I
1 ALEPH. Quomodo sedet sola
civitas plena populo!
Facta est quasi vidua
domina gentium;
princeps provinciarum
facta est sub tributo.
2 BETH. Plorans plorat in nocte,
et lacrimae eius in maxillis eius;
non est qui consoletur eam
ex omnibus caris eius:
omnes amici eius spreverunt eam
et facti sunt ei inimici.
3 GHIMEL. Migravit Iudas prae afflictione
et multitudine servitutis;
habitat inter gentes
nec invenit requiem:
omnes persecutores eius apprehenderunt eam
inter angustias.
4 DALETH. Viae Sion lugent,
eo quod non sint qui veniant ad sollemnitatem;
omnes portae eius destructae,
sacerdotes eius gementes,
virgines eius afflictae,
et ipsa oppressa amaritudine.
5 HE. Facti sunt hostes eius in caput,
inimici eius in securitate,
quia Dominus afflixit eam
propter multitudinem iniquitatum eius;
parvuli eius ducti sunt captivi
ante faciem tribulantis.
6 VAU. Et egressus est a filia Sion
omnis decor eius;
facti sunt principes eius velut cervi
non invenientes pascua
et abierunt absque fortitudine
ante faciem persequentis.
7 ZAIN. Recordata est Ierusalem
dierum afflictionis suae et peregrinationis,
omnium desiderabilium suorum,
quae habuerat a diebus antiquis,
cum caderet populus eius in manu hostili,
et non esset auxiliator;
viderunt eam hostes
et deriserunt interitum eius.
8 HETH. Peccatum peccavit Ierusalem,
propterea abominabilis facta est;
omnes, qui glorificabant eam, spreverunt illam,
quia viderunt ignominiam eius:
ipsa autem gemens
conversa est retrorsum.
9 TETH. Sordes eius in fimbriis eius,
nec recordata est finis sui;
deposita est vehementer,
non habens consolatorem.
"Vide, Domine, afflictionem meam, quoniam erectus est inimicus!".
10 IOD. Manum suam misit hostis
ad omnia desiderabilia eius,
quia vidit gentes
ingressas sanctuarium suum,
de quibus praeceperas,
ne intrarent in ecclesiam tuam.
11 CAPH. Omnis populus eius gemens
et quaerens panem;
dederunt pretiosa quaeque pro cibo
ad refocillandam animam.
"Vide, Domine, et considera,
quoniam facta sum vilis!
12 LAMED. O vos omnes, qui transitis per viam,
attendite et videte,
si est dolor sicut dolor meus,
quem paravit mihi,
quo afflixit me Dominus
in die irae furoris sui.
13 MEM. De excelso misit ignem,
in ossa mea immisit eum;
expandit rete pedibus meis,
convertit me retrorsum:
posuit me desolatam,
tota die maerore confectam.
14 NUN. Vigilavit super iniquitates meas,
in manu eius convolutae sunt
et impositae collo meo;
debilitavit virtutem meam:
dedit me Dominus in manu,
de qua non potero surgere.
15 SAMECH. Sprevit omnes fortes meos
Dominus in medio mei;
vocavit adversum me conventum,
ut contereret iuvenes meos:
torcular calcavit Dominus
virgini filiae Iudae.
16 AIN. Idcirco ego plorans,
et oculus meus deducens aquas,
quia longe factus est a me consolator
reficiens animam meam;
facti sunt filii mei desolati,
quoniam invaluit inimicus".
17 PHE. Expandit Sion manus suas,
non est qui consoletur eam;
mandavit Dominus adversum Iacob
in circuitu eius hostes eius:
facta est Ierusalem
quasi polluta menstruis inter eos.
18 SADE. "Iustus est Dominus,
quia contra os eius rebellis fui.
Audite, obsecro, universi populi,
et videte dolorem meum:
virgines meae et iuvenes mei
abierunt in captivitatem.
19 COPH. Vocavi amicos meos,
et ipsi deceperunt me;
sacerdotes mei et senes mei
in urbe consumpti sunt,
quia quaesierunt cibum sibi,
ut refocillarent animam suam.
20 RES. Vide, Domine, quoniam tribulor;
efferbuerunt viscera mea,
subversum est cor meum in memetipsa,
quoniam valde rebellis fui;
foris orbavit me gladius
et domi mors.
21 SIN. Audi, quia ingemisco ego,
et non est qui consoletur me;
omnes inimici mei audierunt malum meum,
laetati sunt quoniam tu fecisti.
Adduc diem, quem proclamasti,
et fient similes mei.
22 THAU. Ingrediatur omne malum eorum coram te,
et fac eis,
sicut fecisti mihi
propter omnes iniquitates meas;
multi enim gemitus mei,
et cor meum maerens".
II
1 ALEPH. Quomodo obtexit caligine in furore suo
Dominus filiam Sion!
Proiecit de caelo in terram
gloriam Israel
et non est recordatus scabelli pedum suorum
in die furoris sui.
2 BETH. Praecipitavit Dominus
nec pepercit omnia pascua Iacob;
destruxit in furore suo
munitiones filiae Iudae;
deiecit in terram, polluit
regnum et principes eius.
3 GHIMEL. Confregit in ira furoris sui
omne cornu Israel;
avertit retrorsum dexteram suam
a facie inimici
et succendit in Iacob quasi ignem flammae
devorantis in gyro.
4 DALETH. Tetendit arcum suum quasi inimicus,
firmavit dexteram suam quasi hostis
et occidit omne,
quod pulchrum erat visu,
in tabernaculo filiae Sion;
effudit quasi ignem indignationem suam.
5 HE. Factus est Dominus velut inimicus,
deglutivit Israel,
deglutivit omnia moenia eius,
dissipavit munitiones eius
et multiplicavit in filia Iudae
maerorem et maestitiam.
6 VAU. Et dissipavit quasi hortum saepem suam,
demolitus est tabernaculum suum; oblivioni tradidit Dominus in Sion festivitatem et sabbatum
et despexit in indignatione furoris sui
regem et sacerdotem.
7 ZAIN. Reppulit Dominus altare suum,
maledixit sanctuario suo;
tradidit in manu inimici
muros domorum eius:
vocem dederunt in domo Domini
sicut in die sollemni.
8 HETH. Cogitavit Dominus dissipare
murum filiae Sion;
tetendit funiculum,
non avertit manum suam a perditione;
et in luctum redegit antemurale et murum:
pariter elanguerunt.
9 TETH. Defixae sunt in terra portae eius;
perdidit et contrivit vectes eius.
Rex eius et principes eius in gentibus;
non est lex,
et prophetae eius non invenerunt
visionem a Domino.
10 IOD. Sederunt in terra,
conticuerunt senes filiae Sion,
consperserunt cinere capita sua,
accincti sunt ciliciis;
abiecerunt in terram capita sua
virgines Ierusalem.
11 CAPH. Defecerunt prae lacrimis oculi mei,
efferbuerunt viscera mea;
effusum est in terra iecur meum
super contritione filiae populi mei,
cum deficeret parvulus et lactans
in plateis oppidi.
12 LAMED. Matribus suis dixerunt:
"Ubi est triticum et vinum?",
cum deficerent quasi vulnerati
in plateis civitatis,
cum exhalarent animas suas
in sinu matrum suarum.
13 MEM. Cui comparabo te vel cui assimilabo te,
filia Ierusalem?
Cui exaequabo te et consolabor te, virgo filia Sion?
Magna est enim velut mare contritio tua;
quis medebitur tui?
14 NUN. Prophetae tui viderunt tibi falsa et stulta
nec aperiebant iniquitatem tuam,
ut converterent sortem tuam;
viderunt autem tibi oracula
mendacii et seductionis.
15 SAMECH. Plauserunt super te manibus
omnes transeuntes per viam;
sibilaverunt et moverunt caput suum
super filiam Ierusalem:
"Haeccine est urbs, quam vocabant perfectum decorem,
gaudium universae terrae?".
16 PHE. Aperuerunt super te os suum
omnes inimici tui;
sibilaverunt et fremuerunt dentibus
et dixerunt: "Devoravimus;
en ista est dies, quam exspectabamus:
invenimus, vidimus".
17 AIN. Fecit Dominus, quae cogitavit;
complevit sermonem suum,
quem praeceperat a diebus antiquis:
destruxit et non pepercit.
Et laetificavit super te inimicum
et exaltavit cornu hostium tuorum.
18 SADE. Clamet cor tuum ad Dominum
super muros filiae Sion;
deduc quasi torrentem lacrimas
per diem et noctem.
Non des requiem tibi,
neque taceat pupilla oculi tui.
19 COPH. Consurge, lamentare in nocte
in principio vigiliarum,
effunde sicut aquam cor tuum
ante conspectum Domini;
leva ad eum manus tuas
pro anima parvulorum tuorum,
qui defecerunt in fame
in capite omnium compitorum.
20 RES. "Vide, Domine, et considera,
cui feceris ita;
ergone comedent mulieres fructum suum,
parvulos diligenter fovendos?
Num occidetur in sanctuario Domini
sacerdos et propheta?
21 SIN. Iacuerunt in terra foris
puer et senex;
virgines meae et iuvenes mei
ceciderunt in gladio:
interfecisti in die furoris tui,
percussisti nec misertus es.
22 THAU. Vocasti quasi ad diem sollemnem,
qui terrerent me de circuitu,
et non fuit in die furoris Domini,
qui effugeret et relinqueretur:
quos fovi et enutrivi,
inimicus meus consumpsit eos".
III
1 ALEPH. Ego vir videns paupertatem meam
in virga indignationis eius.
2 ALEPH. Me minavit et adduxit
in tenebras et non in lucem.
3 ALEPH. Tantum in me vertit et convertit
manum suam tota die.
4 BETH. Consumpsit pellem meam et carnem meam,
contrivit ossa mea.
5 BETH. Aedificavit in gyro meo
et circumdedit me felle et labore.
6 BETH. In tenebrosis collocavit me
quasi mortuos sempiternos.
7 GHIMEL. Circumaedificavit adversum me, ut non egrediar,
aggravavit compedem meum.
8 GHIMEL. Sed et cum clamavero et rogavero,
exclusit orationem meam.
9 GHIMEL. Conclusit vias meas lapidibus quadris,
semitas meas subvertit.
10 DALETH. Ursus insidians factus est mihi,
leo in absconditis.
11 DALETH. Semitas meas subvertit et confregit me,
posuit me desolatam.
12 DALETH. Tetendit arcum suum et posuit me
quasi signum ad sagittam.
13 HE. Misit in renibus meis
filias pharetrae suae.
14 HE. Factus sum in derisum omni populo meo,
canticum eorum tota die.
15 HE. Replevit me amaritudinibus,
inebriavit me absinthio.
16 VAU. Et fregit in glarea dentes meos,
depressit me cinere.
17 VAU. Et repulsa est a pace anima mea,
oblitus sum bonorum.
18 VAU. Et dixi: "Periit splendor meus et spes mea a Domino".
19 ZAIN. Recordare paupertatis et peregrinationis meae,
absinthii et fellis.
20 ZAIN. Memoria memor est
et tabescit in me anima mea.
21 ZAIN. Haec recolam in corde meo,
ideo sperabo.
22 HETH. Misericordiae Domini, quia non sumus consumpti,
quia non defecerunt miserationes eius.
23 HETH. Novae sunt omni mane,
magna est fides tua.
24 HETH. "Pars mea Dominus, dixit anima mea;
propterea exspectabo eum".
25 TETH. Bonus est Dominus sperantibus in eum,
animae quaerenti illum.
26 TETH. Bonum est praestolari cum silentio
salutare Domini.
27 TETH. Bonum est viro, cum portaverit
iugum ab adulescentia sua.
28 IOD. Sedebit solitarius et tacebit,
cum istud imponitur ei.
29 IOD. Ponet in pulvere os suum,
si forte sit spes.
30 IOD. Dabit percutienti se maxillam,
saturabitur opprobriis.
31 CAPH. Quia non repellet in sempiternum
Dominus.
32 CAPH. Quia si afflixit, et miserebitur
secundum multitudinem misericordiarum suarum.
33 CAPH. Non enim humiliat ex corde suo
et affligit filios hominum.
34 LAMED. Conterere sub pedibus suis
omnes vinctos terrae.
35 LAMED. Declinare iudicium viri
in conspectu vultus Altissimi.
36 LAMED. Pervertere hominem in iudicio suo,
num Dominus haec ignorat?
37 MEM. Quis est iste, qui dixit, et factum est?
Dominus non iussit?
38 MEM. Ex ore Altissimi nonne egrediuntur
et mala et bona?
39 MEM. Quid murmurabit homo vivens,
vir pro peccatis suis?
40 NUN. "Scrutemur vias nostras et quaeramus
et revertamur ad Dominum.
41 NUN. Levemus corda nostra cum manibus
ad Dominum in caelos.
42 NUN. Nos inique egimus et rebelles fuimus;
idcirco tu inexorabilis fuisti.
43 SAMECH. Operuisti in furore et percussisti nos;
occidisti nec pepercisti.
44 SAMECH. Opposuisti nubem tibi,
ne transeat oratio.
45 SAMECH. In eradicationem et abiectionem posuisti nos
in medio populorum.
46 PHE. Aperuerunt super nos os suum
omnes inimici nostri.
47 PHE. Formido et fovea facta est nobis,
vastatio et contritio".
48 PHE. Rivos aquarum deducit oculus meus
in contritione filiae populi mei.
49 AIN. Oculus meus lacrimas effundit nec tacet,
eo quod non sit requies.
50 AIN. Donec respiciat et videat
Dominus de caelis.
51 AIN. Oculus meus affligit animam meam
prae cunctis filiabus urbis meae.
52 SADE. Venatione venati sunt me quasi avem
inimici mei gratis.
53 SADE. Perdiderunt in lacu vitam meam
et iecerunt lapides super me.
54 SADE. Inundaverunt aquae super caput meum,
dixi: "Perii".
55 COPH. Invocavi nomen tuum, Domine,
de profunditate lacus.
56 COPH. Vocem meam audisti: "Ne avertas
aurem tuam a singultu meo et clamoribus".
57 COPH. Appropinquasti in die, quando invocavi te,
dixisti: "Ne timeas".
58 RES. Iudicasti, Domine, causam animae meae,
redemisti vitam meam.
59 RES. Vidisti, Domine, afflictionem meam;
iudica iudicium meum.
60 RES. Vidisti omnem furorem eorum, universas cogitationes eorum adversum me.
61 SIN. Audisti opprobrium eorum, Domine,
omnes cogitationes eorum adversum me.
62 SIN. Labia insurgentium mihi et meditationes eorum
adversum me tota die.
63 SIN. Sessionem eorum et resurrectionem eorum vide;
ego sum psalmus eorum.
64 THAU. Reddes eis vicem, Domine,
iuxta opera manuum suarum.
65 THAU. Dabis eis duritiam cordis,
exsecrationem tuam.
66 THAU. Persequeris in furore et conteres eos
sub caelis tuis, Domine.
IV
1 ALEPH. Quomodo obscuratum est aurum,
mutatum est obryzum optimum!
Dispersi sunt lapides sancti
in capite omnium platearum.
2 BETH. Filii Sion incliti
et ponderati auro primo,
quomodo reputati sunt in vasa testea,
opus manuum figuli!
3 GHIMEL. Sed et thoes nudaverunt mammam,
lactaverunt catulos suos;
filia populi mei crudelis
quasi struthio in deserto.
4 DALETH. Adhaesit lingua lactantis
ad palatum eius in siti;
parvuli petierunt panem,
et non erat qui frangeret eis.
5 HE. Qui vescebantur voluptuose,
interierunt in viis;
qui nutriebantur in coccinis,
amplexati sunt stercora.
6 VAU. Et maior effecta est iniquitas filiae populi mei
peccato Sodomae,
quae subversa est in momento,
et non laborabant in ea manus.
7 ZAIN. Candidiores nazaraei eius nive,
nitidiores lacte,
rubicundiores in corpore coralliis,
sapphirus aspectus eorum.
8 HETH. Denigrata est super carbones facies eorum,
et non sunt cogniti in plateis:
adhaesit cutis eorum ossibus,
aruit et facta est quasi lignum.
9 TETH. Melius fuit occisis gladio
quam interfectis fame,
quoniam isti extabuerunt consumpti
a sterilitate terrae.
10 IOD. Manus mulierum misericordium
coxerunt filios suos:
facti sunt cibus earum
in contritione filiae populi mei.
11 CAPH. Complevit Dominus furorem suum,
effudit iram indignationis suae;
et succendit ignem in Sion,
qui devoravit fundamenta eius.
12 LAMED. Non crediderunt reges terrae
et universi habitatores orbis,
quoniam ingrederetur hostis et inimicus
per portas Ierusalem.
13 MEM. Propter peccata prophetarum eius
et iniquitates sacerdotum eius,
qui effuderunt in medio eius
sanguinem iustorum.
14 NUN. Erraverunt caeci in plateis,
polluti sunt in sanguine,
ita ut nemo posset attingere
lacinias eorum.
15 SAMECH. "Recedite! Pollutus est", clamaverunt eis;
"Recedite, abite, nolite tangere!".
Cum fugerent et errarent, dixerunt inter gentes:
"Non addent ultra ut incolant".
16 PHE. Facies Domini dispersit eos,
non addet ut respiciat eos;
facies sacerdotum non respexerunt
neque senum miserti sunt.
17 AIN. Adhuc deficiunt oculi nostri
ad auxilium nostrum vanum?
In specula nostra respeximus
ad gentem, quae salvare non potest.
18 SADE. Insidiati sunt vestigiis nostris,
ne iremus per plateas nostras.
"Appropinquavit finis noster, completi sunt dies nostri,
quia venit finis noster".
19 COPH. Velociores fuerunt persecutores nostri
aquilis caeli;
super montes persecuti sunt nos,
in deserto insidiati sunt nobis.
20 RES. Spiritus oris nostri, unctus Domini,
captus est in foveis eorum,
de quo dicebamus: "Sub umbra sua
vivemus in gentibus".
21 SIN. Gaude et laetare, filia Edom,
quae habitas in terra Us;
ad te quoque perveniet calix,
inebriaberis atque nudaberis.
22 THAU. Completa est iniquitas tua, filia Sion,
non addet ultra ut transmigret te;
visitavit iniquitatem tuam, filia Edom,
discooperuit peccata tua.
V
1 Recordare, Domine, quid acciderit nobis;
intuere et respice opprobrium nostrum.
2 Hereditas nostra versa est ad alienos,
domus nostrae ad extraneos.
3 Pupilli facti sumus absque patre,
matres nostrae quasi viduae.
4 Aquam nostram pecunia bibimus,
ligna nostra pretio comparamus.
5 Iugum in cervicibus nostris minamur;
lassis non datur requies.
6 Aegyptiis dedimus manum et Assyriis,
ut saturaremur pane.
7 Patres nostri peccaverunt et non sunt,
et nos iniquitates eorum portamus.
8 Servi dominantur nostri;
non est qui redimat de manu eorum.
9 Vitae nostrae periculo afferimus panem nobis
a facie gladii in deserto.
10 Pellis nostra quasi clibanus exusta est
propter aestum famis.
11 Mulieres in Sion humiliaverunt
et virgines in civitatibus Iudae.
12 Principes manu eorum suspensi sunt;
facies senum honorem non habuerunt.
13 Adulescentes molam portaverunt,
et pueri sub lignis corruerunt.
14 Senes deficiunt de portis,
iuvenes de choro psallentium.
15 Defecit gaudium cordis nostri;
versus est in luctum chorus noster.
16 Cecidit corona capitis nostri;
vae nobis, quia peccavimus!
17 Propterea maestum factum est cor nostrum,
ideo contenebrati sunt oculi nostri,
18 propter montem Sion, quia desolatus est:
vulpes ambulant in eo.
19 Tu autem, Domine, in aeternum permanebis,
solium tuum in generationem et generationem.
20 Quare in perpetuum oblivisceris nostri,
derelinques nos in longitudinem dierum?
21 Converte nos, Domine, ad te, et convertemur;
innova dies nostros sicut a principio.
22 Ergone proiciens reppulisti nos,
iratus es contra nos vehementer?