PROLOGUS
Aesopus auctor quam materiam repperit,
hanc ego poliui uersibus senariis.
Duplex libelli dos est, quod risum mouet
et quod prudentis uitam consilio monet.
Calumniari siquis autem uoluerit,
quod arbores loquantur, non tantum ferae,
fictis iocari nos meminerit fabulis.
1. LVPVS ET AGNVS
Ad riuum eundem lupus et agnus uenerant
siti conpulsi; superior stabat lupus
longeque inferior agnus. Tunc foce improba
latro incitatus iurgii causam intulit.
"Quare", inquit, "turbulentam fecisti mihi
aquam bibenti?" Laniger contra timens:
"Qui possum, quaeso, facere quod quereris, lupe?
A te decurrit ad meos haustus liquor."
Repulsus ille ueritatis uiribus:
"Ante hos sex menses male" ait "dixisti mihi."
Respondit agnus: "Equidem natus non eram."
"Pater hercle tuus" ille inquit "male dixit mihi";
atque ita correptum lacerat, iniusta nece.
Haec propter illos scripta est homines fabula,
Qui fictis causis innocentes opprimunt.
2. RANAE REGEM PETVNT
Athenae cum florerent aequis legibus,
procax libertas ciuitatem miscuit
frenumque soluit pristinum licentia.
Hic conspiratis factionum partibus
arcem tyrannus occupat Pisistratus.
Cum tristem seruitutem flerent Attici
(non quia crudelis ille, sed quoniam grauis
omnino insuetis, onus et coepissent queri),
Aesopus talem tum fabellam rettulit.
Ranae uagantes liberis paludibus
clamore magno regem petiere ab Ioue,
qui dissolutos mores ui compesceret.
Pater deorum risit atque illis dedit
paruum tigillum, missum quod subito uadis
motu sonoque terruit pauidum genus.
Hoc mersum limo cum iaceret diutius,
forte una tacite profert e stagno caput
et explorato rege cunctas euocat.
Illae timore posito certatim adnatant
lignumque supera turba petulans insilit.
Quod cum inquinassent omni contumelia,
alium rogantis regem misere ad Iouem,
inutilis quoniam esset qui fuerat datus.
Tum misit illis hydrum, qui dente aspero
corripere coepit singulas. Frustra necem
fugitant inertes, uocem praecludit metus.
Furtim igitur dant Mercurio mandata ad Iouem
adflictis ut succurrat. Tunc contra deus:
"quia noluistis uestrum ferre" inquit "bonum,
malum perferte." "Vos quoque, o ciues", ait
"hoc sustinete, maius ne ueniat, malum."
3. GRACVLVS SVPERBVS ET PAVO
Ne gloriari libeat alienis bonis,
suoque ut potius habitu uitam degere,
Aesopus nobis hoc exemplum prodidit.
Tumens inani graculus superbia
pennas pauoni quae deciderant sustulit
seque exornauit. Vnde contemnens suos
inmiscet se pauonum formoso gregi.
Illi impudenti pennas eripiunt aui
fugantque rostris. Male mulcatus graculus
redire maerens coepit ad proprium genus;
a quis repulsus tristem sustinuit notam.
Tum quidam ex illis quos prius despexerat:
"contentus nostris si fuisses sedibus
et quod natura dederat uoluisses pati,
nec illam expertus esses contumeliam,
nec hanc repulsam tua sentiret calamitas."
4. CANIS PER FLVVIVM CARNEM FERENS
Amittit merito proprium qui alienum adpetit.
Canis per flumen carnem cum ferret natans,
lympharum in speculo uidit simulacrum suum,
aliamque praedam iam ab alio ferri putans
eripere uoluit; uerum decepta auiditas
et quem tenebat ore dimisit cibum
nec quem petebat adeo potuit tangere.
5. VACCA ET CAPELLA, OVIS ET LEO
Numquam est fidelis cum potenti societas;
testatur haec fabella propositum meum.
Vacca et capella et patiens ouis iniuriae
socii fuere cum leone in saltibus.
Hi cum cepissent ceruum uasti corporis,
sic est locutus partibus factis leo;
"Ego primam tollo; nominor quia rex meast;
secundam, quia sum socius, tribuetis mihi;
tum, quia plus ualeo, me sequetur tertia;
malo adficietur siquis quartam tetigerit."
Sic totam praedam sola improbitas abstulit.
6. RANAE AD SOLEM
Vicinis furis celebres uidit nuptias
Aesopus et continuo narrare incipit:
uxorem quondam Sol cum uellet ducere,
clamorem ranae sustulere ad sidera.
Conuicio permotus quaerit Iuppiter
causam querelae. Quaedam tum stagni incola:
"nunc" inquit "omnes unus exurit lacus
cogitque miseras arida sede emori.
Quidnam futurum est si crearit liberos?"
7.VVLPES AD PERSONAM TRAGICAM
Personam tragicam forte uulpes uiderat:
"o quanta species" inquit "cerebrum non habet!"
Hoc illis dictum est quibus honorem et gloriam
Fortuna tribuit, sensum communem abstulit.
8. LVPVS ET GRVIS
Qui pretium meriti ab inprobis desiderat,
bis peccat, primum quoniam indignos adiuuat,
inpune abire deinde quia iam non potest.
Os deuoratum fauce cum haereret lupi,
magno dolore uictus coepit singulos
inlicere pretio ut illud extraherent malum.
Tandem persuasa est iure iurando gruis,
gulaeque credens colli longitudinem
periculosam fecit medicinam lupo
Pro quo cum pactum flagitaret praemium:
"ingrata es", inquit "ore quae nostro caput
incolume abstuleris: en mercedem postulas?"
9. PASSER AD LEPOREM CONSILIATOR
Sibi non cauere et aliis consilium dare
stultum esse paucis ostendemus uersibus.
Oppressum ab aquila, fletus et dantem graues,
leporem obiurgabat passer: "Vbi pernicitas
nota" inquit "illa est? quid ita cessarunt pedes?"
Dum loquitur, ipsum accipiter necopinum rapit
questuque uano clamitantem interficit.
Lepus semianimus: "mortis en solacium.
Qui modo securus nostra inridebas mala,
simili querela fata deploras tua."
10. LVPVS ETVVLPES IVDICE SIMIO
Quicumque turpi fraude semel innotuit,
etiam si uerum dicit amittit fidem.
Hoc adtestatur breuis Aesopi fabula.
Lupus arguebat uulpem furti crimine;
negabat illa se esse culpae noxiam.
Tunc iudex inter partis sedit simius.
Vterque causam cum perorassent suam,
dixisse fertur simius sententiam:
"tu non uideris perdidisse id quod petis;
te credo subripuisse, quod pulchre negas."
11. ASINVS ET LEO VENANTES
Virtutis expers uerbis iactans gloriam
ignotos fallit, notis est derisui.
Venari asello comite cum uellet leo,
contexit illum frutice et admonuit simul
ut insueta uoce terreret feras,
fugientes ipse exciperet. Hic auritulus
clamorem subito totis tollit uiribus
nouoque turbat bestias miraculo.
Quae dum pauentes exitus notos petunt,
leonis adfliguntur horrendo impetu.
Qui postquam caede fessus est, asinum euocat
iubetque uocem premere. Tunc ille insolens:
"qualis uidetur opera tibi uocis meae?"
"insignis" inquit "sic ut, nisi nossem tuum
animum genusque, simili fugissem metu."
12. CERVVS AD FONTEM
Laudatis utiliora quae contempseris
saepe inueniri testis haec narratio est.
Ad fontem ceruus cum bibisset restitit
et in liquore uidit ecfigiem suam.
Ibi dum ramosa mirans laudat cornua
crurumque nimiam tenuitatem uituperat,
uenantum subito uocibus conterritus
per campum fugere coepit et cursu leui
canes elusit. Silua tum excepit ferum,
in qua retentis inpeditus cornibus
lacerari coepit morsibus saeuis canum.
Tum moriens edidisse uocem hanc dicitur:
"o me infelicem! qui nunc demum intellego
utilia mihi quam fuerint quae despexeram,
et quae laudaram quantum luctus habuerint."
13.VVLPES ET CORVVS
Qui se laudari gaudet uerbis subdolis
fere dat poenas turpi paenitentia.
Cum de fenestra coruus raptum caseum
comesse uellet celsa residens arbore,
uulpes ut uidit blande sic coepit loqui:
"o qui tuarum, corue, pennarum est nitor!
Quantum decorem corpore et uultu geris!
Si uocem haberes, nulla prior ales foret."
At ille stultus dum uult uocem ostendere,
emisit ore caseum, quem celeriter
dolosa uulpes auidis rapuit dentibus.
Tum demum ingemuit corui deceptus stupor.
Hac re probatur, quantum ingenium polleat;
uirtute semper praeualet sapientia.
14. EX SVTORE MEDICVS
Malus cum sutor inopia deperditus
medicinam ignoto facere coepisset loco
et uenditaret falso antidotum nomine,
uerbosis adquisiuit sibi famam strophis.
Hic cum iaceret morbo confectus graui
...
rex urbis, eius experiendi gratia
scyphum poposcit; fusa dein simulans aqua
miscere antidoto in illius se toxicum,
ebibere iussit ipsum posito praemio,
Timore mortis ille tum confessus est
non artis ulla medicae se prudentia,
uerum stupore uulgi factum nobilem.
Rex aduocata contione ... haec addidit:
"quantae putatis esse uos dementiae,
qui capita uestra non dubitatis credere
cui calceandos nemo commisit pedes?"
Hoc pertinere uere ad illos dixerim
quorum stultitia est quaestus inpudentiae.
15. ASINVS AD SENEM PASTOREM
In principatu commutando saepius
nil praeter dominum ciues mutant pauperes.
Id esse uerum parua haec fabella indicat.
Asellum in prato timidus pascebat senex.
Is hostium clamore subito territus
suadebat asino fugere, ne possent capi.
At ille lentus: "quaeso, num binas mihi
Clitellas inpositurum uictorem putas?"
Senex negauit. "Ergo quid refert mea
cui seruiam, clitellas dum portem unicas?"
16. OVIS CERVVS ET LVPVS
Fraudator homines cum aduocat sponsum improbos,
non rem expedire, sed nos induere expetit.
Ouem rogabat ceruus modium tritici
lupo sponsore. At illa praemetuens dolum:
"rapere atque abire semper adsueuit lupus,
tu de conspectu fugere ueloci impetu;
ubi uos requiram cum dies aduenerit?"
17. OVIS, CANIS ET LVPVS
Solent mendaces luere poenas malefici.
Calumniator ab oue cum peteret canis
quem commendasse panem ei se contenderet,
lupus citatus testis non unum modo
deberi dixit, uerum adfirmauit decem.
Ouis damnata falso testimonio
quod non debebat soluit. Post paucos dies
Bidens iacentem in fouea conspexit lupum:
"haec" inquit "merces fraudis a superis datur."
18. MVLIER PARTVRIENS
Nemo libenter recolit qui laesit locum.
Instante partu mulier actis mensibus
humi iacebat flebilis gemitus ciens.
Vir est hortatus corpus lecto reciperet,
onus naturae melius quo deponeret.
"Minime" inquit "illo posse confido loco
malum finiri quo conceptum est initium."
19. CANIS PARTVRIENS
Habent insidias hominis blanditiae mali,
quas ut uitemus uersus subiecti monent.
Canis parturiens cum rogasset ... alteram,
ut fetum in eius tugurio deponeret
facile impetrauit; dein reposcenti locum
preces admouit, tempus exorans breue,
dum firmiores posset catulos ducere.
Hoc quoque consumpto flagitari ualidius
cubile coepit. "Si mihi et turbae meae
par" inquit "esse potueris, cedam loco."
20. CANES FAMELICI
Stultum consilium non modo effectu caret,
sed ad perniciem quoque mortalis deuocat.
Corium depressum in fluuio uiderunt canes.
Id ut comesse extractum possent facilius,
aquam coepere ebibere; sed rupti prius
periere quam quod petierant contingerent.
21. LEO SENEX, APER, TAVRVS ET ASINVS
Quicumque amisit dignitatem pristinam,
ignauis etiam iocus est in casu graui.
Defectus annis et desertus uiribus
leo cum iaceret spiritum extremum trahens,
aper fulmineis uenit ad eum dentibus
et uindicauit ictu ueterem iniuriam.
Infestis taurus mox confodit cornibus
hostile corpus. Asinus ut uidit ferum
inpune laedi, calcibus frontem extudit.
At ille exspirans: "fortis indigne tuli
mihi insultare; te naturae dedecus
quod ferre in morte cogor, bis uideor mori."
22. MVSTELA ET HOMO
Mustela ab homine prensa cum instantem necem
effugere uellet: "quaeso parce" inquit "mihi
quae tibi molestis muribus purgo domum."
Respondit ille: "faceres si causa mea,
gratum esset; iam dedissem ueniam supplici.
Nunc quia laboras ut fruaris reliquiis
quas sunt rosuri, simul et ipsos deuores,
noli imputare uanum beneficium mihi."
Atque ita locutus improbam leto dedit.
Hoc in se dictum debent illi agnoscere
quorum priuata seruit utilitas sibi,
et meritum inane iactant imprudentibus.
23. CANIS FIDELIS
Repente liberalis stultis gratus est,
urum peritis inritos tendit dolos.
Nocturnus cum fur panem misisset cani
obiecto temptans an cibo posset capi:
"heus" inquit "linguam uis meam praecludere,
ne latrem pro re domini? Multum falleris,
namque ista subita me iubet benignitas
uigilare facias ne mea culpa lucrum."
24. RANA RVPTA ET BOS
Inops potentem dum uult imitari perit.
In prato quondam rana conspexit bouem
et tacta inuidia tantae magnitudinis
rugosam inflauit pellem; tum natos suos
interrogauit an boue esset latior.
Illi negarunt. Rursus intendit cutem
maiore nisu, et simili quaesiuit modo,
quis maior esset. Illi dixerunt bouem.
Nouissime indignata dum uult ualidius
inflare sese, rupto iacuit corpore.
25. CANES ET CORCODILLI
Consilia qui dant praua cautis hominibus,
et perdunt operam et deridentur turpiter.
Canes currentes bibere in Nilo flumine,
a corcodillis ne rapiantur, traditum est.
Igitur cum currens bibere coepisset canis,
pota; abscedo sedulo;
sic corcodillus: "quamlibet lambe otio;
noli timere
noli uereri." At ille: "facerem mehercule,
nisi esse scirem carnis te cupidum meae."
26.VVLPES ET CICONIA
Nulli nocendumst; siquis uero laeserit,
multandum simili iure fabella admonet.
Vulpes ad cenam dicitur ciconiam
prior inuitasse, et leui liquidam in marmore
posuisse sorbitionem, quam nullo modo
gustare esuriens potuerit ciconia.
Quae uulpem cum reuocasset, intrito cibo
plenam lagonam posuit; huic rostrum inserens
satiatur ipsa et torquet conuiuam fame.
Quae cum lagonae collum frustra lamberet,
peregrinam sic locutam uolucrem accepimus:
"sua quisque exempla debet aequo animo pati."
27. CANIS ET THESAVRVS ET VVLTVRIVS
Haec res auaris esse conueniens potest
et qui humiles nati dici locupletes student.
Humana effodiens ossa thensaurum canis
inuenit, et uiolarat quia Manes deos
iniecta est illi diuitiarum cupiditas,
poenas ut sanctae religioni penderet.
Itaque aurum dum custodit, oblitus cibi
fame est consumptus; quem stans uulturius super
fertur locutus: "O canis, merito iaces,
qui concupisti subito regales opes
triuio conceptus, educatus stercore."
28. VVLPES ET AQVILA
Quamuis sublimes debent humilis metuere,
uindicta docili quia patet sollertiae.
Vulpinos catulos aquila quondam sustulit
nidoque posuit, pullis escam ut carperet.
Hanc prosecuta mater orare incipit
ne tantum miserae luctum importaret sibi.
Contempsit illa, tuta quippe ipso loco.
Vulpes ab ara rapuit ardentem facem
totamque flammis arborem circumdedit,
hosti dolorem damno minitans sanguinis.
Aquila ut periclo mortis eriperet suos
incolumis natos supplex uulpi tradidit.
29. ASINVS INRIDENS APRVM
Plerumque stulti risum dum captant leuem,
graui destringunt alios contumelia
et sibi inopinum contrahunt periculum.
Asellus apro cum tulisset se obuius:
"salue" inquit "frater". Ille indignans repudiat
officium et quaerit cur sic mentiri uelit.
Asinus demisso pene: "similem si negas
tibi me esse, certe simile est hoc rostro tuo."
Aper cum uellet facere generosum impetum,
repressit iram, et: "facilis uindicta est mihi,
sed inquinari nolo ignauo sanguine."
30. RANE METVENTES TAVRORVM PROELIA
Humiles laborant ubi potentes dissident.
Rana e palude pugnam taurorum intuens:
"heu quanta nobis instat pernicies!" ait.
Interrogata ab alia cur hoc diceret,
de principatu cum illi certarent gregis
longeque ab ipsis degerent uitam boues:
"Est statio separata ac diuersum genus;
expulsus regno nemoris qui profugerit
paludis in secreta ueniet latibula
et proculcatas obteret duro pede.
Ita caput ad nostrum furor illorum pertinet."
31. MILVS ET COLVMBAE
Qui se committit homini tutandum inprobo,
auxilium dum requirit exitium inuenit.
Columbae saepe cum ecfugissent miluum
et celeritate pennae uitassent necem,
consilium raptor uertit ad fallaciam
et genus inerme tali decepit dolo:
"quare sollicitum potius aeuum ducitis,
quam regem me creatis icto foedere,
qui uos ab omni tutas praestem iniuria?"
Illae credentes tradunt sese miluo;
qui regnum adeptus coepit uesci singulas
et exercere imperium saeuis unguibus.
Tunc de reliquis una: "merito plectimur,
huic spiritum praedoni quae commisimus."