SATVRARVM RELIQVIAE
EX LIBRIS I - XXIII
Aetheris et terrae genitabile quaerere tempus
irritata canes quam homo quam planius dicit
consilium summis hominum de rebus habebant
quo populum atque urbem pacto servare potisset
5amplius Romanam .......................
si non amplius, at lustrum hoc protolleret unum
munus tamen fungi et muros servare potissent
accipite ergo animis ..................
et mercedimerae legiones ..............
10infamam incestam turpemque odisse popinam
praetextae ac tunicae Lydorum, opus sordidum omne
psilae atque amphitapoe, villis ingentibus, molles
.............. miracla ciet elephantas ....
haec ubi dicta dedit, ‹fecit› pausam ore loquendi.
15.... non Carneaden si ipsum Orcus remittat
stulte saltatum te inter venisse cinaedos
si me nescire hoc nescis quod quaerere dico,
qua re divinas quicquam? aut qua re sapis ispe?
et si scis, qua re bonus es scire? hoc dare tempta.
*****************************
...................................... ut
nemo sit nostrum quin aut pater optimus divum,
aut Neptunus pater, Liber, Saturnus pater, Mars,
Ianus, Quirinus pater siet ac dicatur ad unum
5.................... ut contendere possem
Thestiados Ledae atque Ixionies alochoeo
concilio antiquo sapiens vir solu' fuisti
[qui vultis] nodum in scirpo, in sano facere ulcus
nam si tu fluctus undasque e gurgite salso
10tollere decreris, venti prius Emathii vim,
ventum, inquam, tollas t c q i l
vellem cum primis, fieri si forte potisset,
vel‹lem› concilio vestrum, quod dicitis olim,
caelicolae, †hic habitum, vellem† adfuissemus priore
15concilio ..................................
porro 'clinopodas''lychnos'que, ut diximus semnos
ante, 'pedes lecti' atque 'lucernas' ...........
.................. 'arutaenae'que, inquit, aquales
............... ut multos mensesque diesque,
20non tamen aetatem, tempestatem hanc scelerosi
mirentur ...............................
*****************************
per saturam aedilem factum qui legibus solvat
quae facies, qui vultus viro? ...........
vultus item ut facies, mors cetera, morbus, venenum
vulturius ..............................
5porro quaecumque et quicumque, ut diximus ante,
obstiterit primo, hoc minuendi *refert res
ad cenam adducam, et primum hisce abdomina thynni
advenientibus priva dabo cephalaeque acarnae
serpere uti gangrena mala atque herpestica posset
10occidunt, Lupe, saperdae te et iura siluri
.... fandam atque auditam iterabimu' ‹famam›
'qui te ‹di›, montane, malum'- ‹tum› ad cetera pergit
....... qua ego nunc ‹huic› Aemilio prae-
canto atque exigo et excanto .........
15impuratum hunc in fauces invasse animamque
elisisse illi, vix vivo homini ac monogrammo
nunc ‹in› nomen iam, quae ex testibus ipse rogando
exculpo, haec dicam ...................
.. homi impuratus, et est impune rapister
20....... quae horis sublata duabus
omnia sunt sole occaso, †ductoque
chirodyti aurati, ricae, thoracia, mitrae
si natibus natricem impressit crassam et capitatam
......... pedicum iam excoquit omne
25......... in vulgam penetrare pilosam
nam quid moetino subrectoque huic opus signo,
ut lurcaretur lardum et carnaria fartim
conficeret? .....................
vivite lurcones, comedones, vivite ventris
30............................. ut iure peritus
non dico: 'uincat licet'; et vagus exul et erret
exlex .................................
quam lepide lexis compostae, ut tesserulae, omnes
arte pavimento atque emblemate vermiculato
35Crassum habeo generum, ne rhetoricoterus tu seis
Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum,
municipem Ponti, Tritani, centurionum,
praeclarorum hominum ac primorum signiferumque,
malvisti dici. graece ergo praetor Athenis,
40id quod malvisti te, cum ad me accedis, saluto:
'chaere' inquam 'Tite'. lictores, turma omnis chorusque
'chaere, Tite'. hinc hostis mi Albucius, hinc inimicus.
quid dicis? cur est factum quod coicis istuc?
quom illico vidissent, Hortensius Postumiusque
45ceteri item, in capulo hunc non esse aliumque cubare
tum facta omnia sunt, circumlatus .......
.............. lustratus, piatus ......
..................... Hostilius contra
pestem permitiemque, Catax quam et Manlius nobis
*****************************
*****************************
*****************************
................................ viamque
degrumabis, uti castris mensor facit olim
................... bis quina octogena videbis
commoda te, Capua quinquaginta atque ducenta
5.......................... et saepe quod ante
optasti, freta, Messanam, Regina videbis
moenia, tum Liparas, Facelinae templa Dianae
tu partem laudis caperes, tu gaudia mecum
partisses ..........................
10illud ad incita cum redit atque internecionem
Symmachus praeterea iam tum depostus bubulcus
exspirans animam, pulmonibus aeger agebat
mantica cantheri costas gravitate premebat
verum haec ludus ibi, susque omnia deque fuerunt,
15susque et deque fuere, inquam, omnia ludus iocusque:
illud opus durum, ut Setinum accessimus finem,
aigilipes montes, Aetnae omnes, asperi Athones
............... longe tria milia passum
Campana Capua ......................
20inde Dicarchitum populos Delumque Minorem
ad portam mille a porta est. exinde Salernum
‹hinc› promontorium remis superamu' Minervae
quattuor hinc Silari ad flumen portumque Alburnum
hinc media remis Palinurum pervenio nox
25... et spatium curando corpore honestum
sumemus ...............................
............................ Bruttace bilingui
praeterea omne iter est hoc labosum atque lutosum
caupona hic tamen una Syra .............
30cernuus extemplo plantas convestit honestas
............... annicula aspera ‹praecox›
............... student hi ligna: videte
ostrea nulla fuit, non purpura, nulla peloris
asparagi nulli .........................
35............... nam mel regionibus illis
incrustatus calix rutai caulis habetur
... exhala›ns tum acidos ex pectore ructus
malas tollimus nos atque utimur ... rictu
............... et pulvino fultus ....
40vertitur oenophori fundus, sententia nobis
broccus Novi nanus dente adverso eminulo hic est
rinoceros ..............................
non peperit, verum postica parte profudit
conturbare animam potis est quicumque adoritur
45................. ille alter abundans
cum septem incolumis pinnis redit ac recipit se
Tantalus, qui poenas, ob facta nefantia poenas
pendit ..............................
permixti lectum, imposui pede pellibus labes
50................................. ergo
e somno pueros cum mane expergitus clamo
crebrae ut scintillae, in stricturis quod genus olim
ferventi ferro .......................
Romanis ludis forus olim ornatus lucernis
55ut pote .................................
******************************
Aeserninus fuit Flaccorum mune‹re› quidam
Samnis, spurcus homo, vita illa dignu' locoque.
cum Pacideaino componitur, optimus multo
post homines natos gladiator qui fuit unus
5................ quamuis bonus ipse
Samnis in ludo ac rudibus civis satis asper
occidam illum equidem et vincam si id quaeritis - inquit.
'Uerum illud credo fore: in os prius accipiam ipse,
quam gladium in stomacho sura ac pulmonibu' sisto.
10odi hominem, iratus pugno, nec longius quicquam
nobis, quam dextrae gladium dum accomodet alter.
usque adeo, studio atque odio illius, efferor ira'
rinocerus velut Aethiopus ................
haerebat mucro gladium‹que› in pectore totum
15haeret verticulis adfixum in posteriore
parte atque articulis: nam ut nobis talus genusque est
su‹bi›cit huic fulcrum, fulmentas quattuor addit
hi prae se portant ingentes munere pisces
triginta numero ...................
20longior hic quam grus, grue tota cum volat olim
Tisiphone Tityi pulmonibus atque adipe unguen
excoctum attulit, Eumenidum sanctissima Erinys?
................ qui edit se, hic comedit me
.................. obtursi ebrius .......
25tum spara, tum ramices portantur, tragula porro
succussatoris taetri tardique caballi
concursaret agros, catulos fetumque ferai
adsequitur nec opinantem, in caput insilit, ipsum
commanducatur totum complexa comestque
30............... ne agitare manu tu
pessulum et hunc vectem possis †cuneis† ipso
quod si nulla potest mulier tam corpore duro
esse, tamen tenero maneat, qui sucu' lacerto
et manus uberi‹bus›, lactanti in sumine, sidat
35cumque hic tam formonsus homo ac te dignus puellus
quo me habeam pacto, tam etsi non quaeris, docebo,
quando in eo numero mansi, quo in maxima non est
pars hominum ...................
ut periisse velis quem visere nolueris, cum
40debueris. hoc 'nolueris' et 'debueris' te
si minus delectat, quod atechnon et Eissocratium hoc
lerodesque simul totum ac symmiraciodes,
non operam perdo, si tu hic ...............
si tam corpus loco validam ac regione maneret
45scriptoris, quam vera manet sententia cordi
............ Rhondes Icadionque ............
querquera consequitur ‹tussim› capitisque dolores
tum lateralis dolor, certissimus nuntius mortis
sed nunc sol is mi in magno maerore ‹metuque›
50tristitia in summa, crepera ‹re›, inventu' salutis
nam si, quod satis est homini, id satis esse potisset,
hoc sat erat: nunc, cum hoc non est, qui credimus porro
divitias ullas animum mi explere potisse?
ante fores autem et triclini limina quidam
55perditus Tiresia tussi grandaevus gemebat
lippus edenda acri assidue ceparius cepa
Laevius pauperem ait se ingentia munera fungi
(maior erat natu) 'non omnia possumus omnes'
'deficit alma Ceres, nec plebes pane potitur'
60intubus praeterea pedibus praetensus equinis
flebile cepe simul lacrimosaeque ordine tallae
........................... adipatam
pultem ............................
sicuti cum primos ficos propola recentis
65protulit et pretio ingenti dat primitus paucos
fiscina fallaci cumulo .................
ponuntur tenues porri
'hic sunt herbae' -inquam- 'quas sevit Iuppiter ipse
**................................... scutam
70ligneolam in cerebro infixit ...........
verum unum cecidisse tamen senis Tiresiai
aequalem constat .......................
......... dic quam cogat vis ire minutim
per commissuras rimarum noctis nigrore
75nam omnibus unu' dolor ‹turpi› re captu' labosque
lascivire pecus nasi rostrique repandum
................... interea stat sentibus pectus
...... non omnibus dormio ..............
absterge lacrimas, et divos ture precemur:
80consilium fassi placent, tu impune luperis
macte, inquam, virtute simulque his viribus esto
possisne elabi, an porro prodenda dies sit
.......... hic solus vigilavit, opinor,
et cum id mi visus facere est, tum retia nexit
85custodem classis catapultas pila sarisas
postquam praesidium castris educere crevit
urceus haut longe Gemino, mixtarius Paulo
da bibere ab summo ....................
ne designati rostrum praetoris pedesque
90spectes ...............................
......... Cecilius pretor ne rusticus fiat
............... servorum est festus dies hic,
quem plane hexametro versu non dicere possis
hortare, illorum si possim pacis potiri
95....... non te porro procedere porcent
........ quid ‹hic› ipsum facere optes
................................. et
id solum adversae fortunae reque resistit
........ 'thauma men' inquit balba, sororem
100lanificam dici, siccam atque abstemiam ubi audit
cui neque iumentum est nec servus nec comes ullus:
bulgam et quidquid habet nummorum secum habet ipse;
cum bulga cenat, dormit, lavit. omnia in una
sunt homini bulga: bulga haec devincta ‹la›certost.
105quem neque Lucanis oriundi montibus tauri
ducere protelo validis cervicibus possent
hoc tu apte credis quemquam latrina petisse?
pluma atque amphitapoe et si aliud quid deliciarum
tres a Deucalione grabatis restibus tenti
110zonatim circum impluvium cinerarius ‹ille›
cludebat ..............................
‹nil› ut discrepet ac ton d'exepraxen Apollon
fiat ............................
....... 'qui te bonus Iuppiter' inquit,
115Crasso Mucius, cum cenabat *dominum fortem
..... e Sicula Luciliu' Sardiniensem
terram ........................
‹et› pretium JredJimet qui vendit equum, musimonem
'salvere iubere salutem est mittere amico
120si nosti, non magnus homo est, nasutu', macellus
nequitia occupat hoc, petulantia prodigitasque
............... peccare impune rati sunt
posse et nobilitate facul propellere iniquos
'suam enim ‹rem› invadere ‹se› atque innubere censent
125haec, inquam, rudet ex rostris atque heiulitabit
concursans, veluti Ancarius, clareque quiritans
******************************
tristis, difficiles sumus, fastidimus bonorum
muginamur, molimur, subducimur .....
primum fulgit, uti caldum ex furnacibus ferrum
iactari caput atque comas, fluitare capronas
5altas, frontibus immissas, ut mos fuit illis
quinque hastae, aureolo cinctu rorarius veles
solem, auram adversam segetem immutasse statumque
quos? oculi non sunt neque nasum? et qualia sunt!
Phryne nobilis illa, ubi amatorem improbius quem
10Rador, subuellor, desquamor, pumicor, ornor,
expolior, pingor .................
ne auriculam obsidat caries, ne vermiculi qui
calda siem ac bene plena, si olorum atque anseris collus
aetatem et faciem, ut saga et bona conciliatrix
15qui te diligat, aetatis facieque tuae se
fautorem ostendat, fore amicum polliceatur
‹ecce› hic est Macedo, si Agrion longiu' flaccet
nunc, praetor, tuus est: meus, si discesseris horno,
Gentius ................................
20............ eodem pacto gannis ......
huncin ego umquam Hyacintho hominem, cortinipotentis
deliciis, contendi? ..................
esuriente leoni ex ore exculpere praedam
iratae ‹leae› ad catulos accedere inultum
25hanc ubi vult male habere, ulcisci pro scelere eius,
testam sumit homo Samiam sibi: 'anu noceo' inquit,
praecidit caulem testisque una amputat ambo
si movet ac simat nares, delphinus ut olim
hunc molere, illam autem ut frumentum vannere lumbis
30dixi. ad principium venio. vetulam atque virosam
uxorem caedam potius quam castrem egomet me
............ cum ad ‹calcem› ...........
... quo gracila est, pernix, quod pectore puro,
quod puero similis .......................
35cum poclo bibo eodem, amplector, labra labellis
fictricis compono, hoc est cum psolocopoumai
tum latu' cimponit lateri et cum pectore pectus
...... et cruribus crura diallaxon
gallinaceus cum victor se gallus honeste
40altius ‹in› digitos primoresque erigit unguis
vinibuas ...............................
permulsam fomento, ‹horto› omnicolore, colustra
at laeva lacrimas muttoni absterget amica
intus modo stet rectus, foris subteminis panus
45lentet opus .........................
quarum et abundemus rerum et quarum indigeamus
...................... giJeria ni sunt
sive adeo hepatia ....................
pistrinum adpositum, posticum, sella, culina
50verum flumen uti, atque ipso divortio ‹aquarum›
iligneis pedibus cercurum currere ut aequis
si omne iter evadit stadiumque acclive tolutim
velle tolutim hic semper ‹et› incepturu' videtur
sallere murenas, mercem in frigdaria ferre
55verum et mercaturae omnes et quaesticuli isti
intuti ..............................
unde pareutactoe, clamides ac barbula prima
hinc ancilia, ab hoc aapices capidasque repertas
praesul ut amptruet inde, ut vulgus redamptruet inde
60tu milli nummum potes uno quaerere centum
frumentarius est: modium hic secum atque rutellum
una adfert ...........................
‹et› latere‹s› qui ducit, habet nihil amplius umquam
quam commune lutum ac paleas caenumque aceratum
65............ quid ergo? si ostrea Cerco
cognorit fluvium, limum ac caenum sapere ipsum
scaberat ut porcus contritis arbore costis
si nihil ad faciem et si olim lupa prostibulumque
nummi opus atque obsi ...................
70quod deformis, senex, arthriticus ac podagrosus
est, quod mancus miserque, exilis, ramite magno
crisabit ut si frumentum clunibus vannat
........ ipsa suo e corio omnia lora
arripio et rostrum labeasque hoc vociferanti
75percutio dentesque advorsus discutio omnis
******************************
.............................. labora
discere, ne te res ipsa ac ratio ipsa refellat
non haec quid valeat, quidue hoc inter sit et illud,
cognoscis. primum hoc, quod dicimus esse poema.
5pars et parva poema .....................
. epistula item quaevis item quaevis non magna poemast.
illa poesis opus totum, tota Ilia unast
una thesis †uel†ut annales Enni atque epos unum,
et maius multo est quam quod dixi ante poema.
10qua propter dico: nemo, qui culpat Homerum,
perpetuo culpat, neque quod dixi ante poesin:
versum unum culpat, verbum, enthymema, poema.
a primum est, hinc incipiam, et quae nomina ab hoc sunt
[deinde] ..........................
15aa primum longa, ‹a› brevi' syllaba; nos tamen unum
hoc faciemus, et uno eodemque ut dicimus pacto
scribemus pacem, placide, Ianum, aridum, acetum,
Ares Ares Graeci ut faciunt ...
fervere, ne longum: vero hoc lictoribu' tradam
20fervit aqua et fervet: fervit nunc, fervet ad annum
........ porro hoc si filius Luci
fecerit, i solum, ut Corneli Cornificique
iam puerei venere, e postremum facito atque i,
ut puerei plures fiant. i si facis solum,
25pupilli, pueri, Lucili, hoc unius fiet
hoc illi factum est uni: tenue hoc facies i:
haec illei fecere, addes e, ut pinguius fiat
mendaci furique addes e, cum dare furei
iusseris ..............................
30meille hominum, duo meilia item: huc e utroque opus; miles
militiam, tenues i. pilam in qua lusimus, pilum
quo piso, tenues. si plura haec feceris pila,
quae iacimus, addes e, peila ut plenius fiat
******************************
. huic .. Terentiae ‹et› Orbiliae Licinus ‹dat›
******************************
... abbibere: ‹hic› non multum est d siet an b
............... atque accurrere scribas
d ne an c non est quod quaeras eque labores
pelliciendu', quod est inducendus, geminat l
******************************
r: non multum est, hoc cacosyntheton atque canina
si lingua dico: nihil ad me, nomen hoc illist
s nostrum et semigraeci quod dicimus sigma
nil erroris habet ..............
5adde soloecismon genera atque vocabula centum
nam veluti intro aliud longe esse atque intus videmus
sic ‹item› apud te aliud longe est, neque idem valet ad te
intro nos vocat ad sese, tenet intus ‹apud se›
******************************
******************************
o curas hominum! o quantum est in rebus inane!
'ne ‹ego› in arce bovem descripsi magnifice!' inquit
improbus, confidens, nequam, malus ‹ut› videatur
....................... horum est
5iudicium: crassis, ut dixi, scribimus, ante:
hoc est, quid sumam, quid non, in quoque locemus
tonsillas quoque ‹prae›ualidis in funibus aptas
fluctibus a ventisque adversis firmiter essent
languor obrepsitque pigror torporque quietis
10quamuis desubito trinis deducere scalis
pone paludatus stabat rorarius velox
annos hic terra iam plures miles Hibera
nobiscum meret ................
praetor noster adhuc, quam spurcos ore quod omnis
15extra castra ut stercus foras eiecit ad unum
. qui in latrina languet ..............
.............. scalprorum forcipiumque
milia viginti ............
................... et uncis
20forcipibus dentes evelleret ......
vasa quoque omnino dirimit non sollo dupundi
hic, ubi concessum, pellesque ut in ordine tentae
.......................... viai
sternendae et iaciendum huc aggerem et id genus rudus
25conventus pulcher: bracae, saga, fulgere, torques
‹ca›elati magni ...................
conicere in versus dictum praeconis volebam
Grani ..........................
Scipiadae magno improbus obiciebat Asellus
30lustrum illo censore malum infelixque fuisse
*****************************
*****************************
Lucius Cotta senex, crassi pater huius, Paconi,
magnus fuit trico nummarius, solvere nulli
lentus ......................
si tricosus, bovinatorque ore improbus duro
5nec mihi amatore hoc opus nec tricone vadato
Quintus Opimius illi, Iugurthini pater huius,
et formosus homo fuit et famosus, utrumque
primo adulescens, posterius dare rectius sese
*****************************
inde venit Romam, tener ipse etiam atque puellus
'quid Decius? Nuculam an confixum vis facere?' inquit
Cassius Gaius hic operarius, quem Cephalonem
dicimus, sectorem furemque, hunc Tullius Quintus
5iudex heredem facit, et damnati alii omnes
non laudare hominem quemquam neque 'mu' facere umquam
*****************************
huic homini quaestore aliquo esse opus atque corago
publicitus qui mi atque e fisco praebet aurum
rugosum atque fami plenum .............
hunc, si quid pueris nobis, me et fratre, fuisset
5firmiter hoc, pariterque tuo sit pectore fixum
assensus sum homini ...................
. quibus fructibus me decollavi .. victus
hunc iuga mulorum protelo ducere centum
non possunt ...........................
10hoc fit idem in cena. dabis ostrea milibus nummum
empta .................................
idem epulo cibus atque epulae Iovis omnipotentis
........ nam sumptibus magnis
extructam ampliter atque .. cum accumbimus mensam
15adde Syracusis sola, pasceolum . aluta
panis, pemma, lucuns, cibus qui purissimus multost
et non, pauper uti, Samio curtoque catino
.... primum dominia atque sodalicia omnia
tollantur .............................
20cui parilem fortuna locum fatumque tulit fors
... unus modo de multis qui ingenio sit
acribus inter se cum armis confligere cernit
aut forte omnino ac fortuna vincere bello.
si forte ac temere omnino, quid rursum ad honorem?
25ut perhibetur iners, ars in quo non erit ulla
*****************************
quem metuas saepe, interdum quem utare libenter
. puncto uno horae qui quoque invasit ...
ipse ecus, non formonsus, gradarius, optimus vector
qui campos collesque gradu perlabitur uno
5Publius Pavus mihi Tubitanus quaestor Hibera
in terra fuit, lucifugus, nebulo, id genus sane
si mihi non praetor siet additus atque agitet me,
non male sit: ille, ut dico, me exenterat unus
dilectum video studiose vulgus habere
10non paucis malle ac sapientibus esse probatum
he pasin nekyessi kataphthimenoisin anassein?
num vetus ille Cato . lacessisse †appellari quod
conscius non erat ipse sibi? ..........
ad regem legatus, Rhodum, Ecbatanam ac Babylonem
15ibo, cercurum sumam ...................
Carpathium mare transuectus cenabis Rhodi
‹qua› Rhodu' Carpathium in pelagus se inclinat apertum
cenam, inquin, nullam neque divo proseciam ullam?
'idne aegre est magis, an quod pane et viscere privo?'
20'quod viscus dederas tu quidem, hoc est: viscera largi'.
cum illud quid faciat, quod manducamur in ore
....................... macrosque palumbes
caseus alium olit .....................
naumachiam licet haec, inquam, alveolumque putare, et
25calces. delectes te; hilo non rectius vivas
quin potius vitam degat sedatus quietam.
'quanto antiquius, quam facere hoc, fecisse videri'
multa homines portenta in Homeri versibus ficta
monstra putant, quorum in primis Polyphemus ducentos
30Cyclops longus pedes, et porro huic maius bacillum
quam malus navi e corbita maximus ulla
uno oculo, pedibusque duobus, dimidiatus
ut porcus .............................
terriculas, Lamias, Fauni quas Pompiliique
35instituere Numae, tremit has, hic omnia ponit.
ut pueri infantes credunt signa omnia aena
vivere et esse homines, sic isti somnia ficta
vera putant, credunt signis cor inesse in aenis.
pergula pictorum, veri nihil, omnia ficta
40..... aut qui nummos tristis inuncat
in numero quorum nunc primus Trebellius multost
Lucius, nam arcessit febris, senium, vomitum, pus
ac de isto sacer ille tocoglyphos ac Syrophoenix
quid facere est solitus? .........
45praeter quam in pretio, primus semisse, secundus
nummo, tertius iam pluris quam totus medimnus
quae gallam bibere ac rugas conducere ventris
farre aceroso, oleis, decumano pane coegit
............... non eragstilus unus
50cum tecum est, quiduis satis est; visuri alieni
sint homines, spiram, pallas, redimicula promit
paenula, si quaeris, cantherius, servus, segestre
utilior mihi quam sapiens .............
scit poeeticon esse, videt tunica et toga quid sit
55vilicum Aristocratem, mediastrinum atque bubulcum
commanducatus corrupit, ad incita adegit
te primum cum istis insanum hominem et cerebrosum
..... nemo est halicarius posterior te
.................. dum miles Hibera
60terrast, atque meret ter sex aetate quasi annos
tintinnabulum abest hinc surpiculique holerorum
truleus pro stomide huic ingens de naribus pendet
hunc milli passum qui vicerit atque duobus
Campanus sonipes succussor, nullus sequetur
65maiore in spatio ac diversus videbitur ire
subicit huic humilem et suffert citus posteriorem
*****************************
*****************************
cur tamen ignaviter hoc praesertim tempore quaeris?
'hoc aliud longe est', inquit qui cepe serebat
'fundi delectat virtus te, vilicu' paulo
strenvior si evaserit' ................
5..................... media est pistrina
'ibat forte aries' inquit 'iam quod genu'! quantis
testibus! vix uno filo hosce haerere putares,
pellicula extrema exaptum pendere onus ingens'
legavit quidam uxori mundum omne penumque.
10quid mundum ‹atque penum?› quid non? quis dividet istuc?
....................................... et
hi quos divitiae producunt et caput ungunt
horridulum ............................
publicitus vendis tamen atque extrema ligurris
15............... Lysippi Iuppiter ista
transibit quadraginta cubita altus Tarento
rex Cotus ille duo hos ventos, austrum atque aquilonem,
novisse aiebat ‹se› solos demagis; istos
ex nimbo austellos nec nosse nec esse putare
20nuptarum te nupta negas, quod vivere Ulixen
speras ................................
si facie facies praestat, si corpore corpus
ut petimen naso aut lumbos cervicibus tangat
num censes calliplocamon callisphyron ullam
25non licitum esse uterum atque etiam inguina tangere mammis
compernem aut varam fuisse Amphitryonis acoetin
Alcmenam, atque alias, ‹He›lenam ipsam denique- nolo
dicere: tute vide atque disyllabon elige quoduis:
K‹oy›ren eupatereiam aliquam rem insignem habuisse,
30verrucam, naevum, punctum, dentem eminulum unum?
................. magna ossa lacertique
apparent homini .......................
cetera contemnit et in usura omnia ponit
non magna: proprium vero nil neminem habere
35si messes facis ‹et› Musas si vendi' Lavernae
'si non it, capito' inquit 'eum, et si calvitur'. ergo
fur dominum? ..........................
................... aeque fruniscor ego ac tu
millia ducentum frumenti tollis medimnum,
40vini mille cadum ......................
rugosi passique senes eadem omnia quaerunt
denique uti stulto nil sit satis, omnia cum sint
sic tu illos fructus quaeras, adversa hieme olim
quis tu uti possis ac delectare domi te
45peniculamento vero reprehendere noli
ut pueri infantes faciunt, mulierculam honestam
sic singillatim nostrum unus quisque movetur
'aurum vis hominem‹ue› habeas'. 'hominem? quid ad aurum?'
qua re, ut dicimus, non video hic quid magno opere optem
50sume diem, qui est visus tibi pulcherrimus unus
rausuro tragicus qui carmina perdit Oreste
*****************************
.......................... Granius autem
non contemnere se et reges odisse superbos
purpureo tersit tunc latas gausape mensas
fingere praeterea, afferri quod quisque volebat:
5illum sumina ducebant atque altilium lanx,
hunc pontes Tiberinus duo inter captus catillo
illi praeciso atque epulis capiuntur opimis
Calpurni saeva lege in Pisonis reprendi,
eduxique animam in primori‹bus ori›bu' naris
10iam disrumpetur, medius iam, ut Marsus colubras
disrumpit cantu, venas cum extenderit omnis
tempestate sua atque eodem uno tempore et horae
dimidio et tribus confectis dumtaxat, eandem
ad quartam ............................
15nugator, cui dem, ac nebulo sit maximus multo
proras despoliate et detundete guberna
dervus neque infidus domino neque inutilis quaquam
. Lucili columella hic situs Metrophanes
primum Pacilius: tesorophylax, pater, abJet
20nasum rectius nunc homini est suraene pedes‹ne›?
. insignis varis cruribus et petilis
. zopyrion labeas caedit utrimque secus
iucundasque puer qui lamberat ore placentas
LIBER XXIV - NIHIL EXSTAT
LIBER XXV
388. CHARISIUS, G.L.K.:
Arabus ... Artemo
387. CHARISIUS, G.L.K.:
†tierei leontado et et pumone ethermo pulas†
LIBER XXVI - SATVRA I
389. PLINIUS, N.H., PRAEF.:
ab indoctissimis
nec doctissimis legi me; Manium Manlium
Persiumve haec legere nolo, Iunium Congum volo.
389. CICERO, DE OR., II:
Persium non curo legere,
...
Laelium Decumum volo;
39. NONIUS:
rediisse ac repedasse, ut Romam vitet, gladiatoribus.
...
Sanctum ego a Metellorum Anxur iam repedabam munere.
391. NONIUS:
cribrum incerniculum, lucernam, in laterem in telam licium.
392. NONIUS:
coniugem infidamque pathicam familiam inpuram domum.
393. NONIUS:
depoclassere aliqua sperans me ac deargentassere
decalauticare, eburno speculo despeculassere.
394. NONIUS:
Ferri tantum, si roget me, non dem quantum auri petit;
si secubitet, sic quoque a me quae roget non impetret.
395. NONIUS:
Homines ipsi hanc sibi molestiam ultro atque aerumnam offerunt;
ducunt uxores, producunt quibus haec faciant liberos.
396. NONIUS:
qua propter deliro et cupidi officium fungor liberum.
LIBER XXVI - SATVRA II
397. NONIUS:
Mihi quidem non persuadetur publiceis mutem meos.
398. NONIUS:
Doctior quam ceteri
sis; has mutes aliquo †tecum† sartas tectas ditias.
399: NONIUS:
Publicanus vero ut Asiae fiam, ut scripturarius
pro Lucilio,id ego nolo et uno hoc non muto omnia.
400. NONIUS:
At libertinus tricorius Syrus ipse ac mastigias
quicum versipellis fio et quicum conmuto omnia.
401. NONIUS:
Pars difflatur vento, pars autem obrigescit frigore.
402. NONIUS:
denique adeo male me accipiunt decimae proveniunt male,
403. NONIUS:
Trado ergo alias nummo porro, quod mihi constat carius.
404. NONIUS:
Munifici comesque amicis nostris videamur viri.
405. NONIUS:
quandoquidem reperti magnis conbibonum ex copiis ...
406. NONIUS:
qui sex menses vitam ducunt, Orco spondent septimum.
407. NONIUS:
Nonne multitudinem
tuorum quam in alvum indidi ista dextra confecisse sibi?
408. NONIUS:
mordicus petere aurum e flamma expediat, e caeno cibum.
409. NONIUS:
Malisne esse? Lautum e mensa, puere, capturu's cibum?
410. NONIUS:
Facile deridemur; scimus capital esse irascier.
LIBER XXVI - SATVRA III
411. NONIUS:
Di monerint meliora, amentiam averruncassint tuam!
412. NONIUS:
Ego enim contemnificus fieri et fastidire Agamemnonis.
413. NONIUS:
Nec Minervae prosperatur pax quod Cassandram
signo deripuit.
414. NONIUS:
Depugnabunt pro te ipsi et morientur ac se ultro
efferent.
415. NONIUS:
Ego ubi quem ex praecordiis
ecfero versum,
416. NONIUS:
At enim dicis, clandestino tibi quod connmisum foret,
neu muttires quidnam neu mysteria ecferres foras.
417. NONIUS:
Quidni? Et tu idem inlitteratum me atque idiotam
diceres.
418. NONIUS:
siquod verbum inusitatum aut zetematium offenderam
LIBER XXVI - SATVRA IV -
419. NONIUS:
Principio physici omnes constare hominem ex anima et corpore
dicunt.
420. NONIUS:
Animo qui aegrotat videmus corpore hunc signum
dare;
421. NONIUS:
tum doloribus confectum corpus animo obsistere.
422. NONIUS:
nequam prius quam venas hominis tetigit ac praecordia.
423. NONIUS:
paucorum atque hoc pacto si nil gustat inter nundinum,
424. NONIUS:
Si hic vestimenta elevit luto,
ab eo risum magnum inprudens ac cachinnum subicit.
425. NONIUS:
ut si elvviem facere per ventrem velis,
cura ne omnibus distento corpore expiret viis.
426. NONIUS:
vestimentis frigus atque horrorem exacturum putet.
427. NONIUS:
Idcirco omnes evasuros censent aegritudinem.
428. NONIUS:
Cum stadio in gymnasio in duplici corpus siccassem pila,
LIBER XXVI - SATVRA V
429. NONIUS:
tuam probatam mi et spectatam maxume adulescentiam.
430. NONIUS:
Haec tu si voles per iuris pectus inrigarier,
431. NONIUS:
Ego si, qui sum et quo folliculo nunc sum indtutus, non queo ...
432. NONIUS:
Curet aegrotum, sumtum homini praebeat, genium suum
defrudet, ali parcat.
433. NONIUS:
Porro amici est bene praecipere, Tusci bene praedicere.
434. LACTANTIUS, DIV. INSTITUT.,:
Homini amico et familiari non est mentiri meum.
435. SERUIUS, AD AEN.:
Mihi necesse est eloqui,
nam scio Amyclas tacendo periise.
436. DONATUS, AD TER., ANDR.:
Metuam ut memoriam retineas ...
437. NONIUS:
Evadat saltem aliquid aliqua quod conatus sum.
438. NONIUS:
Veterem historiam, inductus studio, scribis ad amores tuos;
439. NONIUS:
et quod tibi magno opere cordi est, mihi vehementer displicet,
440. NONIUS:
ut ego effugiam quod te in primis cupere apisci intellego.
441. NONIUS:
summis nitere opibus, at ego contra ut dissimilis siem.
442. NONIUS:
ita uti quisque nostrum e bulga est matris in lucem editus.
443. NONIUS:
Non idcirco extollitur nec vitae vegrandi datur.
444. NONIUS:
Sin autem hoc vident, bona semper petere sapientem [et] putant,
445. NONIUS:
Tibi porro istaec res idcirco est cordi quod rere utilem.
446. NONIUS:
ut Romanus populus victus vei, superatus proellis
saepe est multis, bello vero numquam, in quo sunt omnia.
447. NONIUS:
contra flagitium nescire bello vinci a barbaro
Viriato, Annibale.
448. NONIUS:
quid cavendum tibi censerem, quid vitandum maxume.
449. NONIUS:
Hunc laborem sumas laudem qui tibi ac fructum ferat.
450. NONIUS:
Percrepa pugnnam Popili, facta Corneli cane.
451. NONIUS:
Aggere in iaciendo siquost vineis actis opus,
primum id dant operam ut quamprimum appellant ...
452. NONIUS:
quodque te in tranquillum ex saevis transfers tempestatibus.
453. NONIUS:
Quare hoc colere est satius quam illa, studium omne
hic consumere.
454. NONIUS:
lucorum exactorem Albanum et fulguritarum arborum.
LIBER XXVI - SATVRA VI
455. NONIUS:
Nunc itidem populo placere nolo his cum scriptoribus;
volvimus capere animum illorum.
456. NONIUS:
quam fastidiosum ac vescum vivere.
457. NONIUS:
nisi portenta anguisque volucris ac pinnatos scribitis.
458. NONIUS:
Si miserantur se ipsi, vide ne illorum causa superior
†et loco bono locata sit.
459. NONIUS:
Nunc ignobilitas his mirum ac monstrificabile.
460. NONIUS:
Hic cruciatur fame
frigore inluvie inbalnitie inperfunditie incuria.
461. NONIUS;
squalitate summa ac scabie summa in aerumna obrutam,
neque inimicis invidiosam, neque amico exoptabilem.
462. NONIUS:
suspendatne sese an gladium incumbat, ne caelum bibat.
463. NONIUS;
Rauco contionem sonitu et curvis cogant cornibus.
464. NONIUS:
solus etiam vim de classe prohibuit Vulcaniam.
465. NONIUS:
Domutionis cupidi imperium regis paene inminuimus.
466. NONIUS:
†quod is† intellegebar posse †haud† ad paucos rettuli.
467. NONIUS:
Praeterito tepido glutinator glutino.
LIBER XXVII - SATVRA I
468. NONIUS:
Pacem cum peto cum placo, cum adeo et cum appello meam.
469. NONIUS:
Cum mei me adeunt servuli, non dominam ego appellem meam?
470. NONIUS:
Sospitat, inpertit salutem plurimam et plenissimam.
471. NONIUS:
quam non solum devorare se omnia ac devorrere
472. NONIUS:
Ego enim an perficiam ut me amare expediat?
473. NONIUS:
At metuis porro ne aspectu et forma capiare altera.
474. NONIUS:
Tamen aut verruca aut cicatrix melius; papulae differunt.
475. NONIUS:
Insanum vocant quem maltam ac feminam dici vident
476. NONIUS:
Rerum exploratorem mittam, miserum mendicum petam.
477. NONIUS:
Quae pietas? Monogrammi quinque adducti; pietatem
vocant!
478. NONIUS:
Lignum caedat pensum faciat aedes verrat vapulet.
479. NONIUS:
Ardum miserimum atque infelix lignum sabucum vocat.
LIBER XXVII - SATVRA II
480. NONIUS:
Certa sunt sine detrimento quae inter sese conmodent.
481. NONIUS:
Parcat illi magis qui possit, cui fidem esse existiment.
482: NONIUS:
Ille contra omnia inter plures sensim et pedetemtim foris,
nequem laedat.
483. NONIUS:
Facit idem quod illi qui inscriptum e portu exportant clanculum
ne portorium dent.
484. NONIUS:
Nam hic quidem reditum tibi
talem portendebant, neque alia in re †ulla†
offendere.
485. NONIUS:
nec si paulo minus usurast magna adiutatus diu,
486. NONIUS, 3, :
potius quam non magno messe, non proba vindemia.
487. NONIUS:
viginti an triginta domi vel centum cibicidas alas.
488. NONIUS:
Cocus non curat cauda insignem esse illam, dum pinguis siet;
sic amici quaerunt animum, rem parasiti ac ditias.
489. NONIUS:
Tu Lucilium
credis contenturum, cum me ruperim, summa omnia
fecerim?
490. NONIUS:
nulli me invidere, non strabonem fieri saepius
deliciis me istorum.
491. NONIUS:
quanti vellet quam canicas ac pultem e Magonis manu.
LIBER XXVII - SATVRA III
492. NONIUS:
Quod si paulisper captare atque observare haec volveris,
493. NONIUS:
Rem cognoscas simul, et dictis animum attendas postulo.
494. NONIUS:
et si, maxime quod spero, mutuum hoc mecum facis,
495. NONIUS:
Proferat
ergo iamiam vester ordo scelera quae in se admiserit.
496. NONIUS:
Quod si observas hominem, qui pro commodo et
regno audeat,
497. NONIUS:
aut quod animum induxit semel et utile omnino putat.
498. NONIUS:
Illo oculi deducunt ipsi atque animum spes illuc rapit.
499. NONIUS:
Cum sciam nihil esse in vita proprium mortali datum,
500. NONIUS:
iam qua tempestate vivo certe sine ad me recipio.
501. NONIUS:
re in secunda tollere animos, in mala demittere.
502. NONIUS2:
modo sursum modo deorsum tamquam collus cernui.
503. NONIUS:
Certum est quidquid sit, quasi non sit ferre aequo animo ac fortiter.
504. NONIUS:
id concedere unum atque in eo dare quo superatur manus.
505. NONIUS:
Fuimus pernices, aeternum id nobis sperantes fore.
506. NONIUS:
Si non tamen ad te hoc redibit, tu hoc carebis conmodo.
507. NONIUS:
Paulo hoc melius quam mediocre, hoc minus malum quam ut pessumum.
508. NONIUS:
Metuo ut fieri possit; ergo antiquo ab Arciloco excido.
509. NONIUS:
primum qua virtute sese servitute excluserit.
510. NONIUS:
Rheseis ubi,
Graeci ubi vestri Socratici carti? Quidquid quaeritis,
periimus.
511. NONIUS:
nullo honore, heredis fletu nullo, nullo funere.
512. NONIUS:
Rem, populi salutem fictis versibus Lucilius
quibus potest inpertit, totumque hoc studiose et
sedulo.
LIBER XXVIII - SATVRA I
513. NONIUS :
vitam ac fortunas cui concrediderim meas.
514. NONIUS :
utrum anno an horno tete abstuleris a viro.
515. NONIUS:
Malo hercle vestro, confectores cardinum.
516. NONIUS :
orationem facere conpendi potes;
salve, dum salvo in tergo et tergino licet.
517. NONIUS:
Agite agite fures mendaci arguta manu.
518. NONIUS:
Quid fit? Ballistas iactant centenarias!
519. NONIUS:
Submittas alios siquos possis censeo.
520. NONIUS:
fulmentas †aeneis atque aeneis† subducere.
521. NONIUS:
Pueri praeterea nostris qui subeant iubet.
522. NONIUS:
Coice te intro ac bono animo es.
523. NONIUS:
minitari aperte capitis dicturum diem.
524. PROBUS, AD VERG., ECL., VI:
Hoc cum feceris,
cum ceteris reus una tradetur Lupo.
Non aderit; archais hominem et stoechiis simul
privabit, igni cum et aqua interdixerit.
5Duo habet stoechia, adfuerit anima et corpore
(ge corpus, anima est pneuma); posterioribus
stoechiis si id malverit privabit tamen.
525. NONIUS:
ne hoc faciat atque ex hac is aerumna exeat.
526. NONIUS:
Habes omnem rem; timeo ne accuser.
527. NONIUS:
Lucilli, si in amore inritarit suo.
LIBER XXVIII - SATVRA II
528. NONIUS:
Chremes in medium, in summum lerat Demaenetus.
529. NONIUS:
ephebum quendam quem pareutacton vocant.
530. NONIUS:
Piscium
magnam atque altilium vim interfecisti. At nego.
531. NONIUS:
Verum tu quid agis? Interpella me, ut sciam.
532. NONIUS:
Eidola atque atomus vincere Epicuri volam.
533. NONIUS:
Adde eodem, tristis ac severus philosophus.
534. NONIUS:
Polemon et amavit, morte huic transmisit suam
scolen quam dicunt.
535. NONIUS:
Praeterea haec subsiciva si quando voles opera
536. NONIUS:
nihil parvi ac pensi uti litteras doceas lutum.
537. NONIUS:
aquam te in animo habere intercutem.
538. NONIUS:
cui saepe mille inposui plagarum in diem.
539. NONIUS:
si argenti indiges.
540. NONIUS:
Primo redundat aurum ac thensauri patent.
541. NONIUS:
Hinc ad me hinc, licet;
anus russum ad armillum.
542. NONIUS:
Persuade et transi, sed da quam ob rem transeas.
543. NONIUS:
vel si alio opus sit, fore, si hinc aliquo cesseris.
LIBER XXVIII - SATVRA III
544. NONIUS:
Socraticum quidam tyranno misse Aristippum autumant
...
555. NONIUS:
Quid me fiet? - Siquidem non vis te inprobis conmittere,
556. NONIUS:
Prospiciendum ergo in senectam iam nunc adulescentiaest.
557. NONIUS:
anno vertenti dies
tetri miseri ac religiosi.
558. NONIUS:
In re agenda, ipsa ridicula iactat se †deret†
559. NONIUS:
sarcinatorem esse summum, suere centonem optume.
560. NONIUS:
nec parvo catillo pretio
561. NONIUS:
Conmovet se nusquam neque conmittet, ut pereat sibi ...
LIBER XXVIII - SATVRA IV
562. NONIUS:
Qua re pro facie pro statura Accius ...
563. NONIUS:
Sed fuga fingitur; ut timido pede percitus vadit!
564. NONIUS:
Omnia viscatis manibus leget, omnia sumet,
omnia, crede mihi: presse res auferet omnis.
565. NONIUS:
Tanti se e tenebris montes eis aetera tollent.
566. NONIUS:
ut si progeniem antiquam qua est Maximus Quintus,
qua varicosus vatax ...
567. NONIUS;
quaeque aspectu sunt spurca et odore.
LIBER XXIX - SATVRA I
568. NONIUS:
Apollost numen, qui te antiquis non sinet
deliciis maculam atque ignominiam inponere.
569. NONIUS:
Huc alio cum iter haberet praeteriens venit.
570. NONIUS:
Tu qui iram indulges nimis
manus a muliere abstinere melius est.
571. NONIUS:
colligere auxilium, tam etsi est indigna ut feram.
572. NONIUS:
Deum rex avertat verba obscena!
573. NONIUS:
Subplantare aiunt Graeci.
574. NONIUS:
Concedat homini id quod velit, deleniat,
corrumpat prorsum ac nervos omnes eligat.
575. NONIUS:
ut si id quod concupisset non aptus foret,
576. NONIUS:
Quapropter certum est facere contra ac persequi
et nomen deferre hominis.
577. NONIUS:
Insulta miserum tu quoque in me!
578. NONIUS:
cum ipsi in lutum descendant, cum alios detrahant.
579. NONIUS:
... et si retinere hunc voles,
si longius te producturum et diutius,
580. NONIUS:
Tum illud epiphonei quod etiamnum nobile est.
581 NONIUS:
cum amicis quantum est inter humanum genus
rerumque inter se coniugat communicat!
582. NONIUS:
ut nunc in hac re mihi opem atque auxilium offeras.
583. NONIUS:
Adde alios omnes meo periclo ex ordine.
584. NONIUS:
Favitorem tibi me, amicum, amatorem putes,
585. NONIUS:
habeasque in animo mi admodum causam gravem
fore quae me ab ullo commodo abducat tuo.
586. NONIUS:
cuius sei in periclo feceris periculum,
587. NONIUS:
Hieme unamquamque carpam.
LIBER XXIX - SATVRA II
588. NONIUS:
verum tristis contorto aliquo ex Pacuviano exordio.
589. NONIUS:
primum Crysi cum negat signatam gnatam reddere.
590. NONIUS:
nei rediret ad se atque illam exterminaret miseriam.
591. NONIUS:
nec ventorum flamina
flando suda iter secundent.
592. NONIUS:
Serena caeli numine et salsi fretus.
593. NONIUS:
latere pendens saxa spargens tabo sanie et sanguine atro,
595. NONIUS:
dissociataque omnia ac nefantia.
596. NONIUS:
Hymnis, velim
te id quod verum est credere.
597. NONIUS:
Hymnis, ego animum sic induco, quod tu ab insano
auferas ...
598. NONIUS:
Deierat se non scripsisse et post non scripturum; edi
in consortionem.
599. NONIUS:
Perge, amabo, ac si pote face dignam me ut vobis putem.
600. NONIUS:
Facio.
Ad lenonem venio, tribus in libertatem milibus destino[r].
601. NONIUS:
Hymnis sine eugio ac destina†.
602. NONIUS:
Vos interea lumen auferte atque aulaea obducite.
603. DONATUS, AD TER., PHORM., IV:
Mihi commodum
statuerat dare, vestimenta et in toro reposueram.
604. NONIUS:
mango, non magna mercede, magno quod conduxeris.
605. NONIUS:
Certum scio
esse ita ut dicis; nam mihi erant de illo explorata
omnia.
606. NONIUS:
in me illis spem esse omnem, quovis posse me emungi
bolo.
607. NONIUS:
hic me ubi
videt, subblanditur palpatur caput scabit pedes legit.
608. NONIUS:
Age nunc summam sumptus duc atque aeris alieni simul adde.
609. NONIUS:
Hoc est ratio? Perversa aera summae et subducta
inprobe.
610. NONIUS:
Eodem uno hic modo rationes omnes subducent suas.
611. NONIUS:
dividant differant dissipent distrahant.
LIBER XXIX - SATVRA III
612. NONIUS:
praeterea ut nostris animos adtendere dictis
atque adhibere velis.
613. NONIUS:
consilium patriae legumque oriundus rogator.
614. NONIUS:
Nunc tu
contra venis, vel qui in nuptis noluisse neges te
nec sine permitie?
615. NONIUS:
Haec tum conventus tela insidiasque locavi.
616. NONIUS:
cum manicis catulo collareique, ut fugitivum, deportem.
617. NONIUS:
ubi erat ... copia ...
eicere istum abs te quamprimum et perdere amorem.
618. NONIUS:
At non sunt similes neque dant. Quid si dare vellent?
Acciperesne? Doce.
619. NONIUS:
Hic corpus solidum invenies, hic stare papillas
pectore marmoreo.
620. NONIUS:
Paulisper comedent iam eadem haec se ut polypus
ipsa.
621. FESTUS:
Si vero das quod rogat et si suggeris suppus,
622. NONIUS :
Quae et poscent minus et praebebunt rectius multo
et sine flagitio.
LIBER XXIX - SATVRA IV
623. NONIUS:
Amicos hodie cum inprobo illo audivimus
Lucilio advocasse.
624. NONIUS:
Cohibet domi
maestus se Albinus, repudium quod filiae
remisit.
625 NONIUS:
Quod te intromisi gratiam referat mihi.
626. NONIUS:
primum ex advorso siquod est cenaculum
quo recipiat te.
627. VARRO, DE L. L., VII:
quod tynno capto comium excludunt foras.
628. NONIUS:
Pluteos ex scutis tectaque et testudines
reddet.
629. CHARISIUS, G.L.K., I:
Quis tu homo es? - Nemo sum homo.
630. NONIUS:
Nemo, hos ancipites ferro effringat cardines.
631. NONIUS:
Vecte, atque. ancipiti ferro, effringam cardines.
632. NONIUS:
Vas ex fenestris in caput
deiciunt qui prope ad ostium aspiraverint.
633. NONIUS:
Gnatho, quid actum est? Depilati omnes sumus.
634. NONIUS:
Caede ostium, Gnatho, urgue. Restant, periimus.
635. NONIUS:
Crus lapide? Nihil est. Credam, si te offenderit.
636. NONIUS:
Tu surge mulier, duc te, filum non malum.
637. NONIUS:
deletionem nostri ad unum exercitus.
638. NONIUS:
Hoc tum ille habebat et fere omnem Apuliam.
639. NONIUS:
detrusus tota vi deiectusque Italia.
40. NONIUS:
sic inquam veteratorem illum vetulum lupum
Annibalem acceptum.
641. NONIUS:
cuium viderim in vita mea
epiteugma Apelli longe opera ante alia omnia.
642. NONIUS:
Quid? Quas partiret ipse doctrinas bonis ...
643. NONIUS:
et amabat omnes; nam ut discrimen non facit
neque signat linea alba, ...
644. NONIUS:
sic Socrates in amore et in adulescentulis
meliore paulo facie; signat nil quem amet.
645. NONIUS:
Urguet gravedo saepius culpa tua.
LIBER XXIX - SATVRA V
646. NONIUS:
Cupiditas ex homine * cupido ex stulto numquam tollitur.
647. NONIUS:
Prius non tollas quam animum ex homine atque hominem
ipsum interfeceris.
648. NONIUS:
Quid mihi proderit quam satias iam omnium rerum tenet?
649. NONIUS:
unde domum vix redeat vixque hoc exuat se.
650. NONIUS:
Ventrem alienum maestum fovere, ex molito hordeo
uti cataplasma.
651. NONIUS:
tyroneo et non mortifero adfectus vomicae vulnere.
652. NONIUS:
hoc invenisse unum ad morbum illum, homini vel bellissimum.
653. NONIUS:
Cum cognoris, vitam sine cura exigas.
654, NONIUS:
aetatem istuc tibi laturam, et bellum, si hoc bellum putas.
655. NONIUS:
in gymnasio ut schema antiquo spectatores retineas.
656. NONIUS:
omnia alia, in quibus ecferimur rebus, ne ego multis
loquar.
EX LIBRO XXVIII AVT XXIX
657. PRISCIANUS, G.L.K., II:
Quin amplexetur qui velit; ego non sinam
me amplectier.
658. NONIUS:
Anxit quem febris una atque una apepsia,
vini inquam cyathus unus potuit tollere.
659. AUCTOR, G.L.K., V:
nasum hoc corpusque scutum.
660. PROBUS, G.L.K., IV:
nasum deductius
quam pandius si paulo vellem.
EX LIBRIS XXVI - XXIX
661. SERVIUS AUCTUS, AD AEN., VI:
Scinde calam ut caleas.
662. DONATUS, AD TER., ADELPH., III:
Per hic e re nata sic eius dedit haud malus:
663. FESTUS:
Quo facetior videare et scire plus quam ceteri
pertisum hominem non pertaesum dicere †ferum
nam† genus.
664. PRISCIANUS, G.L.K., II:
a me auxiliatus sies
665. NONIUS:
asparagi molles et virde cyma.
666. Priscianus, G.L.K., II:
omotribes oleum Casinas
667. NONIUS:
atque omnes mandonum gulae.
668. PROBUS, G.L.K., IV:
Austerissimarum herbarum sucos exprimebat,
669. PAULUS, EX FESTO:
Quaenam vox ex tuo ore resonans meo gradu remoram facit?
670. SERUIUS, AD AEN.:
Ecquem Pamphilum
quaeris?
671. AUSONIUS:
subpilo pullo premo.
672. PAULUS, EX FESTO:
neque prodire in altum, proeliari sub vitem procul.
673. NONIUS:
... mercede quae conductae flent alieno in funere
praeficae, multo et capillos scindunt et clamant
magis.
674. NONIUS:
Caput
collo sustentatur, truncus autem coxendicibus.
675. NONIUS:
solus vero soli quid re et quaestu conducat suo.
LIBER XXX - SATVRA I
676. NONIUS:
Inde canino ricto oculisque
involem.
677. NONIUS:
Sensus nutricatum asini caput opprimit ipse.
678. NONIUS:
Est illud quoque mite malum, blandum atque dolosum.
679. NONIUS:
[praestringat oculorum aciem] splendore micanti.
680. NONIUS:
Insperato abiit; quem una angina sustulit hora.
681. NONIUS:
quodque adeo fuerint qui te temnere † superbum.
682. NONIUS:
Nos esse arquatos! Surgamus eamus agamus.
683. NONIUS:
Ut semel in Caeli pugnas te invadere vidi,
684. NONIUS:
sicubi ad aures
fama tuam pugnam praeclaram adlata dicasset.
685. NONIUS:
quantas quoque modo aerumnas quantosque labores
exanclaris.
686. NONIUS:
et virtute tua, et claris conducere cartis.
687. NONIUS:
Haec virtutis tuae chartis monumenta locantur.
688. NONIUS:
et te his versibus interea contentus teneto.
689. NONIUS:
Publicu lege bene ut mereas praesto est tibi quaestor.
690. NONIUS:
Accipiunt leges, populus quibus legibus exlex.
691. NONIUS:
quanti vos faciant socii quom parcere possint.
LIBER XXX - SATVRA II
692. NONIUS:
Conficit ipse comestque.
693. NONIUS:
serus cum e medio ludo bene potus recessit.
694. NONIUS:
cuia opera Troginus calix per castra cluebat.
695. NONIUS:
Scito etenim bene longincum mortalibus morbum
in vino esse ubi qui invitavit dapsilius se.
696. NONIUS:
Omnia tum endo muco videas fervente micare.
697. NONIUS:
unus consterni nobis vetus restibus aptus.
698. NONIUS:
Culcitulae accedunt privae centonibus binis.
699. NONIUS:
Clauda una est pedibus cariosis mensula vino.
700. NONIUS:
Illo quid fiat Lamia et Bitto oxydontes
quod veniunt, illae gumiae evetulae improbae ineptae?
701. PRISCIANUS, G.L.K., II:
quis totum scis iam corpus perolesse bisulcis.
702. NONIUS:
Contra haec invitasse aut instigasse videntur.
703. NONIUS:
pulmentaria ut intibus aut aliqua id genus herba
et ius maenarum, bene habet; sed mictilis haec est.
704. NONIUS:
Deblaterant, blennus bonus rusticus concinit una.
705. NONIUS:
Nemo istum ventrem pertundet. - Delicet, ecquae
intus via, atque videbis.
706. NONIUS:
Ipso cum domino calce omnes excutiamus.
LIBER XXX - SATVRA III
707. NONIUS:
Hoc missum facies, illo me utere libente.
708. NONIUS:
Cuius vultu ac facie ludo ac sermonibus nostris
virginis hoc pretium atque hunc reddebamus honorem.
709. NONIUS:
Anne ego te vacuam atque animosam
Tessalam ut indomitam frenis subigamque domemque.
710. NONIUS:
Tune iugo iungas me anne et succedere aratro
invitam et glebas subigas proscindere ferro?
711. NONIUS:
Hanc vestimentis maculosis tum aspice sis te.
712. NONIUS:
quandoque pudor ex pectore cessit,
713. NONIUS:
Sublatus pudor omnis, licentia fenus refertur.
714. NONIUS:
inberbi androgyni, barbati moechocinaedi.
715. NONIUS:
Maximus si argenti sescentum ac mille reliquit.
Quid vero est, centum ac ducentum possideas si
milia?
716. NONIUS:
quid dare quid sumti facere ac praebere potisset.
717. NONIUS:
curare domi sint
gerdius ancillae pueri onarius textor.
718. FESTUS:
Pistricem validam, si nummi suppeditabunt,
addas empleuron mamphulas quae sciat omnes.
719. NONIUS:
neu qui te ignaro famuli subducere
720. SCHOL. VAT., AD VERG., GEO., II:
Non numquam dabit ipsa aetas quod possit habendo.
721. NONIUS:
sperans aetatem heni eandem me
haec proferre potesse et mansum ex ore daturum.
LIBER XXX - SATVRA IV
722. NONIUS:
quantum havire animus Musarum e fontibus gestit.
723. NONIUS:
Neminis ingenio tantum confidere oportet.
724. NONIUS:
Summatim tamen experiar rescribere paucis.
725. NONIUS:
cui sua committunt mortali claustra Camenae.
726. NONIUS:
Producunt me ad te, tibi me haec ostendere cogunt.
727. NONIUS:
si liceat facere et iam hoc versibus reddere quod do.
728. NONIUS:
et Musconis manum perscribere posse tagacem.
729. NONIUS:
Hoc etiam accipe quod dico, nam pertinet ad rem.
730. NONIUS:
Nolito tibi me male dicere posse putare,
731. NONIUS:
quem scis scire tuas omnes maculasque notasque.
732. NONIUS:
quem sumpturn facis in lustris circum oppida lustrans.
733. NONIUS:
Improbior multo quam de quo diximus ante;
quanto blandior haec, tanto vehementius mordet.
734. NONIUS:
sicuti te quem aequae speciem vitae esse putamus.
735. NONIUS:
Nunc, Gai, quoniam incilans nos laedis vicissim,
736. FESTUS:
nunc ad te redeo ut, quae res me impendet, agatur.
737. NONIUS:
Omnes formonsi, fortes tibi, ego inprobus; esto.
738. NONIUS:
Haec tu me insimulas? Nonne ante in corde volutas?
739. NONIUS:
Hic, ut muscipulae tentae atque ut scorpios cauda
sublata,
740. NONIUS:
Hic in stercore humi stabulique fimo atque sucerdis,
741. NONIUS:
Quid tu istuc curas ubi ego oblinar atque voluter?
742. NONIUS:
Quid servas quo eam quid agam? Quid id attinet ad te?
743. NONIUS:
idque tuis factis saevis et tristibus dictis.
744. NONIUS:
Gaudes cum de me ista foris sermonibus differs.
745. NONIUS:
et maledicendo in multis sermonibus differs.
746. NONIUS:
quod tu nunc laudes culpes non proficis hilum.
747. NONIUS:
Quin totum purges devellas me atque deuras
exultes [adequites] et sollicites.
748. NONIUS:
et sua perciperet retro rellicta iacere,
749. NONIUS:
et sola ex multis nunc nostra poemata ferri.
750. NONIUS:
Gratia habetur utrisque, illisque tibique simitu.
LIBER XXX - SATVRA V
75. NONIUS:
Ruis hoc et colligis omnia furtim.
752. NONIUS:
quom me hoc tempore, nugator, cognoscere non vis.
753. NONIUS:
euplocamo digitis discerniculumque capillo.
754. NONIUS:
aut cum iter est aliquo et causam conmenta viai
aut apud aurificem, ad matrem, cognatam, ad amicam,
755. NONIUS:
aut operatum aliquo in celebri cum aequalibus fano.
756. NONIUS:
iuratam se uni cui sit data deque dicata ...
757. NONIUS:
Sed quid ego haec animo trepidantei dicta profundo?
758. NONIUS:
Vir mare metitur magnum et se fluctibus tradit.
759. NONIUS:
Continuo, simul ac paulo vehementius aura
inflarit, fluctus erexerit extuleritque,
760. NONIUS:
Lana, opus omne perit; pallor tiniae omnia caedunt.
761. NONIUS:
Non datur; admittit nemo; nec vivere ducunt.
762. NONIUS:
Praeservit, labra delingit, delenit amore.
763. NONIUS:
Sic laqueis manicis pedicis mens inretita est.
764. NONIUS:
neque barbam inmiseris istam.
765. NONIUS:
et circumuolitant ficedulae ... turdi
curati cocti.
LIBER XXX - SATVRA VI
766. NONIUS:
leonem
aegrotum et lassum
767. NONIUS:
inluvies scabies oculos huic deque petigo
conscendere.
768. NONIUS:
tristem et corruptum scabie et porriginis plenum.
769. NONIUS:
Deducta tunc voce leo cur tu ipsa venire
non vis huc?
770. NONIUS:
Sed tamen hoc dicas quid sit, si noenu molestum est.
771. NONIUS:
Quid sibi vult, quare fit ut introvorsus et ad te
spectent atque ferant vestigia se omnia prosus?
772. NONIUS:
Multis indu locis sermonibus concelebrarunt
773. NONIUS:
quae quondam populo risu res pectora rumpit.
774. NONIUS:
Calvus Palantino quidam vir non bonus bello,
775. NONIUS:
et saevo ac duro in bello multo optimus hostis.
776. NONIUS:
quae non spectandi studio sed ab ominis taetri
inpulsu ingressus,
777. NONIUS:
Quid quaerimus? Acri
inductum cantu stolidum ...
778. NONIUS:
uti pecudem te asinumque ut denique nasci
praestiterit.
EX LIBRIS INCERTIS
779. FESTUS:
qui schedium facio.
780. SCHOL. BOB., AD CIC., PRO PLANC.:
Prima Pairia Tusculidarum
781. FESTUS:
Priverno Oufentina venit fluvioque Oufente.
782. FESTUS:
Ag pes vocem mittere coepit.
783. CICERO, DE OR., I:
C. Lucilius ... homo tib subiratus.
784. CICERO, DE OR., II:
Quid Decius? Nuculam an confixum vis facere? inquit.
785. PORPHIRIO, AD HOR., SAT., I:
Maenius ... columnam
cum peteret.
786. CICERO, DE NAT. DEOR., I:
Tubulus si Lucius umquam
si Lupus aut Carbo aut Neptuni filius ...
...
putasset
esse deos, tam periurus,
...
tam impurus fuisset?
787. SCHOL AD PERS, I:
Sit me scire volo Decimus mihi conscius Sura
ne damnum faciam.
788. FESTUS:
Nemo hic vindicias neque sacramenta veretur.
789. LACANTIUS, DIU. INSTIT., V:
Nunc vero a mani ad noctem festo atque profesto
totus item pariterque die populusque patresque
iactare indu foro se omnes, decedere nusquam;
uni se atque eidem studio omnes dedere et artiverba
5dare ut caute possint, pugnare dolose,
blanditia certare, bonum simulare virum se,
insidias facere ut si hostes sint omnibus omnes.
790. CHARISIUS, G.L.K., I:
cum illi fora †irant†
791. CHARISIUS, G.L.K.:
cui si coniuret populus vix totus satis sit.
792. SCHOL. AD IUV., X:
cretatumque bovem duc ad Capitolia magna.
793. PORPHYRIO, AD HOR., SAT.:
echinus
cinnabari infectus.
794. PAULUS, EX FESTO, 5, 4:
et pedibus laeva Sicyonia demit honesta.
795. DONATUS, AD TER., ANDR., IV:
Stat sentibus fundus.
796. Iulus Capitulinus, vita Pertinacis:
agrarius mergus
est appellatus.
797. CHARISIUS, G.L.K., I:
Plure foras vendunt quod [pro minore emptum]
798. FESTUS :
quod ... classem quintanam ... adeptus,
799. VARRO, DE L.L., V:
quadrantis ratiti.
800. ISIDORUS, ETYM., XIX:
Hunc catapiratem puer eodem devoret unctum
plumbi pauxillum rodus linique metaxam.
801. PAULUS, EX FESTO, 4, 16:
palmisque misellam depuviit me;
802. DONATUS, AD TER., EUN., IV:
et Hymnidis acri
ex facie florem delegeris.
803. SERGIUS, G.L.K., IV:
Hymnis cantando quae me adservisse ait ad se,
804. VARRO, DE L. L., VII, :
atque aliquas ibi si abreptos clepsere foro qui,
805. GELLIUS, III, 14, -:
Quidni? Et scruta quidem ut vendat scrutarius laudat
praefractam strigilem soleam improbus dimidiatam.
806. FESTUS, :
Porro homines nequam malus ut quartarius cippos
collisere omnes.
807. IULUS RUFINIANUS, R.L.H.:
Non tango quod avarus homo est, quodque improbus
mitto.
808. VARRO, DE L. L., VII:
Nequam et magnus homo laniorum immanis canes ut.
809. DONATUS, AD TER., ANDR., I:
carcer vix carcere dignus.
810. DONATUS, AD TER., ADELPH., II:
animo ac virtutibus
811. SERVIUS AUCTUS, AD AEN, X:
scorta ... Pyrgensia.
812. PAULUS, EX FESTO:
noctipugam medica
813. PORPHYRIO, AD HOR., CARM., I:
Podicis, Hortensi, est ad eam rem nata palaestra.
814. DONATUS, AD TER., EUN., V:
Vicimus, o socii, et magnam pugnavimus pugnam.
815. PAULUS, EX FESTO, 2:
Haec inbubinat at contra te inbulbinat ille.
816. PORPHYRIO, AD HOR., SAT., I:
Perminxi lectum, inposui †pedem† pellibus labes.
817. FESTUS:
baronum ac rupicum squarrosa incondita rostra.
818. NONIUS, 14, 2:
Nam in quibus mendae
omnibus in rebus fiunt fierique potissunt,
819. MACROBIUS, G.L.K., V:
Prodes amicis.
820. NONIUS:
Intereunt labuntur eum rursum omnia vorsum.
821. PORPHYRIO, AD HOR., SAT., I:
Nondum etiam qui haec omnia habebit,
formonsus dives liber rex solus feretur.
822. INTERPRES VERON., AD AEN., IX:
Facti subpudet †ut di†
823. VARRO, DE L. L., VII:
Quid tibi ego ambages †ambiu† scribere coner?
824. FESTUS:
Nequam aurum est; auris quovis vehementius ambit.
825. SCHOL AD IUV., III:
Aurum atque ambitio specimen virtutis virique est.
Tantum habeas tantum ipse sies tantique habearis.
826. FESTUS, C. GLOSS. L., IV, XVIII:
quare me insidiis petis pipas? Da. - Libet inquit.
827. DONATUS, AD TER., EUN., II, 3, 1:
†aes† ait quidam senium atque insulse sophista.
828. FESTUS:
pro obtuso ore pugil pisciniensis reses.
829. NONIUS:
Andronis flacci teget utria.
830. CHARISIUS, G.L.K., I:
gibbere magno.
831. NONIUS:
vernam ac cercupithecon.
832. VARRO, DE L. L., V:
Ergo praetorum est ante et praeire.
833. ISIDORUS, ETYM., XVII ET FESTUS
suberiem, largam nacti hibernacula ponunt.
834. PAULUS, EX FESTO:
decumana Albesia scuta
835. FESTUS:
Vidimus vinctum
thomice ... canabina.
836. FESTUS:
quem praeclarus helops, quem Aegypto sargus movebit.
837. VARRO, DE L.L., VII:
sumere te atque amian.
838. GELLIUS, XX:
Luna alit ostrea et implet echinos, muribus fibras
et iecur addit.
839. CLEDONIUS, G.L.K., V:
purpureamque uvam facit albam pampinum habere.
840. PAULUS, EX FESTO:
mantisa obsonia vincit.
841. CICERO, DE FIN., II:
defusum e pleno chrysizon ... vinum,
...
cui nil dum fit vas et sacculus abstulit ...
842. DIOMEDES, G.L.K.:
et suffocare lacuna
conatur.
843. SCHOL. VATIC., AD VERG., G., IV:
mantela merumque.
844. NONIUS:
impermixtum lymphorem.
845. SCHOL., AD IUV., IX:
Gustavi crustula solus.
846. NONIUS:
et ventrem et gutturem eundem.
847. GELLIUS, IV:
quod sumptum atque epulas victu praeponis honesto.
848. NONIUS:
Magna penus parvo spatio consumpta peribit.
849. SERUIUS, AD AEN.:
Resultabant aedesque lacusque.
850. FESTUS:
vasa quoque omnino redimit non sollo dupundi;
851. PORPHYRIO, AD HOR., SAT., II, 4, :
et velli mappas.
852. FESTUS8:
Tappulam rident legem concenae opimi.
853. PORPHYRIO, AD HOR., SAT., I:
Valeri sententia dia
854. GELLIUS, II:
Fanni centussis misellus.
855. VARRO, DE L. L., IX:
decussis
(sive decussibus est).
856. PAULUS, EX FESTO:
Haec odiosa mihi vitiligo est. - Num dolet? - inquit.
857. PAULUS:
iactans me ut febris querquera terror
858. FESTUS:
inguen ne existat, papulae, tama, ne boa noxit.
859. CHARISIUS, G.L., I:
pedetemptim huc ire salutem.
860. VARRO, DE L. L., VII:
quantum hinnitum atque equitatum.
861. CICERO, AD ATT., XIII:
Sustineas currum ut bonus saepe agitator equosque.
862. GELLIUS, XVIII:
Quis hunc currere ecum nos atque equitare videmus,
his equitat curritque; oculis equitare videmus;
ergo oculis equitat.
863. FESTUS:
pascali pecore ac montano, hirto atque soloce.
864. CHARISIUS, G.L.K., I:
exta acceptoris et unguis.
865. CONSENTIUS, G.L.K., V
ore corupto
866. CHARISIUS, G.L.K., I:
Servandi numeri et versus faciendi
nos Caeli Numeri numerum ut servemus modumque.
867. DONATUS, AD TER, PHORM, I:
Lecti omnes; Atticon hoc est.
868. GELLIUS, VI:
Plane stultitiae plenum est
...
uti numquam id facias quod velis.
869. NONIUS:
saxa et stridor ubi atque rudentum sibilus infit.
870. EXPLANAT. IN DONAT., G.L.K., IV:
Ore salem expiravit amarum.
871. PAULUS, EX FESTO:
ut veles bonus sub vitem qui subicit hastas.
872. FESTUS:
sicuti mechanici cum alto exilvere petauro.
873. ISIDORUS, ETYM., XIX:
Et velut in fabrica fervens cum marculus ferrum
tinnitu multo cum magnis inctibus tundit,
874. SERUIUS AUCTUS, AD AEN., XII:
velut olim
auceps ille facit clam inproviso insidiisque.
875. NONIUS:
(noctem) algu atque nigrore †malam†
876. NONIUS:
tantus conduxerat omnia torpor.
877. VARRO, DE L.L., V:
Vis est vita vides, vis nos facere omnia cogit.
878. DONATUS, AD TER., HEC., III:
Myconi calva omnis iuventus.