LIVII ANDRONICI - FRAGMENTA

2

FABULAE PALLIATAE

GLADIOLUS

pulicesne an cimices an pedes? responde mihi

LUDIUS

corruit quasi ictus secena, haut multo secus.

EX INCERTIS FABULIS

ornamento incedunt gnobiles ignobiles.

adfatim edi bibi lusi

vecorde et malifica vacerra.

lepus tute es; et pulpamentum quaeris!

     

HYMNORUM FRAGMENTA DUBIA

1

iam in altum expulsa lintre.

2

erant et equorum inaurata tapeta.

3

auratae vaginae aurata baltea illis erant.

     

ODUSIA

LIBER I

virum mihi, Camena, insece versutum

(OD. 1, 1)

pater noster, Saturni filie ...

(Od 1, 45)

mea puera, quid verbi ex tuo ore supra fugit?

(OD. 1, 64)

neque tamen te oblitus sum, Laertie noster

(OD. 1, 65)

inque manum suremit hastam ...

(OD. 1, 99)

argenteo polubro, aureo eglutro

(OD. 1, 136 SQ.)

tuque mihi narrato omnia disertim

(OD. 1, 169)

... matrem procitum plurimi venerunt

(OD. 1, 245 sq.)

LIBER II

in Pylum deveniens, aut ibi ommentans

(OD. 2, 317)

LIBER III

ibidemque vir summus adprimus Patroclus

(OD. 3, 110)

LIBER IV

partim errant, nequinont Graeciam redire

(OD. 4, 495)

sancta puer Saturni filia regina

(OD. 4, 513)

apud nympham Atlantis filiam Calypsonem

(OD. 4, 557)

LIBER V

[fragmentum incertae sedis:]

igitur demum Ulixi cor frixit prae pavore

(OD. 5, 297)

LIBER VI

utrum genua amploctens virginem oraret

(OD. 6, 142)

ibi manens sedeto donicum videbis

me carpento vehentem domum venisse

(OD. 6, 295 sq.)

LIBER VIII

tumque remos iussit religare struppis

(OD. 8, 37)

simul ac lacrimas de ore noegeo detersit

(OD. 8, 88)

namque nullum peius macerat humanum

quamde mare saevom vires cui sunt magnae,

topper confringent inportunae undae

(OD. 8, 138 SQ.)

Mercurius cumque eo filius Latonas

(OD. 8, 322 SQ.)

nexebant multa inter se flexu nodorum dubio

(OD. 8, 378 SQ.)

nam diva monetas filia docuit

(OD. 8, 488)

LIBER IX

quoniam audivi paucis gavisi

(OD. 9, 413)

LIBER X

quando dies adveniet, quem profata Morta est.

(OD. 10, 175)

atque escas habemus mentionem

(OD. 10, 177)

topper citi ad aedis venimus Circae

(OD. 10, 252)

LIBER XII

parcentes praemodum

(OD. 12, 321)

LIBER XIII

[fragmentum incertae sedis:]

sic quoque fitum est

(OD. 13, 40)

LIBER XIX

vestis pulla purpurea ampla ...

(OD. 19 225)

[fragmentum incertae sedis:]

dusmo in loco

(OD. 19, 439)

LIBER XX

. . . carnis

vinumque quod libabant anclabatur

(OD. 20, 250 sq.)

LIBER XXIV

deque manibus dextrabus

(OD. 24, 534)

     

TRAGOEDIAE

ACHILLES

sic malos imitabo, tum tu pretium pro noxa dabis.

AEGISTHUS

1

nam ut Pergama

accensa et praeda per participes aequiter

partita est

2

tum autem lascivum Nerei simum pecus

ludens ad cantum classem lustratur

3

iamne oculos specie laetavisti optabili?

4

AGAMEMNON

nemo haece vostrum ruminetur mulieri.

5

sollemnitusque deo litat laudem lubens.

6

CASSANDRA

in sedes conlocat se regias:

Clutemestra iuxtim, tertias natae occupant.

7

ipsus se in terram saucius fligit cadens.

8

AEGISTHUS

quin quod parere [mihi] vos maiestas mea

procat, toleratis temploque hanc deducitis?

AIAX MASTIGOPHORUS

1

mirum videtur, quod sit factum iam diu?

2

praestatur laus virtuti, sed multo ocius

verno gelu tabescit.

ANDROMEDA

conflugae cubi conventu campum totum inumigant

DANAË

etiam minitas? mitte ea quae tua sunt magis quam mea.

EQUOS TROIANUS

da mihi

hasce opes quas peto, quas precor: porrige,

opitula!

HERMIONA

ANDROMACHA

obsecro te, Anciale, matri ne quid tuae advorsus fuas.

TEREUS

1

rarenter venio.

2

nimis pol inpudenter: servis praestolabas?

3

PROCNE

ego puerum interead ancillae subdam lactantem meae,

ne fame perbitat.

4

credito,

cum illo †soror† mea voluntate numquam limavit caput.

INO

CHORUS

et iam purpureo suras include cothurno,

Balteus et revocet volucres in pectore sinus,

pressaque iam gravida crepitent tibi terga pharetra.

derige odorisequos ad certa cubilia canes.

     

EX INCERTIS FABULIS

1

florem anculabant Liberi ex carchesiis.

2

sed qui sunt hi, qui ascendunt altum ocrim?

3

celsosque [in] ocris

arvaque putria et mare magnum.

4

namque Taenari celsos ocris

5

haut ut quem Chiro in Pelio docuit ocri.

6

mulier, quisquis es, te volumus.

7

quo Castalia per struices saxeas lapsu accidit.

8

quem ego nefrendem alui lacteam immulgens opem.

9

dusmo in loco

10

puerarum manibus confectum pulcherrime.

11

quinquertiones praeco in medium provocat.

12

ab suis qui sit ignoretur.