis. Sed mihi hoc responde. MEN.II. Roga.
MEN.I. Quid erat nomen nostrae matri? MEN.II. Teuximarchae. MEN.I. Conuenit.
O salue, insperate, annis multis post quem conspicor.
MEN.II. Frater, et tu, quem ego multeis miserieis, laboribus
usque adhuc quaesiui quemque ego esse inuentum gaudeo.
MES. Hoc erat quod haec te meretrix huius uocabat nomine:
hunc censebat te esse, credo, quom uocat te ad prandium.
MEN.I. Namque edepol iussi hic mihi hodie prandium appararier,
clam meam uxorem, quoi pallam surrupui dudum domo,
eam dedi huic. MEN.II. Hanc, dicis, frater, pallam quam ego habeo? MEN.I. ‹Haec east›.
Quo modo haec ad te peruenit? MEN.II. Meretrix huc ad prandium
me abduxit, me sibi dedisse aiebat. Prandi perbene,
potaui atque accubui scortum, pallam et aurum hoc ‹apstul›i.
MEN.I. Gaudeo edepol si quid propter me tibi euenit boni.
Nam illa quom te ad se uocabat, memet esse credidit.
MES. Numquid me morare quin ego liber, ut iusti, siem?
MEN.I. Optumum atque aequissumum orat, frater: fac caussa mea.
MEN.II. Liber esto. MEN.I. Quom tu es liber, gaudeo, Messenio.
MES. Sed meliorest opus auspicio, ut liber perpetuo siem.
MEN.II. Quoniam haec euenere, frater, nostra ex sententia,
in patriam redeamus ambo. MEN.I. Frater, faciam, ut tu uoles.
Auctionem hic faciam et uendam quidquid est. Nunc interim
eamus intro, frater. MEN.II. Fiat. MES. Scitin quid ego uos rogo?
MEN.I. Quid? MES. Praeconium mi ut detis. MEN.II. Dabitur. MES. Ergo nunciam
uis conclamari auctionem? MEN.I. Fore quidem dieseptumi.
MES. Auctio fiet Menaechmi mane sane septumi.
Venibunt serui, supellex, fundi, aedes, omnia.
Venibunt quiqui licebunt, praesenti pecunia.
Venibit - uxor quoque etiam, si quis emptor uenerit.
Vix credo tota auctione capiet quinquagesies.
Nunc, spectatores, ualete et nobis clare plaudite.