L. ANNAEI SENECAE - THYESTES

2

PERSONAE

TANTALI VMBRA

FVRIA

ATREVS

SATELLES

THYESTES

TANTALVS

PLISTHENES TACITUS

NVNTIVS

CHORVS

SCAENA MYCENIS

TANTALI VMBRA

Quis inferorum sede ab infausta extrahit

auido fugaces ore captantem cibos?

Quis male deorum Tantalo uisas domos

ostendit iterum? Peius inuentum est siti

arente in undis aliquid et peius fame

hiante semper? Sisyphi numquid lapis

gestandus umeris lubricus nostris uenit

aut membra celeri differens cursu rota,

aut poena Tityi qui specu uasto patens

uulneribus atras pascit effossis aues

et nocte reparans quidquid amisit die

plenum recenti pabulum monstro iacet?

In quod malum transcribor? O quisquis noua

supplicia functis durus umbrarum arbiter

disponis, addi si quid ad poenas potest

quod ipse custos carceris diri horreat,

quod maestus Acheron paueat, ad cuius metum

nos quoque tremamus, quaere: iam nostra subit

e stirpe turba quae suum uincat genus

ac me innocentem faciat et inausa audeat.

Regione quidquid impia cessat loci

complebo - numquam stante Pelopea domo

Minos uacabit. FVRIA. Perge, detestabilis

umbra, et penates impios furiis age.

Certetur omni scelere et alterna uice

stringatur ensis; nec sit irarum modus

pudorue, mentes caecus instiget furor,

rabies parentum duret et longum nefas

eat in nepotes; nec uacet cuiquam uetus

odisse crimen: semper oriatur nouum,

nec unum in uno, dumque punitur scelus,

crescat. Superbis fratribus regna excidant

repetantque profugos; dubia uiolentae domus

fortuna reges inter incertos labet:

miser ex potente fiat, ex misero potens,

fluctuque regnum casus assiduo ferat.

Ob scelera pulsi, cum dabit patriam deus

in scelera redeant, sintque tam inuisi omnibus

quam sibi; nihil sit ira quod uetitum putet:

fratrem expauescat frater et gnatum parens

gnatusque patrem; liberi pereant male,

peius tamen nascantur; immineat uiro

infesta coniunx: bella trans pontum uehant,

effusus omnis irriget terras cruor,

supraque magnos gentium exultet duces

Libido uictrix; impia stuprum in domo

leuissimum sit facinus: et fas et fides

iusque omne pereat. Non sit a uestris malis

immune caelum - cur micant stellae polo

flammaeque seruant debitum mundo decus?

Nox alta fiat, excidat caelo dies.

Misce penates, odia caedes funera

accerse et imple Tantalo totam domum.

Ornetur altum columen et lauro fores

laetae uirescant, dignus aduentu tuo

splendescat ignis - Thracium fiat nefas

maiore numero. Dextra cur patrui uacat?

[Nondum Thyestes liberos deflet suos?]

Ecquando tollet? Ignibus iam subditis

spument aena, membra per partes eant

discerpta, patrios polluat sanguis focos,

epulae instruantur - non noui sceleris tibi

conuiua uenies. Liberum dedimus diem

tuamque ad istas soluimus mensas famem:

ieiunia exple, mixtus in Bacchum cruor

spectante te potetur; inueni dapes

quas ipse fugeres - siste, quo praeceps ruis?

TA. Ad stagna et amnes et recedentes aquas

labrisque ab ipsis arboris plenae fugas.

Abire in atrum carceris liceat mei

cubile, liceat, si parum uideor miser,

mutare ripas: alueo medius tuo,

Phlegethon, relinquar igneo cinctus freto.

Quicumque poenas lege fatorum datas

pati iuberis, quisquis exeso iaces

pauidus sub antro iamque uenturi times

montis ruinam, quisquis auidorum feros

rictus leonum et dira Furiarum agmina

implicitus horres, quisquis immissas faces

semiustus abigis, Tantali uocem excipe

properantis ad uos: credite experto mihi,

amate poenas. Quando continget mihi

effugere superos? FV. Ante perturba domum

inferque tecum proelia et ferri malum

regibus amorem, concute insano ferum

pectus tumultu. TA. Me pati poenas decet,

non esse poenam. Mittor ut dirus uapor

tellure rupta uel grauem populis luem

sparsura pestis? Ducam in horrendum nefas

auus nepotes? Magne diuorum parens

nosterque (quamuis pudeat), ingenti licet

taxata poena lingua crucietur loquax,

nec hoc tacebo: moneo, ne sacra manus

uiolate caede neue furiali malo

aspergite aras. Stabo et arcebo scelus.

Quid ora terres uerbere et tortos ferox

minaris angues? Quid famem infixam intimis

agitas medullis? Flagrat incensum siti

cor et perustis flamma uisceribus micat.

Sequor. FV. Hunc, hunc furorem diuide in totam domum.

Sic, sic ferantur et suum infensi inuicem

sitiant cruorem. - Sentit introitus tuos

domus et nefando tota contactu horruit.

Actum est abunde. Gradere ad infernos specus

amnemque notum; iam tuum maestae pedem

terrae grauantur: cernis ut fontis liquor

introrsus actus linquat, ut ripae uacent

uentusque raras igneus nubes ferat?

Pallescit omnis arbor ac nudus stetit

fugiente pomo ramus, et qui fluctibus

illinc propinquis Isthmos atque illinc fremit

uicina gracili diuidens terra uada,

longe remotos latus exaudit sonos.

Iam Lerna retro cessit et Phoronides

latuere uenae nec suas profert sacer

Alpheos undas et Cithaeronis iuga

stant parte nulla cana deposita niue

timentque ueterem nobiles Argi sitim.

En ipse Titan dubitat an iubeat sequi

cogatque habenis ire periturum diem.

CHORVS

Argos de superis si quis Achaicum

Pisaeasque domos curribus inclitas,

Isthmi si quis amat regna Corinthii,

et portus geminos et mare dissidens,

si quis Taygeti conspicuas niues,

quas cum Sarmaticus tempore frigido

in summis Boreas composuit iugis,

aestas ueliferis soluit Etesiis,

quem tangit gelido flumine lucidus

Alpheos, stadio notus Olympico,

aduertat placidum numen et arceat,

alternae scelerum ne redeant uices

nec succedat auo deterior nepos

et maior placeat culpa minoribus.

Tandem lassa feros exuat impetus

sicci progenies impia Tantali.

Peccatum satis est; fas ualuit nihil

aut commune nefas. Proditus occidit

deceptor domini Myrtilus, et fide

uectus qua tulerat nobile reddidit

mutato pelagus nomine: notior

nulla est Ioniis fabula nauibus.

Exceptus gladio paruulus impio

dum currit patrium natus ad osculum,

immatura focis uictima concidit

diuisusque tua est, Tantale, dextera,

mensas ut strueres hospitibus deis.

Hos aeterna fames persequitur cibos,

hos aeterna sitis; nec dapibus feris

decerni potuit poena decentior.

Stat lassus uacuo gutture Tantalus:

impendet capiti plurima noxio

Phineis auibus praeda fugacior;

hinc illinc grauidis frondibus incubat

et curuata suis fetibus ac tremens

alludit patulis arbor hiatibus.

Haec, quamuis auidus nec patiens morae,

deceptus totiens tangere neglegit

obliquatque oculos oraque comprimit

inclusisque famem dentibus alligat.

Sed tunc diuitias omne nemus suas

demittit propius pomaque desuper

insultant foliis mitia languidis

accenduntque famem, quae iubet irritas

exercere manus - has ubi protulit

et falli libuit, totus in arduum

autumnus rapitur siluaque mobilis.

Instat deinde sitis non leuior fame;

qua cum percaluit sanguis et igneis

exarsit facibus, stat miser obuios

fluctus ore petens, quos profugus latex

auertit sterili deficiens uado

conantemque sequi deserit; hic bibit

altum de rapido gurgite puluerem.

ATREVS

Ignaue, iners, eneruis et (quod maximum

probrum tyranno rebus in summis reor)

inulte, post tot scelera, post fratris dolos

fasque omne ruptum questibus uanis agis

iratus Atreus? Fremere iam totus tuis

debebat armis orbis et geminum mare

utrimque classes agere, iam flammis agros

lucere et urbes decuit ac strictum undique

micare ferrum. Tota sub nostro sonet

Argolica tellus equite; non siluae tegant

hostem nec altis montium structae iugis

arces; relictis bellicum totus canat

populus Mycenis, quisquis inuisum caput

tegit ac tuetur, clade funesta occidat.

Haec ipsa pollens incliti Pelopis domus

ruat uel in me, dummodo in fratrem ruat.

Age, anime, fac quod nulla posteritas probet,

sed nulla taceat. Aliquod audendum est nefas

atrox, cruentum, tale quod frater meus

suum esse mallet - scelera non ulcisceris,

nisi uincis. Et quid esse tam saeuum potest

quod superet illum? Numquid abiectus iacet?

Numquid secundis patitur in rebus modum,

fessis quietem? Noui ego ingenium uiri

indocile: flecti non potest - frangi potest.

Proinde antequam se firmat aut uires parat,

petatur ultro, ne quiescentem petat.

Aut perdet aut peribit: in medio est scelus

positum occupanti. SATELLES. Fama te populi nihil

aduersa terret? AT. Maximum hoc regni bonum est,

quod facta domini cogitur populus sui

tam ferre quam laudare. SAT. Quos cogit metus

laudare, eosdem reddit inimicos metus.

At qui fauoris gloriam ueri petit,

animo magis quam uoce laudari uolet.

AT. Laus uera et humili saepe contingit uiro,

non nisi potenti falsa. Quod nolunt uelint.

SAT. Rex uelit honesta: nemo non eadem uolet.

Vbicumque tantum honesta dominanti licent,

precario regnatur. SAT. Vbi non est pudor

nec cura iuris sanctitas pietas fides,

instabile regnum est. AT. Sanctitas pietas fides

priuata bona sunt; qua iuuat reges eant.

SAT. Nefas nocere uel malo fratri puta.

AT. Fas est in illo quidquid in fratre est nefas.

Quid enim reliquit crimine intactum aut ubi

sceleri pepercit? Coniugem stupro abstulit

regnumque furto: specimen antiquum imperi

fraude est adeptus, fraude turbauit domum.

Est Pelopis altis nobile in stabulis pecus,

arcanus aries, ductor opulenti gregis,

cuius per omne corpus effuso coma

dependet auro, cuius e tergo noui

aurata reges sceptra Tantalici gerunt;

possessor huius regnat, hunc tantae domus

fortuna sequitur. Tuta seposita sacer

in parte carpit prata, quae cludit lapis

fatale saxeo pascuum muro tegens.

Hunc facinus ingens ausus assumpta in scelus

consorte nostri perfidus thalami auehit.

Hinc omne cladis mutuae fluxit malum:

per regna trepidus exul erraui mea,

pars nulla nostri tuta ab insidiis uacat,

corrupta coniunx, imperi quassa est fides,

domus aegra, dubius sanguis et certi nihil

nisi frater hostis. Quid stupes? Tandem incipe

animosque sume: Tantalum et Pelopem aspice;

ad haec manus exempla poscuntur meae. -

Profare, dirum qua caput mactem uia.

SAT. Ferro peremptus spiritum inimicum exspuat.

AT. De fine poenae loqueris; ego poenam uolo.

Perimat tyrannus lenis: in regno meo

mors impetratur. SAT. Nulla te pietas mouet?

AT. Excede, Pietas, si modo in nostra domo

umquam fuisti. Dira Furiarum cohors

discorsque Erinys ueniat et geminas faces

Megaera quatiens: non satis magno meum

ardet furore pectus, impleri iuuat

maiore monstro. SAT. Quid noui rabidus struis?

AT. Nil quod doloris capiat assueti modum;

nullum relinquam facinus et nullum est satis.

SAT. Ferrum? AT. Parum Quid ignis? AT. Etiamnunc parum est.

SAT. Quonam ergo telo tantus utetur dolor?

AT. Ipso Thyeste. SAT. Maius hoc ira est malum.

AT. Fateor. Tumultus pectora attonitus quatit

penitusque uoluit; rapior et quo nescio,

sed rapior. - Imo mugit e fundo solum,

tonat dies serenus ac totis domus

ut fracta tectis crepuit et moti lares

uertere uultum: fiat hoc, fiat nefas

quod, di, timetis. SAT. Facere quid tandem paras?

AT. Nescioquid animus maius et solito amplius

supraque fines moris humani tumet

instatque pigris manibus - haud quid sit scio,

sed grande quiddam est. Ita sit. Hoc, anime, occupa

(dignum est Thyeste facinus et dignum Atreo,

quod uterque faciat): uidit infandas domus

Odrysia mensas - fateor, immane est scelus,

sed occupatum: maius hoc aliquid dolor

inueniat. Animum Daulis inspira parens

sororque; causa est similis: assiste et manum

impelle nostram. Liberos auidus pater

gaudensque laceret et suos artus edat.

Bene est, abunde est: hic placet poenae modus

tantisper. Vbinam est? Tam diu cur innocens

seruatur Atreus? Tota iam ante oculos meos

imago caedis errat, ingesta orbitas

in ora patris - anime, quid rursus times

et ante rem subsidis? Audendum est, age:

quod est in isto scelere praecipuum nefas,

hoc ipse faciet. SAT. Sed quibus captus dolis

nostros dabit perductus in laqueos pedem?

Inimica credit cuncta. AT. Non poterat capi,

nisi capere uellet. Regna nunc sperat mea:

hac spe subibit gurgitis tumidi minas

dubiumque Libycae Syrtis intrabit fretum,

hac spe minanti fulmen occurret Ioui,

hac spe, quod esse maximum retur malum,

fratrem uidebit. SAT. Quis fidem pacis dabit?

Cui tanta credet? AT. Credula est spes improba.

Gnatis tamen mandata quae patruo ferant

dabimus: relictis exul hospitiis uagus

regno ut miserias mutet atque Argos regat

ex parte dominus. [Si nimis durus preces

spernet Thyestes, liberos eius rudes

malisque fessos grauibus et faciles capi

prece commouebo.] Hinc uetus regni furor,

illinc egestas tristis ac durus labor

quamuis rigentem tot malis subigent uirum.

SAT. Iam tempus illi fecit aerumnas leues.

AT. Erras: malorum sensus accrescit die.

Leue est miserias ferre, perferre est graue.

SAT. Alios ministros consili tristis lege:

peiora iuuenes facile praecepta audiunt;

in patre facient quidquid in patruo doces:

saepe in magistrum scelera redierunt sua.

AT. Vt nemo doceat fraudis et sceleris uias,

regnum docebit. Ne mali fiant times?

Nascuntur. Istud quod uocas saeuum asperum,

agique dure credis et nimium impie,

fortasse et illic agitur. Hanc fraudem scient

gnati parari? Tacita tam rudibus fides

non est in annis; detegent forsan dolos:

tacere multis discitur uitae malis.

Ipsosne, per quos fallere alium cogitas,

falles? Vt ipsi crimine et culpa uacent.

Quid enim necesse est liberos sceleri meo

inserere? Per nos odia se nostra explicent. -

Male agis, recedis, anime: si parcis tuis,

parces et illis. Consili Agamemnon mei

sciens minister fiat et fratri sciens

Menelaus adsit. Prolis incertae fides

ex hoc petatur scelere: si bella abnuunt

et gerere nolunt odia, si patruum uocant,

pater est. Eatur. - Multa sed trepidus solet

detegere uultus, magna nolentem quoque

consilia produnt: nesciant quantae rei

fiant ministri. Nostra tu coepta occule.

Haud sum monendus: ista nostro in pectore

fides timorque, sed magis claudet fides.

CHORVS

Tandem regia nobilis,

antiqui genus Inachi,

fratrum composuit minas.

Quis uos exagitat furor,

alternis dare sanguinem

et sceptrum scelere aggredi?

Nescitis, cupidi arcium,

regnum quo iaceat loco.

Regem non faciunt opes,

non uestis Tyriae color,

non frontis nota regia,

non auro nitidae trabes:

rex est qui posuit metus

et diri mala pectoris;

quem non ambitio impotens

et numquam stabilis fauor

uulgi praecipitis mouet,

non quidquid fodit Occidens

aut unda Tagus aurea

claro deuehit alueo,

non quidquid Libycis terit

feruens area messibus,

quem non concutiet cadens

obliqui uia fulminis,

non Eurus rapiens mare

aut saeuo rabidus freto

uentosi tumor Hadriae,

quem non lancea militis,

non strictus domuit chalybs,

qui tuto positus loco

infra se uidet omnia

occurritque suo libens

fato nec queritur mori.

Reges conueniant licet

qui sparsos agitant Dahas,

qui rubri uada litoris

et gemmis mare lucidis

late sanguineum tenent,

aut qui Caspia fortibus

recludunt iuga Sarmatis,

certet Danuuii uadum

audet qui pedes ingredi

et (quocumque loco iacent)

Seres uellere nobiles:

mens regnum bona possidet.

Nil ullis opus est equis,

nil armis et inertibus

telis, quae procul ingerit

Parthus, cum simulat fugas,

admotis nihil est opus

urbes sternere machinis

longe saxa rotantibus.

Rex est qui metuet nihil,

rex est qui cupiet nihil:

hoc regnum sibi quisque dat.

Stet quicumque uolet potens

aulae culmine lubrico:

me dulcis saturet quies;

obscuro positus loco

leni perfruar otio,

nullis nota Quiritibus

aetas per tacitum fluat.

Sic cum transierint mei

nullo cum strepitu dies,

plebeius moriar senex.

Illi mors grauis incubat

qui, notus nimis omnibus,

ignotus moritur sibi.

THYESTES

Optata patriae tecta et Argolicas opes

miserisque summum ac maximum exulibus bonum,

tractum soli natalis et patrios deos

(si sunt tamen di) cerno, Cyclopum sacras

turres, labore maius humano decus,

celebrata iuueni stadia, per quae nobilis

palmam paterno non semel curru tuli.

Occurret Argos, populus occurret frequens -

sed nempe et Atreus. Repete siluestres fugas

saltusque densos potius et mixtam feris

similemque uitam; clarus hic regni nitor

fulgore non est quod oculos falso auferat:

cum quod datur spectabis, et dantem aspice.

modo inter illa, quae putant cuncti aspera,

fortis fui laetusque; nunc contra in metus

reuoluor: animus haeret ac retro cupit

corpus referre, moueo nolentem gradum.

TANTALVS

Pigro (quid hoc est?) genitor incessu stupet

uultumque uersat seque in incerto tenet.

TH. Quid, anime, pendes, quidue consilium diu

tam facile torques? Rebus incertissimis,

fratri atque regno, credis ac metuis mala

iam uicta, iam mansueta et aerumnas fugis

bene collocatas? Esse iam miserum iuuat.

Reflecte gressum, dum licet, teque eripe.

TA. Quae causa cogit, genitor, a patria gradum

referre uisa? Cur bonis tantis sinum

subducis? Ira frater abiecta redit

partemque regni reddit et lacerae domus

componit artus teque restituit tibi.

TH. Causam timoris ipse quam ignoro exigis.

Nihil timendum uideo, sed timeo tamen.

Placet ire, pigris membra sed genibus labant,

alioque quam quo nitor abductus feror.

Sic concitatam remige et uelo ratem

aestus resistens remigi et uelo refert.

TA. Euince quidquid obstat et mentem impedit

reducemque quanta praemia exspectent uide.

Pater, potes regnare. TH. Cum possim mori.

TA. Summa est potestas - TH. Nulla, si cupias nihil.

TA. Gnatis relinques. TH. Non capit regnum duos.

Miser esse mauult esse qui felix potest?

TH. Mihi crede, falsis magna nominibus placent,

frustra timentur dura. Dum excelsus steti,

numquam pauere destiti atque ipsum mei

ferrum timere lateris. O quantum bonum est

obstare nulli, capere securas dapes

humi iacentem! Scelera non intrant casas,

tutusque mensa capitur angusta scyphus;

uenenum in auro bibitur - expertus loquor:

malam bonae praeferre fortunam licet.

Non uertice alti montis impositam domum

et imminentem ciuitas humilis tremit

nec fulget altis splendidum tectis ebur

somnosque non defendit excubitor meos;

non classibus piscamur et retro mare

iacta fugamus mole, nec uentrem improbum

alimus tributo gentium; nullus mihi

ultra Getas metatur et Parthos ager;

non ture colimur nec meae excluso Ioue

ornantur arae; nulla culminibus meis

imposita nutat silua, nec fumant manu

succensa multa stagna, nec somno dies

Bacchoque nox iungenda peruigili datur:

sed non timemur, tuta sine telo est domus

rebusque paruis magna praestatur quies -

immane regnum est posse sine regno pati.

TA. Nec abnuendum est, si dat imperium deus.

Nec appetendum est: frater ut regnes rogat.

TH. Rogat? Timendum est. Errat hic aliquis dolus.

TA. Redire pietas unde summota est solet,

reparatque uires iustus amissas amor.

TH. Amat Thyesten frater? Aetherias prius

perfundet Arctos pontus et Siculi rapax

consistet aestus unda et Ionio seges

matura pelago surget et lucem dabit

nox atra terris, ante cum flammis aquae,

cum morte uita, cum mari uentus fidem

foedusque iungent. TA. Quam tamen fraudem times?

TH. Omnem: timori quem meo statuam modum?

Tantum potest quantum odit. TA. In te quid potest?

TH. Pro me nihil iam metuo: uos facitis mihi

Atrea timendum. TA. Decipi cautus times?

TH. Serum est cauendi tempus in mediis malis.

Eatur. Vnum genitor hoc testor tamen:

ego uos sequor, non duco. TA. Respiciet deus

bene cogitata. Perge non dubio gradu.

ATREVS

Plagis tenetur clausa dispositis fera:

et ipsum et una generis inuisi indolem

iunctam parenti cerno. Iam tuto in loco

uersantur odia. Venit in nostras manus

tandem Thyestes, uenit, et totus quidem.

uix tempero animo, uix dolor frenos capit.

Sic, cum feras uestigat et longo sagax

loro tenetur Vmber ac presso uias

scrutatur ore, dum procul lento suem

odore sentit, paret et tacito locum

rostro pererrat; praeda cum propior fuit,

ceruice tota pugnat et gemitu uocat

dominum morantem seque retinenti eripit:

cum sperat ira sanguinem, nescit tegi -

tamen tegatur. Aspice, ut multo grauis

squalore uultus obruat maestos coma,

quam foeda iaceat barba. Praestetur fides.

Fratrem iuuat uidere. Complexus mihi

redde expetitos. Quidquid irarum fuit

transierit; ex hoc sanguis ac pietas die

colantur, animis odia damnata excidant.

TH. Diluere possem cuncta, nisi talis fores.

Sed fateor, Atreu, fateor, admisi omnia

quae credidisti. Pessimam causam meam

hodierna pietas fecit. Est prorsus nocens

quicumque uisus tam bono fratri est nocens.

Lacrimis agendum est: supplicem primus uides;

hae te precantur pedibus intactae manus:

ponatur omnis ira et ex animo tumor

erasus abeat. Obsides fidei accipe

hos innocentes, frater. AT. A genibus manum

aufer meosque potius amplexus pete.

Vos quoque, senum praesidia, tot iuuenes, meo

pendete collo. Squalidam uestem exue,

oculisque nostris parce, et ornatus cape

pares meis, laetusque fraterni imperi

capesse partem. Maior haec laus est mea,

fratri paternum reddere incolumi decus:

habere regnum casus est, uirtus dare.

TH. Di paria, frater, pretia pro tantis tibi

meritis rependant. Regiam capitis notam

squalor recusat noster et sceptrum manus

infausta refugit. Liceat in media mihi

latere turba. AT. Recipit hoc regnum duos.

TH. Meum esse credo quidquid est, frater, tuum.

AT. Quis influentis dona fortunae abnuit?

TH. Expertus est quicumque quam facile effluant.

AT. Fratrem potiri gloria ingenti uetas?

TH. Tua iam peracta gloria est, restat mea:

respuere certum est regna consilium mihi.

AT. Meam relinquam, nisi tuam partem accipis.

TH. Accipio: regni nomen impositi feram,

sed iura et arma seruient mecum tibi.

AT. Imposita capiti uincla uenerando gere;

ego destinatas uictimas superis dabo.

CHORVS

Credat hoc quisquam? Ferus ille et acer

nec potens mentis truculentus Atreus

fratris aspectu stupefactus haesit.

Nulla uis maior pietate uera est:

iurgia externis inimica durant,

quos amor uerus tenuit, tenebit.

Ira cum magnis agitata causis

gratiam rupit cecinitque bellum,

cum leues frenis sonuere turmae,

fulsit hinc illinc agitatus ensis,

quem mouet crebro furibundus ictu

sanguinem Mauors cupiens recentem -

opprimit ferrum manibusque iunctis

ducit ad pacem Pietas negantes.

Otium tanto subitum e tumultu

quis deus fecit? Modo per Mycenas

arma ciuilis crepuere belli:

pallidae natos tenuere matres;

uxor armato timuit marito,

cum manum inuitus sequeretur ensis,

sordidus pacis uitio quietae;

ille labentes renouare muros,

hic situ quassas stabilire turres,

ferreis portas cohibere claustris

ille certabat, pauidusque pinnis

anxiae noctis uigil incubabat:

peior est bello timor ipse belli.

Iam minae saeui cecidere ferri,

iam silet murmur graue classicorum,

iam tacet stridor litui strepentis:

alta pax urbi reuocata laetae est.

Sic, ubi ex alto tumuere fluctus

Bruttium Coro feriente pontum,

Scylla pulsatis resonat cauernis

ac mare in portu timuere nautae

quod rapax haustum reuomit Charybdis,

et ferus Cyclops metuit parentem

rupe feruentis residens in Aetnae,

ne superfusis uioletur undis

ignis aeternis resonans caminis,

et putat mergi sua posse pauper

regna Laertes Ithaca tremente:

si suae uentis cecidere uires,

mitius stagno pelagus recumbit;

alta, quae nauis timuit secare

hinc et hinc fusis speciosa uelis,

strata ludenti patuere cumbae,

et uacat mersos numerare pisces

hic ubi ingenti modo sub procella

Cyclades pontum timuere motae.

Nulla sors longa est: dolor ac uoluptas

inuicem cedunt; breuior uoluptas.

Ima permutat leuis hora summis.

Ille qui donat diadema fronti,

quem genu nixae tremuere gentes,

cuius ad nutum posuere bella

Medus et Phoebi propioris Indus

et Dahae Parthis equitem minati,

anxius sceptrum tenet et mouentes

cuncta diuinat metuitque casus

mobiles rerum dubiumque tempus.

Vos quibus rector maris atque terrae

ius dedit magnum necis atque uitae,

ponite inflatos tumidosque uultus:

quidquid a uobis minor expauescit,

maior hoc uobis dominus minatur:

omne sub regno grauiore regnum est.

Quem dies uidit ueniens superbum,

hunc dies uidit fugiens iacentem.

Nemo confidat nimium secundis,

nemo desperet meliora lassis:

miscet haec illis prohibetque Clotho

stare Fortunam, rotat omne fatum.

Nemo tam diuos habuit fauentes,

crastinum ut posset sibi polliceri:

res deus nostras celeri citatas

turbine uersat.

NVNTIVS

Quis me per auras turbo praecipitem uehet

atraque nube inuoluet, ut tantum nefas

eripiat oculis? O domus Pelopi quoque

et Tantalo pudenda! CHO. Quid portas noui?

NVN. Quaenam ista regio est? Argos et Sparte, pios

sortita fratres, et maris gemini premens

fauces Corinthos, an feris Hister fugam

praebens Alanis, an sub aeterna niue

Hyrcana tellus, an uagi passim Scythae?

Quis hic nefandi est conscius monstri locus?

CHO. Effare, et istud pande, quodcumque est, malum.

NVN. Si steterit animus, si metu corpus rigens

remittet artus. Haeret in uultu trucis

imago facti. Ferte me insanae procul,

illo, procellae, ferte quo fertur dies

hinc raptus. CHO. Animos grauius incertos tenes.

Quid sit quod horres ede et auctorem indica:

non quaero quis sit, sed uter. Effare ocius.

NVN. In arce summa Pelopiae pars est domus

conuersa ad Austros, cuius extremum latus

aequale monti crescit atque urbem premit

et contumacem regibus populum suis

habet sub ictu; fulget hic turbae capax

immane tectum, cuius auratas trabes

uariis columnae nobiles maculis ferunt.

Post ista uulgo nota, quae populi colunt,

in multa diues spatia discedit domus.

Arcana in imo regio secessu iacet,

alta uetustum ualle compescens nemus,

penetrale regni, nulla qua laetos solet

praebere ramos arbor aut ferro coli,

sed taxus et cupressus et nigra ilice

obscura nutat silua, quam supra eminens

despectat alte quercus et uincit nemus.

Hinc auspicari regna Tantalidae solent,

hinc petere lassis rebus ac dubiis opem.

Affixa inhaerent dona: uocales tubae

fractique currus, spolia Myrtoi maris,

uictaeque falsis axibus pendent rotae

et omne gentis facinus; hoc Phrygius loco

fixus tiaras Pelopis, hic praeda hostium

et de triumpho picta barbarico chlamys.

Fons stat sub umbra tristis et nigra piger

haeret palude: talis est dirae Stygis

deformis unda quae facit caelo fidem.

Hinc nocte caeca gemere feralis deos

fama est, catenis lucus excussis sonat

ululantque manes. Quidquid audire est metus

illic uidetur: errat antiquis uetus

emissa bustis turba et insultant loco

maiora notis monstra; quin tota solet

micare silua flamma, et excelsae trabes

ardent sine igne. Saepe latratu nemus

trino remugit, saepe simulacris domus

attonita magnis. Nec dies sedat metum:

nox propria luco est, et superstitio inferum

in luce media regnat. Hinc orantibus

responsa dantur certa, cum ingenti sono

laxantur adyto fata et immugit specus

uocem deo soluente. Quo postquam furens

intrauit Atreus liberos fratris trahens,

ornantur arae - quis queat digne eloqui?

Post terga iuuenum nobiles reuocat manus

et maesta uitta capita purpurea ligat;

non tura desunt, non sacer Bacchi liquor

tangensque salsa uictimam culter mola.

Seruatur omnis ordo, ne tantum nefas

non rite fiat. CHO. Quis manum ferro admouet?

NVN. Ipse est sacerdos, ipse funesta prece

letale carmen ore uiolento canit.

Stat ipse ad aras, ipse deuotos neci

contrectat et componit et ferro †admouet;

attendit ipse: nulla pars sacri perit.

Lucus tremescit, tota succusso solo

nutauit aula, dubia quo pondus daret

ac fluctuanti similis; e laeuo aethere

atrum cucurrit limitem sidus trahens.

Libata in ignes uina mutato fluunt

cruenta Baccho, regium capiti decus

bis terque lapsum est, fleuit in templis ebur.

Mouere cunctos monstra, sed solus sibi

immotus Atreus constat, atque ultro deos

terret minantes. Iamque dimissa mora

adsistit aris, toruum et obliquum intuens.

Ieiuna siluis qualis in Gangeticis

inter iuuencos tigris errauit duos,

utriusque praedae cupida quo primum ferat

incerta morsus (flectit hoc rictus suos,

illo reflectit et famem dubiam tenet),

sic dirus Atreus capita deuota impiae

speculatur irae. Quem prius mactet sibi

dubitat, secunda deinde quem caede immolet.

Nec interest - sed dubitat et saeuum scelus

iuuat ordinare. CHO. Quem tamen ferro occupat?

NVN. Primus locus (ne desse pietatem putes)

auo dicatur: Tantalus prima hostia est.

CHO. Quo iuuenis animo, quo tulit uultu necem?

NVN. Stetit sui securus et non est preces

perire frustra passus; ast illi ferus

in uulnere ensem abscondit et penitus premens

iugulo manum commisit: educto stetit

ferro cadauer, cumque dubitasset diu

hac parte an illa caderet, in patruum cadit.

Tunc ille ad aras Plisthenem saeuus trahit

adicitque fratri; colla percussa amputat;

ceruice caesa truncus in pronum ruit,

querulum cucurrit murmure incerto caput.

CHO. Quid deinde gemina caede perfunctus facit?

Puerone parcit, an scelus sceleri ingerit?

NVN. Silua iubatus qualis Armenia leo

in caede multa uictor armento incubat

(cruore rictus madidus et pulsa fame

non ponit iras: hinc et hinc tauros premens

uitulis minatur dente iam lasso inpiger),

non aliter Atreus saeuit atque ira tumet,

ferrumque gemina caede perfusum tenens,

oblitus in quem fureret, infesta manu

exegit ultra corpus, ac pueri statim

pectore receptus ensis in tergo exstitit;

cadit ille et aras sanguine extinguens suo

per utrumque uulnus moritur. CHO. O saeuum scelus!

NVN. Exhorruistis? Hactenus si stat nefas,

pius est. CHO. An ultra maius aut atrocius

natura recipit? Sceleris hunc finem putas?

Gradus est. CHO. Quid ultra potuit? Obiecit feris

lanianda forsan corpora atque igne arcuit?

NVN. Vtinam arcuisset! Ne tegat functos humus

nec soluat ignis! Auibus epulandos licet

ferisque triste pabulum saeuis trahat -

uotum est sub hoc quod esse supplicium solet:

pater insepultos spectet! O nullo scelus

credibile in aeuo quodque posteritas neget:

erepta uiuis exta pectoribus tremunt

spirantque uenae corque adhuc pauidum salit;

at ille fibras tractat ac fata inspicit

et adhuc calentes uiscerum uenas notat.

Postquam hostiae placuere, securus uacat

iam fratris epulis: ipse diuisum secat

in membra corpus, amputat trunco tenus

umeros patentis et lacertorum moras,

denudat artus durus atque ossa amputat;

tantum ora seruat et datas fidei manus.

Haec ueribus haerent uiscera et lentis data

stillant caminis, illa flammatus latex

candente aeno iactat. Impositas dapes

transiluit ignis inque trepidantes focos

bis ter regestus et pati iussus moram

inuitus ardet. Stridet in ueribus iecur;

nec facile dicas corpora an flammae gemant:

gemuere. Piceos ignis in fumos abit;

et ipse fumus, tristis ac nebula grauis,

non rectus exit, seque in excelsum leuat:

ipsos penates nube deformi obsidet.

O Phoebe patiens, fugeris retro licet

medioque raptum merseris caelo diem,

sero occidisti - lancinat gnatos pater

artusque mandit ore funesto suos;

nitet fluente madidus unguento comam

grauisque uino; saepe praeclusae cibum

tenuere fauces - in malis unum hoc tuis

bonum est, Thyesta, quod mala ignoras tua.

Sed et hoc peribit. Verterit currus licet

sibi ipse Titan obuium ducens iter

tenebrisque facinus obruat taetrum nouis

nox missa ab ortu tempore alieno grauis,

tamen uidendum est. Tota patefient mala.

CHORVS

Quo terrarum superumque potens,

cuius ad ortus noctis opacae

decus omne fugit, quo uertis iter

medioque diem perdis Olympo?

Cur, Phoebe, tuos rapis aspectus?

Nondum serae nuntius horae

nocturna uocat lumina Vesper;

nondum Hesperiae flexura rotae

iubet emeritos soluere currus;

nondum in noctem uergente die

tertia misit bucina signum:

stupet ad subitae tempora cenae

nondum fessis bubus arator.

Quid te aetherio pepulit cursu?

Quae causa tuos limite certo

deiecit equos? numquid aperto carcere Ditis

uicti temptant bella Gigantes?

Numquid Tityos pectore fesso

renouat ueteres saucius iras?

Num reiecto latus explicuit

monte Typhoeus? Numquid struitur

uia Phlegraeos alta per hostes

et Thessalicum Thressa premitur

Pelion Ossa?

Solitae mundi periere uices?

Nihil occasus, nihil ortus erit?

Stupet Eoos assueta deo

tradere frenos

genetrix primae roscida lucis

peruersa sui limina regni:

nescit fessos tinguere currus

nec fumantes sudore iubas

mergere ponto.

Ipse insueto nouus hospitio

Sol Auroram uidet occiduus

tenebrasque iubet surgere nondum

nocte parata:

non succedunt astra nec ullo

micat igne polus,

non Luna grauis digerit umbras.

Sed quidquid id est, utinam nox sit!

Trepidant, trepidant pectora magno

percussa metu,

ne fatali cuncta ruina

quassata labent iterumque deos

hominesque premat deforme chaos,

iterum terras et mare cingens

et uaga picti sidera mundi

natura tegat.

Non aeternae facis exortu

dux astrorum saecula ducens

dabit aestatis brumaeque notas,

non Phoebeis obuia flammis

demet nocti Luna timores

uincetque sui fratris habenas

curuo breuius limite currens.

Ibit in unum congesta sinum

turba deorum:

hic qui sacris peruius astris

secat obliquo tramite zonas,

flectens longos signifer annos,

lapsa uidebit sidera labens.

Hic qui nondum uere benigno

reddit Zephyro uela tepenti

Aries praeceps ibit in undas,

per quas pauidam uexerat Hellen.

Hic qui nitido Taurus cornu

praefert Hyadas, secum Geminos

trahet et curui bracchia Cancri.

Leo flammiferis aestibus ardens

iterum e caelo cadet Herculeus,

cadet in terras Virgo relictas

iustaeque cadent pondera Librae

secumque trahent Scorpion acrem.

Et qui neruo tenet Haemonio

pinnata senex spicula Chiron,

rupto perdet spicula neruo.

Pigram referens hiemem gelidus

cadet Aegoceros

frangesque tuam, quisquis es, urnam;

tecum excedent ultima caeli

sidera Pisces,

monstraque numquam perfusa mari

merget condens omnia gurges.

Et qui medias diuidit Vrsas,

fluminis instar lubricus Anguis

magnoque minor iuncta Draconi

frigida duro Cynosura gelu,

custosque sui tardus plaustri

iam non stabilis ruet Arctophylax.

Nos e tanto uisi populo

digni, premeret quos euerso

cardine mundus?

In nos aetas ultima uenit?

O nos dura sorte creatos,

seu perdidimus solem miseri,

siue expulimus!

Abeant questus, discede timor:

uitae est auidus quisquis non uult

mundo secum pereunte mori.

ATREVS

Aequalis astris gradior et cunctos super

altum superbo uertice attingens polum.

Nunc decora regni teneo, nunc solium patris.

Dimitto superos: summa uotorum attigi.

Bene est, abunde est, iam sat est etiam mihi.

Sed cur satis sit? Pergam et implebo patrem

funere suorum. Ne quid obstaret pudor,

dies recessit: perge dum caelum uacat.

utinam quidem tenere fugientes deos

possem, et coactos trahere, ut ultricem dapem

omnes uiderent - quod sat est, uideat pater.

Etiam die nolente discutiam tibi

tenebras, miseriae sub quibus latitant tuae.

Nimis diu conuiua securo iaces

hilarique uultu; iam satis mensis datum est

satisque Baccho: sobrio tanta ad mala

opus est Thyeste. - Turba famularis, fores

templi relaxa, festa patefiat domus.

Libet uidere, capita natorum intuens,

quos det colores, uerba quae primus dolor

effundat aut ut spiritu expulso stupens

corpus rigescat. Fructus hic operis mei est.

Miserum uidere nolo, sed dum fit miser.

Aperta multa tecta conlucent face.

Resupinus ipse purpurae atque auro incubat,

uino grauatum fulciens laeua caput.

Eructat. O me caelitum excelsissimum,

regumque regem! uota transcendi mea.

Satur est; capaci ducit argento merum -

ne parce potu: restat etiamnunc cruor

tot hostiarum; ueteris hunc Bacchi color

abscondet - hoc, hoc mensa cludatur scypho.

Mixtum suorum sanguinem genitor bibat:

meum bibisset. Ecce, iam cantus ciet

festasque uoces, nec satis menti imperat.

THYESTES

Pectora longis hebetata malis,

iam sollicitas ponite curas.

Fugiat maeror fugiatque pauor,

fugiat trepidi comes exilii

tristis egestas

rebusque grauis pudor afflictis:

magis unde cadas quam quo refert.

Magnum, ex alto culmine lapsum

stabilem in plano figere gressum;

magnum, ingenti strage malorum

pressum fracti pondera regni

non inflexa ceruice pati,

nec degenerem uictumque malis

rectum impositas ferre ruinas.

Sed iam saeui nubila fati

pelle ac miseri temporis omnes

dimitte notas;

redeant uultus ad laeta boni,

ueterem ex animo mitte Thyesten.

Proprium hoc miseros sequitur uitium,

numquam rebus credere laetis:

redeat felix fortuna licet,

tamen afflictos gaudere piget.

Quid me reuocas festumque uetas

celebrare diem, quid flere iubes,

nulla surgens dolor ex causa?

Quis me prohibet flore decenti

uincire comam, prohibet, prohibet?

Vernae capiti fluxere rosae,

pingui madidus crinis amomo

inter subitos stetit horrores,

imber uultu nolente cadit,

uenit in medias uoces gemitus.

Maeror lacrimas amat assuetas,

flendi miseris dira cupido est.

Libet infaustos mittere questus,

libet et Tyrio saturas ostro

rumpere uestes, ululare libet.

Mittit luctus signa futuri

mens ante sui praesaga mali:

instat nautis fera tempestas,

cum sine uento tranquilla tument.

Quos tibi luctus quosue tumultus

fingis, demens?

Credula praesta pectora fratri:

iam, quidquid id est, uel sine causa

uel sero times.

Nolo infelix, sed uagus intra

terror oberrat, subitos fundunt

oculi fletus, nec causa subest.

Dolor an metus est? An habet lacrimas

Magna uoluptas?

AT. Festum diem, germane, consensu pari

celebremus: hic est, sceptra qui firmet mea

solidamque pacis alliget certae fidem.

TH. Satias dapis me nec minus Bacchi tenet.

Augere cumulus hic Voluptatem potest,

si cum meis gaudere felici datur.

AT. Hic esse natos crede in amplexu patris.

Hic sunt eruntque; nulla pars prolis tuae

tibi subtrahetur. Ora quae exoptas dabo

totumque turba iam sua implebo patrem.

Satiaberis, ne metue. Nunc mixti meis

iucunda mensae sacra iuuenilis colunt;

sed accientur. Poculum infuso cape

gentile Baccho. TH. Capio fraternae dapis

donum. Paternis uina libentur deis,

tunc hauriantur - sed quid hoc? Nolunt manus

parere, crescit pondus et dextram grauat;

admotus ipsis Bacchus a labris fugit

circaque rictus ore decepto fluit,

et ipsa trepido mensa subsiluit solo.

Vix lucet ignis; ipse quin aether grauis

inter diem noctemque desertus stupet.

Quid hoc? Magis magisque concussi labant

conuexa caeli; spissior densis coit

caligo tenebris noxque se in noctem abdidit:

fugit omne sidus. Quidquid est, fratri precor

natisque parcat, omnis in uile hoc caput

abeat procella. Redde iam gnatos mihi!

AT. Reddam, et tibi illos nullus eripiet dies.

TH. Quis hic tumultus uiscera exagitat mea?

Quid tremuit intus? Sentio impatiens onus

meumque gemitu non meo pectus gemit.

Adeste, nati, genitor infelix uocat,

adeste. Visis fugiet hic uobis dolor -

unde obloquuntur? AT. Expedi amplexus, pater;

uenere. Natos ecquid agnoscis tuos?

TH. Agnosco fratrem. Sustines tantum nefas

gestare, Tellus? Non ad infernam Styga

te nosque mergis rupta et ingenti uia

ad chaos inane regna cum rege abripis?

Non tota ab imo tecta conuellens solo

uertis Mycenas? Stare circa Tantalum

uterque iam debuimus: hinc compagibus

et hinc reuulsis, si quid infra Tartara est

auosque nostros, hoc tuam immani sinu

demitte uallem, nosque defossos tege

Acheronte toto. Noxiae supra caput

animae uagentur nostrum et ardenti freto

Phlegethon harenas igneus totas agens

exilia supra nostra uiolentus fluat -

immota, tellus, pondus ignauum iaces?

Fugere superi. AT. Iam accipe hos potius libens

diu expetitos: nulla per fratrem est mora;

fruere, osculare, diuide amplexus tribus.

TH. Hoc foedus? Haec est gratia, haec fratris fides?

Sic odia ponis? Non peto, incolumis pater

natos ut habeam; scelere quod saluo dari

odioque possit, frater hoc fratrem rogo:

sepelire liceat. Redde quod cernas statim

uri; nihil te genitor habiturus rogo,

sed perditurus. AT. Quidquid e natis tuis

superest habes, quodcumque non superest habes.

TH. Vtrumne saeuis pabulum alitibus iacent,

an beluis uorantur, an pascunt feras?

AT. Epulatus ipse es impia natos dape.

TH. Hoc est deos quod puduit, hoc egit diem

auersum in ortus. Quas miser uoces dabo

questusque quos? Quae uerba sufficient mihi?

Abscisa cerno capita et auulsas manus

et rupta fractis cruribus uestigia -

hoc est quod auidus capere non potuit pater.

Voluuntur intus uiscera et clusum nefas

sine exitu luctatur et quaerit fugam:

da, frater, ensem (sanguinis multum mei

habet ille): ferro liberis detur uia.

Negatur ensis? Pectora inliso sonent

contusa planctu - sustine, infelix, manum,

parcamus umbris. Tale quis uidit nefas?

Quis inhospitalis Caucasi rupem asperam

Heniochus habitans quisue Cecropiis metus

terris Procrustes? Genitor en natos premo

premorque natis - sceleris est aliquis modus!

AT. Sceleri modus debetur ubi facias scelus,

non ubi reponas. Hoc quoque exiguum est mihi:

ex uulnere ipso sanguinem calidum in tua

defundere ora debui, ut uiuentium

biberes cruorem - uerba sunt irae data

dum propero. Ferro uulnera impresso dedi,

cecidi ad aras, caede uotiua focos

placaui, et artus, corpora exanima amputans,

in parua carpsi frusta et haec feruentibus

demersi aenis; illa lentis ignibus

stillare iussi; membra neruosque abscidi

uiuentibus, gracilique traiectas ueru

mugire fibras uidi et aggessi manu

mea ipse flammas - omnia haec melius pater

fecisse potuit, cecidit in cassum dolor:

scidit ore natos impio, sed nesciens,

sed nescientes. TH. Clausa litoribus uagis

audite maria, uos quoque audite hoc scelus,

quocumque, di, fugistis. Audite inferi,

audite terrae, Noxque Tartarea grauis

et atra nube, uocibus nostris uaca

(tibi sum relictus, sola tu miserum uides,

tu quoque sine astris), uota non faciam improba.

Pro me nihil precabor - et quid iam potest

pro me esse? Vobis uota prospicient mea.

Tu, summe caeli rector, aetheriae potens

dominator aulae, nubibus totum horridis

conuolue mundum, bella uentorum undique

committe et omni parte uiolentum intona,

manuque non qua tecta et immeritas domos

telo petis minore, sed qua montium

tergemina moles cecidit et qui montibus

stabant pares Gigantes, hac arma expedi

ignesque torque. Vindica amissum diem,

iaculare flammas, lumen ereptum polo

fulminibus exple. Causa, ne dubites diu,

utriusque mala sit; si minus, mala sit mea:

me pete, trisulco flammeam telo facem

per pectus hoc transmitte - si gnatos pater

humare et igni tradere extremo uolo,

ego sum cremandus. Si nihil superos mouet

nullumque telis impios numen petit,

aeterna nox permaneat et tenebris tegat

immensa longis scelera. Nil, Titan, queror,

si perseueras. Nunc meas laudo manus,

nunc parta uera est palma. Perdideram scelus,

nisi sic doleres. Liberos nasci mihi

nunc credo, castis nunc fidem reddi toris.

TH. Quid liberi meruere? AT. Quod fuerant tui.

TH. Natos parenti - AT. Fateor, et, quod me iuuat,

certos. TH. Piorum praesides testor deos.

AT. Quid? Coniugales? TH. Scelere quis pensat scelus?

AT. Scio quid queraris: scelere praerepto doles;

nec quod nefandas hauseris angit dapes:

quod non pararis! Fuerat hic animus tibi

instruere similes inscio fratri cibos

et adiuuante liberos matre aggredi

similique leto sternere - hoc unum obstitit:

tuos putasti. TH. Vindices aderunt dei;

his puniendum uota te tradunt Mea.

AT. Te puniendum liberis trado tuis.