M. TVLLII CICERONIS - ORATIONVM TESTIMONIA ET FRAGMENTA

PRO L. VARENO

1-2. ... amici deficiunt, cognati deserunt ... in inimicissima ciuitate urgent, instant, insecuntur, studio, multitudine, pecunia, periurio pugnant. 3. Incidunt causae, in quibus quod summam habet quaestionis, magna ex parte tractandum sit, et sic sit ponenda narratio, ut Pro Vareno. 4. Tum C. Varenus, is qui a familia Anchariana occisus est: - hoc quaeso, iudices, diligenter attendite - ... 5. C. Ancharius Rufus fuit e municipio Fulginate. 6. ... in praefectura Fulginate. 7. Lege de sicariis commisit L. Varenus: nam et C. Varenum occidendum et Cn. Varenum uulnerandum et Salarium item occidendum curauit. 8. ... breuis et nuda quasi subscriptio quorundam criminum solis titulis indicatur. 9. Ea caedes si potissimum crimini datur, detur ei cuia interfuit, non ei cuia nihil interfuit. 10. Cicero singula (sc. argumenta) pro Vareno comparat in primo crimine. 11. Optio uobis datur, utrum uelitis casu illo itinere Varenum usum esse an huius persuasu et inductu. Deinde utraque facit acccusatori contraria. 12. Cum iter per agros et loca sola faceret cum Pompuleno, in familiam Ancharianam incidisse dixerunt, deinde Pompulenum occisum esse, ilico Varenum uinctum adseruatum, dum hic ostenderet, quid de eo fieri uellet. 13. Cicero pro Vareno in familiam Ancharianam ... auertens crimen ... 14. Pro Vareno quoque postea narrauit quam obiecta diluit. 15. Patronus quotiens poterit instabit huic loco, ut nihil credibile sit factum esse sine causa. Quod Cicero uehementissime in multis orationibus tractat, praecipue tamen pro Vareno: qui †in omnibus aliis premebatur, nam et damnatus est. 16. Ante actae uitae crimina plerumque prima purganda sunt, ut id, de quo laturus est sententiam iudex, audire propitius incipiat. Sed hoc quoque pro Vareno Cicero in ultimum distulit, non quid frequentissime, sed quid tum expediret intuitus. 17. L. ille Septimius diceret - etenim est ad L. Crassi eloquentiam grauis et uehemens et uolubilis -: Erucius hic noster Antoniaster est. 18. deum fidem. 19. egregie ... Cicero, qui ... contra iuuenem, cuius subinde uulnus in iudicio resoluebatur, pro Vareno multa dixit urbane.

CVM QVAESTOR LILYBAEO DECEDERET - TESTIMONIVM

Pseudasc. In argum. diuin.: ... M. Tullium ... ad accusandum descendere compulerunt, iam pridem illis (sc. Siculis) necessitudine copulatum, quod quaestor in Sicilia fuisset praetore Sex. Peducaeo, et quod, cum decederet, in illa oratione quam Lilybaei habuit multa his benigne promisisset. * ... quod non detrectare militiam, sed defendere prouinciam iudicata est.

PRO P. OPPIO

TESTIMONIA

Sall. Hist. III (59) apud Non. 553, 30 M.: at Oppius, postquam orans nihil proficiebat, timide ueste tectum pugionem expedire conatus a Cotta Vulcioque inpeditur. Dio XXXVI 40, 3 sq.: τοῦ γοῦν Κόττου τοῦ Μάρκου τὸν μὲν ταμίαν Πούπλιον Ὄππιον ἐπί τε δώροις καὶ ἐπὶ ὑποψίᾳ ἐπιβουλῆς ἀποπέμψαντος, αὐτοῦ δὲ πολλὰ ἐκ τῆς Βιθυνίας χρηματισαμένου, Γάιον Κάρβωνα τὸν κατηγορήσαντα αὐτοῦ τιμαῖς ὑπατικαῖς, καίπερ δεδημαρχηκότα μόνον, ἐσέμνυναν.

FRAGMENTA

1. utrum, cum Cottam appetisset, an cum ipse se conaretur occidere, telum e manibus ereptum est? 2. quos educere inuitos in prouinciam non potuit, eos inuitos retinere qui potuit? 3. at enim non ueri simile est tantum scelus M. Cottam esse commentum. Quid? hoc ueri simile est, tantum scelus Oppium esse conatum? 4a. Obicitur Oppio, quod de militum cibariis detraxerit: asperum crimen, sed id contrarium ostendit Cicero, quia iidem accusatores obiecerit Oppio, quod is uoluerit exercitum largiendo corrumpere. 4b. quae proponuntur ... in toto genere actionis intuenda: an sit ... superba, ut in Oppium ex epistula Cottae reum factum. 4c. pro Oppio monet pluribus, ne illud actionis genus in equestrem ordinem admittant. 5. questusque mecum est. 6. Etenim multum posse ad salutem alterius, honori multis, parum potuisse ad exitium probro nemini umquam fuit. 7. O amorem mirum! o beneuolentiam singularem! 8. Infinitum est enumerare, ut Cottae detraxerit auctoritatem ... 9. Cicero, quamquam erat in Cottam grauissime dicturus neque aliter agi P. Oppi causa poterat, longa tamen praefatione excusauit offici sui necessitatem. 10. iudicem nobis praeparamus, cum ... quaedam nobis obsunt et illis prius occurrendum est, ut fecit Cicero pro Oppio contra M. Cottae auctoritatem. 11. misericordiam mouemus, si ab iis nos inpugnari dicimus, quorum auxilio tuti esse deberemus, ut Cicero pro Oppio. 12. senati.

PRO Q. GALLIO

1. Fit clamor, fit conuicium mulierum, fit symphoniae cantus. Videbar mihi uidere alios intrantis, alios autem exeuntis, partim ex uino uacillantis, partim externa ex potatione oscitantis. Versabatur inter hos Gallius unguentis oblitus, redimitus coronis; humus erat inmunda, lutulenta uino, coronis languidulis et spinis cooperta piscium. 2. his autem ludis - loquor enim quae sum ipse nuper expertus - unus quidam poeta dominatur, homo perlitteratus, cuius sunt illa conuiuia poetarum ac philosophorum, cum facit Euripiden et Menandrum inter se, et alio loco Socraten atque Epicurum disserentes, quorum aetates non annis, sed saeculis scimus fuisse disiunctas. Atque his quantos plausus et clamores mouet! multos enim condiscipulos habet in theatro qui simul litteras non didicerunt. 3. qui spurce dictum commemorarent in libera ciuitate. 3a. Cicero narrat de Calidio: "Memini, cum in accusatione sua Q. Gallio crimini dedisset sibi eum uenenum parauisse idque a se esse deprehensum seseque chirographa testificationes indicia quaestiones manifestam rem deferre diceret deque eo crimine accurate et exquisite disputauisset, me in respondendo, cum essem argumentatus quantum res ferebat, hoc ipsum etiam potuisse pro argumento quod ille, cum pestem capitis sui, cum indicia mortis se comperisse manifesto et manu tenere diceret, tam solute egisset, tam leniter, tam oscitanter". 4. tu istuc, M. Calidi, nisi fingeres, sic ageres? praesertim cum ista eloquentia alienorum hominum pericula defendere acerrime soleas, tuum neglegeres? ubi dolor? ubi ardor animi, qui etiam ex infantium ingeniis elicere uoces et querelas solet? nulla perturbatio animi nulla corporis, non frons percussa, non femur; pedis, quod minumum est, nulla supplosio. Itaque tantum abest, ut inflammares nostros animos, somnum isto loco uix tenebamus. 5. ubi accusator †tres pecunias obiecit ..., dum singula inter se conparat, alterum altero Tullius diluit. 6. ego te certo scio omnes logos, qui ludis dicti sunt, animaduertisse. 7. poematorum.

PRO C. MANILIO - TESTIMONIA

Plut. Cic. 9 sq.: Ἔτι δ' ἡμέρας δύο ἢ τρεῖς ἔχοντι τῆς ἀρχῆς αὐτῷ προσήγαγέ τις Μανίλιον εὐθύνων κλοπῆς. ὁ δὲ Μανίλιος οὗτος εὔνοιαν εἶχε καὶ σπουδὴν ὑπὸ τοῦ δήμου, δοκῶν ἐλαύνεσθαι διὰ Πομπήιον· ἐκείνου γὰρ ἦν φίλος. αἰτουμένου δ' ἡμέρας αὐτοῦ, μίαν ὁ Κικέρων μόνην τὴν ἐπιοῦσαν ἔδωκε, καὶ ὁ δῆμος ἠγανάκτησεν, εἰθισμένων τῶν στρατηγῶν δέκα τοὐλάχιστον ἡμέρας διδόναι τοῖς κινδυνεύουσι. τῶν δὲ δημάρχων ἀγαγόντων αὐτὸν ἐπὶ τὸ βῆμα καὶ κατηγορούντων, ἀκουσθῆναι δεηθεὶς εἶπεν, ὅτι τοῖς κινδυνεύουσιν ἀεί, καθ' ὅσον οἱ νόμοι παρείκουσι, κεχρημένος ἐπιεικῶς καὶ φιλανθρώπως, δεινὸν ἡγεῖτο τῷ Μανιλίῳ ταὐτὰ μὴ παρασχεῖν· ἧς οὖν ἔτι μόνης κύριος ἦν ἡμέρας στρατηγῶν, ταύτην ἐπίτηδες ὁρίσαι· τὸ γὰρ εἰς ἄλλον ἄρχοντα τὴν κρίσιν ἐκβαλεῖν οὐκ εἶναι βουλομένου βοηθεῖν. ταῦτα λεχθέντα θαυμαστὴν ἐποίησε τοῦ δήμου μεταβολήν, καὶ πολλὰ κατευφημοῦντες αὐτόν, ἐδέοντο τὴν ὑπὲρ τοῦ Μανιλίου συνηγορίαν ἀναλαβεῖν. ὁ δ' ὑπέστη προθύμως, οὐχ ἥκιστα διὰ Πομπήιον ἀπόντα, καὶ καταστὰς πάλιν ἐξ ὑπαρχῆς ἐδημηγόρησε, νεανικῶς τῶν ὀλιγαρχικῶν καὶ τῷ Πομπηίῳ φθονούντων καθαπτόμενος. Dio XXXVI 44, 1 sq: καὶ μετὰ τοῦτο δίκης τέ τινος τῷ Μαλλίῳ πρὸς τῶν δυνατῶν παρασκευασθείσης, καὶ ἐκείνου (sc. Κικέρωνος) χρόνον τινὰ ἐμποιῆσαι αὐτῇ σπουδάζοντος, τά τε ἄλλα κατ' αὐτοῦ ἔπραττε, καὶ μόλις αὐτόν (ἐστρατήγει γὰρ καὶ τὴν ἡγεμονίαν τοῦ δικαστηρίου εἶχεν) ἐς τὴν ὑστεραίαν ἀνεβάλετο, πρόφασιν ἐπ' ἐξόδῳ τὸ ἔτος εἶναι ποιησάμενος. κἀν τούτῳ δυσχεράναντος τοῦ ὁμίλου ἐσῆλθέ τε ἐς τὸν σύλλογον αὐτῶν, ἀναγκασθεὶς δῆθεν ὑπὸ τῶν δημάρχων, καὶ κατά τε τῆς βουλῆς κατέδραμε καὶ συναγορεύσειν τῷ Μαλλίῳ ὑπέσχετο. καὶ ὁ μὲν ἐκ τούτου τά τε ἄλλα κακῶς ἤκουε καὶ αὐτόμολος ὠνομάζετο, τάραχος δέ τις εὐθὺς ἐπιγενόμενος ἐκώλυσε τὸ δικαστήριον συναχθῆναι. Schol. B In Mil. 22: cum C. Manilius post annum tribunatus sui quem turbulentissime gesserat causam de maiestate dicturus esset accusante Cn. Minucio, id egit, ut per multitudinem conspiratam obsideret eundem Cn. Minucium accusatorem suum. Cui obsesso auxilium tulit adgregata bonorum multitudine L. hic Domitius ad quem loquitur ... Q. Cic. Comment. petit. 51: iam urbanam illam multitudinem et eorum studia, qui contiones tenent, adeptus es in ... Manili causa recipienda. * Hic ego non solum confiteor, uerum etiam profiteor.

PRO C. FVNDANIO

TESTIMONIVM

Q. Cic. Comment. petit. 19: hoc biennio quattuor sodalitates hominum ad ambitionem gratiosissimorum tibi obligasti, C. Fundani, Q. Galli, C. Corneli, C. Orchiui.

FRAGMENTA

1. essetne id, quod Meno nuntiasset. 2. non modo hoc ab Villio Annale, sed uix mehercule a Q. Muttone factum probari potest. 3. (Arcades) se proselenos esse asserunt, id est ante lunam natos, quod ... commemorat ... cum de nobilitate tractaret. 4. descripsistine eius necessarium, nostrum competitorem, istum ipsum cuius nunc studio et gratia tota accusatio ista munita est? 5. commissura. 6. puncta. 7. testem, qui primam eius (Fundani) litteram dicere non possit, inridet.

PRO C. CORNELIO I

TESTIMONIA

Cic. Vatin. 5: ... ueterem meum amicum, sed tamen tuum familiarem defenderim, cum in hac ciuitate oppugnatio soleat, qua tu nunc uteris, nonnumquam, defensio nunquam uituperari. Sed quaero a te cur C. Cornelium non defenderem; num legem aliquam Cornelius contra auspicia tulerit, num Aeliam, num Fufiam legem neglexerit, num consuli uim attulerit, num armatis hominibus templum tenuerit, num intercessorem ui deiecerit, num religiones polluerit, aerarium exhauserit, rem publicam compilarit: tua sunt, tua sunt haec omnia. Cornelio eiusmodi nihil obiectum est: codicem legisse dicebatur; defendebat testibus conlegis suis non se recitandi causa legisse, sed recognoscendi. Constabat tamen Cornelium concilium illo die dimisisse, intercessioni paruisse. Tu uero, cui Cornelio defensio displicet, quam causam ad patronos tuos aut quod os afferes? Quibus iam praescribis quanto illis probro futurum sit, si te defenderint, cum tu mihi Corneli defensionem in maledictis obiciendam putaris. Cic. Brut. 271: P. Cominium Spoletinum quo accusante defendi C. Cornelium, in quo et compositum dicendi genus et acre et expeditum fuit. Val. Max. VIII 5, 4: Q. Metellus Pius, L. M. Luculli, Q. Hortensius, M. Lepidus C. Corneli maiestatis rei quam non onerarunt tantummodo testes salutem sed etiam negantes illo incolumi stare rem publicam posse depoposcerunt? quae decora ciuitatis - pudet referre - umbone iudiciali repulsa sunt. Mart. Cap. V 506: pro Cornelio primo refutata sunt crimina, quae secuta sunt tribunatum, post ad ipsum tribunatum recursus est factus, quae dispositio artificialis, ut diximus, nominatur. Asconius interpolatus in SM post. argum., 14: in hac causa tres sunt quaestiones: prima, cum sit Cornelius reus maiestatis legis Corneliae, utrum certae aliquae res sint ea lege comprehensae quibus solis reus maiestatis teneatur, quod patronus defendit; an libera eius interpretatio iudici relicta sit, quod accusator proponit. Secunda est, an quod Cornelius fecit †ne ca ... maiestais teneatur. Tertia, an minuendae maiestatis animum habuerit. Cic. Orat. 103: (amplificationis) ... quod ... non reperitur genus ... in Corneli (sc. defensione)? Cic. Orat. 108: ipsa illa pro Roscio iuuenilis redundantia multa habet attenuata, quaedam etiam paulo hilariora, ut ... pro Cornelio compluresque aliae. Lact. Inst. VI 2, 15: apud Ciceronem Catulus in Hortensio ... malle se dicit uel unum paruum de officio libellum quam longam orationem pro seditioso homine Cornelio. Corn. Nepos apud Hieron. Contra Ioann. Hierosol. 12: (frustra suspicimus Tullium): refert enim Cornelius Nepos se praesente iisdem paene uerbis, quibus edita est, eam pro Cornelio, seditioso tribuno, defensionem peroratam. Schol. B In Vatin.: probauit nulli displicuisse illam defensionem quam Cornelio susceperit, cum sit non ita multo post consulari honore donatus. Tac. Dial. 39: satis constat C. Cornelium ... et L. Bestiam et P. Vatinium concursu totius ciuitatis et accusatos et defensos, ut frigidissimos quoque oratores ipsa certantis populi studia excitare et incendere potuerint. Quint. IV 4, 8: Est ... proposito ... ratione subiecta, ut "maiestatem minuit C. Cornelius; nam codicem tribunus pl. ipse pro contione legit". Quint. VIII 3, 3 sq.: an in causa Gai Cicero Corneli consecutus esset docendo iudicem tantum et utiliter demum ac latine perspicueque dicendo, ut populus Romanus admirationem suam non adclamatione tantum, sed etiam plausu confiteretur? sublimatas profecto et magnificentia et nitor et auctoritas expressit illum fragorem. Nec tam insolita laus esset prosecuta dicentem, si usitata et ceteris similis fuisset oratio. Atque ego illos credo, qui aderant, nec sensisse quid facerent nec sponte iudicioque plausisse, set uelut mente captos et quo essent in loco ignaros erupisse in hunc uoluptatis adfectum. Quint. VI 5, 10: infinitum est enumerare, ut ... Cornelium ipsa confessionis fiducia eripuerit. Quint. X 5, 13: omnes enim (sc. causae) generalibus quaestionibus constant. Nam quid interest "Cornelius tribunus plebis, quod codicem legerit, reus sit?" an quaeramus: "uioleturne maiestas, si magistratus rogationem suam populo ipse recitarit?". Asc. p. 63, 7: Magno numero sententiarum Cornelius absolutus est. Asc. p. 47, 4: Hanc orationem dixit L. Cotta L. Torquato coss. post annum quam superiores.

ARGVMENTVM

C. Cornelius homo non improbus uita habitus est. Fuerat quaestor Cn. Pompei, dein tr. pl. C. Pisone M. Glabrione coss. biennio ante quam haec dicta sunt. In eo magistratu ita se gessit, ut iusto pertinacior uideretur; alienatus autem a senatu ex hac causa. Rettulerat ad senatum ut, quoniam exterarum nationum legatis pecunia magna daretur usura turpiaque et famosa ex eo lucra fierent, ne quis legatis exterarum nationum pecuniam expensam ferret. Cuius relationem repudiauit senatus et decreuit satis cautum uideri eo S. C. quod ante annos septem et XX L. Domitio C. Caelio coss. factum erat, cum senatus ante pauculos annos ex eodem illo S. C. decreuisset ne quis Cretensibus pecuniam mutuam daret. Cornelius ea re offensus senatui questus est de ea in contione: exhauriri prouincias usuris propter id unum, ut haberent legati unde praesentia munera darent; promulgauitque legem qua auctoritatem senatus minuebat: ne quis nisi per populum legibus solueretur. Quod antiquo quoque iure erat cautum; itaque in omnibus S. C. quibus aliquem legibus solui placebat adici erat solitum ut de ea re ad populum ferretur: sed paulatim ferri erat desitum, resque iam in eam consuetudinem uenerat, ut postremo ne adiceretur quidem in senatus consultis de rogatione ad populum ferenda; eaque ipsa S. C. per pauculos admodum fiebant. Indigne eam Corneli rogationem tulerant potentissimi quique ex senatu, quorum gratia magnopere minuebatur; itaque P. Seruilius Globulus tr. pl. inuentus erat qui C. Cornelio obsisteret. Is, ubi legis ferundae dies uenit et praeco subiciente scriba uerba legis recitare populo coepit, et scribam subicere et praeconem pronuntiare passus non est. Tum Cornelius ipse codicem recitauit. Quod cum improbe fieri C. Piso consul uehementer quereretur tollique tribuniciam intercessionem diceret, graui conuicio a populo exceptus est; et cum ille eos qui sibi intentabant manus prendi a lictore iussisset, fracti eius fasces sunt lapidesque etiam ex ultima contione in consulem dimisit statim. Actum deinde eadem de re in senatu est magnis contentionibus. Tum Cornelius ita ferre rursus coepit, ne quis in senatu legibus solueretur nisi CC adfuissent, neue quis, cum solutus esset, intercederet, cum de ea re ad populum ferretur. Haec sine tumultu res acta est. Nemo enim negare poterat pro senatus auctoritate esse eam legem; sed tamen eam tulit inuitis optimatibus, qui uel per paucos talia S. C. gratificari solebant. Aliam deinde legem Cornelius, etsi nemo repugnare ausus est, multis tamen inuitis tulit, ut praetores ex edictis suis perpetuis ius dicerent: quae res cunctam gratiam ambitiosis praetoribus, qui uarie ius dicere assueuerant, sustulit. Alias quoque complures leges Cornelius promulgauit, quibus plerisque collegae intercesserunt: per quas contentiones totius tribunatus eius tempus peractum est. Sequenti deinde anno M. Lepido L. Volcacio coss., quo anno praetor Cicero fuit, reum Cornelium duo fratres Cominii lege Cornelia de maiestate fecerunt. Detulit nomen Publius, subscripsit Gaius. Et cum P. Cassius praetor decimo die, ut mos est, adesse iussisset, eoque die ipse non adfuisset, seu auocatus propter publici frumenti curam seu gratificans reo, circumuenti sunt ante tribunale eius accusatores a notis operarum ducibus, ita ut mors intentaretur, si mox non desisterent. Quam perniciem uix effugerunt interuentu consulum qui aduocati reo descenderant. Et cum in scalas quasdam Cominiii fugissent, clausi in noctem ibi se occultauerunt, deinde per tecta uicinarum aedium profugerunt ex urbe. Postero die, cum P. Cassius adsedisset et citati accusatores non adessent, exemptum nomen est de reis Corneli; Cominii autem magna infamia flagrauerunt uendidisse silentium magna pecunia. Sequente deinde anno L. Cotta L. Torquato coss., quo haec oratio a Cicerone praetura nuper peracta [praetore] dicta est, cum prima pars ... Manilius, qui iudicium per operarum duces turbauerat, deinde quod ex S. C. ambo consules aderant et praesidebant ei iudicio, non respondisset absensque esset damnatus, recreauit se Cominius, ut infamiam acceptae pecuniae tolleret, ac repetiit Cornelium lege maiestatis. Res acta est magna expectatione. Paucos autem e comitibus Cornelius perterritus Manili exitu recenti in iudicium adhibuit, ut ne clamor quidem ullus ab aduocatis eius oriretur. Dixerunt in eum infesti testimonia principes ciuitatis, qui plurimum in senatu poterant: Q. Hortensius, Q. Catulus, Q. Metellus Pius, M. Lucullus, M. Lepidus. Dixerunt autem hoc: uidisse se cum Cornelius in tribunatu codicem pro Rostris ipse recitaret, quod ante Cornelium nemo fecisse existimaretur. Volebant uideri se iudicare eam rem magnopere ad crimen imminutae maiestatis tribuniciae pertinere; etenim prope tollebatur intercessio, si id tribunis permitteretur. Non poterat orator negare id factum esse: is eo confugit, ut diceret non ideo, quod lectus sit codex a tribuno, imminutam esse tribuniciam potestatem. Qua uero arte et scientia orationis, ita ut et dignitatem clarissimorum ciuium contra quos dicebat non uiolaret, et tamen auctoritate eorum laedi reum non pateretur, quantaque moderatione rem tam difficilem aliis tractauerit, lectio ipsa declarabit. Adiumentum autem habuit quod, sicut diximus, Cornelius praeter destrictum propositum animi aduersus principum uoluntatem cetera uita nihil fecerat quod magnopere inprobaretur; praeterea quod et ipse Globulus qui intercesserat aderat Cornelio, et - quod ipsum quoque diximus - quod Cornelius Pompei Magni quaestor fuerat, apud duas partes reo proderat equitum R. et tribunorum aerariorum et ex tertia quoque parte senatorum apud plerosque exceptis iis qui erant familiares principum ciuitatis. Res acta est magno conuentu, magnaque expectatione quis euentus iudici futurus esset, quoniam et a summis uiris dici testimonia et id quod ei dicerent confiteri reum animaduertebant. Extat oratio Comini accusatoris, quam sumere in manus est aliquod operae pretium, non solum propter Ciceronis orationes quas pro Cornelio habemus, sed etiam propter semet ipsam. Cicero, ut ipse significat, quadriduo Cornelium defendit: quas actiones contulisse eum in duas orationes appare[a]t. Iudicium id exercuit Q. Gallius praetor. Plin. Ep. I 20, 8: (Cicero ait se) pro C. Cornelio quadriduo egisse, ne dubitare possimus quae per plures dies (ut necesse erat) latius dixerit, postea recisa ac repurgata in unum librum, grandem quidem, unum tamen, coartasse.

FRAGMENTA

1. Si umquam ulla fuit causa, iudices, in qua initio dicendi finxit se a diis peter, quod a iudicibus postulabat. et ... nam primum omnium tempore infestissimo causam dicimus. 2. ut ab Ioue optumo maxumo ceterisque diis deabusque omnibus opem et auxilium petam. 3. Vnde igitur ordiar? an ab ipsa lege? 4. eiusmodi mihi duos laqueos in causa esse propositos, ut, si me altero expedissem, tenerer altero. 5. ubi quaeritur quid sit maiestatem minuere, tractat: quod malam legem tulit, quod legendo codicem intercessionem sustulit, quod seditionem fecit. 6. Maiestas est in imperi atque in nominis populi Romani dignitate, quam minuit is qui per uim multitudinis rem ad seditionem uocauit. 7. maiestatem minuit C. Cornelius: nam codicem tribunus pl. ipse pro contione legit. 8. Postulatur apud me praetorem primum de pecuniis repetundis. Prospectat uidelicet Cominius quid agatur: [uidet] homines faeneos in medium ad temptandum periculum proiectos. 9. Quid? Metellus summa nobilitate ac uirtute, cum bis iurasset, semel priuatim, iterum lege, nonne priuatim patris, publice legis religione deiectus est? ratione an ui? at utrimque omnem suspicionem animi tollit et C. Curionis uirtus ac dignitas et Q. Metelli spectata adulescentia, ad summam laudem omnibus rebus ornata. 10. Legem, inquit, de libertinorum suffragiis Cornelius C. Manilio dedit. Quid est hoc "dedit"? Adtulit? an rogauit? an hortatus est? Adtulisse ridiculum est quasi legem aliquam aut ad scribendum difficilem aut ad excogitandum reconditam: quae lex paucis his annis non modo scripta, sed etiam lata esset. 11. In quo cum multa reprehensa sint tum inprimis celeritas actionis. 12. Petiuit tamen a me praetor maxima contentione, ut causam Manili defenderem. 13. Aperui forem scalarum. 14. conrepsit in scalas. 15. latet in scalis tenebrosis Cominius. 16. das enim mihi facultatem eos qui tum adfuerint Cornelio nominandi. 17. Quid, quod ne cum iis quidem expertus es, quos duces operarum fuisse dixisti? 18. Nam cum is tr. pl. duas leges in eo magistratu tulisset, unam perniciosam, alteram egregiam, quod malum uisum est rem p. non laesit, sed ab illo ipso tr. abiectum est; bonum autem quod excogitauit de summa re p., manet et †in uestri ordina ... dis fuit. 19. Aliis ille in illum furorem magnis hominibus auctoribus impulsus est, qui aliquod institui exemplum disturbandorum iudiciorum rei p. perniciosissimum, temporibus suis accomodatissimum, meis alienissimum rationibus cupiuerunt. 20-21. possum dicere hominem summa prudentia spectatum, C. Cottam, de suis legibus abrogandis ipsum ad senatum rettulisse; possum etiam eiusdem Cottae legem de iudiciis priuatis anno post quam lata sit a fratre eius abrogatam. 22. Legem Liciniam et Muciam de ciuibus redigundis uideo constare inter omnis, quamquam duo consules omnium quos nos uidimus sapientissimi tulissent, non modo inutilem, sed perniciosam rei p. fuisse. 23. qui eloquentia ceteris antecellit. 24. Quattuor omnino genera sunt, iudices, in quibus per senatum more maiorum statuatur aliquid de legibus. Vnum est huiusmodi: placere legem abrogari; ut Q. Caecilio M. Iunio coss., quae leges rem militarem impedirent, ut abrogarentur. 25. tertium est de legum obrogationibus, quo de genere persaepe S. C. fiunt, ut nuper de ipsa lege Calpurnia, quo derogaretur. 26. quartum: quae lex lata esse dicatur, ea non uideri populum teneri; ut L. Marcio Sex. Iulio coss. de legibus Liuiis. 27. P. Africanus ille superior dicitur non solum a sapientissimis hominibus qui tum erant, uerum etiam a se ipso saepe accusatus esse quod, cum consul esset cum Ti. Longo, passus esset tum primum a populari consessu senatoria subsellia separari. 28. ex promulgatione trinum nundinum dies ad ferendum potestasque uenisset. 29. codicem attigit. 30. Est uniquoique ius uetandi, cum ea feratur, quamdiu quibus ius est suffragi ferundi transferuntur: id est dum recitatur lex, dum priuati dicunt, dum summouetur populus, dum sitella defertur, dum aequantur sortes, dum sortitio fit, et si qua sunt alia huius generis. 31. Vnum tamen, quod hoc ipso tr. pl. factum est, praetermittendum non uidetur: Neque enim maius est leger codicem, cum intercedatur, quam sitellam ipsum cum ipso intercessore deferre, nec grauius incipere ferre quam perferre, nec uehementius ostendere se laturum inuito collega quam ipsi collegae magistratum abrogare, nec criminosius tribus ad legem accipiendam quam ad collegam reddendum priuatum intro uocare: quae uir fortis, huius collega, A. Gabinius, in re optima fecit omnia; neque, cum salutem populo R. atque omnibus gentibus finem diuturnae [cupiditatis] turpitudinis et seruitutis afferret, passus est plus unius collegae sui quam uniuersae ciuitatis uocem ualere et uoluntatem. 32. at enim de corrigenda lege rettulerunt. 33. nihil senatui detraxisse Cornelium. 34. Idem, nisi haec ipsa lex quam C. Cornelius tulit obstitisset, decreuissent id quod palam iam isti defensores iudiciorum pugnauerunt: senatui non placere id iudicium de Sullae bonis fieri. Quam ego causam longe aliter praetor in contione defendi, cum id dicerem quod idem iudices postea statuerunt: iudicium aequiore tempore fieri oportere. 35. refertum tribuniciis legibus, exhaustum a quibus sit, ipsi sciunt. 36. Antea uero quam multarum rerum iudicia sublata sint, et quia scitis praetereo et ne quem in iudicium oratio mea reuocare uideatur. 37. non Cn. Dolabella C. Volcacium, honestissimum uirum, communi et cotidiano iure priuasset ... 38. non denique homo illorum et uita et prudentia longe dissimilis, sed tamen nimis in gratificando iure liber, L. Sisenna, bonorum Cn. Corneli possessionem ex edicto suo P. Scipioni, adulescenti summa nobilitate, eximia uirtute praedito, non dedisset. 39. cur nunc redeant, si tunc gratiae concesserint. 40. (repugnat,) ut diuisores, quos honoris sui ministros esse uoluerat, lege ambitus uellet affligere. 41. Quare cum haec populus R. uideret et cum a tribunis pl. doceretur, nisi poena accessisset in diuisores, extingui ambitum nullo modo posse, legem hanc Corneli flagitabat, illam quae ex S. C. ferebatur repudiabat, idque e re p., ut docti sumus duorum consulum designatorum calamitate ... 42. ... ut spectaculum illud [duorum designatorum consulum calamitatis] re et tempore salubre ac necessarium, genere et exemplo miserum ac funestum uideremus. 43. circumitis rostris eicerentur lapidibus homines. 44. replicate, ipsa sunt; legite, ut legebatis: hinc intellegetis nulla tenuissima suspicione describi aut significari Cornelium. 45. Quid ego nunc tibi argumentis respondeam posse fieri ut alius aliqui Cornelius sit qui habeat Philerotem seruum; uulgare nomen esse Philerotis, Cornelios uero ita multos, ut iam etiam collegium constitutum sit? 46. At enim extremi ac difficillimi temporis uocem illam, C. Corneli, consulem mittere coegisti: qui rem p. saluam esse uellent, ut ad legem accipiendam adessent. 47. Cominius autem - tametsi ignoscite mihi iudices. In quo est et illa ... digressio: abit enim causa in laudes Cn. Pompei. 48. Aiunt uestros animos propter illius tr. pl. temeritatem posse adduci ut omnino a nomine illius potestatis abalienentur; qui restituerunt eam potestatem, alterum nihil unum posse contra multos, alterum longe abesse. 49. Tanta igitur in illis uirtus fuit, ut anno XVI post reges exactos propter nimiam dominationem potentium secederent, leges sacratas ipsi sibi restituerent, duo tribunos crearent, nontem illum trans Anienem, qui hodie Mons Sacer nominatur, in quo armati consederant, aeternae memoriae causa consecrarent. Itaque auspicato postero anno [X] tr. pl. comitiis curiatis creati sunt. 49b. Reliqua pars huius loci, quae pertinet ad secundam constitutionem tribunorum et decemuirorum finitum imperium, et breuiter et aperte ab ipso dicitur. 50. Tum interposita fide per tres legatos, amplissimos uiros, Romam armati reuertuntur. In Auentino consederunt; inde armati in Capitolium uenerunt; decem tr. pl. per pontificem, quod magistratus nullus erat, creauerunt. 51. Etiam haec recentiora praetereo: Porciam, principium iustissimae libertatis; Cassiam, qua lege suffragiorum uis potestasque conualuit; alteram Cassiam, quae populi iudicia firmauit. 52. Qui non modo cum Sulla, uerum etiam illo mortuo semper hoc per se summis opibus retinendum putauerunt, inimicissimi C. Cottae fuerunt, quod is consul paulum tribunis pl. non potestatis, sed dignitatis addidit. 53. Quamdiu quidem hoc animo erga uos illa plebs erit quo se ostendit esse, cum legem Aureliam, cum Rosciam non modo accepit, sed etiam efflagitauit. 54. Memoria teneo, cum primum senatores cum equitibus Romanis lege Plotia iudicarent, hominem dis ac nobilitati perinuisum, Cn. Pompeium, causam lege Varia de maiestate dixisse. 55. satius hominem miserum atque innocentem eripi p. R., expelli patria, diuelli a suis. 56. sed ab urbe dierum a fuerunt iter complurium. 57. quod enim mihi certamen est cum accusatore aut contentio? 58. facite ut facitis, qui ad causam adestis. 59. demi medius fidius de his ornamentis aliquantum malim. 60. quae intermissa compluris annos ... 61. coeptum igitur per eos, qui agi uolebant, desitum est per hunc, qui decessit. 62. num alicui gratificabatur aut homini aut ordini?

PRO C. CORNELIO II

1. Pugnem aperte contra nobilissimorum hominum uoluntates? studia, consilia cogitationesque eorum aperiam? 2. O callidos homines, o rem excogitatam, o ingenia metuenda .... diximus ... testis dare uolumus ... quem, quaeso, nostrum fefellit ita uos esse facturos? 3. Num in eo qui sint hi testes haesitatis? ego uobis edam: duo reliqui sunt de consularibus, inimici tribuniciae potestatis; pauci praeterea adsentatores eorum atque adseculae subsequuntur. 4. Hic mos iam apud illos antiquos et barbatos fuit, ut persequerentur populares. 5. Sed si familiariter ex Q. Catulo, sapientissimo uiro atque humanissimo, uelim quaerere: utrius tandem tibi tribunatus minus probari potest, C. Corneli, an - non dicam P. Sulpici, non L. Saturnini, non Gai Gracchi, non Tiberi, neminem quem isti seditiosum existimant nominabo; sed auunculi tui ** Catule, clarissimi patriaeque amantissimi uiri? quid mihi tandem responsurum putatis? 6. Quid, auunculus tuus, clarissimus uir, clarissimo patre, auo, maioribus, credo, silentio, fauente nobilitate, nullo intercessore comparato populo Romano dedit et potentissimorum hominum collegiis eripuit cooptandorum sacerdotum potestatem. 7. Quid? idem Domitius M. Silanum, consularem hominem, quem ad modum tr. pl. uexauit? 8. Haec est controuersia eius modi, ut mihi probetur tr. pl. Cn. Domitius, Catulo M. Terpolius. 9. Neque me diuitiae mouent, quibus omnis Africanos et Laelios multi uenalicii mercatoresque superarunt, neque uestis aut caelatum aurum et argentum, quo nostros ueteres Marcellos Maxumosque multi eunuchi e Syria Aegyptoque uicerunt, neque uero ornamenta ista uillarum quibus L. Paulum et L. Mummium, qui rebus his Vrbem Italiamque omnem referserunt, ab aliquo uideo perfacile Deliaco aut Syro potuisse superari. 10. quid me apud equites Romanos offendisse dicebant? 11. si uos huius fortunas paucorum odio adiudicaueritis. 12. ad miserrimum crudelissimumque dominatum dedi patiamini. 13. quam diligentes libertatis uos oporteat esse. 14. ne fraudi sit ei qui populum ad contentionem uocarit. 15. qui commodis popoli Romani lingua dumtaxat ac uoluntate consuluit. 16. quis tam abundans copiis? 17. expelleret a dispensantibus. 18. quare hominem inpugnare non desinunt, nisi remotis ministratoribus.

INCERTA

1. misericordiam mouemus ... cum alicuius calamitates commemoramus, cum magnitudinem periculi ostendimus, sicuti pro Cornelio Cicero. 2. (Cicero) pro Cornelio equorum ... usus est similitudine. 3. infinitum est enumerare, ut ... Cornelium ipsa confessionis fiducia eripuerit.

DE REGE ALEXANDRINO

TESTIMONIA

Suet. Caes. II: Conciliato populi fauore temptauit per partem tribunorum ut sibi Aegyptus prouincia plebi scito daretur, nanctus extraordinari imperi occasionem, quod Alexandrini regem suum, socium atque amicum a Senatu appellatum, expulerant resque uulgo inprobabatur. Nec obtinuit aduersante optimatium factione. Fortunat. RL. 115, I: omnis partitio qualis est? aut nostra, quae proegoumene diaireis dicitur, aut aduersarii, quae anankaia diaireis nominatur, aut communis, quae mikte potest dici, ut Cicero de rege Alexandrino. Adn. super Lucan. VIII, 518: (iam crimen habemus purgandum gladio quod nobis sceptra senatus te suadente dedit, uotis tua fouimus arma): Pompeius prior egit hac causa, ut huic (sc. Ptolemaeo) traderetur imperium post patris mortem; postea Cicero, quae oratio inscribitur "De rege Alexandrino". Hoc ergo dicit: gladio hoc crimen purgare debemus, ne uideamur huic aliquando fauisse, quod nobis hoc suadente senatus imperium dedit.

FRAGMENTA

1. Vt rapiat, ut latrocinetur. 2. Si hercle in nostris rebus tam acres ad pecuniam, tam adtenti, tam auari soleremus esse. 3. Sed tamen quae sunt nostra iudicia. 4. Debent esse modestissima, quoniam quidem est hoc summi imperi nosmet ipsos de nostris rebus iudicare. 5. qui ex hereditate tanta unum solum nomen agnouerimus. 6. sic est iusta causa belli, sicuti Crassus commemorauit cum Iugurtha fuisse. 7. Non patiar hanc exaudiri uocem huius imperi: "Ego te, nisi das aliquid, hostem, si quid dederis, socium et amicum iudicabo". 8. Cum ille rex sit interfectus, hunc puerum in Syria fuisse. 9. Atque illud etiam constare uideo: regem illum, cum reginam sororem suam, caram acceptamque populo, manibus suis trucidasset, interfectum esse impetu multitudinis. 10. difficilis ratio belli gerundi, at plena fidei, plena pietatis. 11. Canopitarum exercitum. 12. in hypophoris quae cauenda sunt? ne plenae et copiosae ponantur. Quod tamen aliquando facimus ..., si discrepans aliquid ostendamus, ut de rege Alexandrino. 13. tes Aigyptou de tas prosodous en tini logoi Kikeron phrazei phesas kat'eniauton toi tes Kleopatras patri toi Auletei prospheresthai phoron talanton myrion dischilion pentakosion.

IN SENATV IN TOGA CANDIDA CONTRA C. ANTONIVM ET L. CATILINAM COMPETITORES

TESTIMONIA

Quint. III 7, 2: editi in competitores, in L. Pisonem, in Clodium et Curionem libri uituperationem continent et tamen in senatu loco sunt habiti sententiae. Asc. 64, 4: Haec oratio dicta est L. Caesare C. Figulo coss. post annum quam pro Cornelio dixerat.

ARGVMENTVM

Sex competitores in consulatus petitione Cicero habuit, duos patricios: P, Sulpicium Galbam, L. Sergium Catilinam; quattuor plebeios, ex quibus duos nobiles: C. Antonium, M. Antoni oratoris filium, L. Cassium Longinum, duos qui tantum non primi ex familiis suis magistratum adepti erant: Q. Cornificium et C. Licinium Sacerdotem. Solus Cicero ex competitoribus equestri erat loco natus; atque in petitione patrem amisit. Ceteri eius competitores modeste se gessere, uisique sunt Q. Cornificius et Galba sobrii sancti uiri, Sacerdos nulla improbitate notus; Cassius, quamuis stolidus tum magis quam improbus uideretur, post paucos menses in coniuratione Catilinae esse eum apparuit ac cruentissimarum sententiarum fuisse auctorem. Itaque hi quattuor prope iacebant; Catilina autem et Antonius, quamquam omnium maxime infamis ‹eorum› uita esset, tamen multum poterant. Coierant enim ambo ut Ciceronem consulatu deicerent, adiutoribus usi firmissimis M. Crasso et C. Caesare. Itaque haec oratio contra solos Catilinam et Antonium est. Causa orationis huiusmodi in senatu habendae Ciceroni fuit quod, cum in dies licentia ambitus augeretur propter praecipuam Catilinae et Antoni audaciam, censuerat senatus ut lex ambitus aucta etiam cum poena ferretur; ei[quo]que rei Q. Mucius Orestinus tr. pl. intercesserat. Tum Cicero grauiter senatu intercessionem ferente surrexit atque in coitionem Catilinae et Antoni inuectus est ante dies comitiorum paucos. Asc. 72, 17: Huic orationi Ciceronis et Catilina et Antonius contumeliose responderant, quod solum poterant inuecti in nouitatem eius. Feruntur quoque orationes nomine illorum editae, non ab ipsis scriptae, sed ab Ciceronis obtrectatoribus: quas nescio an satius sit ignorare. Ceterum Cicero consul omnium consensu factus est: Antonius pauculis centuriis Catilinam superauit, cum ei propter patris nomen paulo speciosior manus suffragata esset quam Catilinae. Quint. IX 3, 94: ... est apud C. Antonium: "sed neque accusatorem eum metuo, quod sum innocens, neque competitorem uereor, quod sum Antonius, neque consulem spero, quod est Cicero".

FRAGMENTA

1. Dico, P. C., superiore nocte cuiusdam hominis nobilis et ualde in hoc largitionis quaestu noti et cogniti domum Catilinam et Antonium cum sequestribus suis conuenisse. 2. Quem enim aut amicum potest habere is qui tot ciues trucidauit, aut clientem qui in sua ciuitate cum peregrino negauit se iudicio aequo certare posse? 3. nec Senatum respexit, cum grauissimis uestris decretis absens notatus est. 4. In iudiciis quanta uis esset didicit, cum est absolutus: si aut illud iudicium aut illa absolutio nominanda est. 5. Nescis me praetorem primum esse factum, te concessione competitorum et conlatione centuriarum et meo maxime beneficio ex postremo in tertium locum esse subiectum? 6. Te tamen, Q. Muci, tam male de populo Romano existimare moleste fero, qui hesterno die me esse dignum consulatu negabas. Quid? populus R. minus diligenter sibi constituet defensorem quam tu tibi? Cum tecum furti L. Calenus ageret, me potissimum fortunarum tuarum patronum esse uoluisti. Cuius tu studium et consilium in tua turpissima causa delegisti, hunc honestissimarum rerum defensorem populus R. auctore te repudiare potest? Nisi forte hoc dicturus es te, quo tempore cum L. Caleno furti depectus sis, eo tempore in me tibi parum esse auxili uidisse. 7. Stupris se omnibus ac flagitiis contaminauit, caede nefaria cruentauit, diripuit socios, leges, quaestiones, iudicia uiolauit. 8. Quid ego ut uiolaueris prouinciam praedicem? Nam ut te illic gesseris non audeo dicere, quoniam absolutus es. Mentitos esse equites R., falsas fuisse tabellas honestissimae ciuitais existimo, mentitum Q. Metellum Pium. mentitam Africam: uidisse aliud nescio quid illos iudices, qui te innocentem iudicarunt. O miser qui non sentias illo iudicio te non absolutum, uerum ad aliquod seuerius iudicium ac maius supplicium reseruatum! 9. Quod caput etiam tum plenum animae et spiritus ad Sullam usque ab Ianiculo ad aedem Apollinis manibus ipse suis detulit. 10. Populum uero, cum inspectante populo collum secuit hominis maxime popularis, quanti faceret ostendit. 11. Me qua amentia inductus sit ut contemneret, constituere non possum. Vtrum aequo animo laturum putauit? At in suo familiarissimo uiderat me ne aliorum quidem iniurias mediocriter posse ferre. 12. Alter pecore omni uendito et saltibus prope addictis pastores retinet, ex quibus ait se cum uelit subito fugitiuorum bellum excitaturum. 13. Alter induxit eum quem potuit, ut repente gladiatores populo non debitos polliceretur; eos ipse consularis candidatus perspexit et legit et emit: praesente populo R. factum est. 14. Quam ob rem augete etiam mercedem, si uultis, Q. Muci, ut perseueret legem impedire, ut copit senatus consultum; sed ego ea lege contentus sum, qua duos consules designatos uno tempore damnari uidimus. 15. Atque ut istum omittam in exercitu Sullano praedonem, in introitu gladiatorem, in uictoria quadrigarium. 16. Te uero, Catilina, consulatum sperare aut cogitare non prodigium atque portentum est? Ex quibus enim petis? A principibus ciuitatis? qui tibi, cum L. Volcacio cos. in consilio fuissent, ne petendi quidem potestatem esse uoluerunt. A senatoribus? qui te, auctoritate sua spoliatum ornamentis omnibus, uinctum paene Africanis oratoribus tradiderunt. Ab equestri ordine? quem trucidasti. A plebe? cui spectaculum eius modi tua crudelitas praebuit, ut te nemo sine gemitu ac recordatione luctus aspicere possit. 17. Quid tu potes in defensione tua dicere, quod illo non dixerint? At illi multa dixerunt quae tibi dicere non licebit. 18. Denique illi negare potuerunt et negauerunt: tu tibi ne infitiandi quidem impudenter locum reliquisti. Quare praeclara dicentur iudicia tulisse, si, qui infitiantem Luscium condemnarunt, Catilinam absoluerint confitentem. 19. Hanc tu habes dignitatem qua fretus me contemnis et despicis, an eam quam reliqua[m] uita es cosecutus? Cum ita uixisti, ut non esset locus tam sanctus quo[d] non aduentus tuus, etiam cum culpa nulla subesset, crimen afferret. 20. Cum deprehendebare in adulteriis, cum deprehendebas adulteros ipse, cum ex eodem stupro tibi et uxorem et filiam inuenisti. 21. Quid ego ut uiolaueris prouinciam praedicem, cuncto populo R. reclamante ac resistente? nam ut te illic gesseris non audeo dicere, quoniam absolutus es. 22. Praetereo nefarium illum conatum tuum et paene acerbum et luctuosum rei publicae diem, cum Cn. Pisone socio, ne quem alium nominem, caedem optimatum facere uoluisti. 23. An oblitus es te ex me, cum praeturam peteremus, petisse ut tibi primum locum concederem? Quod cum saepius ageres et impudentius a me contenderes, meministi me tibi respondere impudenter te facer, qui id a me peteres quod a te Boculus nunquam impetrasset. 24. Qui posteaquam illo quo conati erant Hispaniensi pugiunculo neruos incidere ciuium R. non potuerunt, duas uno tempore conantur in rem p. sicas destringere. 25. Hunc uos scitote Licinium gladiatorem iam immisisse capillum Catilinae †iudic. qua Q. ue† Curium, hominem quaestorium.

CVM A LVDIS CONTIONEM AVOCAVIT

TESTIMONIA

Cic. Att. II I, 3 (m. Iunio [a. 60 a. C.]): oratiunculas autem et quas postulas et pluris etiam mittam, quoniam quidem ea quae nos scribimus adulescentulorum studiis excitati te etiam delectant. Fuit enim mihi commodum, quod in eis orationibus quae Philippicae nominantur enituerat ciuis ille tuus Demosthenes et quod se ab hoc refractariolo iudiciali dicendi genere abiunxerat, ut semnoteros et politikoteros uideretur, curare ut meae quoque essent orationes quae consulares nominarentur, quarum ... tertia de Othone ... quinta de proscriptorum filiis ... hoc totum soma curabo ut habeas: et quoniam te cum scripta tum res meae delectant, isdem ex libris perspicies et auqe gesserim et quae dixerim; aut ne poposcisses: ego enim tibi me non offerebam. Plin. N. H. VII 117: (sed quo te, M. Tulli, piaculo taceam quoue maxime excellentem insigni praedicem?) ... te suadente Roscio theatralis auctore legis ignouerunt notatasque se discrimine sedis aequo animo tulerunt, te orante proscriptorum liberos honores petere puduit ... Plut. Cic. 13: δεῖγμα δ' αὐτοῦ τῆς περὶ τὸν λόγον χάριτος καὶ τὸ παρὰ τὰς θέας ἐν τῇ ὑπατείᾳ γενόμενον. τῶν γὰρ ἱππικῶν πρότερον ἐν τοῖς θεάτροις ἀναμεμειγμένων τοῖς πολλοῖς καὶ μετὰ τοῦ δήμου θεωμένων ὡς ἔτυχε, πρῶτος διέκρινεν ἐπὶ τιμῇ τοὺς ἱππέας ἀπὸ τῶν ἄλλων πολιτῶν Μᾶρκος Ὄθων στρατηγῶν, καὶ κατένειμεν ἰδίαν ἐκείνοις θέαν, ἣν ἔτι καὶ νῦν ἐξαίρετον ἔχουσι. τοῦτο πρὸς ἀτιμίαν ὁ δῆμος ἔλαβε, καὶ φανέντος ἐν τῷ θεάτρῳ τοῦ Ὄθωνος ἐφυβρίζων ἐσύριττεν, οἱ δ' ἱππεῖς ὑπέλαβον κρότῳ τὸν ἄνδρα λαμπρῶς· αὖθις δ' ὁ δῆμος ἐπέτεινε τὸν συριγμόν, εἶτ' ἐκεῖνοι τὸν κρότον. ἐκ δὲ τούτου τραπόμενοι πρὸς ἀλλήλους ἐχρῶντο λοιδορίαις, καὶ τὸ θέατρον ἀκοσμία κατεῖχεν. ἐπεὶ δ' ὁ Κικέρων ἧκε πυθόμενος, καὶ τὸν δῆμον ἐκκαλέσας πρὸς τὸ τῆς Ἐνυοῦς ἱερὸν ἐπετίμησε καὶ παρῄνεσεν, ἀπελθόντες εἰς τὸ θέατρον αὖθις ἐκρότουν τὸν Ὄθωνα λαμπρῶς, καὶ πρὸς τοὺς ἱππέας ἅμιλλαν ἐποιοῦντο περὶ τιμῶν καὶ δόξης τοῦ ἀνδρός.

FRAGMENTA

1. Cerealia, Floralia ludosque Apollinares deorum immortalium esse, non nostros. 2. Illam orationem quis est qui non legerit, in qua populum Romanum obiurgat, quod Roscio gestum agente tumultuarit?

DE PROSCRIPTORVM LIBERIS - TESTIMONIA

Cic. In Pis. 4: ego adulescentes bonos et fortes, sed usos ea condicione fortunae ut, si essent magistratus adepti, rei publicae statum conuulsuri uiderentur, meis inimicitiis, nulla senatus mala gratia comitiorum ratione priuaui. Plut. Cic. 12: Καὶ τὰ μὲν περὶ Κατιλίναν ἔμελλεν ἔτι, τοὺς πολλοὺς λανθάνοντα, προάγωνες δὲ μεγάλοι τὴν Κικέρωνος ὑπατείαν ἐξεδέξαντο. τοῦτο μὲν γὰρ οἱ κεκωλυμένοι κατὰ τοὺς Σύλλα νόμους ἄρχειν, οὔτ' ἀσθενεῖς ὄντες οὔτ' ὀλίγοι, μετιόντες ἀρχὰς ἐδημαγώγουν, πολλὰ τῆς Σύλλα τυραννίδος ἀληθῆ μὲν καὶ δίκαια κατηγοροῦντες, οὐ μὴν ἐν δέοντι τὴν πολιτείαν οὐδὲ σὺν καιρῷ κινοῦντες, τοῦτο δὲ νόμους εἰσῆγον οἱ δήμαρχοι πρὸς τὴν αὐτὴν ὑπόθεσιν, κτλ. * Quid enim crudelius quam homines honestis parentibus ac maioribus natos a re publica summoueri? Itaque durum id esse summus ille tractandorum animorum artifex confitetur, sed ita legibus Syllae cohaerere statum ciuitatis affirmat, ut his solutis stare ipsa non possit. Consecutus itaque est, ut aliquid eorum quoque causa uideretur facere, contra quos diceret.

CONTRA CONTIONEM Q. METELLI

TESTIMONIA

Cic. Att. I 13, 5 (VI kal. Febr. [a. 62 a. C.]): in illam orationem Metellinam addidi quaedam; liber tibi mittetur, quoniam te amor nostri philorhetora reddidit. Schol. G In Catil. IV 10 p. 289, II: Q. Metellus in quem postea dixit [et est Metelliana oratio], ... Gell. XVIII 7, 9: ... id autem quod potissimum expetebat (sc. Fauorinus), "contionem" esse dictam pro uerbis et oratione, docui titulo Tulliani libri, qui a M. Cicerone inscriptus est "contra contionem Q. Metelli", quo nihil profecto significatur aliud, quam ipsa quae a Metello dicta est, oratio.

FRAGMENTA

1. ... Vbi uis uel in ipsa consistere? sic enim, ut opinor, insequar fugientem, quoniam congredi non licet cum resistente. 2. escendi in contionem, concursus est populi factus. 3. Qui indicabantur, eos uocari, custodiri, ad senatum adduci iussi: senatum [si] interposui. Et totus hic locus talis est. 4. Qui animum hostilem habet, et cuius facta hostilia sunt et cetera. 5. Permulsa atque recreata est. 6. Nisi eorum exitio non requieturam.

INCERTA

7. Vestrum iam hic factum deprehenditur, patres conscripti, non meum, ac pulcherrimum quidem factum; uerum, ut dixi, non meum, sed uestrum. 8. Dediderim periculis omnibus, obtulerim insidiis, obiecerim inuidiae: uos enim statuistis, uos sententiam dixistis, uos iudicastis. 9. Quaero ab inimicis, sintne haec inuestigata comperta [id est patefacta], sublata [delata] extincta per me.

IN SENATV DE CONSVLATV SVO - TESTIMONIA

Cic. Att. I 14, 2 sqq. (Id. Febr. a. 61 a. C.): tum Pompeius μάλ' ἀριστοκρατικῶς locutus est senatusque auctoritatem sibi omnibus in rebus maximi uideri semperque uisum esse respondit et id multis uerbis postea Messala consul in senatu de Pompeio quaesiuit, quid de religione et de promulgata rogatione sentiret: locutus ita est in senatu, ut omnia illius ordinis consulta genikos laudaret, mihique ut adsedit dixit se putare satis ab se etiam de istis rebus esse responsum. Crassus, postea quam uidit illum excepisse laudem ex eo quod suspicarentur homines ei consulatum meum placere, surrexit ornatissimeque de meo consulatu locutus est, ut ita diceret se quod esset senator, quod ciuis, quod liber, quod uiueret mihi acceptum referre; quotiens coniugem, quotiens domum, quotiens patriam uideret, totiens se beneficium meum uidere. Quid multa? Totum hunc locum quem ego uarie meis orationibus, quarum tu Aristarchus es, soleo pingere de flamma, de ferro - nosti illas lekythous - ualde grauiter pertexuit. Proximus Pompeio sedebam: intellexi hominem moueri, utrum Crassum inire eam gratiam quam ipse praetermisisset, an esse tantas res nostras quae tam libenti senatu laudarentur, ab eo praesertim qui mihi laudem illam eo minus deberet, quod meis omnibus litteris in Pompeiana laude perstrictus esset ... ego autem ipse, di boni, quo modo eneperpereusamen nouo auditori Pompeio. Si unquam mihi periodoi, si karpoi, si enthymemata, si kataskeuai suppeditauerunt, illo tempore. Quid multa? clamores. Etenim haec erat hypothesis: de grauitate ordinis, de equestri concordia, de consensione Italiae, de intermortuis reliquiis coniurationis, de uilitate, de otio. Nosti iam in hac materia sonitus nostros: tanti fuerunt, ut ego eo breuior sim quod eos usque istinc aexauditos putem. Romanae autem se res sic habent: senatus Areios pagos. Nihil constantius, nihil seuerius, nihil fortius. Cic. Orat. 210: adhibenda est igitur numerosa oratio, si aut laudandum est aliquid ornatius, ut nos ... in senatu de consulatu meo. ho Kikeron nyktor phesi ton krasson aphikesthai pros auton epistolen komizonta ta peri ton Katilinan exegoumenen, hos ede bebaiounta ten synomosian.

IN P.CLODIVM ET C.CVRIONEM

TESTIMONIA

Cic. Att. I 16. I-II [m. Maio a. 61 a. C.]: Quaeris ex me quid acciderit de iudicio, quod tam praeter opinionem omnium factum sit, et simul uis scire quo modo ego minus quam soleam proeliatus sim. Respondebo tibi ὕστερον πρότερον Homerikos. Ego enim quamdiu senatus auctoritas mihi defendenda fuit sic acriter et uehementer proeliatus sum, ut clamor concursuque maxima cum mea laude fierent: quodsi tibi umquam sum uisus in re publica fortis, certe me in illa causa admiratus esses. Cum enim ille ad ontiones confugisset in iisque meo nomine ad inuidiam uteretur, "dei immortales, quas ego pugnas, [et] quantas strages edidi", quos impetus in Pisonem, in Curionem, in totam illam manum feci, quo modo sum insectatus leuitatem senum, libidinem iuuentutis. Saepe - ita me di iuuent - te non solum auctorem consiliorum meorum, uerum etiam spectatorem puganrum mirificarum desideraui. Postea uero quam Hortensius excogitauit ut legem de religione Fufius tribunus pl . ferret, in qua nihil aliud a consulari rogatione differebat nisi iudicum genus - in eo autem erant omnia -, pugnauitque ut ita fieret, quod et sibi et aliis persuaserat nullis illum iudicibus effugere posse, contraxi uela perspiciens inopiam iudicum neque dixi quicquam pro testimonio, nisi quod erat ita notum atque testatum ut non possem praeterire. Itaque si causam quaeris absolutionis - ut iam pros to proteron reuertar -, egestas iudicum fuit et turpitudo: id autem ut accideret commissum est Hortensi consilio, qui dum ueritus est ne Fufius ei legi intercederet quae ex senatus consulto ferebatur, non uidit illud, satius esse illum in infamia relinqui ac sordibus quam infirmo iudicio committi; se ductus odio properauit rem deducere in iudicium, cum illum plumbeo gladio iugulatum iri tamen diceret. Sed iudicium si quaeris quale fuerit: incredibili exitu, sic uti nunc ex euentu ab aliis, a me iam ex ipso initio consilium Hortensi reprehendatur. Nam ut reiectio facta est clamoribu maximis, cum accusator tamquam censor bonus homines nequiddimos reiceret, reus tamquam clemens lanista frugalissimum quemque secerneret, ut primum iudices consederunt, ualde diffidere boni coeperunt: non enim umquam turpior in ludo talario consessus fuit: maculosi senatores, nudi equites, tribuni non tam aerati quam, ut appellantur, aerarii; pauci tamen boni inerant quos reiectione fugare ille non potuerat, qui maesti inter sui dissimilis et maerentis sedebant et contagione turpitudinis uehementer permouebantur. Hic, ut quaeque res ad consilium primis postulationibus referebatur, incredibilis erat seueritas nulla uarietate sententiarum, nihil impetrabat reus, plus accusatori dabatur quam postulabat: triumphabat - quid quaeris? - Hortensius se uidisse tantum, nemo erat qui illum reum ac non miliens condemnatum arbitraretur. Me uero teste producto credo te ex acclamatione Clodi aduocatorum audisse quae consurrectio iudicum facta sit, ut me circumstiterint, ut aperte siugula sua pro meo capite P. Clodio ostentarint: quae mihi res multo honorificentior uisa est quam aut illa, cum iurare tui ciues Xenocratem testimonium dicentem prohibuerunt, aut cum tabulas Metelli Numidici, cum eae, ut mos est, circumferrentur, nostri iudices aspicere noluerunt: multo haec, inquam, nostra res maior. Itaque iudicum uocibus, cum ego sic ab iis ut salus patriae defenderer, fractus reus et una patroni omnes conciderunt. Ad me autem eadem frequentia postridie conuenit quacum abiens consulatu sum domum reductus. Clamare praeclari Areopagitae se non esse uenturos nisi praesidio constituto. Refertur ad consilium: una sola sententia praesidium non desiderauit. Defertur res ad senatum: grauissime ornatissimeque decernitur; laudantur iudices, datur negotium magistratibus, responsurum hominem nemo arbitrabatur. Espete nyn moi, Mousai, hoppos de proton pyr empese. Nosti Caluum, ex Nanneianis illum, illum laudatorem meum de cuius oratione erga me honorifica ad te scripseram: biduo per unum seruum et eum ex gladiatorio ludo confecit totum negotium; arcessiuit ad se, promisit, intercessit, dedit. Iam uero - o di boni rem perditam - etiam noctes certarum mulierum atque adulescentulorum nobilium introductiones nonnullis iudicibus pro mercedis cumulo fuerunt. Ita summo discessu bonorum, pleno foro seruorum XXV iudices ita fortes tamen fuerunt ut summo proposito periculo perire maluerint quam perdere omnia; XXXI fuerunt quos fames magis quam fama commouerit. Quorum Catulus cum uidisset quemquam "quid uos" inquit "praesidium a nobis postulabatis? an ne nummi uobis eriperentur timebatis?". Habes ut breuissime potui genus et causam absolutionis. Quaeris deinceps qui nunc sit status rerum et qui meus. Rei publicae statum illum, quem tu meo consilio, ego diuino confirmatum putabam, qui bonorum omnium coniunctione et auctoritate consulatus mei fixus et fundatus uidebatur, nisi quis nos deus respexerit, elapsum scito esse de manibus uno hoc iudicio, si iudicium est triginta homines populi R. leuissimos ac nequissimos nummulis acceptis ius ac fas omne delere et, quod omnes non modo homines, uerum etiam pecudes factum esse sciant, id Thalnam et Plautum et Spongiam et ceteras huius modi quisquilias statuere numquam esse factum. Sed tamen, ut te de re publica consoler, non ita ut sperarunt mali tanto imposito rei publicae uolnere alcris exultat improbitas in uictoria: nam plane ita putauerunt, cum religio, cum pudicitia, cum iudiciorum fides, cum senatus auctoritas concidisset, fore ut aperte uictrix nequitia ac libido poenas ab optimo quoque peteret sui doloris, quem improbissimo cuique inusserat seueritas consulatus mei. Idem ego ille - non enim mihi uideor insolenter gloriari, cum de me apud te loquor in ea praesertim epistola quam nolo aliis legi - idem, inquam, ego recreaui adflictos animos bonorum unum quemque confirmans excitans; insectandis uero exagitandisque nummariis iudicibus omnem omnibus studiosis ac fautoribus illius uictoriae parresian eripui, Pisonem consulem nulla in re consistere umquam sum passus, desponsam homini iam Syriam ademi, senatum ad pristinam suam seueritatem reuocaui atque abiectum excitaui, Clodium praesentem fregi in senatu cum oratione perpetua, plenissima grauitatis, tum altercatione huius modi: ex qua licet pauca degustes - nam cetera non possunt habere neque uim neque uenustatem remoto illo studio contentionis quem agona uos appellatis -: nam ut Idibus Maiis in senatum conuenimus, rogatus ego sententiam multa dixi .... reperti sunt. Sed quid ago? paene orationem in epistolam inclusi! Redeo ad altercationem. Surgit pulchellus puer, obicit mihi me ad Baias fuisse. Falsum, sed tamen quid huic? "simile est" inquam "quasi dicas in operto fuisse." "quid" inquit "homini Arpinati cum aquis calidis?" "narra" inquam "patrono tuo qui Arpinatis aquas concupiuit: nosti enim marinas". "Quousque" inquit "hunc regem feremus?" "regem appellas" inquam "cum Rex tui mentionem nullam fecerit?" - ille autem Regis hereditatem spe deuorarat. - "domum" inquit "emisti". "putes" inquam "dicere: iudices emisti". "iuranti" inquit "tibi non crediderunt: "mihi uero" inquam "XXV iudices crediderunt, XXXI, quoniam nummos ante acceperant, tibi nihil crediderunt". Magnis clamoribus adflictus conticuit et concidit. Noster autem status est hic: apud bonos iidem sumus quos reliquisti, apud sordem urbis et faecem multo melius nunc quam quom reliquisti. Nam et illud nobis non obest uideri nostrum testimonium non ualisse; missus est sanguis inuidiae sine dolore atque etiam hoc magis, quod omnes illi fautores illius flagiti rem manifestam illam redemptam esse a iudicibus confitentur. Plut. Cic. 29, Kikeron de tou Klodiou pros auton legontos hoti martyron ouk esche pistin para tois dikastais, "all'emoi men" eipen "hoi pente kai eikosi ton dikaston episteusan; tosoutoi gar sou katepsephisanto; soi de triakonta ouk episteusan; ou gar proteron apelusan e elabon to argyrion

...."

Cic. Att. I 18, 2 (XI Kal. Febr. [a. 60 a. C.]): ut ea breuiter quae post tuum discessum acta sunt colligam, iam exclames necesse est res Romanas diutius stare non posse. Etenim post profectionem tuam primus, ut opinor, introitus fuit in causam fabulae Clodianae, in qua ego nactus, ut mihi uidebar, locum resecandae libidinis et coercendae iuuentutis, uehemens fui et omnis profudi uiris animi atque ingeni mei, non odio adductus alicuius, sed spe corrigendae et sanandae ciuitatis: adflicta res publica est empto constupratoque iudicio. Cic. Att. III 12, 2 (XVI Kal. Sext. Thessalonicae [a. 58 a. C.]): percussisti autem me etiam de oratione prolata: cui uolneri, ut scribis, medere si quid potes. Scripsi equidem olim ei iratus, quod ille prior scripserat, sed ita compresseram ut numquam emanaturam putarem: quo modo exciderit nescio. Sed quia numquam accidit ut cum eo uerbo uno concertarem et quia scripta mihi uidetur neglegentius quam ceterae, puto posse probari non esse meam: id si putas me posse sanari, cures uelim; sin plane perii, minus laboro. Cic. Att. III 15, 3 (XIV Kal. Sept. [a. 58 a. C. Thessalonicae]): in senatu rem probe scribis actam. Sed quid Curio? an illam orationem non legit? quae unde sit prolata nescio. Sed Axius eiusdem diei scribens ad me acta non ita laudat Curionem. At potest ille aliquid praetermittere; tu nisi quod erat profecto non scripsisti. Schol. B In Vatin. 24: "C. Curionem, perpetuum hostem inproborum". Et hunc L. Vettius nominasse inter ceteros uidebatur uelut mandatae in Pompeium caedis auctorem. Qui tamen Curio honorifice nunc a Tullio nominatur, cum uehementer et aspere laceratus sit ab eodem in oratione qua et ipsum et P. Clodium lacessiuit.

ARGVMENTVM

... aput Graecos ... nominantur, continentia ferme laudes et uituperationes. Non enim rei postulantur a Tullio uel C. Curio uel P. Clodius, sed quoniam habuerant in senatu quandam iurgiosam decertationem, uisum Ciceroni est hanc orationem conscribere plenam sine dubio et asperitatis et facetiarum, quibus mores utriusque proscindit et de singulorum uitiis quam potest acerbissime loquitur. Sed enim principium huius offensae fertur a P. Clodi reatu descendisse. Nam uisus est in domo pontificis maximi C. Caesaris eiusdemque praetoris incestum fecisse cum eius uxore Pompeia [cum] eo tempore quo per Vestales uirgines et matronas honestissimas in operto Bonae Deae sacrificium uiris omnibus inaccessum fiebat. Vnde elabso tamen Clodio magna inuidia percrebruit et infamia caerimoniarum, ut senatus decernere cogeretur omni[a] diligentia consulum peruestigandum, si quod esset publicis religionibus inlatum flagitium. Accedebat huc etiam praeiudicium quoddam C. Caesaris ipsius pontificis, qui uxorem suam ilico repudiauit. Post quod reus de incesto factus est P. Clodius accusante L. Lentulo, defendente C. Curione patre. Nam tres illis temporibus Curiones inlustri nomine extiterunt atque ita in libris adhuc feruntur: Curio auus qui Seruium Fuluium incesti reum defendit, et hic C. Curio pater, qui P. Clodio adfuit, et tertius ille Curio tribunicius, qui bello ciuili Pompeiano in Africa periit, cum esset partium Caesaris, oppressus est ab equitibus Iubae regis. Sed hactenus de Curionibus dictum sit. Multum diuque habitis concertationibus ante iudicium P. Clodius a turbulenta multitudine, ne causam diceret, non sine impetu seditionis adiutus est, auctore huius conspirationis Q. Fufio Caleno tribuno pl., cuius mentionem creberrimam Tullius in Filippicis orationibus facit. Ostinante uero paene uniuerso senatu pro sanctimonia religionum aduersus crimen incesti iudices tamen ad extremum dati sunt. Et primo quidem ab senatu praesidium petiuerunt, ut de Clodio, potentissimo homine, liberius iudicaretur. Verum ita res cecidit, ut in eum multi graue testimonium dicerent: quorum in numero Marcus ipse Tullius interrogatus ait ad se salutatum uenisse ipsa die Clodium qua se ille contenderat Interamnae fuisse millibus passuum ferme LXXXX ab urbe disiunctum: quo scilicet uideri uolebat incesti Romae committendi facultatem non habuisse. Et post haec ab iudicibus XXV damnatus est. Praeualuit tamen ad eius uictoriam maior eorum numerus qui absoluerunt, nam XXX et una pro eo sententiae la[e]tae sunt. Inde igitur capitalis inimicus in M. Tullium coepit efferri et, cum illo anno potestate quaestoria fungeretur, aput populum creberrimis eum contionibus lacessebat; minas quin immo praetendens ad familiam se plebeiam transiturum, ut tribunus pl. fieret, denuntiabat. Quibus minacissimis illius uocibus uehementi et acerrimo spiritu hac oratione Cicero respondit ... duorum, tam ipsius quam Curionis.

FRAGMENTA

1. Statueram, P. C., quoad reus esset P. Clodius, nihil de illo neque apud uos neque alio ullo in loco dicere. 2. ac furiosis contionibus indixerat. 3. quod simul ab eo mihi et rei publicae denuntiaba[n]tur. 4. nihil me addere ad alterius periculum. 5. sin esset iudicatum non uideri uirum uenisse, quo iste uenisset. 6. ut illo e iudicio tamquam e naufragio nudus emersit. 7. ac uide, an facile tu potueris, cum is factus non sit, cui tu concessisti. 8. Syriam sibi nos extra ordinem polliceri. 9. creditoribus suis spem ostentare prouinciae uideretur. 10. Ingemuit grauius timidior quidam creditor. 11. confirmat se comitiis consularibus Romae futurum. 12. tanto prius ad aerarium uenit, ut ibi ne scribam quidem quemquam offenderet. 13. quibus iste qui omnia sacrificia nosset, facile ab se deos placari posse arbitrabatur. 14. cum se ad plebem transire uelle diceret, sed misere fretum transire cuperet. 15. hanc loquacem Siciliam non despexit. 16. Accesserunt ita pauci, ut eum non ad contionem, sed sponsum diceres aduocasse. 17. cuius satis[a]dationes semper [indicuntur] inducuntur. 18. intellego quam in absentem esse dicenda. 19. Primum homo durus ac priscus inuectus est in eos qui mense Aprili aput Baidas essent et aquis calidis uterentur. Quid cum hoc homine nobis tam tristi ac seruero? Non possunt hi mores ferre hunc tam austerum et tam uehementem magistrum, per quem hominibus maioribus natu ne in suis quidem praediis inpune tum, cum Romae nihil agitur, liceat esse ualetudinique seruire. Verum tamen ceteris ... in illo loco, nullo modo. "Quid homini" inquit "Arpinati cum Baiis, agresti ac rustico?". 20. Quo loco ita fuit caecus, ut facile appareret uidisse eum quod fas non fuisset. Nec enim respexit illum ipsum patronum libidinis suae non modo aput Baias esse, uerum eas ipsas aquas habere, quae e gustu tamen Argpinatis fuissent. Sed uidete metuendam inimici et hostis bilem et licentiam. Is me dixit aedificare ubi nihil habeo ibi fuisse qu ... enim non .... atentem aduersarium, qui id obiciat, quod uel honeste confiteri, uel manifesto redarguere possis? 21. Nam rusticos ei nos uideri minus est mirandum, qui manicatam tunicam et mitram et purpureas fascias habere non possumus. Tu uero festiuus, tu elegans, tu solus urbanus, quem decet mulieris ornatus, quem incessus psaltriae, qui effeminare uultum, attenuare uocem, leuare corpus potes. O singulare prodigium atque monstrum! Nonne te huius templi, non urbis, non uitae, non lucis pudet? 22. Tu, qui indutus muliebri ueste fueris, uirilem uocem audes emittere, cuius inportunam libidinem et stuprum cum scelere coniunctum ne subornandi quidem mora retardauit? 23. Tune, cum uincirentur pedes fasciis, cum calautica capiti accommodaretur, cum uix manicatam tunicam in lacertos induceres, cum strophio adcurate praecingerere, in tam longo spatio nunquam te Appi Claudi nepotem esse recordatus es? nonne, etiamsi omnem mentem libido auerterat, tamen ex ... 24. Sed, credo, postquam tibi speculum adlatum est, longe te a pulchris abesse sensisti. 25. "At sum" inquit "absolutus". Nouo quidem hercle more, cui uni absoluto lites aestimatae sunt. 26. Quasi ego non contentus sim, quod mihi quinque et uiginti iudices crediderunt, XXXI tibi nihil crediderunt, qui ab senatu praesidium petierint, qui sequestres abs te locupletes acceperint. 27. Diuortium pontificis maximi. 27b. Stupro scelerato. 28. Integritas tua te purgauit, mihi crede, pudor eripuit, uita ante acta seruauit. 29. quattuor tibi sententias solas ad perniciem defuisse. 30. Nam L. quidem Cotta ... 31. ut posthac lege Aurelia iudex esse non possit. 32. ne una plaga accepta patres conscripti conciderent, ne deficerent; uulnus esse eius modi quod mihi nec dissimulandum nec pertimescendum uideretur, ne aut ignorando stultissimi aut metuendo ignauissimi iudicaremur; bis absolutum esse Lentulum, bis Catilinam, hunc tertium iam esse a iudicibus in rem publicam immissum. 32b. Erras, Clodi; non te iudices urbi sed carceri reseruarunt, neque te retinere in ciuitate, sed exsilio priuare uoluerunt. Quam ob rem, patres conscripti, erigite animos, retinete uestram dignitatem. Mamet illa in re publica bonorum consensio; dolor accessit bonis uiris, uirtus non est imminuta; nihil est damni factum noui, sed quod erat inuentum est. In unius hominis perditi iudicio plures similes reperti sunt.

PRO P. VATINIO

TESTIMONIA

Cic. ad Q. fr. II 16 (15), 3 [m. Sext. a. 54 a. C.]: quo die haec scripsi, Drusus erat de praeuaricatione a tribunis aerariis absolutus in summa quattuor sententiiis, cum senatores et equites damnassent. Ego eodem die post meridiem Vatinium aderam defensurus. Ea res facilis est. Cic. Lentulo epist. I 9, 4 sqq. [m. Dec. a. 54 a. C.]: Vatinium autem scire te uelle ostendis quibus rebus adductus defenderim et laudarim. Quod tibi ut planius exponam, altius paulo rationem consiliorum meorum repetam necesse est. Ego me, Lentule, †initio rerum atque actionum tuarum non solum meis, sed etiam rei p. restituum putabam et, quoniam tibi incredibilem quendam amorem et omnia in te ipsum summa ac singularia studia deberem, rei p., quae te in me restituendo multum adiuuisset, eum certe me animum merito ipsius debere arbitrabar, quem antea tantummodo communi officio ciuium, non aliquo erga me singulari beneficio debitum praestitissem. Hac me mente fuisse et senatus ex me te consule audiuit et tu in nostris sermonibus conlocutionibusque uidisti. Etsi iam primis temporibus illis multis rebus meus offendebatur animus, cum te agente de reliqua nostra dignitate aut occulta nonnullorum odia aut obscura in me studia cernebam: nam neque de monimentis meis ab iis adiutus es, a quibus debuisti, neque de ui nefaria, qua cum fratre eram domo expulsus, neque hercule in iis ipsis rebus quae, quamquam erant mihi propter rei familiaris naufragia necessariae, tamen a me minimi putabantur, in meis damnis ex auctoritate senatus sarciendis eam uoluntatem, quam expectaram, praestiterunt. Quae cum uiderem - neque erant obscura -, non tamen tam acerba mihi haec accidebant, quam erant illa grata, quae fecerant ... quod quoniam tibi exposui, facilia sunt ea, quae a me de Vatinio et de Crasso requiris ... de Vatinio autem primum reditus intercesserat in gratiam per Pompeium, statim ut ille praetor est factus, cum quidem ego eius petitionem grauissimis in senatu sententiis oppugnassem, neque tam illius laedendi causa quam defendendi atque ornandi Catonis; post autem Caesaris, ut illum defenderem, mira contentio est consecuta. Cur autem laudarim, peto a te, ut id a me neue in hoc reo neue in aliis requiras, ne tibi ego idem reponam, cum ueneris, - tametsi possum uel apsenti: recordare enim, quibus laudationem ex ultimis terris miseris; nec hoc pertimueris: nam a me ipso laudantur et laudabuntur idem. Sed tamen defendendi Vatini fuit etiam ille stimulus, de quo in iudicio quom illum defenderem dixi: si tuam consuetudinem in patrociniis tuendis seruas, P. Vatinius cliens aduenit qui pro se causam dicier uult: non puto repudiabis in honore, quem in periculo recepisti. Ego autem quem potius adoptem aut inuocem quam illum quo defendente uincere didici? an uerear ne, qui potentissimorum hominum conspirationem neglexerit pro mea salute, is pro honore meo pusillorum ac maleuolorum optrectationes et inuidias non prosternat atque opterat? Asc. in Scaur. 22, 3: hanc quoque orationem eisdem coss. dixit quibus pro Vatinio: L. Domitio Ahenobarbo et Appio Claudio Pulchro coss. Sallust. in Cic. 7: Vatini causam agis, Sestio maledicis? ... Ps. Cic. in Sall. 12: neque me paenitet, si aut petenti Vatinio reo patrocinium pollicitus sum aut Sesti insolentiam repressi ... -arius Geminus apud Sen. suas. VI 13 (de Cic. deliberante an Antonium deprecetur), in sequenti parte dixit exorari solere inimicos: ipsum exoratum a Vatinio, Gaio quoque Verri adfuisse. Val. Max. IV 2, 4: huiusce generis humanitas etiam in M. Cicerone praecipua apparuit ... idemque P. Vatinium dignitati suae semper infestum duobus publicis iudiciis tutatus est, ut sine ullo crimine leuitatis, ita cum aliqua laude, quia speciosius aliquanto iniuriae beneficiis uincuntur quam mutui odi pertinacia pensantur. Quint. XI I, 73: dixit Cicero pro Gabinio et P. Vatinio, inimicissimis antea sibi hominibus et in quos orationes etiam scripserat, uerum ut iusta sic faciendi esset ratio: non se de ingeni fama, se de fide esse sollicitum. Schol. B In Planc. 40, 22: iam de sodaliciis causam dixerat P. Vatinius eodem defendente M. Cicerone.

FRAGMENTA

1. Dixi me facere quiddam, quod in Eunucho parasitus suaderet militi: ubi nominabit Phaedriam, tu Pamphilam continuo; si quando illa dicet "Phaedriam intro mittamus comisatum", Pamphilam cantatum prouocemus; si laudabit haec illius formam, tu huius contra. Denique par pro pari referto, quod eam mordeat. Sic petiui a iudicibus ut, quoniam quidam nobiles homines et de me optime meriti nimis amarent inimicum meum meque inspectante saepe eum in senatu modo seruere seducerent, modo familiariter atque hilare amplexarentur, quoniamque illi haberent suum Publium, darent mihi ipsi alium Publium, in quo possem illorum animos mediocriter lacessitus leuiter repungere. 2. Hoc ipsum ("te Pythagoreum soles dicere") plenissime purgauit atque defendit et non sine laude protulit in ea oratione quam pro ipso Vatinio scribere adgressus est. 3. Lege pro Vatinio oratiunculam et alias, ubi sodaliciorum mentio fit.

INTERROGATIO DE AERE ALIENO MILONIS

TESTIMONIA

Cic. Mil. 95: plebem et infirmam multitudinem, quae P. Clodio duce fortunis uestris imminebat, eam quo tutior esset uestra uita, se fecisse commemorat, ut non modo uirtute flecteret, sed etiam tribus suis patrimoniiis deleniret, nec timet ne cum plebem muneribus placarit, uos non conciliat meritis in rem p. singularibus. Asc. 45, I: puto iam supra esse dictum Milonem ex familia fuisse Papia, deinde adoptatum esse ab T. Annio, auo suo materno. Tertium patrimonium uidetur significare matris: alius enim quod fuerit non inuenio. Asc. 30, 7: T Annius Milo et P. Plautius Hypsaeus et Q. Metellus Scipio consulatum petierunt non solum largitione palam profusa, sed etiam factionibus armatorum succincti. Miloni et Clodio summae erant inimicitiae, quod et Milo Ciceronis erat amicissimus in reducendoque eo enixe opram tr. pl. dederat, et P. Clodius restituo quoqeu Ciceroni erat infestissimus ideoque summe studebat Hypsaeo et Scipioni contra Milonem ... praeterea in eundem annum consulatum Milo, Clodius praeturam petebat, quam debilem futuram consule Milone intellegebat. Deinde, cum diu tracta essent comitia consularia perficique ob eas ipsas perditas condidatorum contentiones non possent, et ob id mense Ianuario nullidum neque consules neque praetores essent traherenturque dies eodem quo antea modo, dum Milo quam primum comitia confici uellet confideretque cum nonorum studiis, quod obsistebat Clodio, tum etiam populo propter effusas largitiones impensasque ludorum scenicorum ac gladiatorii muneris maximas, in quas tria patrimonia effudisse eum Cicero significat; competitores eius trahere uellent ...

ARGVMENTVM

... et Hypsaeus, quo anno etiam P. Clodius Pulcher, inimicus eius, in praeturae candidam uenerat; idem cum petitioni Milonis aduersaretur et comitia multo et uario ambitus genere turbaret, quo magis Hypsaeus et Scipio consules designarentur, Milo autem repulsam ferret, per hos dies senatus conuocatus est. Aput quem P. Clodius inuectionem sibi non tantum contra Milonem, uerum etiam contra ipsum M. Tullium contumeliosam simul atque asperam depoposcit, ut ambitum moueri ab eo diceret, quoniam multis erga rem p. meritis praeualeret, uim moliri etiam per armatos homines criminaretur, ad extremum longe minus quam haberet aeris alieni esse professum: nam sestertium sexagies in aere alieno se habere professus Milo secundum ueterem consuetudinem fuerat. Cum igitur obnixe contenderet Clodius non oportere consulatum petere, qui magno aere alieno defaeneratus praedae uideretur habiturus esse rem p., contradixit eius insectationi M. Cicero, qui familiaritate praecipua Milonem diligebat ob id uel maxime meritum, quod restitutionem suae dignitatis ab eodem tribuno pl. meminerat adiutam. Quanto autem odio habuerit P. Clodium, iam compertum est ex orationibus illius aliis quibus eius uitam moresque dilacerat. Ex iurgio itaque quod inter se mouerant oratio ista composita est; cuius inscriptionis titulum, priusquam commentari adgrediar, explanandum puto, non ab re existimans futurum [non] lectoribus, si orationis titulum non indocte perspexerint. Quippe inscribitur: "Interrogatio de aere alieno Milonis". Interrogationis autem non una species erat, sed uariae, ut alia significaret accusationis denuntiationem, qualis illa praescribtio est orationis eius, quam usurus fuit, "si eum P. Clodius legibus interrogasset": legibus etenim sic interrogabantur: inquirente accusatore an omnia secundum legum praescripta gesserit is cui crimen intendebatur. Erat alia praeterea interrogatio testium, sicut ipse M. Tullius P. Vatinium olim testem interrogauit; proprie namque interrogatio dicebatur qua testes radarguebantur. Tertia haec est interrogandi species, ut Sinnio Capitoni uidetur, pertinens ad officium et consuetudinem senatoriam: quando enim aliqui[d] sententiam loco suo iam dixerat et alius postea interrogatus quaedam uidebatur ita locutus, ut refutari posse[t] iustissime uiderentur, postulabat ille qui iam sententiam dixerat ut sibi liceret interrogare, hoc est illum redarguere cuius sententia in multis quasi mendax et calumniosa redargui posset. Quoniam ergo dixerat Clodius et minus professum aeris alieni Milonem ...

FRAGMENTA

1. ... ber animose confidens. 2. Non pudet? Sed quid pudeat hominem non modo sine rubore, uerum omnino sine ore? 3. Sic enim homines egentes et turbarum cupidi loquebantur: o uirum† usuum† 4. male dicere autem? immo uero domo principem ciuem ui et metu continere. 5. Vt quas haberet in uestibulo tabulas refigeret. 6. Etenim tria, ut opinor, haec in Milonis personam questus es: de aere alieno, de ui, de ambitu; duo praeteristi: nihil de religionibus uiolatis, nihil de incestis stupris questus es. 7. ... aduersari. 8. Eiciundus est ex urbe ciuis, auctor et custos salutis, oti, dignitatis, fidei. 9. includendus intra parietes. 10. qui populi R. imperium non terrarum regionibus, sed caeli partibus terminauit. 11. Nec uero tum timendum fuit cum cessimus. 12. eosdem ad caedem ciuium de Apennino deduxisti. 13. lapidibus duo consules ceciderunt. 14. qui multis inspectantibus caput feriebas, femina plangebas. 15. Est enim, quocumque uenit, et reorum crimen et iudicum. 16. tuamque praeturam non tuo more differas. 17. nec suffragia dabis, quibus ostentas. 18. nec uero illam nefariam libertatem. 19. Quis non meminerit pueritiam tuam? 20. iterum a piratis redemtum: quo enim nomine appellem eos qui te pretio ... accepto liberauerunt? 21. nisi uero liniamentis hominis nomen et figuris positum, non naturis putas. 22. Tum habuisti quasdam formidines, quae quasi cornua quaedam exciderunt impleta. 23. non enim uiderunt, quos ipsi exturbarant, eos in ciuitatem restitutos. 24. qui armis cessissem uel tuis urbanis uel, ut opinio tum erat, alienis. 25. uirum cautissimum.

IN P. SERVILIVM ISAVRICVM - TESTIMONIVM

Cic. ad Brut. II 2, 3 (Romae III Id. April. a. 711 [43]): Ego hic cum homine furioso satis hebeo negoti, Seruilio; quem tuli diutius, quam dignitas mea patiebatur, sed tuli rei publicae causa, ne darem perditis ciuibus hominem parum sanum illum quidem sed tamen nobilem, quo concurrerent, quod faciunt nihilo minus; sed eum alienandum a re publica non putabam. Finem feci eius ferendi. Coeperat enim esse tanta insolentia, ut neminem liberum duceret. In Planci uero causa exarsit incredibili dolore mecumque per biduum ita contendit et a me ita fractus est, ut eum in perpetuum modestiorm sperem fore. Atque in hac contentione ipsa, cum maxime res ageretur, a. d. V. Id. April. litterae mihi in senatu redditae sunt a Lentulo nostro de Cassio, de legionibus, de Syria. Quas staim cum recitauissem, cecidit Seruilius, complures praeterea; sunt enim insignes aliquot, qui improbissime sentiunt. Sed acerbissime tulit Seruilius assensum esse mihi de Planco. Magnum illud monstrum in re publica est. sed †quo† mihi crede, non erit. III Id. April. * Miror quid sit, quod pater tuus, homo constantissimus, te nobis uarium reliquit.

PRO NEGOTIATORIBVS ACHAEIS

1. Syngraphas quas nostra uoluntate conscripsimus.

INCERTARVM ORATIONVM FRAGMENTA

1. Neque enim poterat non damnari iudicio et is damnatis, qui indicabantur. 2. dicit Seruius, negat Tullius. 3. non esse †detractionem circa pacem, cum non clam nec furtim profectus sit, sed palam. 4. At huius sceleratissimi opera, qui fuit locus religiosissimus nunc erit locus desertissimus; nimirum quoniam traditam sibi publicorum custodiam sacrorum non honoris, sed oneris esse existimauit. 5. quamquam illa non poena, sed prohibitio sceleris fuit. 6-8. Quid relicum est? ... num quid omisi? ... aliud ex alio succurrit mihi. 9. quamquam sentio quanta hoc cum offensione dicturus sim, dicendum est. 10. infirmo corpore atque aegro, colore, ut ipse iudicare p. u. 11. Hoc miror, hoc queror, quemquam hominem ita pessumdare alterum uelle, ut etiam nauem perforet, in qua ipse nauiget. 12. O te, scelerate, qui subactus et prostitutus es. 13. in pace ad uexandos ciuis acerrimus, in bello ad expugnandos hostis inertissimus. 14. Minus me commouit hominis summa auctoritas in hoc uno genere dumtaxat; nam in ceteris egregie commouit. 15. caput opponis cum ego coruscans. 16. Hic ego dubitem in eam disputationem ingredi, quae ducatur ex natura hominum atque omnium sensibus? 17. obiecta est paulo liberalior uita. 18. ("latitare") turpis occultatio sui. 19. Haec, quae non uidistis oculis, animis cernere potestis. 20. Quasi uero ego de facie tua, catamite, dixerim. 21. Potuistine contumeliosius facere, si tibi hoc Parmeno †alloqui ac non ipse Parmeno nuntiasset? 22. Itaque in illum non animaduertisit, sed hospitem reliquisti. 23. Vt exeunt e Sicilia praedones. 24. Venit ex Asia. Hoc ipsum quam nouum. Tribunus pl. uenit ex Asia. Verumtamen uenit. 25. Illud scimus, ubicumque sunt, esse pro nobis. 26-27. Mitto illam primam libidinis iniuriam ... possum dicere. 28. Sed tamen ad illam diem Memmius erat Memmius. 29. Quorum ordo ab humili fortuna, a sordida natura, a turpi oratione abhorret. 30. Satisne igitur cernitis, quibus ille mercedibus, quibus emoluemtis, quibus praemiis incitatus [et cetera]. 31. quae, malum, igitur ista ratio, cum statueras eripere, ad iniuriam eripiendi fraudem sceleris adiungere?

EX COMMENTARIIS CAVSARVM CVM TESTIMONIIS FRAGMENTISQVE

TESTIMONIA

Cic. Brut. 91: pleraeque enim scribuntur orationes habitae iam, non ut habeantur. Quint. X 7, 30 sq.: plerumque autem multa agentibus accidit ut maxime necessaria et utique initia scribant, cetera, quae domo adferunt, cogitatione complectantur, subitis ex tempore occurrant: quod fecisse M. Tullium commentariis ipsius apparet ... (Sulpici) commentarii ita sunt exacti, ut ab ipso mihi in memoriam posteritatis uideantur esse compositi. Nam Ciceronis ad praesens modo tempus aptatos libertus Tiro contraxit; quos non ideo excuso, quia non probem, sed ut sint magis admirabiles. In hoc genere prorsus recipio hanc breuem adnotationem libellosque, qui uel manu teneantur et ad quos interim respicere fas sit. Asc. In or. in toga candida 67, 25: praeterea mouet me quod, cum sint commentarii Ciceronis earum etiam defensionum, quas suscepit nec peregit, nullum inueni huius defensionis commentarium aut principium.

PRO GABINIO II

Cic. ad Q. fr. III I, 15 [m. Sept. a. 54 a. C.]: Gabinium tres adhuc factiones postulant, L. Lentulus, flaminis dilius, qui iam de maiestate postulauit, Ti. Nero cum bonis subscriptoribus, C. Memmius, tribunus pl., cum L. Capitone. Ad urbem accessit a. d. XII Kal. Oct.: nihil turpius nec desertius. Sed his iudiciis nihil audeo confidere. Quod Cato non ualebat, adhuc de pecuniis repetundis non erat postulatus. Pompeius a me ualde contendit de reditu in gratiam, sed adbuc nihil profecit nec, si ullam partem libertatis tenebo, proficiet. Ibid. III 5, 5: Gabinium si, ut Pansa putat oportuisse, defendissem, concidissem. Qui illum oderunt - ii sunt toti ordines -, propter quem oderunt, me ipsum odisse coepissent. Tenui me, ut [me] puto, egregie, tantum ut facerem, quantum omnes uiderent. Ibid III 7 (9), I [m. Dec. a. 54 a. C.]: de Gabinio nihil fuit faciendum istorum quae amantissime cogitata sunt. Tote moi chanoi -. Feci summa cum prauitate, ut omnes sentiunt, et summa cum lenitate, quae feci. Illum neque ursi neque leuaui: testis uehemens fui, praeterea quieui. Exitum iudici foedum et perniciosum lenissime tuli. Quod quidem bonum mihi nunc denique redundat, ut his malis rei publicae licentiaque audacium, qua ante rumpebar, nunc ne mouear quidem. Nihil enim est perditius his hominibus, his temporibus. Val. Max. IV 2, 4: huiusce generis humanitas etiam in M. Cicerone praecipua apparuit. Aulum namque Gabinium repetundarum reum summo studio defendit, qui eum in consulatu suo urbe expulerat. Dio. XXXIX 63, 2.5: μηδὲν μέγα παρὰ τοῦ Γαβινίου εὑρόμενοι (ὡς γὰρ ἐπί τε βραχυτέροις εὐθυνόμενος καὶ προσδοκῶν καὶ τότε κρατήσειν οὐ πολλὰ ἐδαπάνησε) κατεψηφίσαντο αὐτοῦ, καίτοι τοῦ τε Πομπηίου πλησίον ὄντος καὶ τοῦ Κικέρωνος συναγορεύοντος αὐτῷ. . .τόν τε Κικέρωνα οὐχ ὅπως κατηγορῆσαι ἔτ' αὐτοῦ ἐκώλυσεν (sc. Πομπεῖος), ἀλλὰ καὶ ὑπερδικῆσαι [καὶ] ἔπεισεν, ὥστε καὶ ἐκ τούτου τὸ τοῦ αὐτομόλου ἔγκλημα καὶ ὄνομα ἐπὶ πλεῖόν οἱ αὐξηθῆναι. οὐ μέντοι καὶ ὠφέλησέ τι τὸν Γαβίνιον, ἀλλὰ τότε μὲν ἔφυγεν ἁλούς κτλ. Dio. In oratione Caleni contra Ciceronem XLVI 8,1: ταῦτα μὲν οὖν ἐάσω, καὶ νὴ Δία καὶ τὸν Γαβίνιον, ᾧ τοὺς κατηγόρους παρασκευάσας ἔπειτα οὕτω συνεῖπες ὥστ' αὐτὸν καταδικασθῆναι.

FRAGMENTA

1. Non se de ingeni fama, sed de fide esse sollicitum. 2. Ego cum omnes amicitias tuendas semper putaui summa religione et fide, tum eas maxime quae essent ex inimicitiis reuocatae in gratiam, propterea quod integris amicitiis officium praetermissum imprudentiae uel, ut grauius interpretemur, neglegentiae excusatione defenditur, post reditum autem in gratiam si quid est commissum, id non neglectum, sed uiolatum putatur nec imprudentiae, sed perfidiae assignari solet.

TITVLI ORATIONVM DEPERDITARVM CVM TESTIMONIIS

PRO MVLIERE ARRETINA

Cic. Caecin. 96 sq.: nihil rationis adfers quam ob rem, si libertas adimi nullo modo possit, ciuitas possit. Nam et eodem modo de utraque re traditum nobis est et, si semel ciuitas adimi potest [adimitur ciuitas [potest]], retineri libertas non potest. Qui enim potest iure Quiritium liber esse is qui in numero Quiritium non est? Atque ego hanc adulescentulus causam cum agerem contra hominem disertissimum nostrae ciuitatis, C. Cottam, probaui. Cum Arretinae mulieris libertatem defenderem et Cotta Xuiris religionem iniecisset non posse nostrum sacramentum iustum iudicari, quod Arretinis adempta ciuitas esset, et ego uehementius contendissem ciuitatem adimi non posse, Xuiri prima actione non iudicauerunt; postea re quaesita et deliberata sacramentum nostrum iustum iudicauerunt. Atque hoc et contra dicente Cotta et Sulla uiuo iudicatum est.

PRO TITINIA

Cic. Brut. 217: Memoria autem ita fuit nulla (sc. C. Curio), ut aliquotiens, tria cum proposuisset, aut quartum adderet aut tertium quaereret: qui in iudicio priuato uel maxumo, cum ego pro Titinia Cottae perorauissem, ille contra me pro Ser. Naeuio diceret, subito totam causam oblitus est idque ueneficiis et cantionibus Titiniae factum esse dicebat.

PRO SCAMANDRO

Cic. Cluent. 47. 49-55: Oppianicus ... tum sic statuit, per C. Fabricium - nam L. erat mortuus - insidias Habito comparare. Erat illo tempore infirma ualetudine Habitus; utebatur autem medico non ignobili, sed spectato homine, Cleophanto; cuius seruum Diogenem Fabricius ad uenenum Habito dandum spe et pretio sollicitare coepit ... placuit ut Diogenem Habitus emeret a Cleophanto ... ne multa: Diogenes emitur, uenenum diebus paucis comparatur; multi uiri boni cum ex occulto interuenissent, pecunia obsignata quae ob eam rem dabatur in manibus Scamandri, liberti Fabriciorum, deprehenditur ... Cluentius, iudices, primum nomen eius detulit, cuius in manibus uenenum deprehenderat: is erat libertus Fabriciorum, Scamander ... hic tum C. Fabricius, is de quo ante dixi, qui liberto damnato sibi illud impendere periculum uideret, quod mihi cum Aletinatribus uicinitatem et cum plerisque eorum magnum usum esse sciebat, frequentes eos ad me domum adduxit. Qui quamquam de homine sic ut necesse erat existimabant, tamen, quod erat ex eodem municipio, suae dignitatis esse arbitrabantur eum quibus rebus possent defendere idque a me ut facerem et ut causam Scamandri susciperem petebant, in qua causa patroni omne periculum continebatur. Ego qui neque illis talibus uiris ac tam amantibus mei rem possem ullam negare neque illud crimen tantum ac tam manifestum esse arbitrarer, sicut ne illi ipsi quidem qui mihi tum illam causam commendabant arbitrabantur, pollicitus sum me omnia quae uellent esse facturum. Res agi coepta est; citatus est Scamander reus. Accusabat Cannutius, homo in primis ingeniosus et in dicendo exercitatus; accusabat autem ille quidem Scamandrum uerbis tribus: uenenum esse deprehensum; omnia tela totius accusationis in Oppianicum coniciebantur; ... aperiebatur causa insidiarum; Fabriciorum familiaritas commemorabatur, hominis uita et audacia proferebatur, denique omnis accusatio uarie grauiterque tractata ad extremum manifesta ueneni deprehensione conclusa est. Hic ego tum ad respondendum surrexi: qua cura, di immortales, qua sollicitudine animi, quo timore. Semper equidem magno cum metu incipio dicere: quotienscumque dico totiens mihi uideor in iudicium uenire non ingeni solum, sed etiam uirtutis atque offici, ne aut id profiteri uidear quod non possim, quod est impudentiae, aut non id efficere quod possim, quod est aut perfidiae aut neglegentiae. Tum uero it sum perturbatus ut omnia timerem: si nihil dixissem, ne infantissimus, si multa in eius modi causa dixissem, ne infantissimus, si multa in eius modi causa dixissem, ne impudentissimus existimarer. Collegi me aliquando et ita constitui, fortiter esse agendum: illi aetati qua tum eram solere laudi dari etiamsi in minus firmis causis hominum periculis non defuissem. Itaque feci: sic pugnaui, sic omni ratione contendi, sic ad omnia confugi quantum ego adsequi potui remedia ac perfugia causarum, ut hoc, quod timide dicam, consecutus sim ne quis illi causae patronum defuisse arbitraretur. Sed ut quidquid ego apprehenderam? statim accusator extorquebat e manibus: si quaesiueram quae inimicitiae Scamandro cum Habito, fatebatur nullas fuisse, sed Oppianicum, cuius ille minister fuisset, huic inimicissimum fuisse atque esse dicebat: sin autem illud egeram nullum ad Scamandrum morte Habiti uenturum emolumentum fuisse, concedebat, sed ad uxorem Oppianici, hominis in uxoribus necandis exercitati, omnia bona Habiti uentura fuisse dicebat. Cum illa defensione usus essem, quae in libertinorum causis honestissima semper existimata est, Scamandrum patrono esse probatum, fatebatur, sed quaerebat cui probatus esset ipse patronus. Cum ego pluribus uerbis in eo commoratus essem Scamandro insidias esse factas per Diogenem constitutumque inter eos de alia re fuisse, ut medicamentum, non uenenum Diogenes adferret; hoc cuiuis usu uenire posse; quaerebat cur in eius modi locum tam abditum, cur solus, cur cum obsignata pecunia uenisset. Denique hoc loco causa testibus honestissimis hominibus premebatur ... cum in consilium iri oporteret, quaesiuit ab reo C. Iunius quaesitor ex lege illa Corneli quae tum erat: clam an palam de se sententiam ferri uellet. De Oppianici sententia responsum est, quod is Habiti familiarem Iunium esse dicebat, clam uelle ferri. Itum est in consilium. Omnibus sententiis praeter unam, quam suam Staienus esse dicebat, Scamander prima actione condemnatus est. Pseudoasc. In Verr. I 29 p. 216, 6: Iunius quaestionis iudex fuit in Cluenti causa Verre praetore.

PRO C. MVSTIO

Cic. Verr. I 139: iudicium, quod prope omnium fortunarum suarum C. Mustius habuit, me uno defendente uicit. Pseudoasc. In Act. II L. I, 8 St.: Causam Mustius pecuniariam habuit Tullio defendente, cuius oratio non est edita.

ORATIO IN SYRACVSANORVM SENATV HABITA

Cic. Verr. IV 137-139: Cum haec agerem, repente ad me uenit Heraclius, is qui tum magistratum Syracusis habebat, homo nobilis qui sacerdos Iouis fuisset, qui honos est apud Syracusanos amplissimus. Agit mecum et cum fratre meo, ut si nobis uideretur, adiremus ad eorum senatum; frequentes esse in curiam, se iussu senatus a nobis petere ut ueniremus ... itaque in curiam uenimus. Honorifice sane consurgitur; nos rogatu magistratus adsedimus ... Respondi neque Romae in conuentu Siculorum, cum a me auxilium communi omnium legationum consilio petebatur causaque totius prouinciae ad me deferebatur, legatos Syracusanorum adfuisse, neque me postulare ut quicquam contra C. Verrem decerneretur in ea curia in qua inauratuam C. Verris statuam uiderem. Quod posteaquam dixi, tantus est gemitus factus adspectu statuae et commemoratione ...

PRO D. MATRINIO

Cic. Cluent. 126: Nuper hominem tenuem, scribam aedilicium, D. Matrinium cum defendissem apud M. Iunium Q. Publicium praetores et M. Plaetorium C. Flaminium aediles curules, persuasi ut scribam iurati legerent eum, quem idem isti censores aerarium reliquisse se subscripserunt. Cum enim in homine nulla inueniretur, quid ille meruisset, non quid de eo statutum esset quaerendum esse duxerunt.

DE SVLLAE BONIS

Cic. Pro C. Corn. I, fr. 34: ... sanatui non placere id iudicium de Sullae bonis fieri. Quam ego causam longe aliter praetor in contione defendi, cum id dicerem quod idem iudices postea statuerunt: iudicium aequiore tempore fieri oportere. Asc. In Cornelianam I, 32, 1-6 St.: Quia defuerat superioribus temporibus in aerario pecunia publica, multa et saepe eius rei remedia erant quaesita; in quibus hoc quoque, ut pecuniae publicae quae residuae apud quemque essent exigerentur. Id autem maxime pertinebat ad Cornelium Faustum dictatoris filium, quia Sylla per multos annos quibus exercitibus praefuerat et quo tempore rem p. tenuerat sumpserat pecunias ex uectigalibus et ex aerario populi R.; eaque res saepe erat agitata, saepe omissa partim propter gratiam Syllanarum partium, partim uero quod iniquum uidebatur post tot annorum interuallum ut, quam quis pecuniam acceperat resque ... redderet rationem

IN C. LICINIVM MACRVM

Cic. Att. I 4, 2 [a. 66 a. C.]: Nos hic incredibili ac singulari populi uoluntate de C. Macro transegimus. Cui cum aequi fuissemus, tamen multo maiorem fructum ex populi existimatione illo damnato cepimus quam ex ipsius, si absolutus esset, gratia cepissemus. Val. Max. IX 12, 7: (Consimili) impetu mortis C. Licinius Macer, uir praetorius, Calui pater, repetundarum reus, dum sententiae diriberentur, [in] maenianum conscendit. Si quidem cum M. Ciceronem, qui id iudicium cogebat, praetextam ponentem uidisset, misit ad eum qui diceret se non damnatum, sed reum perisse, nec sua bona hastae posse subici, ac protinus sudario, quod forte in manu habebat, ore et faucibus suis coartatis incluso spiritu poenam morte praecucurrit. Qua cognita re Cicero de eo nihil pronuntiauit. Igitur inlustris ingeni orator et ab inopia rei familiaris et a crimine domesticae damnationis inusitato paterni fati genere uindicatus est. Plut. Cic. IX 1-2: Στρατηγίαν δὲ μετιόντων ἅμα σὺν αὐτῷ πολλῶν καὶ γενναίων, πρῶτος ἁπάντων ἀνηγορεύθη, καὶ τὰς κρίσεις ἔδοξε καθαρῶς καὶ καλῶς βραβεῦσαι. λέγεται δὲ καὶ Λικίνιος Μᾶκερ, ἀνὴρ καὶ καθ' αὑτὸν ἰσχύων ἐν τῇ πόλει μέγα καὶ Κράσσῳ χρώμενος βοηθῷ, κρινόμενος κλοπῆς ἐπ' αὐτοῦ, τῇ δὲ δυνάμει καὶ σπουδῇ πεποιθώς, ἔτι τὴν ψῆφον τῶν κριτῶν διαφερόντων, ἀπαλλαγεὶς οἴκαδε κείρασθαί τε τὴν κεφαλὴν κατὰ τάχος καὶ καθαρὸν ἱμάτιον λαβὼν ὡς νενικηκὼς αὖθις εἰς ἀγορὰν προϊέναι, τοῦ δὲ Κράσσου περὶ τὴν αὔλειον ἀπαντήσαντος αὐτῷ καὶ φράσαντος ὅτι πάσαις ἑάλωκε ταῖς ψήφοις, ἀναστρέψας καὶ κατακλινεὶς ἀποθανεῖν. τὸ δὲ πρᾶγμα τῷ Κικέρωνι δόξαν ἤνεγκεν ὡς ἐπιμελῶς βραβεύσαντι τὸ δικαστήριον.

PRO C. ORCHIVIO

Cic. Cluent. 147: Opinor haec omnia lege fieri totumque hoc iudicium, ut ante dixi, quasi mente quadam regi legis et administrari. Quid ergo? Haec quaestio sola ita gubernatur? ... quid Orchiui peculatus, ... quid reliquae quaestiones?

DE REATINORVM CAVSA I (?)

Cic. Scaur. 27: Ego nuper cum Reatini qui essent in fide mea me suam publicam causam de Velini fluminibus et cuniculis apud hos consules agere uoluissent, non existimaui me neque dignitati praefecturae grauissimae neque fidei meae satis esse facturum, nisi me causam illam non solum homines, sed etiam locus ipse lacusque docuisset.

DE LEGE AGRARIA IV (?)

Cic. Att. II I, 3: fuit enim mihi commodum ... curare ut meae quoque essent orationes, quae consulares nominarentur: quarum una est in senatu Kal. Ianuariis, altera ad populum de lege agraria ...; sunt praeterea duae breues quasi apospasmatia legis agrriae.

PRO C. PISONE

Cic. Flacc. 98: consul ego nuper defendi C. Pisonem; qui quia consul fortis constansque fuerat incolumis est rei p. conseruatus. Sall. Cat. 49, 2: Piso oppugnatus in iudicio pecuniarum reperundarum propter cuiusdam Transpadani supplicium iniustum (sc. cum Caesare graues inimicitias exercebat).

CVM PROVINCIAM IN CONTIONE DEPOSVIT

Cic. Att. II I, 3: sextam cum prouinciam in contione deposui. Dio XXXVII 33, 4: καὶ διὰ ταῦτα καὶ ὁ Κικέρων κατὰ χώραν ἔμεινεν· εἰλήχει γὰρ τῆς Μακεδονίας ἄρξαι, οὔτε δὲ ἐς ἐκείνην (τῷ γὰρ συνάρχοντι αὐτῆς διὰ τὴν περὶ τὰς δίκας σπουδὴν ἐξέστη) οὔτε ἐς τὴν Γαλατίαν τὴν πλησίον, ἣν ἀντέλαβε, διὰ τὰ παρόντα ἐξήλασεν, ἀλλ' αὐτὸς μὲν τὴν πόλιν διὰ φυλακῆς ἐποιήσατο, ἐς δὲ τὴν Γαλατίαν τὸν Μέτελλον, ὅπως μὴ καὶ ὁ Κατιλίνας αὐτὴν σφετερίσηται, ἔπεμψε.

PRO SCIPIONE NASICA

Cic. Att. II 1, 9 [m. Iun. a. 60 a. C.]: Fauonius ... accusauit Nasicam, honeste ac moleste tamen dixit, ita ut Rhodi uideretur molis potius quam Moloni operam dedisse; mihi quod defendissem leuiter suscensuit; nunc tamen petit iterum rei publicae causa.

PRO C. ANTONIO

Cic. Dom. 41: hora fortasse sexta diei questus sum in iudicio, cum C. Antonium collegam meum defenderem, quaedam de re publica, quae mihi uisa sunt ad illius miseri causam pertinere. Haec homines improbi ad quosdam uiros fortes longe aliter atque a me dicta erant detulerunt. Hora nona illo ipso die tu es adoptatus. Suet. Iul. 20, 4: Cicerone in iudicio quodam deplorante temporum statum Publium Clodium inimicum eius frustra iam pridem a patribus ad plebem transire nitentem eodem die horaque non transduxit. Dio XXXVIII 10, I sqq.: ὕποπτός τε οὖν ἐκ τούτων ὁ Κικέρων τῷ τε Καίσαρι καὶ τῷ Πομπηίῳ γενόμενος ἐβεβαιώσατο τὴν ὑπόνοιαν ἐν τῇ ὑπὲρ τοῦ Ἀντωνίου ἀπολογίᾳ. οὗτος γὰρ πολλὰ μὲν καὶ δεινὰ καὶ τὸ ὑπήκοον τὸ ἐν τῇ Μακεδονίᾳ, ἄρξας αὐτῆς, καὶ τὸ ἔνσπονδον εἰργάσατο, πολλὰ δὲ καὶ ἀντέπαθε... οὐ μέντοι καὶ ἐπὶ τούτοις αἰτίαν ἔσχεν, ἀλλ' ἐγράφη μὲν ἐπὶ τῇ τοῦ Κατιλίνου συνωμοσίᾳ, ἑάλω δὲ δι' ἐκεῖνα, καὶ συνέβη αὐτῷ, ὧν μὲν ἐκρίνετο, μὴ ἐλεγχθῆναι, ὧν δ' οὐκ ᾐτιάζετο, κολασθῆναι. καὶ ὁ μὲν οὕτως ἀπήλλαξεν, ὁ δὲ δὴ Κικέρων ὑπὲρ αὐτοῦ τότε, ἅτε καὶ συνάρχοντός οἱ, ὑπερδικῶν πλείστην κατὰ τοῦ Καίσαρος ὡς καὶ αἰτίου τῆς δίκης αὐτῷ γεγενημένου καταδρομὴν ἐποιήσατο, καί τινα αὐτὸν καὶ προσελοιδόρησεν. ὁ δ' ἤχθετο μὲν ἐπ' αὐτοῖς ὥσπερ εἰκὸς ἦν, οὐ μὴν οὔτ' εἶπεν οὔτ' ἔπραξεν ὑβριστικὸν ἐς αὐτὸν οὐδέν, καίπερ ὑπατεύων. Cic. Vatin. 27: Quoniam crebo usurpas legem te de alternis consiliis reiciendis tulisse, ut omnes intelletant te ne recte quidem facere sine scelere potuisse, quaero: cum lex esset aequa promulgata initio magistratus, multas iam alias tulisses, expectarisne dum C. Antonius reus fieret apud Cn. Lentulum Clodianum, et posteaqum ille est reus factus, staim tuleris "quicumque tuam post legem reus factus esset", ut homo consularis exclusus miser puncto temporis spoliaretur beneficio et aequitate legis tuae. Dices familiaritatem tibi fuisse cum Q. Maximo ... Cic. Flacc. 95: Oppressus est C. Antonius. Esto: habuit quandam ille infamiam suam; neque tamne ille ipse, pro meo iure dico, uobis iudicibus damnatus esset, cuius damnatione sepulcrum L. Catilinae floribus ornatum hominum audacissimorum ac domesticorum hostium conuentu epulisque celebratum est. Iusta Catilinae facta sunt. Cic. Cael. 74: Accusauit C. Antonium collegam meum, cui misero praeclari in rem p. benefici memoria nihil profuit, nocuit opinio malefici cogitati. Val. Max. IV 2, 6: Caninius autem Gallus reum pariter atque accusatorem admirabilem egit et C. Antoni quem damnauerat filiam in matrimonium ducendo et M. Colonium a quo damnatus fuerat rerum suarum procuratorem habendo.

PRO A. THERMO I. II

Cic. Flacc. 98: Innocens et bonus uir et omnibus ornatus bis hoc anno me defendente absolutus est A. Thermus. Quanta rei p. causa laetitia populi R., quanta gratulatio consecuta est! Semper graues et sapientes iudices in rebus iudicandis, quid utilitas ciuitatis, quid communis salus, quid rei p. tempora poscerent, cogitauerunt.

SI EVM P.CLODIVS LEGIBVS INTERROGASSET

Schol. B Praef. ad or. P. red. in sen., 16 St.: Orationum ordo Tullianarum ... postulabat ut praecedentis commentario eam subiceremus quae inscibitur: Si eum P. Clodius legibus interrogasset, quae oratio uidetur post mortem eius inuenta. Sed quoniam plurimae consequentur in quibus eandem paene omnia dicturus est, eximendam numero arbitratus sum, quando rebus nihil depereat, quae sine dubio in aliarum tractatione reddentur; nam plurifariam et de consulatu suo et de exilio et contra eundem Clodium locuturus est.

PRO L. BESTIA VI

Cic. Ad Q. fr. II 3, 6 (XV Kal. Mart. [a. 56 a. C.]): A. d. III Id. Febr. dixi pro Bestia de ambitu apud praetorem Domitium in foro medio maximo conuentu, incidique in eum locum in dicendo, cum Sestius multis in templo Castoris uulneribus acceptis subsidio Bestiae seruatus esset. Hic προοικονομήσαμεν quiddam εὐκαίρως de iis quae in Sestium apparabantur crimina, et eum ornaui ueris laudibus magno assensu omnium. Cic. Phil. XI 11: Quid Bestiam? Qui consulatum in Bruti locum se petere profitetur: atque hoc quidem detestabile omen auertat Iuppiter ... At hic me defendente quinquiens absolutus est ... sed haec iudicum culpa, non mea est. Cic. Phil. XIII 26: aedilicii corycus laterum et uocis meae, Bestia, et ...

PRO P. ASICIO

Cic. Cael. 23 sq.: Vellem dictum esset ab eodem (sc. M. Crasso) etiam de Dione. De quo ipso tamen quid est quod expectetis? Quod is qui fecit aut non timet, aut etiam fatetur: est enim rex. Qui autem dictus est adiutor fuisse et conscius P. Asicius iudicio est liberatus. Quod igitur est eiusmodi crimen, ut qui commisit non neget, qui negauit absolutus sit, id hic pertimescat qui non modo a facti, uerum etiam a conscientiae suspicione afuit? Et si Asicio causa plus profuit quam nocuit inuidia, huic oberit maledictum tuum, qui istius facti non modo suspicione, sed ne infamia quidem est aspersus? At praeuaricationest Asicius liberatus. Perfacile est isti loco respondere, mihi praesertim a quo illa causa defensa est. Sed Caelius optimam causam Asici esse arbitratur; cuicuimodi autem sit, a sua putat esse seiunctam. Tac. Dial. 21: Quotus enim quisque Calui in Asicium aut in Drusum legit?

IN P. CLODIVM

Dio XXXIX 21, 4 (2-4): ... μετὰ δὲ τοῦτο φυλάξας ἐκδημοῦντα τὸν Κλώδιον ἀνέβη τε αὖθις ἐς τὸ Καπιτώλιον, καὶ λαβὼν αὐτὰς οἴκαδε ἀπεκόμισε. γενομένου δὲ τούτου οὐδὲν ἔτ' ἀπώμοτον οὐδετέρῳ αὐτῶν ἦν, ἀλλὰ ἐλοιδόρουν ἀλλήλους καὶ διέβαλλον ἄλλα τε ὅσα ἐδύναντο, μηδενὸς τῶν αἰσχίστων ἀπεχόμενοι, καὶ ὁ μὲν τήν τε δημαρχίαν τὴν τοῦ Κλωδίου ὡς καὶ παρὰ τοὺς νόμους γενομένην καὶ τὰ πραχθέντα ἐν αὐτῇ ὑπ' αὐτοῦ ὡς καὶ ἄκυρα ὄντα, ὁ δὲ τήν τε φυγὴν τὴν τοῦ Κικέρωνος ὡς καὶ δικαίως ἐγνωσμένην καὶ τὴν κάθοδον αὐτοῦ ὡς καὶ παρανόμως ἐψηφισμένην. Plut. Cat. min. 40, I: Ἐπεὶ δὲ Κικέρων ἐκ τῆς φυγῆς ἣν ἔφυγεν ὑπὸ Κλωδίου κατελθών, καὶ δυνάμενος μέγα, τὰς δημαρχικὰς δέλτους ἃς ὁ Κλώδιος ἔθηκεν ἀναγράψας εἰς τὸ Καπιτώλιον ἀπέσπασε βίᾳ καὶ καθεῖλε τοῦ Κλωδίου μὴ παρόντος, ἐπὶ τούτοις δὲ βουλῆς ἀθροισθείσης καὶ τοῦ Κλωδίου κατηγοροῦντος ἔλεγε, παρανόμως τῷ Κλωδίῳ τῆς δημαρχίας γενομένης, ἀτελῆ καὶ ἄκυρα δεῖν εἶναι τὰ τότε πραχθέντα καὶ γραφέντα, προσέκρουσεν ὁ Κάτων αὐτῷ λέγοντι, καὶ τέλος ἀναστὰς ἔφη ...

PRO L. CANINIO GALLO

Cic. Fam. VII I, 4 (M. Mario [m. Oct. a. 55 a. C.]): His ego tamen diebus ludis scenicis, ne forte uidear tibi non modo beatus, sed liber omnino fuisse, dirrupi me paene in iudicio Galli Canini, familiaris tui. Quodsi tam facilem populum haberem, quam Aesopus habuit, libenter mercule artem desinerem tecumque et cum similibus nostri uiuerem. Nam me cum antea taedebat, cum et aetas et ambitio me hortabatur et licebat denique, quem nolebam, non defendere, tum uero hoc tempore uita nullast. Neque enim fructum ullum laboris exspecto et cogor nonnumquam homines non optime de me meritos rogatu rogatu eorum, qui bene meriti sunt, defendere.

DE REATINORVM CAVSA II

Cic. Att. IV 15, 5 [IV Kal. Sext. a. 54 a. C.]: Reatini me ad sua duxerunt, ut agerem causam contra Interamnatis apud consulem et decem legatos, quod lacus Velinus a M. Curio emissus interciso monte in Nar defluit: ex quo est illa siccata et umida tamen modice Rosea. Vixi cum Axio, qui etiam me ad Septem aquas duxit.

PRO M. LIVIO DRVSO

Cic. Att. IV 15, 9 (IV Kal. Sext. [a. 54 a. C.]): deinde me expedio ad Drusum, inde ad Scaurum: parantur orationibus indices gloriosi. 16, 5: Drusus reus est factus a Lucretio, iudicibus reiciendis a. d. V. Non. Quinct. 17, 5 (16, 8 Kal. Oct.]): quid quaeris aliud? iudicia, credo: Drusus, Scaurus non fecisse uidentur.

PRO C. MESSIO

Cic. Att. IV 15, 9 [IV Kal. Sext. a. 54 a. C.]: Messius defendebatur a nobis de legatione reuocatus: nam eum Caesari legarat Appius. Seruilius edixit ut adesset. Tribus habet Pomptinam, Velinam, Maeciam. Pugnatur acriter; agitur tamen satis. Sen. Contr. VII 4, 8: hic tamen (sc. "Calluus qui diu cum Cicerone iniquissimam litem de principatu eloquentiae habuit") in epilogo quem pro Messio tunc tertio causam dicente habuit, non tantum leniter componit, sed etiam dicit: "credite mihi, non est turpe misereri" et cetera; omnia in illo epilogo fere non tantum emollitae compositionis sunt, sed infractae [quae uix ad eandem causam pertinent].

PRO M. CISPIO

Cic. Planc. 75 sq.: Clamitas, Laterensis: "quo usque ista dicis? nihil in Cispio profecisti: obsoletae iam sunt preces tuae". De Cispio mihi igitur obicies, quem ego de me bene meritum quia te teste cognoram, te eodem auctore defendi? et ei dices "quo usque" quem negas quod pro Cispio contenderim, impetrare potuisse? nam istius uerbi "quo usque" haec poterat esse inuidia: "datus est tibi ille, condonatus est ille: non facis finem ferre non possumus". Ei quidem. qui pro uno laborarit, qui id ipsum non optinuerit, dici "quo usque" inridentis magis est quam reprehendentis ... et mihi lacrimulam Cispiani iudici obiectas. Sic enim dixisti: "uidi ego tuam lacrimulam". Vide quam me uerbi tui paeniteat: non modo lacrimulam, sed multas lacrimas et fletum cum singultu uidere potuisti. An ego qui meorum lacrimis me absente commotus simulates quas mecum habebat deposuisset, meaeque salutis non modo non oppugnator, ut inimici mei putarant, sed etiam defensor fuisset, huius in periculo non significarem dolorem meum? Tu autem, Laterensis, qui tum lacrimas meas gratas esse dicebas, nunc easdem uis inuidiosas uideri? Schol. B In or. pro Planc. l. s., 13 sqq. St.: dicente Laterense "... et pro Cispio causam dicente sic rogasti et precibus tuis ambitum paene mouisti" opposuit acutissimam responsionem: merito haec ab eo dici potuisse, si pro Cispio impetrasset; porro autem, cum pro Cispio non optinuerit, uel pro hoc obtitinere debere ... Laterensis in Tullium dixerat epilogos eius inridens, quos eum constat nimium flebiles et miserationis plenos in iudiciis semper habuisse. Et in Oratore suo eandem adfectuum mouendorum sibi praestantiam uindicauit. Ac ne haec lenocinia potius adhibere fallendis iudicibus quam uere secundum animi sui motum facere existimetur, adseuerat Cispium hoc suae orationis adfectu non indignum fuisse, cum quo post amicitiae reconciliationem ita participatu fortunae suae dolorem senserit, ut inpense diligi mereatur. Cic. P. red. in sen. 21: Quid M. Cispius? Cui ego ipsi, parenti fratrique eius sentio quantum debeam. Qui cum a me uoluntas eorum in priuato iudicio esset offensa, publici mei benefici memoria priuatam offensionem oblitterauerunt.

PRO CRASSO

Cic. Lentulo epist. I 9, 20 sq. [m. Dec. a. 54 a. C.]: cumque Pompeius ita contendisset ut nihil umquam magis, ut cum Crasso redirem in gratiam, Caesarque per litteras maxima se molestia ex illa contentione adfectum ostenderet, habui non temporum solum rationem meorum, sed etiam naturae, Crassusque, ut quasi testata populo R. esset nostra gratia, paene a meis laribus in prouinciam est profectus - nam cum mihi condixisset, cenauit apud me in mei generi Crassipedis hortis -: quam ob rem eius causam, quod te scribis audisse, magna illius commendatione susceptam defendi in senatu, sicut mea fides postulabat. Accepisti, quibus rebus adductus quamque rem causamque defenderim quique meus in re publica sit pro mea parte capessenda status: de quo sic uelim statuas, me haec eadem sensurum fuisse, si mihi integra omnia ac libera fuissent ...

PRO M. SAVFEIO

Asc. In Milon. 45, 26: Post Milonem eadem lege Pompeia primus est accusatus M. Saufeius M. f., qui dux fuerat in expuganda taberna Bouillis et Clodio occidendo. Accusauerunt eum L. Cassius, L. Fulcinius C. f., C. Valerius; defenderunt M. Cicero, M. Caelius, obtinueruntque ut una sententia absolueretur. Condemnauerunt senatores X, absoluerunt VIII; condemnauerunt equites R. VIIII, absoluerunt VIII, sed ex tr. aerariis X absoluerunt, VI damnauerunt: manifestumque odium Clodi saluti Saufeio fuit, cum eius uel peior causa quam Milonis fuisset, quod aperte dux fuerat expugnandae tabernae. Repetitus deinde post paucos dies apud C. Considium quaesitorem e lege Plautia de ui, subscriptione ea quod loca edita occupasset et cum telo fuisset; nam dux fuerat operarum Milonis. Accusauerunt C. Fidius, Cn. Apponius Cn. f., M. Seius ... Sex. f.; defenderunt M. Cicero, M. Terentius Varro Gibba. Absolutus [autem] est sententiis plenius quam prius: graues habuit XVIIII, absolutorias duas et XXX; sed e contrario hoc ac priore iudicio accidit: equites enim ac senatores eum absoluerunt, tr. aerarii damnauerunt.

PRO P. CORNELIO DOLABELLA

Cic. Appio Pulchro epist. III 10, 1. 5 [m. Apr. a. 50 a. C.]: Cum est ad nos adlatum de temeritate eoum, qui tibi negotium facesserent, etsi grauiter primo nuntio commotus sum, quod nihil tam praeter opinionem meam accidere potuit, tamen, ut me collegi, cetera mi facillima uidebantur, quod et in te ipso maximam spem et in tuis magnam habebam, multaque mihi ueniebant in mentem, quamobrem istum laborem tibi etiam honori putarem fore ... illud uero mihi permirum accidit, tantam temritatem fuisse in eo adulescente, cuius ego salutem duobus capitis iudiciis summa contentione defendi, ut tuis inimicitiis suscipiendis obliuisceretur †pro omnium fortunarum ac rationum suarum, praesertim cum tu omnibus uel ornamentis uel praesidiis redundares, ipsi, ut leuissime dicam, multa dessent. Cuius sermo stultus et puerilis erat iam ante ad me a M. Caelio, familiari nostro, perscriptus; de quo item sermone multa scripta sunt aps te. Ego autem citius cum eo, qui tuas inimicitias suscepisset, ueterem coniunctionem diremissem quam nouam conciliassem: neque enim de meo erga te studio dubitare debes ... Cic. Fam. VI II, 1 [m. Iun. a. 45 a. C.]: Dolabellam antea tantum modo diligebam, obligatus ei nihil eram - neque enim acciderat mihi opus esse, et ille mihi debebat, quod non defueram eius periculis -: nunc tanto sum deuinctus eius beneficio, quod et antea in re et hoc tempore in salute tua cumulatissime mihi satis fecit, ut nemini plus debeam. Cic. Phil. XI 9 s. f. sq.: alteri (sc. Dolabellae) a puero pro deliciis crudelitas fuit, deinde ea libidinum turpitudo, ut in hoc sit semper ipse laetatus, quod ea faceret quae sibi obici ne ab inimico quidem possent uerencundo. Et hic, di immortales, aliquanto fuit meus. Occulta enim erant uitia non inquirenti.

PRO T. FADIO

Cic. T. Fadio epist. V 18 [med. m. Mart. a. 52 a. C.]: M. Cicero S. D. T. Fadio: Etsi egomet, qui te consolari cupio, consolandus ipse sum, propterea quod nullam rem grauius iam diu tuli quam incommodum tuum, tamen te magno opere non hortor solum sed etiam pro amore nostro rogo atque oro te colligas uirumque praebeas et, qua condicione omnes homines et quibus temporibus nos nati simus, cogites. Plus tibi uirtus tua dedit, quam fortuna abstulit, propterea quod adeptus es, quod non multi homines noui? amisisti, quae plurimi homines nobilissimi. Ea denique uidetur condicio impendere legum, iudiciorum, temporum, ut optime actum cum eo uideatur esse, qui quam leuissima poena ab hac re p. discesserit. Tu uero, qui et fortunas et liberos habeas et nos ceterosque necessitudine et beneuolentia tecum coniunctissimos, quomque magnam facultatem sis habiturus nobiscum et cum omnibus tuis uiuendi, et cum unum sit iudicium ex tam multis, quod reprendatur, ut quod una sententia eaque dubia potentiae alicuius condonatum existimetur, omnibus his de causis debes istam molestiam quam lenissime ferre. Mens animus erit in te liberosque tuos semper, quem tu esse uis et qui esse debet.

IN GABINIVM

Dio XXXIX 62, 2 sq.: τὰ μὲν οὖν ἐγκλήματα πολλὰ ἦν, καὶ κατηγόρους οὐκ ὀλίγους εἶχε. πρῶτον δ' οὖν περὶ τῆς τοῦ Πτολεμαίου καθόδου, ἅτε καὶ μεγίστου, ἐδικάσθη. καὶ ὅ γε δῆμος σύμπας ὡς εἰπεῖν πρός τε τὸ δικαστήριον συνερρύη καὶ διασπάσασθαι πολλάκις αὐτὸν ἠθέλησεν, ἄλλως τε καὶ ὅτι οὔθ' ὁ Πομπήιος παρῆν καὶ ὁ Κικέρων δεινότατα αὐτοῦ κατηγόρησεν. οὕτω δὲ αὐτῶν διακειμένων ἀφείθη· αὐτός τε γάρ, ἅτε ἐπὶ τηλικούτοις κρινόμενος, παμπληθῆ χρήματα ἀνάλωσε, καὶ οἱ τοῦ Πομπηίου τοῦ τε Καίσαρος ἑταῖροι προθυμότατα αὐτῷ συνήραντο, λέγοντες ἄλλον τέ τινα καιρὸν καὶ ἄλλον βασιλέα πρὸς τῆς Σιβύλλης εἰρῆσθαι, καὶ τὸ μέγιστον ὅτι μηδεμία τῶν πραχθέντων τιμωρία ἐν τοῖς ἔπεσιν αὐτῆς ἐνεγέγραπτο. Trebell. Poll. Tyr. triginta XXII 10 sqq.: qui (sc. Gallienus Aegypti) cum Theodoto uellet imperium proconsulare decernere, a sacerdotibus est prohibitus, qui dixerunt fasces consulares ingredi Alexandriam non licere. Cuius rei etiam Ciceronem cum contra Gabinium loquitur meminisse satis nouimus. ... fertur enim apud Memfim in aurea columna Aegyptiis esse litteris scriptum tunc demum Aegyptum liberam fore, cum in eam uenissent Romani fasces et praetexta Romanorum. Quod apud Proculum grammaticum, doctissimum sui temporis uirum, cum de peregrinis regionibus loquitur inuenitur. Appian. B. C. II 24: καὶ πρῶτοι μὲν ἀπόντες ἑάλωσαν Μίλων τε ἐπὶ τῷ Κλωδίου φόνῳ καὶ Γαβίνιος [a. 52 a. C.] παρανομίας ὁμοῦ καὶ ἀσεβείας, ὅτι χωρὶς ψηφίσματος ἐς Αἴγυπτον μετὰ στρατιᾶς ἐσέβαλεν ἀπαγορευόντων τῶν Σιβυλλείων...καὶ πάντων φυγὴ κατέγνωστο, Γαβινίου δὲ καὶ δήμευσις ἦν ἐπὶ τῇ φυγῇ.

DE POMPEI STATVA

Suet. Caes. 75, 4: ... statuas Luci Sullae atque Pompei a plebe disiectas reposuit (sc. Caesar). Dio XLIII 49, 1: τῷ δὲ ἐχομένῳ ἔτει, ἐν ᾧ ὁ Καῖσαρ ἐδικτατόρευσέ τε ἅμα τὸ πέμπτον, ἵππαρχον τὸν Λέπιδον προσλαβών, καὶ ὑπάτευσε τὸ πέμπτον, συνάρχοντα τὸν Ἀντώνιον προσελόμενος, στρατηγοί τε ἑκκαίδεκα ἦρξαν (καὶ τοῦτο καὶ ἐπὶ πολλὰ ἔτη ...), καὶ τὸ βῆμα ἐν μέσῳ που πρότερον τῆς ἀγορᾶς ὂν ἐς τὸν νῦν τόπον ἀνεχωρίσθη, καὶ αὐτῷ ἡ τοῦ Σύλλου τοῦ τε Πομπηίου εἰκὼν ἀπεδόθη. Plut. Caes. 57, 6: καὶ τὰς Πομπηΐου καταβεβλημένας εἰκόνας οὐ περιεῖδεν, ἀλλ' ἀνέστησεν, ἐφ' ᾧ καὶ Κικέρων εἶπεν, ὅτι Καῖσαρ τοὺς Πομπηΐου στήσας ἀνδριάντας τοὺς ἰδίους ἔπηξε. Plut. Cic. 40, 5: σπάνιος δ' εἰς ἄστυ θεραπείας ἕνεκα τοῦ Καίσαρος κατῄει, καὶ πρῶτος ἦν τῶν συναγορευόντων ταῖς τιμαῖς καὶ λέγειν ἀεί τι καινὸν εἰς τὸν ἄνδρα καὶ τὰ πραττόμενα φιλοτιμουμένων. οἷόν ἐστι καὶ τὸ περὶ τῶν Πομπηίου λεχθὲν εἰκόνων, ἃς ἀνῃρημένας καὶ καταβεβλημένας ὁ Καῖσαρ ἐκέλευσεν ἀνασταθῆναι, καὶ ἀνεστάθησαν. ἔφη γὰρ ὁ Κικέρων, ὅτι ταύτῃ τῇ φιλανθρωπίᾳ Καῖσαρ τοὺς μὲν Πομπηίου ἵστησι, τοὺς δ' αὑτοῦ πήγνυσιν ἀνδριάντας.

DE PACE

Cic. Phil. I 1: Nec uero usquam discedebam nec a re publica deiciebam oculos ex eo die, quo in aedem Telluris conuocati sumus. In quo templo, quantum in me fuit, ieci fundamenta pacis Atheniensiumque renouaui uetus exemplum; Graecum etiam uerbum usurpaui, quo tum in sedandis discordiis usa erat ciuitas illa, atque omnem memoriam discordiarum obliuione sempiterna delendam censui. Vell. Pat. II 58, 4: et illud decreti Atheniensium celeberrimi exemplum, relatum a Cicerone, obliuionis praeteritarum rerum decreto patrum comprobatum est. Plut. Cic. 42: Ἀντώνιος μὲν ὑπατεύων τὴν βουλὴν συνήγαγε καὶ βραχέα διελέχθη περὶ ὁμονοίας, Κικέρων δὲ πολλὰ πρὸς τὸν καιρὸν οἰκείως διελθών, ἔπεισε τὴν σύγκλητον Ἀθηναίους μιμησαμένην ἀμνηστίαν τῶν ἐπὶ Καίσαρι ψηφίσασθαι, νεῖμαι δὲ τοῖς περὶ Κάσσιον καὶ Βροῦτον ἐπαρχίας. ἔσχε δὲ τούτων τέλος οὐδέν. Plut. Ant. 14 et Brut. 19: Οὐ μὴν ἀλλὰ τῇ ὑστεραίᾳ τῆς βουλῆς συνελθούσης εἰς τὸ τῆς Γῆς ἱερόν, Ἀντωνίου δὲ καὶ Πλάγκου καὶ Κικέρωνος εἰπόντων περὶ ἀμνηστίας καὶ ὁμονοίας, ἔδοξε μὴ μόνον ἄδειαν εἶναι τοῖς ἀνδράσιν, ἀλλὰ καὶ γνώμην ὑπὲρ τιμῶν προθεῖναι τοὺς ὑπάτους. Dio XLIV 22, 3: ὁ οὖν Ἀντώνιος... ἐπειδὴ τούς τε σφαγέας ἐν τῷ Καπιτωλίῳ καὶ τὸν Λέπιδον ἐν τῇ ἀγορᾷ ὄντα ᾔσθετο, τήν τε γερουσίαν ἐς τὸ τῆς Γῆς τέμενος ἤθροισε καὶ γνώμας ὑπὲρ τῶν παρόντων προέθηκε. καὶ εἶπον ἄλλοι τε ἄλλα, ὡς ἕκαστος αὐτῶν ἐγίγνωσκε, καὶ ὁ Κικέρων τάδε, οἷσπερ καὶ ἐπείσθησαν.

ORATIO IN SENATV HABITA

Cic. Phil. VI 2-3 (ad Quirites): Hoc uestro iudicio tanto tamque praeclaro excitatus ita kalendis Ianuariis ueni in senatum, ut meminissem quam personam impositam a uobis sustinerem. Itaque bellum nefarium inlatum rei publicae cum uiderem, nullam moram interponendam insequendi M. Antoni‹um› putaui hominemque audacissimum ... bello censui persequendum; tumultum esse decreui; istitium edici, saga sumi dixi placere, quo omnes acrius grauiusque incumberent ad ulciscendas rei publicae iniurias, si omnia grauissimi belli insignia suscepta a senatu uiderent. Itaque haec sententia, Quirites, sic per triduum ualuit, ut, quamquam discessio facta non esset, tamen praeter paucos omnes mihi adsensuri uiderentur. Hodierno autem die spe nescio qua pacis obiecta remissior senatus fuit. Nam plures eam sententiam secuti sunt, ut quantum senatus auctoritas uestrumque consensus apud Antonium ualiturus esset per legatos experiremur.

PRO M. ACILIO

Cic. Fam. VII 30, 3 [m. Ian. a. 44 a. C.]: Acilius, qui in Graeciam cum legionibus missus est, maximo meo beneficiost - bis enim est a me iudicio capitis rebus saluis defensus - et est homo non ingratus meque uehementer opseruat.

PRO L. BESTIA

Cic. Phil. IX 11: Quid Bestiam? ... at hic me defendente quinquiens absolutus est: sexta palma urbana etiam in gladiatore difficilis ...

PRO GABINIO

Cic. P. red. ad Quir. II: ... at pro me superiores consules semper ut referrent flagitati sunt; sed ueriti sunt ne gratiae causa facere uiderentur, quod alter mihi adfinis erat, alterius causam capitis receperam; ... Cic. Ad Q. fr. II 11, 2 [a. d. XVI kal. Mart. a. 54 a. C.]: Cognosce nunc Idus. Decimus erat Caelo dies. Domitius ad numerum iudices non habuit. Vereor, ne homo taeter et ferus, Pola Seruius, ad accusationem ueniat; nam noster Caelius ualde oppugnatur a gente Clodia. Certi nihil est adhuc, sed ueremur. Eodem igitur die Tyriis est senatus datus frequens; frequentes contra Syriaci publicani. Vehementer uexatus Gabinius; exagitati tamen a Domitio publicani, quod eum essent cum equis prosecuti. L. noster Lamia paulo ferocius, cum Domitius dixisset: "Vestra culpa haec acciderunt, equites Romani; dissolute enim iudicatis", "Nos iudicamus, uos laudatis" inquit. Actum est eo die nihil; nox diremit.

PRO C. POPILLIO LAENATE

Val. Max. V 3, 4: M. Cicero C. Popilium Laenatem Picenae regionis rogatu M. Caeli non minore cura quam eloquentia defendit eumque causa admodum dubia fluctuantem saluum ad penates suos remisit. Hic Popilius postea nec re nec uerbo a Cicerone laesus ultro M. Antonium rogauit ut ad illum proscriptum persequendum et iugulandum mitteretur impetratisque detestabilis ministeri partibus gaudio exultans Caietam cucurrit et uirum - mitto quod amplissimae dignitatis, certe †salubritati studio praestantis priuatim offici priuatim sibi uenerandum iugulum praebere iussit ac protinus caput Romanae eloquentiae et pacis clarissimam dexteram per summum et securum otium amputauit eaque sarcina tamquam opimis spoliis alacer in urbem reuersus est. Neque enim scelestum portanti onus succurrit illud se caput ferre quod pro capite eius quandam perorauerat. Plut. Cic. 48: Ἐν τούτῳ δ' οἱ σφαγεῖς ἐπῆλθον, ἑκατοντάρχης Ἑρέννιος καὶ Ποπίλλιος χιλίαρχος, ᾧ πατροκτονίας ποτὲ δίκην φεύγοντι συνεῖπεν ὁ Κικέρων, ἔχοντες ὑπηρέτας. Appian. B. C. IV 19 sq.: ho de Lainas kai diken tina dia tou Kikeronos pote katorthokos ek tou phoreiou ten kephalen epistasas apetemnen es tris epiplesson kai ekdiatrizon hyp'apeirias. Dio XLVII 11, 1 sq.: Ποπίλιος δὲ δὴ Λαίνας τὸν Κικέρωνα τὸν Μᾶρκον ἀπέκτεινε καίπερ εὐεργέτην αὐτοῦ ἐκ συνηγορήματος ὄντα, καὶ ἵνα γε μὴ ἀκουόμενος μόνον ἀλλὰ καὶ ὁρώμενος πίστιν τοῦ πεφονευκέναι αὐτὸν λάβῃ, εἰκόνα ἑαυτοῦ πλησίον τῆς ἐκείνου κεφαλῆς ἐστεφανωμένην ἔθηκε, καὶ τὸ ὄνομα καὶ τὸ ἔργον αὐτοῦ ἐπιγεγραμμένον ἔχουσαν. καὶ οὕτω γε καὶ τῷ Ἀντωνίῳ διὰ τοῦτ' ἤρεσεν ὥστε καὶ χρήματα πλείω τῶν ἐπηγγελμένων λαβεῖν. Sen. De tranqu. an. 16: Pompeius et Cicero clientibus suis praebere ceruicem (sc. coguntur). Sen. Contr. VII 2 (17), 8: Popillium pauci ex historicis tradiderunt interfectorem Ciceronis et hi quoque non parricidi reum a Cicerone defensum, sed in priuato iudicio: declamatoribus placuit parricidi reum fuisse.

ORATIONES ALIIS SCRIPTAE

Quint. III 8, 50: Sunt multae a Graecis Latinisque compositae orationes, quibus alii uterentur, ad quorum condicionem uitamque aptanda quae dicebantur fuerunt. An eodem modo cogitauit aut eandem personam induit Cicero, cum scriberet Cn. Pompeio et cum T. Ampio ceterisue, ac non unius cuiusqe eorum fortunam, dignitatem, res gestas intuitus omnium, quibus uocem dabat, etiam imaginem expressit, ut melius quidem, sed tamen ipsi dicere uiderentur? Neque enim minus uitiosa est oratio, si ab homine, quam si ab re, cui accomodari debuit, dissidet.

LIBELLVS SVB ALIO NOMINE SCRIPTVS - EDICTVM L. RACILI TRIBVNI PLEBI

Schol. B. in Planc. 72, 2: (de L. etiam Racilio quaedam Laterensis commemorauerat: qui magis adiumento Ciceroni fuisse uidebatur, cum Plancius in tribunatu suo non tantopere sit pro eiusdem restitutione conisus. Ne hoc igitur ei deesse ad gratiam confiteretur: animo promptissimo etiam hunc Plancium erga restitutionem suam fuisse, sed quoniam omnia per Racilium uidebantur impleta, non expetisse se dicit ut etiam ille ex superfluo laboraret, qui tantum sibi in quaestura Macedonica praestitisset.) exstat libellus eiusdem Ciceronis qui ita inscribitur "edictum L. Racili tribuni plebi": quod sub nomine ipsius Cicero [in]scripsit in inuectionem P. Clodi.

ORATIO FVNEBRIS FILI SERRANI DOMESTICI

Cic. ad Q. fr. III 6 (8), 5 [m. Nou. a. 54 a. C.]: Serrani Domestici fili funus perluctuosum fuit a. d. VIII Kal. Dec.; laudauit pater scripto meo.

LAVDATIONES SCRIPTAE - CATO VEL LAVS CATONIS

Plut. Caes. 54: πυθόμενος δ' ὡς ἑαυτὸν ὁ ἀνὴρ (Κάτων) διεργάσαιτο, δῆλος μὲν ἦν δηχθείς, ἐφ' ᾧ δ' ἄδηλον... ὁ μὲν οὖν μετὰ ταῦτα γραφεὶς ὑπ' αὐτοῦ πρὸς Κάτωνα τεθνεῶτα λόγος οὐ δοκεῖ πρᾴως ἔχοντος οὐδ' εὐδιαλλάκτως σημεῖον εἶναι· πῶς γὰρ ἂν ἐφείσατο ζῶντος, εἰς ἀναίσθητον ἐκχέας ὀργὴν τοσαύτην; τῇ δὲ πρὸς Κικέρωνα καὶ Βροῦτον αὐτοῦ καὶ μυρίους ἄλλους τῶν πεπολεμηκότων ἐπιεικείᾳ τεκμαίρονται καὶ τὸν λόγον ἐκεῖνον οὐκ ἐξ ἀπεχθείας, ἀλλὰ φιλοτιμίᾳ πολιτικῇ συντετάχθαι διὰ τοιαύτην αἰτίαν. ἔγραψε Κικέρων ἐγκώμιον Κάτωνος, ὄνομα τῷ λόγῳ θέμενος Κάτωνα· καὶ πολλοῖς ὁ λόγος ἦν διὰ σπουδῆς, ὡς εἰκός, ὑπὸ τοῦ δεινοτάτου τῶν ῥητόρων εἰς τὴν καλλίστην πεποιημένος ὑπόθεσιν. τοῦτ' ἠνία Καίσαρα, κατηγορίαν αὑτοῦ νομίζοντα τὸν τοῦ τεθνηκότος δι' αὐτὸν ἔπαινον. ἔγραψεν οὖν πολλάς τινας κατὰ τοῦ Κάτωνος αἰτίας συναγαγών· τὸ δὲ βιβλίον Ἀντικάτων ἐπιγέγραπται, καὶ σπουδαστὰς ἔχει τῶν λόγων ἑκάτερος διὰ Καίσαρα καὶ Κάτωνα πολλούς. Cf. id. Cic. 39: ὁ γὰρ Καῖσαρ ὡς εἶδεν αὐτὸν (Ciceronem) πολὺ πρὸ τῶν ἄλλων ἀπαντῶντα, κατέβη καὶ ἠσπάσατο καὶ διαλεγόμενος μόνῳ συχνῶν σταδίων ὁδὸν προῆλθεν. ἐκ δὲ τούτου διετέλει τιμῶν καὶ φιλοφρονούμενος, ὥστε καὶ γράψαντι λόγον ἐγκώμιον Κάτωνος ἀντιγράφων τόν τε λόγον ...ὁ μὲν οὖν Κικέρωνος λόγος Κάτων, ὁ δὲ Καίσαρος Ἀντικάτων ἐπιγέγραπται. Cic. Att. XII 4, 2 [m. Iun. a. 46 a. C.]: sed de Catone problema Archimedeion est: non adsequor ut scribam quod tui conuiuae non modo libenter, sed etiam aequo animo legere possint: quin etiam si a sententiis eius dictis, si ab omni uoluntate consiliisque quae de re publica habuit recedam psilosque uelim grauitatem constantiamque eius laudare, hoc ipsum tamen istis odiosum akousma sit. Sed uere laudari ille uir non potest nisi haec ornata sint, quod ille ea quae nunc sunt et futura uiderit et ne fierent contenderit et facta ne uideret uitam reliquerit: horum quid est quod Aledio probare possimus? Cic. Att. XII 40, 1 [m. Maio a. 45 a. C.]: qualis futura sit Caesaris uituperatio contra laudationem meam, perspexi ex eo libro quem Hirtius ad me misit, in quo colligit uitia Catonis, sed cum maximis laudibus meis. Itaque misi librum ad Muscam ut tuis librariis daret: uolo enim eum diuolgari, quod quo facilius fiat imperabis tuis. Cic. Att. XIII 27, 1 [m. Maio a. 45 a. C.]: epistulam ad Caesarem nobis uero semper rectissime placuit ut isti ante legerent: aliter enim fuissemus et in hos inofficiosi et in nosmet ipsos, si illum offensuri fuissemus, paene periculosi ... quid opus est parakindyneuein? praesertim cum illud occurrat illum, cum antea nihil scripserim, existimaturum me nisi toto bello confecto (sc. Parthico) nihil scripturum fuisse; atque etiam uereor ne putet me hoc quasi Catonis meiligma esse uoluisse. Cic. Att. XIII 46, 2 [m. Sext. a. 45 a. C.]: legi epistolam (sc. Caesaris ad Balbum): multa de meo Catone, quem saepissime legendo se dicit copiosiorem factum, Bruti Catone lecto se sibi uisum disertum. Cic. Ad Brutum apud Quint. V 10, 9: ueritus fortasse ne nos in Catonem nostrum transferremus illim aliquid, etsi argumentum simile non erat. Cic. Orat. 35: itaque hoc sum aggressus statim Catone absoluto, quem ipsum nunquam attigissem tempora timens inimica uirtuti, nisi tibi hortanti et illius memoriam mihi caram excitanti non parere nefas duxissem. Sed testificor me a te rogatum et recusantem haec scribere esse ausum. Caecina [Cic. epist. VI 7, 4 [m. Dec. a. 46 a.C.]: cum uero ad ipsius Caesaris nomen ueni, toto corpore contremesco non poenae metu, sed illius iudici ... "age uero, laudo aliquem: num offendo? Cum porro offendam, quid si non uult?" "armati stilum persequitur: uicti et nondum restituti quid faciet?" auges etiam tu mihi timorem, qui in Oratore tuo caues tibi per Brutum et ad excusationem socium quaeris: ubi hoc omnium patronus facit, quid me, ueterem tuum, nunc omnium clientem, sentire oportet? Cic. Diu. II 3: interiectus est nuper liber is quem ad nostrum Atticum de senectute misimus; imprimisque quoniam pholosophia uir bonus efficitur et fortis, Cato noster in horum librorum numero ponendus est. Cic. Top. 94: (in laudationibus) aut negari potest id factum esse quod laudetur aut non eo nomine adficiendum quo laudator adfecerit aut omnino non esse laudabile, quod non recte, non iure factum sit: quibus omnibus generibus usus est nimis impudenter Caesar contra Catonem meum. Tac. Ann. IV 34 [in oratione Cremuti Cordi]: M. Ciceronis libro, quo Catonem caelo aequauit, quid aliud dictator Caesar quam rescripta oratione, uelut apud iudices, respondit? Schol. Ad Iuu. VI 338: (maiorem quam sunt duo Caesaris Anticatones): Caesar bello ciuili cognita Catonis morte, - cuius uirtutem dialogo illo, cui inscripsit "Cato", Cicero etiam laudauit, - libros duos famosissimos in uitam Catonis edidit, quos Anticatones inscripsit. Mart. Cap. V 468 s. f.: laudatori certamen est uel uituperatori, licet in superiori astructione quidam conflictus euidens approbetur, ut cum alius quempiam laudet et alter accuset, ut Catonem Tullius laudans et duobus uoluminibus Caesar accusans. Gell. XIII 20 (19), 3: "est M. Cato, non cognomento Nepos, sed M. Catonis Censorii ex filio nepos, qui pater fuit M. Catonis, praetorii uiri qui bello ciuili Vticae necem sibi gladio manu sua consciuit, de cuius uita liber est M. Ciceronis, qui inscribitur laus Catonis, quem in eodem libro idem Cicero pronepotem fuisse dicit M. Catonis Censorii. Eius igitur quem Cicero laudauit pater hic fuit M. Cato, cuius orationes feruntur inscriptae: M. Catonis Nepotis". 1. Pronepotem eum Catonis Censorii dixit fuisse. 2. Contingebat in eo, quod plerisque contra solet, ut maiora omnia re quam fama uiderentur, id quod non saepe euenit, ut expectatio cognitione, aures ab oculis uincerentur. 3. Ignoturum alteri quod patri, alteri quod tutorem secutus esset.

LAVDATIONES SCRIPTAE - PORCIAE LAVDATIO

Cic. Att. XIII 37, 3 [m. Sext. a. 45 a. C.]: laudationem Porciae gaudeo me ante dedisse Leptae tabellario quam tuas acceperim litteras: eam tu igitur, si me amas, curabis, si modo mittetur, isto modo mittendam Domitio et Bruto. Cf. ibid. 48, 2: laudationem Porciae tibi misi correctam, adeo properaui, ut, si forte aut Domitio filio aut Bruto mitteretur, haec mitteretur.