M. TVLLII CICERONIS - DE RE PVBLICA - LIBER V

I

Quando ergo res publica Romana talis erat qualem illam describit Sallustius, non iam pessima ac flagitiosissima, sicut ipse ait, sed omnino nulla erat secundum istam rationem, quam disputatio de re publica inter magnos eius tum principes habita patefactis; sicut etiam ipse Tullius non Scipionis nec cuiusquam alterius sed suo sermone loquens in principio quinti libri, commemorato prius Ennii poetae uersu quo dixerat: Moribus antiquis res stat Romana uirisque, quem quidem ille uersum, inquit, uel breuitate uel ueritate tamquam ex oraculo quodam mihi esse effatus uidetur. Nam neque uiri, nisi ita morata ciuitas fuisset, neque mores, nisi hi uiri praefuissent, aut fundare aut tam diu tenere potuissent tantam et tam fuse lateque imperantem rem publicam. Itaque ante nostram memoriam et mos ipse patrius praestantes uiros adhibebat, et ueterem morem ac maiorum instituta excellentes uiri. Nostra uero aetas cum rem publicam sicut picturam accepisset egregiam, sed iam euanescentem uetustate, non modo eam coloribus isdem quibus fuerat renouare neglexit, sed ne id quidem curauit ut formam saltem eius et extrema tamquam liniamenta seruaret. Quid enim manet ex antiquis moribus, quibus ille dixit rem stare Romanam? quos ita obliuione obsoletos uidemus, ut non modo ut non colantur, sed iam ignorentur. Nam de uiris quid dicam? mores enim ipsi interierunt uirorum penuria, cuius tanti mali non modo reddenda ratio nobis, sed etiam tamquam reis capitis quodam modo dicenda causa est. Nostris enim uitiis, non casu aliquo, rem publicam uerbo retinemus, re ipsa uero iam pridem amisimus. (Aug. ciu. 2,21). In Politia sua dicit Tullius rei publicae rectorem summum uirum et doctissimum esse debere, ita ut sapiens sit et iustus et temperans et eloquens, ut possit facile currente eloquentia animi secreta ad regendam plebem exprimere. Scire etiam debet ius, Graecas nosse litteras, quod Catonis facto probatur, qui in summa senectute Graecis litteris operam dans indicauit, quantum utilitatis haberent. (Grillius comm. in Cic. rhet.).

II

(MANIL?) "... nihil esse tam regale quam explanationem aequitatis, in qua iuris erat interpretatio, quod ius priuati petere solebant a regibus, ob easque causas agri arui et arbusti et pascui lati atque uberes definiebantur, qui essent regii [qui] colerenturque sine regum opera et labore, ut eos nulla priuati negotii cura a populorum rebus abduceret. Nec uero quisquam priuatus erat disceptator aut arbiter litis, sed omnia conficiebantur iudiciis regiis. Et mihi quidem uidetur Numa noster maxime tenuisse hunc morem ueterem Graeciae regum. Nam ceteri, etsi hoc quoque munere fungebantur, magnam tamen partem bella gesserunt et eorum iura coluerunt; illa autem diuturna pax Numae mater huic urbi iuris et religionis fuit, qui legum etiam scriptor fuit quas scitis extare, quod quidem huius ciuis proprium de quo agimus ..."

III

Sed tamen ut bono patri familias colendi aedificandi ratiocinandi quidam usus opus est. (Non. p. 497,23). (SCIP.) "... radicum seminumque cognoscere num et offendet?" (MANIL.) "nihil, si modo opus exstabit." (SCIP.) "num id studium censes esse uilici?" (MANIL.) "minime quippe cum agri culturam saepissime opera deficiat." (SCIP.) "ergo, ut uilicus naturam agri nouit, dispensator litteras scit, uterque autem se a scientiae delectatione ad efficiendi utilitatem refert, sic noster hic rector studuerit sane iuri et legibus cognoscendis, fontis quidem earum utique perspexerit, sed se responsitando et lectitando et scriptitando ne impediat, ut quasi dispensare rem publicam et in ea quodam modo uilicare possit, summi iuris peritissimus, sine quo iustus esse nemo potest, ciuilis non inperitus, sed ita ut astrorum gubernator, physicorum medicus; uterque enim illis ad artem suam utitur, sed se a suo munere non impedit. Illud autem uidebit hic uir ..."

IV

(SCIP.?) "... ciuitatibus, in quibus expetunt laudem optumi et decus, ignominiam fugiunt ac dedecus. Nec uero tam metu poenaque terrentur, quae est constituta legibus, quam uerecundia, quam natura homini dedit quasi quendam uituperationis non iniustae timorem. Hanc ille rector rerum publicarum auxit opinionibus, perfecitque institutis et disciplinis, ut pudor ciuis non minus a delictis arceret quam metus. Atque haec quidem ad laudem pertinent, quae dici latius uberiusque potuerunt.

V

Ad uitam autem usumque uiuendi ea discripta ratio est iustis nuptiis, legitimis liberis, sanctis Penatium deorum Larumque familiarum sedibus, ut omnes et communibus commodis et suis uterentur, nec bene uiui sine bona re publica posset, nec esse quicquam ciuitate bene constituta beatius. Quocirca permirum mihi uideri solet, quae sit tanta doc‹torum hominum› ..."

VI

Consumo igitur omne tempus considerans, quanta uis sit illius uiri, quem nostris libris satis diligenter, ut tibi quidem uidemur, expressimus. Tenesne igitur, moderatorem illum rei publicae quo referre uelimus omnia? nam sic quinto ut opinor in libro loquitur Scipio: ut enim gubernatori cursus secundus, medico salus, imperatori uictoria, sic huic moderatori rei publicae beata ciuium uita proposita est, ut opibus firma, copiis locuples, gloria ampla, uirtute honesta sit; huius enim operis maximi inter homines atque optimi illum esse perfectore uolo. (Cic. Att. 8,11,1).

Et ubi est quod et uestrae litterae illum laudant patriae rectorem, qui populi utilitati magis consulat quam uoluntati? (Aug. epist. 104,7).

VII

Etiam Tullius hinc dissimulare non potuit in eisdem libris quo de re publica scriptis, ubi loquitur de instituendo principe ciuitatis, quem dicit alendum esse gloria, et consequenter commemorat maiores suos multa mira atque praeclara gloriae cupiditate fecisse. (Aug. ciu. 5,13). Tullius in libris de re publica scriptis scilicet: principem ciuitatis gloria esse alendum, et tam diu stare rem publicam, quam diu ab omnibus honor principi exhiberetur. (Petrus Pictauiensis ep. ad calumn. PL 189,58). Tum uirtute labore industria † quaereretur summi uiri indolem, nisi nimis animose ferox natura illum nescio quo ... (Non. p. 233,39).

Quae uirtus fortitudo uocatur; in qua est magnitudo animi, mortis dolorisque magna contemptio. (Non. p. 201,29).

VIII

Marcellus ut acer et pugnax, Maximus ut consideratus et lentus. (Non. p. 337,34). Orbi pro orbe Ciceronem de re publica libro V orbi terrarum comprehensos ... et frequenter antiquos ita locutos Plinius eodem libro VI notat. (Charis. I 139,17 k.). Quod molestiis senectutis suae uestras familias inpertire posset. (Non. p. 37,26).

IX

Postea hoc addidit insulsissime (Seneca): "apud ipsum quoque," inquit, "Ciceronem inuenies etiam in prosa oratione quaedam ex quibus intellegas illum non perdidisse operam quod Ennium legit." Ponit deinde qua apud Ciceronem reprehendat quasi Enniana, quod ita scripserit in libris de re publica: ut Menelao Laconi quaedam fuit suauiloquens iucunditas, et quod alio in loco dixerit: breuiloquentiam in dicendo colat. (Gell. 12,2,6.7). Horum obstinatione libertatem temeritas, constantiam audacia praeceps, eloquentiam inanis quaedam imitatur fluentia loquendi, quarum artium scaeuitate, ut Tullius adseuerat, nefas est religionem decipi iudicantis. Ait enim: (SCIP.) cumque nihil tam incorruptum esse debeat in re publica quam suffragium, quam sententia, non intellego cur qui ea pecunia corruperit, poena dignus sit, qui eloquentia, laudem etiam ferat. Mihi quidem hoc plus mali facere uidetur qui oratione quam qui pretio iudicem corrumpit, quod pecunia corrumpere pudentem nemo potes, dicendo potest. (Amm. Marc. 30,4,10). Quae cum Scipio dixisset, admodum probans Mummius (erat enim odio quodam rhetorum inbutus) ... (Non. p. 521,12). Tum in optimam segetem praeclara essent sparsa semina. (Comment. anon. ad Verg. Georg. 1 init. apud Bandin. catal. Lat. bibl. Laur. II p. 348 (Cicero de re publica libro V)].