T. MACCI PLAUTI - ASINARIA

2

ARGUMENTUM

Amanti argento filio auxiliarier

Sub imperio vivens volt senex uxorio.

Itaque ob asinos relatum pretium Saureae

Numerari iussit servolo Leonidae.

Ad amicam id fertur. Cedit noctem filius.

Rivinus amens ob praereptam mulierem

Is rem omnem uxori per parasitum nuntiat.

Accurrit uxor ac virum e lustris rapit.

PERSONAE

LIBANUS SERVUS

DEMAENETUS SENEX

ARGYRIPPUS ADULESCENS

CLEARETA LENA

LEONIDA SERVUS

MERCATOR (CHLAMYDATUS?)

PHILAEMIUM MERETRIX

DIABOLUS ADULESCENS

PARASITUS

ARTEMONA MATRONA

SCAENA ATHENIS

PROLOGUS

Hoc agite sultis, spectatores, nunciam,

quae quidem mihi atque vobis res vortat bene

gregique huic et dominis atque conductoribus.

Face nunciam tu, praeco, omnem auritum poplum.

Age nunc reside, cave modo ne gratiis.

Nunc quid processerim huc et quid mi voluerim

dicam: ut sciretis nomen huiius fabulae;

nam quod ad argumentum attinet, sane brevest.

Nunc quod me dixi velle vobis dicere

dicam: huic nomen graece Onagost fabulae;

Demophilus scripsit, Maccus vortit barbare;

Asinariam volt esse, si per vos licet.

Inest lepos ludusque in hac comoedia,

ridicula res est. Date benigne operam mihi

ut vos, ut alias, pariter nunc Mars adiuvet.

ACTUS I

LIBANUS DEMAENETUS

LI. Sicut tuom vis unicum gnatum tuae

superesse vitae sospitem et superstitem,

ita ted optestor per senectutem tuam

perque illam quam tu metuis uxorem tuam,

si quid med erga | hodie falsum dixeris,

ut tibi superstes uxor aetatem siet

atque illa viva vivos ut pestem oppetas.

DE. Per Dium Fidium quaeris: iurato mihi

video necesse esse eloqui quidquid roges.

[ita me opstinate adgressu's ut non audeam

profecto percontanti quin promam omnia.]

Proinde actutum istuc quid sit quod scire expetis

eloquere: ut ipse scibo, te faciam ut scias.

LI. Dic opsecro hercle serio quod te rogem,

cave mihi mendaci quicquam. DE. Quin tu ergo rogas?

LI. Num me illuc ducis ubi lapis lapidem terit?

DE. Quid istuc est? Aut ubi istuc est terrarum loci?

LI. Ubi flent nequam homines qui polentam pinsitant,

apud fustitudinas, ferricrepinas insulas,

ubi vivos homines mortui incursant boves.

DE. Modo pol percepi, Libane, quid istuc sit loci:

ubi fit polenta, te fortasse dicere. LI. Ah.

Neque hercle ego istuc dico nec dictum volo,

teque opsecro hercle ut quae locutu's despuas.

DE. Fiat, geratur mos tibi. LI. Age age, usque exscrea.

DE. Etiamne? LI. Age quaesso hercle usque ex penitis faucibus.

Etiam amplius. DE. Nam quo usque? LI. Usque ad mortem volo.

DE. Cave sis malam rem. LI. Uxoris dico, non tuam.

DE. Dono te ob istuc dictum ut expers sis metu.

LI. Di tibi dent quaequomque optes. DE. Redde operam mihi.

Qur hoc ego ex te quaeram? Aut qur miniter tibi

propterea quod me non scientem feceris?

Aut qur postremo filio suscenseam,

patres ut faciunt ceteri? LI. Quid istuc novi est?

Demiror quid sit et quo evadat sum in metu.

DE. Equidem scio iam filius quod amet meus

istanc meretricem e proxumo Philenium.

Estne hoc ut dico, Libane? LI. Rectam instas viam.

Ea res est. Sed eum morbus invasit gravis.

DE. Quid morbi est? LI. Quia non suppetunt dictis data.

DE. Tune es adiutor nunc amanti filio?

LI. Sine vero, et alter noster est Leonida.

DE. Bene hercle facitis et a me initis gratiam.

Verum meam uxorem, Libane, nescis quali' sit?

LI. Tu primus sentis, nos tamen in pretio sumus.

DE. Fateor eam esse inportunam atque incommodam.

LI. Posterius istuc dicis quam credo tibi.

DE. Omnes parentes, Libane, liberis suis,

qui mi auscultabunt, facient † obsequellam †

quipp' qui mage amico utantur gnato et benevolo.

Atque ego me id facere studeo, volo amari a meis;

volo me patris mei similem, qui caussa mea

nauclerico ipse ornatu per fallaciam

quam amabam abduxit ab lenone mulierem;

neque puduit eum id aetatis sycophantias

struere et beneficiis me emere gnatum suom sibi.

Eos me decretumst persequi mores patris.

Nam me hodie oravit Argyrippus filius

uti sibi amanti facerem argenti copiam;

et id ego percupio opsequi gnato meo:

volo amari † obsecutum † illius, volo amet me patrem.

Quamquam illum mater arte contenteque habet,

patres ut consueverunt: ego mitto omni haec.

Praesertim quom is me dignum quoi concrederet

habuit, me habere honorem eius ingenio decet;

quom me adiit, ut pudentem gnatum aequomst patrem,

cupio esse amicae quod det argentum suae.

LI. Cupis id quod cupere te nequiquam intellego.

Dotalem servom Sauream ‹huc› uxor tua

adduxit, quoi plus in manu sit qua tibi.

DE. Argentum accepi, dote imperium vendidi.

Nunc verba in pauca conferam quid te velim.

Viginti iam usust filio argenti minis:

face id ut paratum iam sit. LI. Unde gentium?

DE. Me defrudato. LI. Maxumas nugas agis:

nudo detrahere vestimenta me iubes.

Defrudem te ego? Age sis tu, sine pennis vola.

Ten ego defrudem, quoi ipsi nihil est in manu

nisi quod tu porro uxorem defrudaveris?

DE. Qua me, qua uxorem, qua tu servom Sauream

potes, circumduce. Aufer; promitto tibi

non offuturum, si | id hodie ecfeceris.

LI. Iubeas una opera me piscari in aëre,

venari autem rete iaculo in medio mari.

DE. Tibi optionem sumito Leonidam,

fabricare quidvis, quidvis comminiscere:

perficito | argentum hodie ut habeat filius

amicae quod det. LI. Quid ais tu, Demaenete?

DE. Quid vis? LI. Si forte in insidias devenero,

tun redimes me, si me hostes interceperint?

DE. Redimam. LI. Tum tu igitur aliud cura quidlubet.

Eo ego ad forum, nisi quid vis. Fietne? DE. Ambula.

Atque audin etiam? LI. Ecce. DE. Si quid te volam,

ubi eris? LI. Ubicumque lubitum erit animo meo.

Profecto nemo est quem iam dehinc metuam mihi

ne quid nocere possit, quom tu mihi tua

oratione omnem animum ostendisti tuom.

Quin te quoque ipsum facio hau magni, si hoc patro.

Pergam quo occepi atque ibi consilia exordiar.

DE. Audin tu? Apud Archibulum ego ero argentarium.

LI. Nempe in foro? DE. Ibi, si quid opus fuerit. LI. Meminero. -

DE. Non esse servos peior hoc quisquam potest

nec magi' vorsutus nec quo ab caveas aegrius.

Eidem homini, si quid recte curatum velis,

mandes: moriri sese misere mavolet

quam non perfectum reddat quod promiserit.

Nam ego illuc argentum tam paratum filio

scio esse quam me hunc scipionem contui.

Sed quid ego cesso ire ad forum quo inceperam?

‹Ibo› atque ibi manebo apud argentarium. -

ARGYRIPPUS

ARG. Sicine hoc fit? Foras aedibus me eici?

Promerenti optume hoccin preti redditur?

Bene merenti mala es, male merenti bona es;

at malo cum tuo, nam iam ex hoc loco

ibo ego ad trisviros vostraque ibi nomina

faxo erunt, capiti' te perdam ego et filiam,

perlecebrae, permities, adulescentum exitium.

Nam mare haud est mare, vos mare acerrumum;

nam in mari repperi, hic elavi bonis.

Ingrata atque inrita esse omnia intellego

quae dedi et quod bene feci, at posthac tibi

male quod potero facere faciam, meritoque id faciam tuo.

Ego pol te redigam eodem unde orta es, ad egestatis terminos.

Ego edepol te faciam ut quae sis nunc et quae fueris scias.

Quae priu' quam istam adii atque amans ego animum meum isti dedi,

sordido vitam oblectabas pane in pannis inopia,

atque ea si erant, magnas habebas omnibus dis gratias;

eadem nunc, quom est melius, me quoius opera est ignoras mala.

Reddam ego te ex fera fame mansuetam, me specta modo.

Nam isti quid suscenseam ipsi? Nihil est, nihil quicquam meret;

tuo facit iussu, tuo imperio paret: mater tu, eadem era es.

Te ego ulciscar, te ego ut digna es perdam atque ut de me meres.

At scelesta viiden ut ne id quidem, me dignum esse existumat

quem adeat, quem conloquatur quoique irato supplicet?

Atque eccam inlecebra exit tandem; opinor hic ante ostium

meo modo loquar quae volam, quoniam intus non licitum est mihi.

CLEARETA ARGYRIPPUS

CL. Unum quodque istorum verbum nummis Philippis aureis

non potest auferre hinc a me si quis emptor venerit;

nec recte quae tu in nos dicis, aurum atque argentum merumst:

fixus hic apud nos est animus tuo' clavo Cupidinis.

Remigio veloque quantum poteris festina et fuge:

quam magi' te in altum capessis, tam aestus te in portum refert.

ARG. Ego pol istum portitorem privabo portorio;

ego te dehinc ut merita es de me et mea re tractare exsequar,

quom tu med ut meritus sum non tractas ‹quom›que eicis domo.

CL. Magis istuc percipimus lingua dici quam factis fore.

ARG. Solus solitudine ego ted atque ab egestate apstuli;

solus si ductem, referre gratiam numquam potes.

CL. Solus ductato, si semper solus quae poscam dabis;

semper tibi promissum habeto hac lege, dum superes datis.

ARG. Qui modus dandi? Nam numquam tu quidem expleri potes;

modo quom accepisti, hau multo post aliquid quod poscas paras.

CL. Quid modist ductando, amando? Numquamne expleri potes?

Modo remisisti, continuo iam ut remittam ad te rogas.

ARG. Dedi equidem quod mecum egisti. CL. Et tibi ego misi mulierem:

par pari datum hostimentumst, opera pro pecunia.

ARG. Male agis mecum. CL. Quid me accusas, si facio officium meum?

Nam neque fictum usquamst neque pictum neque scriptum in poëmatis

ubi lena bene agat cum quiquam amante quae frugi esse volt.

ARG. Mihi quidem te parcere aequomst tandem, ut tibi durem diu.

CL. Non tu scis? Quae amanti parcet, eadem sibi parcet parum.

Quasi piscis itidemst amator lenae:, equam est nisi recens;

is habet sucum, is suavitatem, eum quovis pacto condias

vel patinarium vel assum, vorses quo pacto lubet:

is dare volt, is se aliquid posci, nam ibi de pleno promitur;

neque ille scit quid det, quid damni faciat: illi rei studet.

Volt placere sese amicae, volt mihi, volt pedisequae,

volt famulis, volt etiam ancillis; et quoque catulo meo

subblanditur novos amator, se ut quom videat gaudeat.

Vera dico: ad suom quemque hominem quaestum esse aequomst callidum.

ARG. Perdidici istaec esse vera damno cum magno meo.

CL. Si ecastor nunc habeas quod des, alia verba praehibeas;

nunc quia nihil habes, maledictis te eam ductare postulas.

ARG. Non meum est. CL. Nec meum quidem edepol ad te ut mittam gratiis.

Verum aetatis atque honoris gratia hoc fiet tui,

quia nobis lucro fuisti potius quam decori tibi:

si mihi dantur duo talenta argenti numerata in manum,

hanc tibi noctem honoris caussa gratiis dono dabo.

ARG. Quid si non est? CL. Tibi non esse credam, illa alio ibit tamen.

ARG. Ubi illaec quae dedi ante? CL. Abusa. Nam si ea durarent mihi,

mulier mitteretur ad te, numquam quicquam poscerem.

Diem, aquam, solem, lunam, noctem, haec argento non emo:

cetera quae volumus uti Graeca mercamur fide.

Quom a pistore panem petimus, vinum ex oenopolio,

si aes habent, dant mercem: eadem nos discipulina utimur.

Semper oculatae manus sunt nostrae, credunt quod vident.

Vetus est: "Nihili coactiost" - sis quoiius, non dico amplius.

ARG. Aliam nunc mi arationem despoliato praedicas,

longe aliam, inquam, ‹linguam› praebes nunc atque olim quom dabam,

aliam atque olim quom inliciebas me ad te blande ac benedice.

Tum male aedes quoque adridebant quom ad te veniebam tuae:

me unice unum ex omnibus te atque illam amare aibas mihi;

ubi quid dederam, quasi columbae pulli in ore ambae meo

usque eratis, meo de studio studia erant vostra omnia,

usque adhaerebatis: quod ego iusseram, quod volueram

faciebatis, quod nolebam ac votueram, de industria

fugiebatis, neque conari id facere audebatis prius.

Nunc neque quid velim, neque quid nolim facitis magni, pessumae.

CL. Non tu scis? Hic noster quaestus aucupi simillimust.

Auceps quando conncinnavit areas, offundit cibum;

[aves] adsuescunt: necesse est facere sumptum qui quaerit lucrum;

saepe edunt: semel si sunt captae, rem solvunt aucupi.

Itidem hic apud nos: aedes nobis area est, auceps sum ego,

esca est meretrix, lectus inplex, amatores aves;

bene salutando consuescunt, compellando blanditer,

osculando, oratione vinnula, venustula.

Si papillam pertractavit, haud est ab re‹d› aucupis;

savium si sumpsit, sumere eum licet sine retibus.

Haecine te esse oblitum in ludo qui fuisti tam diu!

ARG. Tua ista culpa est, quae discipulum semidoctum aps te amoves.

CL. Remeato audacter, mercedem si eris nactus: nunc abi.

ARG. Mane, mane, audi. Dic, quid me aequom cenes pro illa tibi dare,

annum hunc ne cum quiquam alia sit? CL. Tene? Viginti minas;

atque ea lege: si alius ad me prius attulerit, tu vale.

ARG. At ego est etiam priu' quam abis quod volo loqui. CL. Dic quod lubet.

ARG. Non omnino iam perii, est relicuom quo peream magis.

Habeo unde istuc quod poscis dum; sed in leges meas

dabo, ut scire possis, perpetuom annum hunc mihi uti serviat

nec quemquam interea alium admittat prosus quam me ad se virum.

CL. Quin, si tu voles, domi servi qui sunt castrabo viros.

Postremo ut voles nos esse, syngraphum facito adferas;

ut voles, ut tibi lubebit, nobis legem imponito:

modo tecum una argentum adferto, facile patiar cetera.

Port[it]orum simillumae sunt ianuae lenoniae:

si adfers, tum patent, sii non est quod des, aedes non patent. -

ARG. Interii si non invenio ego illas viginti minas,

et profecto, nisi illud perdo argentum, pereundum est mihi.

Nunc pergam ad forum atque experiar opibus, omni copia,

supplicabo, exopsecrabo ut quemque amicum videro,

dignos, indignos adire atque experi[ri] certumst mihi,

nam si mutuas non potero, certumst sumam faenore. -

ACTUS II

LIBANUS

LI. Hercle vero, Libane, nunc te meliust expergiscier

atque argento comparando fingere fallaciam.

Iam diu est factum quom discesti ab ero atque abiisti ad forum,

igitur inveniundo argento ut fingeres fallaciam.

Ibi tu ad hoc dici tempus dormitasti in otio.

Quin tu aps te socordiam omnem reice et segnitiem amove

atque ad ingenium vetus vorsutum te recipis tuom?

Serva erum, cave tu idem faxis alii quod servi solent,

qui ad eri fraudationem callidum ingenium gerunt.

Unde sumam? Quem intervortam? Quo hanc celocem conferam?

Impetritum, inauguratumst: quovis admittunt aves,

picus et cornix ab laeva, corvos, parra ab dextera

consuadent; certum herclest vostram consequi sententiam.

Sed quid hoc quod picus ulmum tundit? Hau temerariumst.

Certe hercle ego quantum ex augurio eiius pici intellego,

aut mihi in mundo sunt virgae aut atriensi Saureae.

Sed quid illuc quod exanimatus currit huc Leonida?

Metuo quom illic opscaevavit meae falsae fallaciae.

LEONIDA LIBANUS

LE. Ubi ego nunc Libanum requiram aut familiarem filium,

ut ego illos lubentiores faciam quam Lubentiast?

Maxumam praedam et triumphum is adfero adventu meo.

Quando mecum pariter potant, pariter scortari solent,

hanc quidem quam nactus praedam pariter cum illis partiam.

LI. Illic homo aedis compilavit, more si fecit suo.

Vae illi qui tam indiligenter opservavit ianuam.

LE. Aetatem velim servire, Libanum ut conveniam modo.

LI. Mea quidem hercle liber opera numquam fies ocius.

LE. Etiam de tergo ducentas plagas praegnatis dabo.

LI. Largitur peculium, omnem in tergo thensaurum gerit.

LE. Nam si occasioni huic tempus esse supterduxerit,

numquam edepol quadrigis albis indipiscet postea;

erum in opsidione linquet, inimicum animos auxerit.

Sed si mecum occasionem opprimere hanc quae obvenit studet,

maxumas opimitates, gaudio ecfertissumas

suis eris ille una mecum pariet, gnatoque et patri,

adeo ut aetatem ambo ambobus nobis sint obnoxii,

nostro devincti beneficio. LI. Vinctos nescioquos ait;

non placet; metuo in commune ne quam fraudem frausu' sit.

LE. Perii ego oppido nisi Libanum invenio iam, ubi ubi est gentium.

LI. Illic homo socium ad malam rem quaerit quem adiungat sibi.

Non placet: pro monstro extemplo est quando qui sudat tremit.

SE. Sed quid ego hic properans concesso pedibus, lingua largior?

Quin ego hanc iubeo tacere, quae loquens lacerat diem?

LI. Edepol hominem | infelicem, qui patronam comprimat.

Nam si quid sceleste fecit, lingua pro illo peiierat.

LE. Adproperabo, ne post tempus praedae praesidium parem.

LI. Quae illaec praeda est? Ibo advorsum atque electabo, quidquid est.

Iubeo te salvere voce summa, quoad vires valent.

LE. Gymnasium flagri, salveto. LI. Quid agis, custos carceris?

LE. O catenarum colone. LI. O virgarum lascivia.

LE. Quot pondo ted esse censes nudum? LI. Non edepol scio.

LE. Scibam ego te nescire, at pol ego qui ted expendi scio:

nudus vinctus centum pondo es, quando pendes per pedes.

LI. Quo argumento istuc? LE. Ego dicam, quo argumento et quo modo.

Ad pedes quando adligatumst aequom centumpondium,

ubi manus manicae complexae sunt atque adductae ad trabem,

nec dependes nec propendes - quin malus nequamque sis.

LI. Vae tibi! LE. Hoc testamento Servitus legat tibi.

LI. Verbivelitationem fieri compendi volo.

Quid istuc est negoti? LE. Certum est credere. LI. Audacter. LE. Licet,

sis amanti subvenire familiari filio:

tantum adest boni inproviso, verum commixtum malo:

omnes de nobis carnuficum concelebrabuntur dies.

Libane, nunc audacia usust nobis inventa et dolis.

Tantum facinus modo inveni ego, ut nos dicamur duo

omnium dignissumi esse quo cruciatus confluant.

LI. Ergo mirabar quod dudum scapulae gestibant mihi,

hariolari quae occeperunt sibi esse in mundo, alum.

Quidquid est, eloquere. LE. Magna est praeda cum magno malo.

LI. Si quidem omnes coniurati cruciamenta conferant,

habeo opinor familiarem - tergum, ne quaeram foris.

LE. Si istam firmitudinem animi optines, salvi sumus.

LI. Quin si tergo res solvenda est, rapere cupio publicum:

pernegabo atque obdurabo, peiierabo denique.

LE. ‚m istaec virtus est, quando usust qui malum fert fortiter;

fortiter malum qui patitur, idem post patitur bonum.

LI. Quin rem actutum edisseris? Cupio malum nanciscier.

LE. Placide ergo unumquidquid rogita, ut adquiescam. Non vides

me ex cursura anhelitum etiam ducere? LI. Age age, mansero

tuo arbitratu, vel adeo usque dum peris. LE. Ubinam est erus?

LI. Maior apud forumst, minor hic est intus. LE. Iam satis est mihi.

LI. Tum igitur tu dives es factus? LE. Mitte ridicularia.

† LI. Mitto: † istuc quod adfers aures exspectant meae.

LE. Animum advorte, ut aeque mecum haec scias. LI. Taceo. LE. Beas.

Meministin asinos Arcadicos mercatori Pellaeo

nostrum vendere atriensem? LI. Memini. Quid tum postea?

LE. Em ergo is argentum huc remisit quod daretur Saureae

pro asinis. Adulescens venit modo, qui id argentum attulit.

LI. Ubi is homost? LE. Iam devorandum censes, si conspexeris?

LI. Ita enim vero. Sed tamen tu nempe eos asinos praedicas

vetulos, claudos, quibu' suptritae ad femina iam erant ungulae?

LE. Ipsos, qui tibi subvectabant rure huc virgas ulmeas.

LI. Teneo, atque idem te hinc vexerunt vinctum rus. LE. Memor es probe.

Verum in tostrina ut sedebam, me infit percontarier

ecquem filium Stratonis noverim Demaenetum.

Dico me novisse extemplo et me eius servom praedico

esse, et aedis demonstravi nostras. LI. Quid tum postea?

LE. Ait se ob asinos ferre argentum atriensi Saureae,

viginti minas, sed eum sese non nosse hominem qui siet,

ipsum vero se novisse callide Demaenetum.

Quoniam ille elocutus haec sic - LI. Quid tum? LE. Ausculta ergo, scies.

Extemplo facio facetum me atque magnuficum virum,

dico med esse atriensem. Sic hoc respondit mihi:

"Ego pol Sauream non novi neque qua facie sit scio.

Te non aequomst suscensere. Si erum vis Demaenetum,

quam ego novi, adduce: argentum non morabor quin feras."

Ego me dixeram adducturum et me domi praesto fore;

ille in balineas iturust, inde huc veniet postea.

Quid nunc consili captandum censes? Dice. LI. ‚m istuc ago

quo modo argento intervortam et adventorem et Sauream.

Iam hoc opus est exasciato; nam si ille argentum prius

hospes huc adfert, continuo nos ambo exclusi sumus.

Nam me hodie senex seduxit solum sursum ab aedibus,

mihi tibique interminatust nos futuros ulmeos,

ni hodie Argyrippo argenti essent viginti minae;

iussit vel nos atriensem vel nos uxorem suam

defrudare, dixit sese operam promissam dare.

Nunc tu abi ad forum ad erum et narra haec ut nos acturi sumus:

te ex Leonida futurum esse atriensem Sauream.

Dum argentum adferat mercator pro asinis. LE. Faciam ut iubes.

LI. Ego illum interea hic oblectabo, priu' si forte advenerit.

LE. Quid ais? LI. Quid vis? LE. Pugno malam si tibi percussero,

mox quom Sauream imitabor, caveto ne suscenseas.

LI. Hercle vero tu cavebis ne me attingas, si sapis,

ne hodie malo cum auspicio nomen commutaveris.

LE. Quaeso, aequo animo patior. LI. Patitor tu item quom ego te referiam.

LE. Dico ut usust fieri. LI. Dico hercle ego quoque ut facturu' sum.

LE. Ne nega. LI. Quin promitto, inquit, hostire contra ut merueris.

LE. Ego abeo, tu iam, scio, patiere. Sed quis hic est? Is est,

ille est ipsus. Iam ego recurro huc. Tu hunc interea hic tene.

Volo seni narrare. LI. Quin tuom officium facis ergo ac fugis?

MERCATOR LIBANUS

ME. Ut demonstratae sunt mihi, hasce aedis esse oportet

Demaenetus ubi dicitur habitare. I, puere, pulta

atque atriensem Sauream, si est intus, evocato huc.

LI. Quis nostras sic frangit fores? Ohe, inquit, si quid audis.

ME. Nemo etiam tetigit. Sanun es? LI. At censebam attigisse

propterea huc quia habebas iter. Nolo ego fores conservas

meas a te verberarier. Sane ego sum amicus nostris.

ME. Pol hau periclum est cardines ne foribus ecfringantur,

si ³ istoc exemplo omnibus qui quaerunt respondebis.

LI. Ita haec morata est ianua: extemplo ianitorem

clamat, procul si quem videt ire ad se calcitronem.

Sed quid venis? Quid quaeritas? ME. Demaenetum olebam.

LI. Si sit domi, dicam tibi. ME. Quid eiius atriensis?

LI. Nihilo mage intus est. ME. Ubi est? LI. Ad tonsorem ire dixit.

ME. Quom venisset, post non redit? LI. Non edepol. Quid volebas?

ME. Argenti viginti minas, si adesset, accepisset.

LI. Qui pro istuc? ME. Asinos vendidit Pellaeo mercatori

mercatu. LI. Scio. Tu id nunc refers? Iam hic credo eum adfuturum.

ME. Qua facie voster Saurea est? Si is est, iam scire potero.

LI. Macilentis malis, rufulus aliquantum, ventriosus,

truculentis oculis, commoda statura, tristi fronte.

ME. Non potuit pictor rectius describere eiius formam.

LI. Atque hercle ipsum adeo contuor, quassanti capite incedit.

Quisque obviam huic accesserit irato, vapulabit.

ME. Siquidem hercle Aeacidinis minis animisque expletus cedit.

Si med iratus tetigerit, iratus vapulabit.

LEONIDA MERCATOR LIBANUS

LE. Quid hoc sit negoti neminem meum dictum magni facere?

Libanum in tostrinam ut iusseram venire, is nullus venit.

Ne ille edepol tergo et cruribus consuluit hau decore.

ME. Nimis imperiosust. LI. Vae mihi! LE. Hodie salvere iussi

Libanum libertum? Iam manu emissu's? LI. Opsecro te.

LE. Ne tu hercle cum magno malo mihi obviam occessisti.

Qur non venisti, ut iusseram, in tostrinam? LI. Hic me moratust.

LE. Siquidem hercle nunc summum Iovem te dicas detinuisse

atque is precator adsiet, malam rem ecfugies numquam.

Tu, verbero, imperium meum contempsisti? LI. Perii, hospes.

ME. Quaeso hercle noli, Saurea, mea caussa hunc verberare.

LE. Utinam nunc stimulus in manu mihi sit, - ME. Quiesce quaeso,

LE. Qui latera conteram tua, quae occalluere plagis.

Apscede ac sine me hunc perdere, qui semper me ira incendit,

quoi numquam unam rem me licet semel praecipere furi,

quin centiens eadem imperem atque ogganniam, itaque iam hercle

clamore ac stomacho non queo labori suppeditare.

Iussin, sceleste, ab ianua hoc stercus hinc auferri?

Iussin columnis deici operas araneorum?

Iussin in splendorem dari bullas has foribus nostris?

Nihil est: tamquam si claudu' sim, cum fustist ambulandum.

Quia triduom hoc unum modo foro operam adsiduam dedo,

dum reperiam qui quaeritet argentum in faenus, hic vos

dormitis interea domi atque erus in hara, haud aedibus habitat.

Em ergo hoc tibi. LI. Hospes, te opsecro, defende. ME. Saurea, oro

mea caussa ut mittas. LE. Eho, ecquis pro vectura olivi

rem solvit? LI. Solvit. LE. Quoi datumst? LI. Sticho vicario ipsi

tuo. LE. Vah, delenire apparas, scio mi vicarium esse,

neque eo esse servom in aedibus eri qui sit pluris quam illest.

Sed vina quae heri vendidi vinario Exaerambo,

iam pro eis sati' fecit Sticho? LI. Fecisse satis opinor,

nam vidi huc ipsum adducere tarpezitam Exaerambum.

LE. Sic dedero. Priu' quae credidi, vix anno post exegi;

nunc sat agit: adducit domum etiam ultro et scribit nummos.

Dromo mercedem rettulit? LI. Dimidio minus opinor.

LE. Quid relicuom? LI. Aibat reddere quom extemplo redditum esset;

nam retineri, ut quod sit sibi operis locatum ecficeret.

LE. Scyphos quos utendos dedi Philodamo, rettulitne?

LI. Non etiam. LE. Hem non? Si velis, da, commoda homini amico.

ME. Perii hercle, iam hic me abegerit suo odio. LI. Heus iam satis tu.

Audin quae loquitur? LE. Audio et quiesco. ME. Tandem, opinor,

conticuit. Nunc adeam optumum est, priu' quam incipit tinnire.

Quam mox mi operam das? LE. Ehem, optume. Quam dudum tu advenisti?

Non hercle te provideram (quaeso, ne vitio vortas),

ita iracundia opstitit oculis. ME. Non mirum factum est.

Sed si domi est, Demaenetum volebam. LE. Negat esse intus.

Verum istuc argentum tamen mihi si vis denumerare,

repromittam istoc nomine solutam rem futuram.

ME. Sic potius ut Demaeneto tibi ero praesente reddam.

LI. Erus istunc novit atque erum hic. ME. Ero huic praesente reddam.

LI. Da modo meo periculo, rem salvam ego exhibebo;

nam si sciat noster senex fidem non esse huic habitam,

suscenseat, quoii omnium rerum ipsus semper credit.

LE. Non magni pendo. Ne duit, si non volt. Sic sine astet.

LI. Da, inquam. Vah, formido miser ne hic me tibi arbitretur

suasisse sibi ne crederes. Da, quaeso, ac ne formida:

salvom hercle erit. ME. Credam fore, dum quidem ipse in manu habebo.

Peregrinus ego sum, Sauream non novi. LI. At nosce sane.

ME. Sit, non sit, non edepol scio. Si is est, eum esse oportet.

Ego certe me incerto scio hoc daturum nemini homini.

LE. Hercle istum di omnes perduint. Verbo cave supplicassis.

Ferox est viginti minas meas tractare sese.

Nemo accipit, aufer te domum, apscede hinc, molestus ne sis.

ME. Nimis iracunde. Non decet superbum esse hominem servom.

LE. Malo hercle iam magno tuo, ni isti nec recte dicis.

LI. Inpure, nihili. Non vides irasci? LE. Perge porro.

LI. Flagitium hominis. Da, opsecro, argentum huic, ne male loquatur.

ME. Malum hercle vobis quaeritis. LE. Crura hercle diffringentur,

ni istum inpudicum percies. LI. Perii hercle. Age, inpudice,

sceleste, non audes mihi scelesto subvenire?

LE. Pergin precari pessumo? ME. Quae res? Tun libero homini

male servos loquere? LE. Vapula. ME. Id quidem tibi hercle fiet

ut vapules, Demaenetum simulac conspexero hodie.

In ius voco te. LE. Non eo. ME. Non is? Memento. LE. Memini.

ME. Dabitur pol supplicium mihi de tergo vostro. LE. Vae te!

Tibi quidem supplicium, carnufex, de nobis detur? ME. Atque etiam

pro dictis vostris maledictis poenae pendentur mi hodie.

LE. Quid, verbero? Ain tu, furcifer? Erum nosmet fugitare censes?

I nunciam ad erum, quo vocas, iam dudum quo volebas.

ME. Nunc demum? Tamen numquam hinc feres argenti nummum, ni[si] me

dare iusserit Demaenetus. LE. Ita facito, age ambula ergo.

Tu contumeliam alteri facias, tibi non dicatur?

Tam ego homo sum quam tu. ME. Scilicet. Ita res est. LE. Sequere hac ergo.

Praefiscini hoc nunc dixerim: nemo etiam me accusavit

merito meo, neque me Athenis alter est hodie quisquam

quoi credi recte aeque putent. ME. Fortassis. Sed tamen me

numquam hodie induces ut tibi credam hoc argentum ignoto.

Lupus est homo homini, non homo, quom qualis sit non novit.

LE. Iam nunc secunda mihi facis. Scibam huic te capitulo hodie

facturum sati' pro iniuria; quamquam ego sum sordidatus,

frugi tamen sum, nec potest peculium enumerari.

ME. Fortasse. LE. Etiam [nunc dico] Periphanes Rhodo mercator dives

apsente ero solus mihi talentum argenti soli

adnumeravit et credidit mihi, neque deceptust in eo.

ME. Fortasse. LE. Atque etiam tu quoque ipse, si esses percontatus

me ex aliis, scio pol crederes nunc quod fers. ME. Hau negassim. -

ACTUS III

CLEARETA PHILENIUM

CL. Nequeon ego ted interdictis facere mansuetem meis?

An ita tu es animata ut qui expers matris imperio sies?

PH. Ubi piem Pietatem, si istoc more moratam tibi

postulem placere, mater, mihi quo pacto praecipis?

CL. An decorum est advorsari meis te praeceptis? PH. Quid est?

CL. Hoccine est pietatem colere, matris imperium minuere?

PH. Neque quae recte faciunt culpo neque quae delinquont amo.

CL. Sati' dicacula es amatrix. PH. Mater, is quaestus mihi est:

lingua poscit, corpus quaerit; animus orat, res monet.

CL. Ego te volui castigare, ut mihi accusatrix ades.

PH. Neque edepol te accuso neque id me facere fas existumo.

Verum ego meas queror fortunas, quom illo quem amo prohibeor.

CL. Ecqua pars arationis de die dabitur mihi?

PH. Et meam partem loquendi et tuam trado tibi;

ad loquendum atque ad tacendum tute habeas portisculum.

Quin pol si reposivi remum, sola ego in casteria

ubi quiesco, omnis familiae caussa consistit tibi.

CL. Quid ais tu, quam ego unam vidi mulierem audacissumam?

Quotiens te votui Argyrippum filium Demaeneti

compellare aut contrectare, conloquive aut contui?

Quid dedit? Quid iussit ad nos deportari? An tu tibi

verba blanda esse aurum rere, dicta docta pro datis?

Ultro amas, ultro expetessis, ultro ad te accersi iubes.

Illos qui dant eos derides; qui deludunt deperis.

An te id exspectare oportet, si quis promittat tibi

te facturum divitem?, si moriatur mater sua?

Ecastor [nobis] periclum magnum et familiae portenditur,

dum eius exspectamus mortem, ne nos moriamur fame.

Nunc adeo nisi mi huc argenti adfert viginti minas,

ne ille ecastor hinc trudetur largus lacrumarum foras.

Hic dies summust ‹quo est› apud me inopiae excusatio.

PH. Patiar, si cibo carere me iubes, mater mea.

CL. Non voto ted amare qui dant quoia amentur gratia.

PH. Quid si hic animus occupatust, mater, quid faciam? Mone. CL. Em,

meum caput contemples, si quidem ex re consultas tua.

PH. Etiam opilio qui pascit, mater, alienas ovis,

aliquam habet peculiarem qui spem soletur suam.

Sine me amare unum Argyrippum animi caussa, quem volo.

CL. Intro abi, nam te quidem edepol nihil est inpudentius.

PH. Audientem dicto, mater, produxisti filiam.

LIBANUS LEONIDA

LI. Perfidiae laudes gratiasque habemus merito magnas,

quom nostris sycophantiis, dolis astutiisque,

scapularum confidentia, virtute ulmorum freti, -

qui advorsum stimulos, lamminas crucesque compedesque,

nervos, catenas, carceres, numellas, pedicas, boias,

inductoresque acerrumos gnarosque nostri tergi,

qui saepe ante in nostras scaplas cicatrices indiderunt, -

eae nunc legiones, copiae exercitusque eorum

vi pugnando, peiiuriis nostris fugae potiti.

Id virtute huiius collegai meaque comitate

factumst. Qui mest vir fortior ad sufferundas plagas?

LE. Edepol virtutes qui tuas non possis conlaudare

sicut ego possim, quae domi duellique male fecisti.

Ne illa edepol pro merito tuo memorari multa possunt:

ubi fidentem fraudaveris, ubi ero infidelis fueris,

ubi verbis conceptis sciens lubenter peiieraris,

ubi parietes perfoderis, in furto ubi sis prehensus,

ubi saepe caussam dixeris pendens advorsus octo

artutos, audacis viros, valentis virgatores.

LI. Fateor profecto ut praedicas, Leonida, esse vera;

verum edepol ne etiam tua quoque malefacta iterari multa

et vero possunt: ubi sciens fideli infidus fueris,

ubi prensus in furto sies manufesto et verberatus,

ubi peiieraris, ubi sacro manus sis admolitus,

ubi eris damno, molestiae et dedecori saepe fueris,

ubi creditum quod sit tibi datum esse pernegaris,

ubi amicae quam amico tuo fueris magis fidelis,

ubi saepe ad languorem tua duritia dederis octo

validos lictores, ulmeis adfectos lentis virgis.

Num male relata est gratia, ut collegam collaudavi?

LE. Ut meque teque maxume atque ingenio nostro decuit.

LI. Iam omitte istaec, hoc quod rogo responde. LE. Rogita quod vis.

LI. Argenti viginti minas habesne? LE. Hariolare.

Edepol senem Demaenetum lepidum fuisse nobis:

ut adsimulabat Sauream med esse quam facete!

Nimis aegre risum continui, ubi hospitem inclamavit,

quod se‹se› apsente mihi fidem habere noluisset.

Ut memoriter me Sauream vocabat atriensem!

LI. Manedum. LE. Quid est? LI. Philenium estne haec quae intus exit atque

una Argyrippus? LE. Opprime os, is est. Subauscultemus.

LI. Lacrumantem lacinia tenet lacrumans. Quidnam esse dicam?

Taciti auscultemus. LE. Attatae, modo hercle in mentem venit,

nimi' vellem habere perticam. LI. Quoi rei? LE. Qui verberarem

asinos, si forte occeperint clamare hinc ex crumina.

ARGYRIPPUS PHILENIUM LIBANUS LEONIDA

ARG. Qur me retentas? PH. Quia tui amans abeuntis egeo.

ARG. Vale, ‹vale›. PH. Aliquanto amplius valerem, si hic maneres.

ARG. Salve. PH. Salvere me iubes, quoi tu abiens offers morbum?

ARG. Mater supremam mihi tua dixit, domum ire iussit.

PH. Acerbum funus filiae faciet, si te carendum est.

LI. Homo hercle hinc exclusust foras. LE. Ita res est. ARG. mitte quaeso.

PH. Quo nunc abis? Quin tu hic manes? ARG. Nox, si voles, manebo.

LI. Audin hunc opera ut largus est nocturna? Nunc enim esse

negotiosum interdius videlicet Solonem,

leges ut conscribat quibus se populus teneat. Gerrae!

Qui sese parere apparent huius legibus, profecto

numquam bonae frugi sient, dies noctesque potent.

LE. Ne iste hercle ab ista non pedem discedat, si licessit,

qui nunc festinat atque ab hac minatur sese abire.

LI. Sermoni iam finem face tuo, huius sermonem accipiam.

ARG. Vale. PH. Quo properas? ARG. Bene vale: apud Orcum te videbo.

Nam equidem me iam quantum potest a vita abiudicabo.

PH. Qur tu, opsecro, inmerito meo me morti dedere optas?

ARG. Egon te? Quam si intellegam deficere vita, iam ipse

vitam meam tibi largiar et de mea ad tuam addam.

PH. Qur ergo minitaris tibi te vitam esse amissurum?

Nam quid me facturam putas, si istuc quod dicis faxis?

[mihi] certum est ecficere in me omnia eadem quae tu in te faxis.

ARG. Oh melle dulci dulcior tu es. PH. Certe enim tu vita es mi.

Complectere. ARG. Facio lubens. PH. Utinam sic ecferamur.

LE. O Libane, uti miser est homo qui amat! LI. Immo hercle vero

qui pendet multo est miserior. LE. Scio qui periclum feci.

Circumsistamus, alter hinc, hinc alter appellemus.

Ere, salve. Sed num fumus est haec mulier quam amplexare?

ARG. Quidum? LE. Quia oculi sunt tibi lacrumantes, eo rogavi.

ARG. Patronus qui vobis fuit futurus, perdidistis.

LE. Equidem hercle nullum perdidi, ideo quia numquam ullum habui.

LI. Philenium, salve. PH. Dabunt di quae velitis vobis.

LI. Noctem tuam et vini cadum velim, si optata fiant.

ARG. Verbum cave faxis, verbero. LI. Tibi equidem, non mihi opto.

ARG. Tum igitur loquere quod lubet. LI. Hunc hercle verberare.

LE. Quisnam istuc adcredat tibi, cinaede calamistrate?

Tun verberes, qui pro cibo habeas te verberari?

ARG. Ut vostrae fortunae meis praecedunt, Libane, longe,

qui hodie numquam ad vesperum vivam. LI. Quapropter, quaeso?

ARG. Quia ego hanc amo et haec med amat, huic quod dum nusquam quicquam est,

hinc med amantem ex aedium deiecit huiius mater.

Argenti viginti minae med ad mortem appulerunt,

quas hodie adulescens Diabolus ipsi daturus dixit,

ut hanc ne quoquam mitteret nisi ad se hunc annum totum.

Videtin viginti minae quid pollent quidve possunt?

Ill' qui illas perdit salvos est, ego qui non perdo pereo.

LI. Iam dedit argentum? ARG. Non dedit. LI. Bono animo es, ne formida.

LE. Secede huc, Libane, te volo. LI. Si quid vis. ARG. Opsecro vos,

eadem istac opera suaviusst complexos fabulari.

LI. Non omnia eadem aeque omnibus, ere, suavia esse scito:

vobis est suave amantibus complexos fabulari,

ego complexum huius nil moror, meum autem hic aspernatur.

Proinde istuc facias ipse quod faciamus nobis suades.

ARG. Ego vero, et quidem edepol lubens. Interea, si videtur,

concedite istuc. LE. Vin erum deludi? LI. Dignust sane.

LE. Vin faciam ut me Philenium praesente hoc amplexetur?

LI. Cupio hercle. LE. Sequere hac. ARG. Ecquid est salutis? Sati' locuti.

LE. Auscultate atque operam date et mea dicta devorate.

Primum omnium servos tuos nos esse non negamus;

sed tibi si viginti minae argenti proferentur,

quo nos vocabis nomine? ARG. Libertos. LE. Non patronos?

ARG. Id potius. LE. Viginti minae hic insunt in crumina,

has ego, si vis, tibi dabo. ARG. Di te servassint semper,

custos erilis, decu' popli, thensaurus copiarum,

salus interior corporis amorisque imperator.

Hic pone, hic istam colloca cruminam in collo plane.

LE. Nolo ego te, qui erus sis, mihi onus istuc sustinere.

ARG. Quin tu labore liberas te atque istam imponis in me?

LE. Ego baiiolabo, tu, ut decet dominum, ante me ito inanis.

ARG. Quid nunc? LE. Quid est? ARG. Quin tradis huc cruminam pressatum umerum?

LE. Hanc, quoi daturu's hanc, iube petere atque orare mecum.

Nam istuc proclive est quo iubes me plane collocare.

PH. Da, meus ocellus, mea rosa, mi anime, mea voluptas,

Leonida, argentum mihi, ne nos diiunge amantis.

LE. Dic me igitur tuom passerculum, gallinam, coturnicem,

agnellum, haedillum me tuom dic esse vel vitellum,

prehende auriculis, compara labella cum labellis.

ARG. Ten osculetur, verbero? LE. Quam vero indignum visum est?

Atqui pol hodie non feres, ni genua confricantur.

ARG. Quidvis egestas imperat: fricentur. Dan quod oro?

PH. Age, mi Leonida, opsecro, fer amanti ero salutem,

redime istoc beneficio te ab hoc, et tibi eme hunc isto argento.

LE. Nimi' bella es atque amabilis, et si hoc meum esset, hodie

numquam me orares quin darem: illum te orare meliust,

illic hanc mi servandam dedit. I sane bella belle.

Cape hoc sis, Libane. ARG. Furcifer, etiam me delusisti?

LE. Numquam hercle facerem, genua ni tam nequiter fricares.

Age sis tu in partem nunciam hunc delude atque amplexare hanc.

LI. Taceas, me spectes. ARG. Quin ad hunc, Philenium, adgredimur,

virum quidem pol optumum et non similem furis huiius?

LI. Inambulandum est: nunc mihi vicissim supplicabunt.

ARG. Quaeso hercle, Libane, sis erum tuis factis sospitari,

da mi istas viginti minas. Vides me amantem egere.

LI. Videbitur. Factum volo. Redito huc conticinno.

Nunc istanc tantisper iube petere atque orare mecum.

PH. Amandone exorarier vis ted an osculando?

LI. Enim vero utrumque. PH. Ergo, opsecro, et tu utrumque nostrum serva.

ARG. O Libane, mi patrone, mi trade istuc. Magi' decorumst

libertum potius quam patronum onus in via portare.

PH. Mi Libane, ocellus aureus, donum decusque amoris,

amabo, faciam quod voles, da istuc argentum nobis.

LI. Dic igitur med anaticulam, columbam vel catellum,

hirundinem, monerulam, passerculum putillum,

fac prosperantem bestiam me, duplicem ut habeam linguam,

circumda torquem bracchiis, meum collum circumplecte.

ARG. Te complectatur, carnufex? LI. Quam vero indignus videor?

Ne istuc nequiquam dixeris iin me tam indignum dictum,

vehes pol hodie me, si quidem hoc argentum ferre speres.

ARG. Ten ego veham? LI. Tun hoc feras ‹hinc› argentum aliter a me?

ARG. Perii hercle. Si verum quidem et decorum erum vehere servom,

inscende. LI. Sic istic solent superbi subdomari.

Asta igitur, ut consuetus es puer olim. Scin ut dicam?

Em sic. Abi, laudo, nec te equo magis est equos ullus sapiens.

ARG. Inscende actutum. LI. Ego fecero. Hem quid istuc est? Ut tu incedis?

Demam hercle iam de | hordeo, tolutim ni badizas.

ARG. Amabo, Libane, iam sat est. LI. Numquam hercle hodie exorabis.

Nam iam calcari quadrupedo agitabo advorsum clivom,

postidea ad pistores dabo, ut ibi cruciere currens.

Asta ut descendam nunciam in proclivi, quamquam nequam es.

ARG. Quid nunc, amabo? Quoniam, ut est lubitum, nos delusistis,

datisne argentum? LI. Si quidem mihi statuam et aram statuis

atque ut deo mi hic immolas bovem: nam ego tibi salus sum.

LE. Etiam tu, ere, istunc amoves aps te atque ipse me adgredere

atque illa sibi quae hic iusserat mihi statuis supplicasque?

ARG. Quem te autem divom nominem? LE. Fortunam, atque Opsequentem.

ARG. Iam istoc es melior. LI. An quid est [olim] homini Salute melius?

ARG. Licet laudem Fortunam, tamen ut ne Salutem culpem.

PH. Ecastor ambae sunt bonae. ARG. Sciam ubi boni quid dederint.

LE. Opta id quod ut contingat tibi vis. ARG. Quid si optaro? LE. Eveniet.

ARG. Opto annum hunc perpetuom mihi huius operas. LE. Impetravisti.

ARG. Ain vero? LE. Certe inquam. LI. Ad me adi vicissim atque experire.

Exopta id quod vis maxume tibi evenire: fiet.

ARG. Quid ego aliud exoptem amplius nisi illud quoius inopiast,

viginti argenti commodas minas, huius quam dem matri?

LI. Dabuntur, animo sis bono face, exoptata optingent.

ARG. Ut consuevere, homines Salus frustratur et Fortuna.

LE. Ego caput huic argento fui ‹tibi› hodie reperiundo.

LI. Ego pes fui. ARG. Quin nec caput nec pes sermoni apparet.

Nec quid dicatis scire nec me qur ludatis possum.

LI. Sati' iam delusum censeo. Nunc rem ut est eloquamur.

Animum, Argyrippe, advorte sis. Pater nos ferre hoc iussit

argentum ad te. ARG. Ut temperi opportuneque attulistis!

LI. Hic inerunt viginti minae bonnae, mala opera partae;

has tibi nos pactis legibus dare iussit. ARG. Quid id est, quaeso?

LI. Noctem huius et cenam sibi ut dares. ARG. Iube advenire, quaeso:

meritissumo eiius quae volet faciemus, qui hosce amores

nostros dispulsos compulit. LE. ‹Patierin, Argyrippe,›

patrem hanc amplexari tuom? ARG. Haec faciet facile ut patiar.

Leonida, curre opsecro, patrem huc orato veniat.

LE. Iam dudum est intus. ARG. Hac quidem non venit. LE. Angiporto

illac per hortum circum iit clam, ne quis se videret

huc ire familiarium: ne uxor resciscat metuit.

De argento si mater tua sciat ut sit factum - ARG. Heia,

bene dicite. LI. Ite intro cito. ARG. Valete. - LE. Et vos amate. -

ACTUS IV

DIABOLUS PARASITUS

DI. Agedum istum ostende quem conscripsti syngraphum

inter me et amicam et lenam. Leges pellege.

Nam tu po‰ta es prosus ad eam rem unicus.

PA. Horrescet faxo lena, leges quom audiet.

DI. Age, quaeso, mi hercle translege. PA. Audin? DI. Audio.

PA. "Diabolus Glauci filius Clearetae

lenae dedit dono argenti viginti minas,

Philenium ut sicut esset noctes et dies

hunc annum totum." DI. Neque cum quiquam alio quidem.

PA. Addone? DI. Adde, et scribas vide plane et probe.

PA. "Alienum | hominem | intro mittat neminem.

Quod illa aut amicum | aut patronum nominet,

aut quod illa amicai ‹eum› amatorem praedicet,

fores occlusae | omnibus sint nisi tibi.

In foribus scribat occupatam | esse se.

Aut quod illa dicat peregre allatam epistulam,

ne epistula quidem ulla sit in aedibus

nec cerata adeo tabula; et si qua inutilis

pictura sit, eam vendat: ni in quadriduo

abalienarit, quo aps te argentum acceperit,

tuos arbitratus sit, comburas, si velis,

ne illi sit cera ubi facere possit litteras.

Vocet convivam neminem illa, tu voces;

ad eorum ne quem | oculos adiciat suos.

Si quem alium aspexit, caeca continuo siet.

Tecum una postea aeque pocla potitet:

aps ted accipiat, tibi propinet, tu bibas,

ne illa minus aut plus quam tu sapiat." DI. Sati' placet.

PA. "Suspiciones omnis ab se segreget.

Neque illaec ulli pede pedem homini premat,

quom surgat: neque ‹quom› in lectum inscendat proxumum,

neque quom descendat inde, det quoiquam manum:

spectandum ne quoii anulum det neque roget.

Talos ne quoiiquam homini admoveat nisi tibi.

Cum iaciat, `te` ne dicat: nomen nominet.

Deam invocet sibi quam lubebit propitiam,

deum nullum; si magi' religiosa fuerit,

tibi dicat: tu pro illa ores ut sit propitius.

Neque illa ulli homini nutet, nictet, adnuat.

Postid lucerna si exstincta est, ne quid sui

membri commoveat quicquam in tenebris." DI. Optumest.

Ita scilicet facturam. Verum in cubiculo -

deme istuc - equidem illam moveri gestio.

Nolo illam habere caussam et votitam dicere.

PA. Scio, captiones metuis. DI. Verum. PA. Ergo ut iubes

tollam. DI. Quid ni? PA. Audi relicua. DI. Loquere, audio.

PA. "Neque ullum verbum faciat perplexabile,

neque ulla lingua scia loqui nisi Attica.

Fort' si tussire occepsit, ne sic tussiat

ut quoiquam linguam in tussiendo proserat.

Quod illa autem simulet quasi gravedo profluat,

hoc ne sic faciat: tu labellum apstergeas

potius quam quoiquam savium faciat palam.

Nec mater lena ad vinum accedat interim,

nec ulli verbo male dicat. Si dixerit,

haec multa ei esto, vino viginti dies

ut careat." DI. Pulchre scripsti. Scitum syngraphum!

PA. "Tum si coronas, serta, unguenta iusserit

ancillam ferre Veneri | aut Cupidini,

tuo' servos servet Venerine eas det an viro.

Si forte pure velle habere dixerit,

tot noctes reddat spurcas quot pure habuerit."

haec sunt non nugae, non enim mortualia.

DI. Placent profecto leges. Sequere intro. - PA. Sequor. -

DIABOLUS PARASITUS

DI. Sequere hac. Egone haec patiar aut taceam? Emori

me malim quam haec non eiius uxori indicem.

Ain tu? Apud amicam munus adulescentuli

fungare, uxori excuses te et dicas senem?

Praeripias scortum amanti atque argentum obicias

lenae? Suppiles clam domi uxorem tuam?

Suspendam potius me quam tacita haec tu auferas.

Iam quidem hercle ad illam hinc ibo, quam tu propediem,

nondum quidem illa ante occupassit te, ecfliges scio,

luxuriae sumptus suppeditare ut possies.

PA. Ego sic faciundum censeo: me honestiust

quam te palam hanc rem facere, ne illa existumet

amoris caussa percitum id fecisse te

magi' quam sua caussa. DI. At pol qui dixti rectius.

Tu ergo fac ut illi turbas, litis concias,

cum suo sibi gnato unam ad amicam de die

potare, illam expilare. PA. Iam ‹iam›. Ne mone.

Ego istuc curabo. - DI. At ego te opperiar domi. -

ACTUS V

ARGYRIPPUS DEMAENETUS

ARG. Age decumbamus sis, pater. DE. Ut iusseris,

mi gnate, ita fiet. ARG. Pueri, mensam adponite.

DE. Numquidnam tibi molestumst, gnate mi, si haec nunc mecum accubat?

ARG. Pietas, pater, oculis dolorem prohibet. Quamquam ego istanc amo,

possum equidem inducere animum ne aegre patiar quia tecum accubat.

DE. Decet verecundum esse adulescentem, Argyrippe. ARG. Edepol, pater,

merito tuo facere possum. DE. Age ergo, hoc agitemus convivium

vino ut sermone suavi. Nolo ego metui, amari mavolo,

mi gnate, me aps te. ARG. Pol ego utrumque facio, ut aequom est filium.

DE. Credam istuc, si esse te hilarum videro. ARG. An tu [ess'] me tristem putas?

DE. Putem ego, quem videam aeque esse maestum ut quasi dies si dicta sit?

ARG. Ne dixis istuc. DE. Ne sic fueris: ilico ego non dixero.

ARG. Em aspecta: rideo. DE. Utinam male qui mihi volunt sic rideant.

ARG. Scio equidem quam ob rem me, pater, tu tristem credas nunc tibi:

quia istaec est tecum. Atque ego quidem hercle ut verum tibi dicam, pater,

ea res me male habet; at non eo quia tibi non cupiam quae velis;

verum istam amo. Aliam tecum esse equidem facile possum perpeti.

DE. At ego hanc volo. ARG. Ergo sunt quae exoptas: mihi quae ego exoptem volo.

DE. Unum hunc diem perpetere, quoniam tibi potestatem dedi

cum hac annum ut esses, atque amanti argenti feci copiam.

ARG. Em istoc me facto tibi devinxti. DE. Quin te ergo hilarum das mihi?

ARTEMONA PARASITUS ARGYRIPPUS DEMAENETUS PHILAENIUM

ART. Ain tu meum virum hic potare, opsecro, cum filio

et ad amicam detulisse argenti viginti minas

meoque filio sciente id facere flagitium patrem?

PA. Neque divini meque mi humani posthac quicquam accreduas,

Artemona, si huius rei me esse mendacem inveneris.

ART. At scelesta ego praeter alios meum virum frugi rata,

siccum, frugi, continentem, amantem uxoris maxume.

PA. At nunc dehinc scito illum ante omnis minimi mortalem preti,

madidum, nihili, incontinentem atque osorem uxoris suae.

ART. Pol ni istaec vera essent, numquam faceret ea quae nunc facit.

PA. Ego quoque hercle illum antehac hominem semper sum frugi ratus,

verum hoc facto sese ostendit, qui quidem cum filio

potet una atque una amicam ductet, decrepitus senex.

ART. Hoc ecastor est quod ille it ad cenam cotidie.

Ait sese ire ad Archidemum, Chaeream, Chaerestratum,

Cliniam, Chremem, Cratinum, Diniam, Demosthenem:

is apud scortum corruptelae est liberis, lustris studet.

PA. Quin tu illum iubes ancillas rapere sublimem domum?

ART. Tace modo. Ne illum mecastor miserum habebo. PA. Ego istuc scio,

ita fore illi dum quidem cum illo nupta eris. ART. Ego censeo.

Eum etiam hominem ‹aut› in senatu dare operam aut cluentibus,

ibi labore delassatum noctem totam stertere!

Ille operi foris faciendo lassus noctu ‹ad me› advenit;

fundum alienum arat, incultum familiarem deserit.

Is etiam corruptus porro suom corrumpit filium.

PA. Sequere hac me modo, iam faxo ipsum hominem manufesto opprimas.

ART. Nihil ecastor est quod facere mavelim. PA. Manedum. ART. Quid est?

PA. Possis, si forte accubantem tuom virum conspexeris

cum corona amplexum amicam, si videas, cognoscere?

ART. Possum ecastor. PA. Em tibi hominem. ART. Perii. PA. Paullisper mane.

Aucupemus ex insidiis clanculum quam rem gerat.

ARG. Quid modi, pater, amplexando facies? DE. Fateor, gnate mi -

ARG. Quid fatere? DE. Me ex amore huiius corruptum oppido.

PA. Audin quid ait? ART. Audio. DE. Egon ut non domo uxori meae

surrupiam in deliciis pallam quam habet atque ad te deferam,

non edepol conduci possum vita uxoris annua.

PA. Censen tu illum hodie primum ire adsuetum esse in ganeum?

ART. Ille ecastor suppilabat me, quod ancillas meas

suspicabar atque insontis miseras cruciabam. ARG. Pater,

iube dari vinum; iam dudum factum est quom primum bibi.

DE. Da, puere, ab summo. Age tu interibi ab infumo da savium.

ART. Perii misera, ut osculatur carnufex, capuli decus!

DE. Edepol animam suaviorem aliquanto quam uxoris meae.

PH. Dic amabo, an foetet anima uxoris tuae? DE. Nauteam

bibere malim, si necessum sit, quam illam oscularier.

ART. Ain tandem? Edepol ne tu istuc cum malo magno tuo

dixisti in me. Sine, venias modo domum, faxo ut scias

quid pericli sit dotatae uxori vitium dicere.

PH. Miser ecastor es. ART. Ecastor dignus est. ARG. Quid ais, pater?

Ecquid matrem amas? DE. Egone illam? Nunc amo, quia non adest.

ARG. Quid quom adest? DE. Periisse cupio. PH. Amat homo hic te, ut praedicat.

ART. Ne illa ecastor faenerato funditat: nam si domum

redierit hodie, osculando ego ulciscar potissumum.

ARG. Iace, pater, talos, ut porro nos iaciamus. DE. Maxume.

Te, Philenium, mihi atque uxoris mortem. Hoc Venerium est.

Pueri, plaudite et mi ob iactum cantharo mulsum date.

ART. Non queo durare. PA. Si non didicisti fulloniam,

non mirandum est, ‹Artemona;› in oculos invadi optumum est.

ART. Ego pol vivam et tu istaec hodie cum tuo magno malo

invocasti. PA. Ecquis currit pollinctorem accersere?

ARG. Mater, salve. ART. Sat salutis. PA. Mortuos est Demaenetus.

Tempus est subducere hinc me; pulchre hoc gliscit proelium.

Ibo ad Diabolum, mandata dicam facta ut voluerit,

atque interea ut decumbamus suadebo, hi dum litigant.

Poste demum huc cras adducam ad lenam, ut viginti minas

ei det, in partem hac amanti ut liceat ei potirier.

Argyrippus exorari spero poterit ut sinat

sese alternas cum illo noctes hac frui. Nam ni impetro,

regem perdidi: ex amore tantum est homini incendium. -

ART. Quid tibi hunc receptio ad te est meum virum? PH. Pol me quidem

miseram | odio | enicavit. ART. Surge, amator, i domum.

DE. Nullus sum. ART. Immo es, ne nega, omnium ‹hominum› pol nequissumus.

At etiam cubat cuculus. Surge, amator, i domum.

DE. Vae mihi! ART. Vera hariolare. Surge, amator, i domum.

DE. Apscede ergo paullulum istuc. ART. Surge, amator, i domum.

DE. Iam opsecro, uxor, - ART. Nunc uxorem me esse meministi tuam?

Modo, quom dicta in me ingerebas, odium, non uxor, eram.

DE. Totus perii. ART. Quid tandem? Anima foetetne uxoris tuae?

DE. Murram olet. ART. Iam surrupuisti pallam quam scorto dares?

PH. Ecastor qui surrupturum pallam promisit tibi.

DE. Non taces? Surge, amator, i domum. Ego dissuadebam, mater. ART. Bellum filium!

Istoscin patrem aequom est mores liberis largirier?

Nilne te pudet? DE. Pol, si aliud nil sit, tui me, uxor, pudet.

ART. Cano capite te cuculum uxor ex lustris rapit.

DE. Non licet manere (cena coquitur) dum cenem modo?

ART. Ecastor cenabis hodie, ut dignu's, magnum malum.

DE. Male cubandum est: iudicatum me uxor abducit domum.

ARG. Dicebam, pater, tibi ne matri consuleres male.

PH. De palla memento, amabo. DE. Iuben hanc hinc apscedere?

ART. I domum. PH. Da savium etiam priu' quam abitis. DE. I in crucem.

PH. Immo intus potius -. Sequere hac me, mi anime. ARG. Ego vero sequor.

GREX

Hic senex si quid clam uxorem suo animo fecit volup,

neque novom neque mirum fecit nec secus quam alii solent;

nec quisquam est tam ingenio duro nec tam firmo pectore

quin ubi quidque occasionis sit sibi faciat bene.

Nunc si voltis deprecari huic seni ne vapulet,

remur impetrari posse, plausum si clarum datis.