CVRTII RVFI - HISTORIAE ALEXANDRI MAGNI - LIBER X

I

Isdem fere diebus, Ceander et Sitalces et cum Agathone Heracon superueniunt, qui Parmenionem iussu regis occiderant. V milia peditum cum equitibus M, sed et accusatores eos e prouincia, cui praefuerant, sequebantur; nec tot facinora, quot admiserant, conpensare poterat caedis perquam gratae regi ministerium. Quippe, cum omnia profana spoliassent, ne sacris quidem abstinuerant: uirginesque et principes feminarum stupra perpessae corporum ludibria deflebant. Inuisum Macedonum nomen auaritia eorum ac libido Barbaris fecerat. Inter omnes tamen eminebat Cleandri furor, qui nobilem uirginem constupratam seruo suo pelicem dederat. Plerique amicorum Alexandri non tam criminum, quae palam obiciebantur, atrocitatem quam memoriam occisi per illos Parmenionis, quod tacitum prodesse reis apud regem poterat, intuebantur, laeti reccidisse iram in irae ministros, nec ullam potentiam scelere quaesitam cuiquam esse diuturnum. Rex cognita causa pronuntiauit ab accusatoribus unum, et id maximum, crimen esse praeteritum, desperationem salutis suae; numquam enim talia ausuros, qui ipsum ex India sospitem aut optassent reuerti aut credidissent reuersurum. Igitur hos quidem uinxit, DC autem militum, qui saeuitiae eorum ministri fuerant, interfici iussit. Eodem die sumptum est supplicium de iis quoque, quos auctores defectionis Persarum Craterus adduxerat. Haud multo post Nearchus et Onesicritus, quos longius in Oceanum procedere iusserat, superueniunt. Nuntiabant autem quaedam audita, alia conperta: insulam ostio amnis subiectam auro abundare, inopem equorum esse; singulos eos conpererant ab iis, qui ex continenti traicere auderent, singulis talentis emi. Plenum esse beluarum mare, aestu secundo eas ferri, magnarum nauium corpora aequantes; truci cantu deterritas sequi classem cum magno aequoris strepitu uelut demersa nauigia subisse aquas. Cetera incolis crediderant, inter quae Rubrum mare non a colore undarum, ut plerique crederent, sed ab Erythro rege appellari. Esse haud procul a continenti insulam palmetis frequentibus consitam, et in medio fere nemore columnam eminere, Erythri regis monumentum, litteris gentis eius scriptam. Adiciebant nauigia, quae lixas mercatoresque uexissent, famam auri secutis gubernatoribus, in insulam esse transmissa, nec deinde ab iis postea uisa. Rex cognoscendi plura cupidine accensus rursus eos terram legere iubet, donec ad Euphratis os adpellerent classem; inde aduerso amne Babylona subituros. Ipse animo infinita conplexus statuerat omni ad Orientem maritima regione perdomita ex Syria petere Africam, Carthagini infensus, inde Numidiae solitudinibus peragratis cursum Gadis dirigere, - ibi namque columnas Herculis esse fama uulgauerat, - Hispanias deinde, quas Hiberiam Graeci a flumine Hibero uocabant, adire et praeteruehi Alpes Italiaeque oram, unde in Epirum breuis cursus est. Igitur Mesopotamiae praetoribus imperauit ut materia in Libano monte caesa deuectaque ad urbem Syriae Thapsacum septingentarum carinas nauium ponere, septemremis omnes esse deducique Babylona. Cypriorum regibus imperatum, ut aes stuppamque et uela praeberent. Haec agenti Pori et Taxilis regum litterae traduntur, Abisaren morbo, Philippum, praefectum ipsius, ex uulnere interisse, oppressosque qui uulnerassent eum. Igitur Philippo substituit Eudaemonem, - dux erat Thracum, - Abisaris regnum filio eius attribuit. Ventum est deinde Parsagada: Persica est gens, cuius satrapes Orsines erant, nobilitate ac diuitiis inter omnes Barbaros eminens. Genus ducebat a Cyro, quondam rege Persarum; opes et a maioribus traditas habebat, et ipse longa imperii possessione cumulauerat. Is regi cum omnis generis donis, non ipsi modo ea, sed etiam amicis eius daturus, occurrit. Equorum domiti greges sequebantur currusque argento et auro adornati, pretiosa supellex et nobiles gemmae, aurea magni ponderis uasa uestesque purpureae et signati argenti talentum III milia. Ceterum tanta benignitas Barbaro causa mortis fuit: nam cum omnes amicos regis donis super ipsorum uota coluisset, Bagoae spadoni, qui Alexandrum obsequio corporis deuinxerat sibi, nullum honorem habuit. Admonitusque a quibusdam perquam Alexandro cordi esse, respondit amicos regis, non scorta se colere, nec moris esse Persis mares ducere, qui stupro effeminarentur. His auditis, spado potentiam flagitio et dedecore quaesitam in caput nobilissimi et insontis exercuit. Namque gentis eiusdem leuissimos falsis criminibus adstruxit, monitos tum demum ea deferre, cum ipse iussisset. Interim, quotiens sine arbitris erat, credulas regis aures inplebat, dissimulans causam irae, quo grauior criminantis auctoritas esset. Nondum suspectus erat Orsines, iam tamen uilior. Reus enim in secreto agebatur latentis periculi ignarus, et inportunissimum scortum, ne in stupro quidem et dedecoris patientia fraudis oblitum, quotiens amorem regis in se accenderat, Orsinen modo auaritiae, interdum etiam defectionis arguebat. Iam matura erant in perniciem innocentis mendacia, et fatum, cuius ineuitabilis sors est, adpetebat. Forte enim sepulchrum Cyri Alexander iussit aperiri, in quo erat conditum eius corpus, cui dare uolebat inferias. Auro argentoque conditis repletum esse crediderat, quippe ita fama Persae uulgauerant; sed praeter clipeum eius putrem et arcus duos Scythicos et acinacem nihil repperit. Ceterum, corona aurea inposita amiculo, cui adsuerat ipse, solium, in quo corpus iacebat, uelauit miratus tanti nominis regem, tantis praeditum opibus, haud pretiosius sepultum esse, quam si fuisset e plebe. Proximus erat lateri spado, qui regem intuens: "Quid mirum", inquit, "est inania sepulchra esse regum, cum satraparum domus aurum inde egestum capere non possint? Quod ad me attinet, ipse hoc bustum antea non uideram, sed ex Dareo ita accepi, III milia talentum condita esse cum Cyro. Hinc illa benignitas in te, ut, quod inpune habere non poterat Orsines, donando etiam gratiam iniret." Concitauerat iam animum in iram, cum hi, quibus negotium idem dederat, superueniunt: hinc Bagoas, hinc ab eo subornati falsis criminibus occupant aures. Antequam accusari se suspicaretur Orsines, in uincula est traditus. Non contentus supplicio insontis spado ipse morituro manum iniecit. Quem Orsines intuens: "Audieram", inquit, "in Asia olim regnasse feminas; hoc uero nouum est, regnare castratum!" Hinc fuit exitus nobilissimi Persarum, nec insontis modo, sed eximiae quoque benignitatis in regem. Eodem tempore Phradates regnum adfectasse suspectus occiditur. Coeperat esse praeceps ad repraesentanda supplicia, item ad deteriora credenda. Scilicet res secundae ualent commutare naturam, et raro quisquam erga bona sua satis cautus est. Idem enim paulo ante Lyncestem Alexandrum delatum a duobus indicibus damnare non sustinuerat, humiliores quoque reos contra suam uoluntatem, quia ceteris uidebantur insontes, passus absolui; hostibus uictis regna reddiderat. Ad ultimum tam ex toto ab semet ipso degenerauit? ut inuicti quondam aduersus libidinem animi arbitrio scorti aliis regna daret, aliis adimeret uitam. Isdem fere diebus litteras a Coeno accipit de rebus in Europa et Asia gestis, dum ipse Indiam subegit. Zopyrio, Thraciae praepositus, cum expeditionem in Getas faceret, tempestatibus procellisque subito coortis, cum toto exercitu oppressus erat. Qua cognita clade, Seuthes Odrysas, populares suos, ad defectionem conpulerat. Amissa propemodum Thracia, ne Graecia quidem. ...

II

Igitur XXX nauibus Sunium transmittunt, - promuntorium est Atticae terrae, - unde portum urbis petere decreuerant. His cognitis rex Harpalo Atheniensibusque iuxta infestus classem parari iubet, Athenas protinus petiturus. Quod consilium clam agitanti litterae redduntur: Harpalum intrasse quidem Athenas, pecunia conciliasse sibi principum animos; mox concilio plebis habito iussum urbe excedere, ad Graecos milites peruenisse, quibus interceptum trucidatum amico quodam auctore interemptum per insidias. His laetus, in Europam traiciendi consilium omisit; sed exules praeter eos, qui ciuili sanguine aspersi erant, recipi ab omnibus Graecorum ciuitatibus, quis pulsi erant, iussit. Et Graeci haud ausi imperium aspernari, quamquam soluendarum legum id principium esse censebant, bona quoque quae exstarent restituere damnatis. Soli Athenienses, non sui modo, sed etiam publici uindices, colluuionem ordinum hominumque aegre ferebant non regio imperio, sed legibus moribusque patriis regi adsueti. Prohibuere igitur exules finibus omnia potius toleraturi, quam purgamenta quondam urbis suae, tunc etiam exilii admitterent. Alexander senioribus militum in patriam remissis XIII milia peditum et II milia equitum, quae in Asia retineret, eligi iussit existimans modico exercitu continere posse Asiam, quia pluribus locis praesidia disposuisset nuperque conditas urbes colonis replesset, res renouare cupientibus. Ceterum, priusquam excerneret quos erat retenturus, edixit ut omnes milites aes alienum profiterentur. Graue plerisque esse conpererat; et quamquam ipsorum luxu contractum erat, dissoluere tamen ipse decreuerat. Illi temptari ipsos rati, quo facilius ab integris sumptuosos discerneret, prolatando aliquantum extraxerant temporis. Et rex satis gnarus professioni aeris pudorem, non contumaciam obstare, mensas totis castris poni iussit, et X milia talentum proferri. Tum demum cum fide facta professio est. Nec amplius ex tanta pecunia quam C et XXX talenta superfuere. Adeo ille exercitus tot diuitissimarum gentium uictor plus tamen uictoriae quam praedae deportauit ex Asia. Ceterum, ut cognitum est alios remitti domos, alios retineri, perpetuam eum regni sedem in Asia habiturum rati uaecordes et disciplinae militaris inmemores seditiosis uocibus castra conplent, regemque ferocius quam alias adorti omnes simul missionem postulare coeperunt, deformia ora cicatricibus canitiemque capitum ostentantes. Nec aut praefectorum castigatione aut uerecundia regis deterriti tumultuoso clamore et militari uiolentia uolentem loqui inhibebant, palam professi nusquam inde nisi in patriam uestigium esse moturos. Tandem silentio facto, magis quia motum esse credebant quam quia ipsi moueri poterant, quidnam acturus esset, exspectabant. Ille: "Quid haec", inquit, "repens consternatio et tam procax atque effusa licentia denuntiat? Eloqui metuo; palam certe rupistis imperium, et precario rex sum, cui non adloquendi, non noscendi monendique aut intuendi uos ius reliquistis. Equidem cum alios dimittere in patriam, alios mecum paulo post deportare statuerim, tam illos adclamantes uideo, qui abituri sunt, quam hos cum quibus praemissos subsequi statui. Quid hoc est rei? dispari in causa idem omnium clamor est! Peruelim scire utrum qui discedunt, an qui retinentur de me querantur." Crederes uno ore omnes sustulisse clamorem, ita pariter ex tota contione responsum est omnes queri. Tum ille: "Non hercule", inquit, "potest fieri ut adducar querendi simul omnibus hanc causam esse, quam ostenditis, in qua maior pars exercitus non est, utpote cum plures dimiserim quam retenturus sum. Subest nimirum altius malum, quod omnes auertit a me. Quando enim regem uniuersus deseruit exercitus? Ne serui quidem uno grege profugiunt dominos; sed est quidam in illis pudor a ceteris destitutos relinquendi. Verum ego tam furiosae consternationis oblitus remedia insanabilibus conor adhibere. Omnem, hercule, spem, quam ex uobis conceperam, damno! nec ut cum militibus meis, - iam enim esse desistis, - sed ut cum ingratissimis operis agere decreui. Secundis rebus, quae circumfluunt uos, insanire coepistis, obliti status eius quem beneficio exuistis meo, - digni, hercule, qui in eodem consenescatis, quoniam facilius est uobis aduersam quam secundam regere fortunam. En tandem Illyriorum paulo ante et Persarum tributariis Asia et tot gentium spolia fastidio sunt! Modo sub Philippo seminudis amicula ex purpura sordent; aurum et argentum oculi ferre non possunt: lignea enim uasa desiderant et ex cratibus scuta rubiginemque gladiorum. Hoc cultu nitentes uos accepi, et D talenta aeris alieni, cum omnis regia supellex esset haud amplius quam LX talenta, tantorum mox operum fundamenta: quibus tamen, - absit inuidia, - imperium maximae terrarum partis inposui. Asiaene pertaesum est, quae uos gloria rerum gestarum dis pares fecit? In Europam ire properatis rege deserto, cum pluribus uestrum defuturum uiaticum fuerit, ni aes alienum luissem, nempe in Asiatica praeda. Nec pudet profundo uentre deuictarum gentium spolia circumferentes reuerti uelle ad liberos coniugesque, quibus pauci praemia uictoriae potestis ostendere. Nam ceterorum, dum etiam spei uestrae obuiam istis, arma quoque pignori sunt. Bonis uero militibus cariturus sum, pelicum suarum concubinis! quibus hoc solum ex tantis opibus superest, in quod inpenditur. Proinde fugientibus me pateant limites! facessite hinc ocius! ego cum Persis abeuntium terga tutabor. Neminem teneo: liberate oculos meos, ingratissimi ciues. Laeti uos excipient parentes liberique sine uestro rege redeuntes; obuiam ibunt desertoribus transfugisque. Triumphabo, mehercule, de fuga uestra et, ubicumque ero, expetam poenas hos, cum quibus me relinquitis, colendo praeferendoque uobis. Iam autem scietis et quantum sine rege ualeat exercitus et quid opis in me uno sit." Desiluit deinde frendens de tribunali, et in medium armatorum agmen se inmisit; notatos quoque, qui ferocissime oblocuti erant, singulos manu corripit, nec ausos repugnare XIII adseruandos custodibus corporis tradidit.

III

Quis crederet saeuam paulo ante contionem obtorpuisse subito metu, et cum ad supplicium uideret trahi nihilo ausos grauiora quam ceteros? Siue nominis, quod gentes, quae sunt sub regibus, inter deos colunt, siue propria ipsius ueneratio, siue fiducia tanta ui exercentis imperium conterruit eos: singulare certe ediderunt patientiae exemplum, adeoque non sunt accensi supplicio commilitonum, cum sub noctem interfectos esse cognossent, ut nihil omiserint quod singuli magis oboedienter et pie facerent. Nam, cum postero die prohibiti aditu uenissent Asiaticis modo militibus admissis, lugubrem totis castris edidere clamorem, denuntiantes protinus sese morituros, si rex perseueraret irasci. At ille peruicacis ad omnia, quae agitasset, animi peregrinorum militum contionem aduocari iubet, Macedonibus intra castra cohibitis. Et cum frequentes coissent, adhibito interprete talem orationem habuit: "Cum ex Europa traicerem in Asiam multas nobiles gentes, magnam uim hominum imperio meo me additurum esse sperabam. Nec deceptus sum quod de his credidi famae. Sed ad illa hoc quoque accessit, quod uideo fortes uiros erga reges suos pietatis inuictae. Luxu omnia fluere credideram et nimia felicitate mergi in uoluptates. At, hercules, munia militiae hoc animorum corporumque robore aeque inpigre toleratis; et cum fortes uiri sitis, non fortitudinem magis quam fidem colitis. Hoc ego non nunc primum profiteor, sed olim scio. Itaque et dilectum e uobis iuniorum habui, et uos meorum militum corpori inmiscui. Idem habitus, eadem arma sunt uobis. Obsequium uero et patientia imperii longe praestantior est quam ceteris. Ergo ipse Oxyartis Persae filiam mecum in matrimonio iunxi non dedignatus ex captiua liberos tollere. Mox deinde cum stirpem generis mei latius propagare cuperem, uxorem Darei filiam duxi, proximisque amicorum auctor fui ex captiuis generandi liberos, ut hoc sacro foedere omne discrimen uicti et uictoris excluderem. Proinde genitos esse uos mihi, non ascitos milites credite. Asiae et Europae unum atque idem regnum est. Macedonum uobis arma do. Inueteraui peregrinam nouitatem; et ciues mei estis et milites. Omnia eundem ducunt colorem. Nec Persis Macedonum morem adumbrare, nec Macedonibus Persas imitari indecorum. Eiusdem iuris esse debent qui sub eodem rege uicturi sunt.". ...

IV

"Quousque", inquit, "animo tuo etiam per supplicia et quidem externi moris obsequeris? Milites tui, ciues tui incognita causa a! captiuis suis ducentibus trahuntur ad poenam? Si mortem meruisse iudicas, saltem ministros supplicii muta." Amico animo, si ueri patiens fuisset, admonebatur; sed in rabiem ira peruenerat. Itaque rursus, - nam parumper quibus imperatum erat dubitauerant, - mergi in amnem, sicut uincti erant, iussit. Nec hoc quidem supplicum seditionem militum mouit. Namque copiarum duces atque amicos eius manipuli adeunt petentes, ut, si quos adhuc pristina noxa iudicaret esse contactos, iuberet interfici: offerre se corpora irae; trucidaret. ...

V

Intuentibus lacrimae obortae praebuere speciem iam non regem, sed funus eius uisentis exercitus. Maeror tamen circumstantium lectum eminebat; quos ut rex aspexit: "Inuenietis", inquit, "cum excessero, dignum talibus uiris regem?" Incredibile dictu audituque, in eodem habitu corporis, in quem se conposuerat, cum admissurus milites esset, durasse, donec a toto exercitu illud ultimum persalutatus est; dimissoque uulgo, uelut omni uitae debito liberatus fatigata membra reiecit. Propiusque adire iussis amicis, - nam et uox deficere iam coeperat, - detractum anulum digito Perdiccae tradidit adiectis mandatis, ut corpus suum ad Hammonem ferri iuberent. Quaerentibusque his cui relinqueret regnum, respondit ei qui esset optimus, ceterum prouidere iam se ob id certamen magnos funebres ludos parari sibi. Rursus Perdicca interrogante quando caelestes honores haberi sibi uellet, dixit tum uelle, cum ipsi felices essent. Suprema haec uox fuit regis, et paulo post extinguitur. Ac primo ploratu lamentisque et planctibus tota regia personabat; mox, uelut in uasta solitudine omnia tristi silentio muta torpebant, ad cogitationes quid deinde futurum esset dolore conuerso. Nobiles pueri custodiae corporis eius adsueti nec doloris magnitudinem capere, nec se ipsos intra uestibulum regiae tenere potuerunt; uagique et furentibus similes tantam urbem luctu ac maerore conpleuerant nullis questibus omissis, quos in tali casu dolor suggerit. Ergo, qui extra regiam adstiterant, Macedones pariter Barbarique, concurrunt; nec poterant uicti a uictoribus in communi dolore discerni. Persae iustissimum ac mitissimum dominum, Macedones optimum ac fortissimum regem inuocantes certamen quoddam maeroris edebant. Nec maestorum solum, sed etiam indignantium uoces exaudiebantur, tam uiridem et in flore aetatis fortunaeque inuidia deum ereptum esse rebus humanis. Vigor eius et uultus educentis in proelium milites, obsidentis urbes, euadentis in muros, fortes uiros pro contione donantis occurrebant oculis. Tum Macedones diuinos honores negasse ei paenitebat, inpiosque et ingratos fuisse se confitebantur, quod aures eius debita appellatione fraudassent. Et cum diu nunc in ueneratione, nunc in desiderio regis haesissent, in ipsos uersa miseratio est. Macedonia profecti ultra Euphraten in mediis hostibus nouum imperium aspernantibus destitutos se esse cernebant: sine certo regis herede, sine herede regni publicas uires ad se quemque tracturum. Bella deinde ciuilia, quae secuta sunt, mentibus augurabantur: iterum non de regno Asiae, sed de rege ipsis sanguinem esse fundendum; nouis uulneribus ueteres rumpendas cicatrices; senes, debiles, modo petita missione a iusto rege, nunc morituros pro potentia forsitan satellitis alicuius ignobilis. Has cogitationes uoluentibus nox superuenit terroremque auxit. Milites in armis uigilabant. Babylonii alius e muris, alius culmine sui quisque tecti prospectabant, quasi certiora uisuri. Nec quisquam lumina audebat accendere; et, quia oculorum cessabat usus, fremitus uocesque auribus captabant; ac plerumque, uano metu territi per obscuras semitas alius alii occursantes inuicem suspecti ac solliciti ferebantur. Persae comis suo more detonsis in lugubri ueste cum coniugibus ac liberis, non ut uictorem et modo ut hostem, sed ut gentis suae iustissimum regem uero desiderio lugebant. Ac sueti sub rege uiuere non alium, qui imperaret ipsis, digniorem fuisse confitebantur. Nec muris urbis luctus continebatur; sed proximam regionem ab ea, deinde magnam partem Asiae cis Euphraten tanti mali fama peruaserat. Ad Darei quoque matrem celeriter perlata est. Abscissa ergo ueste, quam induta erat, lugubrem sumpsit laceratisque crinibus humi corpus abiecit. Adsidebat ei altera ex neptibus nuper amissum Hephaestionem, cui nupserat, lugens propriasque causas doloris in communi maestitia retractabat. Sed omnium suorum mala Sisigambis una capiebat; illa suam, illa neptium uicem flebat. Recens dolor etiam praeterita reuocauerat. Crederes modo amissum Dareum, et pariter miserae duorum filiorum exsequias esse ducendas. Flebat simul mortuos uiuosque: quem enim puellarum acturum esse curam? quem alium futurum esse Alexandrum? iterum esse se captas, iterum excidisse regnum; qui mortuo Dareo ipsas tueretur, repperisse; qui post Alexandrum respiceret, utique non reperturas. Subibat inter haec animum LXXX fratres suos eodem die ab Ocho, saeuissimo regum, trucidatos adiectumque stragi tot filiorum patrem; e septem liberis, quos genuisset ipsa, unum superesse; ipsum Dareum floruisse paulisper, ut crudelius posset extingui. Ad ultimum dolori succubuit, obuolutoque capite accidentes genibus suis neptem nepotemque auersata cibo pariter abstinuit et luce. Quinto, postquam mori statuerat, die extincta est. Magnum profecto Alexandri indulgentiae in eam iustitiaeque in omnes captiuos documentum est mors huius, quae, cum sustinuisset post Dareum uiuere, Alexandro esse superstes erubuit. Et, hercule, iuste aestimantibus regem liquet bona naturae eius fuisse, uitia uel fortunae uel aetatis. Vis incredibilis animi; laboris patientia propemodum nimia; fortitudo non inter reges modo excellens, sed inter illos quoque, quorum haec sola uirtus fuit; liberalitas saepe maiora tribuentis, quam a dis petuntur; clementia in deuictos; tot regna aut reddita, quibus ea dempserat bello, aut dono data; mortis, cuius metus ceteros exanimat, perpetua contemptio; gloriae laudisque ut iusto maior cupido, ita ut iuueni et in tantis sane remittenda rebus; iam pietas erga parentes, quorum Olympiada inmortalitati consecrare decreuerat, Philippum ultus erat; iam in omnes fere amicos benignitas, erga milites beniuolentia, consilium par magnitudini animi et, quantam uix poterat aetas eius capere, sollertia; modus inmodicarum cupiditatum; Veneris intra naturale desiderium usus, nec ulla nisi ex permisso uoluptas, ingenii profecto dotes erant. Illa fortunae: dis aequare se et caelestes honores accersere; et talia suadentibus oraculis credere, et dedignantibus uenerari ipsum uehementius quam par esset irasci; in externum habitum mutare corporis cultum; imitari deuictarum gentium mores, quos ante uictoriam spreuerat. Nam iracundiam et cupidinem uini, sicuti iuuenta inritauerat, ita senectus mitigare potuisset. Fatendum est tamen, cum plurimum uirtuti debuerit, plus debuisse fortunae, quam solus omnium mortalium in potestate habuit. Quotiens illum a morte reuocauit! quotiens temere in pericula uectum perpetua felicitate protexit! Vitae quoque finem eundem illi, quem gloriae, statuit. Exspectauere eum fata, dum Oriente perdomito aditoque Oceano quidquid mortalitas capiebat inpleret. Huic regi ducique successor quaerebatur; sed maior moles erat, quam ut unus subire eam posset. Itaque nomen quoque eius et fama rerum in totum propemodum orbem reges ac regna diffudit; clarissimique sunt habiti, qui etiam minimae parti tantae fortunae adhaeserunt.

VI

Ceterum Babylone, - inde enim deuertit oratio, - corporis eius custodes in regiam principes amicorum ducesque copiarum aduocauere. Secuta est militum turba cupientium scire, in quem Alexandri Fortuna esset transitura. Multi duces frequentia militum exclusi regiam intrare non poterant, cum praeco exceptis, qui nominatim citarentur, adire prohiberet. Sed precarium spernebatur imperium. Ac primum eiulatus ingens ploratusque renouatus est, deinde futuri exspectatio inhibitis lacrimis silentium fecit. Tunc Perdicca regia sella in conspectum uolgi data, in qua diadema uestisque Alexandri cum armis erant, anulum sibi pridie traditum a rege in eadem sede posuit. Quorum aspectu rursus obortae omnibus lacrimae integrauere luctum. Et Perdicca: "Ego quidem", inquit, "anulum, quo ille regni atque imperii uires obsignare erat solitus, traditum ab ipso mihi, reddo uobis. Ceterum, quamquam nulla clades huic, qua adfecti sumus, par ab iratis dis excogitari potest, tamen magnitudinem rerum quas egit intuentibus credere licet, tantum uirum deos adcommodasse rebus humanis, quarum sorte conpleta cito repeterent eum suae stirpi. Proinde, quoniam nihil aliud ex eo superest, quam quod semper ab inmortalitate seducitur, corpori nominique quam primum iusta soluamus haud obliti in qua urbe, inter quos simus, quali praeside ac rege spoliati. Tractandum est, commilitones, cogitandumque ut uictoriam partam inter hos, de quibus parta est, obtinere possimus. Capite opus est: hocine uno an pluribus, in uestra potestate est. Illud scire debetis, militarem sine duce turbam corpus esse sine spiritu? Sextus mensis est, in quo Roxane praegnans est. Optamus ut marem enitatur, cuius regnum dis adprobantibus futurum, quandoque adoleuerit. Interim, a quibus regi uelitis, destinate." Haec Perdicca. Tum Nearchus Alexandri modo sanguinem ac stirpem regiae maiestati conuenire neminem ait posse mirari; ceterum, exspectari nondum ortum regem et, qui iam sit, praeteriri, nec animis Macedonum conuenire, nec tempori rerum. Esse a Barsine filium regis: huic diadema dandum. Nulli placebat oratio. Itaque suo more hastis scuta quatientes obstrepere perseuerabant, iamque prope ad seditionem peruenerant, Nearcho peruicacius tuente sententiam. Tum Ptolomaeus: "Digna prorsus est soboles", inquit, "quae Macedonum imperet genti, Roxanes uel Barsinae filius, cuius nomen quoque Europam dicere pigebit, maiore ex parte captiui! Est cur Persas uicerimus, ut stirpi eorum seruiamus? quod iusti illi reges, Dareius et Xerxes, tot milium agminibus tantisque classibus nequiquam petiuerunt. Mea sententia haec est, ut sede Alexandri in regia posita, qui consiliis eius adhibebantur, coeant, quotiens in commune consulto opus fuerit, eoque, quod maior pars eorum decreuerit, stetur; duces praefectique copiarum his pareant." Ptolomaeo quidam, pauciores Perdiccae adsentiebantur. Tum Aristonus orsus est dicere Alexandrum consultum, cui relinqueret regnum, uoluisse optimum deligi: iudicatum autem ab ipso optimum Perdiccam, cui anulum tradidisset: neque enim unum eum adsedisse morienti, sed circumferentem oculos ex turba amicorum delegisse cui traderet. Placere igitur summam imperii ad Perdiccam deferri. Nec dubitare quin uera censeret. Itaque uniuersi procedere in medium Perdiccam et regis anulum tollere iubebant. Haerebat inter cupiditatem pudoremque et, quo modestius quod exspectabat adpeteret, peruicacius oblaturos esse credebat. Itaque cunctatus diuque, quid ageret, incertus ad ultimum tamen recessit, et post eos, qui sederant proximi, constitit. At Meleager, unus e ducibus, confirmato animo quem Perdiccae cunctatio erexerat: "Nec di sierint", inquit, "ut Alexandri Fortuna tantique regni fastigium in istos humeros ruat. Homines certe non ferent. Nihil dico de nobilioribus quam hic est, sed de uiris tantum, quibus inuitis nihil perpeti necesse est. Nec uero interest, Roxanes filium, quandoque genitus erit, an Perdiccan regem habeatis, cum iste sub tutelae specie regnum occupaturus sit. Itaque nemo ei rex placet, nisi qui nondum natus est; et in tanta omnium festinatione non iusta modo, sed etiam necessaria exactos menses solus exspectat, et iam diuinat marem esse conceptum. Quem uos dubitetis paratum esse uel subdere? Si, me Dius Fidius, Alexander hunc nobis regem pro se reliquisset, id solum ex his, quae imperasset, non faciendum esse censerem. Quin igitur ad diripiendos thesauros discurritis? harum enim opum regiarum utique populus est heres." Haec elocutus per medios armatos erupit, et, qui abeunti uiam dederant, ipsum ad pronuntiatam praedam sequebantur.

VII

Iamque armatorum circa Meleagrum frequens globus erat: in seditionem ac discordiam uersa contio, cum quidam plerisque Macedonum ignotus ex infima plebe: "Quid opus est", inquit, "armis ciuilique bello habentibus regem, quem quaeritis? Arrhidaeus, Philippo genitus, Alexandri paulo ante regis frater, sacrorum caerimoniarumque consors modo, nunc solus heres, praeteritur a uobis. Quo suo merito? quidue fecit cur etiam gentium communi iure fraudetur? Si Alexandro similem quaeritis, numquam reperietis; si proximum, hic solus est." His auditis contio primo silentium, uelut iussa, habuit: conclamant deinde pariter, Arrhidaeum uocandum esse, mortemque meritos, qui contionem sine eo habuissent. Tum Pithon plenus lacrimarum orditur dicere, nunc uel maxime miserabilem esse Alexandrum, qui tam bonorum ciuium militumque fructu et praesentia fraudatus esset: nomen enim memoriamque regis sui tantum intuentes ad cetera caligare eos, haud ambigue in iuuenem, cui regnum destinabatur, infensus; probra, quae obiecerat, magis ipsi odium quam Arrhidaeo contemptum attulerunt: quippe dum miserentur, etiam fauere coeperunt. Igitur non alium regem se quam eum, qui ad hanc spem genitus esset, passuros pertinaci adclamatione declarant, uocarique Arrhidaeum iubent. Quem Meleager infestus inuisusque Perdiccae strenue perducit in regiam, et milites Philippum consalutatum regem appellant. Ceterum haec uulgi erat uox, principum alia sententia. E quibus Pithon consilium Perdiccae exsequi coepit, tutoresque destinat filio ex Roxane futuro Perdiccam et Leonnatum, stirpe regia genitos. Adiecit ut in Europa Craterus et Antipater res administrarent. Tum iusiurandum a singulis exactum, futuros in potestate regis geniti Alexandro. Meleager, - haud iniuria metu supplicii territus, cum suis secesserat, - rursus Philippum trahens secum inrupit regiam clamitans suffragari spei de nouo rege paulo ante conceptae robus aetatis: experirentur modo stirpem Philippi, et filium ac fratrem regum duorum; sibimet ipsis potissimum crederent. Nullum profundum mare, nullum uastum fretum et procellosum tantos ciet fluctus quantos multitudo motus habet, utique si noua et breui duratura libertate luxuriat. Pauci Perdiccae modo electo, plures Philippo, quem spreuerant, imperium dabant. Nec uelle nec nolle quicquam diu poterant, paenitebatque modo consilii, modo paenitentiae ipsius. Ad ultimum tamen in stirpem regiam inclinauere studiis. Cesserat ex contione Arrhidaeus, principum auctoritate conterritus; et, abeunte illo, conticuerat magis quam elanguerat militaris fauor. Itaque reuocatus uestem fratris, eam ipsam, quae in sella posita fuerat, induitur. Et Meleager thorace sumpto capit arma, noui regis satelles; sequitur phalanx, hastis clipeos quatiens, expletura se sanguine illorum, qui adfectauerant nihil ad ipsos pertinens regnum. In eadem domo familiaque imperii uires remansuras esse gaudebant: hereditarium imperium stirpem regiam uindicaturam; adsuetos esse nomen ipsum colere uenerarique, nec quemquam id capere, nisi genitum ut regnaret. Igitur Perdicca territus conclaue, in quo Alexandri corpus iacebat, obserari iubet. DC cum ipso erant spectatae uirtutis; Ptolomaeus quoque se adiunxerat ei puerorumque regia cohors. Ceterum haud difficulter a tot milibus armatorum claustra perfracta sunt. Et rex quoque inruperat stipatus satellitum turba, quorum princeps Meleager. Iratusque Perdicca hos, qui Alexandri corpus tueri uellent, seuocat; sed qui inruperant, eminus tela in ipsum iaciebant. Multisque uulneratis tandem seniores, demptis galeis quo facilius nosci possent, precari eos, qui cum Perdicca erant, coepere, ut absisterent bello regique et pluribus cederent. Primus Perdicca arma deposuit; ceterique idem fecere. Meleagro deinde suadente ne a corpore Alexandri discederent, insidiis locum quaeri rati diuersa regiae parte ad Euphraten fugam intendunt. Equitatus, qui ex nobilissimis iuuenum constabat, Perdiccam et Leonnatum frequens sequebatur, placebatque excedere urbe et tendere in campis. Sed Perdicca ne pedites quidem secuturos ipsum desperabat; itaque, ne pedites quidem secuturos ipsum desperabat; itaque, ne abducendo equites abrupisse a cetero exercitu uideretur, in urbe subsistit.

VIII

At Meleager regem monere non destitit ius imperii Perdiccae morte sanciendum esse; ni occupetur inpotens animus, res nouaturum: meminisse eum quid de rege meruisset, neminem autem ei satis fidum esse quem metuat. Rex patiebatur magis, quam adsentiebatur. Itaque Meleager silentium pro imperio habuit, misitque regis nomine, qui Perdiccam accerserent; isdem mandatum ut occiderent, si uenire dubitaret. Perdicca nuntiato satellitum aduentu sedecim omnino pueris regiae cohortis comitatus in limine domus suae constitit; castigatosque et Meleagri mancipia identidem appellans sic animi uultusque constantia terruit, ut uix mentis compotes fugerint. Perdicca pueros equos iussit conscendere, et cum paucis amicorum ad Leonnatum peruenit, iam firmiore praesidio uim propulsaturus, si quis inferret. Postera die indigna res Macedonibus uidebatur Perdiccam ad mortis periculum adductum, et Meleagri temeritatem armis ultum ire decreuerant. Atque ille desitione prouisa, cum regem adisset, interrogare eum coepit, an Perdiccam conprehendi ipse iussisset. Ille Meleagri instinctu se iussisse respondit: ceterum non debere tumultuari eos, Perdiccam enim uiuere. Igitur, contione dimissa Meleager equitum maxime defectione perterritus inopsque consilii, - quippe in ipsum periculum recciderat, quod inimico paulo ante intenderat, - triduum fere consumpsit incerta consilia uoluendo. Et pristina quidem regiae species manebat; nam et legati gentium regem adibant, et copiarum duces aderant, et uestibulum satellites armatique conpleuerant. Sed ingens sua sponte maestitia ultimae desperationis index erat; suspectique inuicem non adire propius, non conloqui audebant secretas cogitationes intra se quoque uoluente, et ex conparatione regis noui desiderium excitabatur amissi. Vbi ille esset, cuius imperium, cuius auspicium secuti erant, requirebant: destitutos se inter infestas indomitasque gentes, expetituras tot suarum cladium poenas, quandoque oblata esset occasio. His cogitationibus animos exedebant, cum adnuntiatur equites, qui sub Perdicca essent, occupatis circa Babylona campis frumentum, quod in urbem uehebatur, retinuisse. Itaque inopia primum, deinde fames esse coepit, et, qui in urbe erant, aut reconciliandam cum Perdicca gratiam, aut armis certandum esse censebant. Forte ita acciderat ut, qui in agris erant, populationem uillarum uicorumque ueriti confugerent in urbem, oppidani, cum ipsos alimenta deficerent, [urbe] in agros, et utrique generi tutior aliena sedes quam sua uideretur. Quorum consternationem Macedones ueriti in regiam coeunt, quaeque ipsorum sententia esset, exponunt. Placebat autem legatos ad equites mitti et de finienda discordia armisque ponendis. Igitur a rege legatur Pasas Thessalus et Amissus Megalopolitanus et Perilaus. Qui, cum mandata regis edidissent, non aliter posituros arma equites, quam si rex discordiae auctores dedidisset, tulere responsum. His renuntiatis sua sponte milites arma capiunt; quorum tumultu e regia Philippus excitus: "Nihil", inquit, "seditione est opus; nam inter se certantium praemia, qui quieuerint occupabunt. Simul mementote rem esse cum ciuibus, quibus spem gratiae cito abrumpere ad bellum ciuile properantium est. Altera legatione an mitigari possint experiamur. Et credo nondum regis corpore sepulto ad praestanda ei iusta omnis esse coituros. Quod ad me attinet, reddere hoc imperium malo quam exercere ciuium sanguine; et, si nulla alia concordiae spes est, oro quaesoque, eligite potiorem." Obortis deinde lacrimis diadema detrahit capiti dexteram, qua id tenebat, protendens, ut, si quis se digniorem profiteretur, acciperet. Ingentem spem indolis ante eum diem fratris claritate suppressae tam moderata excitauit oratio. Itaque cuncti instare coeperunt, ut quae agitasset exsequi uellet. Eosdem rursus legat petituros, ut Meleagrum tertium ducem acciperent. Haud aegre id inpetratum est: nam et abducere Meleagrum Perdicca a rege cupiebat et unum duobus inparem futurum esse censebat. Igitur, Meleagro cum phalange obuiam egresso Perdicca equitum turmas antecedens occurrit. Vtrumque agmen mutua salutatione facta coit, in perpetuum, ut arbitrabantur, concordia et pace firmata.

IX

Sed iam fatis admouebantur Macedonum genti bella ciuilia; nam et insociabile est regnum, et a pluribus expetebatur. Primum ergo conlisere uires; deinde disperserunt; et cum pluribus corpus, quam capiebat, onerassent, cetera membra deficere coeperunt; quodque imperium sub uno stare potuisset, dum a pluribus sustinetur, ruit. Proinde iure meritoque populus Romanus salutem se principi suo debere profitetur, qui noctis, quam paene supremam habuimus, nouum sidus inluxit. Huius, hercule, non solis ortus lucem caliganti reddidit mundo, cum sine suo capite discordia membra trepidarent. Quot ille tum extinxit faces! quot condidit gladios! quantam tempestatem subita serenitate discussit! Non ergo reuirescit solum, sed etiam floret imperium. Absit modo inuidia, excipiet huius saeculi tempora eiusdem domus, utinam perpetua, certe diuturna posteritas. Ceterum, ut ad ordinem, a quo me contemplatio publicae felicitatis auerterat, redeam, Perdicca unicam spem salutis suae in Meleagri morte reponebat: uanum eundem et infidum celeriterque res nouaturum et sibi maxime infestum occupandum esse. Sed alta dissimulatione consilium premebat, ut opprimeret incautum. Ergo clam quosdam ex copiis, quibus praeerat, subornauit ut, quasi ignoraret ipse, conquererentur palam Meleagrum aequatum esse Perdiccae. Quorum sermone Meleager ad se relato furens ira Perdiccae, quae conperisset, exponit. Ille uelut noua re exterritus admirari, queri dolentisque speciem ostentare ei coepit. Ad ultimum, conuenit ut conprehenderentur tam seditiosae uocis auctores. Agit Meleager gratias, amplexusque Perdiccam fidem eius in se ac beniuolentiam conlaudat. Tum communi consilio rationem opprimendi noxios ineunt. Placet exercitum patrio more lustrari, et probabilis causa uidebatur praeterita discordia. Macedonum reges ita lustrare soliti erant milites, ut discissae canis uiscera ultimo in campo, in quem deduceretur exercitus, ab utraque abicerent parte, intra id spatium armati omnes starent, hinc equites, illinc phalanx. Itaque eo die, quem huic sacro destinauerant, rex cum equitibus elephantisque constiterat contra pedites, quis Meleager praeerat. Iam equestre agmen mouebatur, et pedites subita formidine ob recentem discordiam haud sane pacati quicquam exspectantes, parumper addubitauere an in urbem subducerent copias: quippe pro equitibus planities erat. Ceterum, ueriti ne temere commilitonum fidem damnarent, substitere praeparatis ad dimicandum animis, si quis uim inferret. Iam agmina coibant, paruumque interuallum erat quod aciem utramque diuideret: itaque rex cum una ala obequitare peditibus coepit, discordiae auctores, quos tueri ipse debebat, instinctu Perdiccae ad supplicia deposcens; minabaturque omnes turmas cum elephantis inducturum se in recusantes. Stupebant inprouiso malo pedites; nec plus in ipso Meleagro erat aut consilii aut animi: tutissimum ex praesentibus uidebatur exspectare potius quam mouere fortunam. Tum Perdicca, ut torpentes et obnoxios uidit, CCC fere, qui Meleagrum erumpentem ex contionem quae prima habita est post mortem Alexandri, secuti erant, a ceteris discretos elephantis in conspectu totius exercitus obicit; omnesque beluarum pedibus obtriti sunt, nec prohibente Philippo, nec auctore: adparebatque id modo pro suo uindicaturum, quod adprobasset euentus. Hoc bellorum ciuilium Macedonibus et omen et principium fuit. Meleager, sero intellecta fraude Perdiccae, tum quidem, quia ipsius corpori uis non adferebatur, in agmine quietus stetit. Sed mox, damnata spe salutis, cum eius nomine, quem ipse fecerat regem, in perniciem suam abutentis uideret inimicos, confugit in templum, ac ne loci quidem religione defensus occiditur.

X

Perdicca perducto in urbem exercitu consilium principum uirorum habuit, in quo imperium ita diuidi placuit, ut rex quidem summam eius obtineret, satrapes Ptolomaeus Aegypti esset et Africae gentium, quae in dicione erant. Leomedonti Syria cum Phoenice data est; Philotae Cilicia destinata; Lyciam cum Pamphylia et maiore Phrygia obtinere iussus Antigonus; in Cariam Cassander, Menander in Lydiam missi. Phrygiam minorem Hellesponto adiunctam Leonnati prouinciam esse iusserunt. Cappadocia Eumeni cum Paphlagonia cessit: praeceptum est, ut regionem eam usque ad Trapezunta defenderet, bellum cum Ariarathe gereret: solus hic detrectabat imperium; Pithon Mediam, Lysimachus Thraciam adpositasque Thraciae Ponticas gentes obtinere iussi. Qui Indiae, quique Bactris et Sogdianis ceterisque aut Oceani aut Rubri maris accolis praeerant, quibus quisque finibus habuisset, imperium obtinerent, decretum est; Perdicca ut cum rege esset copiisque praeesset, quae regem sequebantur. Credidere quidam testamento Alexandri distributas esse prouincias; sed famam eius rei, quamquam ab auctoribus tradita est, uanam fuisse conperimus. Et quidem suas quisque opes diuisis imperii partibus, ut uidebatur, ipsi fundauerant, si umquam aduersus inmodicas cupiditates terminus staret. Quippe paulo ante regis ministri specie imperii alieni procurandi singuli ingentia inuaserant regna sublatis certaminum causis, cum et omnes eiusdem gentis essent, et a ceteris sui quisque imperii regione discreti. Sed difficile erat eo contentos esse, quod obtulerat occasio: quippe sordent prima quaeque, cum maiora sperantur. Itaque omnibus expeditius uidebatur augere regna, quam fuisset accipere. Septimus dies erat, ex quo corpus regis iacebat in solio, curis omnium ad formandum publicum statum a tam sollemni munere auersis. Et non alias quam Mesopotamiae regione feruidior aestus existit, adeo ut pleraque animalia, quae in nudo solo deprehendit, extinguat: tantus est uapor solis et caeli, quo cuncta uelut igne torrentur! Fontes aquarum et rari sunt, et incolentium fraude celantur: ipsis usus patet; ignotus est aduenis. Traditum magis quam creditum refero: ut tandem curare corpus exanimum amicis uacauit, nulla tabe, ne minimo quidem liuore corruptum uidere qui intrauerant. Vigor quoque, qui constat ex spiritu, nondum destituerat uultum. Itaque Aegyptii Chaldaeique iussi corpus suo more curare primo non sunt ausi admouere uelut spiranti manus. Deinde precati, ut ius fasque esset mortalibus attrectare deum, purgauere corpus; repletumque est odoribus aureum solium, et capiti adiecta fortunae eius insignia. Veneno necatum esse credidere plerique: filium Antipatri inter ministros, Iollam nomine, patris iussu dedisse. Saepe certe audita erat uox Alexandri Antipatrum regium adfectare fastigium, maioremque esse praefecti opibus ac titulo Spartanae uictoriae inflatum, omnia a se data adserentem sibi. Credebant etiam Craterum cum ueterum militum manu ad interficiendum eum missum. Vim autem ueneni, quod in Macedonia gignitur, talem esse constat, ut ferrum quoque exurat, ungulam iumenti dumtaxat patientem esse constat suci. Stygem appellant fontem, ex quo pestiferum uirus emanat. Hoc per Cassandrum adlatum traditumque fratri Iollae et ab eo supremae regis potioni inditum. Haec, utcumque sunt credita, eorum, quos rumor asperserat, mox potentia extinxit. Regnum enim Macedoniae Antipater et Graeciam quoque inuasit. Suboles deinde excepit interfectis omnibus, quicumque Alexandrum etiam longinqua cognatione contigerant. Ceterum corpus eius a Ptolomaeo, cui Aegyptus cesserat, Memphim et inde paucis post annis Alexandream translatum est, omnisque memoriae ac nomini honos habetur.