I - MEDEA
1. Quint. VIII, 5, 6: Nam, cum sit rectum, "nocere facile est prodesse difficile," uehementius apud Ouidium Medea dicit
seruare potui: perdere an possim, rogas?
2. Seneca, Suasor. III, 6: Esse autem in tragoedia eius
feror huc illuc,
ut plena deo.
II. EPIGRAMMATA
3. Priscianus V: Ouidius in Epigrammatis
Larte ferox caeso Cossus opima tulit.
4. Quint. IX, 2, 64: apud Ouidium ludentem
cur ego non dicam, Furia, te furiam?
5. Quint. XII, 10, 75 : Lana tincta fuco citra purpuras placet;
at si contuieris eam, lacernae
conspectu melioris obruetur,
ut Ouidius ait.
III. PHAENOMENA
6. Probus in Verg. Georg. I, 138: Ouidius in Phaenomenis, dicens de Perseo
Pliades ante genus septem radiare feruntur,
ex tamen apparent, sub opaca septima nube est.
7. Lactant. Instit. Diu. II, 5: is (Naso) eum librum, quo Phainomena breuiter comprehendit, his tribus uersibus terminauit:
Tot numero talique deus simulacra figura
inposuit caelo perque atras sparsa tenebras
clara pruinosae iussit dare lumina nocti.
IV. PRIAPEVM
8. Seneca, Contr. I, 2, 22 Priapeum III:
Obscure poteram tibi dicere "da mihi, quod tu
des licet assidue, nil tamen inde perit.
Da mihi, quod cupies frustra dare forsitan olim,
cum tenet obsessas inuida barba genas,
quodque Ioui dederat, qui raptus ab alite sacra
miscet amatori pocula grata suo,
quod uirgo prima cupido dat nocte marito,
dum timet alterius uulnus inepta loci."
simplicius multo est "da pedicare" Latine
dicere: quid faciam? crassa Minerua mea est.
Ouidi esse testatur
V. INCERTAE SEDIS FRAGMENTA
9. Seruius ad Verg. Georg. IV, 495: Ouidius
bis rapitur uixitque semel.
10. Porphyrion ad Hor. Carm. II, 5: Gyges] de huius pueri pulchritudine etiam Ouidius locutus est.
11. Paulus Festi Epit.: Ouidius
nymphaeque salaces.
12. Plinius N. H. XXX, 12: Anginis felle anserino cum elaterio et melle citissime succurritur, cerebro noctuae, cinere hirundinis ex aqua calida poto. huius medicinae auctor est Ouidius poeta.
13. Mart. II, 41, 1 sq.:
"ride, si sapis, o puella, ride"
Paelignus, puto, dixerat poeta.
14. Scriptor De Dub. Nomin., Gramm. Lat. 6:
Ouidius
currus crystallo lucidus albo.
15. Id. p. : Ouidius
innumerosque uehes.
16. Charisius, Gramm. Lat. : Ouidius singulariter
uiscere diuiso.
VI. CONTROVERSIA
17. Seneca contr. II, 2 : Haec illo (Nasone) dicente excepta memini: Quicquid laboris est in hoc est, ut uxori uirum et uxorem uiro diligere concedas. Necesse est deinde iurare permittas, si amare permiseris. Quod habuisse nos iusiurandum putas? tu nobis religiosum nomen fuisti: si mentiremur, illa sibi iratum patrem inuocauit, ego socerum. Parce, pater: non peierauimus, ecce obiurgator nostri quam effrenato amore fertur! Queritur quemquam esse filiae praeter se carum. Quid est quod illum ab indulgentia sua auocet? Di boni, quomodo hic amauit uxorem! Amat filiam et abdicat; dolet periclitatam esse et ab eo abducit, sine quo negat se posse uiuere; queritur periculum eius, qua paene caruit hic, qui amare caute iubet. Facilius in amore finem inpetres quam modum. Tu hoc optinebis, ut terminos quos adprobaueris custodiant, ut nihil faciant nisi considerate, nihil promittant nisi ut tu uis facturi, omnia uerba ratione et fide ponderent? Senes sic amant. Pauca nosti, pater, crimina: et litigauimus aliquando et cecidimus et, quod fortasse non putas, peierauimus. Quid ad Patrem pertinet, quod amantes iurant sibi credere? Nec ad deos pertinet. Non est quod tibi placeas, uxor, tamquam prima peccaueris: perit aliqua cum uiro; perit aliqua pro uiro; illas tamen omnis aetas honorabit, omne celebrabit ingenium. Fer, socer, felicitatem tuam. Magnum tibi quam paruo constat exemplum! In reliquum, ut iubes, diligentiores facti sumus; errorem nostrum confitemur; exciderat iurantibus esse tertium, qui magis amaret. Sic, di, sit semper. Perseueras, socer? Recipe filiam: ego qui peccaui poena dignus sum; quare uxori notae catisa sim, socero orbitatis? discedam e ciuitate, fugiam, exulabo, utcumque potero desiderium misera et crudeli patientia perferam: morerer, si solus moriturus essem!
VII. DVBIA
18. Primasius Comment. Epist. ad Hebr. II: Saecula uero, ut Ouidius Naso dicit, dicuntur a sequendo, eo quod sese sequantur atque reuoluantur, teste Varrone.
19. Seruius ad Verg. Georg. I, : Quintilis et Sextilis mutati sunt postea in honorem Iulii Caesaris et Augusti: unde sunt Iulius et Augustus. Sic Ouidius in Fastis.
20. Schol. Bern. ad Verg. Ecl. III, 105: Item caeli spatium Ouidius Naso putei orificium ait, quia tantum caelum patere uidetur, quantum orificium patet.