T. MACCI PLAUTI - MILES GLORIOSUS

2

ARGUMENTUM I.

Meretricem Athenis Ephesum miles avehit.

Id dum ero amanti servos nuntiare volt

Legato peregre, ipsus captus in mari

Et eidem illi militi dono datust.

Suom arcessit erum Athenis et forat

Geminis communem clam parietem in aedibus,

Licere ut quiret convenire amantibus.

Obhaerentis custos hos videt de tegulis,

Ridiculis autem, quasi sit alia, luditur.

Itemque impellit militem Palaestrio

Omissam faciat concubinam, quando ei

Senis vicini cupiat uxor nubere.

Ultro abeat orat, donat multa. Ipse in domo

Senis prehensus poenas pro moecho luit.

ARGUMENTUM II.

Meretricem ingenuam deperibat mutuo

Atheniensis iuvenis; Naupactum is domo

legatus abiit. Miles in eandem incidit,

deportat Ephesum invitam. Servos Attici,

ut nuntiaret domino factum, navigat;

capitur, donatur illi captus militi.

Ad erum ut veniret Ephesum scribit. Advolat

adulescens atque in proximo devortitur

apud hospitem paternum. Medium parietem

perfodit servos commeatus clanculum

qua foret amantum. Geminam fingit mulieris

sororem adesse. Mox ei dominus aedium

suam clientam sollicitandum ad militem

subornat. Capitur ille, sperat nuptias,

dimittit concubinam et moechus vapulat.

PERSONAE

PYRGOPOLINICES MILES

ARTOTROGUS PARASITUS

PALAESTRIO SERVUS

PERIPLECTOMENUS SENEX

SCELEDRUS SERVUS

PHILOCOMASIUM MULIER

PLEUSICLES ADULESCENS

LURCIO (?) PUER

ACROTELEUTIUM MERETRIX

MILPHIDIPPA ANCILLA

PUER

CARIO COCUS

SCAENA EPHESI.

ACTUS I

PYRGOPOLINICES ARTOTROGUS

PY. Curate ut splendor meo sit clipeo clarior

quam solis radii esse olim quom sudumst solent,

ut, ubi usus veniat, contra conserta manu

praestringat oculorum aciem | in acie hostibus.

Nam ego hanc machaeram mihi consolari volo,

ne lamentetur neve animum despondeat,

quia se iam pridem feriatam gestitem,

quae misera gestit fartem facere ex hostibus.

Sed ubi Artotrogus hic est? AR. Stat propter virum

fortem atque fortunatum et forma regia,

tum bellatorem - Mars haud ausit dicere

neque aequiperare suas virtutes ad tuas.

PY. Quemne ego servavi in campis Curculioneis,

ubi Bumbomachides Clutomestoridysarchides

erat imperator summus, Neptuni nepos?

AR. Memini. Nempe illum dicis cum armis aureis,

quoius tu legiones difflavisti spiritu,

quasi ventus folia aut peniculum tectorium.

PY. Istuc quidem edepol nihil est. AR. Nihil hercle hoc quidemst

praeut alia dicam - quae tu numquam feceris.

Peiuriorem hoc hominem si quis viderit

aut gloriarum pleniorem quam illic est,

me sibi habeto, ego me mancupium dabo;

nisi unum, epityra estur insanum bene.

PY. Ubi tu es? AR. Eccum. Edepol vel elephanto in India,

quo pacto ei pugno praefregisti bracchium.

PY. Quid, bracchium? AR. Illud dicere volui, femur.

PY. At indiligenter iceram. AR. Pol si quidem

conixus esses, per corium, per viscera

perque os elephanti transmineret bracchium.

PY. Nolo istaec hic nunc. AR. Ne hercle operae pretium quidemst

mihi te narrare tuas qui virtutes sciam.

Venter creat omnis hasce aerumnas: auribus

perhaurienda sunt, ne dentes dentiant,

et adsentandumst quidquid hic mentibitur.

PY. Quid illuc quod dico? AR. Ehem, scio iam quid vis dicere.

Factum hercle est, memini fieri. PY. Quid id est? AR. Quidquid est.

PY. Habes - AR. Tabellas vis rogare. Habeo, et stilum.

PY. Facete advortis tuom animum ad animum meum.

AR. Novisse mores tuos me meditate decet

curamque adhibere ut praeolat mihi quod tu velis.

PY. Ecquid meministi? AR. Memini centum in Cilicia

et quinquaginta, centum in Scytholatronia,

triginta Sardos, sexaginta Macedones -

sunt homines quos tu - occidisti uno die.

PY. Quanta istaec hominum summast? AR. Septem milia.

PY. Tantum esse oportet. Recte rationem tenes.

AR. At nullos habeo scriptos: sic memini tamen.

PY. Edepol memoria's optuma. AR. Offae monent.

PY. Dum tale facies quale adhuc, adsiduo edes,

communicabo semper te mensa mea.

AR. Quid in Cappadocia, ubi tu quingentos simul,

ni hebes machaera foret, uno ictu occideras?

PY. At peditastelli quia erant, sivi viverent.

AR. Quid tibi ego dicam, quod omnes mortales sciunt,

Pyrgopolinicem te unum in terra vivere

virtute et forma et factis invictissumis?

Amant ted omnes mulieres neque iniuria,

qui sis tam pulcher; vel quae here pallio

me reprehenderunt. PY. Quid eae dixerunt tibi?

AR. Rogitabant: "Hicine Achilles est?" inquit mihi.

"Immo eius frater" inquam "est". Ibi illarum altera

"ergo mecastor pulcher est" inquit mihi

"et liberalis. Vide caesaries quam decet.

Ne illae sunt fortunatae quae cum isto cubant!"

PY. Itane aiebant tandem? AR. Quaen me ambae opsecraverint

ut te hodie quasi pompam illa praeterducerem?

PY. Nimiast miseria nimi' pulchrum esse hominem. AR. Immo itast.

Molestae sunt: orant, ambiunt, exopsecrant

videre ut liceat , ad sese arcessi iubent,

ut tuo non liceat dare operam negotio.

PY. Videtur tempus esse ut eamus ad forum,

ut in tabellis quos consignavi hic heri

latrones, ibus denumerem stipendium.

Nam rex Seleucus me opere oravit maxumo

ut sibi latrones cogerem et conscriberem.

Regi hunc diem mihi operam decretumst dare.

AR. Age demus ergo. PY. Sequimini, satellites.

ACTUS II

PALAESTRIO

PA. Mihi ad enarrandum hoc argumentum est comitas,

si ad auscultandum vostra erit benignitas;

qui autem auscultare nolet exsurgat foras,

ut sit ubi sedeat ille qui auscultare volt.

Nunc qua adsedistis caussa in festivo loco,

comoediai quam nos acturi sumus

et argumentum et nomen vobis eloquar.

Alazon Graece huic nomen est comoediae,

id nos Latine "Gloriosum" dicimus.

Hoc oppidum Ephesust; illest miles meus erus,

qui hinc ad forum abiit, gloriosus, inpudens,

stercoreus, plenus peiiuri atque adulteri.

Ait sese ultro omnis mulieres sectarier:

is deridiculost quaqua incedit omnibus.

Itaque hic meretrices, labiis dum nictant ei,

maiorem partem videas valgis saviis.

Nam ego hau diu apud hunc servitutem servio;

id volo vos scire quo modo ad hunc devenerim

in servitutem ab eo quoi servivi prius.

Date operam, nam nunc argumentum exordiar.

Erat erus Athenis mihi adulescens optumus;

is amabat meretricem † matre † Athenis Atticis

et illa illum contra; qui est amor cultu optumus.

Is publice legatus Naupactum fuit

magnai rei publicai gratia.

Interibi hic miles forte Athenas advenit,

insinuat sese ad illam amicam ‹mei› eri.

Occepit eiius matri subpalparier

vino, ornamentis opiparisque opsoniis,

itaque intumum ibi se miles apud lenam facit.

Ubi primum evenit militi huic occasio,

sublinit os illi lenae, matri mulieris,

quam eru' meus amabat; nam is illius filiam

conicit in navem miles clam matrem suam,

eamque huc invitam mulierem in Ephesum advehit.

Ubi amicam erilem Athenis advectam scio,

ego quantum vivos possum mihi navem paro,

inscendo, ut eam rem Naupactum ad erum nuntiem.

ubi sumu' provecti in altum, fit quod di volunt,

capiunt praedones navem illam ubi vectus fui:

priu' perii quam ad erum veni quo ire occeperam.

ill' ‹qui› me cepit dat me huic dono militi.

hic postquam in aedis me ad se deduxit domum,

video illam amicam erilem, Athenis quae fuit.

Ubi contra aspexit me, oculis mihi signum dedit

ne se appellarem; deinde, postquam occasio est,

conqueritur mecum mulier fortunas suas:

ait sese Athenas fugere cupere ex hac domu,

sese illum amare meum erum, Athenis qui fuit,

neque peius quemquam odisse quam istum militem.

Ego quoniam inspexi mulieris sententiam,

cepi tabellas, consignavi, clanculum

dedi mercatori quoidam qui ad illum deferat

meum erum, qui Athenis fuerat, qui hanc amaverat,

ut is huc veniret. Is non sprevit nuntium;

nam et venit et is in proxumo hic devortitur

apud suom paternum | hospitem, lepidum senem;

itaque illi amanti suo hospiti morem gerit

nosque opera consilioque adhortatur, iuvat.

Itaque ego paravi hic intus magnas machinas

qui amantis una inter se facerem convenas.

Nam unum conclave, concubinae quod dedit

miles, quo nemo nisi eapse inferret pedem,

in eo conclavi ego perfodi parietem

qua commeatus clam esset hinc huc mulieri;

et sene sciente hoc feci: is consilium dedit.

Nam meu' conservos est homo hau magni preti,

quem concubinae miles custodem addidit.

Ei nos facetis fabricis et doctis dolis

glaucumam ob oculos obiciemus eumque ita

faciemus ut quod viderit non viderit.

Et mox ne eretis, haec duarum hodie vicem

et hinc et illinc mulier feret imaginem,

atque eadem erit, verum alia esse adsimulabitur.

Ita sublinetur os custodi mulieris.

Sed fori' concrepuit hinc a vicino sene;

ipse exit: hic illest lepidus quem dixi senem.

PERIPLECTOMENUS PALAESTRIO

PE. Ni hercle diffregeritis talos posthac quemque in tegulis

videritis alienum, ego vostra faciam latera lorea.

Miquidem iam arbitri vicini sunt meae quid fiat domi,

ita per impluvium intro spectant. Nunc adeo edico omnibus:

quemque a milite hoc videritis hominem in nostris tegulis,

extra unum Palaestrionem, huc deturbatote in viam.

Quod ille gallinam aut columbam se sectari aut simiam

dicat, disperiistis ni usque ad mortem male mulcassitis.

Atque adeo, ut ne legi fraudem faciant aleariae,

adcuratote ut sine talis domi agitent convivium.

PA. Nescioquid malefactum a nostra hic familiast, quantum audio:

ita hic senex talos elidi iussit conservis meis.

Sed me excepit: nihili facio quid illis faciat ceteris.

Adgrediar hominem. PE. Estne advorsum hic qui advenit Palaestrio?

PA. Quid agis, Periplectomene? PE. Hau multos homines, si optandum foret,

nunc videre et convenire quam te mavellem. PA. Quid est?

Quid tumultuas cum nostra familia? PE. Occisi sumus.

PA. Quid negotist? PE. Res palamst. PA. Quae res palam est? PE. De tegulis

modo nescioquis inspectavit vostrum familiarium

per nostrum impluvium intus apud nos Philocomasium atque hospitem

osculantis. PA. Quis homo id vidit? PE. Tuo' conservos. PA. Quis is homost?

PE. Nescio, ita abripuit repente sese subito. PA. Suspicor

me periisse. PE. Ubi abit, conclamo: "Heus quid agis tu" inquam "in tegulis?"

Ille mihi abiens ita respondit, se sectari simiam.

PA. Vae mihi misero quoi pereundumst propter nihili bestiam!

Sed Philocomasium hicine etiam nunc est? PE. Quom exibam, hic erat.

PA. I sis, iube transire huc quantum possit, se ut videant domi

familiares, nisi quidem illa nos volt, qui servi sumus,

propter amorem suom omnis crucibus contubernalis dari.

PE. Dixi ego istuc; nondum quid aliud vis. PA. Volo. Hoc ei dicito:

profecto ut ne quoquam de ingenio degrediatur muliebri

earumque artem et disciplinam optineat colere. PE. Quem ad modum?

PA. Ut eum, qui se hic vidit, verbis vincat ne is se viderit.

Siquidem centies hic visa sit, tamen infitias eat.

Os habet, linguam, perfidiam, malitiam atque audaciam,

confidentiam, confirmitatem, fraudulentiam.

Qui arguat se, eum contra vincat iureiurando suo:

domi habet animum falsiloquom, falsificum, falsiiurium,

domi dolos, domi delenifica facta, domi fallacias.

Nam mulier holitori numquam supplicat si quast mala:

domi habet hortum et condimenta ad omnis mores malificos.

PE. Ego istaec, si erit hic, nuntiabo. Sed quid est, Palaestrio,

quod volutas tute tecum in corde? PA. Paullisper tace,

dum ego mihi consilia in animum convoco et dum consulo

quid agam, quem dolum doloso contra conservo parem,

qui illam hic vidit osculantem, id visum ut ne visum siet.

PE. Quaere: ego hinc apscessero aps te huc interim. Illuc sis vide,

quem ad modum astitit, severo fronte curans, cogitans.

Pectus digitis pultat, cor credo evocaturust foras;

ecce avortit: nixus laevo in femine habet laevam manum,

dextera digitis rationem computat, feriens femur

dexterum. Ita vehementer icit: quod agat aegre suppetit.

Concrepuit digitis: laborat; crebro commutat status.

Eccere autem capite nutat: non placet quod repperit.

Quidquid est, incoctum non expromet, bene coctum dabit.

Ecce autem aedificat: columnam mento suffigit suo.

Apage, non placet profecto mihi illaec aedificatio;

nam os columnatum poëtae esse indaudivi barbaro,

quoi bini custodes semper totis horis occubant.

Eugae! Euscheme hercle astitit et dulice et comoedice;

numquam hodie quiescet priu' quam id quod petit perfecerit.

Habet opinor. Age, si quid agis, vigila, ne somno stude,

nisi quidem hic agitare mavis varius virgis vigilias.

Tibi ego dico † anheriatus vestis † heus te adloqui, Palaestrio.

Vigila inquam, expergiscere inquam, lucet hoc inquam. PA. Audio.

PE. Viden hostis tibi adesse tuoque tergo opsidium? Consule,

arripe opem auxiliumque ad hanc rem: propere hoc, non placide decet.

Anteveni aliqua, aliquo saltu circumduce exercitum,

coge in opsidium perduellis, nostris praesidium para;

interclude inimicis commeatum, tibi muni viam

qua cibatus commeatusque ad te et legiones tuas

tuto possit pervenire: hanc rem age, res subitaria est.

Reperi, comminiscere, cedo calidum consilium cito,

quae hic sunt visa ut visa ne sint, facta infecta ne sient.

Magnam illic homo rem incipissit, magna munit moenia.

Tute unus si recipere hoc [ad] te dicis, confidentiast

nos inimicos profligare posse. PA. Dico et recipio

ad me. PE. Et ego impetrare dico id quod petis. PA. At te Iuppiter

bene amet! PE. Auden participare me quod commentu's? PA. Tace,

dum in regionem astutiarum mearum te induco ut scias

iuxta mecum mea consilia. PE. Salva sumes indidem.

PA. Eru' meus elephanti corio circumtentust, non suo,

neque habet plus sapientiai quam lapis. PE. Ego istuc scio.

PA. Nunc sic rationem incipisso, hanc instituam astutiam,

ut Philocomasium hanc sororem geminam germanam alteram

dicam Athenis advenisse cum amatore aliquo suo,

tam similem quam lacte lactist; apud ‹te› eos hic devortier

dicam hospitio. PE. Eugae eugae, lepide, laudo commentum tuom!

PA. Ut si illic concriminatus sit advorsum militem

meu' conservos, eam vidisse hic cum alieno osculari, eam

arguam vidisse apud te contra conservom meum

cum suo amatore amplexantem atque osculantem. PE. Immo optume!

Idem ego dicam si ‹ex› me exquiret miles. PA. Sed simillimas

dicito esse, et Philocomasio id praecipiendum est ut sciat,

ne titubet si ‹ex›quiret ex ea miles. PE. Nimi' doctum dolum!

Sed si ambas videre in uno miles concilio volet,

quid agimus? PA. Facilest: trecentae possunt caussae conligi:

"Non domist, abiit ambulatum, dormit, ornatur, lavat,

prandet, potat: occupatast, operae non est, non potest, "

quantum vis prolationis, dum modo hunc prima via

inducamus vera ut esse credat quae mentibitur.

PE. Placet ut dicis. PA. Intro abi ergo et, si isti est mulier, eam iube

cito domum transire, atque haec ei dice, monstra, praecipe,

ut teneat consilia nostra quem ad modum exorsi sumus

de gemina sorore. PE. Docte tibi illam perdoctam dabo.

Numquid aliud? PA. Intro ut abeas. PE. Abeo. -- PA. Et quidem ego ibo domum

atque hominem investigando operam huic dissimulabiliter dabo

qui fuerit conservos qui hodie siet sectatus simiam.

Nam ill' non potuit quin sermone suo aliquem familiarium

participaverit de amica eri, sese vidisse eam

hic in proxumo osculantem cum alieno adulescentulo.

Novi morem egomet: "Tacere nequeo solus quod scio."

Si invenio qui vidit, ad eum vineam pluteosque agam:

res paratast, vi pugnandoque hominem caperest certa res.

Si ita non reperio, ibo odorans quasi canis venaticus

usque donec persecutus volpem ero vestigiis.

Sed fores crepuerunt nostrae, ego voci moderabor meae;

nam illic est Philocomasio custos meu' conservos qui it foras.

SCELEDRUS PALAESTRIO

SC. Nisi quidem ego hodie ambulavi dormiens in tegulis,

certo edepol scio me vidisse hic proxumae viciniae

Philocomasium erilem amicam sibi malam rem quaerere.

PA. Hic illam vidit osculantem, quantum hunc audivi loqui.

SC. Quis hic est? PA. Tuo' conservos. Quid agis, Sceledre? SC. Te, Palaestrio,

volup est convenisse. PA. Quid iam? Aut quid negotist? Fac sciam.

SC. Metuo -- PA. Quid metuis? SC. Ne hercle hodie, quantum hic familiariumst,

maxumum in malum cruciatumque insuliamus. PA. Tu sali

solus, nam ego istam insulturam et desulturam nil moror.

SC. Nescis tu fortasse apud nos facinus quod natumst novom.

PA. Quod id est facinus? SC. Inpudicum. PA. Tute sci soli tibi,

mihi ne dixis, scire nolo. SC. Non enim faciam quin scias.

Simiam hodie sum sectatus nostram in horum tegulis.

PA. Edepol, Sceledre, homo sectatu's nihili nequam bestiam.

SC. Di te perdant! PA. Te istuc aequom -- quoniam occepisti, eloqui.

SC. Forte fortuna per impluvium huc despexi in proxumum:

atque ego illi aspicio osculantem Philocomasium cum altero

nescioquo adulescente. PA. Quod ego, Sceledre, scelus ex te audio?

SC. Profecto vidi. PA. Tutin? SC. Egomet duobus his oculis meis.

PA. Abi, non veri simile dicis neque vidisti. SC. Num tibi

lippus videor? PA. Medicum istuc tibi meliust percontarier.

Verum enim tu istam, si te di ament, temere hau tollas fabulam:

tuis nunc cruribus capitique fraudem capitalem hinc creas.

Nam tibi iam ut pereas paratum est dupliciter nisi supprimis

tuom stultiloquium. SC. Qui vero dupliciter? PA. Dicam tibi.

Primumdum, si falso insimulas Philocomasium, hoc perieris;

iterum, si id verumst, tu ei custos additus periveris.

SC. Quid fuat me nescio: haec me vidisse ego certo scio.

PA. Pergin, infelix? SC. Quid tibi vis dicam nisi quod viderim?

Quin etiam nunc intus hic in proxumost. PA. Eho an non domist?

SC. Visse, abi intro tute, nam ego mi iam nil credi postulo.

PA. Certum est facere. -- SC. Hic te opperiam; eadem illi insidias dabo,

quam mox horsum ad stabulum iuvenix recipiat se ‹e› pabulo.

Quid ego nunc faciam? Custodem me illi miles addidit:

nunc si indicium facio, interii; ‹interii› si taceo tamen,

si hoc palam fuerit. Quid peius muliere aut audacius?

Dum ego in tegulis sum, illaec † sum † hospitio edit foras;

edepol facinus fecit audax. Hoccine si miles sciat,

credo hercle has sustollat aedis totas atque hunc in crucem.

Hercle quidquid est, mussitabo potius quam inteream male;

non ego possum quae ipsa sese venditat tutarier.

PA. Sceledre, Sceledre, quis homo in terra te alter est audacior?

Quis magi' dis inimicis natus quam tu atque iratis? SC. Quid est?

PA. Iuben tibi oculos ecfodiri, quibus id quod nusquam hic vides?

SC. Quid, nusquam? PA. Non ego tuam empsim vitam vitiosa nuce.

SC. Quid negotist? PA. Quid negoti sit rogas? SC. Qur non rogem?

PA. Non tu tibi istam praetruncari linguam largiloquam iubes?

SC. Quam ob rem iubeam? PA. Philocomasium eccam domi, quam in proxumo

vidisse aibas te osculantem atque amplexantem cum altero.

SC. Mirumst lolio victitare te tam vili tritico.

PA. Quid iam? SC. Quia luscitiosu's. PA. Verbero, edepol tu quidem

caecus, non luscitiosu's. Nam illa quidem | illae domi.

SC. Quid, domi? PA. Domi hercle vero. SC. Abi, ludis me, Palaestrio.

PA. Tum mihi sunt manus inquinatae. SC. Quidum? PA. Quia ludo luto.

SC. Vae capiti tuo! PA. ‹Tuo› istuc, Sceledre, promitto fore

nisi oculos orationemque aliam commutas tibi.

Sed fores concrepuerunt nostrae. SC. At ego ilico opservo fores;

nam nihil est qua hinc huc transire ea possit nisi recto ostio.

PA. Quin domi eccam! Nescioquae te, Sceledre, scelera suscitant.

SC. Mihi ego video, mihi ego sapio, mihi ego credo plurumum:

me homo nemo deterrebit quin ea sit in his aedibus.

Hic opsistam, ne inprudenti huc ea se subrepsit mihi.

PA. Meus illic homo est, deturbabo iam ego illum de pugnaculis.

Vin iam faciam uti stultividum te fateare? SC. Age face.

PA. Neque te quicquam sapere corde neque oculis uti? SC. Volo.

PA. Nemp' tu istic ais esse erilem concubinam? SC. Atque arguo

eam me vidisse osculantem hic intus cum alieno viro.

PA. Scin tu nullum commeatum hinc esse a nobis? SC. Scio.

PA. Neque solarium neque hortum nisi per impluvium? SC. Scio.

PA. Quid nunc? Si ea domist, si facio ut eam exire hinc videas domo,

dignun es verberibus multis? SC. Dignus. PA. Serva istas fores,

ne tibi clam se supterducat istinc atque huc transeat.

SC. Consilium est ita facere. PA. Pede ego iam illam huc tibi sistam in viam. --

SC. Agedum ergo face. Volo scire utrum egon id quod vidi viderim

an illic faciat, quod facturum dicit, ut ea sit domi.

Nam egoquidem meos oculos habeo nec rogo utendos foris.

Sed hic illi subparasitatur semper, hic eae proxumust,

primus ad cibum vocatur, primo pulmentum datur;

nam illic noster est fortasse circiter triennium

neque quoiquam quam illic in nostra meliust famulo familia.

Sed ego hoc quod ago, id me agere oportet, hoc opservare ostium.

Sic opsistam. Hac quidem pol certo verba mihi numquam dabunt.

PALAESTRIO PHILOCOMASIUM SCELEDRUS

PA. Praecepta facito ut memineris. PH. Totiens monere mirumst.

PA. At metuo ut sati' sis subdola. PH. Cedo vel decem, edocebo

minime malas ut sint malae, mihi solae quod superfit.

Age nunciam insiste in dolos; ego aps te procul recedam.

PA. Quid ais tu, Sceledre? SC. Hanc rem gero. Habeo auris, loquere quidvis.

PA. Credo ego istoc exemplo tibi esse pereundum extra portam,

dispessis manibus, patibulum quom habebis. SC. Quamnam ob | rem?

PA. Rerespicedum ad laevam: quis illaec est mulier? SC. Pro di inmortales,

eri concubinast haec quidem! PA. Mihi quoque pol ita videtur.

Age nunciam, quando lubet -- SC. Quid agam? PA. Perire propera.

PH. Ubi iste est bonu' servos qui probri me maxumi innocentem

falso insimulavit? PA. Em tibi! Hic mihi dixit tibi quae dixi.

PH. Tun me vidisse in proxumo hic, sceleste, ais osculantem?

PA. Ac cum alieno adulescentulo dixit. SC. Dixi hercle vero.

PH. Tun me vidisti? SC. Atque his quidem hercle oculis -- PH. Carebis, credo,

qui plus vident quam quod vident. SC. Numquam hercle deterrebor

quin viderim id quod viderim. PH. Ego stulta et mora multum

quae cum hoc insano fabuler, quem pol ego capitis perdam.

SC. Noli minitari: scito crucem futuram mihi sepulcrum;

ibi mei maiores sunt siti, pater, avos, proavos, abavos.

Non possunt mihi minaciis tuis hisce oculi ecfodiri.

Sed paucis verbis te volo, Palaestrio. Opsecro, unde

exit haec huc? PA. Und' nisi domo? SC. Domo? PA. Me viden? SC. Te video.

Nimi' mirumst facinus quo modo haec hinc huc transire potuit;

nam certo neque solariumst apud nos neque hortus ullus

neque fenstra nisi clatrata; nam certe ego te hic intus vidi.

PA. Pergin, sceleste, intendere hanc arguere? PH. Ecastor ergo

mi hau falsum evenit somnium quod noctu hac somniavi.

PA. Quid somnia[vi]sti? PH. Ego eloquar. Sed amabo advortite animum.

Hac nocte in somnis mea soror geminast germana visa

venisse Athenis in Ephesum cum suo amatore quodam;

i ambo hospitio huc in proxumum mihi devortisse visi.

PA. Palaestrionis somnium narratur. Perge porro.

PH. Ego laeta visa quia soror venisset, propter eandem

suspicionem maxumam sum visa sustinere.

Nam arguere in somnis me meus mihi familiaris visust

me cum alieno adulescentulo, quasi nunc tu, esse osculatam,

quom illa osculata mea soror gemina esset suompte amicum.

Id me insimulatam perperam falsum esse somniavi.

PA. Satin eadem vigilanti expetunt quae in somnis visa memoras?

Eu hercle praesens somnium! Abi intro et comprecare.

Narrandum ego istuc militi censebo. PH. Facere certumst,

neque me quidem patiar probri falso inpune insimulatam. --

SC. Timeo quid rerum gesserim, ita dorsus totus prurit.

PA. Scin te periisse? SC. Nunc quidem domi certost. Certa res est

nunc nostrum opservare ostium, ubi ubist. PA. At, Sceledre, quaeso,

ut ad id exemplum somnium quam simile somniavit

atque ut suspicatus es eam vidisse osculantem!

SC. Nescio quid credam egomet mihi iam, ita quod vidisse credo

me iam non vidisse arbitror. PA. Ne tu hercle sero, opinor,

resipisces: si ad erum haec res prius praevenit, peribis pulchre.

SC. Nunc demum edepol planumst id quidem, quae hic usque fuerit intus.

PA. Dudum edepol planumst id quidem, quae hic usque fuerit intus.

SC. Nihil habeo certi quid loquar: non vidi eam, etsi vidi.

PA. Ne tu edepol stultitia tua nos paene perdidisti:

dum te fidelem facere ero voluisti, apsumptu's paene.

Sed fores vicini proxumi crepuerunt. Conticiscam.

PHILOCOMASIUM SCELEDRUS PALAESTRIO

Inde ignem in aram, ut Ephesiae Dianae laeta laudes

gratisque agam eique ut Arabico fumificem odore amoene,

quom me in locis Neptuniis templisque turbulentis

servavit, saevis fluctibus ubi sum adflictata multum.

SC. Palaestrio, o Palaestrio! PA. O Sceledre, Sceledre, quid vis?

SC. Haec mulier, quae hinc exit modo, estne erilis concubina

Philocomasium an non est ea? PA. Hercle opinor, ea videtur.

Sed facinus mirum est quo modo haec hinc huc transire potuit,

si quidem east. SC. An dubium tibi est eam esse hanc? PA. Ea videtur.

SC. Adeamus, appellemus. Heus, quid istuc est, Philocomasium?

Quid tibi istic in istisce aedibus debetur, quid negotist?

Quid nunc taces? Tecum loquor. PA. Immo edepol tute tecum;

nam haec nihil respondet. SC. Te adloquor, viti probrique plena,

quae circum vicinos vagas. PH. Quicum tu fabulare?

SC. Quicum nisi tecum? PH. Quis tu homo es aut mecum quid est negoti?

SC. Me rogas? Hem, qui sim? PH. Quin ego hoc rogem quod nesciam?

PA. Quis ego sum iere, si hunc ignoras? PH. Mihi odiosus, quisquis es,

et tu et hic. SC. Non nos novisti? PH. Neutrum. SC. Metuo maxume.

PA. Quid metuis? SC. Enim ne ‹nos› nosmet perdiderimus uspiam;

nam nec te neque me novisse ait haec. PA. Persectari hic volo,

Sceledre, nos nostri an alieni simus, ne dum quispiam

nos vicinorum inprudentis aliquis immutaverit.

SC. Certe equidem noster sum. PA. Et pol ego. Quaeris tu, mulier, malum.

Tibi ego dico, heus, Philocomasium! PH. Quae te intemperiae tenent

qui me perperam perplexo nomine appelles? PA. Eho!

Quis iere vocare? PH. Diceae nomen est. SC. Iniuria's,

falsum nomen possidere, Philocomasium, postulas;

adikos es tu, non dikaia, et meo ero facis iniuriam.

PH. Egone? SC. Tu‹ne›. PH. Quae heri Athenis Ephesum adveni vesperi

cum meo amatore, adulescente Atheniensi?. PA. Dic mihi,

quid tibi in Epheso est negoti? PH. Geminam germanam meam

hic sororem esse indaudivi, eam veni quaesitum. SC. Mala es.

PH. Immo ecastor stulta multum quae vobiscum fabuler.

Abeo. SC. Abire non sinam te. PH. Mitte. SC. Manufestaria's.

Non omitto. PH. At iam crepabunt mihi manus, malae tibi,

nisi me omittis. SC. Quid, malum, astas? Quin retines altrinsecus?

PA. Nil moror negotiosum mihi esse tergum. Qui scio

an ista non sit Philocomasium atque alia eius similis siet?

PH. Mittis me an non mittis? SC. Immo vi atque invitam ingratiis,

nisi voluntate ibis, rapiam te domum. PH. Hosticum hoc mihi

domicilium est, Athenis domus est atque erus; ego istam domum

numquam moror neque vos qui homines sitis novi neque scio.

SC. Lege agito: te nusquam mittam, nisi das firmatam fidem

te huc, si omisero, intro ituram. PH. Vi me cogis, quisquis es.

Do fidem, si omittis, isto me intro ituram quo iubes.

SC. Ecce omitto! PH. At ego abeo missa. --SC. Muliebri fecit fide.

PA. Sceledre, manibus amisisti praedam. Tam east quam potis

nostra erilis concubina. Vin tu facere hoc strenue?

SC. Quid faciam? PA. Ecfer mihi machaeram huc intus. SC. Quid facies ea?

PA. Intro rumpam recta in aedis; quemque hic intus videro

cum Philocomasio osculantem, eum ego optruncabo extempulo.

SC. Visanest ea esse? PA. Immo edepol plane east. SC. Sed quo modo

dissimulabat! PA. Abi, machaeram huc ecfer. SC. Iam faxo hic erit. --

PA. Neque eques neque pedes profectost quisquam tanta audacia

qui aeque faciat confidenter quicquam quam mulier facit.

Ut utrubique orationem docte divisit suam,

ut sublinitur os custodi cauto, conservo meo!

Nimi' beat quod commeatus transtinet trans parietem.

SC. Heus, Palaestrio, machaera nihil opust. PA. Quid iam? Aut quid est?

SC. Domi eccam erilem concubinam. PA. Quid, domi? SC. In lecto cubat.

PA. Edepol ne tu tibi malam rem repperisti, ut praedicas.

SC. Quid iam? PA. Quia hanc attingere ausu's mulierem hinc ex proxumo.

SC. Magis hercle metuo. PA. Sed numquam quisquam faciet quin soror

istaec sit gemina huius: eam pol tu osculantem hic videras.

SC. Id quidem palam est eam esse, ut dicis; quid propius fuit

quam ut perirem, si elocutus essem ero? PA. Ergo, si sapis,

mussitabis: plus oportet scire servom quam loqui.

Ego abeo a te, ne quid tecum consili commisceam,

atque apud hunc ero vicinum; tuae mihi turbae non placent.

Eru' si veniet, si me quaeret, hic ero: hinc me arcessito. --

SCELEDRUS PERIPLECTOMENUS

SC. Satin abiit ille neque erili negotio

plus curat, quasi non servitutem serviat?

Certo illa quidem hic nunc intus est in aedibus,

nam egomet cubantem eam modo offendi domi.

Certum est nunc opservationi operam dare.

PE. Non hercle hisce homines me marem, sed feminam

vicini rentur servi militis:

ita me ludificant. Meamne hic invitam hospitam,

quae heri huc Athenis cum hospite advenit meo,

tractatam et ludificatam, ingenuam et liberam?

SC. Perii, hercle! Hic ad me recta habet rectam viam.

Metuo illaec mihi res ne malo magno fuat,

quantum hunc audivi facere verborum senem.

PE. Accedam ad hominem. Tun, Sceledre, hic, scelerum caput,

meam ludificasti hospitam ante aedis modo?

SC. Vicine, ausculta, quaeso. PE. Ego auscultem tibi?

SC. [Ex]purgare volo me. PE. Tun ted expurges mihi,

qui facinus tantum tamque indignum feceris?

An quia latrocinamini, arbitramini

quidvis licere vobis, verbero?

SC. Licetne? PE. At ita me di deaeque omnes ament

nisi mihi supplicium virgarum de te datur

longum diutinumque, a mani ad vesperum,

quod meas confregisti imbricis et tegulas,

ibi dum condignam te sectatu's simiam,

quodque inspectavisti meum apud me hospitem

amplexum amicam, quom osculabatur, suam,

quodq' concubinam erilem insimulare ausus es

probri pudicam meque summi flagiti,

tum quod tractavisti hospitam ante aedis meas:

nisi mihi supplicium stimuleum de ‹te› datur,

dedecoris pleniorem erum faciam tuom

quam magno vento plenumst undarum mare.

SC. Ita sum coactus, Periplectomene, ut nesciam

utrum me ‹ex›postulare priu' tecum aequiust --

nisi ‹si› istaec non est haec neque ‹haec› istast, mihi

med expurgare haec tibi videtur aequius;

secum etiam nunc nescio quid viderim:

itast ista huiius similis nostrai tua,

siquidem non eadem est. PE. Vise ad me intro, iam scies.

SC. Licetne? PE. Quin te iubeo; et placide noscita.

SC. Ita facere certum est. -- PE. Heus, Philocomasium, cito

transcurre curriculo ad nos, ita negotiumst.

Post, quando exierit Sceledrus a nobis, cito

transcurrito ad vos rusum curriculo domum.

Nunc pol ego metuo ne quid infuscaverit.

Si hic non videbit mulierem -- aperitur foris.

SC. Pro di inmortales! Similiorem mulierem

magi'que eandem, ut pote quae non sit eadem, non reor

deos facere posse. PE. Quid nunc? SC. Commerui malum.

PE. Quid iere? Eanest? SC. Etsi east, non est ea.

PE. Vidistin istam? SC. Vidi et illam et hospitem

complexam atque osculantem. PE. Eanest? SC. Nescio.

PE. Vin scire plane? SC. Cupio. PE. Abi intro ad vos domum.

Continuo, vide sitne istaec vostra intus. SC. Licet,

pulchre admonuisti. Iam ego ad te exibo foras. --

PE. Numquam edepol hominem quemquam ludificarier

magis facete vidi et magi' miris modis.

Sed eccum egreditur. SC. Periplectomene, te opsecro

per deos atque homines perque stultitiam meam

perque tua genua. -- PE. Quid opsecras me? SC. Inscitiae

meae et stultitiae ignoscas. Nunc demum scio

minime fuisse excordem, caecum, incogitabilem.

Nam Philocomasium eccam intus. PE. Quid nunc, furcifer?

Vidistin ambas? SC. Vidi. PE. Erum exhibeas volo.

SC. Meruisse equidem me maxumum fateor malum

et tuae fecisse me hospitae aio iniuriam;

sed meam esse erilem concubinam censui,

quoi me custodem erus addidit miles meus.

Nam ex uno puteo similior numquam potis

aqua aquai sumi quam haec est atque ista hospita.

Et me despexe ad te per impluvium tuom

fateor. PE. Quidni fateare ego quod viderim?

Et ibi osculantem meum hospitem cum ista hospita

vidisti? SC. Vidi (qur negem quod viderim?),

sed Philocomasium me vidisse censui.

PE. Ratu'n istic me hominem esse omnium minimi preti,

si ego me sciente paterer vicino meo

eam fieri apud me tam insignite iniuriam?

SC. Nunc demum a me insipienter factum esse arbitror

quom rem cognosco; at non malitiose tamen

feci. PE. Immo indigne; nam hominem servos suos

domitos habere oportet oculos et manus

orationemque. SC. Ego‹ne› si post hunc diem

muttivero, etiam quod egomet certo sciam,

dato excruciandum me: egomet me dedam tibi;

nunc hoc mi ignosce quaeso. PE. Vincam animum meum,

ne malitiose factum id esse aps te arbitrer.

Ignoscam tibi istuc. SC. At tibi di faciant bene!

PE. Ne tu hercle, si te di ament, linguam comprimes,

posthac etiam illud quod scies nesciveris

nec videris quod videris. SC. Bene me mones,

ita facere certum est. Sed satine oratu's? PE. Abi.

SC. Numquid nunc aliud me vis? PE. Ne me noveris.

SC. Dedit hic mihi verba. Quam benigne gratiam

fecit ne iratus esset! Scio quam rem gerat

ut, miles quom extra a foro adveniat domum,

domi comprehendar. Una hic et Palaestrio

me habent venalem: sensi et iam dudum scio.

Numquam hercle ex ista nassa ego hodie escam petam;

nam iam aliquo aufugiam et me occultabo aliquot dies,

dum haec consilescunt turbae atque irae leniunt.

Nam uni satis populo inpio merui mali.

Verum tamendem quidquid est, ibo hinc domum. -

PE. Illinc hinc apscessit. Sat edepol certo scio

occisam saepe sapere plus multo suem:

quoin id adimatur ne id quod vidit viderit?

Nam illius oculi atque aures atque opinio

transfugere ad nos. Usque adhuc actum est probe;

nimium festivam mulier operam praehibuit.

Redeo in senatum rusum; nam Palaestrio

domi nunc apud me est, Sceledrus nunc autemst foris:

frequens senatus poterit nunc haberier.

† Ibo intro, ne, dum apsum, multae sortitae fuant. †

ACTUS III

PALAESTRIO PERIPLECTOMENUS PLEUSICLES

PA. Cohibete intra limen etiam vos parumper, Pleusicles,

sinite me priu' perspectare, ne uspiam insidiae sient

concilium quod habere volumus. Nam opus est nunc tuto loco

unde inimicus ne quis nostri spolia capiat consili.

Nam bene consultum inconsultumst, si id inimicis usuist,

neque potest quin, si id inimicis usuist, opsit tibi;

nam bene ‹consultum› consilium surrupitur saepissume,

si minu' cum cura aut cautela locu' loquendi lectus est.

Quippe qui, si rescivere inimici consilium tuom,

tuopte tibi consilio occludunt linguam et constringunt manus

atque eadem quae illis voluisti facere, illi faciunt tibi.

Sed peculabor nequis aut hinc aut ab laeva aut a dextera

nostro consilio venator adsit cum auritis plagis.

Sterilis hinc prospectus usque ad ultumamst plateam probe.

Evocabo. Heus Periplectomenus et Pleusicles, progredimini!

PE. Ecce nos tibi oboedientes. PA. Facilest imperium in bonis.

Sed volo scire, eodem consilio quod intus meditati sumus

gerimus rem? PE. Magis non potest esse ad rem utibile. PA. † Immo †

quid tibi, Pleusicles? PL. Quodn' vobis placeat, displiceat mihi?

Quis homo sit magis meu' quam tu's? PA. Loquere lepide et commode.

PE. Pol ita decet hunc facere. PL. At hoc me facinus miserum macerat

meumque cor corpusque cruciat. PE. Quid id est quod cruciat? Cedo.

PL. Me tibi istuc aetatis homini facinora puerilia

obicere neque te decora neque tuis virtutibus;

ea te expetere ex opibus summis mei honoris gratia

mihique amanti ire opitulatum atque ea te facere facinora

quae istaec aetas fugere facta magi' quam sectari solet:

eam pudet me tibi in senecta obicere sollicitudinem.

PA. Novo modo tu homo amas, siquidem te quicquam quod faxis pudet;

nihil amas, umbra est amantis magi' quam amator, Pleusicles.

PL. Hancine aetatem exercere mei amoris gratia?

PE. Quid ais tu? Itane tibi ego videor oppido Accherunticus?

Tam capularis? Tamne tibi diu videor vitam vivere?

Nam equidem hau sum annos natus praeter quinquaginta et quattuor,

clare oculis video, pernix sum pedibus, manibus mobilis.

PA. Si albicapillus hic, videtur neutiquam ab ingenio senex.

Inest in hoc emussitata sua sibi ingenua indoles.

PL. Pol id quidem experior ita esse ut praedicas, Palaestrio;

nam benignitas quidem huiius oppido adulescentulist.

PE. Immo, hospes, magi' quom periclum facies, magi' nosces meam

comitatem ergo te amantem. PL. Quid opus nota noscere?

PE. Ut apud te exemplum experiundi habeas, ne †itas† foris;

nam nisi qui ipse amavit aegre amantis ingenium inspicit:

et ego amoris aliquantum habeo humorisque etiam in corpore

nequedum exarui ex amoenis rebus et voluptuariis.

Vel cavillator facetus vel conviva commodus

item ero neque ego oblocutor sum alteri in convivio:

incommoditate apstinere me apud convivas commodo

commemini et meam orationis iustam partem persequi

et meam partem itidem tacere, quom aliena est oratio;

minime sputator, screator sum, itidem minime mucidus:

post Ephesi sum natus, non enim in Apulis; non sum Animula.

PA. O lepidum semisenem, si quas memorat virtutes habet,

atque equidem plane educatum in nutricatu Venerio!

PE. Plus dabo quam praedicabo ex me venustatis tibi.

Neque ego umquam alienum scortum subigito in convivio

neque praeripio pulpamentum neque praevorto poculum

neque per vinum umquam ex me exoritur discidium in convivio:

si quis ibi est odiosus, abeo domum, sermonem segrego;

Venerem, amorem, amoenitatemque accubans exerceo.

PA. Tu quidem edepol omnis moris ad venustatem † vicet †;

cedo tris mi homines aurichalco contra cum istis moribus.

PL. At quidem illuc aetatis qui sit non invenies alterum

lepidiorem ad omnis res nec qui amicus amico sit magis.

PE. Tute me ut fateare faciam esse adulescentem moribus,

ita apud omnis comparebo tibi res benefactis frequens.

Opu'ne erit tibi advocato tristi, iracundo? Ecce me!

Opu'ne leni? Leniorem dices quam mutum est mare

liquidiusculusque ero quam ventus est favonius.

Vel hilarissumum convivam hinc indidem expromam tibi

vel primarium parasitum atque opsonatorem optumum;

tum ad saltandum non cinaedus malacus aequest atque ego.

PA. Quid ad illas artis optassis, si optio eveniat tibi?

PL. Huius pro meritis ut referri pariter possit gratia,

tibique, quibu' nunc me esse experior summae sollicitudini

at tibi tanto sumptui esse mihi molestumst. PE. Morus es.

Nam in mala uxore atque inimico si quid sumas, sumptus est,

in bono hospite atque amico quaestus est quod sumitur:

et quod in dinis rebus sumas sumpti sapienti lucrost.

Deum virtute est te unde hospitio accipiam apud me comiter:

es, bibe, animo opsequere mecum atque onera te hilaritudine.

Liberae sunt aedes, liber sum autem ego; me volo vivere.

Nam mihi, deum virtute dicam, propter divitias meas

licuit uxorem dotatam genere summo ducere;

sed nolo mi oblatratricem in aedis intro mittere.

PA. Qur non vis? Nam procreare liberos lepidumst opus.

PE. Hercle vero liberum esse tete, id multo lepidiust.

PA. Tu homo et alteri sapienter potis es consulere et tibi.

PE. Nam bona uxor suave ductust, si sit usquam gentium

ubi ea possit inveniri; verum egone eam ducam domum

quae mihi numquam hoc dicat "eme, mi vir, lanam, und' tibi pallium

malacum et calidum conficiatur tunicaeque hibernae bonae,

ne algeas hac hieme" (hoc numquam verbum ex uxore audias),

verum priu' quam galli cantent quae me e somno suscitet,

dicat "da, mi vir, calendis meam qui matrem moenerem,

da qui faciam condimenta, da quod dem quinquatrubus

praecantrici, coniectrici, hariolae atque haruspicae;

flagitiumst si nihil mittetur quae supercilio spicit;

tum plicatricem clementer non potest quin moenerem;

iam pridem, quia nihil apstulerit, suscenset ceriaria;

tum opstetrix expostularit mecum, parum missum sibi;

quid? Nutrici non missuru's quicquam quae vernas alit?"

Haec atque huiius similia alia damna multa mulierum

me uxore prohibent, mihi quae huius similis sermones sera[n]t.

PA. Di tibi propitii sunt, nam hercle si istam semel amiseris

libertatem, hau facile in eundem rusum restitues locum.

PL. At illa laus est, magno in genere et in divitiis maxumis

liberos hominem educare, generi monumentum et sibi.

PE. Quando habeo multos cognatos, quid opu' sit mihi liberis?

Nunc bene vivo et fortunate atque ut volo atque animo ut lubet.

Mea bona mea morti cognatis didam, inter eos partiam.

I apud me aderunt, me curabunt, visent quid agam, ecquid velim.

Priu' quam lucet adsunt, rogitant noctu ut somnum ceperim.

Eos pro liberis habebo qui mihi mittunt munera.

Sacruficant: dant inde partem mihi maiorem quam sibi,

abducunt ad exta; me ad se ad prandium, ad cenam vocant;

ille miserrumum se retur minimum qui misit mihi.

Illi inter se certant donis, egomet mecum mussito:

bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant.

PA. Nimi' bona ratione nimiumque ad te et tuam vitam vides:

et tibi sunt gemini et trigemini, si te bene habes, filii.

PE. Pol si habuissem, sati' cepissem miseriarum e liberis:

continuo excruciarer animi: si ei fort' fuisset febris,

censerem emori; cecidissetque ebrius aut de equo uspiam,

metuerem ne ibi diffregisset crura aut cervices sibi.

PL. Huic homini dignum est divitias esse et diu vitam dari,

qui et rem servat et se bene habet suisque amicis usui est.

PA. O lepidum caput! Ita me di deaeque ament, aequom fuit

deos paravisse uno exemplo ne omnes vitam viverent;

sicuti merci pretium statuit qui est probus agoranomus:

quae probast mers, pretium ei statuit, pro virtute ut veneat,

quae inprobast, pro mercis vitio dominum pretio pauperet,

itidem divos dispertisse vitam humanam aequom fuit:

qui lepide ingeniatus esset, vitam ei longinquam darent,

qui inprobi essent et scelesti, is adimerent animam cito.

Si hoc paravissent, et homines essent minu' multi mali

et minus audacter scelesta facerent facta, et postea,

qui homines probi essent, esset is annona vilior.

PE. Qui deorum consilia culpet stultus inscitusque sit,

quique eos vituperet. Nunc [iam] istis rebus desisti decet.

Nunc volo opsonare, ut, hospes, tua te ex virtute et mea

meae domi accipiam benigne, lepide et lepidis victibus.

PL. Nihil me paenitet iam quanto sumptui fuerim tibi;

nam hospes nullus tam in amici hospitium devorti potest

quin, ubi triduom continuom fuerit, iam odiosus siet;

verum ubi dies decem continuos sit, east odiorum Ilias:

tam etsi dominus non invitus patitur, servi murmurant.

PE. Serviendae servituti ego servos instruxi mihi,

hospes, non qui mi imperarent quibu've ego essem obnoxius:

is illis aegrest mihi id quod volup est, meo remigio rem gerunt,

tamen id quod odiost faciundumst sum malo atque ingratiis.

Nunc, quod occepi, opsonatum pergam. PL. Si certumst tibi,

commodulum opsona, ne magno sumptu: mihi quidvis sat est.

PE. quin tu istanc orationem hinc veterem atque antiquam amoves?

Proletario sermone nunc quidem, hospes, utere;

nam i solent, quando accubuere, ubi cena adpositast, dicere:

"Quid opus fuit hoc ‹sumpto› sumptu tanto nostra gratia?

Insaniuisti hercle, nam idem hoc hominibus sat erat decem."

Quod eorum caussa opsonatumst culpant et comedunt tamen.

PA. Fit pol illud ad illud exemplum. Ut docte et perspecte sapit!

E. Sed eidem homines numquam dicunt, quamquam adpositumst ampliter:

"Iube illud demi; tolle hanc patinam; remove pernam, nil moror;

aufer illam offam porcinam, probus hic conger frigidus‹t›,

remove, abi aufer': neminem eorum haec adseverare audias,

sed procellunt sese [et procumbunt] in mensam dimidiati, dum appetunt.

PA. Bonu' bene ut malos descripsit mores! PE. Hau centensumam

partem dixi atque, otium rei si sit, possum expromere.

PA. Igitur id quod agitur, ‹ei› hic primum praevorti decet.

Nunc hoc animum advortite ambo. Mihi opus est opera tua,

Periplectomene; nam ego inveni lepidam sycophantiam

qui admutiletur miles usque caesariatus, atque uti

huic amanti ac Philocomasio hanc ecficiamus copiam,

ut hic eam abducat habeatque. PE. Dari istanc rationem volo.

PA. At ego mi anulum dari istunc volo. PE. Quam ad rem usui est?

PA. Quando habebo, igitur rationem mearum fabricarum dabo.

PE. Utere, accipe. PA. Accipe a me rusum rationem doli

quam institui. PE. Perpurigatis damu' tibi ambo operam auribus.

PA. Eru' meus ita magnus moechus mulierum est ut neminem

fuisse aeque neque futurum credo. PE. Credo ego istuc idem.

PA. Isque Alexandri praestare praedicat formam suam

itaque omnis se ultro sectari in Epheso memorat mulieres.

PE. Edepol qui te de isto multi cupiunt nunc mentirier,

sed ego ita esse ut dicis teneo pulchre. Proin, Palaestrio,

quam potis tam verba confer maxume ad compendium.

PA. Ecquam tu potis reperire forma lepida mulierem

quoi facetiarum cor pectusque sit plenum et doli?

PE. Ingenuamne an libertinam? PA. Aequi istuc facio, dum modo

eam des quae sit quaestuosa, quae alat corpus corpore,

quoique sapiat pectus; nam cor non potest quod nulla habet.

PE. Lautam vis an quae nondum sit lauta? PA. Sic consucidam,

quam lepidissumam potis quamque adulescentem maxume.

PE. Habeo eccillam meam clientam, meretricem adulescentulam.

Sed quid ea usus est? PA. Ut ad te eam iam deducas domum

itaque eam huc ornatam adducas, ex matronarum modo,

capite compto, crinis vittasque habeat adsimuletque se

tuam esse uxorem: ita praecipiundum est. PL. Erro quam insistas viam.

PA. At scietis. Sed ecqua ancillast illi? PE. Est prime cata.

PA. Ea quoque opus est. Ita praecipito mulieri atque ancillulae,

ut simulet se tuam esse uxorem et deperire hunc militem,

quasique hu‹n›c anulum faveae suae dederit, ea porro mihi,

militi ut darem, quasique ego rei sim interpres. PE. Audio.

Ne me surdum verberavit! Si audes, ego recte meis

auris ut * ‹PA.› * *

eo dabo, ‹a› tua mi uxore dicam delatum et datum,

ut sese ad eum conciliarem; ille eiusmodi est: cupiet miser,

qui nisi adulterio studiosus rei nulli aliaest inprobus.

PE. Non potuit reperire, si ipsi Soli quaerendas dares,

lepidiores duas ad hanc rem quam ago. Habe animum bonum.

PA. Ergo adcura, sed propere opust. Nunc tu ausculta mi, Pleusicles.

P. Tibi sum oboediens. PA. Hoc facito, miles domum ubi advenerit,

memineris ne Philocomasium nomines. PL. Quem nominem?

PA. Diceam. PL. Nempe eandem quae dudum constitutast. PA. Pax! Abi.

PL. Meminero. Sed quid meminisse id refert, ‹rogo› ego te tamen.

PA. Ego enim dicam tum quando usus poscet; interea tace;

ut nunc etiam hic agit, actutum partis defendas tuas.

PL. Eo ego intro igitur. - PA. Et praecepta sobrie ut cures face.

PALAESTRIO LURCIO

PA. Quantas res turbo, quantas moveo machinas!

Eripiam ego hodie concubinam militi,

si centuriati bene sunt manuplares mei.

Sed illum vocabo. Heus Sceledre, nisi negotiumst,

progredere ante aedis, te vocat Palaestrio.

LU. Non operaest Sceledro. PA. Quid iam? LU. Sorbet dormiens.

PA. Quid, sorbet? LU. Illud "stertit" volui dicere.

Sed quia consimile est, quom stertas, quasi sorbeas -

PA. Eho an dormit Sceledrus intus? LU. Non naso quidem,

nam eo magnum clamat. PA. Tetigit calicem clanculum:

† domisit † nardini amphoram cellarius.

Eho tu, sceleste, qui illi subpromu's, eho -

LU. Quid vis? PA. Qui[d] lubitum est illi condormiscere?

LU. Oculis opinor. PA. Non te istuc rogito, scelus.

Procede huc. Periisti iam nisi verum scio.

Prompsisti tu illi vinum? LU. Non prompsi. PA. Negas?

LU. Nego hercle vero, nam ill' me vetuit dicere;

neque equidem heminas octo exprompsi in urceum

neque illic calidum | exbibit in prandium.

PA. Neque tu bibisti? LU. Di me perdant si bibi,

si bibere potui! PA. Quid iam? LU. Quia enim opsorbui;

nam nimi' calebat, amburebat gutturem.

PA. Alii ebrii sunt, alii poscam potitant.

Bono subpromo et promo cellam creditam!

LU. Tu | hercle idem faceres si tibi esset credita:

quoniam aemulari non licet, nunc invides.

PA. Eho an umquam prompsit antehac? Responde, scelus.

Atque ut tu scire possies, dico tibi:

si falsa dices, Lurcio, excruciabere.

LU. Ita vero? Ut tu ipse me dixisse delices,

post ‹e› sagina ego eiciar cellaria,

ut tibi, si promptes, alium subpromum pares.

PA. Non edepol faciam. Age eloquere audacter mihi.

LU. Numquam edepol vidi promere. Verum hoc erat:

mihi imperabat, ego promebam postea.

PA. Hoc illi crebro capite sistebant cadi.

LU. Non hercle tam istoc valide cassabant cadi;

sed in cella erat paullum nimi' loculi lubrici,

ibi erat bilibris aula sic propter cados,

ea saepe deciens complebatur: vidi eam

plenam atque inanem fieri; opera maxuma,

ubi bacchabatur aula, cassabant cadi.

PA. Abi, abi intro iam. Vos in cella vinaria

bacchanal facitis. Iam hercle ego illum adducam a foro.

LU. Perii! Excruciabit me erus, domum si venerit,

quom haec facta scibit, quia sibi non dixerim.

Fugiam hercle aliquo atque hoc in diem extollam malum.

Ne dixeritis, opsecro, huic, vostram fidem!

PA. Quo tu agis? LU. Missu sum alio: iam huc revenero.

PA. Quis misit? LU. Philocomasium. PA. Abi, actutum redi.

LU. Quaeso tamen tu meam partem, infortunium

si dividetur, me apsente accipito tamen. -

PA. Modo intellexi quam rem mulier gesserit:

quia Sceledrus dormit, hunc subcustodem suom

foras ablegavit, dum ab se huc transiret. Placet.

Sed Periplectomenus quam ei mandavi mulierem

nimi' lepida forma ducit. Di hercle hanc rem adiuvant.

Quam digne ornata incedit, hau meretricie!

Lepide hoc succedit sub manus negotium.

PERIPLECTOMENUS ACROTELEUTIUM MILPHIDIPPA PALAESTRIO

PE. Rem omnem tibi, Acroteleutium, tibique una, Milphidippa,

domi demonstravi in ordine. Hanc fabricam fallaciasque

minu' si tenetis, denuo volo percipiatis plane;

sati' si intellegitis, aliud est quod potius fabulemur.

AC. Stultitia atque insipientia mea istaec sit, ‹mi patrone,›

me ire in opus alienum aut [t]ibi meam operam pollicitari,

si ea in opificina nesciam aut mala esse aut fraudulenta.

PE. At meliust ‹com›monerier. AC. Meretricem commoneri

quam sane magni referat, nihil clam est,. Quin egomet ultro,

postquam adhibere aures meae tuam oram orationis,

tibi dixi, miles quem ad modum potisset deasciarei.

PE. At nemo solus sati' sapit. Nam ego multos saepe vidi

regionem fugere consili priu' quam repertam haberent.

AC. Si quid faciundum est mulieri male atque malitiose,

ea sibi inmortalis memoriast meminisse et sempiterna;

sin bene quid aut fideliter faciundumst, eo deveniunt

obliviosae extemplo uti fiant, meminisse nequeunt.

PE. Ergo istuc metuo, quom venit vobis faciundum utrumque:

nam id proderit mihi, militi male quod facietis ambae.

AC. Dum nescientes quod bonum facimus, ne formida.

PE. Mala mille meres. AC. St! Ne pave, peioribus conveniunt.

PE. Ita vos decet. Consequimini. PA. Cesso ego illis obviam ire.

Venire salvom gaudeo, lepide ornatus [in]cedis.

PE. Bene opportuneque obviam es, Palaestrio. Em tibi adsunt

quas me iussisti adducere et quo ornatu. PA. Eu! Noster esto.

Palaestrio Acroteleutium salutat. AC. Quis hic amabo est

qui tam pro nota nominat me? PE. Hic noster architectust.

AC. Salve, architecte. PA. Salva sis. Sed dic mihi, ecquid hic te

oneravit praeceptis? PE. Probe meditatam utramque duco.

PA. Audire cupio quem ad modum; ne quid peccetis paveo.

PE. Ad tua praecepta de meo nihil his novom adposui.

AC. Nemp' ludificari militem tuom erum vis? PA. Exlocuta's[t].

AC. Lepide et sapienter, commode et facete res parata est.

PA. Atque huius uxorem te volo ‹ted› adsimulare. AC. Fiat.

PA. Quasi militi animum adieceris simulari. AC. Sic futurum est.

PA. Quasique ea res per me interpretem et tuam ancillam ei curetur.

AC. Bonu' vatis poteras esse, nam quae sunt futura dicis.

PA. Quasique anulum hunc ancillula tua aps te detulerit ad me

quem ego militi ‹porro› darem tuis verbis. AC. Vera dicis.

PE. Quid istis nunc memoratis opust quae commeminere? AC. Meliust.

Nam, mi patrone, hoc cogitato, ubi probus est architectus,

bene lineatam si semel carinam conlocavit,

facile esse navem facere, ubi fundata, constitutast.

Nunc haec carina sati' probe fundata, [et] bene statutast,

adsunt fabri architectique ‹adsunt› ad eam haud inperiti.

Si non nos materiarius remoratur, quom opus‹t› qui det

(novi indolem nostri ingeni), cito erit parata navis.

PA. Nemp' tu novisti militem meum erum? AC. Rogare mirumst.

Populi odium quidni noverim, magnidicum, cincinnatum,

moechum unguentatum? PA. Num ille te nam novit? AC. Numquam vidit:

qui noverit me quis ego sim? PA. Nimi' lepide fabulare;

eo pote fuerit lepidius pol fieri. AC. Potin ut hominem

mihi des, quiescas cetera? Ni ludificata lepide

ero, culpam omnem in me imponito. PA. Age igitur intro abite,

insistite hoc negotium sapienter. AC. Alia cura.

PA. Age, Periplectomene, has nunciam duc intro; ego ad forum illum

conveniam atque illi hunc anulum dabo atque praedicabo

a tua uxore mihi datum esse eamque illum deperire;

hanc ad nos, quom extemplo a foro mittemus, mittitote.

Quasi clanculum ad ‹eum› missa sit. PE. Faciemus: alia cura.

PA. Vos modo curate, ego illum probe iam oneratum huc acciebo. -

PE. Bene ambula, bene rem geras. Egone hoc si ecficiam plane,

ut concubinam militis meus hospes habeat hodie

atque hinc Athenas avehat, ‹si› hodie hunc dolum dolamus,

quid tibi ego mittam muneris! AC. Datne ab se mulier operam?

PE. Lepidissume et comissume. - Confido confuturum.

Ubi facta erit conlatio nostrarum malitiarum,

hau vereor ne nos subdola perfidia pervincamur.

PE. Abeamus ergo intro, haec uti meditemur cogitate,

ut accurate et commode hoc quod agendumst exsequamur,

ne quid, ubi miles venerit, titubetur. AC. Tu morare.

ACTUS IV

PYRGOPOLINICES PALAESTRIO

PY. Volup est, quod agas, si id procedit lepide at‹que ex› sententia;

nam ego hodie ad Seleucum regem misi parasitum meum,

ut latrones quos conduxi hinc ad Seleucum duceret,

qui eius regnum tutarentur, mihi dum fieret otium.

PA. Quin tu tuam rem cura potius quam Seleuci, quae tibi

condicio nova et luculenta fertur per me interpretem.

PY. Immo omnis res posteriores pono atque operam do tibi.

Loquere: auris meas profecto dedo in dicionem tuam.

PA. Circumspiciendum ne quis nostro hic auceps sermoni siet.

Nam hoc negoti clandestino ut agerem mandatumst mihi.

PY. Nemo adest. PA. Hunc arrabonem amoris primum a me accipe.

PY. Quid hic? Unde est? PA. A luculenta ac festiva femina,

quae te amat tuamque expetessit pulchram pulchritudinem;

eius nunc mi anulum ad te ancilla porro ut deferrem dedit.

PY. Quid ea? Ingenuan an festuca facta e serva liberast?

PA. Vah! Egone ut ad te ab libertina esse auderem internuntius,

qui ingenuis sati' responsare nequeas quae cupiunt tui?

PY. Nuptanst an vidua? PA. Et nupta et vidua. PY. Quo pacta potis

nupta et vidua esse eadem? PA. Quia adulescens nuptast cum sene.

PY. Eugae! PA. Lepida et liberali formast. PY. Cave mendacium.

PA. Ad tuam formam illa una dignast. PY. Hercle pulchram praedicas.

Sed quis east? PA. Senis huius uxor Periplectomeni e proxumo.

Ea demoritur te atque ab illo cupit abire: odit senem.

Nunc te orare atque opsecrare iussit ut eam copiam

sibi potestatemque facias. PY. Cupio hercle equidem si illa volt.

PA. Quae cupit? PY. Quid illa faciemus concubina quae domist?

PA. Quin tu illam iube aps te abire quo lubet: sicut soror

eius huc gemina venit Ephesum et mater, accersuntque eam.

PY. Eho tu, advenit Ephesum mater eiius? PA. Aiunt qui sciunt.

PY. Hercle occasionem lepidam, ut mulierem excludam foras!

PA. Immo vin tu lepide facere? PY. Loquere et consilium cedo.

PA. Vin tu illam actutum amovere, a te ut abeat per gratiam?

PY. Cupio. PA. Tum te hoc facere oportet. Tibi divitiarum adfatimst:

iube sibi aurum atque ornamenta, quae illi instruxti mulieri,

dono habere, ‹abire›, auferre aps te quo lubeat sibi.

PY. Placet ut dicis; sed ne istanc amittam et haec mutet fidem

vide modo. PA. Vah! Delicatu's, quae te tamquam oculos amet.

PY. Venu' me amat. PA. St tace! Aperiuntur fores, concede huc clanculum.

Haec celox illiust, quae hinc egreditur, internuntia.

PY. Quae haec celox? PA. Ancillula illiust, quae hinc egreditur foras.

Quae anulum istunc attulit quem tibi dedi. PY. Edepol haec quidem

bellulast. PA. Pithecium haec est prae illa et spinturnicium.

Viden tu illam oculis venaturam facere atque aucupium auribus?

MILPHIDIPPA PYRGOPOLINICES PALAESTRIO

MI. Iam est ante aedis circus ubi sunt ludi faciundi mihi.

Dissimulabo, hos quasi non videam neque esse hic etiamdum sciam.

PY. Tace, subauscultemus ecquid de me fiat mentio.

MI. Numquis[nam] hic prope adest qui rem alienam potius curet quam suam,

qui aucupet me quid agam, qui de vesperi vivat suo?

Eos nunc homines metuo, mihi ne opsint neve opstent uspiam,

domo si bita‹n›t, dum huc transibat, quae huius cupiens corporist,

‹er›a mea, quoius propter amorem cor nunc miser‹ae contremit›,

quae amat hunc hominem nimium lepidum et nimia pulchritudine,

militem Pyrgopolinicem. PY. Satin haec quoque me deperit?

Meam laudat speciem. Edepol huiius sermo hau cinerem quaeritat.

PA. Quo argumento? PY. Quia enim loquitur laute et minime sordide.

PA. Quidquid istaec de te loquitur, nihil attrectat sordidi.

PY. Tum autem illa ipsa est nimium lepida nimi'que nitida femina.

Hercle vero iam adlubescit primulum, Palaestrio.

PA. Priu'ne quam illam oculis tuis. - Videon id quod credo tibi?

Tum haec celocla autem illa apsente subigit me ut amem. PA. Hercle hanc quidem

nihil tu amassis; mihi haec desponsast: tibi si illa hodie nupserit,

ego hanc continuo uxorem ducam. PY. Quid ergo hanc dubias conloqui?

PA. Sequere hac me ergo. PY. Pedisequos tibi sum. MI. Utinam, quoius caussa foras

sum egressa, ‹eiius› conveniundi mihi potestas evenat.

PA. Erit et tibi exoptatum optinget, bonum habe animum, ne formida;

homo quidamst qui scit quod quaeris ubi sit. MI. Quem ego hic audivi?

PA. Socium tuorum conciliorum et participem consiliorum.

MI. Tum pol ego id quod cela hau celo. PA. Immo et celas et non celas.

MI. Quo argumento? PA. Infidos celas: ego sum tibi firme fidus.

MI. Cedo signum, si harunc Baccharum es. PA. Amat mulier quaedam quendam.

MI. Pol istuc quidem multae. PA. At non multae de digito donum mittunt.

MI. Enim cognovi nunc, fecisti mi ex proclivo planum.

Sed hic numquis adest? PA. Vel adest vel non. MI. Cedo te mihi solae solum.

PA. Brevin an longinquo sermoni? MI. Tribu' verbis. PA. Iam ad te redeo.

PY. Quid ego? Hic astabo tantisper cum hac forma et factis [sic] frustra?

PA. Patere atque asta,, tibi ego hanc operam do. PY. Properando - excrucior.

PA. Pedetemptim (tu haec scis) tractare soles hasce huiius modi mercis.

PY. Age age ut tibi maxume concinnumst. PA. Nullumst hoc stolidiu' saxum.

Redeo ad te. Quid me voluisti? MI. Quo pacto hoc Ilium appelli

velis, id fero ad te consilium. PA. Quasi hunc depereat - MI. Teneo istuc.

PA. Conlaudato formam et faciem et virtutes commemorato.

MI. Ad eam rem habeo omnem aciem, tibi uti dudum iam demonstravi.

PA. Tu cetera cura et contempla et de meis venator verbis.

PY. Aliquam mihi partem hodie operae des denique, iam tandem ades † ilico †.

PA. Adsum, impera si quid vis. PY. Quid illaec narrat tibi? PA. Lamentari

ait illam, miseram cruciari et lacrumantem se adflictare,

quia tis egeat, quia te careat. Ob eam rem huc ad te missast.

PY. Iube adire. PA. At scin quid tu facias? Facito fastidi plenum,

quasi non lubeat; me inclamato, quia sic te volgo volgem.

PY. Memini et praeceptis parebo. PA. Vocon ergo hanc quae te quaerit?

PY. Adeat, si quid volt. PA. Si quid vis, adi, mulier. MI. Pulcher, salve.

PY. Meum cognomentum commemoravit. Di tibi dent quae quomque optes.

MI. Tecum aetatem exigere ut liceat. - PY. Nimium optas. MI. Non me dico,

sed eram meam quae te demoritur. PY. Aliae multae idem istuc cupiunt

quibu' copia non est. MI. Ecastor hau mirum si te habes carum,

hominem tam pulchrum et praeclarum virtute et forma, factis.

Deu' dignior fuit quisquam homo qui esset? PA. Non hercle humanust ergo -

nam volturio plus humani credo est. PY. Magnum me faciam

nunc quom illaec me illi[c] conlaudat. PA. Viden tu ignavom ut sese infert?

Quin tu huic responde, haec illaec est ab illa quam dudum ‹dixi›.

PY. Qua ab illarum? Nam ita me occursant multae: meminisse hau possum.

MI. Ab illa quae digitos despoliat suos et tuos digitos decorat.

Nam hunc anulum ab tui cupienti huic detuli, hic porro ‹ad te›.

PY. Quid nunc tibi vis, mulier? Memora. MI. Ut quae te cupit, eam ne spernas,

quae per tuam nunc vitam vivit: sit necne sit spes it te uno est.

PY. Quid nunc volt? MI. Te compellare et complecti et contrectare.

Nam nisi tu illi fers suppetias, iam illa animum despondebit. Age,

mi Achilles, fiat quod te oro, serva illam pulchram pulchre,

exprome benignum ex te ingenium, urbicape, occisor regum.

PY. Eu hercle odiosas res! Quotiens hoc tibi, verbero, ego interdixi,

meam ne sic volgo pollicitere operam? PA. Audin tu, mulier?

Dixi hoc tibi dudum et nunc dico: nisi huic verri adfertur merces,

non hic suo seminio quemquam proculenam impertiturust.

MI. Dabitur quantum ipsus preti poscet. PA. Talentum Philippi huic opus auri est;

minus ab nemine accipiet. MI. Eu ecastor nimi' vilest tandem!

PY. Non mihi avaritia umquam innatast: satis habeo divitiarum,

plus mihi auri mille est modiorum Philippi. PA. Praeter thensauros.

Tum argenti montes, non massas, habet Aetina non aeque altos.

MI. Eu ecastor

hominem peiiurum! PA. Ut ludo? MI. Quid ego? Ut sublecto? PA. Scite.

MI. Sed amabo, mitte me actutum. PA. Quin tu huic respondes aliquid,

aut facturum aut non facturum? MI. Quid illam miseram animi excrucias,

quae numquam male de te meritast? PY. Iube eampse exire huc ad nos.

Dic me ei omnia quae volt facturum. MI. Faci' nunc ut facere aequom,

quom, quae te volt, eandem tu vis. PY. Non insulsum huic ingenium.

MI. Quomqu' me oratricem hau sprevisti sistique exorare ex te.

Quid est? Ut ludo? PA. Nequeo hercle equidem risu[m] admoderarier: ‹hahahae!›

MI. Ob eam caussam huc aps te avorti. PY. Non edepol tu scis, mulier,

quantum ego honorem nunc illi habeo. MI. Scio et istuc illi dicam.

PA. Contra auro alii hanc vendere potuit operam. MI. Pol istuc tibi credo.

PA. Meri bellatores gignuntur, quae hic praegnatis fecit,

et pueri annos octingentos vivont. MI. Vae tibi, nugator!

PY. Quin mille annorum perpetuo vivont ab saeclo ad saeclum.

PA. Eo minu' dixi ne haec censeret me advorsum se mentiri.

MI. Perii! Quot hic ipse annos vivet, quoius filii tam diu vivont?

PY. Postriduo natus sum ego, mulier, quam Iuppiter ex Ope natust.

PA. Si hic pridie natus foret quam ille est, hic haberet regnum in caelo.

MI. Iam iam sat, amabo, est. Sinite abeam, si possum, viva a vobis.

PA. Quin ergo abeis, quando responsumst? MI. Ibo atque illam huc adducam,

propter ‹quam› opera est mihi. Numquid vis? PY. Ne magi' sim pulcher quam sum,

ita me mea forma habet sollicitum. PA. Quid hic nunc stas? Quin abis? MI. Abeo.

PA. Atque adeo (audin?) dicito docte et cordate, ut cor ei saliat -

Philocomasio dic, sist istic, domum ut transeat: hunc hic esse.

MI. † Hic cum era est, clam nostrum hunc † sermonem sublegerunt.

PA. Lepide factumst: iam ex sermone hoc gubernabunt doctiu' porro.

MI. Remorare, abeo. - PA. Neque te remoror neque tango neque te - taceo.

PY. Iube maturare illam exire huc. Iam istic rei praevortemur.

PYRGOPOLINICES PALAESTRIO

PY. Quid nunc mihi es auctor ut faciam, Palaestrio,

de concubina? Nam nullo pacto potest

prius haec in aedis recipi quam illam amiserim.

PA. Quid me consultas quid agas? Dixi equidem tibi

quo id pacto fieri possit clementissume.

Aurum atque vestem muliebrem omnem habeat sibi

quae illi instruxisti: sumat, habeat, auferat;

dicasque tempus maxume esse ut eat domum:

sororem geminam adesse et matrem dicito,

quibu' concomitata recte deveniat domum.

PY. Qui tu scis eas adesse? PA. Quia oculis meis

vidi hic sororem esse eiius. PY. Convenitne eam?

PA. Convenit. PY. Ecquid fortis visast? PA. Omnia

vis optinere. PY. Ubi matrem esse aiebat soror?

PA. Cubare in navi lippam atque oculis turgidis

nauclerus dixit, qui illas advexit, mihi.

Is ad hos nauclerus hospitio devortitur.

PY. Quid is? Ecquid fortis? PA. Abi sis hinc, nam tu quidem

ad equas fuisti scitus admissarius,

qui consectare qua maris qua feminas.

Hoc age nunc. PY. Istuc quod das consilium mihi,

te cum illa verba facere de ista re volo;

nam cum illa sane congruos sermo tibi.

PA. Qui potius quam tute adeas, tuam rem tute agas?

Dicas uxorem tibi necessum ducere;

cognatos persuadere, amicos cogere.

PY. Itan tu censes? PA. Quid ego ni ita censeam?

PY. Ibo igitur intro. Tu hic ante aedis interim

speculare, ut, ubi illaec prodeat, me provoces.

PA. Tu modo istuc cura quod agis. PY. Curatum id quidemst.

Quin si voluntate nolet, vi extrudam foras.

PA. Istuc cave faxis; quin potius per gratiam

bonam abeat aps te. Atque illaec quae dixi dato,

aurum, ornamenta quae illi instruxisti ferat.

PY. Cupio hercle. PA. Credo te facile impetrassere.

Sed abi intro. Noli stare. PY. Tibi sum oboediens. -

PA. Numquid videtur demutare † aut utique †

dixi esse vobis dudum hunc moechum militem?

Nunc ad me ut veniat usust Acroteleutium aut

ancillula eius aut Pleusicles. Pro Iuppiter,

satine ut Commoditas usquequaque me adiuvat!

Nam quos videre exoptabam maxume,

una exeuntis video | hinc e proxumo.

ACROTELEUTIUM MILPHIDIPPA PALAESTRIO PLEUSICLES

AC. Sequimini, simul circumspicite ne quis adsit arbiter.

MI. Neminem pol video, nisi hunc quem volumus conventum. PA. Et ego vos.

MI. Quid agis, noster architecte? PA. Egone architectus? Vah! MI. Quid est?

PA. Qui‹a› enim non sum dignus prae te palum ut figam in parietem.

MI. Heia vero! PA. Nimi' facete nimi'que facunde mala's.

Ut lepide deruncinavit militem! MI. At etiam parum.

PA. Bono animo es: negotium omne iam succedit sub manus;

vos modo porro, ut occepistis, date operam adiutabilem.

Nam ipse miles concubinam intro abiit oratum suam

ab se ut abeat cum sorore et matre Athenas. PL. Eu, probe!

PA. Quin etiam aurum atque ornamenta quae ipse instruxit mulieri

omnia dat dono, a se ut abeat: ita ego consilium dedi.

PL. Facile istuc quidemst, si et illa volt et ille autem cupit.

PA. Non tu scis, quom ex alto puteo susum ad summum escenderis,

maxumum periclum inde esse ab summo ne rusum cadas?

Nunc haec res apud summum puteum geritur: si prosenserit

miles, nihil ecferri poterit huiius: nunc quom maxume

opust dolis. PL. Domi esse ad eam rem video silvai satis:

mulieres tres, quartus tute's, quintus ego, sextus senex.

Quod apud nos fallaciarum sex situmst, certo scio,

oppidum quodvis videtur posse expugnari dolis.

Date modo operam. AC. Id nos ad te, si quid velles, venimus.

PA. Lepide facitis. Nunc hanc tibi ego impero provinciam.

AC. Impetrabis, imperator, quod ego potero, quod voles.

PA. Militem lepide et facete, laute ludificarier

volo. AC. Voluptatem mecastor mi imperas. PA. Scin quem ad modum?

AC. Nempe ut adsimulem me amore istius differri. PA. Tenes.

AC. Quasique istius caussa amoris ex hoc matrimonio

abierim, cupiens istius nuptiarum. PA. Omne ordine.

Nisi modo unum hoc: hasce esse aedis dicas dotalis tuas,

hinc senem aps te abiisse, postquam feceris divortium:

ne ille mox vereatur introire in alienam domum.

AC. Bene mones. PA. Sed ubi ille exierit intus, istinc te procul

ita volo adsimulare, prae illius forma quasi spernas tuam

quasique eius opulentitatem reverearis, et simul

formam, amoenitatem illius, faciem, pulchritudinem

conlaudato. Satin praeceptumst? AC. Teneo. Satinest, si tibi

meum opus ita dabo expolitum ut inprobare non queas?

PA. Sat habeo. Nunc tibi vicissim quae imperabo ea discito.

Quom extemplo hoc erit factum, ubi intro haec abierit, ibi tu ilico

facito uti venias ornatu huc ad nos nauclerico;

causeam habeas ferrugineam, [et] scutulam ob oculos laneam,

palliolum habeas ferrugineum (nam is colos thalassicust),

id conexum in umero laevo, exfafillato bracchio,

praecinctus aliqui: adsimulato quasi gubernator sies;

atque apud hunc senem omnia haec sunt, nam is piscatores habet.

PL. Quid? Ubi ero exornatus quin tu dicis quid facturu' sim?

PA. Huc venito et matris verbis Philocomasium arcessito,

ut, si itura siet Athenas, eat tecum ad portum cito

atque ut iubeat ferri in navi si quid imponi velit.

Nisi eat, te soluturum esse navim: ventum operam dare.

PL. Sati' placet pictura. Perge. PA. Ille extemplo illam hortabitur

ut eat, ut properet, ne sit matri morae. PL. Multimodis sapis.

PA. Ego illi dicam, ut me adiutorem, qui onu' feram ad portum, roget.

Ille iubebit me ire cum illa ad portum. Ego adeo, ut tu scias,

prorsum Athenas protinam abibo tecum. PL. Atque ubi illo veneris,

triduo servire numquam te quin liber sis sinam.

PA. Abi cito atque orna te. PL. Numquid aliud? PA. Haec ut memineris.

PL. Abeo. - PA. Et vos abite hinc intro actutum; nam illum huc sat scio

iam exiturum esse intus. AC. Celebre apud nos imperium tuomst. -

PA. Agite apscedite ergo. Ecce autem commodum aperitur foris.

Hilarus exit: impetravit. Inhiat quod nusquam est miser.

PYRGOPOLINICES PALAESTRIO

PY. Quod volui ut volui impetravi, per amicitiam et gratiam,

a Philocomasio. PA. Quid tam intus fuisse te dicam diu?

PY. Numquam ego me tam sensi amari quam nunc ab illa muliere.

PA. Quid iam? PY. Ut multa verba feci, ut lenta materies fuit!

Verum postremo impetravi ut volui: donavi, dedi

quae voluit, quae postulavit; ‹te› quoque ‹ei› dono dedi.

PA. Etiam me? Quo modo ego vivam sine te? PY. Age, animo bono es,

idem ego te liberabo. Nam si possem ullo modo

impetrare ut abiret, ne te abduceret, operam dedi;

verum oppressit. PA. Deos sperabo teque. Postremo tamen

etsi istuc mi acerbumst, quia ero te carendum est optumo,

saltem id volup est quom ex virtute formai evenit tibi

mea opera super hac vicina, quam ego nunc concilio tibi.

PY. Quid opust verbis? Libertatem tibi ego et divitias dabo,

si impetras. PA. Reddam impetratum. PY. At gestio. PA. At modice decet:

moderare animo, ne sis cupidus. Sed eccam ipsam, egreditur foras.

MILPHIDIPPA ACROTELEUTIUM PYRGOPOLINICES PALAESTRIO

MI. Era, eccum praesto militem. AC. Ubi est? MI. Ad laevam. AC. Video.

MI. Aspicito limis, ne ille nos se sentiat videre.

AC. Video. Edepol nunc nos tempus est malas peiores fieri.

MI. Tuomst principium. AC. Opsecro, tute ipsum convenisti?

Ne parce vocem, ut audiat. MI. Cum ipso pol sum locuta,

placide, ipsae dum lubitum est mihi, otiose, meo arbitratu.

PY. Audin quae loquitur? PA. Audio. Quam laeta est quid ted adiit!

AC. O, fortunata mulier es! PY. Ut amari videor! PA. Dignu's.

AC. Permirum ecastor praedicas te adiisse atque exorasse;

per epistulam aut per nuntium, quasi regem, adiri eum aiunt.

MI. Namque edepol vix fuit copia adeundi atque impetrandi.

PA. Ut tu inclutu's apud mulieres! PY. Patiar, quando ita Venus volt.

AC. Veneri pol habeo gratiam, eandemque et oro et quaeso

ut eiius mihi sit copia quem amo quemque expetesso

benignusque erga me siet, quod cupiam ne gravetur.

MI. Spero ita futurum, quamquam multae illum sibi expetessunt:

ille illas spernit, segregat hasce omnis, extra te unam.

AC. Ergo iste metus me macerat, quod ille fastidiosust,

ne oculi eiius sententiam mutent, ubi viderit me,

atque eiius elegantia meam extemplo speciem spernat.

MI. Non faciet, ‹modo› bonum animum habe. PY. Ut ipsa se contemnit!

AC. Metuo me praedicatio tua nunc meam formam exsuperet.

MI. Istuc curavi, ut opinione illius pulchrior sis.

AC. Si pol me nolet ducere uxorem, genua amplectar

atque opsecrabo; alio modo, si non quibo impetrare,

consciscam letum: vivere sine illo scio me non posse.

PY. Prohibendam mortem mulieri video. Adibon? PA. Minime;

nam tu te vilem feceris, si te ultro largiere:

sine ultro veniat; quaeritet, desideret, exspectet

sine: perdere istam gloriam vis quam habes? Cave sis faxis.

Nam nulli mortali scio optigisse hoc nisi duobus,

tibi et Phaoni Lesbio, tam mulier se ut amaret.

AC. Eo intro, an tu illunc evocas foras, mea Milphidippa?

MI. Immo opperiamur dum exeat aliquis. AC. Durare nequeo

quin eam intro. MI. Occlusae sunt fores. AC. Ecfringam. MI. Sana non es[t].

AC. Si amavit umquam aut si parem sapientiam [hic] habet ac formam

per amorem si quid fecero, clementi ‹hic› animo ignoscet.

PA. Ut, quaeso, amore perditast te misera! PY. Mutuom fit.

PA. Tace, ne audiat. MI. Quid astitisti opstupida? Qur non pultas?

AC. Quia non est intus quem ego volo. MI. Qui scis? AC. Scio de olefactu;

nam odore nasum sentiat, si intus sit. PY. Hariolatur.

Quia me amat, propterea Venus fecit eam ut divinaret.

AC. Nescio ubi hic prope adest quem expeto videre: olet profecto.

PY. Naso pol iam haecquidem plus videt quam oculis. PA. Caeca amore est.

AC. Tene me, opsecro. MI. Qur? AC. Ne cadam. MI. Quid ita? AC. Quia stare nequeo,

ita animus per oculos meos ‹meu'› defit. MI. Militem pol

tu aspexisti. AC. Ita. MI. Non video. Ubi est? AC. Videres pol, si amares.

MI. Non edepol tu illum magis amas quam ego, mea, si per te liceat.

PA. Omnes profecto mulieres te amant, ut quaeque aspexit.

PY. Nescio tu ex me hoc audiveris an non: nepos sum Veneris.

AC. Mea Milphidippa, adi opsecro et congredere. PY. Ut me veretur!

PA. Illa ad nos pergit. MI. Vos volo. PY. Et nos te. MI. Ut iussisti,

eram meam eduxi foras. PY. Video. MI. Iube ergo adire.

PY. Induxi in animum ne oderim item ut alias, quando orasti.

MI. Verbum edepol facere non potis, si accesserit prope ad te.

Dum te optuetur, interim linguam oculi praeciderunt.

PY. Levandum morbum mulieri video. MI. Ut tremit! Atque extimuit,

postquam te aspexit. PY. Viri quoque armati idem istuc faciunt,

ne tu mirere mulierem. Sed quid ‹est quod› volt me facere?

MI. Ad se ut eas: tecum vivere volt atque aetatem exigere.

PY. egon ad illam eam quae nupta sit? Vir eius me deprehendat.

MI. Quin tua caussa exegit virum ab se. PY. Qui id facere potuit?

MI. [Quia] aedes dotalis huiiu' sunt. PY. Itane? MI. Ita pol. PY. Iube domum ire.

Iam ego illi ero. MI. Vide ne sies in exspectatione,

ne illam animi excrucies. PY. Non ero profecto. Abite. MI. Abimus. -

PY. Sed quid ego video? PA. Quid vides? PY. Nescioquis eccum incedit

ornatu quidem thalassico. PA. It ad nos, volt te profecto.

Nauclerus hicquidem est. PY. Videlicet accersit hanc iam. PA. Credo.

PLEUSICLES PALAESTRIO PYRGOPOLINICES

PL. Alium alio pacto propter amorem ni sciam

fecisse multa nequiter, verear magis

me amoris caussa ‹huc› hoc ornatu incedere.

Verum quom multos multa admisse acceperim

inhonesta propter amorem atque aliena a bonis:

mitto iam, ut occidi Achilles civis passus est -

sed eccum Palaestrionem, stat cum militi:

oratio alio mihi demutandast mea.

Mulier profecto natast ex ipsa Mora;

nam quaevis alia, quae morast aeque, mora

minor ea videtur quam quae propter mulieremst.

Hoc adeo fieri credo consuetudine.

Nam ego hanc accerso Philocomasium. Sed fores

pultabo. Heus, ecquis hic est? PA. Adulescens, quid est?

Quid veis? Quid pultas? PL. Philocomasium quaerito.

A matre illius venio. Si iturast, eat.

Omnis moratur: navim cupimus solvere.

PY. Iam dudum res paratast. I, Palaestrio,

aurum, ornamenta, vestem, pretiosa omnia

duc adiutores tecum ad navim qui ferant.

Omnia composita sunt quae donavi: auferat.

PA. Eo. - PL. Quaeso hercle propera. PY. Non morabitur.

Quid istuc, quaeso? Quid oculo factumst tuo?

PL: habeo equidem hercle oculum. PY. At laevom dico. PL. Eloquar.

Amoris caussa hercle hoc ego oculo utor minus,

nam si apstinuissem amorem, tamquam hoc uterer.

Sed nimi' morantur me diu. PY. Eccos exeunt.

PALAESTRIO PHILOCOMASIUM PYRGOPOLINICES PLEUSICLES

PA. Quid modi flendo quaeso hodie facies? PH. Quid ego ni fleam?

Ubi pulcherrume egi aetatem, inde abeo. PA. Em hominem tibi

qui a matre et sorore venit. PH. Video. PY. Audin, Palaestrio?

PA. Quid vis? PY. Quin tu iubes ecferri omnia quae isti dedi?

PL. Philocomasium, salve. PH. Et tu salve. PL. Materque et soror

tibi salutem me iusserunt dicere. PH. Salvae sient.

PL. Orant te ut eas, ventus operam dum dat, ut velum explicent;

nam matri oculi si valerent, mecum venissent simul.

PH. Ibo; quamquam invita facio: homini pietas - PL. Scio; sapis.

PY. Si non mecum aetatem egisset, hodie stulta viveret.

PH. Istuc crucior, a viro me tali abalienarier,

nam tu quemvis potis es facere ut afluat facetiis;

et quia tecum eram, propterea animo eram ferocior:

eam nobilitatem amittendam video. PY. A! Ne fle. PH. Non queo,

quom te video. PY. HAbe bonum animum. PH. Scio ego quid doleat mihi.

PA. Nam nil miror, si lubenter, Philocomasium, hic eras,

‹si› forma huiius, mores virtus, attinere animum hic tuom,

quom ego servos quando aspicio hunc, lacrumo quia diiungimur.

PH. Opsecro licet complecti priu' quam proficisco? PY. Licet.

PH. O mi ocule, o mi anime. PA. Opsecro, tene mulierem,

ne adfligatur. PY. Quid istuc quaesost? PA. Quia aps te abit, animo male

factum est huic repente miserae. PY. Curre intro atque ecferto aquam.

PA. Nil aquam moror, quiescat malo. Ne interveneris,

quaeso, dum resipiscit. PY. Capita inter se nimi' nexa hisce habent.

Non placet. Labra a labellis aufer, nauta, cave malum.

PL. Temptabam spirarent an non. PY. Aurem admotam oportuit.

PL. Si magi' vis, eam omittam. PY. Nolo: retineas. PA. Fio miser.

PY. Exite atque ecferte huc intus omnia quae isti dedi.

PA. Etiam nunc saluto te, ‹Lar› familiaris, priu' quam eo.

Conservi conservaeque omnes, bene valete et vivite,

bene quaeso inter vos dicatis † et me † apsenti tamen.

PY. Age, Palaestrio, bono animo es. PA. Eheu! Nequeo quin fleam,

quom aps te abeam. PY. Fer aequo | animo. PA. Scio ego quid doleat mihi.

PH. Sed quid hoc? Quae res? Quid video? Lux, salve * * *

PL. * ‹salve.› Iam resipisti? PH. Opsecro, quem amplexa sum

hominem? Perii! Sumne ego apud te? PL. Ne time, voluptas mea.

PY. Quid istuc est negoti? PA. Animus hanc modo hic reliquerat.

Metuoque et timeo ne hoc tandem propalam fiat nimis.

PY. Quid id est? PA. Nos secundum ferri nunc per urbem haec omnia,

ne quis tibi hoc vitio vortat. PY. Mea, non illorum dedi:

parvi ego illos facio. Agite, ite cum dis benevolentibus.

PA. Tua ego hoc caussa dico. PY. Credo. PA. Iam vale. PY. Et tu bene vale.

PA. Ite cito, iam ego adsequar vos: cum ero pauca volo loqui. -

Quamquam alios fideliores semper habuisti tibi

quam me, tamen tibi habeo magnam gratiam rerum omnium;

et, si | ita sententia esset, tibi servire malui

multo quam alii libertus esse. PY. Habe animum bonum.

PA. Eheu, quom venit mi in mentem ut mores mutandi sient,

muliebres mores discendi, obliviscendi stratiotici!

PY. Fac sis frugi. PA. Iam non possum, amisi omnem lubidinem.

PY. I, sequere illos, ne morere. PA. Bene vale. PY. Et tu bene vale.

PA. Quaeso memineris, si forte liber fieri occeperim

(mittam nuntium ad te), ne me deseras. PY. Non est meum.

PA. Cogitato identidem tibi quam fidelis fuerim.

Si id facies, tum demum scibis tibi qui bonu' sit, qui malus.

PY. Scio et perspexi saepe. PA. Verum quom antehac, hodie maxume

scies: immo hodie † meorum † factum faxo post dices magis.

PY. Vix reprimor quin te manere iubeam. PA. Cave istuc feceris:

dicant te mendacem nec verum esse, fide nulla esse te,

dicant servorum praeter me esse fidelem neminem.

Nam si honeste censeam te facere posse, suadeam;

verum non potest. Cave faxis. PY. Abi iam. PA. Patiar quidquid est.

PY. Bene vale igitur. PA. Ire meliust strenue. - PY. Etiam nunc vale.

Ante hoc factum hunc sum arbitratus semper servom pessumum:

eum fidelem mihi esse invenio. Quom egomet mecum cogito,

stulte feci qui hunc amisi. Ibo hinc intro nunciam

ad amores meos. Sed, sensi, hinc sonitum fecerunt fores.

PUER PYRGOPOLINICES

PU. Ne me moneatis, memini ego officium meum,

ego † nam † conveniam illum, ubi ubi est gentium;

investigabo, operae non parco meae.

PY. Me quaerit illic. Ibo huic puero obviam.

PU. Ehem, te quaero. Salve, vir lepidissume,

cumulate commoditate, praeter ceteros

duo di quem curant. PY. Qui duo? PU. Mars et Venus.

PY. Facetum puerum! PU. Intro te ut eas opsecrat,

te volt, te quaerit, teque exspectans expetit.

Amanti fer opem. Quid stas? Quin intro is? PY. Eo. -

PU. Ipsus illic sese iam impedivit in plagas;

paratae insidiae sunt: in statu stat senex,

ut adoriatur moechum, qui formast ferox,

qui omnis se amare credit, quaeque aspexerit

mulier: eum oderunt qua viri qua mulieres.

Nunc in tumultum ibo: intus clamorem audio. -

ACTUS V

PERIPLECTOMENUS PYRGOPOLLINICES CARIO LORARII SCELEDRUS

PE. Ducite ; si non sequitur, rapite sublimen foras,

facite inter terram atque caelum ut siet, discindite.

PY. Opsecro hercle, Periplectomene, te. PE. Nequiquam hercle opsecras.

Vide ut istic sit acutus, Cario, culter probe.

CA. Quin iamdudum gestit moecho hoc abdomen adimere,

ut faciam quasi puero in collo pendeant crepundia.

PY. Perii! PE. Haud etiam, numero hoc dicis.

CA. Iamne ‹ego› in hominem involo?

PE. Immo etiam priu' verberetur fustibus. CA. Multum quidem.

* * * * * *

PE. Qur es ausus subigitare alienam uxorem, inpudens?

PY. Ita me di ament, ultro ventumst ad me. PE. Mentitur, feri.

PY. Mane dum narro. PE. Quid cessatis? PY. Non licet mi dicere?

PE. Dice. PY. Oratus sum ad eam ut irem. PE. Qur ire ausu's? Em tibi!

PY. Oiei! Sati' sum verberatus. Opsecro. CA. Quam mox seco?

PE. Ubi lubet: dispennite hominem divorsum et distendite.

PY. Opsecro hercle te ut mea verba audias priu' quam secat.

PE. Loquere. PY. Non de nihilo factumst: viduam hercle esse censui,

itaque ancilla, conciliatrix quae erat, dicebat mihi.

PE. Iura te non nociturum esse homini de hac re nemini,

quod tu hodie hic verberatu's aut quod verberabere,

si te salvom hinc amittemus Venerium nepotulum.

PY. Iuro per Iovem et Mavortem me nociturum nemini,

quod ego hodie vapularim, iureque id factum arbitror;

et si intestatus nunc abeo hinc, bene agitur pro noxia.

PE. Quid si id non faxis? PY. Ut vivam semper intestabilis.

CA. Verberetur etiam, postibi amittendum censeo.

PY. Di tibi bene faciant semper, quom advocatus mihi bene's.

CA. Ergo des minam auri nobis. PY. Quam ob rem? CA. Salvis testibus

ut ted hodie hinc amittamus Venerium nepotulum;

aliter hinc non eibis, ne sis frustra. PY. Dabitur. CA. Magi' sapis.

De tunica et chlamyde et machaera ne quid speres, non feres.

LO. verberon etiam, an iam mittis? PY. Mitis sum equidem fustibus.

Opsecro vos. PE. Solvite istunc. PY. Gratiam habeo tibi.

PE. Si posthac prehendero ego te hic, carebis testibus.

PY. Caussam hau dico. PE. Eamus intro, Cario. - PY. Servos meos

eccos video. Philocomasium iam profecta est? Dic mihi.

SC. Iam dudum. PY. Ei mihi! SC. Magi' dicas, si scias quod ego scio.

Nam illic qui | ob oculum habebat lanam nauta non erat.

PY. Quis erat igitur? SC. Philocomasio amator. PY. Qui tu scis? SC. Scio.

Nam postquam porta exierunt, nihil cessarunt ilico

osculari atque amplexari inter se. PY. Vae misero mihi!

Verba mihi data esse video. Scelu' viri Palaestrio,

is me in hanc inlexit fraudem. Iure factum iudico;

si sic aliis moechis fiat, minus hic moechorum siet,

magi' metuant, minus has res studeant. Eamus ad me. Plaudite.