ARGVMENTVM
Thensaurum abstrusum abiens peregre Charmides
Remque omnem amico Callicli mandat suo.
Istoc absente male rem perdit filius;
Nam et aedis vendit: has mercatur Callicles.
5Virgo indotata soror istius poscitur;
Minus quo cum invidia ei det dotem Callicles,
Mandat qui dicat aurum ferre se a patre.
Ut venit ad aedis, hunc deludit Charmides
Senex, ut rediit; quoius nubunt liberi.
PERSONAE:
LVXVRIA CVM INOPIA PROLOGVS
MEGARONIDES SENEX
CALLICLES SENEX
LYSITELES ADVLESCENS
PHILTO SENEX
LESBONICVS ADVLESCENS
STASIMVS SERVVS
CHARMIDES SENEX
SYCOPHANTA
SCAENA ATHENIS
PROLOGVS
LVXVRIA INOPIA
LU. Sequere hac me, gnata, ut munus fungaris tuom.
IN. Sequor, sed finem fore quem dicam nescio.
LU. Adest. Em illae sunt aedes, i intro nunciam.-
Nunc, ne quis erret vostrum, paucis in viam
5deducam, si quidem operam dare promittitis.
Nunc igitur primum quae ego sim et quae illaec siet
huc quae abiit intro dicam, si animum advortitis.
Primum mihi Plautus nomen Luxuriae indidit;
tum | hanc mihi gnatam esse volvit Inopiam.
10Sed ea huc quid introierit impulsu meo
accipite et date vocivas auris dum eloquor.
Adulescens quidam est qui in hisce habitat aedibus;
is rem paternam me adiutrice perdidit.
Quoniam ei qui me aleret nil video esse relicui,
15dedi ei meam gnatam quicum aetatem exigat.
Sed de argumento ne exspectetis fabulae:
senes qui huc venient, i rem vobis aperient.
Huic Graece nomen est Thensauro fabulae:
Philemo scripsit, Plautus vortit barbare,
20nomen Trinummo fecit, nunc hoc vos rogat
ut liceat possidere hanc nomen fabulam.
Tantum est. valete, adeste cum silentio.-
ACTVS I
MEGARONIDES
Amicum castigare ob meritam noxiam
inmoene est facinus, verum in aetate utile
25et conducibile. Nam ego amicum hodie meum
concastigabo pro commerita noxia,
invitus, ni id me invitet ut faciam fides.
Nam hic nimium morbus mores invasit bonos;
ita plerique omnes iam sunt intermortui.
30Sed dum illi aegrotant, interim mores mali
quasi herba inrigua succrevere uberrume;
neque quicquam hic nunc est vile nisi mores mali;
eorum licet iam metere messem maxumam:
nimioque hic pluris pauciorum gratiam
35faciunt pars hominum quam id quod prosint pluribus.
Ita vincunt illud conducibile gratiae,
quae in rebus multis opstant odiossaeque sunt
remoramque faciunt rei privatae et publicae.
CALLICLES MEGARONIDES
CA. Larem corona nostrum decorari volo.
40Uxor, venerare ut nobis haec habitatio
bona, fausta, felix fortunataque evenat-
teque ut quam primum possim videam emortuam.
ME. hic ille est senecta aetate qui factust puer,
qui admisit in se culpam castigabilem.
45Adgrediar hominem. CA. Quoia hic vox prope me sonat?
ME. Tui benevolentis, si ita es ut ego te volo,
sin aliter es, inimici atque irati tibi.
CA. O amice, salve, atque aequalis. Ut vales,
Megaronides? ME. Et tu edepol salve, Callicles.
50CA. Valen? Valvistin? ME. Valeo et valui rectius.
CA. Quid agit tua uxor? Ut valet? ME. Plus quam ego volo.
CA. Bene hercle est illam tibi valere et vivere.
ME. Credo hercle te gaudere si quid mihi mali est.
CA. Omnibus amicis quod mihi est cupio esse idem.
55ME. Eho tu, tua uxor quid agit? CA. Inmortalis est,
vivit victuraque est. ME. Bene hercle nuntias,
deosque oro ut vitae tuae superstes suppetat.
CA. Dum quidem hercle tecum nupta sit, sane velim.
ME. Vin commutemus, tuam ego ducam et tu meam?
60faxo hau tantillum dederis verborum mihi.
CA. Namque enim tu, credo, me inprudentem obrepseris.
ME. Ne tu hercle faxo hau nescias quam rem egeris.
CA. Habeas ut nanctu's: nota mala res optumast.
Nam ego nunc si ignotam capiam, quid agam nesciam.
65ME. Edepol proinde ut bene vivitur, diu vivitur.
sed hoc animum advorte atque aufer ridicularia;
nam ego dedita opera huc ad te [ad]uenio. CA. Quid venis?
ME. malis te ut verbis multis multum obiurigem.
CA. Men? ME. Numquis est hic alius praeter me atque te?
70CA. Nemost. ME. Quid tu igitur rogitas tene obiurigem?
Nisi tu me mihimet censes dicturum male.
Nam si in te aegrotant artes antiquae tuae,
[sin immutare vis ingenium moribus]
aut si demutant mores ingenium tuom
neque eos antiquos servas, ast captas novos,
75omnibus amicis morbum tu incuties gravem,
ut te videre audireque aegroti sient.
CA. Qui in mentem venit tibi istaec dicta dicere?
ME. Quia omnis bonos bonasque adcurare addecet
suspicionem et culpam ut ab se. Segregent.
80CA. Non potest utrumque fieri. ME. Quapropter? CA. Rogas?
Ne admittam culpam, ego meo sum promus pectori
suspicio est in pectore alieno sita.
Nam nunc ego si te surrupuisse suspicer
Iovi coronam de capite ex Capitolio
85quod in columine astat summo: si id non feceris
atque id tamen mihi lubeat suspicarier,
qui tu id prohibere me potes ne suspicer?
Sed istuc negoti cupio scire quid siet.
ME. Haben tu amicum aut familiarem quempiam
90quoi pectus sapiat? CA. Edepol hau dicam dolo:
sunt quos scio esse amicos, sunt quos suspicor,
sunt quorum ingenia atque animos nequeo noscere
ad amici partem an ad inimici pervenant;
sed tu ex amicis certis mihi es certissumus.
95Si quid scis me fecisse inscite aut inprobe,
si id non me accusas, tute ipse obiurgandus es.
ME. Scio et, si alia huc caussa ad te adveni, aequom postulas.
CA. Exspecto si quid dicas. ME. Primumdum omnium,
male dictitatur tibi volgo in sermonibus:
100turpilucricupidum te vocant cives tui;
tum autem sunt alii qui te volturium vocant
hostisne an civis comedis parvi pendere.
Haec quom audio in te †dicis† excrucior miser.
CA. Est atque non est mihi in manu, Megaronides:
105quin dicant, non est; merito ut ne dicant, id est.
ME. Fuitne hic tibi amicus Charmides? CA. Est et fuit.
Id ita esse ut credas, rem tibi auctorem dabo.
Nam postquam hic eiius rem confregit filius
videtque ipse ad paupertatem protractum esse se
110suamque filiam esse adultam virginem,
simul eius matrem suamque uxorem mortuam,
quoniam hinc iturust ipsus in Seleuciam,
mihi commendavit virginem gnatam suam
et rem suam omnem et illum corruptum filium.
115Haec, si mi inimicus esset, credo hau crederet.
ME. Quid tu, adulescentem, quem esse corruptum vides,
qui tuae mandatus est fide et fiduciae,
quin eum restituis, quin ad frugem corrigis?
Ei rei operam dare te fuerat aliquanto aequius,
120si qui probiorem facere posses, non uti
in eandem tute accederes infamiam
malumque ut eiius cum tuo misceres malo.
CA. Quid feci? ME. Quod homo nequam. CA. Non istuc meumst.
ME. Emistin de adulescente has aedis (quid taces?)
125Ubi nunc tute habitas? CA. Emi atque argentum dedi,
minas quadraginta, adulescenti ipsi in manum.
ME. Dedistin argentum? CA. Factum neque facti piget.
ME. Edepol fide adulescentem mandatum malae!
Dedistine hoc facto ei gladium qui se occideret?
130Quid secus est aut quid interest dare te in manus
argentum amanti homini adulescenti, animi inpoti,
. qui exaedificaret suam incohatam ignaviam?
CA. Non ego illi argentum redderem? ME. Non redderes
neque de illo quicquam neque emeres neque venderes,
135nec qui deterior esset faceres copiam.
Inconciliastin eum qui mandatust tibi,
Ill' qui mandavit, eum exturbasti ex aedibus?
Edepol mandatum pulchre et curatum probe!
Crede huic tutelam: suam melius rem gesserit.
140CA. Subigis maledictis me tuis, Megaronides,
novo modo adeo, ut quod meae concreditumst
taciturnitati clam, fide et fiduciae,
ne enuntiarem quoiquam neu facerem palam,
ut mihi necesse sit iam id tibi concredere.
145ME. Mihi quod credideris sumes ubi posiveris.
CA. Circumspicedum te ne quis adsit arbiter
nobis, et quaeso identidem circumspice.
ME. Ausculto si quid dicas. CA. Si taceas, loquar.
Quoniam hinc est profecturus peregre Charmides,
150thensaurum demonstravit mihi in hisce aedibus,
hic in conclavi quodam - sed circumspice.
ME. Nemost. CA. Nummorum Philippeum ad tria milia.
Id solus solum per amicitiam et per fidem
flens me opsecravit suo ne gnato crederem
155neu quoiquam unde ad eum id posset permanascere.
Nunc si ille huc salvos revenit, reddam suom sibi;
si quid eo fuerit, certe illius filiae,
quae mihi mandatast, habeo dotem | unde dem,
ut eam in se dignam condicionem conlocem.
160ME. Pro di inmortales, verbis paucis quam cito
alium fecisti me, alius ad te veneram!
Sed ut occepisti, perge porro proloqui.
CA. Quid tibi ego dicam qui illius sapientiam
et meam fidelitatem et celata omnia
165paene ille ignavos funditus pessum dedit?
ME. Quidum? CA. Quia, ruri dum sum ego unos sex dies,
me apsente atque insciente, inconsultu meo,
aedis venalis hasce inscribit litteris.
ME. Adessurivit magis, inhiavit acrius
170lupus, opservavit dum dormitarent canes:
gregem univorsum volvit totum avortere.
CA. Fecisset edepol, ni haec praesensisset canes.
Sed nunc rogare ego vicissim te volo;
quid fuit officium meum me facere? Face sciam;
175utrum indicare me ei thensaurum aequom fuit,
advorsum quam eius me opsecravisset pater,
an ego alium dominum paterer fieri hisce aedibus?
Qui emisset, eiius essetne ea pecunia?
Emi egomet potius aedis, argentum dedi
180thensauri caussa, ut salvom amico traderem.
Neque adeo hasce emi mihi nec ussurae meae:
illi redemi rusum, a me argentum dedi.
Haec sunt: si recte seu pervorse facta sunt,
ego me fecisse confiteor, Megaronides.
185Em mea malefacta, em meam avaritiam tibi!
Hasce mihi propter res malas famas ferunt.
ME. Παῦσαι: vicisti castigatorem tuom:
occlusti linguam, nihil est qui respondeam.
CA. Nunc ego te quaeso ut me opera et consilio iuves
190communicesque hanc mecum meam provinciam.
ME. Polliceor operam. CA. Ergo ubi eris paullo post? ME. Domi.
CA. Numquid vis? ME. Cures tuam fidem. CA. Fi[e]t sedulo.
ME. Sed quid ais? CA. Quid vis? ME. Ubi nunc adulescens habet?
CA. Posticulum hoc recepit, quom aedis vendidit.
195ME. Istuc volebam scire. I sane nunciam.
Sed quid ais? Quid nunc virgo? Nempe apud test? CA. Itast,
iuxtaque eam curo cum mea. ME. Recte facis.
CA. Numquid priu'quam abeo me rogaturu's? - ME. Vale.
Nihil est profecto stultius neque stolidius
200neque mendaciloquius neque [adeo] argutum magis,
neque confidentiloquius neque peiiurius
quam urbani adsidui cives quos scurras vocant.
Atque egomet me adeo cum illis una ibidem traho,
qui illorum verbis falsis acceptor fui,
205qui omnia se simulant scire neque quicquam sciunt.
Quod quisque in animo habet aut habiturust sciunt,
sciunt id quod in aurem rex reginae dixerit,
sciunt quod Iuno fabulatast cum Iove;
quae neque futura neque sunt, tamen illi sciunt.
210Falson an vero laudent, culpent quem velint,
non flocci faciunt, dum illud quod lubeant sciant.
Omnes mortales hunc aiebant Calliclem
indignum civitate hac esse et vivere,
bonis qui hunc adulescentem evortisset suis.
215Ego de eorum verbis famigeratorum insciens
prosilvi amicum castigatum innoxium.
Quod si exquiratur usque ab stirpe auctoritas,
und' quicquid auditum dicant, nisi id appareat,
famigeratori res sit cum damno et malo,
220hoc ita si fiat, publico fiat bono,
pauci sint faxim qui sciant quod nesciunt,
occlusioremque habeant stultiloquentiam.
ACTVS II
LYSITELES
Multas res simitu in meo corde vorso,
multum in cogitando dolorem indipiscor:
225egomet me coquo et macero et defetigo,
magister mihi exercitor animu' nunc est.
Sed hoc non liquet nec satis cogitatumst
utram potius harum mihi artem expetessam,
utram aetati agundae arbitrer firmiorem:
230amorin med an rei opsequi potiu' par sit,
utra in parte plus sit voluptati' vitae
ad aetatem agundam.
De hac re mihi satis hau liquet; nisi hoc sic faciam, opinor,
ut utramque rem simul exputem, iudex sim reu'que ad eam rem.
235Ita faciam, ita placet; omnium primum
Amoris artis eloquar quem ad modum expediant.
Numquam Amor quemquam nisi cupidum hominem postulat se in plagas conicere:
eos petit,
eos sectatur; subdole blanditur, ab re consulit,
blandiloquentulus, harpago, mendax, cuppes, avarus, elegans, despoliator,
240latebricolarum hominum corruptor blandus, inops celatum indagator.
Nam qui amat quod amat quom extemplo saviis sagittatis perculsust,
ilico res foras labitur, liquitur. "Da mihi hoc, mel meum,
si me amas, si audes."
245Ibi ille cuculus: "Ocelle mi, fiat: et istuc et si amplius vis dari, dabitur."
Ibi illa pendentem ferit: iam amplius orat; non satis
id est mali, ni etiam amplius,
250quod ebibit, quod comest, quod facit sumpti. Nox datur: ducitur familia tota,
vestipica, unctor, auri custos, flabelliferae, sandaligerulae,
cantrices, cistellatrices, nuntii, renuntii, raptores panis et peni;
255fit ipse, dum illis comis est, inops amator.
Haec ego quom cum animo meo reputo,
ubi qui eget, quam preti sit parvi:
apage te, Amor, non places, nil te utor;
quamquam illud est dulce, esse et bibere,
260Amor amara dat tamen, sati' quod aegre sit:
fugit forum, fug‹it›at suos cognatos, fugat ipsus se ab suo contutu
neque eum sibi amicum volunt dici. Mille modis, Amor, ignorandust,
265procul abhibendust atque apstandust; nam qui in amorem praecipitavit
peius perit quasi saxo saliat: apage te, Amor, tuas res tibi habeto,
Amor, mihi amicus ne fuas umquam; sunt tamen quos miseros maleque habeas,
quos tibi obnoxios fecisti.
270Certast res ad frugem adplicare animum,
quamquam ibi [animo] labos grandis capitur. Boni sibi haec expetunt, rem, fidem, honorem,
gloriam et gratiam: hoc probis pretiumst. Eo mihi magi' lubet
275cum probis potius quam cum inprobis vivere vanidicis.
PHILTO LYSITELES
PH. Quo illic homo foras se penetravit ex aedibus?
LY. Pater, adsum, impera quiduis,
neque tibi ero in mora neque latebrose me aps tuo conspectu occultabo.
PH. Feceris par tuis ceteris factis,
280patrem tuom si percoles per pietatem.
Nolo ego cum inprobis te viris, gnate mi,
neque in via neque in foro nec ullum sermonem exsequi.
Novi ego hoc saeculum moribus quibu' siet:
malus bonum malum esse volt, ut sit sui similis;
285turbant, miscent mores mali: rapax, avarus, invidus
sacrum profanum, publicum privatum habent, hiulca gens.
Haec ego doleo, haec sunt quae me excruciant, haec dies
noctes[que] canto tibi ut caveas.
Quod manu non queunt tangere tantum fas habent quo manus apstineant,
290cetera: rape, trahe, fuge, late - lacrumas haec mihi quom video eliciunt,
quia ego ad hoc genus hominum duravi. Quin priu'me ad pluris penetravi?
Nam hi mores maiorum laudant, eosdem lutitant quos conlaudant.
Hisce ego de artibu' gratiam facio, ne colas neve imbuas ingenium.
295Meo modo et moribu' vivito antiquis, quae ego tibi praecipio, ea facito.
Nil ego istos moror faeceos mores, turbidos, quibu' boni dedecorant se.
300Haec tibi si mea imperia capesses, multa bona in pectore consident.
LY. Semper ego usque ad hanc aetatem ab ineunte adulescentia
tuis servivi servitutem imperiis, praeceptis, pater.
Pro ingenio ego me liberum esse ratu' sum, pro imperio tuo
meum animum tibi servitutem servire aequom censui.
305PH. Qui homo cum animo inde ab ineunte aetate depugnat suo,
utrum itane esse mavelit ut eum animus aequom censeat,
an ita potius ut parentes eum esse et cognati velint:
si animus hominem pepulit, actumst: animo servit, non sibi
si ipse animum pepulit, dum vivit victor victorum cluet.
310Tu si animum vicisti potius quam animus te, est quod gaudeas.
Nimio satiust ut opust ted ita esse quam ut animo lubet:
qui animum vincunt quam quos animus semper probiores cluent.
LY. Istaec ego mi semper habui aetati integumentum meae;
ne penetrarem me usquam ubi esset damni conciliabulum
315neu noctu irem obambulatum neu suom adimerem alteri
neu tibi aegritudinem, pater, parerem, parsi sedulo:
sarta tecta tua praecepta usque habui mea modestia.
PH. Quid exprobris? Bene quod fecisti tibi fecisti, non mihi;
mihi quidem aetas actast ferme: tua istuc refert maxume.
320Is probus est quem paenitet quam probu' sit et frugi bonae;
qui ipsus sibi satis placet nec probus est nec frugi bonae:
qui ipsus se contemnit, in eost indoles industriae.
Benefacta benefactis aliis pertegito, ne perpluant.
LY. Ob eam rem haec, pater, autumavi, quia res quaedamst quam volo
325ego me aps te exorare. PH. Quid id est? Dare iam veniam gestio.
LY. Adulescenti huic genere summo, amico atque aequali meo,
minu' qui caute et cogitate suam rem tractavit, pater,
bene volo ego illi facere, si tu non nevis. PH. Nemp' de tuo?
LY. De meo; nam quod tuomst meumst, omne meumst autem tuom.
330PH. Quid is? Egetne? LY. Eget. Habuitne rem? LY. Habuit. PH. Qui eam perdidit?
Publicisne adfinis fuit an maritumis negotiis?
Mercaturan, an venalis habuit ubi rem perdidit?
LY. Nihil istorum. PH. Quid igitur? LY. Per comitatem edepol, pater;
praeterea aliquantum animi caussa in deliciis disperdidit.
335PH. Edepol hominem praemandatum ferme familiariter,
qui quidem nusquam per virtutem rem confregit atque eget!
Nil moror eum tibi esse amicum cum eiusmodi virtutibus.
LY. Quia sine omni malitiast, tolerare eius egestatem volo.
PH. De mendico male meretur qui ei dat quod edit aut bibat;
340nam et illud quod dat perdit et illi prodit vitam ad miseriam.
Non eo haec dico, quin quae tu vis ego velim et faciam lubens:
sed ego hoc verbum quom illi quoidam dico, praemostro tibi,
ut ita te aliorum miserescat, ne tis alios misereat.
LY. Deserere illum et deiuvare in rebus advorsis pudet.
345PH. Pol pudere quam pigere praestat totidem litteris.
LY. Edepol, deum virtute dicam, pater, et maiorum et tua
multa bona bene parta habemus, bene si amico feceris
ne pigeat fecisse, ut potius pudeat si non feceris.
PH. De magnis divitiis si quid demas, plus fit an minus?
350LY. Minu', pater; sed civi inmuni scin quid cantari solet?
"Quod habes ne habeas et illuc quod non habes habeas, malum,
quandoquidem nec tibi bene esse pote pati neque alteri."
PH. Scio equidem istuc ita solere fieri; verum, gnate mi,
is est inmunis quoi nihil est qui munus fungatur suom.
355LY. Deum virtute habemus et qui nosmet utamur, pater,
et aliis qui comitati simus benevolentibus.
PH. Non edepol tibi pernegare possum quicquam quod velis.
Quoius egestatem tolerare vis? Loquere audacter patri.
LY. Lesbonico huic adulescenti, Charmidei filio,
360qui illic habitat. PH. Quin comedit quod fuit, quod non fuit?
LY. Ne opprobra, pater; multa eveniunt. Homini quae volt, quae nevolt.
PH. Mentire edepol, gnate, atque id nunc facis hau consuetudine.
Nam sapiens quidem pol ipsus fingit fortunam sibi:
eo non multa quae nevolt eveniunt, nisi fictor malust.
365LY. Multa illi opera opust ficturae, qui se fictorem probum
vitae agundae esse expetit: sed hic admodum adulescentulust.
PH. Non aetate, verum ingenio apiscitur sapientia;
sapienti aetas condimentumst, sapiens aetati cibust.
Agedum eloquere, quid dare illi nunc vis? LY. Nihil quicquam, pater;
370tu modo ne me prohibeas accipere si quid det mihi.
PH. An eo egestatem ei tolerabis, si quid ab illo acceperis?
LY. Eo, pater. PH. Pol ego istam volo me rationem edoceas. LY. Licet.
Scin tu illum quo genere natus sit? PH. Scio, adprime probo.
LY. Soror illi est adulta virgo grandis: eam cupio, pater,
375ducere uxorem sine dote. PH. Sine dote uxorem? LY. Ita;
tua re salva hoc pacto ab illo summam inibis gratiam
neque commodius ullo pacto ei poteris auxiliarier.
PH. Egone indotatam te uxorem ut patiar? LY. Patiundumst, pater;
et eo pacto addideris nostrae lepidam famam familiae.
380PH. Multa ego possum docta dicta et quamuis facunde loqui,
historiam veterem atque antiquam haec mea senectus sustinet;
verum ego quando te et amicitiam et gratiam in nostram domum
video adlicere, etsi advorsatus tibi fui, istac iudico:
tibi permitto; posce, duce. LY. Di te servassint mihi!
385Sed adde ad istam gratiam unum. PH. Quid id est autem unum? LY. Eloquar.
Tute ad eum adeas, tute concilies, tute poscas. PH. Eccere!
LY. Nimio citius transiges: firmum omne erit quod tu egeris.
Gravius tuom erit unum verbum ad eam rem quam centum mea.
PH. Ecce autem in benignitate hoc repperi, negotium!
390Dabitur opera. LY. Lepidus vivis. Haec sunt aedes, hic habet;
Lesbonico est nomen. Age, rem cura. Ego te opperiam domi.
PHILTO
Non optuma haec sunt neque ut ego aequom censeo;
verum meliora sunt quam quae deterruma.
Sed hoc unum consolatur me atque animum meum,
395quia qui nihil aliud nisi quod sibi soli placet
consulit advorsum filium, nugas agit:
miser ex animo fit, factius nihilo facit.
suae senectuti is acriorem hiemem parat,
quom illam inportunam tempestatem conciet.
400Sed aperiuntur aedes quo ibam: commodum
ipse exit Lesbonicus cum servo foras.
LESBONICVS STASIMVS PHILTO
LE. Minu' quindecim dies sunt quom pro hisce aedibus
minas quadraginta accepisti a Callicle.
estne hoc quod dico, Stasime? ST. Quom considero,
405meminisse videor fieri. LE. Quid factumst eo?
ST. Comessum, expotum; exussum: elotum in balineis,
piscator, pistor apstulit, lanii, coqui,
holitores, myropolae, aucupes: confit cito;
non hercle minu' divorse distrahitur cito
410quam si tu obicias formicis papaverem.
LE. Minus hercle in istis rebus sumptumst sex minis.
ST. Quid quod dedisti scortis? LE. Ibidem una traho.
ST. Quod ego defrudavi? LE. Em, istaec ratio maxumast.
ST. Non tibi illud apparere, si sumas, potest;
415nisi tu inmortale rere esse argentum tibi.
PH. Sero atque stulte, priu' quod cautum oportuit,
postquam comedit rem, post rationem putat.
LE. Nequaquam argenti ratio comparet tamen.
ST. Ratio quidem hercle apparet: argentum oichetai
420minas quadraginta accepisti a Callicle,
et ille aedis mancupio aps te accepit? LE. Admodum.
PH. Pol opino adfinis noster aedis vendidit;
pater quom peregre veniet, in portast locus,
nisi forte in ventrem filio conrepserit.
425ST. Tarpezitae mille drachumarum Olympico,
quas de ratione dehibuisti, redditae,
qua sponsione pronuper tu exactus es?
LE. Nemp' quas spopondi. ST. Immo "quas dependi" inquito
pro illo adulescente quem tu esse aibas divitem.
LE. Factum. ST. Ut quidem illud perierit. LE. Factum id quoque est.
430Nam nunc eum vidi miserum et me eius miseritumst.
ST. Miseret te aliorum, tui nec miseret nec pudet.
PH. Tempust adeundi. LE. Estne hic Philto qui advenit?
Is herclest ipsus. ST. Edepol ne ego istum velim
meum fieri servom cum suo peculio.
435PH. Erum atque servom plurumum Philto iubet
salvere, Lesbonicum et Stasimum. LE. Di duint
tibi, Philto, quaequomque optes. Quid agit filius?
PH. Bene volt tibi. LE. Edepol mutuom mecum facit.
ST. Nequam illud verbumst "bene volt" nisi qui bene facit.
440Ego quoque volo esse liber: nequiquam volo;
hic postulet frugi esse: nugas postulet.
PH. Meu' gnatus me ad te misit, inter te atque nos
adfinitatem ut conciliarem et gratiam.
Tuam volt sororem ducere uxorem; et mihi
445sententia eademst et volo. LE. Hau nosco tuom:
bonis tuis rebus meas res inrides malas.
PH. Homo ego sum, homo tu es: ita me amabit Iuppiter,
neque te derisum advenio neque dignum puto.
Verum hoc quod dixi: meu' me oravit filius
450ut tuam sororem poscerem uxorem sibi.
LE. Mearum me rerum novisse aequomst ordinem
cum vostra nostra non est aequa factio.
Adfinitatem vobis aliam quaerite.
ST. Satin tu's sanus mentis aut animi tui
455qui condicionem hanc repudies? Nam illum tibi
ferentarium esse amicum inventum intellego.
LE. Abin hinc dierecte? ST. Si hercle ire occipiam, votes.
LE. Nisi quid me aliud vis, Philto, respondi tibi.
PH. Benigniorem, Lesbonice, te mihi
460quam nunc experior esse confido fore;
nam et stulte facere et stulte fabularier,
utrumque, Lesbonice, in aetate hau bonumst.
ST. Verum hercle hic dicit. LE. Oculum ego ecfodiam tibi,
si verbum addideris. ST. Hercle qui dicam tamen;
465nam si sic non licebit, luscus dixero.
PH. Ita tu nunc dicis, non esse aequiperabilis
vostras cum nostris factiones atque opes?
LE. Dico. PH. Quid nunc? Si in aedem ad cenam veneris
atque ibi opulentus tibi par forte obuenerit
470(adposita cena sit popularem quam vocant),
si illi congestae sint epulae a cluentibus:
si quid tibi placeat quod illi congestum siet,
edisne an incenatus cum opulento accubes?
LE. Edim, nisi si ille votet. ST. At pol ego etsi votet
475edim atque ambabus malis expletis vorem,
et quod illi placeat praeripiam potissumum
neque illi concedam quicquam de vita mea.
Verecundari neminem apud mensam decet,
nam ibi de divinis atque humanis cernitur.
480PH. Rem fabulare. ST. Non tibi dicam dolo:
decedam ego illi de via, de semita,
de honore populi; verum quod ad ventrem attinet,
non hercle hoc longe, nisi me pugnis vicerit.
Cena hac annona est sine sacris hereditas.
485PH. Semper tu hoc facito, Lesbonice, cogites,
id optumum esse tute uti sis optumus;
si id nequeas, saltem ut optumis sis proxumus.
Nunc condicionem hanc, quam ego fero et quam aps te peto,
dare atque accipere, Lesbonice, te volo.
490Di divites sunt, deos decent opulentiae
et factiones, verum nos homunculi,
salillum animai qui quom extemplo emisimus,
aequo mendicus atque ille opulentissumus
censetur censu ad Accheruntem mortuos.
495ST. Mirum quin tu illo tecum divitias feras.
Ubi mortuos sis, ita sis ut nomen cluet.
PH. Nunc ut scias hic factiones atque opes
non esse neque nos tuam neglegere gratiam,
sine dote posco tuam sororem filio.
500Quae res bene vortat - habeon pactam? Quid taces?
ST. Pro di inmortales, condicionem quoiusmodi!
PH. Quin fabulare - vin? - "bene vortat, spondeo"?
ST. Eheu! Ubi usus nil erat dicto, "spondeo"
dicebat; nunc hic, quom opus est, non quit dicere.
505LE. Quom adfinitate vostra me arbitramini
dignum, habeo vobis, Philto, magnam gratiam.
Sed si haec res graviter cecidit stultitia mea,
Philto, est ager sub urbe hic nobis: eum dabo
dotem sorori; nam is de stultitiis meis
510solus superfit praeter vitam relicuos.
PH. Profecto dotem nil moror. LE. Certumst dare.
ST. Nostramne, ere, vis nutricem quae nos educat
abalienare a nobis? Cave sis feceris.
Quid edemus nosmet postea? LE. Etiam tu taces?
515tibin ego rationem reddam? ST. Plane periimus
nisi quid ego comminiscor. Philto, te volo.
PH. Si quid vis, Stasime. ST. Huc concede aliquantum. PH. Licet.
ST. Arcano tibi ego hoc dico, ne ille ex te sciat
neve alius quisquam. PH. Crede audacter quidlubet.
520ST. Per deos atque homines dico, ne tu illunc agrum
tuom siris umquam fieri neque gnati tui.
Ei rei argumenta dicam. PH. Audire edepol lubet.
ST. Primum omnium olim terra quom proscinditur,
in quincto quoque sulco moriuntur boves.
525PH. Apage! ST. Accheruntis ostium in nostrost agro.
Tum vinum priu'quam coctumst pendet putidum.
LE. Consuadet homini, credo. Etsi scelestus est,
at mi infidelis non est. ST. Audi cetera.
Postid, frumenti quom alibi messis maxumast,
530tribu' tantis illi minu' redit quam opseveris.
PH. Em istic oportet opseri mores malos,
si in opserendo possint interfieri.
ST. Neque umquam quisquamst quoius illic ager fuit
quin pessume ei res vorterit: quoium fuit,
535alii exsulatum abierunt, alii emortui,
alii se suspendere. Em nunc hic quoius est
ut ad incitas redactust! PH. Apage a me istum agrum!
ST. magis "apage" dicas, si omnia me audiveris.
Nam fulguritae sunt alternae arbores;
540sues moriuntur angina acerrume;
oves scabrae sunt, tam glabrae, em, quam haecst manus.
Tum autem Surorum, genu' quod patientissumumst
hominum, nemo exstat qui ibi sex menses vixerit
ita cuncti solstitiali morbo decidunt.
545PH. Credo ego istuc, Stasime, ita esse; sed Campans genus
multo Surorum iam antidit patientia.
Sed istest ager profecto, ut te audivi loqui,
malos in quem omnis publice mitti decet,
sicut fortunatorum memorant insulas,
550quo cuncti qui aetatem egerint caste suam
conveniant; contra istoc detrudi maleficos
aequom videtur, qui quidem istius sit modi.
ST. Hospitium est calamitatis: quid verbis opust?
Quamuis malam rem quaeras, illi reperias.
555PH. At tu hercle et illi et alibi. ST. Cave sis dixeris
me tibi dixisse hoc. PH. Dixisti arcano satis.
ST. Quin hicquidem cupit illum ab se abalienarier,
si quem reperire possit quoii os sublinat.
PH. Meu' quidem hercle numquam fiet. ST. si sapies quidem.
560Lepide hercle de agro ego hunc senem deterrui;
nam qui vivamus nihil est, si illum amiserit.
PH. Redeo ad te, Lesbonice. LE. Dic sodes mihi,
quid hic est locutus tecum? PH. Quid censes? Homost
volt fieri liber, verum quod det non habet.
565LE. Et ego esse locuples, verum nequiquam volo.
ST. Licitumst, si velles; nunc, quom nihil est, non licet.
LE. Quid tecum, Stasime? ST. De istoc quod dixti modo:
si ante volvisses, esses; nunc sero cupis.
PH. De dote mecum convenire nihil potest
570quid tibi lubet tute agito cum nato meo.
Nunc tuam sororem filio posco meo.
Quae res bene vortat! Quid nunc? Etiam consulis?
LE. Quid istic? Quando ita vis: di bene vortant! Spondeo.
ST. Numquam edepol quoiquam tam exspectatus filius
575i natus quam illuc est "spondeo" natum mihi.
Di fortunabunt vostra consilia. PH. Ita volo.
LE. Sed, Stasime, abi huc ad meam sororem ad Calliclem,
dic hoc negoti quo modo actumst. ST. Ibitur.
LE. Et gratulator meae sorori. ST. Scilicet.
580PH. I hac, Lesbonice, mecum, ut coram nuptiis
dies constituatur; eadem haec confirmabimus.
LE. Tu istuc cura quod iussi. Ego iam | hic ero.
Dic Callicli, me ut conveniat. ST. Quin tu i modo.
LE. De dote ut videat quid opu' sit facto. ST. I modo.
585LE. Nam certumst sine dote hau dare. ST. Quin tu i modo.
LE. Neque enim illi damno umquam esse patiar - ST. Abi modo.
LE. Meam neglegentiam. ST. I modo. LE. ‹nullo modo›
aequom videtur quin quod peccarim - ST. I modo.
LE. Potissumum mihi id opsit. ST. I modo. LE. Pater,
590enumquam aspiciam te? - ST. I modo, i modo, i modo.
Tandem impetravi abiret. Di vostram fidem!
Edepol re gesta pessume gestam probe,
si quidem ager nobis salvos est; etsi admodum
in ambiguo est etiam nunc quid ea re fuat.
595Sed id si alienatur, actumst de collo meo,
gestandust peregre clupeus, galea, sarcina:
ecfugiet ex urbe, ubi erunt factae nuptiae,
ibit istac, aliquo, in maxumam malam crucem,
latrocinatum, aut in Asiam aut in Ciliciam.
600Ibo huc quo mi imperatumst, etsi odi hanc domum,
postquam exturbavit hic nos [ex] nostris aedibus.-
ACTVS III
CALLICLES STASIMVS
CA. Quo modo tu istuc, Stasime, dixti? ST. Nostrum erilem filium
Lesbonicum suam sororem despondisse. Em hoc modo.
CA. Quoi homini despondit? ST. Lysiteli Philtonis filio,
605sine dote. CA. Sine dote ille illam in tantas divitias dabit?
Non credibile dices. ST. At tu edepol nullus creduas.
Si hoc non credis, ego credidero - CA. Quid? ST. Me nihili pendere.
CA. Quam dudum istuc aut ubi actumst? ST. Ilico hic ante ostium,
"tam modo," inquit Praenestinus. CA. Tanton in re perdita
610quam in re salva Lesbonicus factus est frugalior?
ST. Atque quidem ipsus ultro venit Philto oratum filio.
CA. Flagitium quidem hercle fiet, nisi dos dabitur virgini.
Postremo edepol ego istam rem ad me attinere intellego.
Ibo ad meum castigatorem atque ab eo consilium petam. -
615ST. Propemodum quid illic festinet sentio et subolet mihi:
ut agro evortat Lesbonicum, quando evortit aedibus.
O ere Charmides, quom apsenti hic tua res distrahitur tibi,
utinam te rediisse salvom videam, ut inimicos tuos
ulciscare, ut mihi, ut erga te fui et sum, referas gratiam
620Nimium difficilest reperiri amicum ita ut nomen cluet,
quoi tuam quom rem credideris, sine omni cura dormias.
Sed generum nostrum ire eccillum video cum adfini suo.
Nescioquid non satis inter eos convenit: celeri gradu
eunt uterque, ille reprehendit hunc priorem pallio.
625Haud ineuscheme astiterunt. huc aliquantum apscessero:
est lubido orationem audire duorum adfinium.
LYSITELES LESBONICVS STASIMVS
LY. Sta ilico, noli avorsari neque te occultassis mihi.
LE. Potin ut me ire quo profectus sum sinas? LY. Si in rem tuam,
Lesbonice, esse videatur, gloriae aut famae, sinam.
630LE. Quod est facillumum, facis. LY. Quid id est? LE. Amico iniuriam.
LY. Neque meumst neque facere didici. LE. Indoctus quam docte facis!
Quid faceres, si quis docuisset te, ut sic odio esses mihi?
[Qui] bene quom simulas facere mihi te, male facis, male consulis.
LY. Egone? LE. Tune. LY. Quid male facio? LE. Quod ego nolo, id quom facis.
635LY. Tuae rei bene consulere cupio. LE. Tu [mihi] es melior Quam egomet mihi?
Sat sapio, satis in rem quae sint meam ego conspicio mihi.
LY. An id est sapere, ut qui beneficium a benevolente repudies?
LE. Nullum beneficium esse duco id quod quoi facias non placet.
Scio ego et sentio ipse quid agam, neque mens officio migrat
640nec tuis depellar dictis quin rumori serviam.
LY. Quid ais? Nam retineri nequeo quin dicam ea quae promeres
itan tandem hanc maiiores famam tradiderunt tibi tui,
ut virtute eorum anteperta per flagitium perderes?
Atque honori posterorum tuorum ut vindex fieres,
645tibi paterque avosque facilem fecit et planam viam
ad quaerundum honorem: tu fecisti ut difficilis foret
culpa maxume et desidia tuisque stultis moribus.
Praeoptavisti amorem tuom uti virtuti praeponeres.
Nunc te hoc facto credis posse optegere errata? Aha! Non itast:
650cape sis virtutem animo et corde expelle desidiam tuo:
in foro operam amicis da, ne in lecto amicae, ut solitus es.
Atque istum ego agrum tibi relinqui ob eam rem enixe expeto,
ut tibi sit qui te corrigere possis, ne omnino inopiam
cives obiectare possint tibi quos tu inimicos habes.
655LE. Omnia ego istaec quae tu dixti scio, vel exsignavero,
ut rem patriam et gloriam maiorum foedarim meum:
scibam ut esse me deceret, facere non quibam miser;
ita vi Veneris vinctus, otio [c]aptus in fraudem incidi.
Et tibi nunc, proinde ut merere, summas habeo gratias.
660LY. At operam perire meam sic et te †haec dicta corde spernere†
perpeti nequeo, simul me piget parum pudere te;
et postremo, nisi mi auscultas atque hoc ut dico facis,
tute pone te latebis facile, ne inveniat te Honor,
in occulto iacebis quom te maxume clarum voles.
665Pernovi equidem, Lesbonice, ingenium tuom ingenuom admodum;
te sponte non tuapte errasse, sed amorem tibi
pectus opscurasse; atque ipse Amoris teneo omnis vias.
Ita est amor ballista ut iacitur: nihil sic celere est neque volat;
atque is mores hominum moros et morosos ecficit:
670minu' placet magi' quod suadetur, quod dissuadetur placet;
quom inopiast, cupias, quando eiius copiast, tum non velis;
ill' qui aspellit is compellit, ill' qui consuadet votat.
insanum [et] malumst in hospitium devorti ad Cupidinem.
Sed te moneo hoc etiam atque etiam ut reputes quid facere expetas.
675Si istuc, ut conare, facis †indicium†, tuom incendes genus;
tum igitur tibi aquai erit cupido genu' qui restinguas tuom,
atque si eris nactus, proinde ut corde amantes sunt cati,
ne scintillam quidem relinques genu' qui congliscat tuom.
LE. Facilest inventu: datur ignis, tam etsi ab inimico petas.
680Sed tu obiurgans me a peccatis rapi' deteriorem in viam.
Meam ut sororem tibi dem suades sine dote. Aha! Non convenit
me, qui abusus sum tantam rem patriam, porro in ditiis
esse agrumque habere, egere illam autem, ut me merito oderit.
Numquam erit alienis gravi' qui suis se concinnat levem.
685Sicut dixi faciam: nolo te iactari diutius.
LY. Tanto meliust te sororis caussa egestatem exsequi
atque eum agrum me habere quam te, tua qui toleres moenia?
LE. Nolo ego mihi te tam prospicere qui meam egestatem leves,
sed ut inops infamis ne sim, ne mi hanc famam differant,
690me germanam meam sororem in concubinatum tibi,
si sine dote ‹dem›, dedisse magi' quam in matrimonium.
Quis me inprobior perhibeatur esse? Haec famigeratio
te honestet, me conlutulentet, si sine dote duxeris:
tibi sit emolumentum honoris, mihi quod obiectent siet.
695LY. Quid? Te dictatorem censes fore, si aps te agrum acceperim?
LE. Neque volo neque postulo neque censeo, verum tamen
is est honos homini pudico, meminisse officium suom.
LY. Scio equidem te animatus ut sis; video, subolet, sentio:
id agis ut, ubi adfinitatem inter nos nostram astrinxeris
700atque eum agrum dederis nec quicquam hic tibi sit qui vitam colas,
ecfugias ex urbe inanis; †profugiens† patriam deseres,
cognatos, adfinitatem, amicos factis nuptiis:
mea opera hinc proterritum te meaque avaritia autument.
Id me commissurum ut patiar fieri ne animum induxeris.
705ST. Non enim possum quin exclamem: eugae, eugae, Lysiteles, πάλιν!
Facile palmam habes: hic victust, vicit tua comoedia.
Hic agit magis ex argumento et vorsus meliores facit.
Etiam ob stultitiam tuam te †curis† multabo mina.
LE. Quid tibi interpellatio aut in consilium huc accessio est?
710ST. Eodem pacto quo huc accessi apscessero. LE. I hac mecum domum,
Lysiteles, ibi de istis rebus plura fabulabimur.
LY. Nihil ego in occulto agere soleo. Meus ut animust eloquar:
si mihi tua soror, ut ego aequom censeo, ita nuptum datur,
sine dote, neque tu hinc abituru's, quod meum erit id erit tuom
715sin aliter animatus es - bene quod agas eveniat tibi,
ego amicus numquam tibi ero alio pacto. Sic sententia est.
ST. Abiit [hercle] illequidem. Ecquid audis, Lysiteles? ego te volo.
Hic quoque hinc abiit. Stasime, restas solus. Quid ego nunc agam,
nisi uti sarcinam constringam et clupeum ad dorsum accommodem,
720fulmentas iubeam suppingi socco? Non sisti potest.
Video caculam militarem me futurum hau longius:
at aliquem ad regem in saginam eru' †sese coniecit† meus,
credo ad summos bellatores acrem - fugitorem fore
et capturum spolia ibi illum qui - meo ero advorsus venerit.
725Egomet autem quom extemplo arcum [mihi] et pharetram et sagittas sumpsero,
cassidem in caput - dormibo placide | in tabernaculo.
Ad forum ibo: nudiu' sextus quoi talentum mutuom
dedi, reposcam, ut habeam mecum quod feram viaticum.
MEGARONIDES CALLICLES
ME. Ut mihi rem narras, Callicles, nullo modo
730potest fieri prosus quin dos detur virgini.
CA. Namque hercle honeste fieri ferme non potest,
ut eam perpetiar ire in matrimonium
sine dote, quom eius rem penes me habeam domi.
ME. Parata dos domist; nisi exspectare vis,
735ut eam sine dote frater nuptum conlocet.
Post adeas tute Philtonem et dotem dare
te ei dicas, facere id eius ob amicitiam patris.
Verum hoc ego vereor ne istaec pollicitatio
te in crimen populo ponat atque infamiam;
740non temere dicant te benignum virgini:
datam tibi dotem, ei quam dares, eius a patre,
ex ea largiri te illi, neque ita ut sit data
columem te sistere illi, et detraxe autument.
Nunc si opperiri vis adventum Charmidi,
745perlongumst: huic ducendi interea apscesserit
lubido; atque ea condicio huic vel primaria est.
CA. Nam hercle omnia istaec veniunt in mentem mihi.
Vide si hoc utibile magis atque in rem deputas,
ipsum adeam Lesbonicum, edoceam ut res se habet.
750Sed ut ego nunc adulescenti thensaurum indicem
indomito, pleno amoris ac lasciviae?
Minime, minime hercle vero. Nam certo scio,
locum quoque illum omnem ubi situst comederit;
quem fodere metuo, sonitum ne ille exaudiat
755neu rem ipsam indaget, dotem dare si dixerim.
ME. Quo pacto ergo igitur clam dos depromi potest?
CA. Dum occasio ei ‹rei› reperiatur, interim
o ab amico alicunde mutuom argentum roges.
ME. Potin est ab amico alicunde exorari? CA. Potest.
760ME. Gerrae! Ne tu illud verbum actutum inveneris:
"mihi quidem hercle non est quod dem mutuom."
CA. Malim hercle ut verum dicas quam ut des mutuom.
ME. Sed vide consilium, si placet. CA. Quid consilist?
ME. Scitum, ut ego opinor, consilium inveni. CA. Quid est?
765ME. Homo conducatur aliquis iam, quantum potest,
quasi sit peregrinus. CA. Quid is scit facere postea?
ME. Is homo exornetur graphice in peregrinum modum,
ignota facies quae non visitata sit,
mendaciloquom aliquem - CA. Quid is scit facere postea?
770ME. Falsidicum, confidentem - CA. Quid tum postea?
ME. Quasi ad adulescentem a patre ex Seleucia
veniat, salutem ei nuntiet verbis patris:
illum bene gerere rem et valere et vivere,
et eum rediturum actutum; ferat epistulas
775duas, eas nos consignemus, quasi sint a patre:
det alteram illi, alteram dicat tibi
dare sese velle. CA. Perge porro dicere.
ME. Seque aurum ferre virgini dotem a patre
dicat patremque id iussisse aurum tibi dare.
780Tenes iam? CA. Propemodo atque ausculto perlubens.
ME. Tum tu igitur demum adulescenti aurum dabis,
ubi erit locata virgo in matrimonium.
CA. Scite hercle sane! ME. Hoc, ubi thensaurum ecfoderis,
suspicionem ab adulescente amoveris:
785censebit aurum esse a patre allatum tibi,
tu de thensauro sumes. CA. Sati' scite et probe!
Quamquam hoc me aetatis sycophantari pudet.
Sed epistulas quando opsignatas adferet,
[sed quom opsignatas attulerit epistulas]
nonne arbitraris eum adulescentem anuli
790paterni signum nosse? ME. Etiam tu taces?
Sescentae ad eam rem caussae possunt conligi:
illum quem habuit perdidit, [alium post] fecit novom.
Iam si opsignatas non feret, dici hoc potest,
apud portitorem eas resignatas sibi
795inspectasque esse. In huiusmodi negotio
diem sermone terere segnities merast:
quamuis sermones possunt longi texier.
Abi ad thensaurum iam confestim clanculum,
servos, ancillas amove. Atque audin? CA. Quid est?
800ME. Uxorem quoque eampse hanc rem uti celes face.
Nam pol tacere numquam quicquamst quod queat.
Quid nunc stas? Quin tu hinc amoves et te moves?
Aperi, deprome inde auri ad hanc rem quod sat est,
continuo operito denvo; sed clanculum,
805sicut praecepi; cunctos exturba aedibus.
CA. Ita faciam. ME. At enim nimi' longo sermone utimur,
diem conficimus quod iam properatost opus.
Nihil est de signo quod vereare; me vide:
lepida illast caussa, ut commemoravi, dicere
810apud portitores esse inspectas. Denique
diei tempus non vides? Quid illum putas,
natura illa atque ingenio? Iam dudum ebriust.
Quiduis probare poterit; tum, quod maxumist,
adferre, non petere hic se dicet. CA. Iam sat est.
815ME. Ego sycophantam iam conduco de foro
epistulasque iam consignabo duas,
eumque huc ‹ad› adulescentem meditatum probe
mittam. CA. Eo ego igitur intro ad officium meum.
Tu istuc age. - ME. Actum reddam nugacissume.-
ACTVS IV
CHARMIDES
820Salsipotenti et multipotenti Iovi' fratri et Neri Neptuno
laetu' lubens laudis ago et gratis gratiasque habeo et fluctibu' salsis,
quos penes mei * potestas, bonis mis quid foret et meae vitae,
quom suis med ex locis in patriam urbis †cummam† reducem faciunt.
Atque ego, Neptune, tibi ante alios deos gratias ago atque habeo summas;
825nam te omnes saevomque severumque atque avidis moribu' commemorant,
spurcificum, inmanem, intolerandum, vesanum: contra opera expertus,
nam pol placido te et clementi meo usque modo, ut volvi, usu' sum in alto.
atque hanc tuam gloriam iam ante auribus acceperam et nobilest apud homines,
pauperibus te parcere solitum, divites damnare atque domare.
830Abi, laudo, scis ordine ut aequomst tractare homines; hoc dis dignumst.
Semper mendicis modesti sint.
Fidu' fuisti: infidum esse iterant; nam apsque foret te, sat scio in alto
distraxissent disque tulissent satellites tui me miserum foede
bonaque omnia item una mecum passim caeruleos per campos:
835ita iam quasi canes, hau secu', circumstabant navem turbines venti,
imbres fluctusque atque procellae infensae frangere malum,
ruere antemnas, scindere vela, ni tua pax propitia foret praesto.
Apage a me sis, dehinc iam certumst otio dare me; sati' partum habeo
quibus aerumnis deluctavi, filio dum divitias quaero.
840Sed quis hic est qui in plateam ingreditur
cum novo ornatu specieque simul?
Pol quamquam domum cupio, opperiar,
quam hic rem agat animum advortam.
SYCOPHANTA CHARMIDES
SY. Huic ego die nomen Trinummo facio: nam ego operam meam
tribu' nummis hodie locavi ad artis nugatorias.
845Aduenio ex Seleucia, Macedonia, Asia atque Arabia,
quas ego neque oculis nec pedibus umquam usurpavi meis.
Viden egestas quid negoti dat homini misero mali,
quin ego nunc subigor trium nummum caussa ut hasce epistulas
dicam ab eo homine me accepisse quem ego qui sit homo nescio
850neque novi, neque natus necne is fuerit id solide scio.
CH. Pol hicquidem fungino generest: capite se totum tegit.
Hilurica facies videtur hominis, eo ornatu advenit.
SY. Ill' qui me conduxit, ubi conduxit, abduxit domum,
quae volvit mihi dixit, docuit et praemostravit prius
855quo modo quidque agerem; nunc adeo si quid ego addidero amplius,
eo conductor melius de me nugas conciliaverit.
Ut ille me exornavit, ita sum ornatus; argentum hac facit.
Ipse ornamenta a chorago haec sumpsit suo periculo.
Nunc ego si potero ornamentis hominem circumducere,
860dabo operam ut me esse ipsum plane sycophantam sentiat.
CH. Quam magi' specto, minu' placet mi haec hominis facies. Mira sunt
ni illic homost aut dormitator aut sector zonarius.
Loca contemplat, circumspectat sese atque aedis noscitat.
Credo edepol, quo mox furatum veniat speculatur loca.
865Magi' lubidost opservare quid agat: ei rei operam dabo.
SY. Has regiones demonstravit mihi ille conductor meus;
apud illas aedis sistendae mihi sunt sycophantiae.
Fores pultabo. CH. Ad nostras aedis hicquidem habet rectam viam.
Hercle opinor mi advenienti hac noctu agitandumst vigilias.
870SY. Aperite hoc, aperite. Heus, ecquis his foribus tutelam gerit?
CH. Quid, adulescens, quaeris? Quid vis? Quid istas pultas? SY. Heus senex,
census quom ‹sum›, iuratori recte rationem dedi.
Lesbonicum hic adulescentem quaero in his regionibus
ubi habitet, et item alterum ad istanc capitis albitudinem:
875Calliclem aiebat vocari qui has dedit mi epistulas.
CH. Meum gnatum hicquidem Lesbonicum quaerit et amicum meum
quoi ego liberosque bonaque commendavi, Calliclem.
SY. Fac me, si scis, certiorem hosce homines ubi habitent, pater.
CH. Quid eos quaeris? Aut quis es? Aut unde es? Aut unde advenis?
880SY. Multa simul rogitas, nescio quid expediam potissumum.
Si unum quicquid singillatim et placide percontabere,
et meum nomen et mea facta et itinera ego faxo scias.
CH. Faciam ita ut vis. Agedum nomen tuom primum memora mihi.
SY. Magnum facinus incipissis petere. CH. Quid ita? SY. Quia, pater,
885si ante lucem ... ire occipias a meo primo nomine,
concubium sit noctis priu' quam ad postremum perveneris.
CH. Opu' factost viatico ad tuom nomen, ut tu praedicas.
SY. Est minusculum alterum, quasi vexillum vinarium.
CH. Quid est tibi nomen, adulescens? SY. "Pax," id est nomen mihi.
890Hoc cottidianumst. CH. Edepol nomen nugatorium!
Quasi dicas, si quid crediderim tibi, "pax" - periisse ilico.
Hic homo solide sycophantast. Quid ais tu, adulescens? SY. Quid est?
CH. Eloquere, isti tibi quid homines debent quos tu quaeritas?
SY. Pater istius adulescentis dedit has duas mi epistulas,
895Lesbonici. Is mihi est amicus. CH. Teneo hunc manufestarium.
Me sibi epistulas dedisse dicit. Ludam hominem probe.
SY. Ita ut occepi, si animum advortas, dicam. CH. Dabo operam tibi.
SY. Hanc me iussit Lesbonico suo gnato dare epistulam,
et item hanc alteram suo amico Callicli iussit dare.
900CH. Mihi quoque edepol, quom hic nugatur, contra nugari lubet.
Ubi ipse erat? SY. Bene rem gerebat. CH. Ergo ubi? SY. In Seleucia.
CH. Ab ipson istas accepisti? SY. E manibus dedit mi ipse in manus.
CH. Qua facie est homo? SY. Sesquipede quiddamst quam tu longior.
CH. Haeret haec res, si quidem ego apsens sum quam praesens longior.
905Novistin hominem? SY. Ridicule rogitas, quocum una cibum
capere soleo. CH. Quid est ei nomen? SY. Quod edepol homini probo.
CH. Lubet audire. SY. Illi edepol - illi - illi - vae misero mihi!
CH. Quid est negoti? SY. Devomui nomen inprudens modo.
CH. Non placet qui amicos intra dentes conclusos habet.
910SY. Atque etiam modo vorsabatur mihi in labris primoribus.
CH. Temperi huic hodie anteveni. SY. Teneor manufesto miser.
CH. Iam recommentatu's nomen? SY. Deum hercle me atque hominum pudet.
CH. Vide modo ut hominem noveris! SY. Tamquam me. Fieri istuc solet,
quod in manu teneas atque oculis videas, id desideres.
915Litteris recomminiscar. C est principium nomini.
CH. Callias? SY. Non est. CH. Callippus? SY. Non est. CH. Callidemides?
SY. Non est. CH. Callinicus? SY. Non est. CH. Callimarchus? SY. Nihil agis.
Neque adeo edepol flocci facio, quando egomet memini mihi.
CH. At enim multi Lesbonici sunt hic: nisi nomen patris
920dices, non mostrare istos possum homines quos tu quaeritas.
Quod ad exemplum est? Coniectura si reperire possumus.
SY. Ad hoc exemplum est: an Chares? An Charmides? CH. Num Charmides?
SY. Em istic erit. Qui istum di perdant! CH. Dixi ego iam dudum tibi:
te potius bene dicere aequomst homini amico quam male.
925SY. Satin inter labra atque dentes latuit vir minimi preti?
CH. Ne male loquere apsenti amico. SY. Quid ergo ille ignavissumus
mihi latitabat? CH. Si appellasses, respondisset, nomine.
Sed ipse ubi est? SY. Pol illum reliqui id Rhadamantem in Cecropio [insula].
CH. Quis homo est me insipientior, qui ipse egomet ubi sim quaeritem?
930Sed nil disconducit huic rei. Quid ais? Quid hoc quod te rogo?
Quos locos adiisti? SY. Nimium mirimodis mirabilis.
CH. Lubet audire nisi molestumst. SY. Quin discupio dicere.
Omnium primum in Pontum advecti ad Arabiam terram sumus.
CH. eho an etiam Arabiast in Ponto? SY. Est: non illa ubi tus gignitur,
935sed ubi apsinthium fit ac cunila gallinacea.
CH. Nimium graphicum hunc nugatorem! Sed ego sum insipientior
qui egomet unde redeam hunc rogitem, quae ego sciam atque hic nesciat;
nisi quia lubet experiri quo evasurust denique.
Sed quid ais? Quo inde isti porro? SY. Si animum advortes, eloquar.
940Ad caput amnis, quod de caelo exoritur sub solio Iovis.
CH. Sub solio Iovis? SY. Ita dico. CH. E caelo? SY. Atque medio quidem.
CH. Eho an etiam in caelum escendisti? SY. Immo horiola advecti sumus
usque aqua advorsa per amnem. CH. Eho an tu etiam vidisti Iovem?
SY. Alii di isse ad villam aiebant servis depromptum cibum.
945Deinde porro - CH. Deinde porro nolo quicquam praedices.
SY. * * * O hercle, si es molestus. CH. Nam pudicum neminem,
* * re oportet, qui aps terra ad caelum pervenerit.
SY. Faciam ita ut te velle video. Sed mostra hosce homines mihi
quos ego quaero, quibu' me oportet has deferre epistulas.
950CH. Quid ais? Tu nunc si forte eumpse Charmidem conspexeris,
illum quem tibi istas dedisse commemoras epistulas,
noverisne hominem? SY. Ne tu me edepol arbitrare beluam,
qui quidem non novisse possim quicum aetatem exegerim.
An ille tam esset stultus qui mi mille nummum crederet
955Philippum, quod me aurum deferre iussit ad gnatum suom
atque ad amicum Calliclem, quoi rem aibat mandasse hic suam?
mihi concrederet, nisi me ille et ego illum nossem probe?-
CH. Enim vero ego nunc sycophantae huic sycophantari volo,
si hunc possum illo mille nummum Philippum circumducere
960quod sibi me dedisse dixit, quem ego qui sit homo nescio
neque oculis ante hunc diem umquam vidi. Eine aurum crederem,
quoi, si capitis res siet, nummum numquam credam plumbeum?
adgrediundust hic homo mi astu. - Heus, Pax, te tribu' verbis volo.
SY. Vel trecentis. CH. Haben tu id aurum quod accepisti a Charmide?
965SY. Atque etiam Philippum, numeratum illius in mensa manu,
mille nummum. CH. Nempe ab ipso id accepisti Charmide?
SY. Mirum quin ab avo eius aut proavo acciperem qui sunt mortui.
CH. Adulescens, cedodum istuc aurum mihi. SY. Quod ego aurum dem tibi?
CH. Quod a me te accepisse fassu's. SY. Aps te accepisse? CH. Ita loquor.
970SY. Quis tu homo es? CH. Qui mille nummum tibi dedi ego sum Charmides.
SY. Neque edepol tu is es neque hodie is umquam eris, auro huic quidem.
Abi sis, nugator: nugari nugatori postulas.
CH. Charmides ego sum. SY. Nequiquam hercle es, nam nihil auri fero.
Nimis argute me obrepsisti in eapse occasiuncula:
975postquam ego me aurum ferre dixi, post tu factu's Charmides;
priu' tu non eras quam auri feci mentionem. Nihil agis;
proin tu te, itidem ut charmidatus es, rusum recharmida.
CH. Quis ego sum igitur, si quidem is non sum qui sum? SY. Quid id ad me attinet?
Dum ille ne sis quem ego esse nolo, sis mea caussa qui lubet.
980Priu' non is eras qui eras: nunc is factu's qui tum non eras.
CH. Age si quid agis. SY. Quid ego agam? CH. Aurum redde. SY. Dormitas, senex.
CH. Fassu's Charmidem dedisse aurum tibi. SY. Scriptum quidem.
CH. Properas an non properas ire actutum ab his regionibus,
dormitator, priu' quam ego hic te iubeo mulcari male?
985SY. Quam ob rem? CH. Quia illum quem ementitus es, ego sum ipsus Charmides
quem tibi epistulas dedisse aiebas. SY. Eho, quaeso, an tu is es?
CH. Is enim vero sum. SY. Ain tu tandem? Is ipsusne es? CH. Aio. SY. Ipsus es?
CH. Ipsus, inquam, Charmides sum. SY. Ergo ipsusne es? CH. Ipsissumus.
Abi hinc ab oculis? SY. Enim vero serio, quoniam advenis-
990vapulabis meo arbitratu et novorum aedilium.
CH. At etiam maledicis? SY. Immo, salvos quandoquidem advenis-
di te perdant, si te flocci facio an periisses prius.
Ego ob hanc operam argentum accepi, te macto infortunio:
ceterum qui sis, qui non sis, floccum non interduim.
995Ibo, ad illum renuntiabo qui mihi tris nummos dedit,
ut sciat se perdidisse. Ego abeo. Male vive et vale!
Qui te di omnes advenientem peregre perdant, Charmides!-
CH. Postquam illic hinc abiit, post loquendi libere
videtur tempus venisse atque occasio.
1000Iam dudum meum ille pectus pungit aculeus,
quid illi negoti fuerit ante aedis meas.
Nam epistula illa mihi concenturiat metum
in corde et illud mille nummum quam rem agat.
Numquam edepol temere tinnit tintinnabulum:
1005nisi qui illud tractat aut movet, mutumst, tacet.
Sed quis hic est qui huc in plateam cursuram incipit?
Lubet opservare quid agat: huc concessero.
STASIMVS CHARMIDES
ST. Stasime, fac te propere celerem, recipe te ad dominum domum,
ne subito metus exoriatur scapulis stultitia ‹tua›.
1010Adde gradum, adpropera. Iam dudum factumst quom abiisti domo.
Cave sis tibi ne bubuli in te cottabi crebri crepent,
si aberis ab eri quaestione. Ne destiteris currere.
Ecce hominem te, Stasime, nihili! Satin in thermopolio
condalium es oblitus, postquam thermopotasti gutturem?
1015Recipe te et recurre petere ‹re› recenti. CH. Huic, quisquis est,
gurguliost exercitor: is hunc hominem cursuram docet.
ST. Quid, homo nihili, non pudet te? tribu'ne te poteriis
memoriam esse oblitum? An vero, quia cum frugi hominibus
ibi bibisti, qui ab alieno facile cohiberent manus?
1020†Truthus† fuit, Cerconicus, Crinnus, Cercobulus, Collabus,
oculicrepidae, cruricrepidae, ferriteri mastigiae:
inter eosne homines condalium te redipisci postulas?
Quorum eorum unus surrupuit currenti cursori solum.
CH. Ita me di ament, graphicum furem! ST. Quid ego quod periit petam?
1025Nisi etiam laborem ad damnum apponam epithecam insuper.
Quin tu quod periit periisse ducis? Cape vorsoriam,
recipe te ad erum. CH. Non fugitivost hic homo, commeminit domi.
ST. Utinam veteres hominum mores, veteres parsimoniae
potius ‹in› maiore honore hic essent quam mores mali!
1030CH. Di inmortales, basilica hicquidem facinora inceptat loqui
vetera quaerit, vetera amare hunc more maiorum scias.
ST. Nam nunc mores nihili faciunt quod licet nisi quod lubet:
ambitio iam more sanctast, liberast a legibus;
scuta iacere fugereque hostis more habent licentiam:
1035petere honorem pro flagitio more fit. CH. Morem inprobum!
ST. Strenvos‹os› praeterire more fit. CH. Nequam quidem!
ST. Mores leges perduxerunt iam in potestatem suam,
magi'que is sunt obnoxiosae quam parentes liberis.
Eae miserae etiam ad parietem sunt fixae clavis ferreis,
1040ubi malos mores adfigi nimio fuerat aequius.
CH. Lubet adire atque appellare hunc; verum ausculto perlubens
et metuo, si compellabo, ne aliam rem occipiat loqui.
ST. Neque istis quicquam lege sanctumst: leges mori serviunt,
mores autem rapere properant qua sacrum qua publicum.
1045CH. Hercle istis malam rem magnam moribus dignumst dari.
ST. Nonne hoc publice animum advorti? Nam id genus hominum omnibus
univorsis est advorsum atque omni populo male facit:
male fidem servando illis quoque abrogant etiam fidem
qui nil meriti; quippe eorum ex ingenio ingenium horum probant.
1050Hoc qui in mentem venerit mi? Re ipsa modo commonitu' sum.
Si quoi mutuom quid dederis, fit pro proprio perditum:
quom repetas, inimicum amicum beneficio invenias tuo.
Si mage exigere occupias, duarum rerum exoritur optio:
vel illud quod credideris perdas, vel illum amicum amiseris.
1055CH. Meus est hicquidem Stasimus servos. ST. Nam ego talentum mutuom
quoi dederam, talento inimicum mi emi, amicum vendidi.
Sed ego sum insipientior qui rebus curem puplicis
potius quam, id quod proxumumst, meo tergo tutelam geram.
Eo domum. CH. Heus tu, asta ilico! Audi. ST. Heus tu! Non sto. CH. Te volo.
1060ST. Quid si ego me te velle nolo? CH. Aha nimium, Stasime, saeviter!
ST. Emere meliust quoi imperes. CH. Pol ego emi atque argentum dedi;
sed si non dicto audiens est, quid ago? ST. Da magnum malum.
CH. Bene mones, ita facere certumst. ST. Nisi quidem es obnoxius.
CH. Si bonus es, obnoxius sum; sin secus es, faciam uti iubes.
1065ST. Quid id ad me attinet, bonisne servis tu utare an malis?
CH. Quia boni malique in ea re pars tibi est. ST. Partem alteram
tibi permitto; illam alteram apud me, quod bonist, apponito.
CH. Si eris meritus, fiet. Respice huc ad me. Ego sum Charmides.
ST. Hem quis est qui mentionem homo hominis fecit optumi?
1070CH. Ipsus homo optumus. ST. Mare, terra, caelum, di vostram fidem!
Satin ego oculis plane video? Estne ipsus an non est? Is est,
certe is est, is est profecto. O mi ere exoptatissume,
salve. CH. Salve, Stasime. ST. Salvom te - CH. Scio et credo tibi.
Sed omitte alia, hoc mihi responde: liberi quid agunt mei,
1075quos reliqui hic filium atque filiam? ST. Vivont, valent.
CH. Nempe uterque? ST. Uterque. CH. Di me salvom et servatum volunt.
Cetera intus otiosse percontabor quae volo.
Eamus intro, sequere. ST. Quo tu te agis? CH. Quonam nisi domum?
ST. Hicine nos habitare censes? CH. Ubinam ego alibi censeam?
1080ST. Iam - CH. Quid iam? ST. Non sunt nostrae aedes istae. CH. Quid ego ex te audio?
ST. Vendidit tuo' natus aedis - CH. Perii! ST. Praesentariis
argenti minis numeratis - CH. Quot? ST. Quadraginta. CH. Occidi!
Quis eas emit? ST. Callicles, quoi tuam rem commendaveras;
is habitatum huc commigravit nosque exturbavit foras.
1085CH. Ubi nunc filius meus habitat? ST. Hic in hoc posticulo.
CH. Male disperii! ST. Credidi aegre tibi id, ubi audisses, fore.
CH. Ego miserrumeis periclis sum per maria maxuma
vectus, capitali periclo per praedones plurumos
me servavi, salvos redii: nunc hic disperii miser
1090propter eosdem quorum caussa fui hoc aetate exercitus.
Adimit animam mi aegritudo. Stasime, tene me. ST. Visne aquam
tibi petam? CH. Res quom animam agebat, tum esse offusam oportuit.
CALLICLES CHARMIDES STASIMVS
CA. Quid hoc hic clamoris audio ante aedis meas?
CH. O Callicles, o Callicles, o Callicles!
1095Qualine amico mea commendavi bona?
CA. Probo et fideli et fido et cum magna fide.
Et salve et salvom te advenisse gaudeo.
CH. Credo, omnia istaec si ita sunt ut praedicas.
Sed quis iste est tuos ornatus? CA. Ego dicam tibi.
1100Thensaurum ecfodiebam intus, dotem, filiae
tuae quae daretur. Sed intus narrabo tibi
et hoc et alia. Sequere. CH. Stasime. ST. Hem! CH. Strenve
curre in Piraeum atque unum curriculum face.
Videbis iam illic navem qua advecti sumus.
1105Iubeto Sangarionem quae imperaverim
curare ut ecferantur, et tu ito simul.
Solutumst portitori iam portorium:
nihil est morae. I, ambula, actutum redi.
ST. Illic sum atque hic sum. CA. Sequere tu hac me intro. - CH. Sequor. -
1110ST. Hic meo ero amicus solus firmus restitit
neque demutavit animum de firma fide,
sed hic unus, ut ego suspicor, servat fidem.
quamquam labores multos * * *
ob rem †laborem† eum ego cepisse censeo.-
ACTVS V
LYSITELES
1115Hic homost omnium hominum praecipuos,
voluptatibu' gaudiisque antepotens:
ita commoda quae cupio eveniunt,
quod ago adsequitur, subest, supsequitur,
ita gaudiis gaudium suppeditat.
1120Modo me Stasimus Lesbonici servos convenit domi;
is mihi dixit suom erum peregre huc advenisse Charmidem.
Nunc mi is propere conveniundust, ut quae cum eius filio
egi, ei rei fundus pater sit potior. Eo. Sed fores
hae sonitu suo mihi moram obiciunt incommode.
CHARMIDES CALLICLES LYSITELES LESBONICVS
1125CH. Neque fuit neque erit neque esse quemquam hominem in terra arbitror
quoi fides fidelitasque amicum erga aequiperet tuam;
nam exaedificavisset me ex his aedibus, apsque te foret.
CA. Si quid amicum erga bene feci aut consulvi fideliter,
non videor meruisse laudem, culpa carvisse arbitror.
1130Nam beneficium, homini proprium quod datur, prosum perit,
quod clitum utendumst, id repetundi copiast quando velit.
CH. Est ita ut tu dicis. Sed ego hoc nequeo mirari satis,
eum sororem despondisse suam in tam fortem familiam.
CA. Lysiteli quidem Philtonis filio. LY. Enim me nominat.
1135CH. Familiam optumam occupavit. LY. Quid ego cesso hos conloqui?
Sed maneam etiam opinor, namque hoc commodum orditur loqui.
CH. Vah! CA. Quid est? CH. Oblitus intus dudum tibi sum dicere:
modo mi advenienti nugator quidam occessit obviam,
nimi' pergraphicus sycophanta; is mille nummum se aureum
1140meo datu tibi ferre et gnato Lesbonico aibat meo;
quem ego nec qui esset noram neque eum ante usquam conspexi prius.
Sed quid rides? CA. Meo adlegatu venit, quasi qui aurum mihi
ferret aps te quod darem tuae gnatae dotem, ut filius
tuo', quando illi a me darem, esse allatum id aps te crederet
1145neu qui rem ipsam posset intellegere, thensaurum tuom
me esse penes, atque eum [a] me lege populi patrium posceret.
CH. Scite edepol! CA. Megaronides communis hoc meus et tuos
benevolens commentust. CH. Quin conlaudo consilium et probo.
LY. Quid ego ineptus, dum sermonem vereor interrumpere,
1150solus sto nec quod conatus sum agere ago? homines conloquar.
CH. Quis hic est qui huc ad nos incedit? LY. Charmidem socerum suom
Lysiteles salutat. CH. Di dent tibi, Lysiteles, quae velis.
CA. Non ego sum salutis dignus? LY. Immo salve, Callicles;
hunc priorem aequomst me habere: tunica propior palliost.
1155CA. Deos volo consilia vostra vobis recte vortere.
CH. Filiam meam tibi desponsatam esse audio. LY. Nisi tu nevis.
CH. Immo hau nolo. LY. Sponden ergo tuam gnatam uxorem mihi?
CH. Spondeo et mille auri Philippum dotis. LY. Dotem nil moror.
CH. Si illa tibi placet, placenda dos quoque est quam dat tibi.
1160Postremo quod vis non duces, nisi illud quod non vis feres.
CA. Ius hic orat. LY. Impetrabit te advocato atque arbitro.
Istac lege filiam tuam sponden mi uxorem dari?
CH. Spondeo. CA. Et ego spondeo idem hoc. LY. Oh salvete, adfines mei!
CH. Atque edepol sunt res quas propter tibi tamen suscensui.
1165LY. Quid ego feci? CH. Meum corrumpi quia perpessu's filium.
LY. Si id mea voluntate factumst, est quod mihi suscenseas.
Sed sine me hoc aps te impetrare quod volo. CH. Quid id est? LY. Scies.
Si quid stulte fecit, ut ea missa facias omnia.
Quid quassas Caput? CH. Cruciatur cor mi et metuo. LY. Quidnam id est?
1170CH. Quom ille itast ut esse nolo, id crucior; metuo, si tibi
denegem quod me oras, ne te leviorem erga me putes.
Non gravabor. Faciam ita ut vis. LY. Probus es. Eo, ut illum evocem.
CH. Miserumst, male promerita, ut merita sunt, si ulcisci non licet.
LY. Aperite hoc, aperite propere et Lesbonicum, si domist,
1175[foras] evocate: ita subitost propere quod eum conventum volo.
LE. Quis homo tam tumultuoso sonitu me excivit [subito] foras?
LY. Benevolens tuos atque amicust. LE. Satine salve? Dic mihi.
LY. Recte. Tuom patrem rediisse salvom peregre gaudeo.
LE. Quis id ait? LY. Ego. LE. Tun vidisti? LY. Et tute item videas licet.
1180LE. O pater, pater mi, salve! CH. Salve multum, gnate mi.
LE. Si quid tibi, pater, laboris - CH. Nihil evenit, ne time:
bene re gesta salvos redeo - si tu modo frugi esse vis.
Haec tibi pactast †Callicli filia†. LE. Ego ducam, pater,
et eam et si quam aliam iubebis. CH. Quamquam tibi suscensui,
1185miseria una uni quidem hominist adfatim. CA. Immo huic parumst,
nam si pro peccatis centum ducat uxores, parumst.
LE. At iam posthac temperabo. CH. Dicis, si facies modo.
LY. Numquid caussaest quin uxorem cras domum ducam? CH. Optumumst. [Licet.]
Tu in perendinum paratus sis ut ducas. CATERUA. Plaudite.