C. SVLPICI APOLLINARIS PERIOCHA
Sororem falso creditam meretriculae
genere Andriae, Glycerium, uitiat Pamphilus
grauidaque facta dat fidem uxorem sibi
fore hanc; nam aliam pater ei desponderat,
gnatam Chremetis, atque ut amorem comperit,
simulat futuras nuptias, cupiens suus
quid haberet animi filius cognoscere.
Daui suasu non repugnat Pamphilus.
Sed ex Glycerio natum ut uidit puerulum
Chremes, recusat nuptias, generum abdicat.
mox filiam Glycerium insperato adgnitam
hanc Pamphilo, aliam dat Charino coniugem.
(PROLOGVS) BYRRIA SERVOS
SIMO SENEX LESBIA OBSTETRIX
SOSIA LIBERTVS, GLYCERIVM VIRGO
DAVOS SERVOS, CHREMES SENEX
MYSIS ANCILLA, CRITO SENEX
PAMPHILVS ADVLESCENS DROMO LORARIVS
CHARINVS ADVLESCENS (CANTOR)
PROLOGVS
Poeta quom primum animum ad scribendum adpulit,
sibi negoti credidit solum dari,
populo ut placerent quas fecisset fabulas.
Verum aliter euenire multo intellegit;
nam in prologis scribundis operam abutitur,
non qui argumentum narret sed qui maleuoli
ueteris poetae maledictis respondeat.
Nunc quam rem uitio dent quaeso animum adtendite.
Menander fecit Andriam et Perinthiam.
Qui utramuis recte norit ambas nouerit:
non ita dissimili sunt argumento, et tamen
dissimili oratione sunt factae ac stilo.
Quae conuenere in Andriam ex Perinthia
fatetur transtulisse atque usum pro suis.
Id isti uituperant factum atque in eo disputant
contaminari non decere fabulas.
Faciuntne intellegendo ut nil intellegant?
Qui quom hunc accusant, Naeuium Plautum Ennium
accusant quos hic noster auctores habet,
quorum aemulari exoptat neglegentiam
potius quam istorum obscuram diligentiam.
Dehinc ut quiescant porro moneo et desinant
male dicere, malefacta ne noscant sua.
Fauete, adeste aequo animo et rem cognoscite,
ut pernoscatis ecquid spei sit relicuom,
posthac quas faciet de integro comoedias,
spectandae an exigendae sint uobis prius.
ACTVS I
SIMO SOSIA
SI. Vos istaec intro auferte: abite. - Sosia,
ades dum: paucis te uolo. SO. Dictum puta:
nempe ut curentur recte haec? SI. Immo aliud. SO. Quid est
quod tibi mea ars efficere hoc possit amplius?
SI. Nil istac opus est arte ad hanc rem quam paro,
sed eis quas semper in te intellexi sitas,
fide et taciturnitate. SO. Exspecto quid uelis.
SI. Ego postquam te emi, a paruolo ut semper tibi
apud me iusta et clemens fuerit seruitus
scis. Feci ex seruo ut esses libertus mihi,
propterea quod seruibas liberaliter:
quod habui summum pretium persolui tibi.
SO. In memoria habeo. SI. Haud muto factum. SO. Gaudeo
si tibi quid feci aut facio quod placeat, Simo,
et id gratum fuisse aduorsum te habeo gratiam.
Sed hoc mihi molestumst; nam istaec commemoratio
quasi exprobratiost inmemoris benefici.
Quin tu uno uerbo dic quid est quod me uelis.
SI. Ita faciam. Hoc primum in hac re praedico tibi:
quas credis esse has non sunt uerae nuptiae.
SO. Quor simulas igitur? SI. Rem omnem a principio audies:
eo pacto et gnati uitam et consilium meum
cognosces et quid facere in hac re te uelim.
Nam is postquam excessit ex ephebis, Sosia, et
†liberius uiuendi fuit potestas† (nam antea
qui scire posses aut ingenium noscere,
dum aetas metus magister prohibebant? SO. Itast.)
SI. Quod plerique omnes faciunt adulescentuli,
ut animum ad aliquod studium adiungant, aut equos
alere aut canes ad uenandum aut ad philosophos,
horum ille nil egregie praeter cetera
studebat et tamen omnia haec mediocriter.
Gaudebam. SO. Non iniuria; nam id arbitror
adprime in uita esse utile, ut nequid nimis.
SI. Sic uita erat: facile omnis perferre ac pati;
cum quibus erat quomque una is sese dedere,
eorum obsequi studiis, aduersus nemini,
numquam praeponens se illis; ita ut facillume
sine inuidia laudem inuenias et amicos pares.
SO. Sapienter uitam instituit; namque hoc tempore
obsequium amicos, ueritas odium parit.
SI. Interea mulier quaedam abhinc triennium
ex Andro commigrauit huc uiciniae,
inopia et cognatorum neglegentia
coacta, egregia forma atque aetate integra.
SO. Ei, uereor nequid Andria adportet mali!
SI. Primo haec pudice uitam parce ac duriter
agebat, lana ac tela uictum quaeritans;
sed postquam amans accessit pretium pollicens
unus et item alter, ita ut ingeniumst omnium
hominum ab labore procliue ad lubidinem,
accepit condicionem, dehinc quaestum occipit.
Qui tum illam amabant forte, ita ut fit, filium
perduxere illuc, secum ut una esset, meum.
Egomet continuo mecum "certe captus est:
habet ". Obseruabam mane illorum seruolos
uenientis aut abeuntis: rogitabam "heus puer,
dic sodes, quis heri Chrysidem habuit?" Nam Andriae
illi id erat nomen. SO. Teneo. SI. Phaedrum aut Cliniam
dicebant aut Niceratum; †nam i tres tum simul†
amabant. "Eho quid Pamphilus?" "Quid? symbolam
dedit, cenauit." Gaudebam. Item alio die
quaerebam: comperibam nil ad Pamphilum
quicquam attinere. Enimuero spectatum satis
putabam et magnum exemplum continentiae;
nam qui cum ingeniis conflictatur eius modi
neque commouetur animus in ea re tamen,
scias posse habere iam ipsum suae uitae modum.
Quom id mihi placebat tum uno ore omnes omnia
bona dicere et laudare fortunas meas,
qui gnatum haberem tali ingenio praeditum.
Quid uerbis opus est? Hac hama inpulsus Chremes
ultro ad me uenit, unicam gnatam suam
cum dote summa filio uxorem ut daret.
Placuit: despondi. Hic nuptiis dictust dies.
SO. Quid obstat quor non uerae fiant? SI. Audies.
Ferme in diebu' paucis quibus haec acta sunt
Chrysis uicina haec moritur. SO. O factum bene!
Beasti; ei metui a Chryside. SI. Ibi tum filius
cum illis qui amabant Chrysidem una aderat frequens;
curabat una funu'; tristis interim,
nonnumquam conlacrumabat. Placuit tum id mihi.
Sic cogitabam "hic paruae consuetudinis
causa huiu' mortem tam fert familiariter:
quid si ipse amasset? quid hic mihi faciet patri?"
Haec ego putabam esse omnia humani ingeni
mansuetique animi officia. Quid multis moror?
Egomet quoque eiu' causa in funus prodeo,
nil suspicans etiam mali. SO. Hem quid id est? SI. Scies.
ecfertur; imus. interea inter mulieres
quae ibi aderant forte unam aspicio adulescentulam
forma.. SO. Bona fortasse. SI. Et uultu, Sosia,
adeo modesto, adeo uenusto ut nil supra.
Quia tum mihi lamentari praeter ceteras
uisast et quia erat forma praeter ceteras
honesta ac liberali, accedo ad pedisequas,
quae sit rogo: sororem esse aiunt Chrysidis.
Percussit ilico animum. Attat hoc illud est,
hinc illae lacrumae, haec illast misericordia.
SO. Quam timeo quorsum euadas! SI. Funus interim
procedit: sequimur; ad sepulcrum uenimus;
in ignem inpositast; fletur. Interea haec soror
quam dixi ad flammam accessit inprudentius,
sati' cum periclo. Ibi tum exanimatus Pamphilus
bene dissimulatum amorem et celatum indicat:
adcurrit; mediam mulierem complectitur:
"mea Glycerium," inquit "quid agis? Quor te is perditum?"
Tum illa, ut consuetum facile amorem cerneres,
reiecit se in eum flens quam familiariter!
SO. Quid ais? SI. Redeo inde iratus atque aegre ferens;
nec satis ad obiurgandum causae. Diceret
"quid feci? Quid commerui aut peccaui, pater?
quae sese in ignem inicere uoluit, prohibui
seruaui." Honesta oratiost. SO. Recte putas;
nam si idum obiurges uitae qui auxilium tulit,
quid facias illi qui dederit damnum aut malum?
SI. Venit Chremes postridie ad me clamitans:
indignum facinu'; comperisse Pamphilum
pro uxore habere hanc peregrinam. Ego illud sedulo
negare factum. Ille instat factum. Denique
ita tum discedo ab illo, ut qui se filiam
neget daturum. SO. Non tu ibi gnatum...? SI. Ne haec quidem
sati' uehemens causa ad obiurgandum. SO. Qui? Cedo.
SI. "Tute ipse his rebu' finem praescripsti, pater:
prope adest quom alieno more uiuendumst mihi:
sine nunc meo me uiuere interea modo."
SO. Qui igitur relictus est obiurgandi locus?
SI. Si propter amorem uxorem nolet ducere:
ea primum ab illo animum aduortenda iniuriast;
et nunc id operam do, ut per falsas nuptias
uera obiurgandi causa sit, si deneget;
simul sceleratu' Dauo' siquid consili
habet, ut consumat nunc quom nil obsint doli;
quem ego credo manibu' pedibu'que obnixe omnia
facturum, magis id adeo mihi ut incommodet
quam ut obsequatur gnato. SO. quapropter? SI. Rogas?
Mala mens, malus animu'. Quem quidem ego si sensero...
Sed quid opust uerbis? Sin eueniat quod uolo,
in Pamphilo ut nil sit morae, restat Chremes
cui mi expurgandus est: et spero confore.
Nunc tuomst officium has bene ut adsimules nuptias,
perterrefacias Dauom, obserues filium
quid agat, quid cum illo consili captet. SO. Sat est:
curabo. SI. Eamu' nunciam intro: i prae, sequar.
SIMO DAVOS
SI. Non dubiumst quin uxorem nolit filius;
ita Dauom modo timere sensi, ubi nuptias
futuras esse audiuit. Sed ipse exit foras.
DA. Mirabar hoc si sic abiret et eri semper lenitas uerebar quorsum euaderet.
Qui postquam audierat non datum iri filio uxorem suo,
numquam quoiquam nostrum uerbum fecit neque id aegre tulit.
SI. At nunc faciet neque, ut opinor, sine tuo magno malo.
DA. Id uoluit nos sic necopinantis duci falso gaudio,
sperantis iam amoto metu, interoscitantis opprimi,
ne esset spatium cogitandi ad disturbandas nuptias:
astute. SI. Carnufex quae loquitur? DA. Erus est neque prouideram.
SI. Daue. DA. Hem quid est? SI. Eho dum ad me.
DA. quid hic uolt? SI. Quid ais? DA. Qua de re? SI. Rogas?
meum gnatum rumor est amare. DA. Id populu' curat scilicet.
SI. Hoccin agis an non? DA. Ego uero istuc. SI. Sed nunc ea me exquirere
iniqui patris est; nam quod antehac fecit nil ad me attinet
dum tempus ad eam rem tulit, siui animum ut expleret suom;
nunc hic dies aliam uitam defert, alios mores postulat:
dehinc postulo siue aequomst te oro, Daue, ut redeat iam in uiam.
Hoc quid sit? omnes qui amant grauiter sibi dari uxorem ferunt.
DA. Ita aiunt. SI. Tum siquis magistrum cepit ad eam rem inprobum,
ipsum animum aegrotum ad deteriorem partem plerumque adplicat.
DA. Non hercle intellego. SI. Non? hem. DA. Non: Dauo' sum, non Oedipus.
SI. Nempe ergo aperte uis quae restant me loqui? DA. Sane quidem.
SI. Si sensero hodie quicquam in his te nuptiis
fallaciae conari quo fiant minus,
aut uelle in ea re ostendi quam sis callidus,
uerberibu' caesum te in pistrinum, Daue, dedam usque ad necem,
ea lege atque omine ut, si te inde exemerim, ego pro te molam.
Quid, hoc intellexti? an nondum etiam ne hoc quidem? DA. Immo callide:
ita aperte ipsam rem modo locutu's, nil circum itione usus es.
SI. Vbiuis faciliu' passu' sim quam in hac re me deludier.
DA. Bona uerba, quaeso! SI. Inrides? nil me falli'. Sed dico tibi:
ne temere facias; neque tu haud dicas tibi non praedictum: caue!
Enimuero, Daue, nil locist segnitiae neque socordiae,
quantum intellexi modo senis sententiam de nuptiis:
quae si non astu prouidentur, me aut erum pessum dabunt
nec quid agam certumst, Pamphilumne adiutem an auscultem seni.
Si illum relinquo, eius uitae timeo; sin opitulor, huius minas,
quoi uerba dare difficilest: primum iam de amore hoc comperit;
me infensu' seruat nequam faciam in nuptiis fallaciam.
Si senserit, perii: aut si lubitum fuerit, causam ceperit
quo iure quaque iniuria praecipitem in pistrinum dabit.
Ad haec mala hoc mi accedit etiam: haec Andria,
si ista uxor siue amicast, grauida e Pamphilost.
Audireque eorumst operae pretium audaciam
(nam inceptiost amentium, haud amantium):
quidquid peperisset decreuerunt tollere.
Et fingunt quandam inter se nunc fallaciam
ciuem Atticam esse hanc:"fuit olim quidam senex
mercator; nauim is fregit apud Andrum insulam;
is obiit mortem." ibi tum hanc eiectam Chrysidis
patrem recepisse orbam paruam. fabulae!
Mihiquidem hercle non fit ueri simile; atque ipsis commentum placet.
Sed Mysis ab ea egreditur. At ego hinc me ad forum ut
conueniam Pamphilum, ne de hac re pater imprudentem opprimat.
MYSIS
Audiui, Archylis, iamdudum: Lesbiam adduci iubes.
Sane pol illa temulentast mulier et temeraria
nec sati' digna quoi committas primo partu mulierem.
Tamen eam adducam? Inportunitatem spectate aniculae
quia compotrix eius est. Di, date facultatem obsecro
huic pariundi atque illi in aliis potiu' peccandi locum.
Sed quidnam Pamphilum exanimatum uideo? Vereor quid siet.
opperiar, ut sciam num quid nam haec turba tristitiae adferat.
PAMPHILVS MYSIS
PA. Hoccinest humanum factu aut inceptu? Hoccin officium patris?
MY. Quid illud est? PA. Pro deum fidem quid est, si haec non contumeliast?
uxorem decrerat dare sese mi hodie: nonne oportuit
praescisse me ante? Nonne priu' communicatum oportuit?
MY. Miseram me, quod uerbum audio!
PA. quid? Chremes, qui denegarat se commissurum mihi
gnatam suam uxorem, id mutauit quia me inmutatum uidet?
itane obstinate operam dat ut me a Glycerio miserum abstrahat?
Quod si fit pereo funditus.
Adeon hominem esse inuenustum aut infelicem quemquam ut ego sum!
Pro deum atque hominum fidem!
Nullon ego Chremeti' pacto adfinitatem effugere potero?
Quot modis contemptu' spretu'! Facta transacta omnia. Hem
repudiatu' repetor. quam ob rem? Nisi si id est quod suspicor:
aliquid monstri alunt: ea quoniam nemini obtrudi potest,
itur ad me. MY. Oratio haec me miseram exanimauit metu.
PA. Nam quid ego dicam de patre? Ah
tantamne rem tam neglegenter agere! Praeteriens modo
mi apud forum "uxor tibi ducendast, Pamphile, hodie inquit: "para,
abi domum." Id mihi uisust dicere "abi cito ac suspende te."
Obstipui. Censen me uerbum potuisse ullum proloqui? Aut
ullam causam, ineptam saltem falsam iniquam? Obmutui.
quod si ego rescissem id priu', quid facerem siquis nunc me roget:
aliquid facerem ut hoc ne facerem. Sed nunc quid primum exsequar?
Tot me inpediunt curae, quae meum animum diuorsae trahunt:
amor, misericordia huiu', nuptiarum sollicitatio,
tum patri' pudor, qui me tam leni passus est animo usque adhuc
quae meo quomque animo lubitumst facere. Eine ego ut aduorser? Ei mihi!
incertumst quid agam. MY. Misera timeo "incertum" hoc quorsus accidat.
Sed nunc peropust aut hunc cum ipsa aut de illa aliquid me aduorsum hunc loqui:
dum in dubiost animu', paullo momento huc uel illuc impellitur.
PA. quis hic loquitur? Mysis, salue. MY. O salue, Pamphile. PA. Quid agit? MY. Rogas?
laborat e dolore atque ex hoc misera sollicitast, diem
quia olim in hunc sunt constitutae nuptiae. Tum autem hoc timet,
ne deseras se. PA. Hem egone istuc conari queam?
Egon propter me illam decipi miseram sinam,
quae mihi suom animum atque omnem uitam credidit,
quam ego animo egregie caram pro uxore habuerim?
Bene et pudice eius doctum atque eductum sinam
coactum egestate ingenium inmutarier?
Non faciam. MY. Haud uerear si in te solo sit situm;
sed uim ut queas ferre. PA. Adeon me ignauom putas,
adeon porro ingratum aut inhumanum aut ferum,
ut neque me consuetudo neque amor neque pudor
commoueat neque commoneat ut seruem fidem?
MY. Vnum hoc scio, hanc meritam esse ut memor esses sui.
PA. Memor essem? O Mysis Mysis, etiam nunc mihi
scripta illa dicta sunt in animo Chrysidis
de Glycerio. Iam ferme moriens me uocat:
accessi; uos semotae: nos soli: incipit
"mi Pamphile, huiu' formam atque aetatem uides,
nec clam te est quam illi nunc utraeque inutiles
et ad pudicitiam et ad rem tutandam sient.
Quod ego per hanc te dexteram et genium tuom,
per tuam fidem perque huiu' solitudinem
te obtestor ne abs te hanc segreges neu deseras.
Si te in germani fratri' dilexi loco
siue haec te solum semper fecit maxumi
seu tibi morigera fuit in rebus omnibus,
te isti uirum do, amicum tutorem patrem;
bona nostra haec tibi permitto et tuae mando fide."
Hanc mi in manum dat; mors continuo ipsam occupat.
Accepi: acceptam seruabo. MY. Ita spero quidem.
PA. Sed quor tu abis ab illa? MY. Obstetricem accerso. PA. Propera. Atque audin?
uerbum unum caue de nuptiis, ne ad morbum hoc etiam.. MY.Teneo.
ACTUS II
CHARINUS BYRRIA PAMPHILUS
CH. Quid ais, Byrria? Daturne illa Pamphilo hodie nuptum? BY. Sic est.
CH. Qui scis? BY. Apud forum modo e Dauo audiui. CH. Vae misero mihi!
Vt animus in spe atque in timore usque antehac attentus fuit,
ita, postquam adempta spes est, lassu' cura confectus stupet.
BY. Quaeso edepol, Charine, quoniam non potest id fieri quod uis,
id uelis quod possit. CH. Nil uolo aliud nisi Philumenam. BY. Ah
quanto satiust te id dare operam qui istum amorem ex animo amoueas,
quam id loqui quo mage lubido frustra incendatur tua!
CH. Facile omnes quom ualemu' recta consilia aegrotis damus.
Tu si hic sis aliter sentias. BY. Age age, ut lubet. CH. Sed Pamphilum
uideo. Omnia experiri certumst priu'quam pereo. BY. qui hic agit?
CH. Ipsum hunc orabo, huic supplicabo, amorem huic narrabo meum:
credo impetrabo ut aliquot saltem nuptiis prodat dies:
interea fiet aliquid, spero. BY. Id "aliquid" nil est. CH. Byrria,
quid tibi uidetur? Adeon ad eum? BY. Quidni? Si nil impetres,
ut te arbitretur sibi paratum moechum, si illam duxerit.
CH. Abin hinc in malam rem cum suspicione istac, scelus?
PA. Charinum uideo. Salue. CH. O salue, Pamphile:
ad te aduenio spem salutem auxilium consilium expetens.
PA. Neque pol consili locum habeo neque ad auxilium copiam.
Sed istuc quidnamst? CH. Hodie uxorem ducis? PA. Aiunt. CH. Pamphile,
si id facis, hodie postremum me uides. PA. quid ita? CH. Ei mihi,
uereor dicere: huic dic quaeso, Byrria. BY. Ego dicam. PA. Quid est?
BY. Sponsam hic tuam amat. PA. Ni iste haud mecum sentit. Eho dum dic mihi:
num quid nam ampliu' tibi cum illa fuit, Charine? CH. Ah, Pamphile,
nil. PA. Quam uellem! CH. Nunc te per amicitiam et per amorem obsecro,
principio ut ne ducas. PA. Dabo equidem operam. CH. Sed si id non potest
aut tibi nuptiae hae sunt cordi, PA. Cordi! CH. Saltem aliquot dies
profer, dum proficiscor aliquo ne uideam. PA. Audi nunciam:
ego, Charine, ne utiquam officium liberi esse hominis puto,
quom is nil mereat, postulare id gratiae adponi sibi.
Nuptias effugere ego istas malo quam tu adipiscier.
CH. Reddidisti animum. PA. Nunc siquid potes aut tu aut hic Byrria,
facite fingite inuenite efficite qui detur tibi;
ego id agam mihi qui ne detur. CH. Sat habeo. PA. Dauom optume
uideo, quoius consilio fretu' sum. CH.At tu hercle haud quicquam mihi,
nisi ea quae nil opu' sunt scire. Fufin hinc? BY. Ego uero ac lubens.
DAVOS CHARINVS PAMPHILVS
DA. di boni, boni quid porto? Sed ubi inueniam Pamphilum,
ut metum in quo nunc est adimam atque expleam animum gaudio?
CH. Laetus est nescioquid. PA. Nil est: nondum haec resciuit mala.
DA. Quem ego nunc credo, si iam audierit sibi paratas nuptias...
CH. Audin tu illum? DA. Toto me oppido exanimatum quaerere.
sed ubi quaeram? quo nunc primum intendam? CH. Cessas conloqui?
DA. Habeo. PA. Daue, ades resiste. DA. Quis homost, qui me...? o Pamphile,
te ipsum quaero. Eugae, Charine! Ambo opportune: uos uolo.
PA. Daue, perii. DA. Quin tu hoc audi. CH. Interii. DA. Quid timeas scio.
PA. Mea quidem hercle certe in dubio uitast. DA. Et quid tu, scio.
PA. Nuptiae mi.. DA. Etsi scio? PA. Hodie... DA. Obtundis, tam etsi intellego?
id paues ne ducas tu illam; tu autem ut ducas. CH. Rem tenes.
PA. Istuc ipsum. DA. Atque istuc ipsum nil periclist: me uide.
PA. Obsecro te, quam primum hoc me libera miserum metu. DA. Em
libero: uxorem tibi non dat iam Chremes. PA. Qui scis? DA. Scio.
Tuo' pater modo me prehendit: ait tibi uxorem dare
hodie, item alia multa quae nunc non est narrandi locus.
Continuo ad te properans percurro ad forum ut dicam haec tibi.
Vbi te non inuenio ibi escendo in quendam excelsum locum,
circumspicio: nusquam. Forte ibi huiu' uideo Byrriam;
rogo: negat uidisse. Mihi molestum; quid agam cogito.
Redeunti interea ex ipsa re mi incidit suspicio "hem
paullulum opsoni; ipsu' tristis; de inprouiso nuptiae:
non cohaerent." PA. Quorsu'nam istuc? DA. Ego me continuo ad Chremem.
Quom illo aduenio, solitudo ante ostium: iam id gaudeo.
CH. Recte dici'. PA. Perge. DA. Maneo. Interea intro ire neminem
uideo, exire neminem; matronam nullam in aedibus,
nil ornati, nil tumulti: accessi; intro aspexi. PA. Scio:
magnum signum. DA. Num uidentur conuenire haec nuptiis?
PA. Non opinor, Daue. DA. "Opinor" narras? non recte accipis:
certa res est. Etiam puerum inde abiens conueni Chremi:
holera et pisciculos minutos fere obolo in cenam seni.
CH. Liberatu' sum hodie, Daue, tua opera. DA. Ac nullus quidem.
CH. Quid ita? Nempe huic prorsus illam non dat. DA. Ridiculum caput,
quasi necesse sit, si huic non dat, te illam uxorem ducere,
nisi uides, nisi senis amicos oras ambis. CH. Bene mones:
ibo, etsi hercle saepe iam me spes haec frustratast. Vale.
PAMPILVS DAVOS
PA. Quid igitur sibi uolt pater? quor simulat? DA. ego dicam tibi.
Si id suscenseat nunc quia non det tibi uxorem Chremes,
ipsu' sibi esse iniuriu' uideatur, neque id iniuria,
priu'quam tuom ut sese habeat animum ad nuptias perspexerit:
sed si tu negaris ducere, ibi culpam in te transferet:
tum illae turbae fient. PA. Quiduis patiar. DA. Pater est, Pamphile:
difficilest. Tum haec solast mulier. Dictum factum inuenerit
aliquam causam quam ob rem eiciat oppido. PA. Eiciat? DA. Cito.
PA. Cedo igitur quid faciam, Daue? DA. Dic te ducturum. PA. Eem. DA. Quid est?
PA. Egon dicam? DA. Quor non? PA. Numquam faciam. DA. Ne nega.
PA. suadere noli. DA. Ex ea re quid fiat uide.
PA. Vt ab illa excludar, hoc concludar. DA. Non itast.
Nempe hoc sic esse opinor: dicturum patrem
"ducas uolo hodie uxorem"; tu "ducam" inquies:
is cedo quid iurgabit tecum? Hic reddes omnia,
quae nunc sunt certa consilia, incerta ut sient
sine omni periclo. Nam hoc haud dubiumst quin Chremes
tibi non det gnatam; nec tu ea causa minueris
haec quae facis, ne is mutet suam sententiam.
Patri dic uelle, ut, quom uelit, tibi iure irasci non queat.
Nam quod tu speres "propulsabo facile uxorem his moribus;
dabit nemo": inueniet inopem potiu'quam te corrumpi sinat.
Sed si te aequo animo ferre accipiet, neglegentem feceris;
aliam otiosu' quaeret: interea aliquid acciderit boni.
PA. Itan credis? DA. Haud dubium id quidemst. PA. Vide quo me inducas. DA. Quin taces?
PA. Dicam. Puerum autem ne resciscat mi esse ex illa cautiost;
nam pollicitus sum suscepturum. DA. O facinus audax! PA. Hanc fidem
sibi me obsecrauit, qui se sciret non deserturum, ut darem.
DA. Curabitur. Sed pater est. Caue te esse tristem sentiat.
SIMO DAVOS PAMPHILVS
SI. Reuiso quid agant aut quid captent consili.
DA. Hic nunc non dubitat quin te ducturum neges.
Venit meditatus alicunde ex solo loco:
orationem sperat inuenisse se
qui differat te: proin tu fac apud te ut sies.
PA. Modo ut possim, Daue! DA. Crede inquam hoc mihi, Pamphile,
numquam hodie tecum commutaturum patrem
unum esse uerbum, si te dices ducere.
BYRRIA SIMO DAVOS PAMPHILVS
BY. Eru' me relictis rebu' iussit Pamphilum
hodie obseruare, ut quid ageret de nuptiis
scirem: id propterea nunc hunc uenientem sequor.
ipsum adeo praesto uideo cum Dauo: hoc agam.
SI. Vtrumque adesse uideo. DA. Em serua. SI. Pamphile.
DA. quasi de inprouiso respice ad dum. PA. Ehem pater.
DA. Probe. SI. Hodie uxorem ducas, ut dixi, uolo.
BY. Nunc nostrae timeo parti quid hic respondeat.
PA. Neque istic neque alibi tibi erit usquam in me mora. BY. Hem.
DA. Obmutuit. BY. Quid dixit? SI. Facis ut te decet,
quom istuc quod postulo impetro cum gratia.
DA. Sum uerus? BY. Eru', quantum audio, uxore excidit.
SI. I nunciam intro, ne in mora, quom opu' sit, sies.
PA. Eo. - BY. Nullane in re esse quoiquam homini fidem!
Verum illud uerbumst, uolgo quod dici solet,
omnis sibi malle melius esse quam alteri.
Ego illam uidi: uirginem forma bona
memini uideri: quo aequior sum Pamphilo,
si se illam in somnis quam illum amplecti maluit.
Renuntiabo, ut pro hoc malo mihi det malum.
DAVOS SIMO
DA. Hic nunc me credit aliquam sibi fallaciam
portare et ea me hic restitisse gratia.
SI. Quid Dauo' narrat? DA. Aeque quicquam nunc quidem.
SI. Nilne? Hem. DA. Nil prorsus. SI. Atqui exspectabam quidem.
DA. Praeter spem euenit, sentio: hoc male habet uirum.
SI. Potin es mihi uerum dicere? DA. Nil facilius.
SI. Num illi molestae quidpiam haec sunt nuptiae
propter huiusce hospitai consuetudinem?
DA. Nil hercle; aut, si adeo, biduist aut tridui
haec sollicitudo: nosti? deinde desinet.
Etenim ipsu' secum eam rem reputauit uia.
SI. Laudo. DA. Dum licitumst ei dumque aetas tulit,
amauit; tum id clam: cauit ne umquam infamiae
ea res sibi esset, ut uirum fortem decet.
Nunc uxore opus est: animum ad uxorem adpulit.
SI. Subtristi' uisus est esse aliquantum mihi.
DA. Nil propter hanc rem, sed est quod suscenset tibi.
SI. Quidnamst? DA. Puerilest. SI. Quid id est? DA. Nil. SI. Quin dic, quid est?
DA. Ait nimium parce facere sumptum. SI. Mene? DA. Te.
"Vix" inquit "drachumis est opsonatum decem:
non filio uidetur uxorem dare.
Quem" inquit "uocabo ad cenam meorum aequalium
potissumum nunc? " et, quod dicendum hic siet,
tu quoque perparce nimium: non laudo. SI. Tace.
DA. Commoui. SI. Ego istaec recte ut fiant uidero.
Quidnam hoc est rei? Quid hic uolt ueterator sibi?
Nam si hic malist quicquam, em illic est huic rei caput.
ACTUS III
MYSIS SIMO DAVOS LESBIA (GLYCERIUM)
MY. Ita pol quidem res est, ut dixti, Lesbia:
fidelem haud ferme mulieri inuenias uirum.
SI. Ab Andriast ancilla haec. DA. quid narras? Ita est.
MY. Sed hic Pamphilus.. SI. Quid dicit? MY. Firmauit fidem. SI. Hem.
DA. Vtinam aut hic surdus aut haec muta facta sit!
MY. Nam quod peperisset iussit tolli. SI. O Iuppiter,
quid ego audio? Actumst, siquidem haec uera praedicat.
LE. Bonum ingenium narras adulescentis. MY. Optumum
sed sequere me intro, ne in mora illi sis. LE. Sequor.
DA. Quod remedium nunc huic malo inueniam? SI. Quid hoc?
adeon est demens? Ex peregrina? Iam scio: ah
uix tandem sensi stolidu'. DA. Quid hic sensisse ait?
SI. Haec primum adfertur iam mi ab hoc fallacia:
hanc simulant parere, quo Chremetem absterreant.
(GL. intus) Iuno Lucina, fer opem, serua me, obsecro.
SI. Hui tam cito? Ridiculum: postquam ante ostium
me audiuit stare, adproperat. Non sat commode
diuisa sunt temporibu' tibi, Daue, haec. DA. Mihin?
SI. Num inmemores discipuli? DA. Ego quid narres nescio.
SI. Hicin me si inparatum in ueris nuptiis
adortus esset, quos mihi ludos redderet!
Nunc huius periclo fit, ego in portu nauigo.
LESBIA SIMO DAVOS
LE. Adhuc, Archylis, quae adsolent quaeque oportent
signa esse ad salutem, omnia huic esse uideo.
Nunc primum fac istaec lauet; poste deinde,
quod iussi dari bibere et quantum imperaui, date; mox ego huc reuortor.
Per ecastor scitu' puer est natu' Pamphilo.
Deos quaeso ut sit superstes, quandoquidem ipsest ingenio bono,
quomque huic est ueritus optumae adulescenti facere iniuriam.
SI. Vel hoc quis credat, qui te norit, abs te esse ortum? DA. Quidnam id est?
SI. Non imperabat coram quid opu' facto esset puerperae,
sed postquam egressast, illis quae sunt intu' clamat de uia
o Daue, itan contemnor abs te? Aut itane tandem idoneus
tibi uideor esse quem tam aperte fallere incipias dolis?
Saltem accurate, ut metui uidear certe, si resciuerim.
DA. Certe hercle nunc hic se ipsu' fallit, haud ego. SI. Edixin tibi,
interminatu' sum ne faceres? Num ueritus? Quid re tulit?
Credon tibi hoc nunc, peperisse hanc e Pamphilo?
DA. Teneo quid erret et quid agam habeo. SI. Quid taces?
DA. Quid credas? Quasi non tibi renuntiata sint haec sic fore.
SI. Mihin quisquam? DA. Eho an tute intellexti adsimularier? SI. Inrideor.
DA. Renuntiatumst; nam qui istaec tibi incidit suspicio?
SI. Qui? Quia te noram. DA. Quasi tu dicas factum id consilio meo.
SI. certe enim scio. DA. Non sati' me pernosti etiam quali' sim, Simo.
SI. Egon te? DA. Sed siquid tibi narrare occepi, continuo dari
tibi uerba censes. SI. Falso! DA. Itaque hercle nil iam muttire audeo.
SI. Hoc ego scio unum, neminem peperisse hic. DA. Intellexti;
sed nilo setius referetur mox huc puer ante ostium.
Id ego iam nunc tibi, ere, renuntio futurum, ut sis sciens,
ne tu hoc posteriu' dicas Daui factum consilio aut dolis.
Prorsus a me opinionem hanc tuam esse ego amotam uolo.
SI. Vnde id scis? DA. Audiui et credo: multa concurrunt simul
qui coniecturam hanc nunc facio. Iam prius haec se e Pamphilo
grauidam dixit esse: inuentumst falsum. Nunc, postquam uidet
nuptias domi adparari, missast ancilla ilico
obstetricem accersitum ad eam et puerum ut adferret simul.
Hoc nisi fit, puerum ut tu uideas, nil mouentur nuptiae. SI. Quid ais? Quom intellexeras
id consilium capere, quor non dixti extemplo Pamphilo?
DA. Quis igitur eum ab illa abstraxit nisi ego? Nam omnes nos quidem
scimus quam misere hanc amarit: nunc sibi uxorem expetit.
Postremo id mihi da negoti; tu tamen[i]dem has nuptias
perge facere ita ut facis, et id spero adiuturos deos.
SI. Immo abi intro: ibi me opperire et quod parato opus est para.
Non inpulit me haec nunc omnino ut crederem;
atque haud scio an quae dixit sint uera omnia,
sed parui pendo: illud mihi multo maxumumst
quod mihi pollicitust ipsu' gnatu'. Nunc Chremem
conueniam, orabo gnato uxorem: si impetro,
quid alias malim quam hodie has fieri nuptias?
Nam gnatu' quod pollicitust, haud dubiumst mihi, id
si nolit, quin eum merito possim cogere.
Atque adeo in ipso tempore eccum ipsum obuiam.
SIMO CHREMES
SI. Iubeo Chremetem... CH. O te ipsum quaerebam. SI. Et ego te. CH. Optato aduenis.
Aliquot me adierunt, ex te auditum qui aibant hodie filiam
meam nubere tuo gnato; id uiso tune an illi insaniant.
SI. Ausculta pauca: et quid ego te uelim et tu quod quaeris scies.
CH. Ausculto: loquere quid uelis.
SI. Per te deos oro et nostram amicitiam, Chreme,
quae incepta a paruis cum aetate adcreuit simul,
perque unicam gnatam tuam et gnatum meum,
quoius tibi potestas summa seruandi datur,
ut me adiuues in hac re atque ita uti nuptiae
fuerant futurae, fiant. CH. Ah ne me obsecra:
quasi hoc te orando a me impetrare oporteat.
Alium esse censes nunc me atque olim quom dabam?
Si in remst utrique ut fiant, accersi iube;
sed si ex ea re plus malist quam commodi
utrique, id oro te in commune ut consulas,
quasi si illa tua sit Pamphilique ego sim pater.
SI. Immo ita uolo itaque postulo ut fiat, Chreme,
neque postulem abs te ni ipsa res moneat. CH. Quid est?
SI. Irae sunt inter Glycerium et gnatum. CH. Audio.
SI. Ita magnae ut sperem posse auelli. CH. Fabulae!
SI. Profecto sic est. CH. Sic hercle ut dicam tibi
amantium irae amoris integratiost.
SI. Em id te oro ut ante eamu', dum tempus datur
dumque eius lubido occlusast contumeliis,
priu'quam harum scelera et lacrumae confictae dolis
redducunt animum aegrotum ad misericordiam,
uxorem demu. Spero consuetudine et
coniugio liberali deuinctum, Chreme,
dehinc facile ex illis sese emersurum malis.
CH. Tibi ita hoc uidetur; at ego non posse arbitror
neque illum hanc perpetuo habere neque me perpeti.
SI. qui scis ergo istuc, nisi periclum feceris?
CH. At istuc periclum in filia fieri grauest.
SI. Nempe incommoditas denique huc omnis redit
si eueniat, quod di prohibeant, discessio.
At si corrigitur, quot commoditates uide:
principio amico filium restitueris,
tibi generum firmum et filiae inuenies uirum.
CH. Quid istic? Si ita istuc animum induxti esse utile,
nolo tibi ullum commodum in me claudier.
SI. Merito te semper maxumi feci, Chreme.
CH. Sed quid ais? SI. Quid? CH. Qui scis eos nunc discordare inter se?
SI. Ipsu' mihi Dauo', qui intumust eorum consiliis, dixit;
et is mihi persuadet nuptias quantum queam ut maturem.
Num censes faceret, filium nisi sciret eadem haec uelle?
Tute adeo iam eius audies uerba. Euocate huc Dauom.
Atque eccum uideo ipsum foras exire.
DAVOS SIMO CHREMES
DA. Ad te ibam. SI. Quidnamst?
DA. Quor uxor non accersitur? Iam aduesperascit. SI. Audin?
Ego dudum non nil ueritu' sum, Daue, abs te ne faceres idem
quod uolgu' seruorum solet, dolis ut me deluderes
propterea quod amat filius. DA. Egon istuc facerem? SI. Credidi,
idque adeo metuens uos celaui quod nunc dicam. DA. quid? sI. Scies;
nam propemodum habeo iam fidem. DA. Tandem cognosti qui siem?
SI. Non fuerant nuptiae futurae. DA. Quid? Non? SI. Sed ea gratia
simulaui uos ut pertemptarem. DA. Quid ais? SI. Sic res est. DA. Vide:
numquam istuc quiui ego intellegere. Vah consilium callidum!
SI. Hoc audi: ut hinc te intro ire iussi, opportune hic fit mi obuiam.
DA. Hem numnam perimu'? SI. Narro huic quae tu dudum narrasti mihi.
DA. Quidnam audio? SI. Gnatam ut det oro uixque id exoro. DA. Occidi. SI. Hem
quid dixti? DA. Optume inquam factum. SI. Nunc per hunc nullast mora.
CH. Domum modo ibo, ut adparetur dicam, atque huc renuntio.
SI. Nunc te oro, Daue, quoniam solu' mi effecisti has nuptias ...
DA. Ego uero solu'. SI. Corrigere mihi gnatum porro enitere.
DA. Faciam hercle sedulo. SI. Potes nunc, dum animus inritatus est.
DA. Quiescas. SI. Age igitur, ubi nunc est ipsu'? DA. Mirum ni domist.
SI. Ibo ad eum atque eadem haec quae tibi dixi dicam idem illi. DA. Nullu' sum.
Quid causaest quin hinc in pistrinum recta proficiscar uia?
Nil est preci loci relictum: iam perturbaui omnia
erum fefelli; in nuptias conieci erilem filium;
feci hodie ut fierent, insperante hoc atque inuito Pamphilo.
Em astutias! Quod si quiessem, nil euenisset mali.
Sed eccum ipsum uideo: occidi.
Vtinam mi esset aliquid hic quo nunc me praecipitem darem!
PAMPHILVS DAVOS
PA. Vbi illicst scelu' qui perdidit me? DA. Perii. PA. Atque hoc confiteor iure
mi obtigisse, quandoquidem tam iners, tam nulli consili sum.
Seruon fortunas meas me commisisse futtili!
Ego pretium ob stultitiam fero: sed inultum numquam id auferet.
DA. Posthac incolumem sat scio me, nunc si deuito hoc malum.
PA. Nam quid ego nunc dicam patri? Negabon uelle me, modo
qui sum pollicitu' ducere? Qua audacia id facere audeam?
Nec quid nunc me faciam scio. DA. Nec mequidem, atque id ago sedulo.
Dicam aliquid me inuenturum, ut huic malo aliquam productem moram.
PA. Oh! DA. Visu' sum PA. Eho dum, bone uir, quid ais? Viden me consiliis tuis
miserum inpeditum esse? DA. At iam expediam. PA. expedies? DA. Certe, Pamphile.
PA. Nempe ut modo. DA. Immo meliu' spero. PA. Oh tibi ego ut credam, furcifer?
Tu rem inpeditam et perditam restituas? Em quo fretu' sim,
qui me hodie ex tranquillissuma re coniecisti in nuptias.
An non dixi esse hoc futurum? DA. Dixti. PA. Quid meritu's? DA. Crucem.
Sed sine paullulum ad me redeam: iam aliquid dispiciam. PA. Ei mihi,
quom non habeo spatium ut de te sumam supplicium ut uolo!
namque hoc tempu' praecauere mihi me, haud te ulcisci sinit.
ACTVS IV
CHARINVS PAMPHILVS DAVOS
CH. Hoccinest credibile aut memorabile,
tanta uecordia innata quoiquam ut siet
ut malis gaudeant atque ex incommodis
alterius sua ut comparent commoda? Ah
idnest uerum? Immo id est genus hominum pessumum in
denegando modo quis pudor paullum adest;
post ubi tempu' promissa iam perfici,
tum coacti necessario se aperiunt,
et timent et tamen res premit denegare
ibi tum eorum inpudentissuma oratiost
"quis tu es? Quis mihi es? Quor meam tibi? Heus proxumus sum egomet mihi."
At tamen "ubi fides?" si roges,
nil pudet hic, ubi opus illi ubi nil opus, ibi uerentur.
Sed quid agam? Adeon ad eum et cum eo iniuriam hanc expostulem?
Ingeram mala multa? Atque aliqui' dicat "nil promoueris
multum: molestu' certe ei fuero atque animo morem gessero.
PA. Charine, et me et te inprudens, nisi quid di respiciunt, perdidi.
CH. Itane "inprudens"? Tandem inuentast causa: soluisti fidem.
PA. Quid "tandem"? CH. Etiamnunc me ducere dictis postulas?
PA. Quid istuc est? CH. Postquam me amare dixi, conplacitast tibi.
Heu me miserum qui tuom animum ex animo spectaui meo!
PA. falsus es. CH. Non tibi sat esse hoc solidum uisumst gaudium,
nisi me lactasses amantem et falsa spe produceres?
Habeas. PA. Habeam? Ah nescis quantis in malis uorser miser
quantasque hic suis consiliis mihi conflauit sollicitudines
meu' carnufex. CH. Quid istuc tam mirumst de te si exemplum capit?
PA. Haud istuc dicas, si cognoris uel me uel amorem meum.
CH. Scio: cum patre altercasti dudum et is nunc propterea tibi
suscenset nec te quiuit hodie cogere illam ut duceres.
PA. Immo etiam, quo tu minu' scis aerumnas meas,
haec nuptiae non adparabantur mihi
nec postulabat nunc quisquam uxorem dare.
CH. Scio: tu coactu' tua uoluntate es. PA. Mane:
nondum scis. CH. Scio equidem illam ducturum esse te.
PA. Quor me enicas? Hoc audi: numquam destitit
instare ut dicerem me ducturum patri;
suadere orare usque adeo donec perpulit.
CH. Quis homo istuc? PA. Dauo'.. CH. Dauos? PA. Interturbat. CH. Quam ob rem? PA. Nescio;
nisi mihi deos sati' scio fuisse iratos qui auscultauerim.
CH. Factum hoc est, Daue? DA. Factum. CH. Hem quid ais? Scelus!
At tibi di dignum factis exitium duint!
Eho dic mi, si omnes hunc coniectum in nuptias
inimici uellent, quod nisi hoc consilium darent?
DA. Deceptu' sum, at non defetigatus. PA. Scio.
DA. Hac non successit, alia adoriemur uia:
nisi si id putas, quia primo processit parum,
non posse iam ad salutem conuorti hoc malum.
PA. Immo etiam; nam sati' credo, si aduigilaueris,
ex unis geminas mihi conficies nuptias.
DA. Ego, Pamphile, hoc tibi pro seruitio debeo,
conari manibu' pedibu' noctesque et dies,
capitis periclum adire, dum prosim tibi;
tuomst, siquid praeter spem euenit, mi ignoscere.
Parum succedit quod ago; at facio sedulo.
Vel meliu' tute reperi, me missum face.
PA. Cupio: restitue in quem me accepisti locum.
DA. Faciam. PA. At iam hoc opust. DA. Em ... sed mane; concrepuit a Glycerio ostium.
PA. Nil ad te. DA. Quaero. PA. Hem nuncin demum? DA. At iam hoc tibi inuentum dabo.
MYSIS PAMPHILVS CHARINUS DAVOS
MY. Iam ubi ubi erit, inuentum tibi curabo et mecum adductum
tuom Pamphilum: modo tu, anime mi, noli te macerare.
PA. Mysis. MY. Quis est? Ehem Pamphile, optume mihi te offers. PA. Quid id est?
MY. Orare iussit, si se ames, era, iam ut id sese uenias:
uidere te ait cupere. A. Vah perii: hoc malum integrascit.
Sicin me atque illam opera tua nunc miseros sollicitari!
Nam idcirco accersor nuptias quod mi adparari sensit.
CH. Quibu' quidem quam facile potuerat quiesci si hic quiesset!
DA. Age, si hic non insanit satis sua sponte, instiga. MY. Atque edepol
ea res est, proptereaque nunc misera in maerorest. PA. Mysis,
per omnis tibi adiuro deos numquam eam me deserturum,
non si capiundos mihi sciam esse inimicos omnis homines.
Hanc mi expetiui: contigit; conueniunt mores: ualeant
qui inter nos discidium uolunt: hanc nisi mors mi adimet nemo.
MY. Resipisco. PA. Non Apollinis mage uerum atque hoc responsumst.
Si poterit fieri ut ne pater per me stetisse credat
quo minus haec fierent nuptiae, uolo; sed si id non poterit,
id faciam, in procliui quod est, per me stetisse ut credat.
Quis uideor? CH. Miser, aeque atque ego. DA. Consilium quaero. PA. Forti's!
Scio quid conere. DA. Hoc ego tibi profecto effectum reddam.
PA. Iam hoc opus est. DA. quin iam habeo. CH. Quid est? DA. Huic, non tibi habeo, ne erres.
CH. Sat habeo. PA. Quid facies? Cedo. DA. Dies mi ut sati' sit uereor
ad agendum: ne uacuom esse me nunc ad narrandum credas:
proinde hinc uos amolimini; nam mi inpedimento estis.
PA. Ego hanc uisam. DA. Quid tu? Quo hinc te agis? CH. Verum uis dicam? DA. Immo etiam:
narrationis incipit mi initium. CH. Quid me fiet?
DA. Eho tu inpudens, non satis habes quod tibi dieculam addo,
quantum huic promoueo nuptias? CH. Daue, at tamen ... DA. Quid ergo?
CH. Vt ducam. DA. Ridiculum. CH. Huc face ad me uenias, siquid poteris.
DA. Quid ueniam? Nil habeo. CH. At tamen, siquid. DA. Age ueniam. CH. Siquid,
domi ero. DA. Tu, Mysis, dum exeo, parumper me opperire hic.
MY. Quapropter? DA. Ita factost opus. MY. Matura. DA. Iam inquam hic adero.
MYSIS DAVOS
MY. Nilne esse proprium quoiquam! Di uostram fidem!
Summum bonum esse erae putabam hunc Pamphilum,
amicum, amatorem, uirum in quouis loco
paratum; uerum ex eo nunc misera quem capit
laborem! Facile hic plus malist quam illic boni.
Sed Dauos exit. Mi homo, quid istuc obsecrost?
Quo portas puerum? DA. Mysis, nunc opus est tua
mihi ad hanc rem exprompta memoria atque astutia.
MY. Quidnam incepturu's? DA. Accipe a me hunc ocius
atque ante nostram ianuam adpone. MY. Obsecro,
humine? DA. Ex ara hinc sume uerbenas tibi
atque eas substerne. MY. Quam ob rem id tute non facis?
DA. Quia, si forte opu' sit ad erum iurandum mihi
non adposisse, ut liquido possim. MY. Intellego:
noua nunc religio in te istaec incessit. Cedo!
DA. Moue ocius te, ut quid agam porro intellegas.
Pro Iuppiter! MY. Quid est? DA. Sponsae pater interuenit.
Repudio quod consilium primum intenderam.
MY. Nescio quid narres. DA. Ego quoque hinc ab dextera
uenire me adsimulabo: tu ut subseruias
orationi, ut quomque opu' sit, uerbis uide.
MY. Ego quid agas nil intellego; sed siquid est
quod mea opem opu' sit uobis, ut tu plus uides,
manebo, nequod uostrum remorer commodum.
CHREMES MYSIS DAVOS
CH. Reuortor, postquam quae opu' fuere ad nuptias
gnatae paraui, ut iubeam accersi. Sed quid hoc?
Puer herclest. Mulier, tun posisti hunc? MY. Vbi illic est?
CH. Non mihi respondes? MY. Nusquam est. Vae miserae mihi!
Reliquit me homo atque abiit. DA. Di uostram fidem,
quid turbaest apud forum! Quid illi hominum litigant!
Tum annona carast. (quid dicam aliud nescio.)
MY. quor tu obsecro hic me solam? DA. Hem quae haec est fabula?
Eho Mysis, puer hic undest? Quisue huc attulit?
MY. Satin sanu's qui me id rogites? DA. Quem ego igitur rogem
qui hic neminem alium uideam? CH. Miror unde sit.
DA. Dictura es quod rogo? MY. Au! DA. Concede ad dexteram.
MY. Deliras: non tute ipse ...? DA. Verbum si mihi
unum praeter quam quod te rogo faxis: caue!
Male dicis? Vndest? Dic clare. A nobis. DA. Hahae!
Mirum uero inpudenter mulier si facit
meretrix! CH. Ab Andriast haec, quantum intellego.
DA. Adeon uidemur uobis esse idonei
in quibu' sic inludati'? CH. Veni in tempore.
DA. Propera adeo puerum tollere hinc ab ianua.
Mane: caui quoquam ex istoc excessis loco!
MY. Di te eradicent! Ita me miseram territas.
DA. Tibi ego dico an non? MY. Quid uis? DA. At etiam rogas?
Cedo, quoium puerum hic adposisti? Dic mihi.
MY. Tu nescis? DA. Mitte id quod scio: dic quod rogo.
MY. Vostri. DA. Quoius nostri? MY. Pamphili. DA. Hem quid? Pamphili?
MY. Eho an non est? CH. Recte ego his semper fugi nuptias.
DA. O facinus animaduortendum! MY. Quid clamitas?
DA. Quemne ego heri uidi ad uos adferri uesperi?
MY. O hominem audacem! DA. Verum: uidi Cantharam
suffarcinatam. MY. Dis pol habeo gratiam
quom in pariundo aliquot adfuerunt liberae.
DA. Ne illa illum haud nouit quoiu' causa haec incipit
Chremes si positum puerum ante aedis uiderit,
suam gnatam non dabit tanto hercle mage dabit.
CH. Non hercle faciet. DA. Nunc adeo, ut tu sis sciens,
nisi puerum tolli' iam ego hunc in mediam uiam
prouoluam teque ibidem peruoluam in luto.
MY. Tu pol homo non es sobrius. DI. Fallacia
alia aliam trudit: iam susurrari audio
ciuem Atticam esse hanc. CH. Hem. DA. "Coactus legibus
eam uxorem ducet." MY. Au obsecro, an non ciuis est?
CH. Iocularium in malum insciens paene incidi.
DA. Quis hic loquitur? O Chreme, per tempus aduenis:
ausculta. CH. Audiui iam omnia. DA. Anne haec tu omnia?
CH. Audiui, inquam, a principio. DA. Audistin, obsecro? Hem
scelera! Hanc iam oportet in cruciatum hinc abripi.
Hic est ille: non te credas Dauom ludere.
MY. Me miseram! Nil pol falsi dixi, mi senex.
CH. Noui omnem rem. Est Simo intus? DA. Est. MY. Ne me attigas,
sceleste. Si pol Glycerio non omnia haec ...
DA. Eho inepta, nescis quid sit actum? MY. Qui sciam?
DA. hic socer est. Alio pacto haud poterat fieri
ut sciret haec quae uoluimus. MY. Praediceres.
DA. Paullum interesse censes ex animo omnia,
ut fert natura, facias an de industria?
CRITO MYSIS DAVOS
CR. In hac habitasse platea dictumst Chrysidem,
quae sese inhoneste optauit parere hic ditias
potius quam honeste in patria pauper uiueret:
eius morte ea ad me lege redierunt bona.
Sed quos perconter uideo: saluete. MY. Obsecro,
quem uideo? Estne hic Crito sobrinu' Chrysidis?
Is est. CR. O Mysis, salue! MY. Saluo' sis, Crito.
CR. Itan Chrysis? Hem. MY. Nos quidem pol miseras perdidit.
CR. Quid uos? Quo pacto hic? Satine recte? MY. Nosne? Sic
ut quimus, aiunt, quando ut uolumu' non licet.
CR. Quid Glycerium? Iam hic suos parentis repperit?
MY. Vtinam! CR. An nondum etiam? Haud auspicato huc me appuli;
nam pol, si id scissem, numquam huc tetulissem pedem.
Semper eiu' dictast esse haec atque habitast soror;
quae illius fuere possidet: nunc me hospitem
litis sequi quam id mihi sit facile atque utile
aliorum exempla commonent. Simul arbitror
iam aliquem esse amicum et defensorem ei; nam fere
grandicula iam profectast illinc: clamitent
me sycophantam, hereditatem persequi
mendicum. Tum ipsam despoliare non lubet.
MY. O optume hospes! Pol, Crito, antiquom obtines.
CR. Duc me ad eam, quando huc ueni, ut uideam. MY. Maxume.
DA. Sequar hos: nolo me in tempore hoc uideat senex.
ACTVS V
CHREMES SIMO
CH. Sati' iam sati', Simo, spectata erga te amicitiast mea;
sati' pericli incepi adire: orandi iam finem face.
Dum studeo obsequi tibi, paene inlusi uitam filiae.
SI. Immo enim nunc quom maxume abs te postulo atque oro, Chreme,
ut beneficium uerbis initum dudum nunc re comprobes.
CH. Vide quam iniquo' sis prae studio: dum id efficias quod lubet,
neque modum benignitati' neque quid me ores cogitas;
nam si cogites remittas iam me onerare iniuriis.
SI. Quibus? CH. At rogitas? Perpulisti me ut homini adulescentulo
in alio occupato amore, abhorrenti ab re uxoria,
filiam ut darem in seditionem atque in incertas nuptias,
eiu' labore atque eiu' dolore gnato ut medicarer tuo.
Impetrasti: incepi, dum res tetulit. Nunc non fert: feras.
Illam hinc ciuem esse aiunt; puer est natu': nos missos face.
SI. Per ego te deos oro, ut ni illis animum inducas credere,
quibus id maxume utilest illum esse quam deterrumum.
Nuptiarum gratia haec sunt ficta atque incepta omnia.
Vbi ea causa quam ob rem haec faciunt erit adempta his, desinent.
CH. Erras: cum Dauo egomet uidi iurgantem ancillam. SI. Scio. CH. At
uero uoltu, quom ibi me adesse neuter tum praesenserant.
SI. Credo et id facturas Dauo' dudum praedixit mihi; et
nescio qui id tibi sum oblitus hodie, ac uolui, dicere.
DAVOS CHREMES SIMO DROMO
DA. Animo nunciam otioso esse impero. CH. Em Dauom tibi!
SI. Vnde egreditur? DA. Meo praesidio atque hospiti'. SI. Quid illud malist?
DA. Ego commodiorem hominem aduentum tempu' non uidi. SI. Scelus,
Quemnam hic laudat? DA. Omni' res est iam in uado.SF. Cesso adloqui?
DA. Erus est: quid agam? SF. O salue, bone uir. DA. Ehem Simo, o noster Chreme,
omnia adparata iam sunt intu'. SI. Curasti probe.
DA. Vbi uoles accerse. SI. Bene sane; id enimuero hinc nunc abest.
etiam tu hoc respondes quid istic tibi negotist? DA. Mihin? SI. Ita.
DA. Mihin? SI. Tibi ergo. DA. Modo introii. SI. Quasi ego quam dudum rogem.
DA. Cum tuo gnato una. SI. Anne est intu' Pamphilu'? Crucior miser!
Eho non tu dixti esse inter eos inimicitias, carnufex?
DA. Sunt. Si. Quor igitur hic est? CR. Quid illum censes? Cum illa litigat.
DA. Immo uero indignum, Chreme, iam facinu' faxo ex me audies.
Nescioquis senex modo uenit, ellum, confidens catus:
quom faciem uideas, uidetur esse quantiuis preti :
tristi' seueritas inest in uoltu atque in uerbis fides.
SI. Quidnam adportat? DA. Nil equidem nisi quod illum audiui dicere.
SI. Quid ait tandem? DA. Glycerium se scire ciuem esse Atticam. SI. Hem
Dromo, Dromo. DA. Quid est? SI. Dromo. DA. Audi. SI. Verbum si addideris ...! Dromo.
DA. Audi obsecro. DR. Quid uis? SI. Sublimem intro rape hunc, quantum potest.
DR. Quem? SI. Dauom. DA. Quam ob rem? SI. Quia lubet. Rape inquam. DA. Quid feci? SI. Rape.
DA. Si quicquam inuenies me mentitum, occidito. SI. Nil audio.
DR. Ego iam te commotum reddam. DA. Tamen etsi hoc uerumst? SI. Tamen.
Cura adseruandum uinctum, atque audin? Quadrupedem constringito.
Age nunciam: ego pol hodie, si uiuo, tibi
ostendam erum quid sit pericli fallere,
et illi patrem. CH. Ah ne saeui tanto opere. SI. O Chreme,
pietatem gnati! Nonne te miseret mei?
Tantum laborem capere ob talem filium!
Age Pamphile, exi Pamphile: ecquid te pudet?
PAMPHILVS SIMO CHREMES
PA. Quis me uolt? Perii, pater est. SI. Quid ais, omnium...? CH. Ah
rem potius ipsam dic ac mitte male loqui.
SI. Quasi quicquam in hunc iam grauiu' dici possiet.
Ain tandem, ciui' Glyceriumst? PA. Ita praedicant.
SI. "Ita praedicant"? O ingentem confidentiam!
Num cogitat quid dicat? Num facti piget?
Vide num eius color pudori' signum usquam indicat.
adeo inpotenti esse animo ut praeter ciuium
morem atque legem et sui uoluntatem patris
tamen hanc habere studeat cum summo probro!
PA. Me miserum! SI. Hem modone id demum sensti, Pamphile?
olim istuc, olim quom ita animum induxti tuom,
quod cuperes aliquo pacto efficiundum tibi
eodem die istuc uerbum uere in te accidit.
Sed quid ego? Quor me excrucio? Quor me macero?
Quor meam senectutem huius sollicito amentia?
An ut pro huius peccatis ego supplicium sufferam?
Immo habeat, ualeat, uiuat cum illa. PA. Mi pater!
SI. quid "mi pater"? Quasi tu huius indigeas patris.
Domus uxor liberi inuenti inuito patre;
adducti qui illam hinc ciuem dicant: uiceris.
PA. Pater, licetne pauca? SI. Quid dices mihi? CH. At
tamen, Simo, audi. SI. Ego audiam? Quid audiam,
Chreme? CH. At tandem dicat. SI. Age dicat, sino.
PA. Ego me amare hanc fateor; si id peccarest, fateor id quoque.
tibi, pater, me dedo: quiduis oneris inpone, impera.
Vis me uxorem ducere? Hanc uis mittere? Vt potero feram.
Hoc modo te obsecro, ut ne credas a me adlegatum hunc senem:
sine me expurgem atque illum huc coram adducam. SI. Adducas? PA. Sine, pater.
CH. Aequom postulat: da ueniam. PA. Sine te hoc exorem. SI. Sino.
Quiduis cupio dum ne ab hoc me falli comperiar, Chreme.
CH. Pro peccato magno paullum supplici satis est patri.
CRITO CHREMES SIMO PAMPHILVS
CR. Mitte orare. Vna harum quaeuis causa me ut faciam monet,
uel tu uel quod uerumst uel quod ipsi cupio Glycerio.
CH. Andrium ego Critonem uideo? Certe is est. CR. Saluo' sis, Chreme.
CH. Quid tu Athenas insolens? CR. Euenit. Sed hicinest Simo?
CH. Hic. CR. Simo .. SI. Men quaeris? Eho tu, Glycerium hinc ciuem esse ais?
CR. Tu negas? SI. Itane huc paratus aduenis? CR. Qua re? SI. Rogas?
Tune inpune haec facias? Tune hic homines adulescentulos
inperitos rerum, eductos libere, in fraudem inlicis?
sollicitando et pollicitando eorum animos lactas? CR. Sanun es?
SI. Ac meretricios amores nuptiis conglutinas?
PA. Perii, metuo ut substet hospes. CH. Si, Simo, hunc noris satis,
non ita arbitrere: bonus est hic uir. SI. Hic uir sit bonus?
Itane adtemperate euenit, hodie in ipsis nuptiis
ut ueniret, antehac numquam? Est uero huic credundum, Chreme.
PA. Ni metuam patrem, habeo pro illa re illum quod moneam probe.
SI. Sycophanta. CR. Hem. CH. Sic, Crito, est hic: mitte. CR. Videat qui siet.
Si mihi perget quae uolt dicere, ea quae non uolt audiet.
Ego istaec moueo aut curo? Non tu tuom malum aequo animo feras!
Nam ego quae dico uera an falsa audierim iam sciri potest.
Atticus quidam olim naui fracta ad Andrum eiectus est
et istaec una parua uirgo. Tum ille egens forte adplicat
primum ad Chrysidis patrem se. SI. Fabulam inceptat. CH. Sine.
CR. Itane uero obturbat? CH. Perge. CR. Tum is mihi cognatus fuit
qui eum recepit. Ibi ego audiui ex illo sese esse Atticum.
Is ibi mortuost. CH. eius nomen? CH. Nomen tam cito? Phania? Hem
perii! Verum hercle opinor fuisse Phaniam! hoc certo scio,
Rhamnusium se aiebat esse. CH. O Iuppiter! CR. Eadem haec, Chreme,
multi alii in Andro tum audire. CH. Vtinam id sit quod spero! Eho dic mihi,
quid eam tum? Suamne esse aibat? CR. Non. CH. Quoiam igitur? CR. Fratri' filiam.
CH. Certe meast. CR. Quid ais? SI. Quid tu ais? PA. Arrige auris, Pamphile!
SI. Qui credi'? CH. Phania illic frater meu' fuit. SI. Noram et scio.
CH. Is bellum hinc fugiens meque in Asiam persequens proficiscitur:
tum illam relinquere hic est ueritus. † Postilla nunc primum audio
quid illo sit factum. PA. Vix sum apud me: ita animu' commotust metu
spe gaudio, mirando tanto tam repentino hoc bono.
SI. Ne istam multimodis tuam inueniri gaudeo. PA. Credo, pater.
CH. At mi unu' scrupulus etiam restat qui me male habet. PA. Dignus es
cum tua religione, odium: nodum in scirpo quaeri'. CR. Quid istuc est?
CH. Nomen non conuenit. CR. Fuit hercle huic aliud paruae. CH. Quod, Crito?
Numquid meministi? CR. Id quaero. PA. Egon huiu' memoriam patiar meae
uoluptati obstare, quom ego possim in hac re medicari mihi?
Heus, Chreme, quod quaeri', Pasibulast. CH. Ipsa east. CR. East.
PA. Ex ipsa miliens audiui. SI. Omnis nos gaudere hoc, Chreme,
te credo credere. CH. Ita me di ament, credo. PA. Quod restat, pater..
SI. Iamdudum res redduxit me ipsa in gratiam. PA. O lepidum patrem!
de uxore, ita ut possedi, nil mutat Chremes? CH. Causa optumast;
nisi quid pater ait aliud. PA. Nempe id. SI. Scilicet. CH. Dos, Pamphile, est
decem talenta. PA. Accipio. CH. Propero ad filiam. Eho mecum, Crito;
nam illam me credo haud nosse. SI. Quor non illam huc transferri iubes?
PA. Recte admones: Dauo ego istuc dedam iam negoti. SI. Non potest.
PA. Qui? SI. Quia habet aliud magis ex sese et maiu'. PA. Quidnam? SI. Vinctus est.
PA. Pater, non recte uinctust. SI. Haud ita iussi. PA. Iube solui, obsecro.
SI. Age fiat. PA. At matura. SI. Eo intro. PA. O faustum et felicem diem!
CHARINVS PAMPHILVS DAVOS
CH. Prouiso quid agat Pamphilus. Atque eccum. PA. aliquis fors me putet
non putare hoc uerum, at mihi nunc sic esse hoc uerum lubet.
Ego deorum uitam propterea sempiternam esse arbitror
quod uoluptates eorum propriae sunt; nam mi inmortalitas
partast, si nulla aegritudo huic gaudio intercesserit.
sed quem ego mihi potissumum optem, nunc quoi haec narrem, dari?
CH. quid illud gaudist? PA. Dauom uideo. Nemost quem mallem omnium;
nam hunc scio mea solide solum gauisurum gaudia.
DA. Pamphilus ubinam hic est? PA. Daue. DA. Quis homost? PA. Ego sum. DA. O Pamphile.
PA. Nescis quid mi obtigerit. DA. Certe; sed quid mihi obtigerit scio.
PA. et quidem ego. Da. more hominum euenit ut quod sim nanctus mali
priu' rescisceres tu quam ego illud quod tibi euenit boni.
PA. Glycerium mea suos parentis repperit. DA. Factum bene. CH. Hem.
PA. Pater amicu' summu' nobis. DA. Quis? PA. Chremes. DA. Narras probe.
PA. Nec mora ullast quin eam uxorem ducam. CH. Num illic somniat
ea quae uigilans uoluit? PA. Tum de puero, Daue ... DA. Ah desine!
Solus est quem diligant di. CH. Saluo' sum si haec uera sunt.
conloquar. PA. Quis homost? Charine, in tempore ipso mi aduenis.
CH. Bene factum. PA. Audisti? CH. Omnia. Age, me in tuis secundis respice.
tuos est nunc Chremes: facturum quae uoles scio esse omnia.
PA. Memini: atque adeo longumst illum me exspectare dum exeat.
sequere hac me: intus apud Glycerium nunc est. Tu, Daue, abi domum,
propera, accerse hinc qui auferant. Em quid stas? Quid cessas? DA. Eo.
ne exspecteti' dum exeant huc: intu' despondebitur;
intu' transigetur siquid est quod restet. CANTOR. Plaudite!
EXITVS ALTER SVPPOSITICIVS
977a PA. Memini adq‹ue adeo ut uolui commodum huc senex exit foras›.
978a CH. m o
979a CH.
PAMPHILVS CHARINVS CHREMES DAVOS
PA. Te exspectabam: est de tua re quod agere ego tecum uolo.
Operam dedi ne me esse oblitum dicas tuae gnatae alterae.
Tibi me opinor inuenisse dignum te atque illa uirum. CHA. Ah,
perii, Daue, de meo amore ac uita nunc sors tollitur.
CHR. non noua istaec mihi condicio est, si uoluissem, Pamphile.
CHA. Occidi, Daue. DA. Mane. CHA. Perii. CHR. Id quamobrem non uolui eloquar:
non idcirco quod eum omnino adfinem mihi nollem ... CHA. Hem! DA. Tace.
CHR. Sed amicitia nostra quae est a patribus nostris tradita
nobis, aliquam partem studui adauctam tradi liberis.
Nunc cum copia ac fortuna utrique ut obsequerer dedit,
detur. PA. Bene factum. DA. Adi atque age homini gratias. CHA. Salue, Chremes,
amicorum meorum omnium mihi † agissime.
Quod mihi non minus est gaudio quam id quod uolo
quod ‹abs te exspecto et summo studio› abs te expeto
me repperisse ut habitus antehac fui tibi.
CHR. Animum, Charine, quod ad cumque applicaueris
studium exinde ut erit tute existimaberis.
Id ita esse facere coniecturam ex me licet:
alienus abs te tamen quis tu esses noueram.
CHA. Ita res est. CHR. Gnatam tibi meam Philumenam
uxorem et dotis sex talenta spondeo.