I
Otium si essem consecutus, Fundania, commodius tibi haec scriberem, quae nunc, ut potero, exponam cogitans esse properandum, quod, ut dicitur, si est homo bulla, eo magis senex. Annus enim octogesimus admonet me ut sarcinas conligam, antequam proficiscar e uita. Quare, quoniam emisti fundum, quem bene colendo fructuosum cum facere uelis, meque ut id mihi habeam curae roges, experiar; et non solum, ipse quoad uiuam, quid fieri oporteat ut te moneam, sed etiam post mortem. Neque patiar Sibyllam non solum cecinisse quae, dum uiueret, prodessent hominibus, sed etiam quae cum perisset ipsa, et id etiam ignotissimis quoque hominibus; ad cuius libros tot annis post publice solemus redire, cum desideramus, quid faciendum sit nobis ex aliquo portento; me, ne dum uiuo quidem, necessariis meis quod prosit facere. Quocirca scribam tibi tres libros indices, ad quos reuertare, siqua in re quaeres, quem ad modum quidque te in colendo oporteat facere. Et quoniam ut aiunt, dei facientes adiuuant, prius inuocabo eos, nec, ut Homerus et Ennius, Musas, sed duodecim deos Consentis; neque tamen eos urbanos, quorum imagines ad forum auratae stant, sex mares et feminae totidem, sed illos XII deos, qui maxime agricolarum duces sunt. Primum, qui omnis fructus agri culturae caelo et terra continent, Iouem et Tellurem; itaque, quod ii parentes magni dicuntur, Iuppiter pater appellatur, Tellus terra mater. Secundo Solem et Lunam, quorum tempora obseruantur, cum quaedam seruntur et conduntur. Tertio Cererem et Liberum, quod horum fructus maxime necessari ad uictum; ab his enim cibus et potio uenit e fundo. Quarto Robigum ac Floram, quibus propitiis neque robigo frumenta atque arbores corrumpit, neque non tempestiue florent. Itaque publice Robigo feriae Robigalia, Florae ludi Floralia instituti. Item adueneror Mineruam et Venerem, quarum unius procuratio oliueti, alterius hortorum; quo nomine rustica Vinalia instituta. Nec non etiam precor Lympham ac Bonum Euentum, quoniam sine aqua omnis arida ac misera agri cultura, sine successu ac bono euentu frustratio est, non cultura. Iis igitur deis ad uenerationem aduocatis ego referam sermones eos quos de agri cultura habuimus nuper, ex quibus quid te facere oporteat animaduertere poteris. In quis quae non inerunt et quaeres, indicabo a quibus scriptoribus repetas et Graecis et nostris. Qui Graece scripserunt dispersim alius de alia re, sunt plus quinquaginta. Hi sunt, quos tu habere in consilio poteris, cum quid consulere uoles, Hieron Siculus et Attalus Philometor; de philosophis Democritus physicus, Xenophon Socraticus, Aristoteles et Theophrastus peripatetici, Archytas Pythagoreus; item Amphilochus Atheniensis, Anaxipolis Thasius, Apollodorus Lemnius, Aristophanes Mallotes, Antigonus Cymaeus, Agathocles Chius, Apollonius Pergamenus, Aristandros Atheniensis, Bacchius Milesius, Bion Soleus, Chaeresteus et Chaereas Athenienses, Diodorus Prieneus, Dion Colophonius, Diphanes Nicaeensis, Epigenes Rhodius, Euagon Thasius, Euphronii duo, unus Atheniensis, alter Amphipolites, Hegesias Maronites, Menandri duo, unus Prieneus, alter Heracleotes, Nicesius Maronites, Pythion Rhodius. De reliquis, quorum quae fuerit patria non accepi, sunt Androtion, Aeschrion, Aristomenes, Athenagoras, Crates, Dadis, Dionysios, Euphiton, Euphorion, Eubulus, Lysimachus, Mnaseas, Menestratus, Plentiphanes, Persis, Theophilus. Hi quos dixi omnes soluta oratione scripserunt; easdem res etiam quidam uersibus, ut Hesiodus Ascraeus, Menecrates Ephesius. Hos nobilitate Mago Carthaginiensis praeteriit, poenica lingua qui res dispersas comprendit libris XXIIX, quos Cassius Dionysius Vticensis uertit libris XX ac Graeca lingua Sextilio praetori misit; in quae uolumina de Graecis libris eorum quos dixi adiecit non pauca et de Magonis dempsit instar librorum VIII. Hosce ipsos utiliter ad VI libros redegit Diophanes in Bithynia et misit Deiotaro regi. Quo breuius de ea re conor tribus libris exponere, uno de agri cultura, altero de re pecuaria, tertio de uillaticis pastionibus, hoc libro circumcisis rebus, quae non arbitror pertinere ad agri culturam. Itaque prius ostendam, quae secerni oporteat ab ea, tum de his rebus dicam sequens naturales diuisiones. Ea erunt ex radicibus trinis, et quae ipse in meis fundis colendo animaduerti, et quae legi, et quae a peritis audii.
II
Sementiuis feriis in aedem Telluris ueneram rogatus ab aeditumo, ut dicere didicimus a patribus nostris, ut corrigimur a recentibus urbanis, ad aedituo. Offendi ibi C. Fundanium, socerum meum, et C. Agrium equitem R. Socraticum et P. Agrasium publicanum spectantes in pariete pictam Italiam. "Quid uos hic?" inquam, "num feriae sementiuae otiosos huc adduxerunt, ut patres et auos solebant nostros?" Nos uero, inquit Agrius, ut arbitror, eadem causa quae te, rogatio aeditumi. Itaque si ita est, ut annuis, morere oportet nobiscum, dum ille reuertatur. Nam accersitus ab aedile, cuius procuratio huius templi est, nondum rediit et nos uti exspectaremus se reliquit qui rogaret. Voltis igitur interea uetus prouerbium, quod est "Romanus sedendo uincit", usurpemus, quom ille uenit? Sane, inquit Agrius, et simul cogitans portam itineri dici longissimam esse ad subsellia sequentibus nobis procedit. Cum consedissemus, Agrasius, Vos, qui multas perambulastis terras, ecquam cultiorem Italia uidistis? Inquit. Ego uero, Agrius, nullam arbitror esse quae tam tota sit culta. Primum cum orbis terrae diuisus sit in duas partes ab Eratosthene maxume secundum naturam, ad meridiem uersus et ad septemtriones, et sine dubio quoniam salubrior pars septemtrionalis est quam meridiana, et quae salubriora illa fructuosiora, dicendum utique Italiam magis etiam fuisse opportunam ad colendum quam Asiam, primum quod est in Europa, secundo quod haec temperatior pars quam interior. Nam intus paene sempiternae hiemes, neque mirum, quod sunt regiones inter circulum septemtrionalem et inter cardinem caeli, ubi sol etiam sex mensibus continuis non uidetur. Itaque in oceano in ea parte ne nauigari quidem posse dicunt propter mare congelatum. Fundanius, Em ubi tu quicquam nasci putes posse aut coli natum. Verum enim est illud Pacuui sol si perpetuo sit aut nox, flammeo uapore aut frigore terrae fructus omnis interire. Ego hic, ubi nox et dies modice redit et abit, tamen aestiuo die, si non diffinderem meo insiticio somno meridie, uiuere non possum. Illic in semenstri die aut nocte quem ad modum quicquam seri aut alescere aut meti possit? Contra quid in Italia utensile non modo non nascitur, sed etiam non egregium fit? Quod far conferam Campano? Quod triticum Apulo? Quod uinum Falerno? Quod oleum Venafro? Non arboribus consita Italia, ut tota pomarium uideatur? An Phrygia magis uitibus cooperta, quam Homerus appellat ampeloessan, quam haec? Aut tritico Argos, quid idem poeta polypyron? In qua terra iugerum unum denos et quinos denos culleos fert uini, quot quaedam in Italia regiones? An non M. Cato scribit in libro Originum sic: "ager Gallicus Romanus uocatur, qui uiritim cis Ariminum datus est ultra agrum Picentium. In eo agro aliquotfariam in singula iugera dena cullea uini fiunt"? Nonne item in agro Fauentino, a quo ibi tricenariae appellantur uites, quod iugerum trecenas amphoras reddat? Simul aspicit me, Certe, inquit, Libo Marcius, praefectus fabrum tuos, in fundo suo Fauentiae hanc multitudinem dicebat suas reddere uites. Duo in primis spectasse uidentur Italici homines colendo, possentne fructus pro impensa ac labore redire et utrum saluber locus esset an non. Quorum si alterutrum decolat et nihilo minus quis uult colere, mente est captus adque adgnatos et gentiles est deducendus. Nemo enim sanus debet uelle impensam ac sumptum facere in cultura, si uidet non posse refici, nec si potest reficere fructus, si uidet eos fore ut pestilentia dispereant. Sed, opinor, qui haec commodius ostendere possint adsunt. Nam C. Licinium Stolonem et Cn. Tremelium Scrofam uideo uenire; unum, cuius maiores de modo agri legem tulerunt (nam Stolonis illa lex, quae uetat plus D iugera habere ciuem R.), et qui propter diligentiam culturae Stolonum confirmauit cognomen, quod nullus in eius fundo reperiri poterat stolo, quod effodiebat circum arbores e radicibus quae nascerentur e solo, quos stolones appellabant. Eiusdem gentis C. Licinius, tr. pl. cum esset, post reges exactos annis CCCLXV primus populum ad leges accipiendas in septem iugera forensia e comitio eduxit. Alterum collegam tuum, uiginti uirum qui fuit ad agros diuidendos Campanos, uideo huc uenire, Cn. Tremelium Scrofam, uirum omnibus uirtutibus politum, qui de agri cultura Romanus peritissimus existimatur. An non iure? Inquam. Fundi enim eius propter culturam iucundiore spectaculo sunt multis, quam regie polita aedificia aliorum, cum huius spectatum ueniant uillas, non, ut apud Lucullum, ut uideant pinacothecas, sed oporothecas. Huiusce, inquam, pomarii summa sacra uia, ubi poma ueneunt contra aurum, imago. Illi interea ad nos, et Stolo, num cena comessa, inquit, uenimus? Nam non L. uidemus Fundilium, qui nos aduocauit. Bono animo este, inquit Agrius. Nam non modo ouom illud sublatum est, quod ludis circensibus nouissimi curriculi finem facit quadrigis, sed ne illud quidem ouom uidimus, quod in cenali pompa solet esse primum. Itaque dum id nobiscum una uideatis ac uenit aeditumus, docete nos, agri cultura quam summam habeat, utilitatemne an uoluptatem an utrumque. Ad te enim rudem esse agri culturae nunc, olim ad Stolonem fuisse dicunt. Scrofa, Prius, inquit, discernendum, utrum quae serantur in agro, ea sola sint in cultura, an etiam quae inducantur in rura, ut oues et armenta. Video enim, qui de agri cultura scripserunt et Poenice et Graece et Latine, latius uagatos, quam oportuerit. Ego uero, inquit Stolo, eos non in omni re imitandos arbitror et eo melius fecisse quosdam, qui minore pomerio finierunt exclusis partibus quae non pertinent ad hanc rem. Quare tota pastio, quae coniungitur a plerisque cum agri cultura, magis ad pastorem quam ad agricolam pertinere uidetur. Quocirca principes qui utrique rei praeponuntur uocabulis quoque sunt diuersi, quod unus uocatur uilicus, alter magister pecoris. Vilicus agri colendi causa constitutus atque appellatus a uilla, quod ab eo in eam conuehuntur fructus et euehuntur, cum ueneunt. A quo rustici etiam nunc quoque uiam ueham appellant propter uecturas et uellam, non uillam, quo uehunt et unde uehunt. Item dicuntur qui uecturis uiuunt uelaturam facere. Certe, inquit Fundanius, aliud pastio et aliud agri cultura, sed adfinis et ut dextra tibia alia quam sinistra, ita ut tamen sit quodam modo coniuncta, quod est altera eiusdem carminis modorum incentiua, altera succentiua. Et quidem licet adicias, inquam, pastorum uitam esse incentiuam, agricolarum succentiuam auctore doctissimo homine Dicaearcho, qui Graeciae uita qualis fuerit ab initio nobis ita ostendit, ut superioribus temporibus fuisse doceat, cum homines pastoriciam uitam agerent neque scirent etiam arare terram aut serere arbores aut putare; ab iis inferiore gradu aetatis susceptam agri culturam. Quocirca ea succinit pastorali, quod est inferior, ut tibia sinistra a dextrae foraminibus. Agrius, Tu, inquit, tibicen non solum adimis domino pecus, sed etiam seruis peculium, quibus domini dant ut pascant, atque etiam leges colonicas tollis, in quibus scribimus, colonus in agro surculario ne capra natum pascat; quas etiam astrologia in caelum recepit, non longe ab tauro. Cui Fundanius, Vide, inquit, ne, Agri, istuc sit ab hoc, cum in legibus etiam scribatur "pecus quoddam". Quaedam enim pecudes culturae sunt inimicae ac ueneno, ut istae, quas dixisti, caprae. Eae enim omnia nouella sata carpendo corrumpunt, non minimum uites atque oleas. Itaque propterea institutum diuersa de causa ut ex caprino genere ad alii dei aram hostia adduceretur, ad alii non sacrificaretur, cum ab eodem odio alter uidere nollet, alter etiam uidere pereuntem uellet. Sic factum ut Libero patri, repertori uitis, hirci immolarentur, proinde ut capite darent poenas; contra ut Mineruae caprini generis nihil immolarent propter oleam, quod eam quam laeserit fieri dicunt sterilem; eius enim saliuam esse fructuis uenenum; Hoc nomine etiam Athenis in arcem non inigi, praeterquam semel ad necessarium sacrificium, ne arbor olea, quae primum dicitur ibi nata, a capra tangi possit. Nec ullae, inquam, pecudes agri culturae sunt propriae, nisi quae agrum opere, quo cultior sit, adiuuare, ut eae quae iunctae arare possunt. Agrasius, Si istuc ita est, inquit, quo modo pecus remoueri potest ab agro, cum stercus, quod plurimum prodest, greges pecorum ministrent? Sic, inquit Agrius, uenalium greges dicemus agri culturam esse, si propter istam rem habendum statuerimus. Sed error hinc, quod pecus in agro esse potest et fructus in eo agro ferre, quod non sequendum. Nam sic etiam res aliae diuersae ab agro erunt adsumendae, ut si habet plures in fundo textores atque institutos histonas, sic alios artifices. Scrofa, Diiungamus igitur, inquit, pastionem a cultura, et siquis quid uult aliud. Anne ego, inquam, sequar Sasernarum patris et filii libros ac magis putem pertinere, figulinas quem ad modum exerceri oporteat, quam argentifodinas aut alia metalla, quae sine dubio in aliquo agro fiunt? Sed ut neque lapidicinae neque harenariae ad agri culturam pertinent, sic figulinae. Neque ideo non in quo agro idoneae possunt esse non exercendae, atque ex iis capiendi fructus; ut etiam, si ager secundum uiam et opportunus uiatoribus locus, aedificandae tabernae deuorsoriae, quae tamen, quamuis sint fructuosae, nihilo magis sunt agri culturae partes. Non enim, siquid propter agrum aut etiam in agro profectus domino, agri culturae acceptum referre debet, sed id modo quod ex satione terra sit natum ad fruendum. Suscipit Stolo, Tu, inquit, inuides tanto scriptori et obstrigillandi causa figlinas reprehendis, cum praeclara quaedam, ne laudes, praetermittas, quae ad agri culturam uehementer pertineant. Cum subrisisset Scrofa, quod non ignorabat libros et despiciebat, et Agrasius se scire modo putaret ac Stolonem rogasset ut diceret, coepit: scribit cimices quem ad modum interfici oporteat his uerbis: "cucumerem anguinum condito in aquam eamque infundito quo uoles, nulli accedent; uel fel bubulum cum aceto mixtum, unguito lectum". Fundanius aspicit ad Scrofam, et tamen uerum dicit, inquit, hic, ut hoc scripserit in agri cultura. Ille, Tam hercle quam hoc, siquem glabrum facere uelis, quod iubet ranam luridam coicere in aquam, usque qua ad tertiam partem decoxeris, eoque unguere corpus. Ego, quod magis, inquam, pertineat ad Fundani ualetudinem in eo libro, est satius dicas; nam huiusce pedes solent dolere, in fronte contrahere rugas. Dic sodes, inquit Fundanius; nam malo de meis pedibus audire, quam quem ad modum pedes betaceos seri oporteat. Stolo subridens, dicam, inquit, eisdem quibus ille uerbis scripsit (uel Tarquennam audiui, cum homini pedes dolere coepissent, qui tui meminisset, ei mederi posse): "ego tui memini, medere meis pedibus, terra pestem teneto, salus hic maneto in meis pedibus". Hoc ter nouiens cantare iubet, terram tangere, despuere, ieiunum cantare. Multa, inquam, item alia miracula apud Sasernas inuenies, quae omnia sunt diuersa ab agri cultura et ideo repudianda. Quasi uero, inquit, non apud ceteros quoque scriptores talia reperiantur. An non in magni illius Catonis libro, qui de agri cultura est editus, scripta sunt permulta similia, ut haec, quem ad modum placentam fecere oporteat, quo pacto libum, qua ratione pernas sallere? Illud non dicis, inquit Agrius, quod scribit, "si uelis in conuiuio multum bibere cenareque libenter, ante esse oportet brassicam crudam ex aceto aliqua folia quinque".
III
Igitur, inquit Agrasius, quae diiungenda essent a cultura cuius modi sint, quoniam discretum, de iis rebus quae scientia sint in colendo nos docete, ars id an quid aliud, et a quibus carceribus decurrat ad metas. Stolo cum aspexisset Scrofam, Tu, inquit, et aetate et honore et scientia quod praestas, dicere debes. Ille non grauatus, Primum, inquit, non modo est ars, sed etiam necessaria ac magna; eaque est scientia, quae sint in quoque agro serenda ac facienda, quo terra maximos perpetuo reddat fructus.
IV
Eius principia sunt eadem, quae mundi esse Ennius scribit, aqua, terra, anima et sol. Haec enim cognoscenda, priusquam iacias semina, quod initium fructuum oritur. Hinc profecti agricolae ad duas metas dirigere debent, ad utilitatem et uoluptatem. Vtilitas quaerit fructum, uoluptas delectationem; priores partes agit quod utile est, quam quod delectat. Nec non ea, quae faciunt cultura honestiorem agrum, pleraque non solum fructuosiorem eadem faciunt, ut cum in ordinem sunt consita arbusta atque oliueta, sed etiam uendibiliorem atque adiciunt ad fundi pretium. Nemo enim eadem utilitati non formosius quod est emere mauult pluris, quam si est fructuosus turpis. Vtilissimus autem is ager qui salubrior est quam alii, quod ibi fructus certus; contra in pestilenti calamitas, quamuis in feraci agro, colonum ad fructus peruenire non patitur. Etenim ubi ratio cum orco habetur, ibi non modo fructus est incertus, sed etiam colentium uita. Quare ubi salubritas non est, cultura non aliud est atque alea domini uitae ac rei familiaris. Nec haec non deminuitur scientia. Ita enim salubritas, quae ducitur a caelo ac terra, non est in nostra potestate, sed in naturae, ut tamen multum sit in nobis, quo grauiora quae sunt ea diligentia leuiora facere possimus. Etenim si propter terram aut aquam odore, quem aliquo loco eructat, pestilentior est fundus, aut propter caeli regionem ager calidior sit, aut uentus non bonus flet, haec uitia emendari solent domini scientia ac sumptu, quod permagni interest, ubi sint positae uillae, quantae sint, quo spectent porticibus, ostiis ac fenestris. An non ille Hippocrates medicus in magna pestilentia non unum agrum, sed multa oppida scientia seruauit? Sed quid ego illum uoco ad testimonium? Non hic Varro noster, cum Corcyrae esset exercitus ac classis et omnes domus repletae essent aegrotis ac funeribus, immisso fenestris nouis aquilone et obstructis pestilentibus ianuaque permutata ceteraque eius generis diligentia suos comites ac familiam incolumes reduxit?
V
Sed quoniam agri culturae quod esset initium et finis dixi, relinquitur quot partes ea disciplina habeat ut sit uidendum. Equidem innumerabiles mihi uidentur, inquit Agrius, cum lego libros Theophrasti complures, qui inscribuntur Phyton historias et alteri Phytikon aition. Stolo, Isti, inquit, libri non tam idonei iis qui agrum colere uolunt, quam qui scholas philosophorum; neque eo dico, quo non habeant et utilia et communia quaedam. Quapropter tu potius agri culturae partes nobis expone. Scrofa, agri culturae, inquit, quattuor sunt partes summae: e quis prima cognitio fundi, solum partesque eius quales sint; secunda, quae in eo fundo opus sint ac debeant esse culturae causa; tertia, quae in eo praedio colendi causa sint facienda; quarta, quo quidque tempore in eo fundo fieri conueniat. De his quattuor generalibus partibus singulae minimum in binas diuiduntur species, quod habet prima ea quae ad solum pertinent terrae et quae ad uillas et stabula. Secunda pars, quae mouentur atque in fundo debent esse culturae causa, est item bipertita, de hominibus, per quos colendum, et de reliquo instrumento. Tertia pars quae de rebus diuiditur, quae ad quamque rem sint praeparanda et ubi quaeque facienda. Quarta pars de temporibus, quae ad solis circumitum annuum sint referenda et quae ad lunae menstruum cursum. De primis quattuor partibus prius dicam, deinde subtilius de octo secundis.
VI
Igitur primum de solo fundi uidendum haec quattuor, quae sit forma, quo in genere terrae, quantus, quam per se tutus. Formae cum duo genera sint, una quam natura dat, altera quam sationes imponunt, prior, quod alius ager bene natus, alius male, posterior, quod alius fundus bene consitus est, alius male, dicam prius de naturali. Igitur cum tria genera sint a specie simplicia agrorum, campestre, collinum, montanum, et ex iis tribus quartum, ut in eo fundo haec duo aut tria sint, ut multis locis licet uidere, e quibus tribus fastigiis simplicibus sine dubio infimis alia cultura aptior quam summis, quod haec calidiora quam summa, sic collinis, quod ea tepidiora quam infima aut summa; haec apparent magis ita esse in latioribus regionibus, simplicia cum sunt. Itaque ubi lati campi, ibi magis aestus, et eo in Apulia loca calidiora ac grauiora, et ubi montana, ut in Vesuuio, quod leuiora et ideo salubriora; qui colunt deorsum, magis aestate laborant, qui susum, magis hieme. Verno tempore in campestribus maturius eadem illa seruntur quae in superioribus et celerius hic quam illic coguntur. Nec non susum quam deorsum tardius seruntur ac metuntur. Quaedam in montanis prolixiora nascuntur ac firmiora propter frigus, ut abietes ac sappini, hic, quod tepidiora, populi ac salices; susum fertiliora, ut arbutus ac quercus, deorsum, tu nuces graecae ac mariscae fici. In collibus humilibus societas maior cum campestri fructu quam cum montano, in altis contra. Propter haec tria fastigia formae discrimina quaedam fiunt sationum, quod segetes meliores existimantur esse campestres, uineae collinae, siluae montanae. Plerumque hiberna iis esse meliora, qui colunt campestria, quod tunc prata ibi herbosa, putatio arborum tolerabilior; contra aestiua montanis locis commodiora, quod ibi tum et pabulum multum, quod in campis aret, et cultura arborum aptior, quod tum hic frigidior aer. Campester locus is melior, qui totus aequabiliter in unam partem uerget, quam is qui est ad libellam aequos, quod is, cum aquae non habet delapsum, fieri solet uliginosus; eo magis, siquis est inaequabilis, eo deterior, quod fit propter lacunas aquosus. Haec atque huiusce modi tria fastigia agri ad colendum disperiliter habent momentum.
VII
Stolo, quod ad hanc formam naturalem pertinet, de eo non incommode Cato uidetur dicere, cum scribit optimum agrum esse, qui sub radice montis situs sit et spectet ad meridianam caeli partem. Subicit Scrofa, de formae cultura hoc dico, quae specie fiant uenustiora, sequi ut maiore quoque fructu sint, ut qui habent arbusta, si sata sunt in quincuncem, propter ordines atque interualla modica. Itaque maiores nostri ex aruo aeque magno male consito et minus multum et minus bonum faciebant uinum et frumentum, quod quae suo quidque loco sunt posita, ea minus loci occupant, et minus officit aliud alii ab sole ac luna et uento. Hoc licet coniectura uidere ex aliquot rebus, ut nuces integras quas uno modio comprendere possis, quod putamina suo loco quaeque habet natura composita, cum easdem, si fregeris, uix sesquimodio concipere possis. Praeterea quae arbores in ordinem satae sunt, eas aequabiliter ex omnibus partibus sol ac luna coquunt. Quo fit ut uuae et oleae plures nascantur et ut celerius coquantur. Quas res duas sequuntur altera illa duo, ut plus reddant musti et olei et preti pluris. Sequitur secundum illud, quali terra solum sit fundi, a qua parte uel maxime bonus aut non bonus appellatur. Refert enim, quae res in eo seri nascique et cuius modi possint; non enim eadem omnia in eodem agro recte possunt. Nam ut alius est ad uitem appositus, alius ad frumentum, sic de ceteris alius ad aliam rem. Itaque Cretae ad Cortyniam dicitur platanus esse, quae folia hieme non amittat, itemque in Cypro, ut Theophrastus ait, una, item Subari, qui nunc Thurii dicuntur, quercus simili esse natura, quae est in oppidi conspectu; item contra atque apud nos fieri ad Elephantinen, ut neque ficus neque uites amittant folia. Propter eandem causam multa sunt bifera, ut uitis apud mare Zmyrnae, malus in agro Consentino. Idem ostendit, quod in locis feris plura ferunt, in iis quae sunt culta meliora. Eadem de causa sunt quae non possunt uiuere nisi in loco aquoso aut etiam aqua, et id discriminatim alia in lacubus, ut harundines in Reatino, alia in fluminibus, ut in Epiro arbores alni, alia in mari, ut scribit Theophrastus palmas et squillas. In Gallia transalpina intus, ad Rhenum cum exercitum ducerem, aliquot regiones accessi, ubi nec uitis nec olea nec poma nascerentur, ubi agros stercorarent candida fossicia creta, ubi salem nec fossicium nec maritimum haberent, sed ex quibusdam lignis combustis carbonibus salsis pro eo uterentur. Stolo, Cato quidem, inquit, gradatim praeponens alium alio agrum meliorem dicit esse in nouem discriminibus, quod sit primus ubi uineae possint esse bono uino et multo, secundus ubi hortus inriguus, tertius ubi salicta, quartus ubi oliueta, quintus ubi pratum, sextus ubi campus frumentarius, septimus ubi caedua silua, octauus ubi arbustum, nonus ubi glandaria silua. Scrofa, Scio, inquit, scribere illum; sed de hoc non consentiunt omnes, quod alii dant primatum bonis pratis, ut ego, a quo antiqui prata parata appellarunt. Caesar Vopiscus, aedilicius causam cum ageret apud censores, campos Roseae Italiae dixit esse sumen, in quo relicta pertica postridie non appareret propter herbam.
VIII
Contra uineam sunt qui putent sumptu fructum deuorare. Refert, inquam, quod genus uineae sit, quod sunt multae species eius. Aliae enim humiles ac sine ridicis, ut in Hispania, aliae sublimes, quae appellantur iugatae, ut pleraeque in Italia. Cuius generis nomina duo, pedamenta et iuga. Quibus stat rectis uinea, dicuntur pedamenta; quae transuersa iunguntur, iuga; ab eo quoque uineae iugatae. Iugorum genera fere quattuor, pertica, harundo, restes, uites: pertica, ut in Falerno, harundo, ut in Arpano, restes, ut in Brundisino, uites, ut in Mediolanensi. Iugationis species duae, una derecta, ut in agro Canusino, altera compluuiata in longitudinem et latitudinem iugata, ut in Italia pleraeque. Haec ubi domo nascuntur, uinea non metuit sumptum; ubi multa e propinqua uilla, non ualde. Primum genus quod dixi maxime quaerit salicta, secundum harundineta, tertium iunceta aut eius generis rem aliquam, quartum arbusta, ubi traduces possint fieri uitium, ut Mediolanenses faciunt in arboribus, quas uocant opulos, Canusini in harundulatione in ficis. Pedamentum item fere quattuor generum: unum robustum, quod optimum solet afferri in uineam e quercu ac iunipiro et uocatur ridica; alterum palus e pertica, meliore duram quo diuturnior; quem cum infimum terra soluit, puter euertitur et fit solum summum; tertium, quod horum inopiae subsidio misit harundinetum. Inde enim aliquot colligatas libris demittunt in tubulos fictiles cum fundo pertuso, quas cuspides appellant, qua umor aduenticius transire possit. Quartum est pedamentum natiuum eius generis, ubi ex arboribus in arbores traductis uitibus uinea fit, quos traduces quidam rumpos appellant. Vineae altitudinis modus longitudo hominis, interualla pedamentorum, qua boues iuncti arare possint. Ea minus sumptuosa uinea, quae sine iugo ministrat acrotophoro uinum. Huius genera duo: unum, in quo terra cubilia praebet uuis, ut in Asia multis locis, quae saepe uulpibus et hominibus fit communis. Nec non si parit humus mures, minor fit uindemia, nisi totas uineas oppleris muscipulis, quod in insula Pandateria faciunt. Alterum genus uineti, ubi ea modo remouetur a terra uitis, quae ostendit se adferre uuam. Sub eam, ubi nascitur uua, subiciuntur circiter bipedales e surculis furcillae, ne uindemia facta denique discat pendere in palma aut funiculo aut uinctu, quod antiqui uocabant cestum. Ibi dominus simul ac uidit occipitium uindemiatoris, furcillas reducit hibernatum in tecta, ut sine sumptu harum opera altero anno uti possit. Hac consuetudine in Italia utuntur Reatini. Haec ideo uarietas maxime, quod terra cuius modi sit refert. Vbi enim natura umida, ibi altius uitis tollenda, quod in partu et alimonio uinum non ut in calice quaerit aquam, sed solem. Itaque ideo, ut arbitror, primum e uinea in arbores escendit uitis.
IX
Terra, inquam, cuius modi sit refert et ad quam rem bona aut non bona sit. Ea tribus modis dicitur, communi et proprio et mixto. Communi, ut cum dicimus orbem terrae et terram Italiam aut quam alia. In ea enim et lapis et harena et cetera eius generis sunt in nominando comprensa. Altero modo dicitur terra proprio nomine, quae nullo alio uocabulo neque cognomine adiecto appellatur. Tertio modo dicitur terra, quae est mixta, in qua seri potest quid et nasci, ut argillosa aut lapidosa, sic aliae, cum in hac species non minus sint multae quam in illa communi propter admixtiones. In illa enim cum sint dissimili ui ac potestate partes permultae, in quis lapis, marmor, rudus, harena, sabulo, argilla, rubrica, puluis, creta, cinis, carbunculus, id est quae sole perferue ita fit, ut radices satorum comburat, Ab iis quae proprio nomine dicitur terra, cum est admixta ex iis generibus aliqua re, dicitur aut cretosa ... sic ab aliis generum discriminibus mixta. Horum uarietatis ita genera haec, ut praeterea subtiliora sint alia, minimum in singula facie terna, quod alia terra est ualde lapidosa, alia mediocriter, alia prope pura. Sic de aliis generibus reliquis admixtae terrae tres gradus ascendunt eosdem. Praeterea hae ipsae ternae species ternas in se habent alias, quod partim sunt umidiores, partim aridiores, partim mediocres, neque non haec discrimina pertinent ad fructus uehementer. Itaque periti in loco umidiore far adoreum potius serunt quam triticum, contra in aridiore hordeum potius quam far, in mediocri utrumque. Praeterea etiam discrimina omnium horum generum subtiliora alia, ut in sabulosa terra, quod ibi refert sabulo albus sit an rubicundus, quod subalbus ad serendos surculos alienus, contra rubicundior appositus. Sic magna tria discrimina terrae, quod refert utrum sit macra an pinguis an mediocris, quod ad culturam pinguis fecundior ad multa, macra contra. Itaque in tenui, ut in Pupinia, neque arbores prolixae neque uites feraces, neque stramenta uidere crassa possis neque ficum mariscam et arbores plerasque ac prata retorrida muscosa. Contra in agro pingui, ut in Etruria, licet uidere et segetes fructuosas ac restibilis et arbores prolixas et omnia sine musco. In mediocri autem terra, ut in Tiburti, quo propius accedit ut non sit macra, quam ut sit ieiuna, eo ad omnes res commodior, quam si inclinabit ad illud quod deterius. Stolo, non male, inquit, quae sit idonea terra ad colendum aut non, Diophanes Bithynos scribit signa sumi posse aut ex ipsa aut quae nascuntur ex iis: ex ipsa, si sit terra alba, si nigra, si leuis, quae cum fodiatur, facile frietur, natura quae non sit cineracea neue uehementer densa; ex iis autem quae enata sunt fera, si sunt prolixa atque quae ex iis nasci debent earum rerum feracia. Sed quod sequitur, tertium illud de modis dic.
X
Ille, Modos, quibus metirentur rura, alius alios constituit. Nam in Hispania ulteriore metiuntur iugis, in Campania uersibus, apud nos in agro Romano ac Latino iugeris. Iugum uocant, quod iuncti boues uno die exarare possint. Versum dicunt centum pedes quoquo uersum quadratum. Iugerum, quod quadratos duos actus habeat. Actus quadratus, qui et latus est pedes CXX et longus totidem; is modus acnua Latine appellatur. Iugeri pars minima dicitur scripulum, id est decem pedes et longitudine et latitudine quadratum. Ab hoc principio mensores non numquam dicunt in subsiciuum esse unciam agri aut sextantem, sic quid aliud, cum ad iugerum peruenerunt, quod habet iugerum scripula CCLXXXVIII, quantum as antiquos noster ante bellum punicum pendebat. Bina iugera quod a Romulo primum diuisa dicebantur uiritim, quae heredem sequerentur, heredium appellarunt. Haec postea centum centuria. Centuria est quadrata, in omnes quattuor partes ut habeat latera longa pedum Ç Ç CD. Hae porro quattuor, centuriae coniunctae ut sint in utramque partem binae, appellantur in agris diuisis uiritim publice saltus.
XI
In modo fundi non animaduerso lapsi multi, quod alii uillam minus magnam fecerunt, quam modus postulauit, alii maiorem, cum utrumque sit contra rem familiarem ac fructum. Maiora enim tecta et aedificamus pluris et tuemur sumptu maiore. Minora cum sunt, quam postulat fundus, fructus solent disperire. Dubium enim non est quin cella uinaria maior sit facienda in eo agro, ubi uineta sint, ampliora ut horrea, si frumentarius ager est. Villa aedificanda potissimum ut intra saepta uillae habeat aquam, si non, quam proxime; primum quae ibi sit nata, secundum quae influat perennis. Si omnino aqua non est uiua, cisternae faciendae sub tectis et lacus sub dio, ex altero loco ut homines, ex altero ut pecus uti possit.
XII
Danda opera ut potissimum sub radicibus montis siluestris uillam ponat, ubi pastiones sint laxae, item ut contra uentos, qui saluberrimi in agro flabunt. Quae posita est ad exortos aequinoctiales, aptissima, quod aestate habet umbram, hieme solem. Sin cogare secundum flumen aedificare, curandum ne aduersum eam ponas; hieme enim fiet uehementer frigida et aestate non salubris. Aduertendum etiam, siqua erunt loca palustria, et propter easdem causas, et quod crescunt animalia quaedam minuta, quae non possunt oculi consequi, et per aera intus in corpus per os ac nares perueniunt atque efficiunt difficilis morbos. Fundanius, quid potero, inquit, facere, si istius modi mi fundus hereditati obuenerit, quo minus pestilentia noceat? Istuc uel ego possum respondere, inquit Agrius; uendas, quot assibus possis, aut si nequeas, relinquas. At Scrofa, Vitandum, inquit, ne in eas partes spectet uilla, e quibus uentus grauior afflare soleat, neue in conualli caua et ut potius in sublimi loco aedifices, qui quod perflatur, siquid est quod aduersarium inferatur, facilius discutitur. Praeterea quod a sole toto die illustratur, salubrior est, quod et bestiolae, siquae prope nascuntur et inferuntur, aut efflantur aut aritudine cito pereunt. Nimbi repentini ac torrentes fluuii periculosi illis, qui in humilibus ac cauis locis aedificia habent, et repentinae praedonum manus quod improuisos facilius opprimere possunt, ab hac utraque re superiora loca tutiora.
XIII
In uilla facienda stabula ita, ut bubilia sint ibi, hieme quae possint esse caldiora. Fructus, ut est uinum et oleum, loco plano in cellis, item uasa uinaria et olearia potius faciendum; aridus, ut est faba et faenum, in tabulatis. Familia ubi uersetur prouidendum, si fessi opere aut frigore aut calore, ubi commodissime possint se quiete reciperare. Vilici proximum ianuam cellam esse oportet eumque scire, qui introeat aut exeat noctu quidue ferat, praesertim si ostiarius est nemo. In primis culina uidenda ut si admota, quod ibi hieme antelucanis temporibus aliquot res conficiuntur, cibus paratur ac capitur. Faciundum etiam plaustris ac cetero instrumento omni in cohorte ut satis magna sint tecta, quibus caelum pluuium inimicum. Haec enim si intra clausum in consaepto et sub dio, furem modo non metuunt, aduersus tempestatem nocentem non resistunt. Cohortes in fundo magno duae aptiores: una ut interdius compluuium habeat lacum, ubi aqua saliat, qui intra stylobatas, cum uelit, sit semipiscina. Boues enim ex aruo aestate reducti hic bibunt, hic perfunduntur, nec minus e pabulo cum redierunt anseres, sues, porci. In cohorte exteriore lacum esse oportet, ubi maceretur lupinum, item alia quae demissa in aquam ad usum aptiora fiunt. Cohors exterior crebro operta stramentis ac palea occulcata pedibus pecudum fit ministra fundo, ex ea quod euehatur. Secundum uillam duo habere oportet stercilina aut unum bifariam diuisum. Alteram enim partem fieri oportet nouam, alteram ueterem tolli in agrum, quod enim quam recens quod confracuit melius. Nec non stercilinum melius illud, cuius latera et summum uirgis ac fronde uindicatum a sole. Non enim sucum, quem quaerit terra, solem ante exsugere oportet. Itaque periti, qui possunt, ut eo aqua influat eo nomine faciunt (sic enim maxime retinetur sucus) in eoque quidam sellas familiaricas ponunt. Aedificium facere oportet, sub quod tectum totam fundi subicere possis messem, quod uocant quidam nubilarium. Id secundum aream faciendum, ubi triturus sis frumentum, magnitudine pro modo fundi, ex una parti apertum, et id ab area, quo et in trituram proruere facile possis et, si nubilare coepit, inde ut rursus celeriter reicere. Fenestras habere oportet ex ea parti, unde commodissime perflari possit. Fundanius, fructuosior, inquit, est certe fundus propter aedificia, si potius ad anticorum diligentiam quam ad horum luxuriam derigas aedificationem. Illi enim faciebant ad fructum rationem, hi faciunt ad libidines indomitas. Itaque illorum uillae rusticae erant maioris preti quam urbanae, quae nunc sunt pleraque contra. Illic laudabatur uilla, si habeat culinam rustica, bonam, praesepis laxas, cellam uinariam et oleariam ad modum agri aptam et pauimento procliui in lacum, quod saepe, ubi conditum nouum uinum, orcae in Hispania feruore musti ruptae neque non dolea in Italia. Item cetera ut essent in uilla huiusce modi, quae cultura quaereret, prouidebant. Nunc contra uillam urbanam quam maximam ac politissimam habeant dant operam ac cum Metelli ac Luculli uillis pessimo publico aedificatis certant. Quo hi laborant ut spectent sua aestiua triclinaria ad frigus orientis, hiberna ad solem occidentem, potius quam, ut antiqui, in quam partem cella uinaria aut olearia fenestras haberet, cum fructus in ea uinarius quaerat ad dolia aera frigidiorem, item olearia calidiorem. Item uidere oportet, si est collis, nisi quid impedit, ut ibi potissimum ponatur uilla.
XIV
Nunc de saeptis, quae tutandi causa fundi aut partis fiant, dicam. Earum tutelarum genera IIII, unum naturale, alterum agreste, tertium militare, quartum fabrile. Horum unum quodque species habet plures. Primum naturale saepimentum, quod opseri solet uirgultis aut spinis, quod habet radices ac uiuit, praetereuntis lasciui non metuet facem ardentem. Secunda saeps est agrestis e ligno, sed non uiuit: fit aut palis statutis crebri et uirgultis implicatis aut latis perforatis et per ea foramina traiectis longuris fere binis aut ternis aut ex arboribus truncis demissis in terram deinceps constitutis. Tertium militare saepimentum est fossa et terreus agger. Sed fossa ita idonea, si omnem aquam, quae e caelo uenit, recipere potest aut fastigium habet, ut exeat e fundo. Agger is bonus, qui intrinsecus iunctus fossa aut ita arduus, ut eum transcendere non sit facile. Hoc genus saepes fieri secundum uias publicas solent et secundum amnes. Ad uiam Salariam in agro Crustumino uidere licet locis aliquot coniunctos aggeres cum fossis, ne flumen agris noceat. Aggeres faciunt sine fossa: eos quidam uocant muros, ut in agro Reatino. Quartum fabrile saepimentum est nouissimum, maceria. Huius fere species quattuor, quod fiunt a lapide, ut in agro Tusculano, quod e lateribus coctilibus, ut in agro Gallico, quod e lateribus crudis, ut in agro Sabino, quod ex terra et lapillis compositis in formis, ut in Hispania et agro Tarentino.
XV
Praeterea sine saeptis fines praedi satione arborum tutores fiunt, ne familiae rixent cum uicinis ac limites ex litibus iudicem quaerant. Serunt alii circum pinos, ut habet uxor in Sabinis, alii cupressos, ut ego habui in Vesuuio, alii ulmos, ut multi habent in Crustumino; ubi id pote, ut ibi, quod est campus, nulla potior serenda, quod maxime fructuosa, quod et sustinet saepe ac cogit aliquot corbulas uuarum et frondem iucundissimam ministrat ouibus ac bubus ac uirga praebet saepibus et foco ac furno. Scrofa, igitur primum haec, quae dixi, quattuor uidenda agricolae, de fundi forma, de terrae natura, de modo agri, de finibus tuendis.
XVI
Relinquitur altera pars, quae est extra fundum, cuius appendices et uehementer pertinent ad culturam propter adfinitatem. Eius species totidemÇ si uicina regio est infesta; si quo neque fructus nostros exportare expediat neque inde quae opus sunt adportare; tertium, si uiae aut fluuii? qua portetur, aut non sunt aut idonei non sunt; quartum, siquid ita est in confinibus fundis, ut nostris agris prosit aut noceat. E quis quattuor quod est primum, refert infesta regio sit necne. Multos enim agros egregios colere non expedit propter latrocinia uicinorum, ut in Sardinia quosdam, qui sunt prope Oeliem, et in Hispania prope Lusitaniam. Quae uicinitatis inuectos habent idoneos, quae ibi nascuntur ubi uendant, et illinc inuectos opportunos quae in fundo opus sunt, propter ea fructuosa. Multi enim habent in praediis, quibus frumentum aut uinum aliudue quid desit importandum; contra non pauci, quibus aliquid sit exportandum. Itaque sub urbe colere hortos late expedit, sic uiolaria ac rosaria, item multa quae urps recipit, cum eadem in longinquo praedio, ubi non sit quo deferri possit uenalem non expediat colere. Item si ea oppida aut uici in uicina aut etiam diuitum copiosi agri ac uillae, unde non care emere possis quae opus sunt in fundum, quibus quae supersint uenire possint, ut quibusdam pedamenta aut perticae aut harundo, fructuosior fit fundus, quam si longe sint importanda, non numquam etiam, quam si colendo in tuo ea parare possis. Itaque in hoc genus coloni potius anniuersarios habent uicinos, quibus imperent, medicos, fullones, fabros, quam in uilla suos habeant, quorum non numquam unius artificis mors tollit fundi fructum. Quam partem lati fundi diuites domesticae copiae mandare solent. Si enim a fundo longius absunt oppida aut uici, fabros parant, quos habeant in uilla, sic ceteros necessarios artifices, ne de fundo familia ab opere discedat ac profestis diebus ambulet feriata potius, quam opere faciendo agrum fructuosiorem reddat. Itaque ideo Sasernae liber praecipit, nequis de fundo exeat praeter uilicum et promum et unum, quem uilicus legat; siquis contra exierit, ne impune abeat; si abierit, ut in uilicum animaduertatur. Quod potius ita praecipiendum fuit, nequis iniussu uilici exierit, neque uilicus iniussu domini longius, quam ut eodem die rediret, neque id crebrius, quam opus esset fundo. Eundem fundum fructuosiorem faciunt uecturae, si uiae sunt, qua plaustra agi facile possint, aut flumina propinqua, qua nauigari possit, quibus utrisque rebus euehi atque inuehi ad multa praedia scimus. Refert etiam ad fundi fructus, quem ad modum uicinus in confinio consitum agrum habeat. Si enim ad limitem querquetum habet, non possis recte secundum eam siluam serere oleam, quod usque eo est contrarium natura, ut arbores non solum minus ferant, sed etiam fugiant, ut introrsum in fundum se reclinent, ut uitis adsita ad holus facere solet. Vt quercus, sic iugulandes magnae et crebrae finitimae fundi oram faciunt sterilem.
XVII
De fundi quattuor partibus, quae cum solo haerent, et alteris quattuor, quae extra fundum sunt et ad culturam pertinent, dixi. Nunc dicam, agri quibus rebus colantur. Quas res alii diuidunt in duas partes, in homines et adminicula hominum, sine quibus rebus colere non possunt; alii in tres partes, instrumenti genus uocale et semiuocale et mutum, uocale, in quo sunt serui, semiuocale, in quo sunt boues, mutum, in quo sunt plaustra. Omnes agri coluntur hominibus seruis aut liberis aut utrisque: liberis, aut cum ipsi colunt, ut plerique pauperculi cum sua progenie, aut mercennariis, cum conducticiis liberorum operis res maiores, ut uindemias ac faenisicia, administrant, iique quos obaerarios nostri uocitarunt et etiam nunc sunt in Asia atque Aegypto et in Illyrico complures. De quibus uniuersis hoc dico, grauia loca utilius esse mercennariis colere quam seruis, et in salubribus quoque locis opera rustica maiora, ut sunt in condendis fructibus uindemiae aut messis. De iis, cuius modi esse oporteat, Cassius scribit haec: operarios parandos esse, qui laborem ferre possint, ne minores annorum XXII et ad agri culturam dociles. Eam coniecturam fieri posse ex aliarum rerum imperatis, et in eo eorum e nouiciis requisitione, ad priorem dominum quid factitarint. Mancipia esse oportere neque formidulosa neque animosa. Qui praesint esse oportere, qui litteris atque aliqua sint humanitate imbuti, frugi, aetate maiore quam operarios, quos dixi. Facilius enim iis quam qui minore natu sunt dicto audientes. Praeterea potissimum eos praeesse oportere, qui periti sint rerum rusticarum. Non solum enim debere imperare, sed etiam facere, ut facientem imitetur et ut animaduertat eum cum causa sibi praeesse, quod scientia praestet. Neque illis concedendum ita imperare, ut uerberibus coerceant potius quam uerbis, si modo idem efficere possis. Neque eiusdem nationis plures parandos esse; ex eo enim potissimum solere offensiones domesticas fieri. Praefectos alacriores faciendum praemiis dandaque opera ut habeant peculium et coniunctas conseruas, e quibus habeant filios. Eo enim fiunt firmiores ac coniunctiores fundo. Itaque propter has cognationes Epiroticae familiae sunt illustriores ac cariores. Inliciendam uoluntatem praefectorum honore aliquo habendo, et de operariis qui praestabunt alios, communicandum quoque cum his, quae facienda sint opera, quod, ita cum fit, minus se putant despici atque aliquo numero haberi a domino. Studiosiores ad opus fieri liberalius tractando aut cibariis aut uestitu largiore aut remissione operis concessioneue, ut peculiare aliquid in fundo pascere liceat, huiusce modi rerum aliis, ut quibus quid grauius sit imperatum aut animaduersum qui, consolando eorum restituat uoluntatem ac beneuolentiam in dominum.
XVIII
De familia Cato derigit ad duas metas, ad certum modum agri et genus sationis, scribens de oliuetis et uineis ut duas formulas: unam, in qua praecipit, quo modo oliuetum agri iugera CCXL instruere oporteat. Dicit enim in eo modo haec mancipia XIII habenda, uilicum, uilicam, operarios V, bubulcos III, asinarium I, subulcum I, opilionem I. Alteram formulam scribit de uinearum iugeribus C, ut dicat haberi oportere haec XV mancipia, uilicum, uilicam, operarios X, bubulcum, asinarium, subulcum. Saserna scribit satis esse ad iugera VIII hominem unum; ea debere eum confodere diebus XLV, tametsi quaternis operis singula iugera possit; sed relinquere se operas XIII ualetudini, tempestati, inertiae, indiligentiae. Horum neuter satis dilucide modulos reliquit nobis, quod Cato si uoluit, debuit sic, ut pro portione ad maiorem fundum et minorem adderemus et demeremus. Praeterea extra familiam debuit dicere uilicum et uilicam. Neque enim, si minus CCXL iugera oliueti colas, non possis minus uno uilico habere, nec, si bis tanto ampliorem fundum aut eo plus colas, ideo duo uilici aut tres habendi. Fere operarii modo et bubulci pro portione addendi ad maioris modos fundorum, ii quoque, si similis est ager. Sin est ita dissimilis, ut arari non possit, quod sit confragosus atque arduis cliuis, minus multi opus sunt boues et bubulci. Mitto illud, quod modum neque unum nec modicum proposuit CCXL iugerum (modicus enim centuria, et ea CC iugerum), E quo quom sexta pars sit ea XL, quae de CCXL demuntur, non uideo quem ad modum ex eius praecepto demam sextam partem et de XIII mancipiis, nihilo magis, si uilicum et uilicam remouero, quem ad modum ex XI sextam partem demam. Quod autem ait in C iugeribus uinearum opus esse XV mancipia, siquis habebit centuriam, quae dimidium uineti, dimidium oliueti, sequetur ut duo uilicos et duas uilicas habeat, quod est deridiculum. Quare alia ratione modus mancipiorum generatim est animaduertendus et magis in hoc Saserna probandus, qui ait singula iugera quaternis operis uno operario ad conficiendum satis esse. Sed si hoc in Sasernae fundo in Gallia satis fuit, non continuo idem in agro Ligusco montano. Itaque de familiae magnitudine et reliquo instrumento commodissime scies quantam pares, Si tria animaduerteris diligenter: in uicinitate praedia cuius modi sint et quanta, et quot quaeque hominibus colantur, et quot additis operis aut demptis melius aut deterius habeas cultum. Biuium nobis enim ad culturam dedit natura, experientiam et imitationem. Antiquissimi agricolae temptando pleraque constituerunt, liberi eorum magnam partem imitando. Nos utrumque facere debemus, et imitari alios et aliter ut faciamus experientia temptare quaedam, sequentes non aleam, sed rationem aliquam: ut si altius repastinauerimus aut minus quam alii, quod momentum ea res habeat, ut fecerunt ii in sariendo iterum et tertio, et qui insitiones ficulnas ex uerno tempore in aestiuum contulerunt.
XIX
De reliqua parte instrumenti, quod semiuocale appellaui, Saserna ad iugera CC arui boum iuga duo satis esse scribit, Cato in oliuetis CCXL iugeris boue trinos. Ita fit ut, si Saserna dicit uerum, ad C iugera iugum opus sit, si Cato, ad octogena. Sed ego neutrum modum horum omnem ad agrum conuenire puto et utrumque ad aliquem. Alia enim terra facilior aut difficilior est; Aliam terram boues proscindere nisi magnis uiribus non possunt et saepe fracta bura relinquunt uomerem in aruo. Quo sequendum nobis in singulis fundis, dum sumus nouicii, triplici regula, superioris domini instituto et uicinorum et experientia quadam. Quod addit asinos qui stercus uectent tres, asinum molarium, in uinea iugerum C iugum boum, asinorum iugum, asinum molendarium; in hoc genere semiuocalium adiciendum de pecore ea sola quae agri colendi causa erunt et quae solent esse peculiaria pauca habenda, quo facilius mancipia se tueri et assidua esse possint. In eo numero non modo qui prata habent, ut potius oues quam sues habeant curant, sed etiam qui non solum pratorum causa habent, propter stercus. De canibus uero utique, quod uilla sine iis parum tuta.
XX
Igitur de omnibus quadripedibus prima est probatio, qui idonei sint boues, qui arandi causa emuntur. Quos rudis neque minoris trimos neque maioris quadrimos parandum; ut uiribus magnis sint ac pares, ne in opere firmior imbecilliorem conficiat; amplis cornibus et nigris potius quam aliter ut sint, lata fronte, naribus simis, lato pectore, crassis coxendicibus. Hos ueteranos ex campestribus locis non emendum in dura ac montana, nec non contra si incidit, ut sit uitandum. Nouellos cum quis emerit iuuencos? si eorum colla in furcas destituas incluserit ac dederit cibum, diebus paucis erunt mansueti et ad domandum proni. Tum ita subigendum, ut minutatim assuefaciant et ut tironem cum ueterano adiungant (imitando enim facilius domatur), et primum in aequo loco et sine aratro, tum eo leui, principio per harenam aut molliorem terram. Quos ad uecturas, item instituendum ut inania primum ducant plaustra et, si possis, per uicum aut oppidum; creber crepitus ac uarietas rerum consuetudine celeberrima ad utilitatem adducit. Neque pertinaciter, quem feceris dextrum, in eo manendum, quod, si alternis fit sinister, fit laboranti in alterutra parte requies. Vbi terra leuis, ut in Campania, ibi non bubus grauibus, sed uaccis aut asinis quod arant, eo facilius ad aratrum leue adduci possunt, ad molas et ad ea, siquae sunt, quae in fundo conuehuntur. In qua re alii asellis, alii uaccis ac mulis utuntur, exinde ut pabuli facultas est; nam facilius asellus quam uacca alitur, sed fructuosior haec. In eo agricolae hoc spectandum, quo fastigio sit fundus. In confragoso enim haec ac difficili ualentiora parandum et potius ea quae per se fructum reddere possint, cum idem operis faciant.
XXI
Canes potius cum dignitate et acres paucos habendum quam multos, quos consuefacias potius noctu uigilare et interdiu clausos dormire. De indomitis quadripedibus ac pecore faciendum; si prata sunt in fundo neque pecus habet, danda opera ut pabulo uendito alienum pecus in suo fundo pascat ac stabulet.
XXII
De reliquo instrumento muto, in quo sunt corbulae, dolia, sic alia, haec praecipienda. Quae nasci in fundo ac fieri a domesticis poterunt, eorum nequid ematur, ut fere sunt quae ex uiminibus et materia rustica fiunt, ut corbes, fiscinae, tribula, ualli, rastelli; sic quae fiunt de cannabi, lino, iunco, palma, scirpo, ut funes, restes, tegetes. Quae e fundo sumi non poterunt, ea si empta erunt potius ad utilitatem quam ob speciem, sumptu fructum non extenuabunt; eo magis, si inde empta erunt potissimum, ubi ea et bona et proxime et uilissimo emi poterunt. Cuius instrumenti uaria discrimina ac multitudo agri magnitudine finitur, quod plura opus sunt, si fines distant late. Itaque, Stolo inquit, proposita magnitudine fundi de eo genere Cato scribit, oliueti iugera CCXL qui coleret, eum instruere ita oportere, ut faceret uasa olearia iuga quinque, qua emembratim enumerat, ut ex aere ahenea, urceos, nassiternam, item alia; sic e ligno et ferro, ut plostra maiora tria, aratra cum uomeribus sex, crates stercorarias quattuor, item alia; sic de ferramentis quae sint et qua opus multitudine, ut ferreas octo, sarcula totidem, dimidio minus palas, item alia. Item alteram formulam instrumenti fundi uinarii fecit, in qua scribit, si sit C iugerum, habere oportere uasa torcularia instructa trina, dolia cum operculis culleorum octingentorum, acinaria uiginti, frumentaria uiginti, item eius modi alia. Quae minus multa quidem alii, sed tantum numerum culleorum scripsisse puto, ne cogeretur quotannis uendere uinum. Vetera enim quam noua et eadem alio tempore quam alio pluris. Item sic de ferramentorum uarietate scribit permulta, et genere et multitudine qua sint, ut falces, palas, rastros, sic alia, quorum non nulla genera species habent plures, ut falces. Nam dicuntur ab eodem scriptore uineaticae opus esse XL, sirpiculae V, arborariae III, rustariae X. Hic haec. At Scrofa, instrumentum et supellectilem rusticam omnem oportet habere scriptam in urbe et rure dominum, uilicum contra ea ruri omnia certo suo quoque loco ad uillam esse posita; quae non possunt esse sub claui; quam maxime facere ut sint in conspectu oportet; eo magis ea quae in rariore sunt usu, ut quibus in uindemia utuntur corbulae, et sic alia. Quae enim res cotidie uidentur, minus metuunt furem.
XXIII
Suscipit Agrasius, et quoniam habemus illa duo prima ex diuisione quadripertita, de fundo et de instrumento, quo coli solet, de tertia parte exspecto. Scrofa, quoniam fructum, inquit, arbitror esse fundi eum qui ex eo satus nascitur utilis ad aliquam rem, duo consideranda, quae et quo quidque loco maxime expediat serere. Alia enim loca apposita sunt ad faenum, alia ad frumentum, alia ad uinum, alia ad oleum, sic ad pabulum quae pertinent, in quo est ocinum, farrago, uicia, medica, cytisum, lupinum. Neque in pingui terra omnia seruntur recte neque in macra nihil. Rectius enim in tenuiore terra ea quae non multo indigent suco, ut cytisum et legumina praeter cicer; hoc enim quoque legumen, ut cetera quae uelluntur e terra, non subsecantur, quae, quod ita leguntur, legumina dicta. In pingui rectius quae cibi sunt maioris, ut holus, triticum, siligo, linum. Quaedam etiam serenda non tam propter praesentem fructum quam in annum prospicientem, quod ibi subsecta atque relicta terram faciunt meliorem. Itaque lupinum, cum minus siliculam cepit, et non numquam fabalia, si ad siliquas non ita peruenit, ut fabam legere expediat, si ager macrior est, pro stercore inarare solent. Nec minus ea discriminanda in conserendo quae sunt fructuosa, propter uoluptatem, ut quae pomaria ac floralia appellantur, item illa quae ad hominum uictum ac sensum delectationemque non pertinent neque ab agri utilitate sunt diiuncta. Idoneus locus eligendus, ubi facias salictum et harundinetum, Sic alia quae umidum locum quaerunt, contra ubi segetes frumentarias, ubi fabam potissimum seras, item alia quae arida loca secuntur; sic ut umbrosis locis alia seras, ut corrudam, quod ita petit asparagus; aprica, ut ibi seras uiolam et hortos facias, quod ea sole nutricantur, sic alia. Et alio loco uirgulta serenda, ut habeas uimina, unde uiendo quid facias, ut sirpeas, uallus, crates; alio loco ut seras ac colas siluam caeduam, Alio ubi aucupere, sic ubi cannabim, linum, iuncum, spartum, unde nectas bubus soleas, lineas, restis, funes. Quaedam loca eadem alia ad serendum idonea. Nam et in recentibus pomariis dissitis seminibus in ordinemque arbusculis positis primis annis, antequam radices longius procedere possint, alii conserunt hortos, alii quid aliud, neque cum conualuerunt arbores idem faciunt, ne uiolent radices.
XXIV
Stolo, quod ad haec pertinet, Cato non male, quod scribit de sationibus: ager crassus et laetus si sit sine arboribus, eum agrum frumentarium fieri oportere; idem ager si nebulosus sit, rapa, raphanos, milium, panicum; in agro crasso et calido oleam conditaneam, radium maiorem, Sallentinam, orcitem, poseam, Sergianam, Colminiam, albicerem, quam earum in iis locis optimam dicant esse, eam maxime serere. Agrum oliueto conserendo, nisi qui in uentum fauonium spectet et soli ostentus sit, alium bonum nullum esse. Qui ager frigidior et macrior sit, ibi oleam Licinianam seri oportere. Si in loco crasso aut calido posueris, hostum nequam fieri et ferendo arborem perire et muscum rubrum molestum esse. Hostum uocant quod ex uno facto olei reficitur. Factum dicunt quod uno tempore conficiunt, quem alii CLX aiunt esse modiorum, alii ita minus magnum, ut ad CXX descendat, exinde ut uasa olearia quot et quanta habeant, quibus conficiunt illud. Quod Cato ait, circum fundum ulmos et populos, unde fros ouibus et bubus sit et materies, seri oportere (sed hoc neque in omnibus fundis opus est neque, in quibus est opus, propter frondem maxime), sine detrimento ponuntur a septemtrionali parte, quod non officiunt soli. Ille adicit ab eodem scriptore, si locus umectus sit, ibi cacumina populorum serenda et harundinetum. Id prius bipalio uerti, ibi oculos harundinis pedes ternos alium ab alio seri, ... aptam esse utrique eandem fere culturam. Salicem Graecam circum harundinetum seri oportere, uti sit qui uitis alligari possit.
XXV
Vinea quo in agro serenda sit, sic obseruandum. Qui locus optimus uino sit et ostentus soli, Aminneum minusculum et geminum eugeneum, heluium minusculum seri oportere. Qui locus crassior sit aut nebulosus, ibi Aminneum maius aut Murgentinum, Apicium, Lucanum seri. Cetera uites, et de iis miscellas maxime, in omne genus agri conuenire.
XXVI
In omni uinea diligenter obseruant ut ridica uitis ad septemtrionem uersus tegatur; et si cupressos uiuas pro ridicis (quas) inserunt, alternos ordines imponunt, neque eos crescere altius quam ridicas patiuntur, neque propter eos ut adserant uites, quod inter se haec inimica. Agrius Fundanio, Vereor, inquit, ne ante aeditumus ueniat huc, quam hic ad quartum actum. Vindemiam enim exspecto. Bono animo es, inquit Scrofa, ac fiscinas expedi et urnam.
XXVII
Et quoniam tempora duorum generum sunt, unum annale, quod sol circuitu suo finit, alterum menstruum, quod luna circumiens comprendit, prius dicam de sole. Eius cursus annalis primum fere circiter ternis mensibus ad fructus est diuisus in IIII partis, et idem subtilius sesquimensibus in IIX; in IIII, quod diuiditur in uer et aestatem et autumnum et hiemem. Vere sationes quae fiunt, terram rudem proscindere oportet, quae sunt ex ea enata, priusquam ex iis quid seminis cadat, ut sint exradicata; et simul glaebis ab sole percalefactis aptiores fecere ad accipiendum imbrem et ad opus faciliores relaxatas; neque eam minus binis arandum, ter melius. Aestate fieri messes oportere, autumno siccis tempestatibus uindemias, ac siluas excoli commodissime tunc, praecidi arbores oportere secundum terram; radices autem primoribus imbribus ut effodiantur, nequid ex iis nasci possit. Hieme putari arbores dumtaxat his temporibus, cum gelu cortices ex imbribus careant et glacie.
XXVIII
Dies primus est ueris in aquario, aestatis in tauro, autumni in leone, hiemis in scorpione. Cum unius cuiusque horum IIII signorum dies tertius et uicesimus IIII temporum sit primus et efficiat ut uer dies habeat XCI, aestas XCIV, autumnus XCI, hiems XXCIX, quae redacta ad dies ciuiles nostros, qui nunc sunt, primi uerni temporis ex a. d. VII id. Febr., aestiui ex a. d. VII id. Mai., autumnalis ex a. d. III id Sextil., 2. hiberni ex a. d. IV id. Nou., suptilius descriptis temporibus obseruanda quaedam sunt, eaque in partes VIII diuiduntur: primum a fauonio ad aequinoctium uernum dies XLV, hinc ad uergiliarum exortum dies XLIV, ab hoc ad solstitium dies XLIIX, inde ad caniculae signum dies XXVII, dein ad aequinoctium autumnale dies LXVII, exin ad uergiliarum occasum dies XXXII, ab hoc ab brumam dies LVII, inde ad fauonium dies XLV.
XXIX
Primo interuallo inter fauonium et aequinoctium uernum haec fieri oportet. Seminaria omne genus ut serantur, putari arbusta, stercorari in pratis, circum uites ablaqueari, radices quae in summa terra sunt praecidi, prata purgari, salicta seri, segetes sariri. Seges dicitur quod aratum satum est, aruum quod aratum necdum natum est, noualis, ubi satum fuit, antequam secunda aratione nouatur rursus. Terram cum primum arant, proscindere appellant, cum iterum, offringere dicunt, quod prima aratione glaebae grandes solent excitari; cum iteratur, offringere uocant. Tertio cum arant iacto semine, boues lirare dicuntur, id est cum tabellis additis ad uomerem simul et satum frumentum operiunt in porcis et sulcant fossas, quo pluuia aqua delabatur. Non nulli postea, qui segetes non tam latas habent, ut in Apulia et id genus praediis, per sartores occare solent, siquae in porcis relictae grandiores sunt glaebae. Qua aratrum uomere lacunam striam fecit, sulcus uocatur. Quod est inter duos sulcos elata terra dicitur porca, quod ea seges frumentum porricit. Sic quoque exta deis cum dabant, porricere dicebant.
XXX
Secundo interuallo inter uernum aequinoctium et uergiliarum exortum haec fieri. Segetes runcari, id est herbam e segetibus expurgari, boues terram proscindere, salicem caedi, prata defendi. Quae superiore tempore fieri oportuerit et non sunt absoluta, antequam gemmas agant ac florescere incipiant, fieri, quod, si quae folia amittere solent ante frondere inceperunt, statim ad serendum idonea non sunt. Oleam seri interputarique oportet.
XXXI
Tertio interuallo inter uergiliarum exortum et solstitium haec fieri debent. Vineas nouellas fodere aut arare et postea occare, id est comminuere, ne sit glaeba. Quod ita occidunt, occare dictum. Vites pampinari, sed a sciente (nam id quam putare maius), neque in arbusto, sed in uinea fieri. Pampinare est e sarmento coles qui nati sunt, de iis, qui plurimum ualent, primum ac secundum, non numquam etiam tertium, relinquere, reliquos decerpere, ne relictis colibus sarmentum nequeat ministrare sucum. Ideo in uitiario primitus cum exit uitis, tota resicari solet, ut firmiore sarmento e terra exeat atque in pariendis colibus uires habeat maiores. Eiuncidum enim sarmentum propter infirmitatem sterile neque ex se potest eicere uitem, quam uocant minorem flagellum, maiorem et iam unde uuae nascuntur palmam. Prior littera una multata declinata a uenti flatu, similiter ac flabellum flagellum. Posterior, quod ea uitis immittitur ad uuas pariendas, dicta primo uidetur a pariendo parilema; exin mutatis litteris, ut in multis, dici coepta palma. Ex altera parte parit capreolum. Is est coliculus uiteus intortus, ut cincinnus. Hi sunt enim uitis quibus teneat id quo serpit ad locum capiendum, a quo capiendo capreolus dictus. Omnes pabulum, primum ocinum farraginem uiciam, nouissime faenum, secari. Ocinum dictum a graeco uerbo okeos, quod ualet cito, similiter quod ocimum in horto. Hoc amplius dictum ocinum, quod citat aluom bubus et ideo iis datur, ut purgentur. Id est ex fabali segete uiride sectum, antequam genat siliquas. Farrago contra ex segete ubi sata admixta hordeum et uicia et legumina pabuli causa uiride, aut quod ferro caesa, ferrago, dicta, aut inde, quod primum in farracia segete seri coepta. Eo equi et iumenta cetera uerno tempore purgantur ac saginantur. Vicia dicta a uinciendo, quod item capreolos habet, ut uitis, quibus, cum susum uersus serpit, ad scapum lupini aliumue quem ut haereat, id solet uincire. Si prata inrigua habebis, simul ac faenum sustuleris, inrigare. In poma, quae insita erunt, siccitatibus aquam addi cotidie uesperi. A quo, quod indigent potu, poma dicta esse possunt.
XXXII
Quarto interuallo inter solstitium et caniculam plerique messem faciunt, quod frumentum dicunt quindecim diebus esse in uaginis, quindecim florere, quindecim exarescere, cum sit maturum. Arationes absolui, quae eo fructuosiores fiunt, quo caldiore terra aratur. Si proscideris, offringi oportet, id est iterare, ut frangantur glaebae; prima enim aratione grandes glaebae ex terra scinduntur. Serendum uiciam, lentem, cicerculam, eruillam ceteraque, quae alii legumina, alii, ut Gallicani quidam, legarica appellant, utraque dicta a legendo, quod ea non secantur, sed uellendo leguntur. Vineas ueteres iterum occare, nouellas etiam tertio, si sunt etiam tum glaebae.
XXXIII
Quinto interuallo inter caniculam et aequinoctium autumnale oportet stramenta desecari et aceruos constitui, arata offringi, frondem caedi, prata inrigua iterum secari.
XXXIV
Sexto interuallo ab aequinoctio autumnali incipere scribunt oportere serere usque ad diem nonagensimum unum. Post brumam, nisi quae necessaria causa coegerit, non serere, quod tantum intersit, ut ante brumam sata quae septimo die, post brumam sata quadragesimo die uix existant. Neque ante aequinoctium incipi oportere putant, quod, si minus idoneae tempestates sint consecutae, putescere semina soleant. Fabam optime seri in uergiliarum occasu; uuas autem legere et uindemiam facere inter aequinoctium autumnale et uergiliarum occasum; dein uites putare incipere et propagare et serere poma. Haec aliquot regionibus, ubi maturius frigora fiunt asperiora, melius uerno tempore.
XXXV
Septimo interuallo inter uergiliarum occasum et brumam haec fieri oportere dicunt: serere lilium et crocum. Quae iam egit radicem rosa, ea conciditur radicitus in uirgulas palmares et obruitur, haec eadem postea transfertur facta uiuiradix. Violaria in fundo facere non est utile, ideo quod necesse est terra adruenda puluinos fieri, quos irrigationes et pluuiae tempestates abluunt et agrum faciunt macriorem. A fauonio usque ad arcturi exortum recte serpillum e seminario transferri, quod dictum ab eo, quod serpit. Fossas nouas fodere, ueteres tergere, uineas arbustumque putare, dum in XV diebus ante et post brumam, ut pleraque, ne facias. Nec non tum aliquid recte seritur, ut ulmi.
XXXVI
Octauo interuallo inter brumam et fauonium haec fieri oportet. De segetibus, siqua est aqua, deduci; sin siccitates sunt et terra teneritudinem habet, sarire. Vineas arbustaque putare. Cum in agris opus fieri non potest, quae sub tecto possunt tunc conficienda antelucano tempore hiberno. Quae dixi scripta et proposita habere in uilla oportet, maxime ut uilicus norit.
XXXVII
Dies lunares quoque obseruandi, qui quodam modo bipertiti, quod a noua luna crescit ad plenam et inde rursus ad nouam lunam decrescit, quoad ueniat ad intermenstruum, quo die dicitur luna esse extrema et prima; a quo eum diem Athenis appellant henen kai nean, triakada alii. Quaedam facienda in agris potius crescente luna quam senescente, quaedam contra quae metas, ut frumenta et caeduas siluas. Ego istaec, inquit Agrasius, non solum in ouibus tondendis, sed in meo capillo a patre acceptum seruo, ni crescente luna tondens caluos fiam. Agrius, quem ad modum, inquit, luna quadripertita? Et quid ea diuisio ad agros pollet? Tremelius, numquam rure audisti, inquit, octauo Ianam lunam et crescentem et contra senescentem, et quae crescente luna fieri oporteret, tamen quaedam melius fieri post octauo Ianam lunam quam ante? Et siquae senescente fieri conueniret, melius, quanto minus haberet ignis id astrum? Dixi de quadripertita forma in cultura agri. Stolo, Est altera, inquit, temporum diuisio coniuncta quodam modo cum sole et luna sexpertita, quod omnis fere fructus quinto denique gradu peruenit ad perfectum ac uidet in uilla dolium ac modium, unde sexto prodit ad usum. Primo praeparandum, secundo serendum, tertio nutricandum, quarto legendum, quinto condendum, sexto promendum. Ad alia in praeparando faciendi scrobes aut repastinandum aut sulcandum, ut si arbustum aut pomarium facere uelis; ad alia arandum aut fodiendum, ut si segetes instituas; Ad quaedam bipalio uertenda terra plus aut minus. Aliae enim radices angustius diffundunt, ut cupressi, aliae latius, ut platani, usque eo ut Theophrastu scribat Athenis in Lyceo, cum etiam nunc platanus nouella esset, radices trium et triginta cubitorum egisse. Quaedam si bubus et aratro proscideris, et iterandum, antequam semen iacias. Item praeparatio siquae fit in pratis, id est ut defendantur a pastione, quod fere obseruant a piro florente; si inrigua sunt, ut tempestiue inrigentur.
XXXVIII
Quae loca in agro stercoranda, uidendum, et qui et quo genere potissimum facias: nam discrimina eius aliquot. Stercus optimum scribit esse Cassius uolucrium praeter palustrium ac nantium. De hisce praestare columbinum, quod sit calidissimum ac fermentare possit terram. Id ut semen aspargi oportere in agro, non ut de pecore aceruatim poni. Ego arbitror praestare ex auiariis turdorum ac merularum, quod non solum ad agrum utile, sed etiam ad cibum ita bubus ac subus, ut fiant pingues. Itaque qui auiaria conducunt, si cauet dominus stercus ut in fundo maneat? minoris conducunt, quam ii quibus id accedit. Cassius secundum columbinum scribit esse hominis, tertio caprinum et ouillum et asininum, minime bonum equinum, Sed in segetes; in prata enim uel optimum, ut ceterarum ueterinarum, quae hordeo pascuntur, quod multam facit herbam. Stercilinum secundum uillam facere oportet, ut quam paucissimis operis egeratur. In eo, si in medio robusta aliqua materia sit depacta, negant serpentem nasci.
XXXIX
Sationis autem gradus, secundus, hanc habet curam: natura ad quod tempus cuiusque seminis apta sit ad serendum. Nam refert in agro ad quam partem caeli quisque locus spectet, sic ad quod tempus quaeque res facillime crescat. Nonne uidemus alia florere uerno tempore. Alia aestiuo, neque eadem autumnali, quae hiberno? Itaque alia seruntur atque inseruntur et metuntur ante aut post quam alia; et cum pleraque uere quam autumno inserantur, circiter solstitium inseri ficos nec non brumalibus diebus cerasos. Quare cum semina sint fere quattuor generum, quae natur dedit, quae transferuntur e terra in terram uiua radice, quae ex arboribus dempta demittuntur in humum, quae inseruntur ex arboribus in arbores, de singulis rebus uidendum, quae quoque tempore locoque facias.
XL
Primum semen, quod est principium genendi, id duplex, unum quod latet nostrum sensum, alterum quod apertum. Latet, si sunt semina in aere, ut ait physicos Anaxagoras, et si aqua, quae influit in agrum, inferre solet, ut scribit Theophrastus. Illud quod apparet ad agricolas, id uidendum diligenter. Quaedam enim ad genendum propensa usque adeo parua, ut sint obscura, ut cupressi. Non enim galbuli qui nascuntur, id est tamquam pilae paruae corticeae, id semen, sed in iis intus. Primigenia semina dedit natura, reliqua inuenit experientia coloni. Prima quae sine colono, priusquam sata, nata; secunda quae ex iis collecta neque, priusquam sata, nata. Prima semina uidere oportet ne uetustate sint exsucta aut ne sint admixta aut ne propter similitudinem sint adulterina. Semen uetus tantum ualet in quibusdam rebus, ut naturam commutet. Nam ex semine brassicae uetere sato nasci aiunt rapa et contra ex raporum brassicam. Secunda semina uidere oportet ne, unde tollas, nimium cito aut tarde tollas. Tempus enim idoneum, quod scribit Theophrastus, uere et autumno et caniculae exortu, neque omnibus locis ac generibus idem. In sicco et macro loco et argilloso uernum tempus idoneum, quo minus habet umoris: in terra bona ac pingui autumno, quod uere multus umor, quam sationem quidam metiuntur fere diebus XXX. Tertium genus seminis, quod ex arbore per surclos defertur in terram, si in humum demittitur, in quibusdam et uidendum ut eo tempore sit deplantatum, quo oportet (id fit tum, antequam gemmare aut florere quid incipit); et quae de arbore transferas ut ea deplantes potius quam defringas, quod plantae solum stabilius, quo latius aut radices facilius mittit. Ea celeriter, antequam sucus exarescat, in terram demittunt. In oleagineis seminibus uidendum ut sit de tenero ramo ex utraque parte aequabiliter praecisum, quas alii clauolas, alii taleas appellant ac faciunt circiter pedales. Quartum genus seminis, quod transit ex arbore in aliam, uidendum qua ex arbore in quam transferatur et quo tempore et quem ad modum obligetur. Non enim pirum recipit quercus, neque enim si malus pirum. Hoc secuntur multi? qui haruspices audiunt multum, a quibus proditum, in singulis arboribus quot genera insita sint, uno ictu tot fulmina fieri illud quod fulmen concepit. Si in pirum siluaticam inserueris pirum quamuis bonam, non fore tam iucundam, quam si in eam quae siluestris non sit. In quamcumque arborem inseras, si eiusdem generis est, dumtaxat ut sit utraque malus, ita inserere oportet referentem ad fructum, meliore genere ut sit surculus, quam est quo ueniat arbor. Est altera species ex arbore in arborem inserendi nuper animaduersa in arboribus propinquis. Ex arbore, qua uult habere surculum, in eam quam inserere uult ramulum traducit et in eius ramo praeciso ac diffisso implicat, eum locum qui contingit, ex utraque parti quod intro est falce extenuatum, ita ut ex una parti quod caelum uisurum est corticem cum cortice exaequatum habeat. Eius ramuli, quem inseret, cacumen ut derectum sit ad caelum curat. Postero anno, cum comprendit, unde propagatum est, ab alter arbore praecidit.
XLI
Quo tempore quaeque transferas, haec in primis uidenda, quae prius uerno tempore inserebantur, nunc etiam solstitiali, ut ficus, quod densa materia non est et ideo sequitur caldorem. A quo fit ut in locis frigidis ficeta fieri non possint. Aqua recenti insito inimica; tenellum enim cito facit putre. Itaque caniculae signo commodissime existimatur ea inseri. Quae autem natura munus sunt mollia, uas aliquod supra alligant, unde stillet lente aqua, ne prius exarescat surculus, quam colescat. Cuius surculi corticem integrum seruandum et eum sic exacuendum, ut non denudes medullam. Ne extrinsecus imbres noceant aut nimius calor, argilla oblinendum ac libro obligandum. Itaque uitem triduo antequam inserant desecant, ut qui in ea nimius est umor defluat, antequam inseratur; aut in quam inserunt, in ea paulo infra, quam insitum est, incidunt, qua umor aduenticius effluere possit. Contra in fico et malo punica, et siquae etiam horum natura aridiora, continuo. In aliis translationibus uidendum ut quod transferat cacumen habeat gemmam, ut in ficis. De his primis quattuor generibus seminum quaedam quod tardiora, surculis potius utendum, ut in ficetis faciunt. Fici enim semen naturale intus in ea fico; quam edimus, quae sunt minuta grana; e quibus paruis quod enasci coliculi uix queunt - omnia enim minuta et arida ad crescendum tarda, ea quae laxiora, et fecundiora, ut femina quam mas et pro portione in uirgultis item; itaque ficus, malus punica et uitis propter femineam mollitiam ad crescendum prona, contra palma et cupressus et olea in crescendo tarda: In hoc enim umidiora quam aridiora - quare [ex terra] potius in seminariis surculos de ficeto quam grana de fico expedit obruere, praeter si aliter nequeas, ut siquando quis trans mare semina mittere aut inde petere uult. Tum enim resticulam per ficos, quas edimus, maturas perserunt et eas, cum inaruerunt, complicant ac quo uolunt mittunt, ubi obrutae in seminario pariant. Sic genera ficorum, Chiae ac Chalcidicae et Lydiae et Africanae, item cetera transmarina in Italiam perlata. Simili de causa, olea semen cum sit nuculeus, quod ex eo tardius enascebatur colis quam ex aliis, ideo potius in seminariis taleas, quas dixi, serimus.
XLII
In primis obserues ne in terram nimium aridam aut uariam, sed temperatam, semen demittas. In iugerum unum, si est natura temperata terra, scribunt opus esse medicae sesquimodium. Id seritur ita, ut semen iaciatur, quem ad modum cum pabulum et frumentum seritur.
XLIII
Cytisum seritur in terra bene subacta tamquam semen brassicae. Inde differtur et in sesquipedem ponitur, aut etiam de cytiso duriore uirgulae deplantantur, et ita pangitur in serendo.
XLIV
Seruntur fabae modii IIII in iugero, tritici V, hordei VI, farris X, sed non nullis locis paulo amplius aut munus, si enim locus crassus, plus; si macer, minus. Quare obseruabis, quantum in ea regione consuetudo erit serendi, ut tantum facias, quod tantum ualet regio ac genus terrae, ut ex eodem semine aliubi cum decimo redeat, aliubi cum quinto decimo, ut in Etruria locis aliquot. In Italia in Sybaritano dicunt etiam cum centesimo redire solitum, in Syria ad Gadara et in Africa ad Byzacium item ex modio nasci centum. Illud quoque multum interest, in rudi terra, an in ea seras, quae quotannis obsita sit, quae uocatur restibilis, an in ueruacto quae interdum requierit. Cui Agrius, In Olynthia restibilia esse dicunt, sed ita ut tertio quoque anno uberiores ferant fructus. Licinius, agrum alternis annis relinqui oportet paulo leuioribus sationibus, id est quae minus sugunt terram. Dicetur, inquit Agrius, de tertio gradu, de nutricationibus atque alimoniis eorum. Ille, Quae nata sunt, inquit, in fundo alescunt, adulta concipiunt, praegnantia, cum sunt matura, pariunt poma aut spicam, sic alia. A quo profectum, redit semen. Itaque si florem acerbumue pirum aliudue quid decerpseris, in eodem loco eodem anno nihil renascitur, quod praegnationis idem bis habere non potest. Vt enim mulieres habent ad partum dies certos, sic arbores ac fruges.
XLV
Primum plerumque e terra exit hordeum diebus VII, nec multo post triticum; legumina fere quadriduo aut quinque diebus, praeterquam faba; ea enim serius aliquanto prodit. Item milium et sesima et cetera similiter aequis fere diebus, praeterquam siquid regio aut tempestas uiti attulit, quo minus ita fiat. Quae in seminario nata, si loca erunt frigidiora, quae molli natura sunt, per brumalia tempora tegere oportet fronde aut stramentis. Si erunt imbres secuti, uidendum necubi aqua consistat; uenenum enim gelum radicibus tenellis. Sub terra et supra uirgulta non eodem tempore aeque crescunt; nam radices autumno aut hieme magis sub terra quam supra alescunt, quod tectae terrae tepore propagantur, supra terram aere frigidiore coguntur. Itaque ita esse docent siluestria, ad quae sator non accessit. Nam prius radices, quam ex iis quod solet nasci, crescunt. Neque radices longius procedunt, nisi quo tepor uenit solis. Duplex causa radicium, quod et materiem aliam quam aliam longius proicit natura, et quod alia terra alia facilius uiam dat.
XLVI
Propter cuius modi res admiranda discrimina sunt naturae aliquot, ex quibusdam foliis propter eorum uersuram, quod sit anni tempus, ut dici possit, ut olea et populus alba et salix. Horum enim folia cum conuerterunt se, solstitium dicitur fuisse. Nec minus admirandum quod fit in floribus, quos uocant heliotropia ab eo, quod ad solis ortum mane spectant et eius iter ita secuntur ad occasum, ut ad eum semper spectent.
XLVII
In seminario quae surculis consita et eorum molliora erunt natura cacumina, ut olea ac ficus, ea summa integenda binis tabellis dextra et sinistra deligatis herbaeque eligendae. Eae, dum tenerae sunt, uellendae. Post enim aridae factae rixantur ac celerius rumpuntur, quam secuntur. Contra herba in pratis ad spem faenisiciae nata non modo non euellenda in nutricatu, sed etiam non calcanda. Quo et pecus ab prato ablegandum et omne iumentum, etiam hominem. Solum enim hominis exitium herbae et semitae fundamentum.
XLVIII
In segetibus autem frumentum quo culmus extulit, spicam. Ea quae mutilata non est, in hordeo et tritico, tria habet continentia, granum, glumam, aristam et etiam, primitus spica cum oritur, uaginam. Granum dictum quod est intimum soldum; gluma qui est folliculus eius; arista quae ut acus tenuis longa eminet e gluma, proinde ut grani apex sit gluma et arista. Arista et granum omnibus fere notum, gluma paucis. Itaque id apud Ennium solum scriptum scio esse in Euhemeri libris uersis. Videtur uocabulum etymum habere a glubendo, quod eo folliculo deglubitur granum. Itaque eodem uocabulo appellant fici eius, quam edimus, folliculum. Arista dicta, quod arescit prima. Granum a gerendo; id enim ut gerat spica, seritur frumentum, non ut glumam aut aristam gerat, ut uitis seritur, non ut pampinum ferat, sed ut uuam. Spica autem, quam rustici, ut acceperunt antiquitus, uocant specam, a spe uidetur nominata; eam enim quod sperant fore, serunt. Spica mutila dicitur, quae non habet aristam; ea enim quasi cornua sunt spicarum. Quae primitus cum oriuntur neque plane apparent, qua sub latent herba, ea uocatur uagina, ut in qua latet conditum gladium. Illud autem summa in spica iam matura, quod est munus quam granum, uocatur frit; quod in infima spica ad culmum stramenti summum item minus quam granum est, appellatur urruncum.
XLIX
Cum conticuisset nec interrogaretur, de nutricatu credens nihil desiderari, dicam inquit, de fructibus maturis capiendis. Primum de pratis summissis herba, cum crescere desiit et aestu arescit, subsecari falcibus debet et, quoad perarescat, furcillis uersari; cum peraruit, de his manipulos fieri ac uehi ad uillam; tum de pratis stipulam rastellis eradi atque addere faenisiciae cumulum. Quo facto sicilienda prata, id est falcibus consectanda quae faenisices praeterierunt ac quasi herba tuberosum reliquerunt campum. A qua sectione arbitror dictum sicilire pratum.
L
Messis proprio nomine dicitur in iis quae metimur, maxime in frumento, et ab eo esse uocabulo declinata. Frumenti tria genera sunt messionis, unum, ut in Vmbria, ubi falce secundum terram succidunt stramentum et manipulum, ut quemque subsecuerunt, ponunt in terra. Vbi eos fecerunt multos, iterum eos percensent ac de singulis secant inter spicas et stramentum. Spicas coiciunt in corbem atque in aream mittunt, stramenta relincunt in segete, unde tollantur in aceruum. Altero modo metunt, ut in Piceno, ubi ligneum habent incuruum bacillum, in quo sit extremo serrula ferrea. Haec cum comprendit fascem spicarum, desecat et stramenta stantia in segeti relinquit, ut postea subsecentur. Tertio modo metitur, ut sub urbe Roma et locis plerisque, ut stramentum medium subsecent, quod manu sinistra summum prendunt; a quo medio messem dictam puto. Infra manum stramentum cum terra haeret, postea subsecatur; contra quod cum spica stramentum haeret, corbibus in aream defertur. Ibi discedit in aperto loco palam; a quo potest nominata esse palea. Alii stramentum ab stando, ut stamen, dictum putant; alii ab stratu, quod id substernatur pecori. Cum est matura seges, metendum, cum in ea in iugerum fere una opera propemodum in facili agro satis esse dicatur. Messas spicas corbibus in aream deferre debent.
LI
Aream esse oportet in agro sublimiori loco, quam perflare possit uentus; hanc esse modicam pro magnitudine segetis, potissimum rutundam et mediam paulo extumidam, ut, si pluerit, non consistat aqua et quam breuissimo itinere extra aream defluere possit; omne porro breuissimum in rutundo e medio ad extremum. Solida terra pauita, maxime si est argilla, ne, aestu paeminosa si sit, in rimis eius grana oblitescant et recipiant aquam et ostia aperiant muribus ac formicis. Itaque amurca solent perfundere, ea enim herbarum et formicarum et talparum uenenum. Quidam aream ut habeant soldam, muniunt lapide aut etiam faciunt pauimentum. Non nulli etiam tegunt areas, ut in Bagiennis, quod ibi saepe id temporis anni oriuntur nimbi. Vbi ea retecta et loca calda, prope aream faciundum umbracula, quo succedant homines in aestu tempore meridiano.
LII
Quae seges grandissima atque optima fuerit, seorsum in aream secerni oportet spicas, ut semen optimum habeat; e spicis in area excuti grana. Quod fit apud alios iumentis iunctis ac tribulo, id fit e tabula lapidibus aut ferro asperata, quae cum imposito auriga aut pondere grandi trahitur iumentis iunctis, discutit e spica grana; aut ex axibus dentatis cum orbiculis, quod uocant plostellum Poenicum; in eo quis sedeat atque agitet quae trahant iumenta, ut in Hispania citeriore et aliis locis faciunt. Apud alios exteritur grege iumentorum inacto et ibi agitato perticis, quod ungulis e spica exteruntur grana. Iis tritis oportet e terra subiectari uallis aut uentilabris, cum uentus spirat lenis. Ita fit ut quod leuissimum est in eo atque appellatur acus ac palea euannatur foras extra aream ac frumentum, quod est ponderosum, purum ueniat ad corbem.
LIII
Messi facta spicilegium uenire oportet aut domi legere stipulam aut, si sunt spicae rarae et operae carae, compasci. Summa enim spectanda, ne in ea re sumptus fructum superet.
LIV
In uinetis uua cum erit matura, uindemiam ita fieri oportet, ut uideas a quo genere uuarum et a quo loco uineti incipias legere. Nam et praecox et miscella, quam uocant nigram, multo ante coquitur, quo prior legenda, et quae pars arbusti ac uineae magis parca, prius debet descendere de uite. In uindemia diligentis uua non solum legitur sed etiam eligitur; legitur ad bibendum, eligitur ad edendum. Itaque lecta defertur in forum uinarium, unde in dolum inane ueniat; electa in secretam corbulam, unde in ollulas addatur et in dolia plena uinaciorum contrudatur, alia quae in piscinam in amphoram picatam descendat, alia quae in aream in carnarium escendat. Quae calcatae uuae erunt, earum scopi cum folliculis subiciendi sub prelum, ut, siquid reliqui habeant musti, exprimatur in eundem lacum. Cum desiit sub prelo fluere, quidam circumcidunt extrema et rursus premunt et, rursus cum expressum, circumsicium appellant ac seorsum quod expressum est seruant, quod resipit ferrum. Expressi acinorum folliculi in dolia coiciuntur, eoque aqua additur; ea uocatur lora, quod lota acina, ac pro uino operariis datur hieme.
LV
De oliueto oleam, quam manu tangere possis e terra ac scalis, legere oportet potius quam quatere, quod ea quae uapulauit macescit nec dat tantum olei. Quae manu stricta, melior ea quae digitis nudis, quam illa quae cum digitabulis, durities enim eorum quod non solum stringit bacam, Sed etiam ramos glubit ac relinquit ad gelicidium retectos. Quae manu tangi non poterunt, ita quati debent, ut harundine potius quam pertica feriantur; grauior enim plaga medicum quaerit. Qui quatiet, ne aduersam caedat; Saepe enim ita percussa olea secum defert de ramulo plantam, quo facto fructum amittunt posteri anno. Nec haec non minima causa, quod oliueta dicant alternis annis non ferre fructus aut non aeque magnos. Olea ut uua per idem biuium redit in uillam, alia ad cibum, alia ut eliquescat ac non solum corpus intus unguat sed etiam extrinsecus. Itaque dominum et in balneas et gymnasium sequitur. Haec, de qua fit oleum, congeri solet aceruatim in dies singulos in tabulata, ut ibi mediocriter fracescat, ac primus quisque aceruos demittatur per serias ac uasa olearia ad trapetas, quae res molae oleariae ex duro et aspero lapide. Olea lecta si nimium diu fuit in aceruis, caldore fracescit et oleum foetidum fit. Itaque si nequeas mature conficere, in aceruis iactando uentilare oportet. Ex olea fructus duplex: oleum, quod omnibus notum, et amurca, cuius utilitatem quod ignorant plerique, licet uidere e torculis oleariis fluere in agros ac non solum denigrare terram, se multitudine facere sterilem; cum is umor modicus cum ad multas res tum ad agri culturam pertineat uehementer, quod circum arborum radices infundi solet, maxime ad oleam, et ubicumque in agro herba nocet.
LVI
Agrius, iamdudum, inquit, in uilla sedens exspecto cum claui te, Stolo, dum fructus in uillam referas. Ille, Em quin adsum, uenio, inquit, ad limen, fores aperi. Primum faenisiciae conduntur melius sub tecto quam in aceruis, quod ita fit iucundius pabulum. Ex eo intellegitur, quod pecus utroque posito libentius est.
LVII
Triticum condi oportet in granaria sublimia, quae perflentur uento ab exortu ac septemtrionum regione, ad quae nulla aura umida ex propinquis locis adspiret. Parietes et solum opere tectorio marmorato loricandi; Si minus, ex argilla mixta acere e frumento et amurca, quod murem et uermem non patitur esse et grana facit solidiora ac firmiora. Quidam ipsum triticum conspargunt, cum addant in circiter mille modium quadrantal amurcae. Item alius aliud adfriat aut aspargit, ut Chalcidicam aut Caricam cretam aut absinthium, item huius generis alia. Quidam granaria habent sub terris speluncas, quas uocant sirus, ut in Cappadocia ac Thracia; alii, ut in agro Carthaginiensi et Oscensi in Hispania citeriore, puteos. Horum solum paleis substernunt et curant ne umor aut aer tangere possit, nisi cum promitur ad usum; quo enim spiritus non peruenit, ibi non oritur curculio. Sic conditum triticum manet uel annos L, milium uero plus annos C. Supra terram granaria in agro quidam sublimia faciunt, ut in Hispania citeriore et in Apulia quidam, quae non solum a lateribus per fenestras, sed etiam subtus a solo uentus refrigerare possit.
LVIII
Faba et legumina in oleariis uasis cinere perdiu incolumia seruantur. Cato ait uuam aminneam minusculam et maiorem et Apiciam in ollis commodissime condi; eadem in sapa et musto recte; quas suspendas opportunissimas esse duracinas et aminneas.
LIX
De pomis conditiua, mala struthea, cotonea, Scantiana, Scaudiana, orbiculata et quae antea mustea uocabant, nunc melimela appellant, haec omnia in loco arido et frigido supra paleas posita seruari recte putant. Et ideo oporothecas qui faciunt, ad aquilonem ut fenestras habeant atque ut eae perflentur curant, neque tamen sine foriculis, ne, cum umorem amiserint, pertinaci uento uieta fiant. Ideoque in iis camaras marmorato et parietes pauimentaque faciunt, quo frigidius sit. In quo etiam quidam triclinium sternere solent cenandi causa. Etenim in quibus luxuria concesserit ut in pinacothece faciant, quod spectaculum datur ab arte, cur non quod natura datum utantur in uenustate disposita pomorum? Praesertim cum id non sit faciendum, quod quidam fecerunt, ut Romae coempta poma rus intulerint in oporothecen instruendam conuiui causa. In oporotheca mala manere putant satis commode alii in tabulis in opere marmorato, alii substrata palea uel etiam floccis; mala Punica demissis suis surculis in dolio harenae, mala cotonea struthea in pensilibus iunctis; contra in sapa condita manere pira aniciana sementiua; sorba quidam dissecta et in sole macerata, ut pira; et sorba per se, ubicumque sint posita in arido, facile durare; seruare rapa consecta in sinape, nuces iugulandis in harena. Punica mala et in harena iam decerpta ac matura et etiam immatura, cum haereant in sua uirga et demiseris in ollam sine fundo, eaque si coieceris in terram et obleris circum ramum, ne extrinsecus spiritus adflet, ea non modo integra eximi, sed etiam maiora, quam in arbore umquam pependerint.
LX
De oliuitate oleas esui optime condi scribit Cato orcites et poseas uel uirides in muria uel in lentisco contusas. Orcites nigras aridas, sale si sint confriatae dies quinque et tum sale excusso biduum si in sole positae fuerint, manere idoneas solere; easdem sine sale in defrutum condi recte.
LXI
Amurcam periti agricolae tam in doleis condunt quam oleum aut uinum. Eius conditio: cum expressa effluxit, statim de ea decoquuntur duae partes et refrigeratum conditur in uasa. Sunt item aliae conditiones, ut ea in qua adicitur mustum.
LXII
Quod nemo fructus condit, nisi ut promat, de eo quoque uel sexto gradu animaduertenda pauca. Promunt condita aut propterea quod sunt tuenda, aut quod utenda, aut quod uendunda. Ea quod dissimilia sunt inter se, aliud alio tempore tuendum et utendum.
LXIII
Tuendi causa promendum id frumentum, quod curculiones exesse incipiunt. Id enim cum promptum est, in sole ponere oportet aquae catinos, quod eo conueniunt, ut ipsi se necent, curculiones. Sub terra qui habent frumentum in iis quos uocant sirus, quod cum periculo introitur recenti apertione, ita ut quibusdam sit interclusa anima, aliquanto post promere, quam aperueris, oportet. Far, quod in spicis condideris per messem et ad usus cibatus expedire uelis, promendum hieme, ut in pistrino pisetur ac torreatur.
LXIV
Amurca cum ex olea expressa, qui est umor aquatilis, ac retrimentum conditum in uas fictile. Id quidam sic solent tueri; diebus XV in eo quod est leuissimum ac summum deflatum ut traiciant in alia uasa, et hoc isdem interuallis duodeciens sex mensibus proximis item faciant; cum id nouissime, potissimum traiciant, cum senescit luna. Tum decocunt in ahenis leni igni, ad duas partes quoad redegerunt. Tum denique ad usum recte promitur.
LXV
Quod mustum conditur in dolium, ut habeamus uinum, non promendum dum feruet, neque etiam cum processit ita, ut sit uinum factum. Si uetus bibere uelis, quod non fit, antequam accesserit annus; anniculum prodit. Si est uero ex eo genere uuae, quod mature coacescat, ante uindemiam consumi aut uenire oportet. Genera sunt uini, in quo Falerna, quae quanto pluris annos condita habuerunt, tanto, cum prompta, sunt fructuosiora.
LXVI
Oleas albas quas condideris, nouas si celeriter promas, propter amaritudinem respuit palatum; item nigras, nisi prius eas sale maceraris, ut libenter in os recipiantur.
LXVII
Nucem iuglandem et palmulam et ficum Sabinam quanto citius promas, iucundiore utare, quod uetustate ficus fit pallidior, palmula cariosior, nux aridior.
LXVIII
Pensilia, ut uuae, mala et sorba, ipsa ostendunt, quando ad usum oporteat promi, quod colore mutato et contractu acinorum, si non dempseris ad edendum, ad abiciendum descensurum se minitantur. Sorbum maturum mite conditum citius promi oportet; acerbum enim suspensum lentius est, quod prius domi maturitatem adsequi uult, quam nequit in arbore, quam mitescat.
LXIX
Messum far promendum hieme in pistrino ad torrendum, quod ad cibatum expeditum esse uelis; quod ad sationem, tum promendum, cum segetes maturae sunt ad accipiendum. Item quae pertinent ad sationem, suo quoque tempore promenda. Quae uendenda uidendum, quae quoque tempore oporteat promi; alia enim, quae manere non possunt, antequam se commutent, ut celeriter promas ac uendas; alia, quae seruari possunt, ut tum uendas, cum caritas est. Saepe enim diutius seruata non modo usuram adiciunt, sed etiam fructum duplicant, si tempore promas. Cum haec diceret, uenit libertus aeditumi ad nos flens et rogat ut ignoscamus, quod simus retenti, et ut ei in funus postridie prodeamus. Omnes consurgimus ac simul exclamamus, "quid? In funus? Quod funus? Quid est factum?" Ille flens narrat ab nescio quo percussum cultello concidisse, quem qui esset animaduertere in turba non potuisse, sed tantum modo exaudisse uocem, perperam fecisse. Ipse cum patronum domum sustulisset et pueros dimisisset, ut medicum requirerent ac mature adducerent, quod potius illud administrasset, quam ad nos uenisset, aecum esse sibi ignosci. Nec si eum seruare non potuisset, quin non multo post animam efflaret, tamen putare se fecisse recte. Non moleste ferentes descendimus de aede et de casu humano magis querentes, quam admirantes id Romae factum, discedimus omnes.