I
PLINIUS GEMINO SUO S.
Terret me haec tua tam pertinax valetudo, et, quamquam te temperantissimum noverim, vereor tamen ne quid illi etiam in mores tuos liceat. Proinde moneo patienter resistas. Hoc laudabile, hoc salutare admittit humana natura, quod suadeo; ipse certe sic agere sanus cum meis soleo. Spero quidem, si forte in adversam valetudinem incidero, nihil me desideraturum vel pudore vel poenitentia dignum; si tamen superaverit morbus, denuntio ne quid mihi detis, nisi permittentibus medicis, sciatisque, si dederitis, ita vindicaturum ut solent alii quae negantur. Quin etiam cum perustus ardentissima febre, tandem remissus unctusque acciperem a medico potionem, porrexi manum, utque tangeret dixi, admotumque iam labris poculum reddidi. Postea cum vicesimo valetudinis die balineo praepararer, mussantesque medicos repente vidissem, causam requisivi. Responderunt posse me tuto lavari, non tamen omnino sine aliqua suspicione. "Quid" inquam, "necesse est?" Atque ita spe balinei, cui iam videbar inferri, placide leniterque demissa, ad abstinentiam rursus, non secus ac modo ad balineum, animum vultumque composui. Quae tibi scripsi, primum ut te non sine exemplo monerem; deinde ut in posterum ipse ad eandem temperantiam adstringerer, cum me hac epistula quasi pignore obligavissem. Vale.
II
PLINIUS IUSTO SUO S.
Quemadmodum congruit ut simul et affirmes te assiduis occupationibus impediri, et scripta nostra desideres, quae vix ab otiosis impetrare aliquid perituri temporis possunt? Patiar ergo aestatem inquietam vobis exercitamque transcurrere; et hieme demum, cum credibile erit noctibus saltem vacare te posse, quaeram quid potissimum ex nugis meis tibi exhibeam. Interim abunde est, si epistulae non sunt molestae. Sunt autem, et ideo breviores erunt. Vale.
III
PLINIUS PRAESENTI SUO S.
Tantane perseverantia tu modo in Lucania, modo in Campania? "Ipse enim" inquis, "Lucanus, uxor Campana." Iusta causa longioris absentiae, non perpetuae tamen. Quin ergo aliquando in urbem redis? Ubi dignitas, honor, amicitiae tam superiores quam minores. Quousque regnabis? Quousque vigilabis cum voles? Quousque calcei nusquam? Toga feriata? Liber totus dies? Tempus est te revisere molestias nostras, vel ob hoc solum, ne voluptates istae satietate languescant. Saluta paulisper, quo sit tibi iucundius salutari; terere in hac turba, ut te solitudo delectet. Sed quid imprudens quem evocare conor, retardo? Fortasse his ipsis admoneris ut te magis ac magis otio involvas; quod ego non abrumpi, sed intermitti volo. Ut enim enim si coenam tibi facerem, dulcibus cibis acres acutosque miscerem, ut obtusus illis et oblitus stomachus his excitaretur, ita nunc hortor ut iucundissimum genus vitae nonnullis interdum quasi acoribus condias. Vale.
IV
PLINIUS PONTIO SUO S.
Ais legisse te hendecasyllabos meos: requiris etiam quemadmodum coeperim scribere, homo, ut tibi videor, severus, ut ipse fateor, non ineptus. Numquam a poetice (altius enim repetam) alienus fui: quin etiam quattuordecim natus annos Graecam tragoediam scripsi. "Qualem?" inquis. Nescio; tragoedia vocabatur. Mox cum e militia rediens in Icaria insula ventis detinerer, Latinos elegos in illud ipsum mare ipsamque insulam feci. Expertus sum me aliquando et heroo, hendecasyllabis nunc primum, quorum hic natalis, haec causa est. Legebantur in Laurentino mihi libri Asinii Galli de comparatione patris et Ciceronis: incidit epigramma Ciceronis in Tironem suum: dein cum meridie (erat enim aestas) dormiturus me recepissem, nec obreperet somnus, coepi reputare maximos oratores hoc studii genus et in oblectationibus habuisse, et in laude posuisse. Intendi animum contraque opinionem meam, post longam desuetudinem, perquam exiguo temporis momento, id ipsum quod me ad scribendum sollicitaverat, his versibus exaravi:
Cum libros Galli legerem, quibus ille parenti
ausus de Cicerone dare palmamque decusque,
lascivum inveni lusum Ciceronis, et illo
spectandum ingenio, quo seria condidit, et quo
humanis salibus, multo varioque lepore
magnorum ostendit mentes gaudere virorum.
Nam queritur quod fraude mala frustratus amantem
paucula coenatio sibi debita savia Tiro
tempore nocturno subtraxerit. His ego lectis
"Cur post haec," inquam, "nostros celamus amores?
Nullumque in medium timidi damus? Atque fatemur
Tironisque dolos, Tironis nosse fugaces
blanditias, et furta novas addentia flammas?"
Transii ad elegos; hos quoque non minus celeriter explicui; addidi alios facilitate corruptus; deinde in urbem reversus sodalibus legi. Probaverunt.Deinde plura metra, si quid otii, maxime in itinere, temptavi. Postremo placuit exemplo multorum unum separatim hendecasyllaborum volumen absolvere, nec poenitet. Legitur, describitur, cantatur etiam; et a Graecis quoque, quos Latine huius libelli amor docuit, nunc cithara nunc lyra personatur. Sed quid ego tam gloriose? Quamquam poetis furere concessum est; et tamen non de meo, sed de aliorum iudicio loquor, qui sive iudicant, sive errant, me delectant. Unum precor, ut posteri quoque aut errent similiter, aut iudicent. Vale.
V
PLINIUS CALPURNIAE SUAE S.
Incredibile est quanto desiderio tui tenear. In causa amor primum; deinde quod non consuevimus abesse. Inde est quod magnam partem noctium in imagine tua vigil exigo: inde quod interdiu quibus horis te visere solebam, ad diaetam tuam ipsi me, ut verissime dicitur, pedes ducunt; quod denique aeger et maestus ac similis excluso a vacuo limine recedo. Unum tempus his tormentis caret, quo in foro amicorum litibus conteror. Aestima tu quae vita mea sit, cui requies in labore, in miseria curisque solacium. Vale.
VI
PLINIUS MACRINO SUO S.
Rara et notabilis res Vareno contigit, sit licet adhuc dubia. Bithyni accusationem eius, ut temere inchoatam, omisisse narrantur; narrantur dico; adest provinciae legatus; attulit decretum concilii ad Caesarem, attulit ad multos principes viros, attulit etiam ad nos, Vareni advocatos. Perstat tamen idem ille Magnus; quin etiam Nigrinum, optimum virum, pertinacissime exercet. Per hunc a consulibus postulabat ut Varenus exhibere rationes cogeretur. Assistebam Vareno iam tantum ut amicus et tacere decreveram. Nihil enim tam contrarium, quam si advocatus a senatu datus defenderem ut reum, cui opus esset ne reus videretur. Cum tamen, finita postulatione Nigrini, consules ad me oculos rettulissent "Scietis" inquam, "constare nobis silentii nostri rationem, cum veros legatos provinciae audieritis." Contra Nigrinus: "Ad quem missi sunt?" Ego: "Ad me quoque; habeo decretum provinciae. Rursus ille: "potest tibi liquere". Ad hoc ego: "Si tibi ex diverso liquet, potest et mihi, quod est melius, liquere." Tum legatus Polyaenus causas abolitae accusationis exposuit, postulavitque ne cognitioni Caesaris praeiudicium fieret. Respondit Magnus; iterumque Polyaenus; ipse raro et breviter interlocutus. Multum me intra silentium tenui. Accepi enim non minus interdum oratorium esse tacere quam dicere; atque adeo repeto, quibusdam me capitis reis vel magis silentio quam oratione accuratissima profuisse. Mater amisso filio (quid enim prohibet, quamquam alia ratio scribendae epistulae fuerit, de studiis disputare?) libertos eius, eosdemque coheredes suos, falsi et veneficii reos detulerat ad principem, iudicemque impetraverat Iulium Servianum. Defenderam reos ingenti quidem coetu. Erat enim causa notissima, praeterea utrimque ingenia clarissima. Finem cognitioni quaestio imposuit, quae secundum reos dedit. Postea mater adiit principem: affirmavit se novas probationes invenisse. Praeceptum est Suburano ut vacaret finitam causam retractanti, si quid novi afferret. Aderat matri Iulius Africanus, nepos Iulii oratoris (quo audito, Passienus Crispus dixit: "Bene, mehercule, bene; sed quo tam bene?"). Huius nepos, iuvenis ingeniosus sed parum callidus, cum multa dixisset assignatumque tempus implesset "rogo" inquit, "Suburane, permittas mihi unum verbum adicere". Tum ego, cum omnes me, ut diu responsurum, intuerentur "respondissem" inquam, "si unum illud verbum Africanus adiecisset, in quo non dubito omnia nova fuisse". Non facile me repeto tantum consecutum assensum agendo, quantum tunc non agendo. Similiter nunc et probatum et exceptum est, quod pro Vareno hactenus non tacui. Consules, ut Polyaenus postulabat, omnia integra principi servaverunt; cuius cognitionem suspensus exspecto. Nam dies ille nobis pro Vareno aut securitatem et otium dabit, aut intermissum laborem renovata sollicitudine iniunget. Vale.
VII
PLINIUS SATURNINO SUO S.
Et proxime Prisco nostro, et rursus, quia ita iussisti, gratias egi, libentissime quidem. Est enim mihi periucundum, quod viri optimi mihique amicissimi adeo cohaesistis, ut invicem vos obligari putetis. Nam ille quoque praecipuam se voluptatem ex amicitia tua capere profitetur, certatque tecum honestissimo certamine mutuae caritatis, quam ipsum tempus augebit. Te negotiis distineri ob hoc moleste fero, quod deservire studiis non potes; si tamen alteram litem per iudicem, alteram, ut ais, ipse finieris, incipies primum istic otio frui, deinde satiatus ad nos reverti. Vale.
VIII
PLINIUS PRISCO SUO S.
Exprimere non possum quam iucundum sit mihi quod Saturninus noster summas tibi apud me gratias aliis super alias epistulis agit. Perge ut coepisti virumque optimum quam familiarissime dilige, magnam voluptatem ex amicitia eius percepturus, nec ad breve tempus. Nam cum omnibus virtutibus abundat, tum hac praecipue, quod habet maximam in amore constantiam. Vale.
IX
PLINIUS CORNELIO FUSCO SUO S.
Quaeris quemadmodum in secessu, quo iam diu frueris, putem te studere oportere. Utile in primis, et multi praecipiunt, vel ex Graeco in Latinum, vel ex Latino vertere in Graecum; quo genere exercitationis proprietas splendorque verborum, copia figurarum, vis explicandi, praeterea imitatione optimorum similia inveniendi facultas paratur: simul quae legentem fefellissent, transferentem fugere non possunt: intelligentia ex hoc et iudicium acquiritur. Nihil obfuerit, quae legeris hactenus, ut rem argumentumque teneas, quasi aemulum scribere, lectisque conferre ac sedulo pensitare quid tu, quid ille commodius. Magna gratulatio, si nonnulla tu, magnus pudor, si cuncta ille melius. Licebit interdum et notissima eligere et certare cum electis.. Audax haec, non tamen improba, quia secreta, contentio: quamquam multos videmus eiusmodi certamina sibi cum multa laude sumpsisse, quosque subsequi satis habebant, dum non desperant, antecessisse. Poteris et quae dixeris, post oblivionem retractare, multa retinere, plura transire; alia interscribere, alia rescribere. Laboriosum illud et taedio plenum, sed difficultate ipsa fructuosum, recalescere ex integro et resumere impetum fractum omissumque; postremo nova velut membra peracto corpori intexere nec tamen priora turbare. Scio nunc tibi esse praecipuum studium orandi; sed non ideo semper pugnacem hunc et quasi bellatorium stilum suaserim. Ut enim terrae variis mutatisque seminibus, ita ingenia nostra nunc hac, nunc illa meditatione recoluntur. Volo interdum aliquem ex historia locum apprehendas; volo epistulam diligentius scribas. Non saepe in orationes quoque non historica modo, sed prope poetica descriptionum necessitas incidit; et pressus sermo purusque ex epistulis petitur. Fas est et carmine remitti, non dico continuo et longo (id enim perfici nisi in otio non potest) sed hoc arguto et brevi, quod apte quantaslibet occupationes curasque distinguit. Lusus vocantur; sed hi lusus non minorem interdum gloriam quam seria consequuntur; atque adeo (cur enim te ad versus non versibus adhorter?)
Ut laus est cerae, mollis cedensque sequatur,
si doctos digitos, iussaque fiat opus;
et nunc informet Martem castamque Minervam,
nunc Venerem effingat, nunc Veneris puerum;
utque sacri fontes non sola incendia sistunt,
saepe etiam flores vernaque prata iuvant;
sic hominum ingenium flecti ducique per artes
non rigidas docta mobilitate decet.
Itaque summi oratores, summi etiam viri sic se aut exercebant aut delectabant, immo delectabant exercebantque. Nam mirum est ut his opusculis animus intendatur remittaturque. Recipiunt enim amores, odia, iras, misericordiam, urbanitatem, omnia denique quae in vita atque etiam in foro causisque versantur. Inest his quoque eadem quae aliis carminibus utilitas, quod metri necessitate devincti soluta oratione laetamur et, quod facilius esse comparatio ostendit, libentius scribimus. Habes plura etiam fortasse quam requirebas; unum tamen omisi. Non enim dixi quae legenda arbitrarer; quamquam dixi, cum dicerem quae scribenda. Tu memineris sui cuiusque generis auctores diligenter eligere. Aiunt enim multum legendum esse, non multa. Qui sint hi, adeo notum probatumque est, ut demonstratione non egeat; et alioqui tam immodice epistula me extendi, ut dum tibi quemadmodum studere debeas suadeo, studendi tempus abstulerim. Quin ergo pugillares resumis et aliquid ex his, vel istud ipsum quod coeperas, scribis? Vale.
X
PLINIUS MACRINO SUO S.
Quia ipse, cum prima cognovi, iungere extrema quasi avulsa cupio, te quoque existimo velle de Vareno et Bithynis reliqua cognoscere. Acta causa hinc a Polyaeno, inde a Magno. Finitis actionibus Caesar "Neutra" inquit, "pars de mora queretur. Erit mihi curae explorare provinciae voluntatem". Multum interim Varenus tulit. Etenim quam dubium est an merito accusetur, qui an omnino accusetur incertum est? Superest ne rursus provinciae, quod damnasse dicitur, placeat, agatque paenitentiam paenitentiae suae. Vale.
XI
PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S.
Miraris quod Hermes libertus meus hereditarios agros, quos ego iusseram proscribi, non exspectata auctione pro meo quincunce ex septingentis milibus Corelliae addixerit. Adicis posse eos nongentis milibus venire, ac tanto magis quaeris an quod gessit ratum servem. Ego vero servo: quibus ex causis accipe: cupio enim et tibi probatum et coheredibus meis excusatum esse, quod me ab illis, maiore officio iubente, secerno. Corelliam cum summa reverentia diligo; primum ut sororem Corellii Rufi, cuius mihi memoria sacrosancta est; deinde ut matri meae familiarissimam. Sunt mihi et cum marito eius Minicio Iusto optimo viro vetera iura: fuerunt et cum filio maxima; adeo quidem ut praetore me ludis meis praesederit. Haec, cum proxime istic fui, indicavit mihi cupere se aliquid circa Larium nostrum possidere; ego illi ex praediis meis quod vellet, et quanti vellet, obtuli, exceptis paternis maternisque: his enim cedere ne Corelliae quidem possum. Igitur cum obvenisset mihi hereditas, in qua praedia ista, scripsi ei venalia futura. Has epistulas Hermes tulit, exigentique ut statim portionem meam sibi addiceret, paruit. Vides quam ratum habere debeam quod libertus meus meis moribus gessit. Superest ut coheredes aequo animo ferant separatim me vendidisse quod mihi licuit omnino vendere. Nec vero coguntur imitari meum exemplum. Non enim illis eadem cum Corellia iura sunt. Possunt ergo intueri utilitatem suam, pro qua mihi fuit amicitia. Vale.
XII
PLINIUS MINICIO SUO S.
Libellum formatum a me, sicut exegeras, quo amicus tuus, immo noster (quid enim non commune nobis?) si res posceret, uteretur, misi tibi ideo tardius, ne tempus emendandi eum, id est disperdendi, haberes. Habebis tamen, an emendandi nescio, utique disperdendi (hymeis gar kakozeloi) si optima quaeque detraxeris. Quod si feceris, boni consulam. Postea enim illis ex aliqua occasione ut meis utar, et beneficio fastidii tui ipse laudabor, ut in eo quod annotatum invenies, et supra scripto aliter explicitum. Nam cum suspicarer futurum ut tibi tumidius videretur, quod est sonantius et elatius, non alienum existimavi, ne te torqueres, addere statim pressius quiddam et exilius, vel potius humilius et peius, vestro tamen iudicio rectius. Cur enim non usquequaque tenuitatem vestram insequar et exagitem? Haec, ut inter alias occupationes aliquid aliquando rideres: illud serio. Vide ut mihi viaticum reddas quod impendi, data opera cursore dimisso. Ne tu, cum hoc legeris, non partes libelli, sed totum libellum improbabis, negabisque ullius pretii esse, cuius pretium reposceris. Vale.
XIII
PLINIUS FEROCI SUO S.
Eadem epistula et non studere te et studere significat. Aenigmata loquor. Ita plane, donec distinctius quod sentio enuntiem. Negat enim te studere; sed est tam polita, quae, nisi a studente, non potest scribi: aut es tu super omnes beatus, si talia per desidiam et otium perficis. Vale.
XIV
PLINIUS CORELLIAE SUAE S.
Tu quidem honestissime, quod tam impense et rogas et exigis, ut accipi iubeam a te pretium agrorum non ex septingentis milibus, quanti illos a liberto meo, sed ex nongentis, quanti a publicanis partem vicesimam emisti. Invicem ego et rogo et exigo ut non solum quid te, verum etiam quid me deceat aspicias; patiarisque me in hoc uno tibi eodem animo repugnare, quo in omnibus obsequi soleo. Vale.
XV
PLINIUS SATURNINO SUO S.
Requiris quid agam? Quo nosti, distringor officio, amicis deservio, studeo interdum, quod non interdum, sed solum semperque facere, non audeo dicere rectius, certe beatius erat. Te alia omnia quam quae velis agere moleste ferrem, nisi ea quae agis essent honestissima. Nam et rei publicae suae negotia curare, et disceptare inter amicos laude dignissimum est. Prisci nostri contubernium iucundum tibi futurum sciebam. Noveram simplicitatem eius; eundem esse, quod minus noram, gratissimum experior, cum tam iucunde officiorum nostrorum meminisse eum scribas. Vale.
XVI
PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S.
Calestrium Tironem familiarissime diligo, et privatis mihi et publicis necessitudinibus implicitum. Simul militavimus, simul quaestores Caesaris fuimus. Ille me in tribunatu liberorum iure praecessit; ego illum in praetura sum consecutus, cum mihi Caesar annum remisisset. Ego in villas eius saepe secessi; ille in domo mea saepe convaluit. Hic nunc pro consule provinciam Baeticam per Ticinum est petiturus. Spero, immo confido facile me impetraturum ut ex itinere deflectat ad te, si voles vindicta liberare quos proxime inter amicos manumisisti. Nihil est quod verearis ne sit hoc illi molestum, cui orbem terrarum circumire non erit longum mea causa. Proinde nimiam istam verecundiam pone, teque quid velis consule. Illi tam iucundum est quod ego, quam mihi quod tu iubes. Vale.
XVII
PLINIUS CELERI SUO S.
Sua cuique ratio recitandi; mihi, quod saepe iam dixi, ut si quid me fugit, ut certe fugit, admonear. Quo magis miror quod scribis fuisse quosdam qui reprehenderent quod orationes omnino recitarem: nisi vero has solas non putant emendandas. A quibus libenter requisierim cur concedant (si concedant tamen) historiam debere recitari, quae non ostentationi, sed fidei veritatique componitur; cur tragoediam, quae non auditorium, sed scaenam et actores;; cur lyrica, quae non lectorem, sed chorum et lyram poscunt. At horum recitatio usu iam recepta est: num ergo culpandus est ille qui coepit? Quamquam orationes quoque et nostri quidam et Graeci lectitaverunt. Supervacuum tamen est recitare quae dixeris; etiam, si eadem omnia, si iisdem omnibus, si statim recites; si vero multa inseras, multa commutes; si quosdam novos, quosdam eosdem, sed post tempus, assumas, cur minus probabilis sit causa recitandi quae dixeris, quam edendi? Sed difficile est ut oratio, dum recitatur, satisfaciat. Iam hoc ad laborem recitantis pertinet, non ad rationem non recitandi. Nec vero ego dum recito laudari, sed dum legor, cupio. Itaque nullum emendandi genus omitto; ac primum quae scripsi mecum ipse pertracto; deinde duobus aut tribus lego, mox aliis trado adnotanda, notasque eorum, si dubito, cum uno rursus aut altero pensito; novissime pluribus recito, ac, si quid mihi credis, tunc acerrime emendo. Non tanto diligentius, quanto sollicitius intendo. Optime autem reverentia, pudor, metus iudicant. Idque adeo sic habe. Nonne, si locuturus es cum aliquo, quamlibet docto, uno tamen, minus commoveris quam si cum multis vel indoctis? Nonne, cum surgis ad agendum, tunc maxime tibi ipse diffidis? Tunc commutata, non dico plurima, sed omnia cupis? Utique, si latior scaena et corona diffusior. Nam illos quoque sordidos pullatosque reveremur. Nonne, si prima quaeque improbari putas, debilitaris et concidis? Opinor, quia in numero ipso est quoddam magnum collatumque consilium; quibusque singulis iudicii parum, omnibus plurimum. Itaque Pomponius Secundus, hic scriptor tragoediarum, si quid forte familiarior amicus tollendum, ipse retinendum arbitraretur, dicere solebat: "Ad populum provoco"; atque ita ex populi vel silentio vel assensu aut suam aut amici sententiam sequebatur. Tantum ille populo dabat. Recte an secus, nihil ad me. Ego enim non populum advocare, sed certos electosque soleo, quos intuear, quibus credam, quos denique et tamquam singulos observem, et tamquam non singulos timeam.Nam quod M. Cicero de stilo, ego de metu sentio. Timor est emendator asperrimus. Hoc ipsum, quod nos recitaturos cogitamus, emendat; quod auditorium ingredimur, emendat; quod pallemus, horrescimus, circumspicimus, emendat. Proinde non paenitet me consuetudinis meae, quam utilissimam experior; adeoque non deterreor sermunculis istorum, ut ultro te rogem monstres aliquid quod his addam. Nihil enim curae meae satis est. Cogito quam sit magnum dare aliquid in manus hominum; nec persuadere mihi possum non et cum multis et saepe tractandum, quod placere et semper et omnibus cupias. Vale.
XVIII
PLINIUS CANINIO SUO S.
Deliberas mecum quemadmodum pecunia, quam municipibus nostris in epulum obtulisti, post te quoque salva sit. Honesta consultatio, non expedita sententia. Numeres rei publicae summam? Verendum est ne dilabatur. Des agros? Ut publici, negligentur. Equidem nihil commodius invenio quam quod ipse feci. Nam pro quingentis milibus nummum, quae in alimenta ingenuorum ingenuarumque promiseram, agrum ex meis longe pluris actori publico mancipavi: eundem vectigali imposito recepi, tricena milia annua daturus. Per hoc enim et rei publicae sors in tuto, nec reditus incertus, et ager ipse propter id quod vectigal large supercurrit, semper dominum, a quo exerceatur, inveniet. Nec ignoro me plus aliquanto quam donasse videor erogavisse, cum pulcherrimi agri pretium necessitas vectigalis infregerit. Sed oportet privatis utilitatibus publicas, mortalibus aeternas anteferre; multoque diligentius muneri suo consulere quam facultatibus. Vale.
XIX
PLINIUS PRISCO SUO S.
Angit me Fanniae valetudo. Contraxit hanc dum assidet Iuniae virgini, sponte primum (est enim affinis) deinde etiam ex auctoritate pontificum. Nam virgines, cum vi morbi atrio Vestae coguntur excedere, matronarum curae custodiaeque mandantur. Quo munere Fannia dum sedulo fungitur, hoc discrimine implicita est. Insident febres, tussis increscit, summa macies, summa defectio; animus tantum et spiritus viget, Helvidio marito, Thrasea patre dignissimus; reliqua labuntur, meque non metu tantum, verum etiam dolore conficiunt. Doleo enim maximam feminam eripi oculis civitatis, nescio an aliquid simile visuris. Quae castitas illius! Quae sanctitas! Quanta gravitas! Quanta constantia! Bis maritum in exsilium secuta est, tertio ipsa propter maritum relegata. Nam cum Senecio reus esset quod de vita Helvidii libros composuisset, rogatumque se a Fannia in defensione dixisset, quaerente minaciter Mettio Caro an rogasset, respondit "rogavi"; an commentarios scripturo dedisset "dedi"; an sciente matre "nesciente". Postremo nullam vocem cedentem periculo emisit.Quin etiam illos ipsos libros, quamquam ex necessitate et metu temporum abolitos senatus consulto, publicatis bonis, servavit, habuit, tulitque in exsilium exsilii causam. Eadem quam iucunda, quam comis, quam denique (quod paucis datum est) non minus amabilis quam veneranda! Erit sane quam postea uxoribus ostentare possimus; erit a qua viri quoque fortitudinis exempla sumamus, quam sic cernentes audientesque miramur, ut illas quae leguntur. Ac mihi domus ipsa nutare, convulsaque sedibus suis ruitura supra videtur, licet adhuc posteros habeat. Quantis enim virtutibus quantisque factis assequentur, ut haec non novissima occiderit? Me quidem illud etiam affligit et torquet, quod matrem eius, illam (nihil possum illustrius dicere) tantae feminae matrem, rursus videor amittere, quam haec ut reddit ac refert nobis, sic auferet secum, meque et novo pariter et rescisse vulnere afficiet. Utramque colui, utramque dilexi; utram magis, nescio; nec discerni volebant. Habuerunt officia mea in secundis; habuerunt in adversis. Ego solacium relegatarum, ego ultor reversarum. Non feci tamen paria, atque eo magis hanc cupio servari, ut mihi solvendi tempora supersint. In his eram curis cum scriberem ad te; quas si deus aliquis in gaudium verterit, de metu non querar. Vale.
XX
PLINIUS TACITO SUO S.
Librum tuum legi et, quam diligentissime potui, adnotavi quae commutanda, quae eximenda arbitrarer. Nam et ego verum dicere assuevi, et tu libenter audire. Neque enim ulli patientius reprehenduntur, quam qui maxime laudari merentur. Nunc a te librum meum cum adnotationibus tuis exspecto. O iucundas, o pulchras vices! Quam me delectat quod, si qua posteris cura nostri, usquequaque narrabimur qua concordia, simplicitate, fide vixerimus! Erit rarum et insigne duos homines aetate, dignitate propemodum aequales, nonnullius in litteris nominis (cogor enim de te quoque parcius dicere, quia de me simul dico) alterum alterius studia fovisse. Equidem adulescentulus, cum iam tu fama gloriaque floreres, te sequi, tibi longo, sed proximus, intervallo et esse et haberi concupiscebam. Et erant multa clarissima ingenia; sed tu mihi (ita similitudo naturae ferebat) maxime imitabilis, maxime imitandus videbaris. Quo magis gaudeo quod, si quis de studiis sermo, una nominamur; quod de te loquentibus statim occurro. Nec desunt qui utrique nostrum praeferantur. Sed nihil interest mea quo loco iungimur. Nam mihi primus qui a te proximus. Quin etiam in testamentis debes adnotasse, nisi quis forte alterutri nostrum amicissimus, eadem legata, et quidem pariter, accipimus. Quae omnia huc spectant, ut invicem ardentius diligamus, cum tot vinculis nos studia, mores, fama, suprema denique hominum iudicia constringant. Vale.
XXI
PLINIUS CORNUTO SUO S.
Pareo, collega carissime, et infirmitati oculorum, ut iubes, consulo. Nam et huc tecto vehiculo undique inclusus, quasi in cubiculo, perveni, et hic non stilo modo, verum etiam lectionibus difficulter, sed abstineo, solisque auribus studeo. Cubicula obductis velis opaca, nec tamen obscura, facio. Cryptoporticus quoque, adopertis inferioribus fenestris, tantum umbrae quantum luminis habet. Sic paulatim lucem ferre condisco. Balineum assumo, quia prodest; vinum, quia non nocet; parcissime tamen. Ita assuevi, et nunc custos adest. Gallinam, ut a te missam, libenter accepi; quam satis acribus oculis, quamquam adhuc lippus, pinguissimam vidi. Vale.
XXII
PLINIUS FALCONI SUO S.
Minus miraberis me tam instanter petisse ut in amicum meum conferres tribunatum, cum scieris quis ille qualisque. Possum autem iam tibi et nomen indicare et describere ipsum, postquam polliceris. Est Cornelius Minicianus, ornamentum regionis meae, seu dignitate seu moribus. Natus splendide, abundat facultatibus; amat studia, ut solent pauperes. Idem rectissimus iudex, fortissimus advocatus, fidelissimus amicus. Accepisse te beneficium credes, cum propius inspexeris hominem, omnibus honoribus, omnibus titulis (nihil volo elatius de modestissimo viro dicere) parem. Vale.
XXIII
PLINIUS FABATO PROSOCERO SUO S.
Gaudeo quidem esse te tam fortem, ut Mediolani occurrere Tironi possis; sed, ut perseveres esse tam fortis, rogo ne tibi contra rationem aetatis tantum laboris iniungas. Quin immo denuntio ut illum et domi et intra domum, atque etiam intra cubiculi limen exspectes. Etenim cum a me ut frater diligatur, non debet ab eo quem ego parentis loco observo exigere officium quod parenti suo remisisset. Vale.
XXIV
PLINIUS GEMINO SUO S.
Numidia Quadratilla paulo minus octogesimo aetatis anno decessit, usque ad novissimam valetudinem viridis atque etiam ultra matronalem modum compacto corpore et robusto. Decessit honestissimo testamento. Reliquit heredes, ex besse nepotem, ex tertia parte neptem. Neptem parum novi; nepotem familiarissime diligo, adulescentem singularem, nec iis tantum quos sanguine attingit, inter propinquos amandum. Ac primum conspicuus forma omnes sermones malignorum et puer et iuvenis evasit; intra quartum et vicesimum annum maritus, et, si deus annuisset, pater. Vixit in contubernio aviae delicatae severissime, et tamen obsequentissime. Habebat illa pantomimos, fovebatque effusius quam principi feminae convenit. Hos Quadratus non in theatro, non domi spectabat; nec illa exigebat. Audivi ipsam, cum mihi commendaret nepotis sui studia, solere se, ut feminam in illo otio sexus, laxare animum lusu calculorum, solere spectare pantomimos suos; sed cum factura esset alterutrum, semper se nepoti suo praecepisse abiret studeretque; quod mihi non amore eius magis facere quam reverentia videbatur. Miraberis, et ego miratus sum. Proximis sacerdotalibus ludis, productis in commissione pantomimis, cum simul theatro ego et Quadratus egrederemur, ait mihi: "Scis me hodie primum vidisse saltantem aviae meae libertum?" Hoc nepos. At, hercule, alienissimi homines in honorem Quadratillae (pudet me dixisse honorem) per adulationis officium, in theatrum cursitabant, exsultabant, plaudebant, mirabantur: ac deinde singulos gestus dominae cum canticis reddebant; qui nunc exiguissima legata, theatralis operae corollarium, accipient ab herede qui non spectabat. Haec quia soles, si quid incidit novi, non invitus audire; deinde quia iucundum est mihi, quod ceperim gaudium scribendo retractare. Gaudeo enim pietate defunctae, honore optimi iuvenis; laetor etiam quod domus aliquando C. Cassii, huius qui Cassianae scholae princeps et parens fuit, serviet domino non minori. Implebit enim illam Quadratus meus, et decebit; rursusque ei pristinam dignitatem, celebritatem gloriamque reddet, cum tantus orator inde procedet, quantus iuris ille consultus. Vale.
XXV
PLINIUS RUFO SUO S.
Quantum eruditorum aut modestia ipsorum, aut quies operit ac subtrahit famae! At nos eos tantum dicturi aliquid aut lecturi timemus, qui studia sua proferunt; cum illi qui tacent hoc amplius praestent, quod maximum opus silentio reverentur. Expertus scribo quod scribo. Terentius Iunior, equestribus militiis atque etiam procuratione Narbonensis provinciae integerrime functus recepit se in agros suos, paratisque honoribus tranquillissimum otium praetulit. Huc ego invitatus hospitio, ut bonum patrem familiae, ut diligentem agricolam intuebar, de his locuturus, iin quibus illum versari putabam; et coeperam, cum ille me doctissimo sermone revocavit ad studia. Quam tersa omnia! Quam Latina! Quam Graeca! Nam tantum utraque lingua valet, ut ea magis videatur excellere qua cum maxime loquitur! Quantum ille legit! Quantum tenet! Athenis vivere hominem, non in villa putes. Quid multa? Auxit sollicitudinem meam effecitque ut illis quos doctissimos novi non minus hos seductos et quasi rusticos verear. Idem suadeo tibi. Sunt enim ut in castris, sic etiam in litteris nostris plures cultu pagano, quos cinctos et armatos, et quidem ardentissimo ingenio, diligenter scrutatus invenies. Vale.
XXVI
PLINIUS MAXIMO SUO S.
Nuper me cuiusdam amici languor admonuit me optimos esse nos, dum infirmi sumus. Quem enim infirmum aut avaritia aut libido sollicitat? Non amoribus servit, non appetit honores, opes negligit et quantulumcumque, ut relicturus, satis habet; tunc deos, tunc hominem esse se meminit; invidet nemini, neminem despicit; ac ne sermonibus quidem malignis aut attendit aut alitur: balinea imaginatur et fontes. Haec summa curarum, summa votorum; mollemque in posterum et pinguem, si contingat evadere, hoc est innoxiam beatamque destinat vitam. Possum ergo, quod plurimis verbis, plurimis etiam voluminibus philosophi docere conantur, ipse breviter tibi mihique praecipere, ut tales esse sani perseveremus, quales nos futuros profitemur infirmi. Vale.
XXVII
PLINIUS SURAE SUO S.
Et mihi discendi, et tibi docendi facultatem otium praebet. Igitur perquam velim scire esse phantasmata et habere propriam figuram, numenque aliquod putes, an inania et vana ex metu nostro imaginem accipere. Ego ut esse credam in primis eo ducor, quod audio accidisse Curtio Rufo. Tenuis adhuc et obscurus obtinenti Africam comes haeserat: inclinato die spatiabatur in porticu: offertur ei mulieris figura, humana grandior pulchriorque: perterrito Africam se futurorum praenuntiam dixit: iturum enim Romam, honoresque gesturum atque etiam cum summo imperio in eandem provinciam reversurum, ibique moriturum. Facta sunt omnia. Praeterea accedenti Karthaginem egredientique navem eadem figura in litore occurrisse narratur. Ipse certe implicitus morbo, futura praeteritis, adversa secundis auguratus, spem salutis, nullo suorum desperante, proiecit. Iam illud nonne et magis terribile et non minus mirum est, quod exponam ut accepi? Erat Athenis spatiosa et capax domus, sed infamis et pestilens. Per silentium noctis sonus ferri, et, si attenderes acrius strepitus vinculorum longius primo, deinde e proximo reddebatur; mox apparebat idolon; senex macie et squalore confectus, promissa barba, horrenti capillo, cruribus compedes, manibus catenas gerebat quatiebatque. Inde inhabitantibus tristes diraeque noctes per metum vigilabantur; vigiliam morbus et, crescente formidine, mors sequebatur. Nam interdiu quoque, quamquam abscesserat imago, memoria imaginis oculis inerrabat; longiorque causis timor erat. Deserta inde et damnata solitudine domus, totaque illi monstro relicta; proscribebatur tamen, seu quis emere, seu quis conducere ignarus tanti mali vellet. Venit Athenas philosophus Athenodorus, legit titulum, auditoque pretio, quia suspecta vilitas, percontatus, omnia docetur ac nihilominus, immo tanto magis, conducit. Ubi coepit advesperascere, iubet sterni sibi prima domus parte, poscit pugillares, stilum, lumen; suos omnes in interiora dimittit; ipse ad scribendum animum, oculos, manum intendit, ne vacua mens audita simulacra et inanes sibi metus fingeret. Initio quale ubique silentium noctis; deinde concuti ferrum, vincula moveri; ille non tollere oculos, non remittere stilum, sed obfirmare animum auribusque praetendere; tum crebrescere fragor, adventare, et iam ut in limine, iam ut intra limen audiri: respicit, videt, agnoscitque narratam sibi effigiem. Stabat innuebatque digito, similis vocanti; hic contra ut paululum exspectaret, manu significat, rursusque ceris et stilo incumbit; illa scribentis capiti catenis insonabat; respicit rursus idem, quod prius, innuentem; nec moratus tollit lumen et sequitur. Ibat illa lento gradu, quasi gravis vinculis; postquam deflexit in aream domus, repente dilapsa deserit comitem; desertus herbas et folia concerpta signum loco ponit. Postero die adit magistratus, monet ut illum locum effodi iubeant. Inveniuntur ossa inserta catenis et implicita, quae corpus aevo terraque putrefactum nuda et exesa reliquerat vinculis; collecta publice sepeliuntur; domus postea rite conditis manibus caruit. Et haec quidem affirmantibus credo: illud affirmare aliis possum. Est libertus mihi non illitteratus. Cum hoc minor frater eodem lecto quiescebat. Is visus est sibi cernere quendam in toto residentem admoventemque capiti suo cultros atque etiam ex ipso vertice amputantem capillos. Ubi illuxit, ipse circa verticem tonsus, capilli iacentes reperiuntur. Exiguum temporis medium, et rursus simile aliud priori fidem fecit. Puer in paedagogio mistus pluribus dormiebat; venerunt per fenestras (ita narrat) in tunicis albis duo, cubantemque detonderunt; et qua venerant recesserunt. Hunc quoque tonsum sparsosque circa capillos dies ostendit. Nihil notabile secutum, nisi forte, quod non fui reus; futurus, si Domitianus, sub quo haec acciderunt, diutius vixisset. Nam in scrinio eius datus a Caro de me libellus inventus est; ex quo coniectari potest, quia reis moris est submittere capillum, recisos meorum capillos depulsi, quod imminebat, periculi signum fuisse. Proinde rogo eruditionem tuam intendas. Digna res est quam diu multumque consideres; ne ego quidem indignus, cui copiam scientiae tuae facias. Licet etiam utramque in partem, ut soles, disputes: ex altera tamen fortius, ne me suspensum incertumque dimittas, cum mihi consulendi causa fuerit, ut dubitare desinerem. Vale.
XXVIII
PLINIUS SEPTICIO SUO S.
Ais quosdam apud te reprehendisse, tamquam amicos meos ex omni occasione ultra modum laudem. Agnosco crimen, amplector etiam. Quid enim honestius culpa benignitatis? Qui sunt tamen isti, qui amicos meos melius me norint? Sed ut norint, quid invident mihi felicissimo errore? Ut enim non sint tales quales a me praedicantur, ego tamen beatus, quod mihi videntur. Igitur ad alios hanc sinistram diligentiam conferant; nec sunt parum multi, qui carpere amicos suos iudicium vocant; mihi numquam persuadebunt ut meos amari a me nimium putem. Vale.
XXIX
PLINIUS MONTANO SUO S.
Ridebis, deinde indignaberis, deinde ridebis, si legeris; quod nisi legeris, non potes credere. Est via Tiburtina intra primum lapidem (proxime adnotavi) monumentum Pallantis ita inscriptum: Huic senatus, ob fidem pietatemque erga patronos, ornamenta praetoria decrevit et sestertium centies quinquagies; cuius honore contentus fuit. Equidem numquam sum miratus quae saepius a fortuna quam a iudicio proficiscerentur; maxime tamen hic me titulus admonuit quam essent mimica et inepta quae interdum in hoc coenum, in has sordes abicerentur; quae denique ille furcifer et recipere ausus est et recusare, atque etiam, ut moderationis exemplum, posteris prodere. Sed quid indignor? Ridere satius, ne se magnum aliquid adeptos putent, qui huc felicitate proveniunt, ut rideantur. Vale.
XXX
PLINIUS GENITORI SUO S.
Torqueor quod discipulum, ut scribis, optimae spei amisisti, cuius et valetudine et morte impedita studia tua quidni sciam, cum sis omnium officiorum observantissimus, cumque omnes quos probas, effusissime diligas? Me huc quoque urbana negotia prosequuntur. Non desunt enim qui me iudicem aut arbitrum faciant. Accedunt querelae rusticorum, qui auribus meis post longum tempus suo iure abutuntur. Instat et necessitas agrorum locandorum perquam molesta. Adeo rarum est invenire idoneos conductores. Quibus ex causis precario studeo; studeo tamen. Nam et scribo aliquid et lego; sed cum lego, ex comparatione sentio quam male scribam; licet tu mihi bonum animum facias, qui libellos meos de ultione Helvidii orationi Demosthenis kata Meidiou confers; quam sane, cum componerem illos, habui in manibus, non ut aemularer (improbum enim ac paene furiosum) sed tamen imitarer, quantum aut diversitas ingeniorum, maximi et minimi, aut causae dissimilitudo pateretur. Vale.
XXXI
PLINIUS CORNUTO SUO S.
Claudius Pollio amari a te cupit: dignus hoc ipso quod cupit, deinde quod ipse te diligit: neque enim fere quisquam exigit istud, nisi qui facit; vir alioqui rectus, integer, quietus, ac paene ultra modum (si quis tamen ultra modum) verecundus. Hunc, cum simul militaremus, non solum ut commilito inspexi. Praeerat alae miliariae. Ego iussus a legato consulari rationes alarum et cohortium excutere, ut magnam quorundam foedamque avaritiam et neglegentiam parem, ita huius summam integritatem, sollicitam diligentiam inveni. Postea promotus ad amplissimas procurationes, nulla occasione corruptus ab insito abstinentiae amore deflexit; numquam secundis rebus intumuit, numquam officiorum varietate continuam laudem humanitatis infregit; eademque firmitate animi laboribus suffecit, qua nunc otium patitur. Quod quidem paulisper cum magna sua laude intermisit et posuit, a Corellio nostro ex liberalitate imperatoris Nervae emendis dividendisque agris adiutor assumptus. Etenim qua gloria dignum est summo viro in tanta eligendi facultate praecipue placuisse? Idem quam reverenter, quam fideliter amicos colat, multorum supremis iudiciis, in his Musonii Bassi, gravissimi civis, credere potes, cuius memoriam tam grata praedicatione prorogat et extendit, ut librum de vita eius (nam studia quoque, sicut alias artes bonas, veneratur) ediderit. Pulchrum istud, et raritate ipsa probandum, cum plerique hactenus defunctorum meminerint, ut querantur. Hunc hominem, appetentissimum tui (mihi crede) complectere, apprehende, immo et invita, ac sic ama tamquam gratiam referas. Neque enim obligandus, sed remunerandus est in amoris officio, qui prior coepit. Vale.
XXXII
PLINIUS ABATO PROSOCERO SUO S.
Delector iucundum tibi fuisse Tironis mei adventum. Quod vero scribis, oblata occasione proconsulis, plurimos manumissos, unice laetor. Cupio enim patriam nostram omnibus quidem rebus augeri, maxime tamen civium numero. Id enim oppidis firmissimum ornamentum. Illud etiam me, non ut ambitiosum, sed tamen iuvat, quod adicis te meque et gratiarum actione et laude celebratos. Est enim, ut Xenophon ait, hediston akousma epainos, utique si te mereri putes. Vale.
XXXIII
PLINIUS TACITO SUO S.
Auguror (nec me fallit augurium) historiae tuas immortales futuras; quo magis illis (ingenue fatebor) inseri cupio. Nam si esse nobis curae solet ut facies nostra ab optimo quoque artifice exprimatur, nonne debemus optare ut operibus nostris similis tui scriptor praedicatorque contingat? Demonstro ergo, quamquam diligentiam tuam fugere non possit, cum sit in publicis actis, demonstro tamen, quo magis credas iucundum mihi futurum, si factum meum, cuius gratia periculo crevit, tuo ingenio, tuo testimonio ornaveris. Dederat me senatus cum Herennio Senecione advocatum provinciae Baeticae contra Baebium Massam; damnatoque Massa censuerat ut bona eius publice custodirentur. Senecio, cum explorasset consules postulationibus vacaturos, convenit me et "Qua concordia" inquit, "iniunctam nobis accusationem exsecuti sumus, hac adeamus consules, petamusque ne bona dissipari sinant, quorum esse in custodia debent." Respondi: "Cum simus advocati a senatu dati, dispice num peractas putes partes nostras, senatus cognitione finita. " Et ille: "Tu quem voles tibi terminum statues, cui nulla cum provincia necessitudo, nisi ex beneficio tuo, et hoc recenti; ipse et natus ibi et quaestor in ea fui". Tum ego "si fixum tibi istud ac deliberatum, sequar te, ut si qua ex hoc invidia, non tua tantum sit. Venimus ad consules. Dicit Senecio quae res ferebat; aliqua subiungo. Vixdum conticueramus, et Massa questus Senecionem non advocati fidem, sed inimici amaritudinem implesse, impietatis reum postulat. Horror omnium; ego autem "vereor" inquam, "clarissimi consules, ne mihi Massa silentio suo praevaricationem obiecerit, quod non et me reum postulavit." Quae vox et statim excepta et postea multo sermone celebrata est. Divus quidem Nerva (nam privatus quoque attendebat his quae recte in publico fierent) missis ad me gravissimis litteris, non mihi solum, verum etiam saeculo est gratulatus, cui exemplum (sic enim scripsit) simile antiquis contigisset. Haec, utcumque se habent, notiora, clariora, maiora tu facies; quamquam non exigo ut excedas actae rei modum. Nam nec historia debet egredi veritatem, et honeste factis veritas sufficit. Vale.