NATVRALIS HISTORIAE - LIBER VI
I
[1] Pontus Euxinus, antea ab inhospitali feritate Axinus appellatus, peculiari invidia naturae sine ullo fine indulgentis aviditati maris et ipse in‹ter› Europam Asiamque funditur. Non fuerat satis oceano ambisse terras et partem earum aucta inmanitate abstulisse, non inrupisse fractis montibus Calpeque Africae avolsa tanto maiora absorbuisse quam reliquerit spatia, non per Hellespontum Propontida infudisse terris devoratis: a Bosporo quoque in aliam vastitatem panditur nulla satietate, donec exspatianti lacus Maeotii rapinam suam iungant. [2] Invitis hoc accidisse terris indicio sunt tot angustiae atque tam parva naturae repugnantis intervalla, ad Hellespontum DCCCLXXV p., ad Bosporos duos vel bubus meabili transitu (unde nomen ambobus), etiam quaedam in dissociatione germanitas concors: alitum quippe cantus canumque latratus invicem audiuntur, vocis etiam humanae commercia, inter duos orbes manente conloquio nisi cum ipsum auferunt venti. [3] Mensuram Ponti a Bosporo ad Maeotium lacum quidam fecere XIV centena XXXVIII milia D, Eratosthenes C minorem. Agrippa a Calchedone ad Phasim X centena, inde Bosporum Cimmerium CCCLX milia. Nos intervalla generatim ponimus comperta in aevo nostro, quando etiam in ipso ore Cimmerio pugnatum est. [4] Ergo a faucibus Bospori est amnis Rebas, quem aliqui Rhesum dixerunt. Dein Syris, portus Calpas, Sangaris fluvius ex inclutis. Oritur in Phrygia, accipit vastos amnes, inter quos Tembrogium et Gallum, idem Sagiarius plerisque dictus; Coralius, a quo incipiunt Mariandyni, sinus oppidumque Heraclea Lyco flumini adpositum (abest a Ponti ore CC milia), portus Aconae, veneno aconito dirus, specus Acherusia, flumina Paedopides, Callichorum, Sonautes, oppidum Tium, ab Heraclea XXXVIII milia p., fluvius Billis.
II
[5] Ultra quem gens Paphlagonia, quam Pylaemeniam aliqui dixerunt, inclusam a tergo Galatia, oppidum Mastya Milesiorum, dein Cromna, quo loco Enetos adicit Nepos Cornelius, a quibus in Italia ortos cognomines eorum Venetos credi debere putat, Sesamon oppidum, quod nunc Amastris, mons Cytorus, a Tio LXIII milia p. oppida Cimolis, Stephane, amnis Parthenius. [6] Promuntorium Carambis vasto excursu abest a Ponti ostio CCCXXV milia, ‹aut,› ut aliqui maluere, CCCXII milia D. Fuit et oppidum eodem nomine et aliud inde Armine; nunc est colonia Sinope a Cytoro CLXIV milia; flumen Evarchum, gens Cappadocum, oppidum Caturia Gazeplum, amnis Halys a radicibus Tauri per Cataoniam Cappadociamque decurrens; [7] oppida Gamge, Carusa, Amisum liberum, a Sinope CXXX milia, eiusdemque nominis sinus tanti recessus, ut Asiam paene insulam faciat, CC milia haut amplius per continentem ad Issicum Ciliciae sinum, quo in omni tractu proditur tres tantum gentes Graecas iure dici, Doricam, Ionicam, Aeolicam, ceteras barbarorum esse. Amiso iunctum fuit oppidum Eupatoria, a Mithridate conditum; victo eo utrumque Pompeiopolis appellatum est.
III
[8] Cappadocia intus habet coloniam Claudii Caesaris Archelaidem, quam praeterfluit ‹amnis› Halys, oppida Comana, quod Salius, Neocaesaream, quod Lycus, Amasiam, quod Iris, in regione Gazacena, in Colopene vero Sebastiam et Sebastopolim (haec parva sed paria supra dictis), reliqua sui parte Melitam, a Samiramide conditam haud procul Euphrate, Diocaesaream, Tyana, Castabala, Magnopolim, Zelam et sub monte Argaeo Mazacum, quae nunc Caesarea nominatur. [9] Cappadociae pars praetenta Armeniae Maiori Melitene vocatur, Commagenis Cataonia, Phrygiae Garsauritis, Sargaurasana, Cammaneni, Galatiae Morimene, ubi disterminat eas Cappadox amnis, a quo nomen traxere antea Leucosyri dicti. A Neocaesarea supra dicta Minorem Armeniam Lycus amnis disterminat. Est et Coeranus intus clarus, in ora autem ab Amiso oppidum et flumen Chadisia, Lycastum, a quo Themiscyrena regio. [10] Iris flumen deferens Lycum. Civitas Ziela intus, nobilis clade Triarii et victoria C. Caesaris. In ora amnis Thermodon ortus ad castellum quod vocant Phanorian praeterque radices Amazoni montis lapsus. Fuit oppidum eodem nomine et alia quinque, Amazonium, Themiscyra, Sotira, Amasia, Comana, nunc Matium.
IV
[11] Gentes Caenarum, Chalybum, oppidum Cotyorum, gentes Tibareni, Massyni notis signantes corpora, gens Macrocephali, oppidum Cerasus, portus Cordule, gentes Bechires, Buxeri, flumen Melas, gens Machorones, Sideni flumenque Sidenum, quo alluitur oppidum Polemonium ab Amiso CXX milia. Inde flumina Iasonium, Melanthium, et ab Amiso LXXX milia Pharnacea oppidum, Tripolis castellum et fluvius, item Philocalia et sine fluvio item Liviopolis, et a Pharnacea C milia Trapezus liberum monte vasto clausum. [12] Ultra quod gens Armenochalybes, et Maior Armenia XXX milia p. distans. In ora ante Trapezunta flumen est Pyxites, ultra vero gens Sannorum Heniochorum, flumen Absarrum cum castello cognomine in faucibus, a Trapezunte CXL milia. Eius loci a tergo montium Hiberia est, in ora vero Heniochi, Ampreutae, Lazi, flumina Acampseon, Isis, Mogrus, Bathys, gentes Colchorum, oppidum Matium, flumen Heracleum et promuntorium eodem nomine, clarissimusque Ponti Phasis. [13] Oritur in Moschis, navigatur quamlibet magnis navigiis XXXVIII milia D p., inde minoribus longo spatio, pontibus CXX milia pervius. Oppida in ripis habuit conplura, celeberrima Tyndarida, Circaeum, Cygnum et in faucibus Phasim; maxime autem inclaruit Aea, XV p. a mari, ubi Hippos et Cyaneos vasti amnes e diverso in eum confluunt. Nunc habet Surium tantum, et ipsum ab amne influente ibi cognominatum usque quo magnarum navium capacem esse diximus. Et alios accipit fluvios magnitudine numeroque mirabiles, inter quos Glaucum, in ore eius insula ‹est› sine nomine, ab Absarro LXX milia. [14] Inde aliud flumen Charien, gens Saltiae, antiquis Phthirophagi dicti et alia Sanni, flumen Chobum e Caucaso per Suanos fluens, dein Rhoan, regio Egritice, amnes Sigania, Thersos, Astelephus, Chrysorrhoas, gens Absilae, castellum Sebastopolis, a Phaside C, gens Sanicarum, oppidum Cygnus, flumen et oppidum Penius. Deinde multis nominibus Heniochorum gentes.
V
[15] Subicitur Ponti regio Colica, in qua iuga Caucasi ad Ripaeos montes torquentur, ut dictum est, altero latere in Euxinum et Maeotium devexa, altero in Caspium et Hyrcanium mare. Reliqua litora ferae nationes tenent Melanchlaeni, Coraxi, urbe Colchorum Dioscuriade iuxta fluvium Anthemunta nunc deserta, quondam adeo clara ut Timosthenes in eam CCC nationes dissimilibus linguis descendere prodiderit; et postea a nostris CXXX interpretibus negotia gesta ibi. [16] Sunt qui conditam eam ab Amphito et Telchio, Castoris ac Pollucis aurigis, putent, a quibus ortam Heniochorum gentem fere constat. C milia a Dioscuriade oppidum Heracleum distat, a Sebastopoli LXX milia. Achaei, Mardi, Cercetae, post eos Serri, Cephalotomi, in intimo eo tractu Pityus oppidum opulentissimum ab Heniochis direptum est, a tergo eius Epagerritae, Sarmatarum populus, in Caucasi iugis, post quem Sauromatae. [17] Ad hos profugerat Mithridates Claudio principe, narravitque Thalos iis esse confines qui ab oriente Caspii maris fauces attingerent; siccari eas aestu recedente. In ora autem iuxta Cercetas flumen Icarus, Achaei cum oppido Hiero et flumine, ab Heracleo CXXXVI milia. Inde promuntorium Crunoe, a quo supercilium arduum tenent Toretae, civitas Sindica, ab Hiero LXVII milia D, flumen Setheries.
VI
Inde ad Bospori Cimmerii introitum LXXXXVIII milia D. [18] Sed ipsius paeninsulae inter Pontum et Maeotium lacum excurrentis non amplior LXVII D p. longitudo est, latitudo nusquam infra duo iugera; Eonem vocant. Ora ipsa Bospori utrimque ex Asia atque Europa curvatur in Maeotim. Oppida in aditu [Bospori primo] Hermonasa, dein Cepoe Milesiorum, mox Stratoclia et Phanagoria ac paene desertum Apaturos ultimoque in ostio Cimmerium, quod antea Chimerion vocabatur.
VII
Inde Maeotis lacus in Europa dictus. [19] A Cimmerio accolunt Maeotici, Hali, Sernes, Serei, Scizi, Gnissi. Dein Tanain amnem gemino ore influentem incolunt Sarmatae, Medorum (ut ferunt) suboles, et ipsi in multa genera divisi. Primi Sauromatae Gynaecocratumenoe, Amazonum conubia; dein Naevazae, Coitae, Cizici, Messeniani, Cotobacchi, Caetae, Zigae, Tindari, Thussegetae, Tyrcae usque ad solitudines saltuosis convallibus asperas, ultra quas Arimphaei qui ad Ripaeos pertinent montes. [20] Tanaim ipsum Scythae sinum vocant, Maeotim Temarundam, quo significant matrem maris. Oppidum in Tanais quoque ostio. Tenuere finitima primo Cares, dein Clazomenii et Maeones, postea Panticapaeenses. Sunt qui circa Maeotim ad Ceraunios montes has tradant gentes: [21] a litore Napras, supraque Essedonas Colchis iunctos montium cacuminibus. Dein Camacas, Oranos, Autacas, Mazamacas, Cantiocaptas, Agamathas, Picos, Rymosolos, Acascomarcos, et ad iuga Caucasi Icatalas, Imadochos, Ramos, Andacas, Tydios, Carastaseos, Authiandas; Lagoum amnem ex montibus Catheis in quem defluat Opharus, ibi gentes Cauthadas, Opharitas; amnes Menotharum, Imityen ex montibus Cissiis; infra Agdeos, Carnas, Oscardeos, Accisos, Gabros, Gegaros, circaque fontem Imityis Imityos et Apartaeos. [22] Alii influxisse eo Scythas Auchetas, Atherneos, Asampatas, ab iis Tanaitas et Napaeos viritim deletos, aliqui flumen Ocharium labi per Canticos et Sapeos, Tanain vero transisse Satharcheos Herticheos, Spondolicos, Synhietas, Anasos, Issos, Cataeetas, Tagoras, Caronos, Neripos, Agandeos, Meandaraeos, Satharcheos Spalaeos.
VIII
[23] Peracta est interior ora a Cio amne omnesque accolae; nunc reddatur ingens in mediterraneo situs in quo multa aliter ac veteres proditurum me non eo infitias, anxia perquisitis cura rebus nuper in eo situ gestis a Domitio Corbulone regibusque inde missis supplicibus aut regum liberis obsidibus. [24] Ordiemur autem a Cappadocum gente. Longissime haec Ponticarum omnium introrsus recedens Minorem Armeniam Maioremque et Commagenen laevo suo latere transit, dextro vero omnes in Asia dictas gentes plurimis superfusa populis magnoque impetu scandens ad ortum solis et Tauri iuga transit Lycaoniam, Pisidiam, Ciliciam, vadit super Antiochiae tractum, et usque ad Cyrresticam eius regionem parte sua quae vocatur Cataonia contendit. Itaque ibi longitudo Asiae XII centena L milia efficit, latitudo DCXL milia.
IX
[25] Armenia autem Maior incipit a Parihedris montibus, Euphrate amne, ut dictum est, aufertur Cappadociae et, qua discedit Euphrates, Mesopotamiae haut minus claro amne Tigri. Utrumque fundit ipsa, et initium Mesopotamiae facit inter duos amnes ‹ex›iturae; quod interest ibi, tenent Arabes Orroei, sic finem usque in Adiabenen perfert; ab ea transversis iugis inclusa latitudinem in laeva pandit ad Cyrum amnem transversa Araxen, longitudinem vero ad Minorem usque Armeniam, Absarro amne in Pontum defluente et Parihedris montibus, qui fundunt Absarrum, discreta ab illa.
X
[26] Cyrus oritur in Heniochis montibus quos alii Coraxicos vocavere, Araxes eodem monte quo Euphrates VI milia p. intervallo, auctusque amne Usi et ipse, ut plures existimavere, [a] Cyro defertur in Caspium mare. [27] Oppida celebrantur in Minore Caesarea, Aza, Nicopolis, in Maiore Arsamosata Euphrati proximum, Tigri Carcathiocerta, in excelso autem Tigranocerta, at in campis iuxta Araxen Artaxata. Universae magnitudinem Aufidius quinquagiens centena milia prodidit. Claudius Caesar longitudinem a Dascusa ad confinium Caspii maris XIII centena milia p., latitudinem dimidium eius Tigranocerta ad Hiberiam. Dividitur, quod certum est, in praefecturas, quas strategias vocant, quasdam ex his vel singula regna quondam, barbaris nominibus CXX. Claudunt eam montes ab oriente, sed non statim, Cerauni nec Adiabene regio. Quod interest spatii, Cepheni tenent; [28] ab his iuga ultra Adiabeni tenent, per convalles autem proximi Armeniae sunt Menobardi et Moscheni. Adiabenen Tigris et montes invii cingunt. Ab laeva eius regio Medorum est ad prospectum Caspii maris,†† ex oceano hoc, ut suo loco dicemus, infunditur, totumque Caucasis montibus cingitur. Incolae per confinium Armeniae nunc dicentur.
XI
[29] Planitiem omnem a Cyro usque Albanorum gens tenet, mox Hiberum discreta ab his amne Ocazane in Cyrum Caucasis montibus defluente. Praevalent oppida Albaniae Cabalaca, Hiberiae Harmastus iuxta flumen Neoris, regionem Thasie et Thriare usque ad Parhedros montes. Ultra sunt Colchicae solitudines, quarum a latere ad Ceraunios verso Armenochalybes habitant et Moschorum tractus ad Hiberum amnem in Cyrum defluentem et infra eos Sacasani et deinde Macerones ad flumen Absarrum. Sic plana aut devexa optinentur. Rursus ab Albaniae confinio tota montium fronte gentes Silvorum ferae et infra Lupeniorum, mox Diduri et Sodi.
XII
[30] Ab iis sunt Portae Caucasiae, magno errore multis Caspiae dictae, ingens naturae opus montibus interruptis repente, ubi fores additae ferratis trabibus, subter medias amne diri odoris fluente citraque in rupe castello, quod vocatur Cumania, communito ad arcendas transitu gentes innumeras, ibi loci terrarum orbe portis discusso, ex adverso maxime Harmasti oppidi Hiberum, a portis Caucasis per montes Gurdinios Valli, Suani, indomitae gentes, auri tamen metalla fodiunt. Ab his ad Pontum usque Heniochorum plurima genera, mox Achaeorum. Ita se habet terrarum situs e clarissimis. [31] Aliqui inter Pontum et Caspium mare CCCLXXV milia p. non amplius interesse tradiderunt, Cornelius Nepos CCL milia: tantis iterum angustiis infestatur Asia. Claudius Caesar a Cimmerio Bosporo ad Caspium mare CL milia prodidit, eaque perfodere cogitasse Nicatorem Seleucum quo tempore sit ab Ptolomaeo Cerauno interfectus. A portis Caucasiis ad Pontum CC milia esse constat fere.
XIII
[32] Insulae in Ponto Planctae sive Cyaneae sive Symplegades, deinde Apollonia, Thynias dicta, ut distingueretur ab ea quae est in Europa (distat continente p. M, cingitur III milia) et contra Pharnaceam Chalceritis, quam Graeci Ariam dixerunt Martique sacram, et in ea volucres cum advenis pugnasse pinnarum ictu.
XIV
[33] Nunc omnibus quae sunt Asiae interiora dictis Ripaeos montes transcendat animus dextraque litore oceani incedat. Tribus hic partibus caeli adluens Asiam Scythicus a septentrione, ab oriente Eous, a meridie Indicus vocatur; varieque per sinus et accolarum conplura nomina dividitur. Verum Asiae quoque magna portio adposita septentrioni iniuria sideris rigens vastas solitudines habet. [34] Ab extremo aquilone ad initium orientis aestivi Scythae sunt. Extra eos ultraque aquilonis initia Hyperboreos aliqui posuere, pluribus in Europa dictos. Primum inde noscitur promuntorium Celticae Lytharmis, fluvius Carambucis, ubi lassata cum siderum vi Ripaeorum montium deficiunt iuga, ibique Arimphaeos quosdam accepimus, haut dissimilem Hyperboreis gentem. [35] Sedes illis nemora, alimenta bacae, capillus iuxta feminis virisque in probro existimatus, ritus clementes. Itaque sacros haberi narrant inviolatosque esse etiam feris accolarum populis, nec ipsos modo, sed illos quoque qui ad eos profugerint. Ultra eos plane iam Scythae, Cimmerii, Cissi, Anthi, Georgi et Amazonum gens, haec usque ad Caspium et Hyrcanium mare.
XV
[36] Nam et inrumpit e Scythico oceano in aversa Asiae; pluribus nominibus accolarum appellatum, celeberrimum duobus Caspium et Hyrcanium. Non minus hoc esse quam Pontum Euxinum Clitarchus putat, Eratosthenes ponit et mensuram ab exortu et meridie per Cadusiae et Albaniae oram V milia CCCC stadia, inde per Atiacos, Amarbos, Hyrcanos ad ostium Zoni fluminis IIII milia DCCC, ab eo ad ostium Iaxartis MMCCCC, quae summa efficit XV centena LXXV milia p. Artemidorus hinc detrahit XXV milia p. [37] Agrippa Caspium mare gentesque quae circa sunt et cum iis Armeniam, determinatas ab oriente oceano serico, ab occidente Caucasi iugis, a meridie Tauri, a septentrione oceano Scythico, patere qua cognitum est CCCCLXXXX milia in longitudinem, in latitudinem CCXC milia prodidit. Non desunt vero qui eius maris universum circuitum a freto XXV centena p. tradunt. [38] Inrumpit autem artis faucibus et in longitudinem spatiosis, atque, ubi coepit in latitudinem pandi, lunatis obliquatur cornibus, velut ad Maeotium lacum ab ore descendens, sicilis, ut auctor est M. Varro, similitudine. Primus sinus appellatur Scythicus; utrimque enim accolunt Scythae et per angustias inter se commeant hinc Nomades et Sauromatae multis nominibus, illinc Abzoae non paucioribus. Ab introitu dextra mucronem ipsum faucium tenent Udini, Scytharum populus; dein per oram Albani, ut ferunt, ab Iasone orti, unde quod mare ibi est Albanum nominatur. [39] Haec gens superfusa montibus Caucasis ad Cyrum amnem, Armeniae confinium atque Hiberiae, descendit, ut dictum est. Supra maritima eius Udinorumque gentem Sarmatae, Utidorsi, Aroteres praetenduntur, quorum a tergo indicatae iam Amazones [et] Sauromatides. Flumina per Albaniam decurrunt in mare Casus et Albanus, dein Cambyses, in Caucasis ortus montibus, mox Cyrus, in Coraxicis, ut diximus. Oram omnem a Caso praealtis rupibus accessum negare per CCCCXXV milia p. auctor est Agrippa. A Cyro Caspium mare vocari incipit; accolunt Caspi. [40] Corrigendus est in hoc loco error multorum, etiam qui in Armenia res proxime cum Corbulone gessere. Namque hi Caspias appellavere portas Hiberiae quas Caucasias diximus vocari, situsque depicti et inde missi hoc nomen inscriptum habent. Et Neronis principis comminatio ad Caspias portas tendere dicebatur, cum peteret illas quae per Hiberiam in Sarmatas tendunt, vix ullo propter oppositos montes aditu ad Caspium mare, sunt autem aliae Caspiis gentibus iunctae, quod dinosci non potest nisi comitatu rerum Alexandri Magni.
XVI
[41] Namque Persarum regna, quae nunc Parthorum intellegimus, inter duo maria Persicum et Hyrcanium Caucasi iugis attolluntur. Utrimque per devexa laterum Armeniae Maiori a frontis parte quae vergit in Commagenen Cephenia, ut diximus, copulatur, eique Adiabene Assyriorum initium, cuius pars est Arbilitis, ubi Darium Alexander debellavit, proxima Syriae. [42] Totam eam Macedones Mygdoniam cognominaverunt a similitudine. Oppida Alexandria, item Antiochia quam Nesebin vocant; abest ab Artaxatis DCCL milia p. Fuit et Ninos, inposita Tigri ad solis occasum spectans, quondam clarissima. Reliqua vero fronte, quae tendit ad Caspium mare, Atrapatene, ab Armeniae Otene regione discreta Araxe; oppidum eius Gazae, ab Artaxatis CCCCL p., totidem ab Ecbatanis Medorum, quorum pars sunt Atrapateni.
XVII
[43] Ecbatana, caput Mediae, Seleucus rex condidit, a Seleucia Magna DCCL p. a Portis vero Caspiis XX. Reliqua Medorum oppida Phazaca, Aganzaga, Apamea Rhagiane cognominata. Causa Portarum nominis eadem quae supra, interruptis angusto transitu iugis ita, ut vix singula meent plaustra, longitudine VIII milia p. toto opere manu facto. Dextra laevaque ambustis similes inpendent scopuli, sitiente tractu per XXVIII milia p.; angustias impedit corrivatus salis e cautibus liquor atque eadem emissus. Praeteream serpentium multitudo nisi hieme transitum non sinit. [44] Adiabenis conectuntur Carduchi quondam dicti, nunc Cordueni, praefluente Tigri, his Pratitae par'odon appellati, qui tenent Caspias Portas. His ab latere altero occurrunt deserta Parthiae et Citheni iuga; mox eiusdem Parthiae amoenissimus situs, qui vocatur Choara. Duae urbes ibi Parthorum oppositae quondam Medis, Calliope et alia in rupe Issatis; ipsum vero Parthiae caput Hecatompylos abest a Portis CXXXIII milia p. Ita Parthorum quoque regna foribus discluduntur. [45] Egressos Portis excipit protinus gens Caspia ad litora usque, quae nomen portis et mari dedit. Laeva montuosa. Ab ea gente retrorsus ad Cyrum amnem produntur CCXVV milia p., ab eodem amne, si subeatur ad Portas, DCC milia; hunc enim cardinem Alexandri Magni itinerum fecere ab iis Portis ad Indiae principium stadia XV milia DCLXXXX prodendo, ‹inde› ad Bactra oppidum, quod appellant Zariasta, MMMDCCC, inde ad Iaxartem amnem V milia.
XVIII
[46] A Caspiis ad orientem uersus regio est Apauortene dicta et in ea fertilitatis inclutae locus Dareium, mox gentes Tapyri, Anariaci, Staures, Hyrcani, a quorum litoribus idem mare Hyrcanium uocari incipit a flumine Sideri; citra id amnes Maziris, Strator, omnia ex Caucaso. Sequitur regio Margiane apricitatis inclutae, sola in eo tractu uitifera, undique inclusa montibus amoenis, ambitu stadiorum MD, difficilis aditu propter harenosas solitudines per CXX milia passum, et ipsa contra Parthiae tractum sita. [47] In qua Alexander Alexandriam condiderat, qua diruta a barbaris Antiochus Seleuci filius eodem loco restituit Syrianam interfluente Margo, qui corriuatur in Zotha lacu; maluerat illam Antiochiam appellari. Vrbis amplitudo circumitur stadiis LXX. In hanc Orodes Romanos Crassiana clade captos deduxit. Ab huius excelsis per iuga Caucasi protenditur ad Bactros usque gens Mardorum fera, sui iuris. Sub eo tractu gentes Orciani, Commori, Berdrigae, Pharmacotrophi, Chomarae, Choamani, Murrasiarae, Mandruani; [48] flumina Mandrum, Chindrum, ultraque Chorasmi, Gandari, Pariani, Zarangae, Arasmi, Marotiani, Arsi, Gaeli, Legi, quos Graeci Cadusios appellauere, Matiani, oppidum Heraclea, ab Alexandro conditum, quod deinde subuersum ac restitutum Antiochus Achaida appellauit, Dribices, quorum medios fines secat Oxus amnis, ortus hi lacu Oaxo, Syrmatae, Oxyttagae, Moci, Bateni, Saraparae, Bactri, quorum oppidum Zariastes, quod postea Bactrum a flumine appellatum est. Gens haec optinet auersa montis Paropanisi exaduersus fontes Indi; includitur flumine Ocho. [49] Vltra Sogdiani, oppidum Panda et in ultimis eorum finibus Alexandria, ab Alexandro Magno conditum. Arae ibi sunt ab Hercule ac Libero Patre constitutae, item Cyro et Samiramide atque Alexandro, finis omnium eorum ductus ab illa parte terrarum, includente flumine Iaxarte, quod Scythae Silim uocant, Alexander militesque eius Tanain putauere esse. Transcendit eum amnem Demodamas, Seleuci et Antiochi regum dux, quem maxime sequimur in his, arasque Apollini Didymaeo statuit.
XIX
[50] Vltra sunt Scytharum populi. Persae illos Sacas uniuersos appellauere a proxima gente, antiqui Aramios, Scythae ipsi Persas Chorsaros et Caucasum montem Croucasim, hoc est niue candidum. Multitudo populorum innumera et quae cum Parthis ex aequo degat. Celeberrimi eorum Sacae, Massagetae, Dahae, Essedones, Astacae, Rumnici, Pestici, Homodoti, Histi, Edones, Camae, Camacae, Euchatae, Cotieri, Authusiani, Psacae, Arimaspi, Antacati, Chroasai, Oetaei; ibi Napaei interisse dicuntur a Palaeis. [51] Nobilia apud eos flumina Mandragaeum et Caspasum. Nec in alia parte maior auctorum inconstantia, credo propter innumeras uagasque gentes. Haustum ipsius maris dulcem esse et Alexander Magnus prodidit et M. Varro talem perlatum Pompeio iuxta res gerenti Mithridatico bello, magnitudine haud dubie influentium amnium uicto sale. [52] Adicit idem Pompei ductu exploratum in Bactros septem diebus ex India perueniri ad Bactrum flumen quod in Oxum influat, et ex eo per Caspium in Cyrum subuectos, et V non amplius dierum terreno itinere ad Phasim in Pontum Indicas posse deuehi merces. Insulae toto eo mari multae, uolgata una maxime Zazata.
XX
[53] A Caspio mari Scythicoque oceano in Eoum cursus inflectitur, ad orientem conuersa litorum fronte. Inhabitabilis eius prima pars a Scythico promunturio ob niues; proxima inculta saeuitia gentium. Anthropophagi Scythae insident humanis corporibus uescentes; ideo iuxta uastae solitudines ferarumque multitudo haud dissimilem hominum inmanitatem obsidens. Iterum deinde Scythae iterumque deserta cum beluis usque ad iugum incubans mari quod uocant Tabim. Nec ante dimidiam ferme longitudinem eius orae quae spectat aestiuum orientem, [54] inhabitatur illa regio. Primi sunt hominum qui noscantur Seres, lanicio siluarum nobiles, perfusam aqua depectentes frondium canitiem, unde geminus feminis nostris labos redordiendi fila rursusque texendi: tam multiplici opere, tam longinquo orbe petitur ut in publico matrona traluceat. Seres mites quidem, sed et ipsi feris persimiles coetum reliquorum mortalium fugiunt, commercia exspectant. [55] Primum eorum noscitur flumen Psitharas, proximum Cambari, tertium Lanos, a quo promunturium Chryse, sinus Cirnaba, flumen Atianos, sinus et gens hominum Attacorum, apricis ab omni noxio adflatu seclusa collibus, eadem qua Hyperborei degunt temperie. De iis priuatim condidit uolumen Amometus, sicut Hecataeus de Hyperboreis. Ab Attacoris gentes Thuni et Tochari et iam Indorum Casiri introrsus ad Scythas uersi (humanis corporibus uescuntur). Nomades quoque Indiae uagantur huc. Sunt qui ab aquilone contingi ab ipsis Ciconas dixere et Brisaros.
XXI
[56] Sed unde plane constent gentes, Hemodi montes adsurgunt Indorumque gens incipit, non Eoo tantum mari adiacens, uerum et meridiano quod Indicum appellauimus. Quae pars orienti est aduersa, recto praetenditur spatio ad flexum et initio Indici maris decies et octies centena septuaginta quinque milia colligit, deinde qua se flexit in meridiem, uicies et quater centena septuaginta quinque milia, ut Eratosthenes tradit, usque ad Indum amnem, qui est ab occidente finis Indiae. [57] Conplures autem totam eius longitudinem XL dierum noctiumque uelifico nauium cursu determinauere et a septentrione ad meridiem uicies et octies centena quinquaginta milia, Agrippa longitudinis tricies et ter centena milia, latitudinis terdecies centena milia prodidit. Posidonius ab aestiuo solis ortu ad hibernum exortum metatus est eam, aduersam Galliam statuens, quam ab occidente aestiuo ad occidentem hibernum metabatur, totam a fauonio: itaque aduerso eius uenti adflatu iuuari Indiam salubremque fieri haud dubia ratione docuit. [58] Alia illi caeli facies, alii siderum ortus; binae aestates in anno, binae messes, media inter illas hieme etesiarum flatu, nostra uero bruma lenes ibi aurae, mare nauigabile. Gentes ei urbesque innumerae, si quis omnes persequi uelit. Etenim patefacta est non modo Alexandri Magni armis regumque qui successere ei, circumuectis etiam in Hyrcanium mare et Caspium Seleuco et Antiocho praefectoque classis eorum Patrocle, uerum et aliis auctoribus Graecis, qui cum regibus Indicis morati, sicut Megasthenes et Dionysius a Philadelpho missus ex ea causa, uires quoque gentium prodidere. [59] Non tamen est diligentiae locus: adeo diuersa et incredibilia traduntur. Alexandri Magni comites in eo tractu Indiae quem is subegerit scripserunt quinque milia oppidorum fuisse, nullum Coo minus, octo milia gentium, Indiamque tertiam partem esse terrarum omnium, multitudinem populorum innumeram, probabili sane ratione: Indi enim gentium prope soli numquam migrauere finibus suis. Colliguntur a Libero Patre ad Alexandrum Magnum reges eorum CLIII annis sex milia CCCCLI; adiciunt et menses III. [60] Amnium mira uastitas; proditur Alexandrum nullo die minus stadia DC nauigasse Indo nec potuisse ante menses V enauigare adiectis paucis diebus, et tamen minorem Gange esse constat. Seneca, etiam apud nos temptata Indiae commentatione, LX amnes eius prodidit, gentes duodeuiginti centumque. Par labos sit montes enumerare. Iunguntur inter se Imauus, Hemodus, Paropanisus, Caucasi partes a quibus tota decurrit in planitiem inmensam et Aegypto similem. [61] Verum ut terrena demonstratio intellegatur, Alexandri Magni uestigiis insistimus. Diognetus et Baeton, itinerum eius mensores, scripsere a Portis Caspiis Hecatompylon Parthorum quot diximus milia esse, inde Alexandriam Arion, quam urbem is rex condidit, DLXXV milia, Prophthasiam Drangarum CXCVIIII milia, Arachosiorum oppidum DLXV milia, Ortospanum CLXXV milia, inde ad Alexandri Oppidum L milia [62] (in quibusdam Hecatompylon exemplaribus diuersi numeri reperiuntur); hanc urbem sub ipso Caucaso esse positam; ab ea ad flumen Copheta et oppidum Indorum Peucolatim CCXXXVII milia, unde ad flumen Indum et oppidum Taxilla LX milia, ad Hydaspen fluuium clarum CXX milia, ad Hypasim non ignobiliorem CCCLXXXX milia, qui fuit Alexandri itinerum terminus, exsuperato tamen amne arisque in aduersa ripa dicatis. Epistulae quoque regis ipsius consentiunt his. [63] Reliqua inde Seleuco Nicatori peragrata sunt: ad Sydrum CLXVIIII milia, Iomanem amnem tantundem (aliqua exemplaria adiciunt quinque milia passuum), inde ad Gangen CXII milia D, ad Rhodaphan DLXVIIII milia (alii CCCXXV milia in hoc spatio produnt), ad Callinipaza oppidum CLXVII milia D (alii CCLXV milia), inde ad confluentem Iomanis et Gangis DCXXV milia (plerique adiciunt XIII milia D), ad oppidum Palibothra CCCCXXV milia, ad ostium Gangis DCXXXVII milia D. [64] Gentes, quas memorare non pigeat, a montibus Hemodis, quorum promunturium Imaus uocatur incolarum lingua niuosum sic significante, Isari, Cosiri, Izi et per iuga Chirotosagi multarumque gentium cognomen Bragmanae, quorum Mactocalingae; flumina Prinas et Cainnas, quod in Gangen influit, ambo nauigabilia; gentes Calingae mari proximi et supra Mandaei, Malli quorum mons Mallus, finisque tractus eius Ganges.
XXII
[65] Hunc alii incertis fontibus ut Nilum rigantemque uicina eodem modo, alii in Scythicis montibus nasci dixerunt; influere in eum XVIIII amnes, ex iis nauigabiles praeter iam dictos Crenacam, Eramnombouam, Casuagum, Sonum. Alii cum magno fragore ipsius statim fontes erumpere, deiectumque per scopulosa et abrupta, ubi primum molles planities contingat, in quodam lacu hospitari, inde lenem fluere, ubi minimum, octo milia passum latitudine, ubi modicum, stadiorum C, altitudine nusquam minore passuum XX, nouissima gente Gangaridum Calingarum; regia Pertalis uocatur. [66] Regi LX milia peditum, equites M, elephanti DCC in procinctu bellorum excubant. Namque uita mitioribus populis Indorum multipertita degitur: tellurem exercent, militiam alii capessunt, merces alii suas euehunt, externas inuehunt, res publicas optumi ditissimique temperant, iudicia reddunt, regibus adsident. Quintum genus, celebratae illis et prope in religionem uersae sapientiae deditum, uoluntaria semper morte uitam accenso prius rogo finit. Vnum super haec est semiferum ac plenum laboris inmensi - a quo supra dicta continentur - uenandi elephantos domandique: his arant, his uehuntur, haec maxime nouere pecuaria, his militant dimicantque pro finibus; dilectum in bella uires et aetas atque magnitudo faciunt. [67] Insula in Gange est magnae amplitudinis, gentem continens unam, nomine Modogalingam. Vltra siti sunt Modubae, Molindae, Vberae cum oppido eiusdem nominis magnifico, Modressae, Praeti, Calissae, Sasuri, Passalae, Colebae, Orumcolae, Abali, Thalutae. Rex horum peditum L milia, quattuor milia equitum, quattuor milia elephantorum in armis habet. Validior deinde gens Andarae, plurimis uicis, XXX oppidis quae muris turribusque muniuntur, regi praebet peditum C milia, duo milia equitum, elephantos M. Fertilissimi sunt auri Dardae, Setae uero et argenti. [68] Sed omnium in India prope, non modo in hoc tractu, potentiam claritatemque antecedunt Prasi amplissima urbe ditissimaque Palibothra, unde quidam ipsam gentem Palibothros uocant, immo uero tractum uniuersum a Gange. Regi eorum peditum DC milia, equitum XXX milia, nouem milia elephantorum per omnes dies stipendiantur, unde coniectatio ingens opum est. [69] Ab his in interiore situ Monaedes et Suari, quorum mons Maleus, in quo umbrae ad septentrionem cadunt hieme, aestate in austrum, per senos menses. Septentriones eo tractu semel anno adparere, nec nisi quindecim diebus, Baeton auctor est, hoc idem pluribus locis Indiae fieri Megasthenes. Austrinum polum Indi dramasa uocant. Amnis Iomanes in Gangen per Palibothros decurrit inter oppida Methora et Chrysobora. [70] A Gange uersa ad meridiem plaga tinguntur sole populi, iam quidem infecti, nondum tamen Aethiopum modo exusti; quantum ad Indum accedunt, tantum colore praeferunt. Indus statim a Prasiorum gente, quorum in montanis Pygmaei traduntur. Artemidorus inter duos amnes uicies et una centena milia interesse tradit.
XXIII
[71] Indus, incolis Sindus appellatus, in iugo Caucasi montis quod uocatur Paropanisus aduersus solis ortum effusus, et ipse undeuiginti recipit amnes, sed clarissimos Hydaspen quattuor alios adferentem, Cantabam tris, per se uero nauigabiles Acesinum et Hypasim, quadam tamen aquarum modestia nusquam latior L stadiis aut altior XV passibus, amplissimam insulam efficiens, quae Prasiane nominatur, et aliam minorem, quae Patale. [72] Ipse per decies bis centena quadraginta milia passuum, parcissimis auctoribus, nauigatur et quodam solis comitatu in occasum uersus oceano infunditur. Mensuram orae ad eum ponam, ut inuenio, generatim, quamquam inter se nullae congruunt. Ab ostio Gangis ad promunturium Calingon et oppidum Dandaguda DCXXV milia, ad Tropina decies et bis centena quinque et uiginti milia, ad Perimulae promunturium, ubi est celeberrimum Indiae emporium, DCCL milia, ad oppidum in insula quam supra diximus Patalam DCXX milia. [73] Gentes montanae inter eum et Iomanem Caesi, Caetriboni siluestres, dein Megallae, quorum regi D elephanti, peditum equitumque numerus incertus, Chrysei, Parasangae, Asmagi, tigri fera scatentes; armant peditum XXX milia, elephantos CCC, equites DCCC. Hos Indus includit montium corona circumdatos et solitudinibus. DCXXV milia infra solitudines Dari, Surae, iterumque solitudines per CLXXXVII milia, plerumque harenis ambientibus haud alio modo quam insulas mari. [74] Infra deserta haec Malthaecorae, Singae, Maroae, Rarungae, Moruni. Hi montium qui perpetuo tractu oceani in ora pertinent incolae liberi et regum expertes multis urbibus montanos optinent colles. Nareae deinde, quos claudit mons altissimus Indicorum Capitalia; huius incolae alio latere late auri et argenti metalla fodiunt. [75] Ab his Oratae, quorum regi elephanti quidem X, sed amplae uires peditum, Suarattaratae - et hi sub rege elephantos non alunt fiducia equitum peditumque -, Odonbaeorae, Sarabastrae Thorace urbe pulchra, fossis palustribus munita, per quas crocodili humani corporis auidissimi aditum nisi ponte non dant. Et aliud apud illos laudatur oppidum Automula, inpositum litori quinque amnium in unum confluente concursu, emporio nobili. Regi eorum elephanti MDC, peditum CL milia, quinque milia equitum. Pauperior Charmarum rex elephantos LX paruasque reliquas uires habet. [76] Ab his gens Pandae, sola Indorum regnata feminis. Vnam Herculi sexus eius genitam ferunt ob idque gratiorem, praecipuo regno donatam; ab ea deducentes originem imperitant CCC oppidis, peditum CL milia, elephantis D. Post hanc trecentarum urbium seriem Derangae, Posingae, Butae, Gogaraei, Vmbrae, Nereae, Brangosi, Nobundae, Cocondae, Nesei, Palatitae, Salobriasae, Orostrae Patalam insulam attingentes, a cuius extremo litore ad Caspias Portas decies et nouiens centena quinque et uiginti milia produntur. [77] Hinc deinde accolunt Indum, aduerso eo scandente demonstratione, Mathoae, Bolingae, Gallitalutae, Dimuri, Megari, Ardabae, Mesae, Abisari, Silae; mox deserta in CCL milia, quibus exsuperatis Organagae, Abortae, Brasuertae, et ab his solitudines prioribus pares. Dein Sorofages, Arbae, Marogomatrae, Vmbritae Ceaeque, quorum XII nationes singulisque binae urbes, Asini, trium urbium incolae; caput eorum Bucephala, Alexandri regis equo, cui fuerat hoc nomen, ibi sepulto conditum. [78] Montani super hos Caucaso subiecti Sosaeadae, Sondrae transgressisque Indum et cum eo decurrentibus Samarabiae, Sambraceni, Bisambritae, Orsi, Andiseni, Taxilae cum urbe celebri. Iam in plana demisso tractu cui uniuerso nomen Amendae, populi quattuor, Peucolitae, Arsagalitae, Geretae, Assoi. Etenim plerique ab occidente non Indo amne determinant, sed adiciunt quattuor satrapias, Gedrosos, Arachotas, Arios, Paropanisidas, ultimo fine Cophete fluuio, quae omnia Ariorum esse aliis placet. [79] Nec non et Nysam urbem plerique Indiae adscribunt montemque Merum, Libero Patri sacrum, unde origo fabulae, Iouis femine editum; item Aspaganos gentem, uitis et lauri et buxi pomorumque omnium in Graecia nascentium fertilem. Quae memoranda ac prope fabulosa de fertilitate terrae et genere frugum arborumque aut ferarum ac uolucrum et aliorum animalium traduntur, suis quaeque locis in reliqua parte operis commemorabuntur, quattuor satrapiae mox paulo, ad Taprobanen insulam festinante animo. [80] Sed ante sunt aliae: Patale, quam significauimus in ipsis faucibus Indi, triquetra figura, CCXX milia passuum latitudine; extra ostium Indi Chryse et Argyre fertilis metallis, ut credo: nam quod aliqui tradidere, aureum argenteumque his solum esse, haud facile crediderim. Ab his XX milia passuum Crocala et ab ea XII milia Bibaga, ostreis ac conchyliis referta, dein Coralliba, VIII milia a supra dicta, multaeque ignobiles.
XXIV
[81] Taprobanen alterum orbem terrarum esse diu existimatum est Antichthonum appellatione. Vt insulam liqueret esse Alexandri Magni aetas resque praestitere. Onesicritus, classis eius praefectus, elephantos ibi maiores bellicosioresque quam in India gigni scripsit, Megasthenes flumine diuidi, incolasque Palaeogonos appellari, auri margaritarumque grandium fertiliores quam Indos. Eratosthenes et mensuram prodidit, longitudinis septem milia stadium, latitudinis quinque milia, nec urbes; esse, sed uicos DCC‹L›. [82] Incipit ab Eoo mari inter ortum occasumque solis Indiae praetenta et quondam credita XX dierum nauigatione a Prasiana gente distare, mox, quia papyraceis nauibus armamentisque Nili peteretur, ad nostrarum nauium cursus VII dierum interuallo taxata. Mare interest uadosum, senis non amplius altitudinis passibus, sed certis canalibus ita profundum ut nullae anchorae sidant. Ob id nauibus utrimque prorae, ne per angustias aluei circumagi sit necesse; magnitudo ad terna milia amphorum. [83] Siderum in nauigando nulla obseruatio; septentrio non cernitur. Volucres secum uehunt emittentes saepius meatumque earum terram petentium comitantur. Nec plus quaternis mensibus anno nauigant. Cauent a solstitio maxime centum dies, tunc illo mari hiberno. [84] Hactenus a priscis memorata. Nobis diligentior notitia Claudi principatu contigit legatis etiam ex ea insula aduectis. Id accidi hoc modo: Anni Plocami, qui maris Rubri uectigal a fisco redemerat, libertus circa Arabiam nauigans aquilonibus raptus praeter Carmaniam, XV die Hippuros portum eius inuectus, hospitali regis clementia sex mensum tempore inbutus adloquio percunctanti postea narrauit Romanos et Caesarem. [85] Mirum in modum in auditis iustitiam ille suspexit, quod pari pondere denarii essent in captiua pecunia, cum diuersae imagines indicarent a pluribus factos, et hoc maxime sollicitatus ad amicitiam legatos quattuor misit principe eorum Rachia. Ex iis cognitum D esse oppida, portum contra meridiem adpositum oppido Palaesimundo, omnium ibi clarissimo ac regio, CC milia plebis. [86] Stagnum intus Megisba CCCLXXV milia passuum ambitu, insulas pabuli tantum fertiles conplexum; ex eo duos amnes erumpere, Palaesimundum iuxta oppidum eiusdem nominis influentem in portum tribus alueis, quinque stadiorum artissimo, XV amplissimo, alterum ad septentriones Indiamque uersum, Cydara nomine; proximum esse Indiae promunturium quod uocetur Coliacum, quadridui nauigatione, medio in cursu Solis insula occurrente. [87] Mare id colore peruiridi, praeterea fruticosum arboribus, iubas earum gubernaculis deterentibus. Septentriones uergiliasque apud nos ueluti in nouo caelo mirabantur, ne lunam quidem apud ipsos nisi ab octaua in XVI supra terram aspici fatentes; Canopum lucere noctibus, sidus ingens et clarum. Sed maxime mirum iis erat umbras suas in nostrum caelum cadere, non in suum, solemque a laeua oriri et in dextram occidere potius quam e diuerso. [88] Iidem narrauere latus insulae quod praetenderetur Indiae X milia stadiorum esse ab oriente hiberno; ultra montes Hemodos Seras quoque ab ipsis aspici, notos etiam commercio: patrem Rachiae commeasse eo; aduenis sibi Seras occursare, ipsos uero excedere hominum magnitudinem, rutilis comis, caeruleis oculis, oris sono truci, nullo commercio linguae. Cetera eadem quae nostri negotiatores: fluminis ulteriore ripa merces positas iuxta uenalia tolli ab iis, si placeat permutatio, non aliter odio iustiore luxuriae quam si perducta mens illuc usque cogitet quid et quo petatur et quare. [89] Sed ne Taprobane quidem, quamuis extra orbem a natura relegata, nostris uitiis caret. Aurum argentumque et ibi in pretio; marmor testudini simile, margaritae gemmaeque in honore; multo praestantior est totus luxuriae nostra cumulus. Ipsorum opes maiores esse dicebant, sed apud nos opulentiae maiorem usum. Seruum nemini, non in diem aut interdiu somnum, aedificia modice ab humo exstantia, annonam numquam augeri, non fora litesue esse, coli Herculem, eligi regem a populo senecta clementiaque liberos non habentem et, si postea gignat, abdicari, ne fiat hereditarium regnum. [90] Rectores ei a populo XXX dari nec nisi plurium sententia quemquam capitis damnari; sic quoque appellationem esse ad populum et LXX iudices dari; si liberent ii reum, amplius XXX iis nullam esse dignationem, grauissimo probro. Regi cultum Liberi Patris, ceteris Arabum. [91] Regem, si quid delinquat, morte multari, nullo interimente, auersantibus cunctis et commercia etiam sermonis negantibus. Festa uenatione absumi; gratissimam eam tigribus elephantisque constare, agros diligenter coli, uitis usum non esse, pomis abundare. Esse et in piscatu uoluptatem, testudinum maxime, quarum superficie familias habitantium contegi: tanta reperiri magnitudine. Vitam hominum centum annis modicam.
XXV
[92] Haec conperta de Taprobane. Quattuor satrapiae, quas in hunc locum distulimus, ita se habent. A proximis Indo gentibus montana. Capisene habuit Capisam urbem, quam diruit Cyrus. Arachosia cum flumine et oppido eiusdem nominis, quod quidam Cufim dixere, a Samiramide conditum. Amnis Erymandus, praefluens Parabaesten Arachosiorum. Proximos his a meridie ad partem Arachotarum faciunt Dexendrusos, a septentrione Paropanisidas, Cartana oppidum sub Caucaso, quod postea Tetragonis dictum. haec regio est ex aduerso Bactriae, Ariorum deinde cuius oppidum Alexandria, a conditore dictum, Sydraci, Dangalae, Parapinae, Cataces, Mazi; ad Caucasum Cadrusi, oppidum ab Alexandro conditum. [93] Infra haec omnia ‹plani›ora. Ab Indo Ariana regio, ambusta feruoribus desertisque circumdata, multa tamen interfusa opacitate cultores congregat circa duos maxime fluuios, Tonberon et Arosapen; oppidum Artacoana, Arius amnis, qui praefluit Alexandriam ab Alexandro conditam; patet oppidum stadia XXX multoque pulchrius sicut antiquius Artacabene, iterum ab Antiocho munitum, stadia quinquaginta; [94] Dorisdorsigi gens; amnes Pharnacotis, Ophradus; Prophthasia, oppidum Zaraspadum, Drangae, Euergetae, Zarangae, Gedrusi, oppida Peucolis, Lyphorta, Methorgum; deserta; amnis Manain, Acutri gens, flumen Eorum, gens Orbi, flumen nauigabile Pomanus Pandarum finibus, item Cabirus Suarorum, ostio portuosum, oppidum Condigramma, flumen Cophes; influunt in eum nauigabilia Saddaros, Parospus, Sodamus. [95] Arianae partem esse Daritim aliqui uolunt mensuramque produnt utriusque longitudinem decies et octies centena quinquaginta milia, latitudinem dimidio minorem quam Indiae. Alii Gedrusos et Sires posuere per CXXXVIII milia passuum, mox Ichthyophagos Oritas propria, non Indorum, lingua loquentes per CC milia passuum - Ichthyophagos omnes Alexander uetuit piscibus uiuere deinde posuere Arbiorum gentem per CC milia passuum, ultra deserta; dein Carmania ac Persis atque Arabia.
XXVI
[96] Sed priusquam generatim haec persequamur, indicari conuenit quae prodidit Onesicritus classe Alexandri circumuectus in mediterranea Persidis ex India, enarrata proxime a Iuba, deinde eam nauigationem quae his annis comperta seruatur hodie. Onesicriti et Nearchi nauigatio nec nomina omnia habet mansionum nec spatia, primumque Xylinepolis ab Alexandro condita, unde ceperunt exordium, iuxta quod flumen aut ubi fuerit non satis explanatur. [97] Haec tamen digna memoratu produntur ab iis: oppidum a Nearcho conditum in nauigatione et flumen Arbium nauium capax; contra insula, distans LXX stadiis, Alexandria condita a Leonnato iussu Alexandri in finibus gentis, Argenuus portu salubri, flumen Tonberum nauigabile, circa quod Pasirae; deinde Ichthyophagi tam longo tractu ut XXX dierum spatio praenauigauerint; insula quae Solis appellatur et eadem Nympharum Cubile, rubens, in qua nullum non animal absumitur incertis causis; [98] Ori gens, flumen Carmaniae Hyctanis, portuosum et auro fertile. Ab eo primum septentriones apparuisse adnotauere, arcturum neque omnibus cerni noctibus nec totis umquam. Achaemenidas usque illo tenuisse. Aeris et ferri metalla et arrenici ac mini exerceri. Inde promunturium Carmaniae est, ex quo in aduersam oram ad gentem Arabiae Macas traiectus distat L milia passuum; insulae tres, quarum Oracta tantum habitatur aquosa, a continente XXV milia passuum, [99] insulae quattuor iam in sinu ante Persida - circa has hydri marini uicenum cubitorum adnatantes terruere classem -, insula Athotadrus, item Gauratae, in quibus Gyani gens; flumen Hyperis in medio sinu Persico, onerariarum nauium capax, flumen Sitioganus, quo Pasargadas septimo die nauigatur, flumen nauigabile Phrystimus, insula sine nomine, flumen Granis modicarum nauium - per Susianen fluit, dextra eius accolunt Deximontani, qui bitumen perficiunt -, flumen Zarotis, ostio difficili nisi peritis, insulae duae paruae; inde uadosa nauigatio, palustri similis, per euripos tamen quosdam peragitur; ostium Euphratis, lacus quem faciunt Eulaeus et Tigris iuxta Characen, inde Tigri Susa. [100] Festos dies ibi agentem Alexandrum inuenerunt septimo mense postquam digressus ab iis fuerat Patalis, tertio nauigationis. Sic Alexandri classis nauigauit. Postea ab Syagro Arabiae promunturio Patalen fauonio, quem hippalum ibi uocant, peti certissimum uidebatur, decies et ter centena triginta duo milia passuum aestimatione. [101] Secuta aetas propiorem cursum tutioremque iudicauit, si ab eodem promunturio Zigerum portum Indiae peteret, diuque ita nauigatum est, donec conpendia inuenit mercator lucroque India admota est: quippe omnibus annis nauigatur, sagittariorum cohortibus inpositis; etenim piratae maxime infestabant. Nec pigebit totum cursum ab Aegypto exponere, nunc primum certa notitia patescente: digna res, nullo anno minus quinquagies centena milia HS imperii nostri exhauriente India et merces remittente, quae apud nos centuplicato ueneant. [102] MM passuum ab Alexandria abest oppidum Iuliopolis; inde nauigant Nilo Coptum CCCVIIII milia passuum, qui cursus etesiis flantibus peragitur XII diebus. A Copto camelis itur, aquationum ratione mansionibus dispositis: prima appellatur Hydreuma XXXII milia, secunda in monte diei itinere, tertia in altero Hydreumate a Copto LXXXV milia, deinde in monte; mox ad Hydreuma Apollinis a Copto CCLXXXIIII milia, rursus in monte; [103] mox ad Nouum Hydreuma a Copto CCXXXVI milia. Est et aliud Hydreuma Vetus - Trogodyticum nominatur -, ubi praesidium excubat deuerticulo duum milium; distat a Nouo Hydreumate septem milia. Inde Berenice oppidum, ubi portus Rubri maris, a Copto CCLVII milia passuum. Sed quia maior pars itineris conficitur noctibus propter aestus et statiuis dies absumuntur, totum a Copto Berenicen iter duodecimo die peragitur. [104] Nauigare incipiunt aestate media ante canis ortum aut ab exortu protinus ueniuntque tricesimo circiter die Ocelim Arabiae aut Canen turiferae regionis. Est et tertius portus qui uocatur Muza, quem Indica nauigatio non petit nec nisi turis odorumque Arabicorum mercatores. Intus oppidum, regia eius, appellatur Sapphar, aliudque Saue. Indos autem petentibus utilissimum est ab Oceli egredi; inde uento hippalo nauigant diebus XL ad primum emporium Indiae Muzirim. Non expetendum propter uicinos piratas, qui optinent locum nomine Nitrias, neque est abundans mercibus; praeterea longe a terra abest nauium statio, lintribusque adferuntur onera et egeruntur. Regnabat ibi, cum proderem haec, Caelobothras. [105] Alius utilior portus gentis Naecyndon, qui uocatur Becare. Ibi regnabat Pandion, longe ab emporio in mediterraneo distante oppido quod uocatur Modura. Regio autem, ex qua piper monoxylis lintribus Becaren conuehunt, uocatur Cottonara. [106] Quae omnia gentium portuumue aut oppidorum nomina apud neminem priorum reperiuntur, quo apparet mutari locorum status. Ex India renauigant mense Aegyptio Tybi incipiente, nostro Decembri, aut utique Mechiris Aegyptii intra diem sextum, quod fit intra idus Ianuarias nostras: ita euenit ut eodem anno remeent. Nauigant autem ex India uento uolturno et, cum intrauere Rubrum mare, Africo uel austro. Nunc reuertemur ad propositum.
XXVII
[107] Carmaniae oram patere duodeciens quinquaginta milia passuum Nearchus scripsit ab initio eius ad flumen Sabim C milia p.; inde vineas coli et arva ad flumen Ananim XXV milium spatio. Regio vocatur Armysia; oppida Carmaniae Zetis et Alexandria.
XXVIII
Inrumpit deinde et in hac parte geminum mare in terras, quod Rubrum dixere nostri, Graeci Erythrum a rege Erythra, aut, ut alii, solis repercussu talem reddi existimantes colorem, alii ab harena terraque, alii tali aquae ipsius natura. [108] Sed in duos dividitur sinus. Is qui ab oriente est Persicus appellatur, XXV centena circuitu, ut Eratosthenes tradit; ex adverso est Arabia, cuius XV centena longitudo. Rursus altero ambitur sinu Arabico nominato oceanum qui influit Azanium appellant. Persicum introitu V milia latitudinis ‹alii›, alii IV milia fecerunt. Ab eo ad intimum sinum recto cursu XI centena XXV milia propemodum constat esse, et situm eius hominis capitis effigie. [109] Onesicritus et Nearchus ab Indo amne in sinum Persicum atque illinc Babylonem Euphratis paludibus scripserunt XVII centena esse. In Carmaniae angulo Chelonophagi, testudinum superficie casas tegentes, carne vescentes. A flumine Arabi promuntorium ipsum inhabitant, praeter capita toto corpore hirti coriisque piscium vestiti. [110] Ab horum tractu Indiam versus Cascandrus, deserta insula, in oceano L milia p. traditur, iuxtaque eam freto interfluente Stoidis quaestuosa margaritis. A promuntorio Carmanis iunguntur Harmozaei. Quidam interponunt Arbios. CCCCXXI milia p. toto litore. Ibi Portus Macedonum et Arae Alexandri in promuntorio. Amnes Siccanas, dein Dratinus et Salsum. [111] Ab eo promuntorium Themisteas; insula Aphrodisias habitatur. Inde Persidis initium ad flumen Oratim quo dividitur ab Elymaide. Contra Persidem insulae Psilos, Cassandra, Aracha cum monte praealto Neptuno sacra. Ipsa Persis adversus occasum sita optinet litore DL milia p., etiam in luxum dives, in Parthorum iam pridem translata nomen. Horum de imperio nunc paucis.
XXIX
[112] Regna Parthorum duodeviginti sunt omnia; ita enim dividunt provincias circa duo, ut diximus, maria, Rubrum a meridie, Hyrcanium a septentrione. Ex his XI, quae superiora dicuntur, incipiunt a confinio Armeniae Caspiisque litoribus, pertinent ad Scythas, cum quibus ex aequo degunt. Reliqua VII regna inferiora appellantur. Quod ad Parthos attinet, semper fuit Parthyaea in radicibus montium saepius dictorum, qui omnes eas gentes praetexunt. [113] Habet ab ortu Arios, a meridie Carmaniam et Arianos, ab occasu Pratitas Medos, a septentrione Hyrcanos, undique desertis cincta. Ulteriores Parthi Nomades appellantur. Citra deserta ab occasu urbes eorum quas diximus, Issatis et Calliope, ab oriente aestivo Pyropum, ab hiberno Maria, in medio Hecatompylos, Arsace, regio Nisiaea Parthyenes nobilis, ubi Alexandropolis a conditore. [114] Necessarium est hoc in loco signare et Medorum situm terrarumque faciem circumagere ad Persicum mare, quo facilius dein reliqua noscantur. Namque Media, ab occasu transversa oblique Parthiae occurrens, utraque regna praecludit. Habet ergo ipsa ab ortu Caspios et Parthos, a meridie Sittacenen et Susianen et Persida, ab occasu Adiabenen, a septentrione Armeniam. [115] Persae Rubrum mare semper accoluere, propter quod is sinus Persicus vocatur. Regio ibi maritima Cyropolis; qua vero ipsa subit ad Medos, Climax Megale appellatur, locus arduo montis ascensu per gradus, introitu angusto, ad Persepolim, caput regni, dirutam ab Alexandro. Praeterea habet in extremis finibus Laodiceam ab Antiocho conditam. [116] Inde ad orientem Magi optinent Phrasargida castellum, in quo Cyri sepulcrum; est et horum Ecbatana oppidum, translatum ab Dario rege ad montes. Inter Parthos et Arianos excurrunt Paraetaceni. His a gentibus et Euphrate inferiora regna includuntur. Reliqua dicemus a Mesopotamia, excepto mucrone eius Arabumque populis in priore dictis volumine.
XXX
[117] Mesopotamia tota Assyriorum fuit, vicatim dispersa praeter Babylona et Ninum. Macedones eam in urbes congregavere propter ubertatem soli. Oppida praeter iam dicta habet Seleuciam, Laodiceam, Artemitam; item in Arabum gente qui Orroei vocantur et Mardani Antiochiam quae a praefecto Mesopotamiae Nicanore condita Arabes vocatur. [118] Iunguntur his Arabes introrsus Eldamari, supra quos ad Pallacontam flumen Bura oppidum, Salmani et Masei Arabes; Gurdiaeis vero iuncti Azoni, per quos Zerbis fluvius in Tigrim cadit, Azonis Silices montani et Orontes, quorum ad occidentem oppidum Gaugamela, item Suae in rupibus. Supra Silicas Sitrae, per quos Lycus ex Armenia fertur, ab Sitris ad hibernum exortum Azochis oppidum, mox in campestribus oppida Diospege, Polytelia, Stratonicea, Anthemus. [119] In vicinia Euphratis Nicephorion, quod diximus; Alexander iussit condi propter loci opportunitatem. Dicta est et in Zeugmate Apamea; ex qua orientem petentes excipit oppidum Caphrena munitum, quondam stadiorum LXX amplitudine et Satrapatum Regia appellatum, quo tributa conferebantur, nunc in arcem redactum. [120] Durant, ut fuere, Thebata et, ductu Pompei Magni, terminus Romani imperii, Oruros, a Zeugmate LCC milia. Sunt qui tradunt Euphraten Gobaris praefecti opere diductum esse ubi diximus findi, ne praecipitii cursu Babyloniam infestaret, ab Assyriis vero universis appellatum Narmalchan, quod significat regium flumen. Qua derivatur, oppidum fuit Agranis e maximis quod diruere Persae. [121] Babylon, Chaldaicarum gentium caput, diu summam claritatem inter urbes obtinuit in toto orbe, propter quod reliqua pars Mesopotamiae Assyriaeque Babylonia appellata est, LX milia p. amplexa II muris ducenos pedes altis, quinquagenos latis, in singulos pedes ternis digitis mensura ampliore quam nostra, interfluo Euphrate, mirabili opere utroque. Durat adhuc ibi Iovis Beli templum; inventor hic fuit sideralis scientiae. [122] Cetero ad solitudinem rediit exhausta vicinitate Seleuciae, ob id conditae a Nicanore intra XL lapidem in confluente Euphratis fossa perducti atque Tigris, quae tamen Babylonia cognominatur, libera hodie ac sui iuris Macedonumque moris. Ferunt ei plebis urbanae DC milia esse, situm vero moenium aquilae pandentis alas, agrum totius orientis fertilissimum. Invicem ad hanc exhauriendam Ctesiphontem iuxta tertium ab ea lapidem in Chalonitide condidere Parthi, quod nunc caput est regnorum. Et postquam nihil proficiebatur, nuper Vologesus rex aliud oppidum Vologesocertam in vicino condidit. [123] Sunt etiamnum in Mesopotamia oppida: Hipparenum, Chaldaeorum doctrina [earum] et hoc, sicut Babylon, iuxta fluvium qui cadit in Narragam unde civitati nomen. Muros Hipparenorum Persae diruere. Orcheni quoque, tertia Chaldaeorum doctrina, in eodem situ locantur ad meridiem versi; ab his Notitae et Orothophanitae et Gnesiochartae. [124] Euphrate navigari Babylonem e Persico mari CCCCXII milia p. tradunt Nearchus et Onesicritus; qui vero postea scripsere, ad Seleuciam CCCCXL milia; Iuba a Babylone Characen CLXXV milia D. Fluere aliqui ultra Babylona continuo alveo, priusquam distrahatur ad rigua, LXXXVII milia, universo autem cursu XII centena p. Inconstantiam mensurae diversitas auctorum facit, cum Persae quoque schoenos et parasangas alii alia mensura determinent. [125] Ubi desiit alveo munire, ad confinium Characis accedente tractu, statim infestant Attali latrones, Arabum gens, ultra quos Scenitae. Ambitu vero Euphratis Nomades Arabiae usque ad deserta Syriae, unde in meridiem flecti eum diximus, solitudines Palmyrenas relinquentem. [126] Seleucia abest a capite Mesopotamiae Euphrate navigantibus XI centena XXV milia p., a Mari Rubro, si Tigri navigetur, CCCXX milia, a Zeugmate DCCXXIV milia. Zeugma abest Seleucia Syriae ad nostrum litus CLXXV milia. Haec est ibi latitudo terrarum inter duo maria, Parthici vero regni DCCCCXVIII milia.
XXXI
Est etiamnum oppidum Mesopotamiae in ripa Tigris circa confluentes, quod vocant Digbam. Sed et de Tigri ipso dixisse conveniat. [127] Oritur in regione Armeniae Maioris fonte conspicuo in planitie; loco nomen Elegosine est; ipsi qua tardior fluit Diglito, unde concitatur, a celeritate Tigris incipit vocari: ita appellant Medi sagittam. Influit in lacum Aretissam, omnia inlata pondera sustinentem et nitrum nebulis exhalantem. Unum genus ei piscium est, idque transcurrentis non miscetur alveo sicut neque e Tigri pisces in lacum transnatant. [128] Fertur autem et cursu et colore dissimilis, transvectusque occurrente Tauro monte in specum mergitur subterque lapsus a latere altero eius erumpit. Locus vocatur Zoaranda; eundem esse manifestum est, quod demersa perfert. Alterum deinde transit lacum, qui Thespites appellatur, rursusque in cuniculos mergitur et post XXII milia p. circa Nymphaeum redditur. Tam vicinum Arsaniae fluere eum in regione Archene Claudius Caesar auctor est, ut, cum intumuere, confluant nec tamen misceantur, leviorque Arsanias innatet MMMM ferme spatio, mox divisus in Euphraten mergatur. [129] Tigris autem, ex Armenia acceptis fluminibus claris Parthenia ac Nicephorione, Arabas Orroeos Adiabenosque disterminans et quam diximus Mesopotamiam faciens, lustratis montibus Gordyaeorum circa Apameam Mesenes oppidum, citra Seleuciam Babyloniam CXXV milia p.. Divisus in alveos duos, altero meridiem ac Seleuciam petit Mesenen perfundens, altero ad septentrionem flexus eiusdem gentis tergo campos Cauchas secat, ubi remeavere aquae, Pasitigris appellatur. [130] Postea recipit ex Media Choaspen, atque, ut diximus, inter Seleuciam et Ctesiphontem vectus in Lacus Chaldaicos se fundit eosque LXII milia p. amplitudine implet; mox vasto alveo profusus dextra Characis oppidi infertur mari Persico X milia p. ore. Inter duorum amnium ostia XXV milia p. fuere, ut alii tradunt, VII milia, utroque navigabili; sed longo tempore Euphraten praeclusere Orcheni et accolae agros rigantes, nec nisi per Tigrim defertur in mare. [131] Proxima Tigri regio Parapotamia appellatur, in ea dictum est de Mesene; oppidum eius Dabitha; ‹cui› iungitur Chalonitis cum Ctesiphonte, non palmetis modo verum et olea pomisque arbusta. Ad eam pervenit Zagrus mons, ex Armenia inter Medos Adiabenosque veniens supra Paraetacenen et Persida. Chalonitis abest a Perside CCCLXXX p.; tantum a Caspio mari et a Syria abesse conpendio itineris aliqui tradunt. [132] Inter has gentes atque Mesenen Sittacene est, eadem Arbelitis et Palaestine dicta. Oppidum eius Sittace Graecorum, ab ortu et Sabdata, ab occasu autem Apamea, cui nomen Antiochus matris suae inposuit; Tigri circumfunditur haec, dividitur Archoo. [133] Infra est Susiane, in qua vetus regia Persarum Susa a Dario Hystaspis filio condita. Abest ab Seleucia Babylonia CCCCL milia p., tantundem ab Ecbatanis Medorum per montem Carbantum. In septentrionali Tigris alveo oppidum est Barbitace; abest a Susis CXXXXV milia p. Ibi mortalium soli auri miro odio contrahunt id defodiuntque, ne cui sit in usu. Susianis ad orientem versus iunguntur Oxii latrones et Mizaeorum XL populi liberae feritatis. [134] Supra eos parent Parthis Mardi et Saitae ii qui praetenduntur supra Elymaida, quam Persidi in ora iunximus. Susa a Persico mari absunt CCL milia p. Qua subiit ad eam classis Alexandri Pasitigri, vicus ad lacum Chaldaicum vocatur Aple, unde Susa navigatione LXII milia D p. absunt. Susianis ab oriente proximi sunt Cossiaei, supra Cossiaeos ad septentrionem Massabatene sub monte Cambalido, qui est Caucasi ramus, inde mollissimo tractu in Bactros. [135] Susianen ab Elymaide disterminat amnis Eulaeus ortus in Medis modicoque spatio cuniculo conditus ac rursus exortus et per Massabatenen lapsus. Circumit arcem Susorum ac Dianae templum augustissimum illis gentibus, et ipse in magna caerimonia, siquidem reges non ex alio bibunt et ob id in longinqua portant. Recipit amnes Hedyphon praeter Asylum Persarum venientem, Adunam ex Susianis. Oppidum iuxta eum Magoa, a Charace XVV milia p.; quidam hoc in extrema Susiane ponunt solitudinibus proximum. [136] Infra Eulaeum Elymais est in ora iuncta Persidi, a flumine Orati ad Characem CCXL milia p. Oppida eius Seleucia et Sostrate adposita monti Chasiro. Oram, quae praeiacet Minorum Syrtium vice diximus inaccessam caeno, plurimum limi deferentibus Brixa et Ortacia amnibus, madente et ipsa Elymaide in tantum, ut nullus sit nisi circuitu eius ad Persiden aditus. Infestatur et serpentibus, quos flumina deportant. Pars eius maxume invia Characene vocatur ab oppido Arabiae claudente regna ea; de quo dicemus exposita prius M. Agrippae sententia. [137] Namque is Mediam et Parthiam et Persiden ab oriente Indo, ab occidente Tigri, a septentrione Tauro Caucasio, a meridie Rubro mari terminatas patere in longitudinem XII centena XX milia p., in latitudinem DCCCXL milia prodidit, praeterea per se Mesopotamiam, ab oriente Tigri, ab occasu Euphrate, a septentrione Tauro, a meridie mari Persico inclusam, longitudine DCCC milia p., latitudine CCCLX milia. [138] Charax oppidum Persici sinus intimum, a quo Arabia Eudaemon cognominata excurrit, habitatur in colle manu facto inter confluentes dextra Tigrim, laeva Eulaeum, II milia p. laxitate. Conditum est primum ab Alexandro Magno, colonis ex urbe regia Durine, quae tum interiit, deductis, militum[que] inutilibus ibi relictis; Alexandriam appellari iusserat, pagumque Pellaeum a patria sua, quem proprie Macedonum fecerat. [139] Flumina id oppidum expugnavere. Postea restituit Antiochus quintus regum et suo nomine appellavit; iterum quoque infestatum Spaosines Sagdodonaci filius, rex finitimorum Arabum, quem Iuba satrapen Antiochi fuisse falso tradit, oppositis molibus restituit nomenque suum dedit, emunito situ iuxta in longitudine VI milia p., in latitudinem paulo minus. Prius fuit a litore stadiis X (maritimum etiam Vipsania porticus habet), Iuba vero prodente L milia p.; [140] nunc abesse a litore CXX milia legati Arabum nostrique negotiatores, qui inde venere, adfirmant. Nec ulla in parte plus aut celerius profecere terrae fluminibus invectae magis id mirum est, aestu longe ultra id accedente non repercussas. [141] Hoc in loco genitum esse Dionysium terrarum orbis situs recentissimum auctorem, quem ad commentanda omnia in orientem praemiserit divus Augustus ituro in Armeniam ad Parthicas Arabicasque res maiore filio, non me praeteriit, nec sum oblitus sui quemque situs diligentissimum auctorem visum nobis introitu operis; in hac tamen parte arma Romana sequi placet nobis Iubamque regem ad eundem Gaium Caesarem scriptis voluminibus de eadem expeditione Arabica.
XXXII
[142] Arabia, gentium nulli postferenda amplitudine, longissime a monte Amano e regione Ciliciae Commagenesque descendit, ut diximus, multis gentibus eorum deductis illo a Tigrane Magno, sponte vero ad mare nostrum litusque Aegyptium, ut docuimus, nec non et in media Syriae ad Libanum montem penetrantibus Nubeis, quibus iunguntur Ramisi, dein Teranei, dein Patami. [143] Ipsa vero paeninsula Arabia inter duo maria Rubrum Persicumque procurrens, quodam naturae artificio ad similitudinem atque magnitudinem Italiae mari circumfusa, in eadem etiam caeli partem nulla differentia spectat, haec quoque in illo situ felix. Populos eius a nostro mari usque ad Palmyrenas solitudines diximus; reliqua nunc inde peragemus. Nomadas infestatoresque Chaldaeorum Scenitae, ut diximus, cludunt, et ipsi vagi, sed a tabernaculis cognominati, [144] quae ciliciis metantur ubi libuit. Deinde Nabataei oppidum incolunt, Petram nomine, in convalle paulo minus II milia p. amplitudinis, circumdatum montibus inaccessis, amne interfluente. Abest ab Gaza oppido litoris nostri DC milia, a sinu Persico DCXXXV milia. Huc convenit utrumque bivium, eorum qui ex Syria Palmyram petiere et eorum qui a Gaza venerunt. [145] A Petra incoluere Omani ad Characen usque, oppidis quondam claris ab Samiramide conditis Abaesamide et Soractia; nunc sunt solitudines. Deinde est oppidum quod Characenorum regi paret in Pasitigris ripa, Forat nomine, in quod a Petra conveniunt, Characenque inde XII milia p. secundo aestu navigant, et Parthico autem regno navigantibus vicus Teredon. Infra confluentem Euphratis et Tigris; laeva fluminis Chaldaei optinent, dextra Nomades Scenitae. [146] Quidam et alia duo oppida longis intervallis Tigri praenavigari tradunt, Barbatiam, mox Dumatham, quod abesse a Petra dierum X navigatione. Nostri negotiatores dicunt Characenorum regi parere et Apameam, sitam ubi restagnatio Euphratis cum Tigri confluat; itaque molientes incursionem Parthos operibus obiectis inundatione arceri. [147] Nunc a Charace dicemus oram, Epiphani primum exquisitam. Locus ubi Euphratis ostium fuit, flumen salsum, promuntorium Caldone, voragini similius quam mari ‹aestuarium› per L milia orae, flumen Achenum, deserta C milia p. usque ad insulam Icarum, sinus Capeus, quem accolunt Gaulopes et Gattaei, sinus Gerrhaicus, oppidum Gerra, V milia p. amplitudine; turres habet ex salis quadratis molibus. [148] A litore L milia regio Attene; ex adverso Tylos insula, totidem milibus a litore, plurimis margaritis celeberrima cum oppido eiusdem nominis, iuxtaque altera minor, a promuntorio eius XII milia D p. Ultra magnas aspici insulas tradunt, ad quas non sit perventum; huius ambitum CXII milia D p., a Perside longius abesse, adiri uno alveo angusto. Insula Ascliae, gentes Nochaeti, Zurazi, Borgodi, Catharrei, Nomades, flumen Cynos. [149] Ultra navigationem incompertam ab eo latere propter scopulos tradit Iuba praetermissa mentione oppidi Omanorum Batrasavaves et Omanae, quod priores celebrem portum Carmaniae fecere, item Hommae et Attanae, quae nunc oppida maxime celebrari a Persico mari nostri negotiatores dicunt. A flumine Canis, ut Iuba, mons adusto similis, gentes Epimaranitae, mox Ichthyophagi, insula deserta, gentes Bathymi, [150] XXX Eblythaei montes, insula Omoemus, portus Mochorbae, insulae Ebaxalos, Inchobrichae, gens Cadaei; insulae sine nominibus multae; celebres vero Isura, Rhinnea et proxima in qua scriptae sunt stelae lapideae litteris incognitis; Coboea portus, Bragae insulae desertae, gens Taludaei, Dabanegoris regio, mons Orsa cum portu, sinus Duatas, insulae multae, mons Tricoryphos, regio Chardaleon, insulae Solanades, Cachinna, item Ichthyophagorum. Dein Clari, litus Mamaeum, ubi auri metalla, regio Canauna, gentes Apitami, Casani, insula Devade, fons Coralis, Carphati, insulae Alaea, Amnamethus, gens Darae; [151] insulae Chelonitis, Ichthyophagon multae, Odanda deserta, Basa, multae Sabaeorum. Flumina Thanar, Amnum, insulae Doricae, fontes Daulotos, Dora, insulae Pteros, Labatanis, Coboris, Sambrachate et oppidum eodem nomine in continente, a meridie insulae multae, maxima Camari, flumen Musecros, portus Laupas; Scenitae Sabaei, insulae multae, emporium eorum Acila, ex quo in Indiam navigatur; [152] regio Amithoscatta, Damnia, Mizi Maiores et Minores, Drymatina, Macae; horum promuntorium contra Carmaniam distat L p. Mira res ibi traditur; Numenium, ab Antiocho rege Mesenae praepositum, ibi vicisse eodem die classe aestuque reverso iterum equitatu contra Persas dimicantem et gemina tropaea eodem in loco Iovi ac Neptuno statuisse. [153] Insula in alto obiacet Ogyris, clara Erythra rege ibi sepulto; distat a continente CXXV milia p., circumitur CXII milia D. Nec minus altera clara in Azanio mari Dioscuridu, distans a Syagro extumo promuntorio CCLXXX milia. Reliqui in continente a noto etiamnum Autaridae, in montes VIII dierum transitus, gens Larendani et Catabani, Gebbanitae pluribus oppidis, sed maximis Nagia et Thomna, templorum LXV: haec est amplitudinis significatio. [154] Promuntorium, a quo ad continentem Trogodytarum L; Thoani, Actaei, Chatramotitae, Tonabei, Antiadalei et Lexianae, Agraei, Cerbani, Sabaei Arabum propter tura clarissimi, ad utraque maria porrectis gentibus, oppida eorum in Rubro litore Merme, Marma, Corolia, Sabbatha, intus oppida Nascus, Cardava, Carnus et, quo merces odorum deferunt, Thomala. [155] Pars eorum Atramitae, quorum caput Sabota LX templa muris includens; regia tamen est omnium Mareliabata. Sinum obtinent XCVI milia, refertum insulis odoriferis. Atramitis in mediterraneo iunguntur Minaei. Mare accolunt et Aelamitae oppido eiusdem nominis, iis iuncti Chaculatae oppido Sibi, quod Graeci Apaten vocant, Arsi, Codani, Vadaei oppido magno, Barasasaei, Lechieni; Sygaros insula, quam canes non intrant expositique circa litora errando moriuntur. [156] Sinus intimus in quo Laenitae, qui nomen ei dedere. Regia eorum Agra et in sinu Laeana vel, ut alii, Aelana; nam et ipsum sinum nostri Laeaniticum scripsere, alii Aelaniticum, Artemidorus Alaeniticum, Iuba Leaniticum. Circuitus Arabiae a Charace Laeana colligere proditur XLVI centena LXV milia p., Iuba paulo minus XL centena putat. Latissima est a septentrione inter oppida Heroeum et Characen. [157] Nam et reliqua mediterranea eius dicantur. Nabataeis Thimaneos iunxerunt veteres; nunc sunt Taveni, Suelleni, Araceni, Arreni oppido in quod negotiatio omnis convenit, Hemnatae, Avalitae (oppida Domata, Haegra), Thamudaei (oppidum Baclanaza), Cariati, Acitoali (oppidum Phoda), ac Minaei a rege Cretae Minoe, ut existimant, originem trahentes, quorum Carmei. Oppidum XIV milia p. Maribba, Paramalacum, et ipsum non spernendum, item Canon. [158] Rhadamaei (et horum origo Rhadamanthus putatur, frater Minois), Homeritae Mesala oppido, Hamiroei, Gedranitae, Phryaei, Lysanitae, Bachylitae, Samnaei, Amaitaei oppidis Messa et Chenneseri, Zamareni oppidis Sagiatta, Canthace, Bacaschami Riphearina oppido, quo vocabulo hordeum appellant, Autaei, Ethravi, Cyrei Elmataeis oppido, Chodae Aiathuri in montibus oppido XXV milia p. (in quo fons Aenuscabales, quod significat camelorum), [159] oppidum Ampelome, colonia Milesiorum, Athrida oppidum, Calingi, quorum Mariba oppidum significat dominos omnium, oppida Pallon, Murannimal iuxta flumen, per quod Euphraten emergere putant, gentes Agraei et Ammoni, oppidum Athenae, Caunaravi (quod significat ditissimos armento), Chorranitae, Cesani, Choani. Fuerunt et Graeca oppida Arethusa, Larisa, Chalcis, deleta variis bellis. [160] Romana arma solus in eam terram adhuc intulit Aelius Gallus ex equestri ordine; nam C. Caesar, Augusti filius prospexit tantum Arabiam. Gallus oppida diruit non nominata auctoribus qui ante scripserunt: Negranam, Nestum, Nescam, Magusum, Caminacum, Labaetiam et supra dictam Maribam circuitu VI milia, item Caripetam, quo longissime processit. [161] Cetera explorata rettulit: Nomadas lacte et ferina carne vesci; reliquos vinum ut Indos palmis exprimere, oleum sesamae; numerosissimos esse Homeritas; Minaeis fertiles agros palmetis arbustoque; in pecore divitias; Cerbanos et Agraeos armis praestare, maxime Chatramotitas; Carreis latissimos et fertilissimos agros; Sabaeos ditissimos silvarum fertilitate odorifera, auri metallis, agrorum riguis, mellis ceraeque proventu. De odoribus sui dicemus volumine. [162] Arabes mitrati degunt aut intonso crine; barba abraditur praeterquam in superiore labro; aliis et haec intonsa. Mirumque dictu, ex innumeris populis pars aequa in commerciis aut latrociniis degit. In universum gentes ditissimae, ut apud quas maximae opes Romanorum Parthorumque subsidant, vendentibus quae e mari aut silvis capiunt nihil invicem redimentibus.
XXXIII
[163] Nunc reliquam oram Arabiae contrariam persequemur. Timosthenes totum sinum quadridui navigatione in longitudinem taxavit, bidui in latitudinem, angustias VII milia D p., Eratosthenes ab ostio XII centena in quamque partem; Artemidorus Arabiae latere XVII centena L, Trogodytico vero XI centena LXXXIV milia D p. Ptolomaida usque; [164] Agrippa XVII centena XXXII milia sine differentia laterum. Plerique latitudinem CCCCLXXV prodiderunt, faucesque hiberno orienti obversas alii IV milia, alii VII milia, alii XII milia patere. [165] Situs autem ita se habet: a sinu Laeanitico alter sinus quem Arabes Aean vocant, in quo Heroon oppidum est. Fuit et Cambysu inter Nelos et Marchadas, deductis eo aegris exercitus. Gens Tyro, Daneon portus, ex quo navigabilem alveum perducere in Nilum qua parte ad Delta dictum decurrit, LXII milia D intervallo, quod inter flumen et Rubrum Mare interest, primus omnium Sesostris Aegypti rex cogitavit, mox Darius Persarum, deinde Ptolemaeus sequens, qui et duxit fossam latitudine pedum C, altitudine XXX, in longitudinem XXXIV milia D p. usque ad Fontes Amaros; ultra deterruit inundationis metus, [166] excelsiore tribus cubitis Rubro Mari conperto quam terra Aegypti. Aliqui non eam adferunt causam, sed ne inmisso mari corrumperetur aqua Nili, quae sola potus praebet. Nihilominus iter totum terreno frequentatur, a mari Aegyptio, quod est triplex: unum a Pelusio per harenas, in quo nisi calami defixi regant, via non reperitur, subinde aura vestigia operiente; [167] alterum II milia ultra Casium Montem, quod a LX milia p. redit in Pelusiacum viam (accolunt Arabes Autaei); tertium a Gerrho, quod Agipsum vocant, per eosdem Arabas LX milia propius, sed asperum montibus et inops aquarum. Eae omnes viae Arsinoen ducunt, conditam sororis nomine in sinu Carandra a Ptolemaeo Philadelpho, qui primus Trogodyticen excussit; amnem qui Arsinoen praefluit Ptolemaeum appellavit. [168] Mox oppidum parvum est Aenum (alii pro hoc Philoterias scribunt), deinde sunt Asarri, ex Trogodytarum conubiis Arabes feri, insulae Sapirine, Scytala, mox deserta ad Myoshormon, ubi fons est Ainos, mons Eos, insula Iambe, portus multi, Berenice oppidum, matris Philadelphi nomine, ad quod iter a Copto diximus, Arabes Autaei et Gebadaei.
XXXIV
[169] Trogodytice, quam prisci Midoen, alii Midioen dixere, mons Pentedactylos, insulae Stenae Dirae aliquot, Halonesi non pauciores, Cardamine, Topazos, quae gemmae nomen dedit. Sinus insulis refertus: ex his quae Matreu vocantur, aquosae, quae Eratonos, sitientes; regum his praefecti fuere. Introrsus Candaei, quos Ophiophagos vocant, serpentibus vesci adsueti; neque alia regio fertilior est earum. [170] Iuba, qui videtur diligentissime persecutus haec, omisit in hoc tractu (nisi exemplarium vitium est) Berenicen alteram, quae Panchrysos cognominata est, tertiam quae Epi Dires, insignem loco: est enim sita in cervice longe procurrente, ubi fauces Rubri Maris VII milia D p. ab Arabia distant. Insula ibi Cytis, topazum ferens et ipsa. [171] Ultra silvae ‹sunt›, ubi Ptolemais a Philadelpho condita ad venatus elephantorum, ob id Epitheras cognominata, iuxta lacum Monoleum. Haec est regio secundo volumine a nobis significata, in qua XLV diebus ante solstitium totidemque postea hora sexta consumuntur umbrae, et in meridiem reliquis horis cadunt, ceteris diebus in septentrionem, cum in Berenice quam primam posuimus ipso die solstitii sexta hora umbrae in totum absumantur nihilque adnotetur aliud novi, DCII milia D p. intervallo a Ptolemaide: res ingentis exempli locusque subtilitatis inmensae, mundo ibi deprehenso, cum indubitata ratione Eratosthenes mensuram terrae prodere inde conceperit. [172] Hinc Azanium mare, promuntorium quod aliqui Hippalum scripsere, lacus Mandalum, insula Colocasitis, et in alto multae, in quibus testudo plurima. Oppidum Sacae, insula Daphnidis, oppidum Aduliton; Aegyptiorum hoc servi profugi a dominis condidere. [173] Maximum hoc emporium Trogodytarum, etiam Aethiopum; abest a Ptolemaide *** dierum navigatione. Deferunt plurimum ebur, rhinocerotum cornua, hippopotamiorum coria, chelium testudinum, sphingia, mancipia. Supra Aethiopas Aroteras insulae quae Aliaeu vocantur, item Bacchias et Antibacchias et Stratioton. Hinc in ora Aethiopiae sinus incognitus, quod miremur, cum ulteriora mercatores scrutentur; promuntorium in quo fons Cucios, expetitus navigantibus; [174] ultra Isidis portus, decem dierum remigio ab oppido Adulitarum distans; in eum Trogodytis myrrha confertur. Insulae ante portum duae Pseudopylae vocantur, interiores totidem Pylae; in altera stelae lapideae litteris ignotis. Ultra sinus Abalitu, dein insula Diodori et aliae desertae, per continentem quoque deserta, oppidum Gaza; promuntorium et portus Mossylites, quo cinnamum devehitur. Hucusque Sesostris exercitum duxit. [175] Aliqui unum Aethiopiae oppidum ultra ponunt in litore Baragaza. A Mossylite promuntorio Atlanticum mare incipere vult Iuba, praeter Mauretanias suas Gadis usque navigandum coro, cuius tota sententia hoc in loco subtrahenda non est. A promuntorio Indorum quod vocetur Lepte Acra, ab aliis Depranum, proponit recto cursu praeter Exustam ad Malichu insulas XV centena p. esse, inde ad locum quem vocant Sceneos CCXXV milia p., inde ad insulam Sadanum CL milia; sic fieri ad apertum mare XVIII centena LXXV p. [176] Reliqui omnes propter ardorem solis navigari posse non putaverunt; quin et commercia ipsa infestant ex insulis Arabes Ascitae appellati, quoniam bubulos utres binos intersternentes ponte piraticam exercent sagittis venenatis. Gentes Trogodytarum idem Iuba tradit Therothoas a venatu dictos, mirae velocitatis, sicut Ichthyophagos, natantes ceu maris animalia, Bangenos, Zangenas, Thalibas, Saxinas, Sirechas, Daremas, Domazenes. [177] Quin et accolas Nili a Syene non Aethiopum populus sed Arabum esse dicit usque Meroen; Solis quoque oppidum, quod non procul Memphi in Aegypti situ diximus, Arabas conditores habere. Sunt qui et ulteriorem ripam Aethiopiae auferant adnectantque Africae. [ripas autem incoluere propter aquam.] Nos relicto cuique intellegendi arbitrio oppida quo traduntur ordine utrimque ponemus a Syene.
XXXV
[178] Et prius Arabiae latere gens Catadupi, deinde Syenitae, oppida Tacompson (quam quidam appellarunt Thaticen), Aramum, Sesamos, Andura, Nasarduma, Aindoma Come cum Arabeta et Boggiana, Leuphitorga, Tantarene, Emeae, Chindita, Noa, Goploa, Gistate, Megada, Lea, Premni, Nups, Direa, Patigga, Bagada, Dumana, Radata (in quo felis aurea pro deo colebatur), Boron, in mediterraneo Mallo proximum Meroae. [179] Sic prodidit Bion. Iuba aliter: oppidum munitum Megatichos inter Aegyptum et Aethiopiam, quod Arabes Mirsion vocaverunt, dein Tacompson, Aramum, Sesamum, Pide, Mamuda, Orambim iuxta bituminis fontem, Amodata, Prosda, Parenta, Mania, Tessata, Gallas, Zoton, Graucomen, Emeum, Pidibotas, Aendondacometas, Nomadas in tabernaculis viventes, Cystaepen, Magadalen Parvam, Primin, Nups, Dicelin, Patingan, Breves, Magasneos, Egasmala, Cramda, Denna, Cadeum, Mathena, Batta, Alanam, Macua, Scammos, Goram in insula, ab iis Abale, Androcalim, Serem, Mallos, Agocem. [180] Ex Africae latere tradita sunt eodem nomine Tacompsos altera sive pars prioris, Mogore, Saea, Aedosa, Plenariae, Pinnis, Magassa, Buma, Linthuma, Spintum, Sidop, Gensoe, Pindicitor, Acug, Orsum, Suara, Maumarum, Urbim, Mulon (quod oppidum Graeci Hypaton vocarunt), Pagoartas, Zamnes (unde elephanti incipiant), Mambli, Berressa, Coetum, fuit quondam et Epis oppidum contra Meroen, antequam Bion scriberet deletum. [181] Haec sunt prodita usque Meroen, ex quibus hoc tempore nullum prope utroque latere exstat. Certe solitudines nuper renuntiavere principi Neroni missi ab eo praetoriani cum tribuno explorandum, inter reliqua bella et Aethiopicum cogitanti. Intravere autem et eo arma Romana divi Augusti temporibus P. Petronio et ipso equestris ordinis praefecto Aegypti. [182] Is oppida eorum expugnavit, quae sola invenimus quo dicemus ordine: Pselcin, Primi, Bocchin, Forum Cambusis, Atteniam, Stadissim, ubi Nilus praecipitans se fragore auditum accolis aufert; diripuit et Napata. Longissime autem a Syene progressus est DCCCLXX milia p. nec tamen arma Romana ibi solitudinem fecerunt: Aegyptiorum bellis attrita est Aethiopia vicissim imperitando serviendoque, clara et potens etiam usque ad Troiana bella Memnone regnante. Et Syriae imperitasse eam nostroque litori aetate regis Cephei patet Andromedae fabulis. [183] Simili modo et de mensura eius varia prodidere, primus Dalion ultra Meroen longe subvectus, mox Aristocreon et Bion et Basilis, Simonides minor etiam quinquennio in Meroe moratus cum de Aethiopia scriberet. Nam Timosthenes, classium Philadelphi praefectus, sine mensura dierum LX a Syene Meroen iter prodidit, Eratosthenes DCXXV milia, Artemidorus DC milia, Sebosus ab Aegypti extremis XVI centena LXXII milia, unde proxime dicti XII centena L. [184] Verum omnis haec finita disputatio est, quoniam a Syene DCCCCCLXV milia Neronis exploratores renuntiavere his modis: a Syene Hieran Sycaminon LIV milia, inde Tama LXXII milia regione Euonymiton Aethiopum, Primi CXX, Acinam LXIV milia, Pitaram XXII milia, Tergedum CIII milia. Insulam Gagauden esse in medio eo tractu; inde primum visas aves psittacos et ab altera, quae vocetur Articula, animal sphingion, a Tergedo cynocephalos. Inde Nabata LXXX, oppidum id parvum inter praedicta solum. Ab eo ad insulam Meroen CCCLX milia. [185] Herbas circa Meroen demum viridiores, silvarumque aliquid apparuisse et rhinocerotum elephantorumque vestigia. Ipsum oppidum Meroen ab introitu insulae abesse LXX milia p., iuxtaque aliam insulam Tadu dextro subeuntibus alveo, quae portum faceret. [186] Aedificia oppidi pauca. Regnare feminam Candacen, quod nomen multis iam annis ad reginas transisset; delubrum Hammonis et id religiosum et toto tractu sacella. Cetero cum potirentur rerum Aethiopes, insula ea magnae claritatis fuit. Tradunt armatorum CCL milia dare solitam, artificum III milia. Alii reges Aethioporum XLV e‹ss›e hodie traduntur. Universa vero gens Aetheria appellata est, deinde Atlantia, mox a Vulcani filio Aethiope. [187] Animalium hominumque monstrificas effigies circa extremitates eius gigni minime mirum, artifici ad formanda corpora effigiesque caelandas mobilitate ignea. Ferunt certe ab orientis parte intima gentes esse sine naribus, aequali totius oris planitie, alias superiore labro orbas, alias sine linguis. [188] Pars etiam ore concreto et naribus carens uno tantum foramine spirat potumque calamis avenae trahit et grana eiusdem avenae sponte provenientis ad vescendum. Quibusdam pro sermone nutus motusque membrorum est. Quibusdam ante Ptolemaeum Lathyrum regem Aegypti ignotus fuit usus ignium. Quidam et Pygmaeorum gentem prodiderunt inter paludes ex quibus Nilus oriretur. In ora autem ubi dicemus continui montes ardentibus similes rubent. [189] Trogodytis et Rubro Mari a Meroe tractus omnis superponitur, a Napata tridui itinere ad Rubrum litus, aqua pluvia ad usum conpluribus locis servata, fertilissima regione quae interest auri. Ulteriora Atabuli, Aethiopum gens, tenent. Dein contra Meroen Megabarri, quos aliqui Adiabaros nominavere, oppidum habent Apollinis. Pars eorum Nomades, quae elephantis vescitur. [190] Ex adverso in Africae parte Macrobii, rursus a Megabarris Memnones et Dabelli dierumque XX intervallo Critensi. Ultra eos Dochi, dein Gymnetes semper nudi, mox Anderae, Mattiae, Mesaches: hi pudore atri coloris tota corpora rubrica inlinunt. At ex Africae parte Medimni, dein Nomades, cynocephalorum lacte viventes, Alabi, Syrbotae, qui octonum cubitorum esse dicuntur. [191] Aristocreon Libyae latere a Meroe oppidum Tollen dierum V itinere tradit. Inde dierum XII Aesar oppidum Aegyptiorum qui Psammetichum fugerint (in eo produntur annis CCC habitasse); contra in Arabico latere Diaron oppidum esse eorum. Bion autem Sapen vocat quod ille Aesar; et ipso nomine advenas [ait] significari. Caput eorum in insula Sembobitin, et tertium in Arabia Sinat. Inter montes autem et Nilum Simbarri sunt, Palugges, in ipsis vero montibus Asachae multis nationibus. Abesse a mari dicuntur dierum V itinere; vivunt elephantorum venatu. Insula in Nilo Sembritarum reginae paret. [192] Ab ea Nubaei Aethiopes dierum VIII itinere, oppidum eorum Nilo inpositum Tenupsis. Sesambri, apud quos quadrupedes omnes sine auribus, etiam elephanti. At ex Africae parte Ptonebari, Ptoemphani qui canem pro rege habent, motu eius imperia augurantes, Harusbi oppido longe ab Nilo sito, postea Archisarmi, Phalliges, Marigarri, Chasamari. [193] Bion et alia oppida in insulis tradit: a Sembobiti Meroen versus dierum toto itinere XX, proximae insulae oppidum Semberritarum sub regina et aliud Asara; alterius oppidum Darden; tertiam Medoen vocant, in qua oppidum Asel; quartam eodem quo oppidum nomine Garroen. Inde per ripas oppida Nautis, Madum, Demadatin, Secandum, Collocat, Navectabe cum agro Psegipta, Candragori, Arabam, Summaram. [194] Regio supra Sirbitum, ubi desinunt montes, traditur a quibusdam habere maritimos Aethiopas. Nisicathas, Nisitas, quod significat ternum et quaternum oculorum viros, non quia sic sint, sed quia sagittis praecipua contemplatione utantur. Ab eo vero parte Nili, quae supra Syrtes Maiores oceanumque meridianum protendatur, Dalion Vacathos esse dicit, pluvia tantum aqua utentes, Cisoros, Logonporos ab Oecalicibus dierum V itinere, Usibalchos, Isbelos, Perusios, Ballios, Cispios. Reliqua deserta. [195] Dein fabulosa: ad occidentem versus Nigroe, quorum rex unum oculum in fronte habeat, Agriophagi, pantherarum leonumque maxime carnibus viventes, Pamphagi, omnia mandentes, Anthropophagi, humana carne vescentes, Cynamolgi caninis capitibus, Artabatitae quadrupedes, ferarum modo vagi, deinde Hesperioe, Perorsi et quos in Mauretaniae confinio diximus. Pars quaedam Aethiopum locustis tantum vivit fumo et sale duratis in annua alimenta; hi quadragesimum vitae annum non excedunt. [196] Aethiopum terram universam cum mari Rubro patere in longitudinem XXI centena LXX milia p., in latitudinem cum superiore Aegypto XII centena XCVI milia Agrippa existimavit. Quidam longitudinem ita diviserunt: a Meroe Sirbitum XII dierum navigationem, ab ea XV ad Dabellos, ab his ad oceanum Aethiopicum VI dierum iter. In totum autem ab oceano ad Meroen DCXXV milia p. esse inter auctores fere convenit, inde Syenen quantum diximus. [197] Sita est Aethiopia ab oriente hiberno ad occidentem hibernum. Meridiano cardine silvae, hebeno maxime, virent. A media eius parte imminens mari mons excelsus aeternis ardet ignibus, Theon Ochema dictus a Graecis; a quo navigatione quadridui ‹ad› promuntorium quod Hesperu Ceras vocatur confine Africae iuxta Aethiopas Hesperios. Quidam et in eo tractu modicos colles amoena opacitate vestitos Aegipanum Satyrorumque produnt.
XXXVI
[198] Insulas toto eo mari et Ephorus conpluris esse tradidit et eudoxus et Timosthenes, Clitarchus vero Alexandro regi renuntiatam ‹unam› adeo divitem, ut equos incolae talentis auri permutarent, alteram ubi sacer mons opacus silva repertus esset, destillante arboribus odore mirae suavitatis. Contra sinum Persicum Cerne nominatur insula adversa Aethiopiae, cuius neque magnitudo neque intervallum a continente constat; Aethiopas tantum populos habere proditur. [199] Ephorus auctor est a Rubro Mari navigantis in eam non posse propter ardores ultra quasdam columnas (ita appellantur parvae insulae) provehi. Polybius in extrema Mauretania contra montem Atlantem a terra stadia VIII abesse prodit Cernen, Nepos Cornelius ex adverso maxime Carthaginis a continente p. X milia, non ampliorem circuitu II milia. Traditur et alia insula contra montem Atlantem, et ipsa Atlantis appellata. Ab ea dierum praenavigatione solitudines ad Aethiopas Hesperios et promuntorium quod vocavimus Hesperu Ceras, inde primum circumagente se terrarum fronte in occasum ac mare Atlanticum. [200] Contra hoc quoque promuntorium Gorgades insulae narrantur, Gorgonum quondam domus, bidui navigatione distantes a continente, ut tradit Xenophon Lampsacenus. Penetravit in eas Hanno Poenorum imperator prodiditque hirta feminarum corpora, viros pernicitate evasisse; duarumque Gorgadum cutes argumenti et miraculi gratia in Iunonis templo posuit, spectatas usque ad Carthaginem captam. [201] Ultra has etiamnum duae Hesperidum insulae narrantur; adeoque omnia circa hoc incerta sunt, ut Statius Sebosus a Gorgonum insulis praenavigatione Atlantis dierum XL ad Hesperidum insulas cursum prodiderit, ab his ad Hesperu Ceras unius. Nec Mauretaniae insularum certior fama est: paucas modo constat esse ex adverso Autololum a Iuba repertas, in quibus Gaetulicam purpuram tinguere instituerat.
XXXVII
[202] Sunt qui ultra eas Fortunatas putent esse quasdamque alias quarum numero idem Sebosus etiam spatia conplexus Iunoniam abesse a Gadibus DCCL milia p. tradit, ab ea tantundem ad occasum versus Pluvialiam Caprariamque; in Pluvialia non esse aquam nisi ex imbri. Ab iis CCL milia Fortunatas contra laevam Mauretaniae in VIII horam solis, vocari Invallem a convexitate et Planasiam a specie, Invallis circuitu CCC milia p.; arborum ibi proceritatem ad CXL pedes adolescere. [203] Iuba de Fortunatis ita inquisivit: sub meridiem positas esse prope occasum, a Purpurariis DCXXV milia p., sic ut CCL supra occasum navigetur, dein per CCCLXXV milia ortus petatur; primam vocari Ombrion, nullis aedificiorum vestigiis; habere in montibus stagnum, arbores similes ferulae, ex quibus aqua exprimatur, e nigris amara, ex candidioribus potui iucunda; [204] alteram insulam Iunoniam appellari; in ea aediculam esse tantum ‹uno› lapide exstructam; ab eo in vicino eodem nomine minorem, deinde Caprariam lacertis grandibus refertam; in conspectu earum esse Ninguariam, quae hoc nomen acceperit a perpetua nive, nebulosam; [205] proximam ei Canariam vocari a multitudine canum ingentis magnitudinis (ex quibus perducti sunt Iubae duo); apparere ibi vestigia aedificiorum; cum omnes autem copia pomorum et avium omnis generis abundent, hanc et palmetis caryotas ferentibus ac nuce pinea abundare; esse copiam et mellis, papyrum quoque et siluros in amnibus gigni; infestari eas beluis, quae expellantur adsidue, putrescentibus.
XXXVIII
[206] Et abunde orbe terrae extra intra indicato colligenda in artum mensura aequorum videtur. Polybius a Gaditano freto longitudinem directo cursu ad os Maeotis XXXIV centena XXXVII milia D prodidi, ab eodem initio ‹ad orientem recto cursu› Siciliam XII centena L, Cretam CCCLXXV milia, Rhodum CLXXXVII milia D, Chelidonias tantundem, Cyprum CCXXV milia, inde Syriae Seleuciam Pieriam CXV milia, quae computatio efficit XXIII centena XL milia. [207] Agrippa hoc idem intervallum a freto Gaditano ad sinum Issicum per longitudinem directam XXXIV centena XL milia taxat, in quo haud scio an sit error numeri, quoniam idem a Siculo freto Alexandriam cursus XII centena L tradidit. Universus autem circuitus per sinus dictos ab eodem exordio colligit intra Maeotim lacum CLV centena IX milia; Artemidorus adicit DCCLVI milia, idem cum Maeotide CLXXIII centena XC milia p. esse tradidit. [208] Haec est mensura inermium et pacata audacia Fortunam provocantium hominum. Nunc ipsarum partium magnitudo conparabitur, utcumque difficultatem adferet auctorum diversitas; aptissime tamen spectabitur ad longitudinem latitudine addita. Est ergo ad hoc praescriptum Europae magnitudo *** ‹longitudo› LXXXI centena XLVIII milia. Africae (ut media ex omni varietate prodentium sumatur computatio) efficit longitudo XXXVII centena XCVII milia, latitudo, qua colitur nusquam DCCL milia excedit; [209] sed quoniam in Cyrenaica eius parte DCCCCX milia eam fecit Agrippa, deserta eius ad Garamantas usque, qua noscebantur, complectens, universa mensura quae veniet in computationem XLVII centena VIII milia efficit. Asiae longitudo in confesso est LX centena III milia DCCL; latitudo sane computetur ab Aethiopico mari Alexandriam iuxta Nilum sitam, ut per Meroen et Syenen mensura currat, XVIII centena LXXV milia. [210] Apparet ergo Europam paulo minus dimidia Asiae parte maiorem esse quam Asiam, eandem altero tanto ex sexta parte Africae ampliorem quam Africam. Quod si misceantur omnes summae, liquido patebit Europam totius terrae tertiam esse partem et octavam paulo amplius, Asiam vero quartam et quartamdecimam, Africam autem quintam et insuper quintam et insuper sexagesimam.
XXXIX
[211] His addemus etiamnum unam Graecae inventionis sententiam vel exquisitissimae subtilitatis, ut nihil desit in spectando terrarum situ, indicatisque regionibus noscatur et cum qua cuique earum societas sit sive cognatio dierum ac noctium, quibusque inter se pares umbrae et aequa mundi convexitas. Ergo reddetur hoc etiam, terraque universa in membra caeli digerentur. Plura sunt autem segmenta mundi quae nostri circulos appellavere, Graeci parallelos. [212] Principium habet Indiae pars versa ad austrum; patet usque Arabiam et Rubri Maris accolas. Continentur Gedrosi, Carmani, Persae, Elymaei, Parthyene, Aria, Susiane, Mesopotamia, Seleucia cognominata Babylonia, Arabia ad Petras usque, Syria Coele, Pelusium, Aegypti inferiora, quae Chora vocatur, Alexandria, Africae maritima, Cyrenaica oppida omnia, Thapsus, Hadrumetum, Clupea, Carthago, Utica, Uterque Hippo, Numidia, Mauretania utraque, Atlanticum mare, Columnae Herculis. In hoc caeli circumplexu aequinoctii die medio umbilicus, quem gnomonem vocant, septem pedes longus umbram non amplius quattuor pedes longam reddit, noctis vero dieique longissima spatia XIV horas aequinoctiales habent, brevissima ex contrario X. [213] Sequens circulus incipit ab India vergente ad occasum, vadit per medios Parthos, Persepolim, citima Persidis, Arabiam citeriorem, Iudaeam, Libani montis accolas, amplectitur Babylonem, Idumaeam, Samariam, Hierosolyma, Ascalonem, Iopen, Caesaream, Phoenicen, Ptolemaidem, Sidonem, Tyrum, Berytum, Botryn, Tripolim, Byblum, Antiochiam, Laodiceam, Seleuciam, Ciliciae maritima, Cypri austrina, Cretam, Lilybaeum in Sicilia, septentrionalia Africae et Numidiae. Umbilicus XXXV pedum aequinoctio umbram XXIV pedes longam facit, dies autem noxque maxima XIV horarum aequinoctialium est accedente bis quinta parte unius horae. [214] Tertius circulus ab Indis Imavo proximis oritur; tendit per Caspias Portas, Mediae proxuma, Cataoniam, Cappadociam, Taurum, Amanum, Issum, Cilicias Portas, Solos, Tarsum, Cyprum, Pisidiam, Pamphyliam, Siden, Lycaoniam, Lyciam, Patara, Xanthum, Caunum, Rhodum, Coum, Halicarnassum, Cnidum, Dorida, Chium, Delum, Cycladas medias, Gythium, Malean, Argos, Laconicam, Elim, Olympiam, Messeniam Peloponnesi, Syracusas, Catinam, Siciliam mediam, Sardiniae austrina, Carteiam, Gades. Gnomonis C unciae umbram LXXVII unciarum faciunt. Longissimus dies est aequinoctialium horarum XIV atque dimidiae cum tricesima unius horae. [215] Quarto subiacent circulo quae sunt ab altero latere Imavi, Cappadociae austrina, Galatia, Mysia, Sardis, Zmyrna, Sipylus, Tmolus mons, Lydia, Caria, Ionia, Trallis, Colophon, Ephesus, Miletus, Chios, Samos, Icarium mare, Cycladum septentrio, Athenae, Megara, Corinthus, Sicyon, Achaia, Patrae, Isthmus, Epirus, septentrionalia Siciliae, Narbonensis Galliae exortiva, Hispaniae maritima a Carthagine Nova et inde ad occasum. Gnomoni XXI pedum respondent umbrae XVI pedum. Longissimus dies habet aequinoctiales horas XIV et tertias duas unius horae. [216] Quinto continentur segmento ab introitu Caspii maris Bactria, Hiberia, Armenia, Mysia, Phrygia, Hellespontus, Troas, Tenedus, Abydos, Scepsis, Ilium, Ida mons, Cyzicum, Lampsacum, Sinope, Amisum, Heraclea in Ponto, Paphlagonia, Lemnus, Imbrus, Thasus, Cassandria, Thessalia, Macedonia, Larisa, Amphipolis, Thessalonice, Pella, Edesus, Beroea, Pharsalia, Carystum, Euboea Boeotum, Chalcis, Delphi, Acarnania, Aetolia, Apollonia, Brundisium, Tarentum, Thurii, Locri, Regium, Lucani, Neapolis, Puteoli, Tuscum mare, Corsica, Baliares, Hispania media. Gnomoni septem pedes, umbris sex, magnitudo diei summa horarum aequinoctialium XV. [217] Sexta comprehensio, qua continetur urbs Roma, amplectitur Caspias gentes, Caucasum, septentrionalia Armeniae, Apolloniam supra Rhyndacum, Nicomediam, Nicaeam, Calchedonem, Byzantium, Lysimacheam, Cherronesum, Melanem Sinum, Abderam, Samothraciam, Maroneam, Aenum, Bessicam, Thraciam, Maedicam, Paeoniam, Illyrios, Durrachium, Canusium, Apuliae extuma, Campaniam, Etruriam, Pisas, Lunam, Lucam, Genuam, Liguriam, Antipolim, Massiliam, Narbonem, Tarraconem, Hispaniam Tarraconensem mediam et inde per Lusitaniam. Gnomoni pedes IX umbrae VIII. Longissima ‹diei› spatia horarum aequinoctialium XV addita IX parte unius horae aut, ut Nigidio placuit, quinta. [218] Septima divisio ab altera Caspii maris ora incipit, vadit super Callatim, Bosporum, Borysthenen, Tomos, Thraciae aversa, Triballos, Illyrici reliqua, Hadriaticum mare, Aquileiam, Altinum, Venetiam, Vicetiam, Patavium, Veronam, Cremonam, Ravennam, Anconam, Picenum, Marsos, Paelignos, Sabinos, Umbriam, Ariminum, Bononiam, Placentiam, Mediolanum omniaque ab Apennino transque Alpis Galliam Aquitanicam, Viennam, Pyrenaeum, Celtiberiam. Umbilico XXXV pedum umbrae XXXVI, ut tamen in parte Venetiae exaequetur umbra gnomoni. Amplissima diei spatia horarum aequinoctialium [219] XV et quintarum partium horae trium. Hactenus antiquorum exacta celebravimus. Sequentium diligentissimi quod superest terrarum supra tribus adsignavere segmentis: a Tanai per Maeotim lacum et Sarmatas usque Borysthenen atque ita per Dacos partemque Germaniae, Gallias oceani litora amplexi, quod esset horarum XVI, alterum per Hyperboreos et Britanniam horarum XVII, postremum Scythicum a Ripaeis iugis in Tylen in quo dies continuarentur, ut diximus, noctesque per vices. [220] Iidem et ante principia quae fecimus posuere circulos duos: primum per insulam Meroen et Ptolemaidem in Rubro Mari ad elephantorum venatus conditam, ubi longissimus dies XII horarum esset dimidia hora amplior, secundum per Syenen Aegypti euntem, qui esset horarum XIII; iidemque singulis dimidia horarum spatia usque ad ultimum adiecere circulis. Et hactenus de terris.