PHAEDRI - FABVLAE AESOPIAE - LIBER II

10

AVCTOR AD ILLIVM

Exemplis continetur Aesopi genus,

nec aliud quicquam per fabellas quaeritur

quam corrigatur error ut mortalium

acuatque sese diligens industria.

Quicumque fuerit ergo narrandi iocus,

dum capiat aurem et seruet propositum suum,

re commendator, non auctoris nomine.

Equidem omni cura morem seruabo senis;

sed si libuerit aliquid interponere,

dictorum sensus ut delectet uarietas,

bonas in partes lector accipias uelim,

ita, si rependet, Illi, breuitas gratiam.

Cuiius uerbosa ne sit commendatio,

attende cur negare cupidis debeas,

modestis etiam offerre quod non petierint.

1. IVVENCVS LEO ET PRAEDATOR

Super iuuencum stabat deiectum leo.

Praedator interuenit partem postulans.

"darem" inquit "nisi soleres per te sumere";

et improbum reiecit. Forte innoxius

uiator est deductus in eundem locum

feroque uiso rettulit retro pedem.

Cui placidus ille: "non est quod timeas" ait;

"en, quae debetur pars tuae modestiae

audacter tolle". Tunc diuiso tergore

siluas petiuit homini ut accessum daret.

Exemplum egregium prorsus et laudabile;

uerum est auiditas diues et pauper pudor.

2. ANVS DILIGENS IVVENEM ITEM PVELLA

A feminis utcumque spoliari uiros,

ament, amentur, nempe exemplis discimus.

Aetatis mediae quendam mulier non rudis

tenebat annos celans elegantia,

animumque eiusdem pulchra iuuenis ceperat.

Ambae uideri dum uolunt illi pares,

capillos homini legere coepere inuicem.

Qui se putaret fingi cura mulierum,

caluus repente factus est; nam funditus

canos puella, nigros anus euellerat.

3. ESOPVS AD QVENDAM DE SVCCESSV INPROBORVM

Laceratus quidam morsu uehementis canis

tinctum cruore panem misit malefico,

audierat esse quod remedium uulneris.

Tunc sic Aesopus: "noli coram pluribus

hoc facere canibus, ne nos uiuos deuorent

cum scierint esse tale culpae praemium."

Successus inproborum plures allicit

4. AQVILA, FELES ET APER

Aquila in sublimi quercu nidum fecerat,

feles cauernam nancta in media pepererat,

sus nemoris cultrix fetum ad imam posuerat,

cum fortuitum feles contubernium

fraude et scelesta sic euertit malitia.

Ad nidum scandit uolucris. "Pernicies" ait

"tibi paratur, forsan et miserae mihi;

nam fodere terram quod uides cotidie

aprum insidiosum, quercum uult euertere,

ut nostram in plano facile progeniem opprimat."

Terrore offuso et perturbatis sensibus

derepit ad cubile setosae suis.

"Magno" inquit "in periclo sunt nati tui;

nam simul exieris pastum cum tenero grege,

aquila est parata rapere porcellos tibi."

Hunc quoque timore postquam compleuit locum,

dolosa tuto condidit sese cauo.

Inde euagata noctu suspenso pede,

ubi esca sese pauit et prolem suam,

pauorem simulans prospicit toto die.

Ruinam metuens aquila ramis desidet;

aper rapinam uitans non prodit foras.

Quid multa? inedia sunt consumpti cum suis

felique et catulis largam praebuerunt dapem.

Quantum homo bilinguis saepe concinnet mali,

documentum hinc kapere stulta credulitas potest.

5. TIB. CAESAR AD ATRIENSEM

Est Ardalionum quaedam Romae natio,

trepide concursans, occupata in otio,

gratis anhelans, multa agendo nihil agens,

sibi molesta et aliis odiosissima.

Hanc emendare, si tamen possum, uolo

uera fabella; pretium est operae attendere.

Caesar Tiberius cum petens Neapolim

in Misenensem uillam uenisset suam,

quae monte summo posita Luculli manu

prospectat Siculum et despicit Tuscum mare,

Ex alticinctis unus atriensibus,

cui tunica ab umeris linteo Pelusio

erat destricta, cirris dependentibus,

perambulante laeta domino uiridia,

alueolo coepit ligneo conspargere

humum aestuantem. Iactans officium comes

ut deridetur, inde notis flexibus

praecurrit alium in xystum, sedans puluerem.

Agnoscit hominem Caesar citoque intellegit

a se ut putarit esse nescioquit boni.

"Heus" inquit dominus. Ille enimuero adsilit

donationis alacer certae gaudio.

Tum sic iocata est tanti maiestas ducis:

"non multum egisti et opera nequiquam perit;

multo maiores alapa mecum ueneunt."

6. AQVILA ET CORNEX

Contra potentes nemo est munitus satis;

si uero accessit consiliator maleficus,

uis et nequitia quicquid oppugnant ruit.

Aquila in sublime sustulit testitudinem.

Quae cum abdidisset cornea corpus domo

nec ullo pacto laedi posset condita,

uenit per auras cornix et propteruolans:

"opimam sane praedam rapuisti unguibus;

sed nisi monstraro quid sit faciendum tibi,

graui nequiquam te lassabit pondere."

Promissa parte suadet ut scopulum super

altis ab astris duram inlidat corticem,

qua comminuta facilem uescatur cibum.

Inducta uafris aquila monitis paruit,

...

simul et magistrae large diuisit dapem.

Sic tuta quae naturae fuerat munere,

impar duabus occidit tristi nece.

7. MVLI DVO ET VECTORES

Muli grauati sarcinis ibant duo;

unus ferebat fiscos cum pecunia,

alter tumentis multo saccos hordeo.

Ille onere diues celsa it ceruice eminens

clarumque collo iactans tintinabulum,

comes quieto sequitur et placido gradu.

Subito latrones ex insidiis aduolant

interque caedem ferro mulum sauciant,

diripiunt nummos, neglegunt uile hordeum.

Spoliatus igitur casus cum fleret suos,

"equidem" inquit alter "me contemptum gaudeo;

nam nil amisi nec sum laesus uulnere."

Hoc argumento tuta est hominum tenuitas;

magnae periclo sunt opes obnoxiae.

8. CERVVS AD BOVES

Ceruus nemorosis excitatus latibulis,

ut uenatorum fugeret instantem necem,

caeco timore proximam uillam petit

et opportuno se ibi buuili condidit.

Hic bos latenti: "quidnam uoluisti tibi,

infelix ultro qui ad necem cucurreris

hominumque tecto spiritum commiseris?"

At ille supplex: "uos modo" inquit "parcite

spatium diei; noctis excipient uices;

occasione rursus erumpam data."

Frondem bubulcus adfert, nil adeo uidet.

Eunt subinde et redeunt omnes rustici,

nemo animaduertit; transit etiam uilicus,

nec ille quicquam sentit. Tum gaudens ferus

bubus quietis agere coepit gratias,

hospitium aduerso quod praestiterint tempore.

Respondit unus: "saluum te uolumus quidem;

sed ille qui oculos centum habet si uenerit,

magno in periclo uita uertetur tua."

Haec inter ipse dominus a cena redit

et quia corruptos uiderat nuper boues,

accedit ad praesepe: "cur frondis parum est,

stramenta desunt? tollere haec aranea

quantum est laboris?" Dum scrutatur singula,

cerui quoque alta conspicatur cornua;

quem conuocata iubet occidi familia

praedamque tollit. Haec significat fabula

dominum uidere plurimum in rebus suis.

9. AVCTOR AD ILLIVM

Aesopi ingenio statuam posuere Attici

seruomque collocarunt aeterna in basi,

patere honoris scirent ut cuncti uiam

nec generi tribui, sed uirtuti gloriam.

Quonam occuparat, alter ne primus foret,

ne solus ille studui, quod superfuit;

nec haec inuidia, uerum est aemulatio.

Quodsi labori fauerit Latium meo,

plures habebit quos opponat Graeciae.

Si liuor obtrectare curam uoluerit,

non tamen eripiet laudis conscientiam.

...

Si nostrum studium ad aures peruenit tuas

et arte fictas animus sentit fabulas,

omnem querelam submouet felicitas.

Sin autem rauulis doctus occurrit labor,

sinistra quos in lucem natura extulit

nec quicquam possunt nisi meliores carpere,

fatale exilium corde durato feram

donec fortunam criminis pudeat sui.