PHAEDRVS AD EVTYCHVM
Phaedri libellos legere si desideras,
uaces oportet, Eutyche, a negotiis,
ut liber animus sentiat uim carminis.
"Verum" inquis "tanti non est ingenium tuum
momentum ut horae pereat officiis meis."
Non ergo causa est manibus id tangi tuis,
quod occupatis auribus non conuenit.
Fortasse dices: "aliquae uenient feriae,
quae me soluto pectore ad studium uocent."
Legesne quaeso potius uiles nenias,
impendas curam quam rei domesticae,
reddas amicis tempora uxori uaces,
animum relaxes otium des corpori,
ut adsuetam fortius praestes uicem?
Mutandum tibi propositum est; ut uitae genus
intrare si Musarum limen cogites.
Ego quem Pierio mater enixa est iugo,
in quo tonanti sancta Mnemosyne Ioui
fecunda nouies Artium peperit chorum,
quamuis in ipsa natus sim Phoebi schola
curamque habendi penitus corde eraserim
et laude in utiam hanc haut inuita incubuerim,
fastidiose tamen in coetum recipior.
Quid credis illi accidere, qui magnas opes
exaggerare quaerit omni uigilia,
docto labori dulce praeponens lucrum?
Sed iam quodcumque fuerit, ut dixit Sinon
ad regem cum Dardaniae perductus foret,
librum exarabo tertium Aesopi stilo
honori et meritis dedicans illum tuis.
Quem si leges laetabor; sin autem minus,
habebunt certe quo se oblectent posteri.
1. ANVS AD AMPHORAM
Anus iacere uidit epotam amphoram,
adhuc Falerna faece ex testa nobili
odorem quae iucundum late spargeret.
Hunc postquam totis auida traxit naribus:
"o suauis anima, quale in te dicam bonum
antehac fuisse, tales cum sint reliquiae?"
Hoc quo pertineat dicet qui me nouerit.
2. PANTHERA ET PASTORES
Solet a despectis par referri gratia.
Panthera inprudens olim in foueam decidit.
Videre agrestes; alii fustes congerunt,
alii onerant saxis; quidam contra miseriti
periturae quippe quamuis nemo laederet,
misere panem ut sustineret spiritum.
Nox insecuta est; abeunt securi domum,
quasi inuenturi mortuam postridie.
At illa uires ut refecit languidas,
ueloci saltu fouea sese liberat
et in cubile concito properat gradu.
Paucis diebus interpositis prouolat,
pecus trucidat, ipsos pastores necat,
et cuncta uastans saeuit irato impetu.
Tum sibi timentes, qui ferae pepercerant
damnum haut recusant, tantum pro uita rogant.
At illa: "Memini quis me saxo petierit,
quis panem dederit; uos timere absistite;
illis reuertor hostis qui me laeserunt."
3. AESOPVS ET RVSTICVS
Vsu peritus hariolo ueracior
uulgo esse fertur, causa sed non dicitur,
notescet quae nunc primum fabella mea.
Habenti cuidam pecora pepererunt oues
agnos humano capite. Monstro territus
ad consulendos currit maerens hariolos.
Hic pertinere ad domini respondet caput
et auertendum uictima periculum.
Ille autem adfirmat coniugem esse adulteram
et insitiuos significari liberos,
sed expiari posse maiore hostia.
Quid multa? uariis dissident sententiis
hominisque curam cura maiore adgrauant.
Aesopus ibi stans, naris emunctae senex,
natura numquam uerba cui quiuit dare:
"Si procurare uis ostentum, rustice,
uxores" inquit "da tuis pastoribus."
4. LANIVS ET SIMIVS
Pendere ad lanium quidam uidit simium
inter reliquas merces atque opsonia;
quaesiuit quidnam saperet. Tum lanius iocans:
"Quale" inquit "caput est, talis praestatur sapor."
Ridicule magis hoc dictum quam uere aestimo;
quando ut formosos saepe inueni pessimos
ita turpi facie multos cognoui optimos.
5. AESOPVS ET PETVLANS
Successus ad perniciem multos deuocat.
Aesopo quidam petulans lapidem impegerat.
"Tanto" inquit "melior!" Assem deinde illi dedit,
sic prosecutus: "Plus non habeo mehercules,
sed unde accipere possis monstrabo tibi;
uenit ecce, diues et potens; huic similiter
inpinge lapidem, et dignum accipies praemium."
Persuasus ille fecit quod monitus fuit;
sed spe fefellit impudentem audaciam;
comprensus namque poenas persoluit cruce.
6. MVSCA ET MVLA
Musca in temone sedit et mulam increpans:
"Quam tarda es!" inquit "non uis citius progredi?
Vide ne dolone collum conpungam tibi."
Respondit illa: "Verbis non moueor tuis;
magistrum timeo sella qui prima sedens
tergum flagello temperat lento meum
et ora frenis continet spumantibus.
Quapropter aufer friuolam insolentiam;
ubi non tricandumst ultro currendum scio."
Hac derideri fabula merito potest
qui sine uirtute uanas exercet minas.
7. LVPVS AD CANEM
De Arminio et fratre Flauo.
Quam dulcis sit libertas breuiter proloquar.
Cani perpasto macie confectus lupus
forte occucurrit. Dein salutati inuicem
ut restiterunt: "unde sic quaeso nites?
aut quo cibo fecisti tantum corporis?
Ego, qui sum longe fortior, pereo fame."
Canis simpliciter: "Eadem est condicio tibi,
praestare domino si par officium potes."
"Quod?" inquit ille. "Custos ut sis liminis;
a furibus tuearis ei noctu domum."
"Ego uero sum paratus; nunc patior niues
imbresque in siluis, asperam uitam trahens;
quanto est facilius mihi sub tecto uiuere
et otiosum largo satiari cibo?"
"Veni ergo mecum." Dum procedunt aspicit
lupus a catena collum detritum cani.
"Vnde hoc, amice?" "Nihil est." "Dic sodes tamen."
"Quia uideor acer, alligant me interdiu,
luce ut quiescam, ut uigilem nox cum uenerit;
crepusculo solutus qua uisum est uagor.
Adfertur ultro panis; de mensa sua
dat ossa dominus; frustra iactant familia
et, quod fastidit quisque, pulmentarium.
Sic sine labore uenter impletur meus."
"Age; siqua est animus, est an non licentia?"
"Non plane est" inquit. "Fruere quae laudas, canis;
regnare nolo, liber ut non sim mihi."
8. SOROR AD FRATREM
Praecepto monitus saepe te considera.
Habebat quidam filiam turpissimam
idemque insignem facie pulchra filium.
Hi speculum in cathedra matris ut positum fuit
pueriliter ludentes forte inspexerunt.
Hic se formosum iactat; illa irascitur
nec gloriantis sustinet fratris iocos,
accipiens, quid enim, cuncta in contumeliam.
Ergo ad patrem decurrit laesura inuicem
magnaque inuidia criminatur futtilem
uir natus quod rem feminarum tetigerit.
Amplexus ille utrumque et carpens oscula
dulcemque in ambos caritatem partiens:
"Cotidie" inquit "speculo uos uti uolo,
Tu formam ne corrumpas nequitiae malis,
tu faciem ut istam moribus pingas bonis."
9. SOCRATES AD AMICOS
Vulgare amici nomen, sed rara est fides.
Cum paruas aedes sibi fundasset Socrates
(cuius non fugio mortem, si famam adsequar,
et cedo inuidiae, dummodo absoluar cinis),
ex populo sic nescioquis, ut fieri solet:
"Quaeso, tam angustam talis uir ponis domum?"
"Vtinam" inquit "ueris hanc amicis impleam!"
10. POETA DE CREDERE ET NON CREDERE
Periculosum est credere et non credere.
Vtriusque exemplum breuiter ut ponam rei,
Hippolytus obiit, quia nouercae creditum est;
Cassandrae quia non creditum, ruit Ilium.
Ergo exploranda est ueritas multum prius
quam stulte prona iudicet sententia.
Sed fabulosa ne uetustas eleuet,
narrabo tibi memoria quod factum est mea.
Maritus quidam cum diligeret coniugem
togamque puram iam pararet filio,
seductus in secretum a liberto est suo,
sperante heredem suffici se proximum.
Qui cum de puero multa mentitus foret
et plura de flagitiis castae mulieris,
adiecit id quod sentiebat maxime
doliturum amanti, uentitare adulterum
stuproque turpi pollui famam domus.
Incensus ille falso uxoris crimine
simulauit iter ad uillam clamque in oppido
subsedit; deinde noctu subito ianuam
intrauit, recta cubiculum interius petens
in quo dormire mater natum iusserat
aetatem adultam seruans diligentius.
Dum quaerunt lumen, dum concursant familia,
irae furentis impetum non sustinens
ad lectum uadit, temptat in tenebris caput.
Vt sentit tonsum, gladio pectus transigit,
nihil introspiciens, dum dolorem uindicet.
Lucerna adlata simul adspexit filium
santamque uxorem dormientem cubiculo,
sopita primo quae nil somno senserat,
repraesentauit in se poenam facinoris
et ferro incubuit quod credulitas strinxerat.
Accusatores postularunt mulierem
Romamque pertraxerunt ad centumuiros.
Maligna insontem deprimit suspicio,
quod bona possidit. Stant patroni fortiter
causam tuentes innocentis feminae.
A Diuo Augusto tunc petierunt iudices
ut adiuuaret iuris iurandi fidem,
quod ipsos error implicuisset criminis.
Qui postquam tenebras dispulit calumniae
Certumque fontem ueritatis repperit:
"luat" inquit "poenas causa libertus mali;
namque orbam nato simul et priuatam uiro
miserandam potius quam damnandam existimo.
Quodsi delata perscrutatus crimina
paterfamilias esset si, mendacium
subtiliter limasset, a radicibus
non euertisset scelere funesto domum."
Nil spernat auris, nec tamen credas statim,
quandoquidem et illi peccant quos minime putes,
et qui non peccant inpugnantur fraudibus.
Hoc admonere simplices etiam potest,
opinione alterius nequid ponderent;
ambitio namque dissidens mortalium
aut gratiae subscribit aut odio suo;
erit ille notus quem per te cognoueris.
Haec exsecutus sum propterea pluribus.
Breuitate nimia quoniam quosdam offendimus.
11. EVNVCHVS AD IMPROBVM
Eunuchus litigabat cum quodam inprobo;
qui super obscena dicta et petulans iurgium
damnum insectatus est amissi corporis.
"En" ait "hoc unum est, cur laborem ualidius,
integritatis ... testes quia desunt mihi.
Sed quid fortunae, stulte, delictum arguis?
Id demum est homini turpe quod meruit pati."
12. PVLLVS AD MARGARITAM
In stercuilino pullus gallinacius
dum quaerit escam margaritam repperit.
"Iaces indigno quanta res" inquit "loco!
Hos siquis pretii cupidus uidisset tui,
olim redisses ad splendorem pristinum.
Ego cur te inueni, potior cui multo est cibus?
Nec tibi prodesse nec mihi id quicquam potis."
Hoc illis narro qui me non intellegunt.
13. APES ET FVCI VESPA IVDICE
Apes in alta fecerant quercu fauos;
hos fuci inertes esse dicebant suos.
Lis ad forum deducta est uespa iudice.
Quae genus utrumque nosset cum pulcherrime,
legem duabus hanc proposuit partibus:
"non inconueniens corpus et par est colos,
in dubium plane res ut merito uenerit.
Sed ne religio peccet inprudens mea,
aluos accipite et ceris opus infundite,
ut ex sapore mellis et forma faui,
de quis nunc agitur, auctor horum appareat."
Fuci recusant, apibus condicio placet.
Tunc illa hac litem sustulit sententia:
"apertum est quis non possit aut consueuerit,
quapropter apibus fructum restituo suum."
Hanc praeterissem fabulam silentio,
si pactam fuci non recusassent fidem.
14. DE LVSV ET SEVERITATE
Puerorum in turba quidam ludentem Atticus
Aesopum nucibus cum uidisset, restitit
et quasi delerum risit. Quod sensit simul
derisor potius quam deridendus senex,
arcum retensum posuit in media uia;
"heus!" inquit "sapiens, expedi cur fecerim."
Concurrit populus. Ille se torquet diu
nec questionis positae causam intellegit.
Nouissime succumbit. Tum uictor sophos:
"cito rumpes arcum semper si tensum habueris;
at si laxaris cum uoles erit utilis.
Sic lusus animo debent aliquando dari,
ad cogitandum melior ut redeat tibi."
15. CANIS AD AGNVM
Inter capellas agno palanti canis:
"stulte" inquit "erras; non est hic mater tua";
ouesque segregatas ostendit procul.
"Non illam quaero quae cum libitum est concipit,
dein portat onus ignotum certis mensibus,
nouissime prolapsam effundit sarcinam;
uerum illam quae me nutrit admoto ubere
fraudatque natos lacte, ne desit mihi."
"Tamen illa est potior quae te peperit." "Non ita est.
idne illa sciuit niger an albus nascerer?
Age porro: parere si uoluisset feminam,
quid profecisset, cum crearer masculus?
Beneficium sane magnum natali dedit,
ut exspectarem lanium in horas singulas?
Cuius potestas nulla in gignendo fuit,
cur hac sit potior, quae iacentis miserita est
dulcemque sponte praestat beniuolentiam?
Facit parentes bonitas, non necessitas."
His demonstrare uoluit auctor uersibus
obsistere homines legibus meritis capi.
16. CICADA ET NOCTVA
Humanitati qui se non accommodat
plerumque poenas oppetit superbiae.
Cicada acerbum noctuae conuicium
faciebat, solitae uictum in tenebris quaerere
cauoque ramo capere somnum interdiu.
Rogata est ut taceret; multo ualidius
clamare occepit. Rursus admota prece
accensa magis est. Noctua ut uidit sibi
nullum esse auxilium et uerba contemni inrita,
hac est adgressa garrulam fallacia:
"dormire quia me non sinunt cantus tui,
sonos e cithara quos putes Apollinis,
potarest animus nectar, quod Pallas mihi
nuper donauit; si non fastidis, ueni;
una bibamus." Illa, qua arebat siti,
simul cognouit uocem laudari suam,
cupide aduolauit. Noctua obsepto cauo
trepidantem consectata est et leto dedit.
Sic uiua quod negarat tribuit mortua.
17. ARBORES IN DEORVM TVTELA
Olim quas uellent esse in tutela sua
dii ut legerunt arbores, quercus Ioui,
at myrtos Veneri placuit; Phoebo laurea,
pinus Cybebe, populus celsa Herculi.
Minerua admirans quare sterilis sumerent
interrogauit. Causam dixit Iuppiter:
"honorem fructu ne uideamur uendere."
"At mehercules narrabit quod quis uoluerit,
oliua nobis propter fructum est gratior."
Tum sic deorum genitor atque hominum sator:
"o nata, merito sapiens dicere omnibus.
Nisi utile est quod facimus, stulta est gloria."
Nihil agere quod non prosit fabella admonet.
18. PAVO AD IVNONEM DE VOCE SVA
Pauo ad Iunonem uenit, indigne ferens
cantus luscinii quod sibi non tribuerit;
illum esse cunctis auibus admirabilem,
se desideri simul ac uocem miserit.
Tunc consolandi gratia dixit dea:
"sed forma uincis, uincis magnitudine;
nitor smaragdi collo praefulget tuo
pictisque plumis gemmeam caudam explicas."
"Quo mi" inquit "mutam speciem, si uincor sono?"
"Fatorum arbitrio partes sunt uobis datae;
tibi forma, uires, aquilae, luscinio melos;
augurium coruo, laeua cornici omina;
omnesque propriis sunt contentae dotibus.
Noli adfectare quod tibi non est datum,
delusa ne spes ad querelam reccidat."
19. AESOPVS RESPONDET GARRVLO
Aesopus domino solus cum esset familia,
parare cenam iussus est maturius.
Ignem ergo quaerens aliquot lustrauit domus,
tandemque inuenit ubi lucernam accenderet.
Tum circumeunti fuerat quod iter longius
effecti breuius, namque recta per forum
coepit redire. At quidam ex turba garrulus:
"Aesope, medio sole quid tu lumine?"
"Hominem" inquit "quaero", et abiit festinans domum.
Hoc si molestus ille ad animum rettulit,
sensit profecto se hominem non uisum seni,
intempestiue qui occupato adluserit.
20. IDEM POETA
Supersunt mihi quae scribam, sed parco sciens;
primum Eutyche ne uidear tibi molestior,
distringit quem multarum rerum uarietas;
dein siquis eadem forte conari uelit
habere ut possit aliquid operis residui;
quamuis materiae tanta abundet copia
labori faber ut desit, non fabro labor.
Breuitati nostrae praemium ut reddas peto
quod es pollicitus; exhibe uocis fidem.
Nam uita morti propior fit cotidie,
et hoc minus perueniet ad me muneris
quo plus consumet temporis dilatio.
Si cito rem perages, usus fiet longior;
fruar diutius, si celerius cepero.
languentis aeui dum sunt aliquae reliquiae,
auxilio locus est; olim senio debilem
frustra adiuuare bonitas nitetur tua,
cum iam desierit esse beneficium utile
et mors uicina flagitabit debitum.
Stultum admouere tibi preces existimo.
Tuae sunt partes; fuerunt aliorum prius;
dein simili gyro uenient aliorum uices.
Decerne quod religio, quod patitur fides,
et grauiter me tutare iudicio tuo.
Procliuis ultro cum sit misericordia,
saepe impetrauit ueniam confessus reus;
quanto innocenti iustius debet dari?
Excedit animus quem proposuit terminum;
sed difficulter continetur spiritus,
integritatis qui sincerae conscius
a noxiorum premitur insolentiis.
Qui sint requiris; apparebunt tempore.
Ego quondam legi quam puer sententiam
"palam muttire plebeio piaculum est",
dum sanitas constabit pulchre meminero.