I. Rerum humanarum - Ex libro I.
1. Augustinus, de ciu. Dei, VI, 3: testim operis.
2. Priscianus, G.L.K., II, 542, 2: Varro in I humanarum. Vt habent Parii qui uocantur Ophiogenes, et in Africa Psylli: quorum ophiogenes, cum arbitrantur suppositum esse aliquem in stirpe ei admouent ut pungat colubrum; cum pupugerit, si de genere sit, uiuere, si non sit mori.
3. Priscianus, ibidem: Admota aspis cum pupugerit, si non occidat, sciat ex Psyllorum strirpe esse. 4. Plinius, n. h., VII, 2, 2: Varro (tradit) etiamnum esse paucos ibi, quorum saliuae contra ictus serpentum medeantur.
5. Festus, 174, L.: Murrata potione usos antiquos indicio est, quod etiam nunc aediles per supplicationes diis addunt ad puluinaria, et quod XII tabulis cauetur ne mortuo indatur, ut ait Varro in antiquitatum libro I.
6. Plinius, n. h., VII, 19, 81: Corpore uesco sed eximiis uiribus Tritanum (Tributanum?) in gladiatorum, ludo Samnitium armatura celebrem, filiumque eius militem Magni Pompeii et rectos et transuersos cancellatim toto corpore habuisse neruos, in brachiis etiam manibusque, auctor est Varro in prodigiosa uirium relatione, atque etiam hostem ab eo ex prouocatione dimicante inermi dextra uno digito superatum et postremo correptum in castra translatum. Idem Varro: "Rusticellus", inquit "Hercules appellatus mulum suum tollebat; Fuscus Saluius duo centenaria pondera pedibus totidem manibus et ducenaria duo humeris contra scalas ferebat".
7. Seruius, ad Verg. Aen. VIII, 561: Sane sicut Varro dicit, omnes qui fortiter fecerant Hercules uocabantur, licet eos primo XLIII enumerauerit.
8. Nonius, 52: Varro rerum human. libro I: Praxiteles propter artificium egregium nemini est paulum modo humaniori (ignotus).
I. Rerum humanarum - Ex libro II.
9. Seruius, ad Verg. Aen. III, 167: Graeci et Varro humanarum rerum, Dardanum non ex Italia sed de Arcadia urbe Pheneo oriundum dicunt.
10. Seruius ad Verg. Aen. II, 636: Varro Rerum human. ait a Graecis ei (sc. Aeneae) concessum ut et quos uellet secum et sua omnia liberaret. et Seruius auctus: Varro r. h. ait permissum a Graecis Aeneae ut euaderet et quod carum putaret auferret: illum patrem liberasse, cum illi, quibus optio esset data, aurum et argentum abstulissent. Sed Aeneae propter admirationem iterum a Graecis concessum, ut quod uellet, auferret, ille ut simile quod laudatum fuerat faceret, deos penates abstulisse tunc a Graecis ei concessum etc.
11. Probus et et Schol. Veron. ad Verg. Aen. II, 717: Varro secundo refert: Aeneam, capta Troia, arcem cum plurimis occupasse, magnaque hostium gratia obtinuisse abeundi potestatem. Itaque (item quae potissimum) ... Vellet auferre. Cumque circa aurum opesque alias ceteri morarentur, Aenean patrem suum collo tulisse, mirantibusque Achiuis hanc pietatem, redeundi Ilium copiam datam ac Deos Penates ligneis sigillis uel lapideis, terrenis(?) quoque Aenean insuper ... quam rem Graecos stupentes omnia sua auferendi potestatem dedisse, eaque ...
12. Seruius, ad Verg. Aen. III, 148: Varro ... rerum humanarum secundo ait: Aeneam deos Penates in Italiam deduxisse quaedam lignea uel lapidea sigilla ... sane hos deos Dardanum ex Samothracia in Phrygiam; Aeneam uero in Italiam ex Phrygia transtulisse idem Varro testatur.
13. Seruius, ad Verg. Aen. II, 81: Tabulam ipse (Palamedes) inuenit ad comprimendas otiosi exercilus seditiones, ut Varro testatur.
14. Seruius, ad Verg. Aen. III, 349: Varro Epiri se fuisse dicit et omnia loca isdem dici nominibus quae poeta commemorat, se uidisse ... idem Varro Troiam Epiri ab Aenea, siue a comitibus eius Biopatore nuncupatam docet ubi Troiana classis Aeneam expectasse sociosque eius castra in tumulis habuisse memoratur, quae ex illo tempore Troiana appellantur.
15. Seruius, ad Verg. Aen. IV, 682: Varro ait, non Didonem, sed Annam amore Aeneae impulsam se supra rogum interemisse.
16. Seruius, ad Verg. Aen. IV, 427: Sciendum sane Varronem dicere, Diomedem eruta Anchisae ossa filio reddidisse.
17. Seruius, ad Verg. Aen. III, 390: Varro dicit etiam hoc signi fuisse, quod cum etiam alterius coloris porci in foetu huius porcae fuerint albi tantummodo circ ubera sunt reperti.
18. Seruius, ad Verg. Aen. VIII, 51: Sicut ait Varro: Nonne Arcades exules confugerunt in Palatium duce Euandro?
19. Seruius, ad Verg. Aen. VIII, 276: Varro ... humanarum libris docet in Auentino institutum lauretum de quo proximo monte decerpta laurus sumebatur ad sacra quamuis ipse dixerit populus Alcidae gratissima.
20. Macrobius, Sat. III, 12: Constat quidem nunc lauro sacrificantes apud aram maximam coronari: sed multo post Romam conditam haec consuetudo sumpsit exordium, postquam in Auentino lauretum coepit uirere; quam rem docet Varro humanarum libro II.
21. Seruius, ad Verg. Aen. II, 166: Hoc (Palladium) cum ... Diomedes haberet, ut quidam dicunt (quod et Vergilius ex parte tangit Varro plenissime dicit) credens sibi non esse aptum, propter sua pericula transeunti (per Calabriam?) Aeneae offerre conatus est. Sed cum se ille, uelato capite, sacrificans, conuertisset, Nautes quidam accepit simulacrum: unde Mineruae sacra non Iulia gens habuit sed Nautiorum.
22. Macrobius, Sat. III, 6: Varro ait (sc. ut omnes aperto capite sacrum faciant) graecum hunc esse morem: quod siue ipse siue qui ab eo relicti aram maximam statuerant, graeco ritu sacrificauerunt.
23. Scholia Bobiensia, in Cic. pro Sexto, 21, 2: (Erechtei) filiae uirgines cum graui bello Athenae oppugnarentur, nec ulla spes salutis ostenderetur, sumptis infulis ad aram steterunt: nam ita responsum erat ut salus patriae iam desperata hoc genere piaculi compararetur. Auctor est exempli Varro libro humanarum secundo.
24. Nonius, 75, 20: Varro Rerum Humanarum libro II: Litterisque ac laudibus aeternare.
25. Dionysius Halic., Ant. Rom., p. 11 et 92 et 111 (Sylb.): testim; II, 47: (de Romulo).
26. Seru. ad Verg. Aen. X, 183: Varro putat Caere oppidum Etruriae Pelasgis cum sitientes inuentum flumen proximum ... salutassent chaire atque ea causa id uocabulum oppido datum. Cfr. Seruius, ad Verg. Aen. III, 600.
27. Festus, 343 b), 32: Sabini dicti ut ait Varro Terentius quod ea gens praecipue colat deos apo tou sebesthai.
28. Seruius, ad Verg. Aen. I, 536: Oenotria ... dicta est ... ut Varro dicit, ab Oenotro rege Sabinorum.
I. Rerum humanarum - Ex libro III.
29. Nonius, 90, 20, M.: Congermanescere, congiungi uel consociari ... Varro rerum humanarum libro III, postea cum his una rempublicam coniuncti congermanitate tenuere.
30. Probus, ad Verg. ecl. VI,
31: haec tradit Varro qui ... in tertio rerum humanarum refert: Gentis Salentiane nomen tribus e locis fertur coaluisse, e Creta, Illyrico, Italia. Idomeneus e Creta, oppido Lyctio pulsus per seditionem, bello Magnensium, cum grrandi manu ad regem Clinicum uenit, ad Illyricum; ab eo item accepta manu cum Locrensibus plerisque profugis in mari coniunctis, amicitiaque per similem causam sociatis Locros appulit, uacuata eo metu urbe, ibique possedit aliquot oppida et condidit, in queis Vria et castrum Mineruae nobilissimum. In tres partes diuisa copia, in populos duodecim, Salentini dicti quod in salo amicitiam fecerint.
I. Rerum humanarum - Ex libro IV.
31. Festus, p. 246 b), 30: "pro censu classis iuniorum" Ser. Tullius cum dixit in discriptione centuriarum, accipi debet in censu.
32. Festus, p. 249 a), 7: Praerogatiuae centuriae dicuntur, ut docet Varro rerum humanarum libro VI, quo rustici Romani, qui ignorarent petitores, facilius eos animaduerteres possent.
33. Plinius, n. h., XIII, 27: Ipse Varro humanarum antiquitatum sexto (tradit) ... duos pontificales Latinos, totidem graecos praecepta pholosophiae continentes.
I. Rerum humanarum - Ex libro VII.
34. Festus, p. 347 b), 28: suffragatores dicebantur apud maiores hi qui uulgo in usu erant candidatis. Nam quo melius apparerent iuncta suffragia, suffragator, quem quisque fieri uellet, notabat apposito puncto scribit candidatorum hominum nominibus.
35. Plinius, n. h., XIII, 87: libros XII fuisse ipse Varro humanarum antiquitatum VII, Antias secundo libros fuisse XII pontificales Latinos, totidem Graecos praecepta philosophiae continentes; idem tertio et SC. ponit quo comburi eos placuerit.
36. Festus, s. u., censor: - M. Fuluius Nobilior cum M. Aemilio Lepido censor factus cum ei admodum inimicus antea extitisset saepe iudicia cum eo ipsi fuissent a p.R. aliena existimans odia quae in priuata uita exercuerat, eo delato munere hominis inimicitias statim remisit: quod eius animi indicium fuit omnibus gratum et probatum.
- A. Postumius R. Fuluius censores facti, postquam Fuluios duos filios amiserat in Illyrico militantes, et propter grauem morbum oculorum censuram gerere non poterat, Postumius, ut libri Sibyllini adirentur auctor fuit atque ut publice supplicarentur pro ualetudine collegae.
- Ti. Sempronius cum a Rutilio tr. pl. Censoria fides labefactaretur ob parietem dirutum iratus cum esset aedis suae, collega pro C. Claudio a populo condemnato, fecit, ut eaedem illae eodem que in loco erant condemnatum absoluerent centuriae.
- L. Aemilii Pauli et Q. Philippi religiosa censura fuit. Laborauit Paulus morbo graui et paene amissione capitis in eo honore.
- Religiosa item et P. Cornelii Scipionis Nasicae cui collega M. Popilius post consulem qui fratrem uidit, censura fuit: uadatus enim cum esset, ... a p.R. liberatum constat.
- M. Valerius Messala C. Cassius Longinus censores, quod in eorum magistratu subuersa pudicitia fuerat famosi extiterunt, nam palmam quae in Capitolio in ara ipsa Iouis optimi maximi bello Persico nata fuerat, tum prostratam ferunt ibique esse enatum ficum, infamesque fecisse illos qui sine ullo pudicitiae respectu fuerant censores.
- L. Cornelii Lentuli C. Censorini sequitur censura, Lentulus iudicio publico repetundarum damnatus fuerat plurimi itaque timebant ne censor poenas repeteret, sed ille nulli grauis fuit.
- P. Africani L. Mummi censura insignis; sed in qua segnitiae in agendo notetur Mummius. Is asellum nulla soluta poena ex aeraris exeruit Africani irrisa seueritate qui illum fecerat aerarium.
- Sed et L. Fuluii Nobilioris et eius collegae Ap. Claudii Pulcri fuit nobilissima censura, nobilitati tribus inustis seuerissimis.
- Q. Pompei et Q. Cecilii Metelli Macedonici censum lectus senatus; ad summum senatores amoti sunt tres et eo lumine qui aliorum offunderent claritatem.
I. Rerum humanarum - Ex libris VIII-XIV.
37. Festus, p. 348 b), 29: Oppius appellatus est ab Opitre Oppio Tusculano, qui cum praesidio Tusculanorum missus ad Romam tuendam, dum Tullus Hostilius Veios oppugnaret, consederat in Carinis et ibi castra habuerat. Similiter Cispium a Laeuo Cispio Anagnino, qui eiusdem rei causa eam partem Esquiliarum, quae iacet ad uicum Patricium uersus, in qua regione est aedis Mefitis, tuitus est.
38. Seruius, ad Verg. Aen. I, 281: Vrbis illius (sc. Romae). Verum nomen nemo uel in sacris enuntiat. Denique tribunus plebis quidam, ut ait Varro, quia hoc nomen ausus esset enuntiare in crucem leuatus est.
39. Seruius, ad Verg. Aen. VIII, 51: Euander, dimissa prouincia sua exilio, non sponte, compulsus uenit ad Italiam, et pulsis Aboriginibus tenuit loca, in quibus nunc Roma est, et modicum oppidum fundauit in monte Palatino, sicut ait Varro. Nonne Arcades exules confugerunt in Palatinum, duce Euandro? Hic autem mons Palatinus ... est dictus ... secundum Varronem ... a filia Euandri Pallantia ab Hercule uitiata et postea illic sepulta ...
40. Donatus, ad Ter., eun., II, 2, 25: Varro Humanarum rerum: Numerius Equitius Cupes, inquit, et Romanius (Manius? Omanius?) Macellus singulari latrocinio multa loca habuerunt infesta. His in exilium actis, publicata sunt bona, et aedes, ubi habitabant dirutae, eque ea pecunia scolae Deum Penatium aedificatae sunt. Vbi habitabant, locus ubi uenirent ea quae uenendi causa in urbem erant allata. Itaque ab altero Macellum ab altero forum Cupedinis appellatum est. 41. Paulus ex Festo, p. 30, 5, M.: Cuppes et cuppedia antiqui lautiores uibos nominabant: inde (et) macellum et forum cupedinis appellabant. Cupedia autem a cupiditate sunt dicta, uel sicut Varro ait, quod ibi fuerit Cupedinis equitis domus qui fuerat ob latrocinium damnatus. 42. Asconius, in Pis., p. 13, O.: Varronem autem tradere M. Valerio quia saepius uicerat aedes in Palatio tributas Iulius Hyginus dicit in libro priore de uiris claris.
43. Festus, p. 2742: Raudusculana porta uidetur appellata quod rudis et impolita sit relicta, uel quia aere uincta fuit nam aes uit Varro ait in libro Antiquitatum, rodus dicebatur atque ex eo dici in mancipando: rodusculo libram ferito.
44. Seruius, ad Verg. Aen. VIII, 330: Varro Tyberim a Tyberino quodam rege Latinorum quod ibi interierit dictum tradit.
45. Probus, ad Verg. buc. VI, 31: Huius ... fluminis apud quod purgatus est Orestes Varro meminit Humanarum X sic: iuxta Rhegium fluuii sunt continui septem Latapadon, Migodes, Eugyon, Stacteros, Polme, Meleissa, Argeades. In his a matris nece dicitur purgatus Orestes, ibique diu fuisse ensem, et ab eo aedificatum Apollinis templum, cuius loco Rheginos, cum Delphos proficiscerentur, re diuina facta, lauream decerpere solitos, quam ferrent secum.
46. Macrobius, Sat. II, 12: Varro ... enumerans quae in quibus Italiae partibus optima ad uictum gignantur, pisci Tiberino palmam tribuit his uerbis in libro Rerum humanarum undecimo. Ad uictum optima fert ager Campanus frumentum, Falernus uinum, Cassinas oleum, Tusculanum ficum, mel Tarentinus, piscem Tiberis. Haec Varro de omnibus scilicet huius fluminis piscibus.
47. Seruius, ad Verg. Aen. IX, 710: Varro a Baio Vlixis comite, qui illic sepultus est Baias dictas tradit.
48. Priscianus, G.L.K., II, 326, 24: ab Erythro mare orti.
49. Charisius, G.L.K., I, 137, 14: ab Erythro mare orti.
50. Charisius, G.L.K., I, 145, 3: Tanaidis.
51. Gellius, XI, 1: Timeaus ... et M. Varro in Antiquitatibus rerum humanarum terram Italiam de Graeco uocabulo appellatam scripserunt quoniam boues graeca ueteri lingua hitaloi uocitati sunt, quorum in Italia magna copia fuerit, buceraque in ea terra gigni pascique solita sint complurima.
Ex libro XIV.
52. Nonius, 479, 13, M.: Fatiscuntur pro fatiscunt Varro rer. human. l. XIIII: altera uulneribus fatiscuntur.
53. Gellius, III, 2: M. Varro in libro Rerum humanarum quem de diebus scripsit: homines, inquit, qui media nocte ad proximam mediam noctem in his horis XXIIII nati sunt, una die nati dicuntur ... Athenienses autem aliter obseruare idem Varro in eodem libro scripsit, eosque a sole occaso ad solem iterum occidentem bylonios porro aliter: a sole enim exorto ad exortum eiusdem incipientem totum id spatium unius diei nomine appellare. Multos uero in terra Vmbria unum et eundem diem esse dicere a meridie ad insequentem meridiem: quod quidem, inquit, nimis absurdum est. Nam qui Kalendarum hora sexta natus est apud Vmbros, dies eius natalis uideri debebit et Kalendarum dimidiatus et qui est post Kalendarum dies ante horam eiusdem sextam. Populum autem romanum ita, uti Varro dixit, dies singulos annumerare a media nocte usque ad mediam proximam, multis argumentis ostenditur.
54. Macrobius, Sat. I, 3 eadem quae a Gellio (n. 53) refert.
55. Seruius, ad Verg. Aen. II, 268: Sunt autem solidae noctis partes secundum Varronem haec uespera concubium, intempesta nox, gallicinium, conticinium, lucifer: diei: mane, ortus, meridies, occasus.
I. Rerum humanarum - Ex libro XV.
56. Charisius, G.L.K., I, 130, 34: Varro Antiquitatum roman. lib. XV fros, foenum messis.
57. Diomedes, G.L.K., I, 372: Varro Antiq. human. XV: mortuos sallant.
58. Censorinus, 16: ... praeterea fieri potest ... quod Varro refert ... Alexandriae inter eos qui mortuos solent conseruare constare, hominum plus centum annis uiuere non posse:
59. Censorinus, 17: fieri potest quod refert Varro ... hominem plus centum annis uiuere non posse: id cor humanum declarare eorum qui integri perierunt sine corporis tabe.
I. Rerum humanarum - Ex libro XVI.
60. Nonius, 100, 9: Varro Rerum humanarum, libro XVI: mortuus est anno duodeuicesimo rex fuit annos XXI.
I. Rerum humanarum - Ex libro XVII.
61. Gellius, I, 16: Varro in XVIII Rerum humanarum: Ad Romuli initium plus mille et centum annorum est.
62. Censorinus, 14: Vt climacterici anni noscantur; quid de gradibus aetatis sensum sit, dicam. Varro quinque gradus aetatis aequabiliter putat esse diuisos, unumquemque scilicet praeter extremos, in annos XV. Ita primo gradu usque annum XV pueros dictos quod sint puri, id est impuberes. Secundo ad XXX annum, adolescentes ab adolescendo sic nominatos. In tertio gradu qui erant usque ad XXXXV annos iuuenes appellatos eo quod in re militari possunt iuuare. In quarto autem usque ad LX annum seniores esse uocitatos, quod tunc primum senescere corpus incepiat. Inde usque finem uitae uniuscuiusque quinctum gradum factum in quo qui essent, senes appellatos quod ea aetate corpus senio iam laboraret [...]. Etruscis quoque libris Fatalibus aetatem hominis duodecim hebdomadibus(?) describi Varro commemorat.
I. Rerum humanarum - Ex libro XVIII.
63. Censorinus, 17, 15: Quot ... saecula urbi Romae debeantur dicere meum non est, sed quid apud Varronem legerim non tacebo, qui libro Antiquitatum duodeuicesimo ait, fuisse Vettium Romae in augurio non ignobilem ingenio magno, cuiuis docto in disceptando parem: eum se audiuisse dicentem: si ita esset, ut tradunt historici de Romuli urbis condendae auguriis ac duodecim uulturibus: quoniam CXX annos incolumis praeteriisset, populus romanus ad MCC peruenturos.
64. Id. ib. 21, 5: Varro ... nunc diuersarum ciuitatium conferens tempora, nunc defectus, eorumque interualla retro di numerans, eruit uerum, lucemque ostendit per quam numerus certus non annorum modo sed et dierum perspici possit. Secundum quam rationem nisi fallor, hic annus, cuius uelut index et titulus quidem est, Vlpii et Pontiani consulatus, ab Olympiade prima millesimus est, et quartus decimus, ex diebus dumtaxat aestiuis, quibus agon Olympicus celebratur, a Roma autem condita DCCCCLXXXXI, et quidem ex Palilibus unde urbis anni numerantur.
65. Solinus, I, 18: Vt affirmat Varro auctor diligentissimus, Romam condidit Romulus Marte genitus et Rhea Siluia ... Romulus ... auspicato fundamenta murorum iecit, duodeuiginti natus annos undecimo kalendas Maias hora post secunda ante tertiam plenam: sicut Lucius Tarutius prodidit mathematicorum nobilissimus Ioue in Piscibus, Saturno, Venere, Marte, Mercurio in Scorpione, Sole in Tauro, Luna in Libra constitutis.
66. Censorinus, 17, 6: Tuscis historiis quae octauo eorum saeculo scriptae sunt, ut Varro testatur, et quot numero saecula ei genti data sint, et transactorum singula quanta fuerint, quibusque ostentis eorum exitus designati sunt continetur.
67. Id. ib. 20, 2: Annum uertentem Romae Licinius quidam Macer et postea Fenestella statim ab initio duodecim mensium fuisse scripserunt, sed magis Iunio Gracchano et Fuluio et Varroni et Suetonio aliisque credendum qui decem mensium putauerunt fuisse, ut tunc Albanis erat unde orti Romani.
68. Id. ib. 22, 10: Varro ... Romanos a Latinis nomina mensium accepisse arbitratur. Auctores eorum antiquiores quam urbem fuisse satis argute docet. Itaque Martium mensem a Marte quidem nominatum credit, non quia Romuli fuit pater, sed quod gens Latina bellicosa. Aprilem autem non ab Aphrodite sed ab aperiendo, quod tunc fere cuncta gignantur, et nascendi claustra aperiat natura. Maium uero, non a maioribus sed a Maia nomen accepisse, quod eo mense item Romae quae antea in Latio res diuina Maiae fiat et Mercurio. Iunium quoque a Iunone potiusquam a iunioribus, quod illo mense maximi Iunoni honores habeantur. Quinctilem, quod loco apud Latinos fuerit quincti: item sextilem ac deinceps ad Decembrem a numeris appellatos. Ceterum Ianuarium et Februarium postea quidem additos, sed nominibus iam ex Latio sumptis, et Ianuarium ab Iano cui attributus est, nomen traxisse, Februarium a Februa.
69. Macrobius, Sat. I, 12, 12: Cincio etiam Varro consentit, affirmans, nomen Veneris, ne sub regibus quidem apud Romanos uel Latinum, uel graecum fuisse; et ideo non potuisse mensem a Venere nominari.
70. Id. ib. I, 13: Hunc (Fuluium) arguit Varro scribendo antiquissimam legem fuisse incisam in columna aerea a L. Pinario et Furio consulibus cui mentio interkalaris adscribitur.
71. Id. ib. I, 15: Vt Idus omnes Ioui, ita omnes, Kalendas Iunoni tributas et Varronis et pontificalis affirmat auctoritas.
72. Id. ib. I, 16: Ad rem sane militarem nihil attinere notat Varro utrum fastus uel nefastus dies sit, sed ad solas hoc actiones respicere priuatas.
73. Id. ib. I, 16: Varro ita scribit, mundus cum patet, deorum tristium atque inferum quasi ianua patet propterea non modo praelia committi uerum etiam delectum rei militaris causa hebere, ac militem proficisci, nauim soluere, uxorem liberum quaerendorum causa ducere religiosum est.
74. Id. ib. I, 13: nundinas institutas Varroni placet.
75. Charisius, G.L.K., I, 77, 10: Varro in Scauro baltea dixit et Tuscum uocabulum esse. Item humanarum XVIII.
76. Seruius, ad Verg. Aen. VIII, 526: Varro de saeculis, auditum sonum tubae de caelo dicit.
77. Lydus, de mag. I, 2: testimonium.
I. Rerum humanarum - Ex libro XIX.
78. Gellius, XI, 1, 4: Quando igitur nunc quoque a magistratibus p. R. more maiorum multa dicitur uel minima uel suprema obseruari solet ut oues genere uirili appellentur. Atque ita M. Varro uerba haec legittima quibus minima multa diceretur, concepit: M. Terentio quando citatus neque respondit neque excusatus est, ego ei unum ouem multam dico: ac nisi eo genere diceretur negauerunt iustam uideri multam. Vocabulum autem ipsum multae idem M. Varro in undeuicesimo Rerum humanarum non Latinum sed Sabinum esse, dicit idque ad suam memoriam mansisse ait in lingua Samnitium qui sunt a Sabinis orti.
I. Rerum humanarum - Ex libro XX.
79. Nonius, 92, 15: Varro Rerum humanarum XX et ea que ad mortales pertinent quadrifarium dispertierim in homines, in loca, in tempora, in res.
80. Nonius, 222, 17: Varro Rerum humanarum XX omnes Tarquinios eiecerunt, ne quam reditionis per gentilitatem spem haberent. Idem in eodem: ad milites ponit reuersionem.
81. Nonius, 425, 34: Varro Rerum humanarum XX: neque idonei ciues aliquid habens antiquius salute communi.
82. Nonius, 214, 30, 32: Varro Rerum humanarum, l. XX: Decemuiri cum fuissent arbitrati ui nos nundinum diuisum habuisse.
83. Nonius, 80, 7: Balbe, obscure: Varro Rerum humanarum, libro XX: Praeterquam duobus in primis est scriptum: spectare uelit potius quam uoluntatem balbe mandatam dicere magistratus.
84. Nonius, 92, 8: Varro Rerum humanarum, libro XX: Eo die cis Tiberim redeundum est, quod de caelo auspicari ius nemini sit praeter magistratum.
85. Nonius, 471, 5: Varro Rerum humanarum, libro XX: cum uenerint censores inter se sortirent ...
86. Nonius, 519, 21: Censere et arbitrari esse ueteres cognatione quadam socia ac similia uoluerunt. Varro Rerum humanarum, libro XX: quod uerbum censeo et arbitror idem poterat ac ualebat.
87. Nonius, 59, 1: Varro Rerum humanarum, libro XX: Vt, consule ac praetores quo sequuntur in castra accensi dicti, quod ad res necessarias saepius acciantur ueluti accersiti.
88. Nonius, 345, 3: Varro Rerum humanarum, libro XX: qui in ordine erat is aes militare merebat.
89. Nonius, 142, 7: Varro Rerum humanarum, libro XX: In conuiuiis qui sunt instituti potandi, modimperatores [id est magistri].
90. Nonius, 161, 6: Varro Rerum humanarum, libro XX: secundum leges habitasset patritas.
91. Nonius, 394, 5: Varro Rerum humanarum, libro XX: ne quis lictorem spurcum hominem liberum praehende iussisse uelit.
92. Nonius, 418, 11: Varro Rerum humanarum: qua murum fieri uoluit urgemur in unum.
93. Nonius, 216, 23: Varro Rerum humanarum, libro XX: iis(?) etiam putantibus qui dicunt oues non duas dicunt, Homerum secuti qui ait polloi d'oies.
94. Seruius auctus, ad Verg. Aen. IX, 603: equites apud flexuntae uocabantur, sicut ait Varro Rerum humanarum.
I. Rerum humanarum - Ex libro XXI.
95. Gellius, XI, 1, 5: uocabulum multae idem M. Varro in XXI r. h., non Latinum sed Sabinum esse dicit, idque ad suam memoriam mansisse ait in lingua Samnitium, qui sunt a Sabinis orti.
96. Gellius, XIII, 13: Non pauci ... existimabant ius uocationis in (quaestorem) praetori non esse, quoniam magistratus populi romani, procul dubio esset, et neque uocari,neque, si uenire nollet, capi atque prehendi, salua ipsius magistratus maiestate, posset. Sed ego qui tum assiduus in libris M. Varronis fui, cum hoc quaeri dubitarique animaduertissem, protuli unum et uicesimum librum in quo ita scriptum fuiti qui potestatem neque uocationis populi uiritim habent neque prehensionis, eos magistratus a priuato in ius quoque uocari est potestas. M. Leuinius aedilis curulis a priuato ad praetorem in ius est deductus: nunc stipati seruis publicis non modo prehendi non possunt, sed etiam ultro summouent populum. Hoc Varro in ea libri parte de Aedilibus. Supra autem in eodem libro, quaestores neque uocationem habere neque prehensionem dicit.
97. Gellius, XIII, 12: In quadam epistola Attei Capitonis scriptum legimus, Labeonem Antistium legum atque morum Populi Romani iurisque ciuilis doctum apprime fuisse. Ac ... narrat quod idem Labeo per uiatorem a tribuno plebis uocatus, responderit: cum a muliere, inquit quadam tribuni plebis aduersum eum aditi Gellianum ad eum misissent, ut ueniret et mulieri responderet: iussit eum qui missus erat redire, et tribunis dicere, ius eos non habere, neque se neque alium quemquam uocandi: cum moribus maiorum tribuni plebis prehensionem haberent, uocationem non haberent: posse igitur eos uenire et prehendi se iubere, sed uocandi absentem ius non habere. Cum hoc in ea Capitonis epistola sublegissemus, idipsum postea in M. Varronis Rerum humanarum uno et uicesimo libro enarratius scriptum inuenimus: uerbaque ipsa super ea re Varronis ascripsimus: In magistratu [...] habent alii uocationem alii prehensionem alii neutrum. Vocationem ut consules et caeteri qui habent imperium: prehensionem ut tribuni plebis et alii qui habent uiatorem: neque uocationem neque prehensionem, ut questores et caeteri qui neque lictorem neque uiatorem. Qui uocationem habent, iidem prehendere, tenere, abducere possunt, et haec omnia siue adsunt quos uocant, siue accire iusserunt: tribuni plebis uocationem habent nullam. Neque minus multi imperiti perinde atque haberent, ea usi sunt. Nam quidam non modo priuatum sed etiam consulem in rostra uocari iusserunt. Ego triumuir uocatus a Portio tribuno plebis non iui, auctoribus principibus, et uetus ius tenui. Item tribunus cum essem, uocari neminem iussi, neque uocatum a collega parere inuitum.
I. Rerum humanarum - Ex libro XXV.
98. Gellius, XVII, 3, 4: ego sparta apud Homerum non plus spartum significare puto quam spartous, qui dicuntur in agro Thebano nati. In Graecia sparti copia modo coepit esse ex Hispania. Neque ea ipsa facultate usi Liburni; set hi plerasque naues loris suebant, Graeci magis cannabo et stuppa ceterisque satiuis rebus, a quibus sparta appellabant.
99. Gellius, X, 27: ... Cum Q. Fabius imperator romanus dedit ad Carthaginenses epistolam, ibi scriptum fuit, populum romanum misisse ad eos hastam et caduceum signa duo belli et pacis ... Varro autem non hastam ipsam neque ipsum caduceum missa dicit, sed duas tesserulas in quarum altera caduceum in altera simulacra hastae erant incisa.
100. Gellius, I, 25: Duobus modis M. Varro in libro Humanarum qui est de bello et pace indutiae quid sint definit. Indutiae, inquit, sunt pax castrensis paucorum dierum. Item in alio loco: indutiae inquit, sunt belli feriae. Sed lepidae magis atque iucundae breuitatis utraque definitio, quam plena aut proba esse uidetur. Nam neque pax est indutiae: bellum enim manet, pugna cessat. Neque in solis castris, neque paucorum tantum dierum indutiae sunt ... belli autem ferias festiue magis dixit quam aperte atque definite.
101. Seruius, ad Verg. Aen. XI, 682: Varro ait: sparum, telum missile, a piscibus ducta similitudine qui spari uocantur.
102. Philargyrius, ad Ver., Georg., III, 313: cilicia quae Celsus ait, retulisse Varronem, ideo sic appellari, quod usus eorum in Cilicia ortus sit.
103. Seruius, ad Verg. Aen. IX, 502: Varro turmam triginta sex equites posuit.
104. Seruius, ad Verg. Aen. XII, 121: Varro Rerum humanarum duo genera agminum dicit: quadratum quod immixtis etiam iumentis incedit, ut ubiuis possit considere: pilatum alterum, quod sine iumentiis incedit, sed inter se densum est, quo facilius per iniquiora loca tramittatur.
105. Plinius, n. h., XXII, 6, 6: Aemilianum ... Scipionem Varro auctor est donatum obsidionali in Africa Manilio Consule III cohortibus seruatis totidemque ad seruandas eas eductis, quod et statuae eius in foro suo diuus Augustus subscripsit.
I. Rerum humanarum - Ex incertis libris.
106. Charisius, G.L.K., I, 102, 15: hilum Varro rerum humanarum intestinum dicit tenuissimum.
107. Lydus, de magistr. 3, 74: testimonium.
II. Rerum diuinarum. - Ex libro I.
108. Ps. Acro, ad Hor. epist. I, 10, 49: Varro primo rerum diuinarum Victoriam ait, quod ea maxime hi gaudent, qui sapientiae uacent.
109. Augustinus, de ciu. Dei, VI, 4: Varronis haec ratio est: sicut prior est, inquit, pictor quam tabula picta, prior faber quam aedificium, ita priores sunt ciuitates quam ea quae a ciuitatibus sunt instituta. Nam, ut ipse dicit, si omnis esset natura deorum de qua scriberet, scribendi ordine, rebus humanis praeponenda esset.
110. Id. ib. VI, 3: In diuinis identidem rebus eadem ab illo diuisionis forma seruata est, quantum attinet ad ea quae diis exhibenda sunt. Exhibentur enim ab hominibus, in locis et temporibus sacra. Haec quattuor, quae dixi, libris complexus est ternis: nam tres priores de hominibus scripsit, sequentes de locis, tertios de temporibus, quartos de sacris, etiam hic qui exhibeant, ubi exhibeant, quando exhibeant, quod exhibeant, subtilissima distinctione commendans. Sed quia oportebat dicere et maxime id expectabatur quibus exhibeant, de ipsis quoque diis tres conscripsit extremos, ut quinquies terni quindecim fierent. Sunt autem omnes, ut diximus, sedecim quia et istorum exordio unum singularem qui prius de omnibus loqueretur, apposuit; quo absoluto consequenter ex illa quinquepartita distributione tres praecedentes, qui ad homines petinent, ita subdiuisit, ut primus sit de pontificibus, secundus de auguribus, tertius de quindecemuiris sacrorum: secundos tres ad loca pertinentia ita, ut in uno eorum de sacellis, altero de sacris aedibus, diceret, tertio de locis religiosis. Tres porro qui illos sequentur, ad tempora pertinent, id est ad dies festos, ita, ut unum faceret de feriis, alterum de ludis circensibus, de scenicis tertium. Quartorum trium ad sacra pertinentia uni dedit consecrationes, alteri sacra priuata, ultimo publica. Hanc uelut pompam obsequiorum in tribus, qui restant, dii ipsi sequuntur extremi, quibus iste uniuersus cultus impensus est, in primo dii certi, in secundo incerti, in tertio cunctis nouissimo dii praecipui atque selecti.
111. Id. ib. VI, 5: Tria genera theologiae dicit (Varro) esse, id est rationis, quae de diis explicatur, eorumque unum mythikon appellari, alterum physikon, tertium ciuile: Deinde, ait mythikon appellant, quo maxime utuntur poetae, physikon, quo philosophi, ciuile quo populi. Primum, inquit, quod dixi, in eo sunt multa contra dignitatem et naturam immortalium ficta. In hoc enim est, ut deus alius ex capite, alius ex femore sit, alius ex guttis sanguinis natus: in hoc ut dii furati sint, ut adulterauerint, ut seruierint homini: denique in hoc omnia diis adtribuuntur, quae non modo in hominem, sed etiam quae in contemptissimum hominem cadere possunt. Secundum genus et, inquit, quod demonstraui, de quo multos libros pholosophi reliquerunt, in quibus est, dii qui sint, ubi, quod genus, quale, ex quonam tempore an a sempiterno fuerint, an ex igne sint, ut credit Heraclitus, an ex numeris, ut Pythagoras, ex atomis, ut Epicurus. Sic alia, quae facilius intra parietes in schola, quam extra in foro ferre possunt aures. Tertium genus est quod in urbibus ciues, maxime sacerdotes nosse atque administrare debent. In quo est quos deos publice colere quae sacra et sacrificia facere quemque par sit.
112. Id. ib. VII, 6 et 9: Dicit ergo idem Varro adhuc de naturali theologia praeloquens deum se arbitrari esse animum mundi quem Graeci uocant kosmon, et hunc ipsum mundum esse deum. Sed sicuti hominem sapientem cum sit ex corpore et animo, tamen ab animo dici sapientem, ita mundum deum dici ab animo, cum sit ex animo et corpore. - Dein adiungit Varro: mundum diuidi in duas partes caelum et terram, et caelum bifariam in aethera et aera, terram uro in aquam et humum. E quibus summum esse aethera, secundum aera, tertiam aquam, infimam terram. Quas omnes quattuor partes animarum esse plenas in aethere et aere immortalium in aqua et terra mortalium; a summo autem circuitu caeli usque ad circulum lunae aethereas animas esse astra ac stellas eosque caelestes deos non modo intelligi esse, sed etiam uideri: inter lunae uero gyrum et nimborum ac uentorum cammina aerees esse animas, sed eas animo non oculis uideri et uocari heroas et lares et genios.
113. Seruius, ad Verg. Aen. VI, 703: de Platonis dogmate ... Varro in I diuinarum plenissime tractauit.
114. Augustinus, de ciu. Dei, IV, 31: Varro in rebus diuinis ludos scenicos, quamuis non iudicio proprio, posuit ... confitetur tamen non se illa iudicio suo sequi quae ciuitatem romanam instituisse commemorat, ut si eam ciuitatem nouam constitueret, ex naturae potius formula, deos nominaque eorum se fuisse dedicaturum non dubitet confiteri. Sed iam quoniam in uetere populo esset, acceptam ab antiquis nominum et cognominum historiam tenere, ut tradita est, debere sediuit, et ad eum finem illa scribere et perscrutari ut potius eos magis colere quam despicere uulgus uelit.
115. Id. ib. VII, 5: Interpretationes physicas sic Varro commendat ut dicat, antiquos simulacra deorum et insignia ornatusque finxisse; quae cum oculis animaduertissent, hi qui addidissent doctrinae mysteria, possent animam mundi ac partes eius, id est, deos ueros, animo uidere, quorum qui simulacra specie hominis fecerunt hoc uideri secutos, quod mortalium animus, qui est in corpore humano simillimus est immortalis animi, tanquam si uasa ponerentur causa notandorum deorum et in Liberi aede oenophorum sisteretur quod significaret uinum per id quod continet id quod continetur, ita per simulacrum quod formam haberet humanam significari animam rationalem quod eo uelut uase natura ista soleat contineri, cuius naturae deum uolunt esse uel deos.
116. Id. ib. IV, 9: Simulacrum ei fieri ipsi (sc. Ioui) etiam Varronis ita displicet, ut cum tantae ciuitatis peruersa consuetudine premeretur, nequaquam tamen dicere et scribere dubitaret, quod hi qui populis instituerunt simulacra, et metum dempserunt et errorem addiderunt.
117. Arnobius, VII, 1: Varronis uestri sententiam ... quia, inquit, dii ueri neque desiderant ea neque deposcunt: ex aere autem facto testa, gypso, uel marmore multo minus haec curant: carent enim sensu, neque ulla contrahitur si ea non feceris, culpa, neque ulla, si feceris, gratia.
118. Augustinus, VI, 6: Ait (Varro) ea quae scribunt poetae minus esse quam ut populi sequi debeant, quae autem philosophi plus quam ut ea uulgum scrutari expediat. Quae sic abborrent, inquit, ut tamen ex utroque genere ad ciuiles rationes assumpta sint non pauca. Quare quae sunt communia cum poetis una cum ciuilibus scribemus.
119. Id. ib. IV, 2: Cum Varro deos ita coluerit colendosque censuerit, ut in eo ipso opere litterarum(?) suarum dicat, se timere, ne pereant, non incursu hostili, sed ciuium negligentia, de qua illos uelut ruina liberari a se dicit, et in memoria bonorum per huiusmodi libros recondi atque seruari utiliore cura, quam Metellus de incendio sacra Vestalia et Aeneas de Troiano excidio Penates liberasse praedicatur.
120. Id. ib. IV, 22: Pro ingenti beneficio Varro iactat praestare se ciuibus suis quia non solum commemorat deos quos coli oporteat a Romanis uerum etiam dicit quid ad quemque pertineat. Quomodo nihil prodest, inquit, homines alicuius medici nomen formamque nosse, et quid sit medicus ignorare; ita nihil prodest scire deum esse Aesculapium si nescius eum ualitudini opitulari atque ita ignores cur ei debeas supplicari. Hoc etiam affirmat Varro alia similitudine, dicens, non modo bene uiuere, sed uiuere omnino neminem posse si ignoret, quisnam sit faber, quis pistor, quis tector a quo quid utensile petere possit, quem adiutorem assumere, quem ducem, quem doctorem, eo modo nulli dubium est, ita esse utilem cognitionem deorum, si sciatur, quam quisque deus uim et facultatem ac potestatem cuisque rei habeat. Ex eo enim poterimus scire, quem cuiusque causa deum aduocare atque inuocare debeamus, ne faciamus, ut mimi solent, et optemus a Libero aquam a Lymphis uinum.
121. Nonius, 115, M.: Varro Rerum diuinarum lib. I: quum aut humus semina concipere non possit, aut recepta non reddat aut edita grandire nequeat.
122. Nonius, 186, M.: Puritia id est puritas. Varro Rerum diuinarum lib. I: quae puritia est in frequens polluta.
123. Nonius, 197, M.: Castitas et castimonia generis feminini: masculini [castus]: Varro Rerum diuinarum lib. I: nostro ritu sunt facienda quam his ciuilibus graeco castu: Idem. Et religiones et castus id possunt, ut ex periculo eripiant nostro.
II. Rerum diuinarum. - Ex libro II.
124. Seruius, ad Verg. Aen. I, 382: Varro in secundo rerum diuinarum dicit: ex quo de Troia est egressus Aeneas, Veneris eum per diem cotidie stellam uidisse, donec ad agrum Laurentem ueniret, in quo eam non uidit ulterius, quare et terra cognouit esse fatales.
125. Id. ib. III, 256: Varro in secundo diuinarum dixit: oraculum hoc a Dodonaeo Ioue apud Epirum acceperunt.
126. Gellius, X, 15: Verba M. Varronis ex secundo diuinarum super flamine Diali haec sunt: is solus album habet galerum, uel quod maximus est, uel quod Ioui immolata hostia alba fieri oporteat. II. Rerum diuinarum. - Ex libro III.
127. Nonius, 334: M. Varro diuinarum rerum lib. III: Lucius Scipio cum aurum factum haberet in cista uiminea, fulmine ita est ictus, ut cista esset integra, aurum colliquisset.
128. Seruius, ad Verg. Aen. I, 42 (46): Sed cum Varro diuinarum III quattuor diis fulmina assignet ...
129. Seruius, ad Verg. Aen. III, 359: Varro autem quattuor genera diuinationum dixit, terram, aerem, aquam, ignem: geomantis, aeromantis, pyromantis, hydromantis.
130. Macrobius, Sat. I, 16: Vitabant ueteres ad uiros uocandos ... etiam feriis, sicut Varro in augurum libris [libro?] scribit in haec uerba: uiros uocare feriis non oportet; si uocauit piaculum est.
131. Festus, 290, 5: sin nam [consules in comitiis nunc] in perpetuum auguribus praesentibus ut]untur, ut ait [Varro, olim uero tantum in auspi]cio ...
132. Festus, 361, 26: Quinque genera signorum obseruant augures publici [ex caelo, ex auibus, ex tripudiis], ex quadripedibus ex [diris, ut est apud Varonem].
133. Velius Longus, G.L.K., VII, 73, 2: "delirus" placet Varroni, non delerus.
II. Rerum diuinarum. - Ex libro IV.
134. Nonius, 222, M.: Specus genere masculino Varro Rerum diuinarum lib. III: ibi quum amissam capram (al. capream) desiderarent, animaduertissentque quendam specum tenebricosum.
135. Charisius, G.L.K., I, 100, 23: antistitam.
136. Seruius, ad Verg. Aen. III, 444: In foliis autem palmarum Sibyllam scribere solere testatur Varro.
137. Id. ib., 445: Nam Sibylla appellatiuum est nomen adeo ut Varro quot Sibyllae fuerint, scripserit.
138. Augustinus, de ciu. Dei, XVIII, 23: Eodem tempore (quo condita Roma est) Sibyllam Erythraeam uaticinatam ferunt. Sibyllas autem Varro prodidit plures fuisse non unam.
139. Seruius, ad Verg. Aen. VI, 36: Multae autem fuerunt, ut supra diximus, quas omnes Varro commemorat in libris Rerum diuinarum et requirit a qua sint fata Romana conscripta ... Ducitur tamen Varro ut Erythraeam credat scripsisse, quia post incensum Apollinis templum, in quo fuerant apud Erythram insulam, ipsa inuenta sunt carmina.
140. Id. ib. 74: Varro dicit: in follis palmae interdum notis, interdum scribebant sermonibus.
141. Lactantius, diu. inst., I, 6: Varro quo nemo unquam doctior ne apud Graecos quidem neque apud Latinos uixit, in libris Rerum diuinarum quos ad C. Caesarem scripsit pontif. max., cum de XVuiris loqueretur, Sibyllinos libros ait non fuisse unius Sibyllae.
142. Dionysius, Halic., IV, 62: fabulam de Sibylla ex Varrone sumpsisse dicit.
II. Rerum diuinarum. - Ex libro V.
143. Augustinus, de ciu. Dei, VII, 28: quoniam ut in primo libro dixi de locis, duo sunt principia deorum animaduersa, de caelo et terra, a quo dii partim dicuntur caelestes partim terrestres.
144. Seruius, ad Verg. ecl. V, 66: Varro diis superis altaria, terrstribus aras, inferis focos dicari affirmat.
145. Macrobius, Sat. III, 2, 8: Inde Varro diuinarum libro quinto dicit aras primum asas dictas, quod esset necessarium a sacrificantibus eas teneri: ansis autem teneri solere uasa quis dubitet? Commutatione ergo litterarum aras dici coeptas, ut Valesios et Fusios dictos prius nunc Valerius et Furios.
146. Seruius, ad Verg. Aen. IV, 129: Veteres asas dicebant, postea immutata littera s in r aras dixerunt, sicut Valesios Valerios, Fusios Furios quod Varro libro quinto Rerum diuinarum plenius narrat. Necesse enim erat aras a sacrificantibus teneri, quod si non fieret, diis sacrificata grata non esset.
147. Macrobius, Sat. I, 9, 227: Varro libro V Rerum diuinarum scribit Iano duodecim aras pro totidem mensibus dedicatas.
148. Seruius, ad Verg. Aen. III, 134: Sane Varro Rerum diuianrum refert inter sacratas aras focos quoque sacrari solere, ut in Capitolio Ioui, Iunoni, Minerue, nec minus in plurimis urbibus oppidisque et id tam publice quam priuatim solere fieri, focum autem dici a foui et colinam ab eo quod ibi ignis colatur, nec licere uel priuata uel publica sacra sine foco fieri.
149. Isidorus, etym., XX, 10, 1: Ab igne colendo culinam antiqui appellauerunt focum. Focus quia phos Graece, Latine ignis est, und eiuxta philosophos quosdam cuncta procreantur. Et reuera siue calore nihil nascitur: sterili non quicquam frigore gigni. Varro autem focos ait dictos quod foueant ignes, nam ignis ipsa flamma est: quicquid autm ignem fouet, focus uocatur, seu ara sit, seu quid aliud in quo ignis fouetur.
150. Seruius, ad Verg. Aen. VIII, 363: Varro enim diuinarum libr. V Victorem Herculem putat dictum quod omne genus animalium decies (toties?) uicerit.
II. Rerum diuinarum. - Ex libro VI.
151. Augustinus, de ciu. Dei, III, 17: Nam quae tunc uelut ad sedandam pestilentiam diligenter repetita fuerunt atque reparata nisi postea eodem modo neglecta atque usurpata latitarent, non utique magnae peritiae Varronis tribueretur, quod scribens de aedibus sacris tam multo ignorata commemorat.
152. Seruius, ad Verg. Aen. II, 512: Varro locum quattuor angulis conclusum aedem docet uocari debere. Idem rerum diuinarum libro sexto intulit ideo loca sacra ciuitates habere uoluisse, ne per continua aedificia incendia prolaberentur, et ut essent, quo confugerent plerique cum familia sua in periculis.
153. Id. ib. II, 225: Varro autem Rerum diuinarum libro XXVII (VI) delubrum esse dicit aut ubi plura numina sub uno tecto sunt, ut Capitolium, aut ubi praeter aedem area sit adsumpta deum causa, ut in circo flaminio Ioui Statori, aut in quo loco dei dicatum sit simulacrum; ut in quo figunt candelam, candelabrum appellant, sic in quo deum ponant, delubrum.
154. Augustinus, de ciu. Dei, VI, 7: Quid de Ioue senserunt. qui eius nutricem in Capitolio posuerunt? ... Epulones, deos parasitos Iouis ad eius mensam constituisse Varro dixit. [...] Herculis aedituus otiosus atque feriatus lusit tesseris secum utraque manu alternante in una constituens Herculem, in altera seipsum; sub ea conditione ut si ipse uicisset, de stipe templi, sibi coenam pararet, amicamque conduceret; si autem Victoria Herculis fieret hoc idem de pecunia sua uoluptate Herculis exhiberet: deinde cum a se ipso tamquam ab Hercule uictus esset, debitam caenam et nobilissimam meretricem Larentinam (Acca Larentia) deo Herculi dedit. At illa cum dormiuisset in templo uidit in somniis Herculem sibi esse commixtum sibique dixisse quod inde discedens cui primum iuueni obuia fieret, apud illum inuentura mercedem quam sibi credere deberet ab Hercule persolutam. At sic abuenti cum primus inuenis ditissimus Tarutius occurrisset, eamque delectam secum diutius habuisset, illa herede relicta, defunctus est, quae amplissimam adepta pecuniam ne diuinae mercedi uidetur ingrata, quod acceptissimum putauit esse numinibus Populum Romanum etiam ipsa scripsit heredem, atque illa non comparente, inuentum est testamentum, quibus meritis eam ferunt etiam honores meruisse diuinis. Haec si poetae fingerent [...] ad fabulosam theologiam dicerentur procul dubio pertinere et a ciuili theologiae dignitate separanda iudicarentur, cum uero haec dedecora, non poetarum, sed populorum, i. e. non fabulosae sed ciuilis theologiae a tanto auctore [Varrone] produntur.
155. Philargyrus, ad Verg. georg. IV, 265: Varro diuinarum VI femminino genere canales dixit.
156. Nonius, 473: M. Varro diuinarum libro VI: postquam uidit misericordia labasci mentem infirmam populi.
157. Gellius, IV, 17, 21: Damnatusque [M. Manilius] capitis saxo Tarpeio, ut M. Varro ait, praeceps datus est.
158. Macrobius, I, 8: quamuis Varro libro VI qui est de sacris aedibus, scribat aedem Saturni ad forum faciendam locasse L. Tarquinium regem T. uero, Lartium dictatorem Saturnalibus eam dedicasse.
159. Plinius, n. h., VIII, 47, 194: Lanam in colu et fusu Tanaquilis quae eadem Caia Caecilia uocata est, in templo Sangi durasse prodente se auctor est M. Varro, factamque ab ea togam regiam undulatam in aede Fortunae qua Seruius Tullius fuerat usus.
II. Rerum diuinarum. - Ex libro VII.
160. Gellius, II, 28: [Romani] ubi terram mouisse senserant, nunciatumue erat, ferias eius rei causa edicto imperabant, sed dei nomen ita, ubi solet, cui seruare ferias oporteret, statuere et edicere, quiescebant, ne alium pro alio nominando falsa religione populum adligarent. Eas ferias si quis polluisset, piaculoque ob hanc rem opus esset, hostiam si deo, si deae immolabant, idque ita ex decreto pontificium obseruatum esse M. Varro dicit, quoniam et qua ui et per quem deorum dearumue terra tremeret, incertum esset. **
II. Rerum diuinarum. - Ex libro VIII.
163. Seruius, ad Verg. georg. I, 269: Sane sciendum secundum Varronem contra religionem esse, si uel irrigentur agri, uel lauentur animalia festis diebus: nymphae enim sine piaculo non possunt moueri.
164. Plutarchus, quaest Rom., 135: de nuptiis secundum Varronem.
II. Rerum diuinarum. - Ex libro IX.
165. Macrobius, I, 11, 233: Ex senatus itaque consulto et Maeuia lege ad propitiandum Iouum additus est illis circensibus dies is qui instauraticius dictus est, non a patibulo, ut quidam putant, Graeco nomine apo tou staurou, et a redintegratione, ut Varroni placet, qui instraurare ait esse instar nouare.
166. Festius, 351, 22: Taurios ludo ...
II. Rerum diuinarum. - Ex libro X.
167. Augustinus, de ciu. Dei, I, 32: Ludi scenici, spectacula turpidinum [...] non hominum uitiis sed deorum uestrorum iussis Romae instituti sunt. Dii propter sedandam corporum pestilentiam ludos sibi sceninicos exhiberi iubebant.
168. Id. ib. II, 8: Illos ludos ... ipsos deos ut sibi solemniter ederentur et honori suo consecrarentur acerbe imperando et quodammodo extorquendo fecisse. - Nunc ingrauescente pestilentia ludi scenici auctoritate pontificium Romae primitus instituti sunt. -
169. Id. ib. III, 17: Inde in hac pestilentia scenicos ludos aliam nouam pestem ... intulerunt.
170. Id. ib. IV, 1: Haec ... probauimus ... partim ex litteris eorum qui non tanquam in contumeliam, sed tamquam in honorem deorum suorum ista coscripta posteris reliquerunt, ita ut uir doctissimus apud eos Varro etc.
171. Macrobius, Sat. VI, 4: Varro Rerum diuinarum libro decimo: nonnullis magistratibus in oppido id genus umbraculi concessum.
172. Seruius, ad Verg. Aen. X, 894: Vnde et pueri quos in ludis uidemus ea parte qua cernunt, stantes cernui uocantur, ut etiam Varro in ludis theatralibus docet.
II. Rerum diuinarum. - Ex libro XI.
173. Nonius, 194, 17: Varro Rer. diuinar., libro XI: tragica uincula baltea sunt.
174. Nonius, 220, 2: Varro Rerum diuinarum lib. XI: Prosiciem extorum uel in mensam porricere.
II. Rerum diuinarum. - Ex libro XII.
175. Nonius, 510, 12: Etenim ut deos colere debet communitus ciuitas, sic singulae familiae debemus.
176. Seruius, ad Verg. Aen. XII, 603: Suspendiosis quibus iusta fieri ius non sit, suspensis opillis, uelut per imitationem moris parentari.
II. Rerum diuinarum. - Ex libro XIII.
177. Charisius, G.L.K., I, 105, 9: amoletum ... siue a molliendo id est infrigendo uim mali, siue ab aemulatione.
178. Augustinus, de ciu. Dei, III, 9: Nam quid ille molitus sit et quibus artibus deos tales sibi uel ciuitati consociari potuerit, Varro prodit.
179. Plutarchus, quaest. Rom., p. 150 R.: de sacrificio Herculi, secundum Varronem.
II. Rerum diuinarum. - Ex libro XIV.
180. Gellius, I, 18, 1: in quo L. Aelius noster, litteris ornatissimus memoria nostra, errauit aliquotiens. nam aliquot uerborum Graecorum antiquiorum, proinde atque essent propria nostra, reddidit causas falsas. non leporem dicimus, ut ait, quod est leuipes, sed quod est uocabulum anticum Graecum. multa uetera illorum ignorantur, quod pro his aliis nunc uocabulis utuntur; et illorum esse plerique ignorent Graecum, quod nunc nominant Ellena, puteum, quod uocant phrear, leporem, quod lagoon dicunt. in quo non modo L. Aelii ingenium non reprehendo, sed industriam laudo; successum enim fert fortuna, experientiam laus sequitur.
181. Gellius, I, 18, 3: Varro furem dicit ex eo dictum, quod ueteres Romani furuum atrum appellauerint et fures per noctem, quae atra sit, facilius furentur.
182. Gellius, III, 16, 9: nam Parca inmutata una littera a partu nominata, item Nona et Decima a partus tempestiui tempore.
183. Gellius, XV, 30, 6: petorritum est non ex Graecia dimidiatum, sed totum Transalpibus; nam est uox Gallica. id scriptum est in libro M. Varronis quarto decimo rerum diuinarum, quo in loco Varro cum de petorrito dixisset, esse id uerbum Gallicum, lanceam quoque dixit non Latinum, et Hispanicum uerbum esse.
184. Lydus, de mens., 4, 2: (de Iano).
185. Seruius, ad Verg. Aen. VIII, 275: Varro dicit deos alios esse qui ab initio certi et sempiterni sunt, alios qui immortales ex hominibus facti sunt: et de his ipsis alios esse priuatos, alios communes: priuatos quos unaquaeque gens colit, ut nos Faunum, Thebani Amphiaraum, Lacaedemonii Tyndareum: communes, quos uniuersi ut Castorem, Pollucem, Liberum, Herculem.
186. Tertullianus, ad nat., II, 9: Nos uero bifariam Romanorum deos recognosci, communes et proprios, id est, quos cum omnibus habent et quos sunt commenti ... Quare communes dei quam physico quam in mythico comprehendantur etc.
187. Seruius, ad Verg. Aen. II, 141: Bene medium tenuit, nam ea numina inuocans quae sunt conscia numina ueritatis: quia et pontifices dicunt singulis actibus proprios deos praesse: hos Varro certos deos appellat.
188. ID., ad Verg. georg. I, 21: nomina haec numinum in Indigitamentis inueniuntur, id est, in libris pontificalibus, qui et nomina deorum et rationem ipsorum nonimum continent: quae etiam Varro dicit, nam ut supra diximus, nomina numinibus ex officiis constat imposita.
189. Augustinus, de ciu. Dei, VI, 9: cum mas cum femina coniunguntur, adhibetur deus Iugatinus.
190. Id., ib.: Denique et ipse Varro commemorare et enumerare deos caepit a conceptione hominis quorum numerum exorsus est a Iuno; eamque seriem perduxit usque ad decrepiti hominis mortem, et deos, ad ipsum hominem pertinentes clausit ad Naeniam deam quae in funeribus senum cantatur: deinde caepit deos alios ostendere qui pertinerent, non ad ipsum hominem, sed ad ea quae sunt hominis sicuti est uictus, uestitus et quaecumque alia quae huic uitae sunt necessaria, ostendens in omnibus quod sit cuiusque munus et propter quid cuique debeat supplicari.
191. Id., ib.: cum [Varro] religiosum a superstitioso ea distinctione discernat, ut a superstitioso dicat timeri deos, a religioso autem tantum uereri ut parentes, non ut hostes timeri.
192. Augustinus, de ciu. Dei, IV, 11: Praesit nomine Liberi uirorum seminibus et nomine Liberae feminarum.
193. Augustinus, de ciu. Dei, IV, 11: deus Consus praebendo consilia et dea Sentia sententias inspirando ... Numeria quae numerare docet ... de spe quae uenit [Iuppiter dicitur] Venilia ... Ipse sit Diespiter qui partum perducat in diem: ipse sit Dea Mena quam praefecerunt menstruis feminarum: ipse Lucina quae a parturientibus inuocetur: ipse opem ferat nascentibus excipiens eos sinu terrae et uocetur Opis. Partula quae partum gubernet, Ad nat., II, 11. Candelifera quoniam ad candelae lumina pariebant. Ipse in uagitu os aperiat et uocetur deus Vaticanus: ipse leuet de terra et uocetur dea Leuana, ipse cunas tueatur et uocetur dea Cunina ... ipse in deabus illis quae facta nascentibus canunt et uocantur Carmentes ... in diua Rumina mammam paruulo immulgeat ... in diua Potina potionem ministret: in diua Edulica escam praebeat: de pauore infantium Pauentia nuncupetur: ... dea Iuuenta, quae post praetextam excipiat iuuenilis aetatis exordia: praesit [Iuppiter] fortuitis uoceturque Fortuna ... Ipse sit Fortuna Barbata quae adultus barba induat ...
194. Comm. ad Verg. Aen. X, 76 (Mai): [Varro] rerum diuinarum XIIII de diis certis spes cum conciliata non frustra esset et euenisset Veniliae sacrificabantur quam deam cum Neptuno coniungant multi.
195. Augustinus, de ciu. Dei, VI, 9: Deinde coepit (Varro) deos alios ostendere qui pertinent non ad ipsum hominem sed ad ea, quae sunt hominis, sicuti est uictus, uestitus et quaecumque alia quae huic uitae necessaria ... Numquid Venus sola parum esset, quae ob hoc etiam dicitur nuncupata, quod sine ui femina uirgo esse non desinat? - et certe si adest Virginiensis dea, ut uiginti zona soluatur; si adest deus Subigus, ut uiro subigatur; si adest dea Prema, ut subacta, ne se commoueat, conprimatur, dea Pertunda ibi quid facit?
196. Augustinus, de ciu. Dei, VI, 9: ab his tribus rebus tres nuncupatos deos, Intercidonam a securis intercisione, Pilumnum a pilo, Deuerram a scopis, quibus dis custodibus contra uim dei Siluani feta [mulier] conseruaretur.
197. Id. ib. IV, 8: neque - audent aliquas partes deae - tribuere - Volupiae, quae a uoluptate appellata est, aut Lubentinae, cui nomen est a libidine.
198. Id. ib. IV, 8: nec agrorum munus uni alicui deo committendum arbitrati sunt, sed rura deae Rusinae, iuga montium deo Iugatino, collibus deam Collatinam, uallibus Valloniam praefecerunt. Nec saltem potuerunt unam Segetiam talem inuenire, cui semel segetes commendarent, sed sata frumenta, quamdiu sub terra essent, praepositam uoluerunt habere deam Seiam; cum uero iam essent super terram et segetem facerent, deam Segetiam; frumentis uero collectis adque reconditis, ut tuto seruarentur, deam Tutilinam praeposuerunt.
199. Id. ib. IV, 8: praefecerunt geniculis nodisque culmorum deum Nodutum, inuolumentis folliculorum deam Volutinam; cum folliculi patescunt, ut spica exeat, deam Patelanam; cum segetes nouis aristis aequantur, quia ueteres aequare hostire dixerunt, deam Hostilinam; florentibus frumentis deam Floram, lactescentibus deum Lacturnum, maturescentibus deam Matutam; cum runcantur id est a terra auferuntur, deam Runcinam.
200. Id. ib. IV, 8: tres deos isti posuerunt, Forculum foribus, Cardeam cardini, Limentinum limini.
201. Id. ib. IV, 16: uocauerunt deam Agenoriam quae ad gendum excitaret, deam Stimulam quae ad agendum ultra modum stimularet, deam Murciam quae praeter modum non moueret ac faceret hominem, ut ait Pomponius, murcidum id est nimis desidiosum et inactuosum, deam Streniam quae faceret strenuum, Quietem uero appellantes quae faceret quietum.
202. Tertullianus, ad nat., II, 11: Afferenda est ab afferendis dotibus.
203. Gellius, XVI, 17: nam sicut Aius deus appellatus araque ei statuta est, quae est infima noua uia, quod eo in loco diuinibus uox edita erat, ita Vaticanus deus nominatus, penes quem essent uocis humanae initia, quoniam pueri, simul atque parti sunt, eam primam uocem edunt, quae prima in Vaticano syllabast; idcircoque uagire dicitur exprimente uerbo sonum uocis recentis.
204. Tertullianus, de an., 37: superstitio Romana deam finxit Alemonam alendi in utero fetus et Nonam et Decimam a sollicitioribus mensibus et Partulam quae partum gubernet et Lucinam quae producat in lucem.
205. Tertullianus, ad nat., II, 11: cum primum pariebant, et Candelifera, quoniam ad candelae lumina pariebant, et quae aliae deae sunt, ab officiis partus dictae. 206. Augustinus, de ciu. Dei, VII, 23: Telluri, Tellumoni, Altori, Rasori.
207. Seruius, ad Verg. georg. I, 315: sane Varro in libris diuinarum dicit deum esse Lactantem, qui se infundit segetibus et eas facit lactescere.
208. Augustinus, de ciu. Dei, IV, 21: quid opus erat deo Catio patre, qui catos id est acutos faceret? quid necesse erat Opi deae commendare nascentes, deo Vaticano uagientes, deae Cuninae iacentes, deae Ruminae sugentes, deo Statilino stantes, deae Adeonae adeuntes, Abeonae abeuntes; deae Menti, ut bonam haberent mentem, deo Volumno et deae Volumnae, ut bona uellent; diis nuptialibus, ut ben coniugarentur, dis agrestibus, ut fructus uberrimos caperent, et maxime ipsi diuae Fructeseae; Marti et Bellonae, ut bene belligerarent, deae Victoriae, ut uincerent; deo Honori, ut honorarentur, deae Pecuniae, ut pecuniosi essent, deo Aesculano et filio eius Argentino, ut haberent aeream argenteamque pecuniam?
209. Id. ib. IV, 21: inuocanda propter fessos diua Fessona, propter hostes depellendos diua Pellonia.
210. Id. ib. IV, 21: nec deos Spiniensis, ut spinas ex agris eradicarent, nec dea Rubigo ut non accederet, rogaretur, una Felicitate praesente et tuente ...
211. Seruius ad Verg. georg. I, 151: robigo est, ..., uitium obscaenae libidinis quod ulcus uocatur ... Robigo deus et sacra eius VII K. Maias, Robigalia appellantur.
212. Id. ib. IV, 24: a pomis Pomonam, non Pomum, sicut a bubus Bubonam, non Bouem.
213. Id. ib. IV, 8: neque ... audent aliquas partes deae Clocinae tribuere. Cfr. Lactantium, I, 20.
214. Id. ib. IV, 20: Virtutem deam fecerunt ... Fides dea credita est ... et Fides et Pudicitia.
215. Seruius, ad Verg. Aen. V, 45: Varro et Ateius ... dicentes diuos perpetuos, deos, qui propter sui consecrationem timentur, ut sunt dii Manes.
216. Seruius, ib., VIII, 51: ait Varro: nonne Arcades exules confugerunt in Palatinum duce Euandro?
217. Tertullianus, ad nat., II, 11: sit deus Conseuius quidam, qui consationibus concubitalibus praesit, et Fluuionia, quae infantem in utero nutriat, hinc Vitumnus et Sentinus, per quem uiuiscat infans et sentiat primum, dehinc Diespiter, qui puerum perducat ad partum.
218. Id. ib. II, 11: deus est dictus et ab effatu Farinus et alius a loquendo Locutius.
219. Id. ib. II, 11: praestantiae Praestitiam.
220. Id. ib. II, 8: Varro ponit, Casiniensium Deti, Narniensium Visidianum, Atheniensium (Aternensium?) Numentinum Faesulanorum Anchariam et quam + Vulsiniensium Nortiam.
221. Id. ib. II, 9: Si Faunus Pici filius in ius agitabatur mente captus, curari eum magis quam consecrari decebat.
222. Id. ib. II, 9: Romulus ideo Quirinus est, quia tunc [cum uirgines dolo rapuit] parentibus quiritatum est per illum.
223. Macrobius, Sat. I, 12: Varro Fauni filiam esse tradit adeo pudicam, ut extra gynaeconitim nunquam sit egressa, nec nomen eius in publico fuerit auditum, nec uirum unquam uiderit, nec a uiro uisa sit.
224. Seruius, ad Verg. Aen. XII, 139: Varro Rerum diuinarum XIV ait: Iuturna inter proprios deos nymphasque ponitur.
225. Nonius, 480, 1: Varro Antiquitatum diuinarum libro XIIII: uiri nuptiis sacrificabantur in cubiculo uiduae.
II. Rerum diuinarum. - Ex libro XV.
226. Augustinus, de ciu. Dei, VII, 17: Trium extremorum primum cum de diis certis absoluisset (Varro) librum, in altero de diis incertis dicere ingressus ait: cum in hoc libello dubias de diis opiniones posuero reprehendi non debeo. Qui enim putabit indicari oportere et posse, cum audierit, faciet ipse. Ego citius perduci possum ut in primo libro quae dixi in dubitationem reuocem, quam in hoc quae perscribam omnia ad aliquam redigam summam.
227. Macrobius, Sat. III, 2: Varro etiam in libro quintodecimo rerum diuinarum: ita refert, quod pontifex in sacris quibusdam uitulari soleat, quod Graeci paianizein uocant.
228. Augustinus, de ciu. Dei, IV, 23: Sicut enim apud ipsos legitur, Romani ueteres nescio quem Summanum cui nocturna fulmina tribuebant, coluerunt magis quem Iouem, sed postquam Ioui templum insigne ac sublime constructum est, propter aedis dignitatem sic ad eum multitudo confluxit, ut uix inueniatur qui Summani nomen quod audire iam non potest, se iam legisse meminerit.
229. Seruius, ad Verg. georg. III, 1: Pales autem, ut diximus, dea est pabuli, quam alii Vestam, alii Matrem deum uolunt. Hanc Virgilius genere feminino appellat; alii, inter quos Varro, masculino genere ut hic Pales.
230. Gellius, XVI, 16: quorum in nascendo non caput, sed pedes primi extiterant, qui partus difficillimus aegerrimusque habetur, Agrippae appellati uocabulo ab aegritudine et pedibus conficto. Esse autem pueros in utero Varro dicit capite infimo nixos, sursum pedibus elatis, non ut hominis natura est, sed ut arboris. Nam pedes cruraque arboris ramos appellat, caput stirpem atque caudicem. Quando igitur inquit contra naturam forte conuersi in pedes brachiis plerumque diductis retineri solent aegriusque tunc mulieres enituntur, huius periculi deprecandi gratia arae statutae sunt Romae duabus Carmentibus, quarum altera Postuerta cognominatast, Prorsa altera a recti peruersique partus et potestate et nomine.
231. Comm. ad Verg. Aen. V, 241 (Mai): Portunus, ut Varro ait, port[tuum porta]cumque praeses. Quare huius dies festus Portunalia, quo apud ueteres aedes in portu et feriae institutae.
232. Charisius, G.L.K., I, 147, 1: uolgus rumorem.
233. Seruius, ad Verg. Aen. IX, 4: Pilumnum et Picumnum ... Varro coniugales deos suspicatur. **
235. Id. ib. IX, 584: Palicos nauticos deos Varro appellat.
236. Arnobius, IV, 3: quod abiectis infantibus pepercit lupa non mitis, Luperca inquit dea est auctore appellato Varrone.
II. Rerum diuinarum. - Ex libro XVI.
237. Augustinus, de ciu. Dei, VII, 13: quid est Genius? deus qui praepositus est ac uim habet omnium rerum gignendarum. Alios loco Genius dicit [Varro] esse unius cuiusque animum rationalem et ideo esse singulos singulorum: talem autem mundi animum deumesse [...] ut tanquam uniuersalis genius ipse mundi animus esse creditur
238. Id. ib. VII, 11: dixerunt eum Victorem Inuictum Opitulum Inpulsorem Statorem Centumpedam Supinalem Tigillum Almum Ruminum: quod omnia uinceret, quod a nemine uinceretur, quod opem indigentibus ferret, quod haberet inpellendi statuendi stabiliendi resupinandi potestatem, quod tamquam tigillus mundum contineret ac sustineret, quod aleret omnia, quod ruma id est mamma aleret animalia.
239. Id. ib. VII, 14: ideo Mercurius quasi medius currens dicitur appellatus, quod sermo currat inte homines medius; ideo Hermes graece, quod sermo uel interpretatio, quae ad sermonem utique pertinet, hermeneia dicitur; ideo et mercibus praeesse, quia inter uedentes et ementes sermo fit medius.
240. Id. ib. VII, 13: quid est - Saturnus? unus de principibus deus, penes quem sationum omnium dominatus est.
241. Id. ib. VII, 24: Tellurem putant esse Opem quod opere fiat melior, Matrem quod plurima pariat, Magnam quod cibum pariat, Proserpinam quod ex ea proserpant fruges, Vestam quod uestiatur herbis.
242. Id. ib. VII, 22: Venilia unda est quae ad litus uenit, Salacia quae in salum redit.
243. Id. ib. VII, 17: In tertio porro isto de diis selectis posteaquam praelocutus est quod ex naturali theologia praeloquendum putauit, ingressus est ciuilem theologiam explicare. De deis, inquit, populi romani publicis quibus aedes dedicauerunt, eosque pluribus signis ornatos notauerunt, in hoc libro scribam, sed ut Xenophanes Colophonius scribit, quid putem, non quod contendam, ponam. Hominis est enim haec opinari, dei scire.
244. Id. ib. VII, 2: Deos selectos Varro uolumine complexus est ultimo: sunt autem uiginti: duodecim mares, octo feminae: Ianus, Iupiter, Saturnus, Genius, Mercurius, Apollo, Mars, Vulcanus, Neptunus, Sol, Orcus, Liber pater, Tellus, Ceres, Iuno, Luna, Diana, Minerua, Venus, Vesta.
245. Tertullianus, ad nat., II, 12: Ea origo deorum uestrorum Saturno, ut opinor, signatur. Neque enim si Varro antiquissimos deos Iouem, Iunonem et Mineruam refert, nobis excidisse debet.
246. Arnobius, III, 40: Varro, qui sunt introrsus atque intimis penetralibus, coeli deos esse censet, quos loquimur, nec eorum numerum nec nomina sciri. Hos consentes et complices Etrusci aiunt et nominant, quod una oriantur et occidant una, sex mares et totidem feminas nominibus ignotis. Sed eos summi Iouis consiliarios ac principes existimare.
247. Augustinus, de ciu. Dei, VII, 3: Varro dicit diis quibusdam patribus et deabus matribus sicut hominibus ignobilitatem accidisse.
248. Id. ib. VII, 7: Ianus, a quo Varro sumpsit exordium, cum de naturali theologia praelocutus est, mundus est, ad quem rerum initia pertinent cum fines ad alterum pertineant quem Terminum uocant.
249. Id. ib. VII, 8: duas cum facies ante et retro habere dicunt, quod hiatus noster, cum os operimus, mundo similis uideatur; unde et palatum Graeci ouranon appellant, et non nulli inquit [Varro] poetae Latini caelum uocauerunt palatum, a quo hiatu oris et foras esse aditum ad dentes uersus et introrsus ad fauces.
250. Nonius, 197, 5: Varro Rerum diuinarum. Vt deum significas non partem mundi, sic pater magnus materna (Matutinus?) hister (Falacer?) coelus.
251. Augustinus, de ciu. Dei, VII, 9: Iouis qui etiam Iupiter dicitur, Deus est habens potestatem causarum, quibus aliquid fit in mundo. Ei praeponitur Ianus, quoniam pedes Ianum sunt prima, penes Iouem summa. Merito ergo rex omnium Iuppiter habetur.
252. Id. ib. VII, 12: Iupiter uocatur Pecunia quod eius sunt omnia.
253. Id. ib. VI, 8 (refert ad n. 235, supra): idem opinatur Varro, quod pertineat Saturnus ad semina, quae in terram de qua oriuntur, iterum recidant.
254. Id. ib. VII, 18-19: Saturnus pater ideo a Ioue filio superatus est quod ante est causa, quae pertinet ad Iouem, quam semen quod pertinet ad Saturnum. Saturnum, inquit Varro, dixerunt, quae nata ex eo essent, solitum deuorare, quo eo semina unde nascerentur redire. Et quod illi, pro Ioue gleba obiecta est deuoranda, significat, manibus humanis obrui coeptas serendo fruges, antequam utilitas esset inuenta. Falcem habet Saturnus propter agricolturam. Saturno regnante, nondum erat agricoltur, et ideo priora eius tempora perhibentur (sicut Varro ipse fabellas interpretatur), quia primi homines ex his uiuebant seminibus quae terra sponte gignebat. Ideo dicit Varro a quibusdam pueros ei solitos immolari, sicut a Poenis et a quibusdam etiam maiores sicut a Gallis, quia omnium seminum optimum est genus humanarum. Quod coelum, inquit Varro, patrem Saturnum castrasse in fabulis dicitur, hoc significat penes Saturnum non penes coelum semen esse diuinum. Kronon appellatum dicit Varro, quod Graeco uocabulo significat temporis spatium, sine quo semen non potest esse fecundum.
255. Id. ib. VII, 16: Apollinem quamuis diuinatorem et medicum uelint, tamen ut in aliqua parte mundi statuerent, ipsum etiam Solem dixerunt.
256. Id. ib. VII, 14: Item quia nec Marti aliquod elementum uel partem mundi inuenire potuerunt [...] deum belli esse dixerunt.
257. Id. ib. VII, 23: Vbi erit Orcus frater Iouis et Neptuni quem Ditem patrem uocant? Vbi eius uxor Proserpina quae secundum aliam in eiusdem libris positam opinionem non terrae faecunditas sed pars inferior perhibetur?
258. Id. ib. VII, 2: ipse primum Ianus, cum puerperium concipitur. unde illa cuncta opera sumunt exordium minutatim minutis distributa numinibus, aditum aperit recipiendo semini. ibi est et Saturnus propter ipsum semen; ibi Liber qui marem effuso semine liberat; ibi Libera quam et Venerem uolunt, quae hoc idem beneficium conferat feminae, ut etiam ipsa emisso semine liberetur.
259. Id. ib. VII, 21: Liberum liquidis seminibus ac per hoc non solum liquoribus fructuum, quorum quodammodo primatum uinum tenet; uerum etiam seminibus animalium praefecerunt. In Italiae compitis quaedam dixit Varro sacra Lieri celebrata cum tanta licentia turpitudinis, ut in eius honorem pudenda uirilia colerentur, non saltem aliquantum uerecundiore secreto sed in propatulo exultante nequitia. Nam hoc turpe membrum per Liberi dies festos cum honore magno plostellis impositum prius rure in compitis et usque in urbem postea uectabatur.
260. Id. ib. VII, 28: Liberum et Cererem praeponunt seminibus, uel illum masculinis illam femininis, uel illum liquori, illum uero ariditati seminum.
261. Id. ib. VII, 28: Dicturus de feminis, hoc est de Deabus, Varro, quoniam, inquit, ut in primo libro dixi de locis, duo sunt principia deorum animaduersa de caelo et de terra, a quo dii partim dicuntur caelestes, partim terrestres: ut in superioribus initium fecimus a caelo cum diximus de Iano, quem dii caelum alii dixerunt esse mundum, sic de feminis initium scribendi fecimus a Tellure.
262. Id. ib. VII, 24: Cur ergo Pontifices, ut ipse (sc. Varro) indicat, additis quoque aliis duobus quattuor diis faciunt rem diuinam, Telluri, Tellumoni, Altori et Rusori? Altori quare? Quod ex terra, inquit, aluntur omnia quae nata sunt. Rusori quare? Quod, rursus, inquit, cuncta eodem reuoluuntur.
263. Id. ib. VII, 24: Varro ... deam uult esse Tellurem. Eandem, inquit, dicunt Matrem Magnam: quod tympanum habeat, significari esse orbem terrae: quod turres in capite, oppida: quod sedes fingantur circa eam, cum omnia moueantur, ipsam non moueri quod Gallos huic deae ut seruirent, fecerunt, significat eos, qui semine indigeant, terram sequi oportere: in ea quippe omnia reperiri. Quod se apud eam iactant, praecipitur qui terram colunt ne sedeant; semper enim esse quod agant. Cymbalorum sonitus, ferramentorum iactandorum ac manuum et eius rei crepitus in colendo agro quid fit, significant, ideo aere, quod eum antiqui colebant aere, antequam ferrum esset inuentum. Leonem aiungunt solutum ac mansuetum, ut ostendant, esse nullum genus terrae tam remotum, ac uehementer ferum quod non subigi colique conueniat. Deinde adiungit: Tellurem matrem et nominibus pluribus et cognominibus quod nominarunt, Deos existimatos esse complures.
264. Id. ib. VII, 20: De sacris Cereris in quibus praedicantur illa Eleusina, quae apud Athenienses nobilissima fuerunt, Varro nihil interpretatur, nisi quod attinet ad frumentum, quod Ceres inuenit, et ad Proserpinam, quam, rapiente Orco, perdidit. Et hanc ipsam, dicit, significare fecunditatem seminum, quae cum defuisset quodam tempore, eademque sterilitate terra moereret, exortam esse opinionem quod filiam Cereris id est ipsam fecunditatem, quae a proserpendo Proserpina dicta esset, Orcus abstulerat, et apud inferos detinuerat: quae res cum fuisset luctu publico celebrata, quia rursus eadem fecunditas rediit Proserpina redita, exortam esse laetitiam, et ex hoc solemnia constituta. Dicit deinde multa in mysteriis eius tradi, quae nisi ad frugum inuentionem non pertineant.
265. Seruius, ad Verg. Aen. III, 13: Sane dominam prorie matrem deum dici Varro et caeteri affirmant.
266. Augustinus, de ciu. Dei, VII, 16: Quandoquidem etiam matrem magnam eandem Cererem uolunt, quam nihil aliud dicunt esse, quam Terram, eamque perhibent et Iunonem et ideo ei secundas causas tribuunt rerum.
267. Id. ib. VII, 2: Prouinciam menstruorum in libro selectorum deorum ipsi Iunoni Varro assignat, quae tamquam Iuno Lucina cum Mena, praeuigna sua eidem cruori praesidet.
268. Id. ib. VII, 2: Iuno [...] quae in diis selectis etiam Regina est.
269. Id. ib. VII, 3: Omnium purgandorum potestatem habet Iuno et ideo ea non deest purgationibus feminarum et partubus hominum.
270. Id. ib. VII, 3: Iuno est Iterduca pueris et opus facit cum deabus ignobilissimis Mena et Adeona.
271. Id. ib. VII, 3: Eadem Iuno domiduca est earum quae nubebant.
272. Id. ib. IV, 10: Cur Iuno adiungitur Ioui uxor, ratio est, quod Iouem accipiant in aethere, Iunonem in aere et haec duo elementa coniuncta sint, alterum superius alterum inferius.
273. Id. ib. IV, 11: Ex physicis rationibus modo Iuppiter est corporei huius mundi animus, qui uniuersam istam molem ex quattuor uel pluribus elementis constructam atque compactam implet et mouet, modo inde suas partes sorori et fratribus cedit: modo est aether, ut aerem Iunonem supterfusam desuper amplectatur, modo totum simul cum aere est ipse caelum, terram uero tamquam coniugem eamdemque matrem fecundis imbribus et seminibus faetet, modo autem deus unus.
274. Id. ib. VII, 16: Dianam germanam eius (Apollinis) similiter (dixerunt) Lunam et uiarum praesidem. Vnde et uirginem uolunt quia uia nihil pariat et ideo ambas sagittas habere quod ipsa duo sidera de caelo radios terras usue pertendant.
275. Id. ib. VI, 16: Minerua humanis actibus praeposita eadem uel summus aether uel etiam Luna.
276. Id. ib. VII, 23: Pars animae mundi, quae per terram permeat deum facit terram siue tellurem. (...) Varro in eodem de diis selectis libro tres esse adfirmat animae gradus in omni uniuersaque natura: unum qui omnes partes corporis quae uiuunt transit et non habet sensum sed tantum ad uiuendum ualetudinem. Hanc uim in nostro corpore dicit permanare in ossa, ungues, capillos: sicut in mundo arbores sine sensu aluntur et crescunt et modo quodam suo uiuunt. Secundum gradum animae in quo sensus est: hunc uero peruenire in oculos, aures, nares, os, tactum. Tertium gradum animae esse summum, qui uocatur animus, in quo intelligentia praeeminet: hoc praeter homines omnes carere mortales: hanc partem animae mundi dicit deum, in nobis autem genium uocari. Esse autem in mundo lapides ac terram quam uidemus quo non permanat sensus ut ossa et ungues dei. Solem uero, lunam, stellas, quae sentimus quibusque ipse deus sentit sensus esse eius. Aethera porro animum eius: ex cuius ui quae peruenit in astra, ipsum quoque facere deos; et per ea quod in terram permeat, deum tellurem, quod autem inde permeat in mare atque oceanum deum esse Neptunum.
II. Rerum diuinarum. - Ex libris incertis.
277. Tertullianus, ad nat., II, 15: taceo Ascensum a scansione et Cliuicolam a cliuis.
278. Seruius, ad Verg. Aen. X, 894: cernuus equus dicitur qui cadit in faciem, quasi in eam partem cadens qua cernimus; unde et pueri quos in ludis uidemus, ea parte qua cernunt stantes cernuli uocantur.
279. Macrobius, Sat. III, 4, 2: sicut locum in quo figerent candelam, candelabrum appellatum, ita in quo deum ponerent, nominatum delubrum.
280. Augustinus, de ciu. Dei, VI, 9: domum est ducenda quae nubit, adhibetur et deus Domiducus; ut in domo sit, adhibetur deus Domitius; ut maneat cum uiro, additur dea Manturna.
281. Seruius, ad Verg. Aen. III, 134: focum dictum a fotu, ut colinam ab eo quod ibi ignis colatur.
282. Augustiunus de ciu. Dei, IV, 11: praesit fortuitis uoceturque Fortuna.
283. Id. ib. IV, 18: Fortuna, quae dicitur bona, sine ullo examine meritorum fortuito accidit hominibus et bonis et malis, unde etiam Fortunam nominatur.
284. Id. ib. IV, 21: leuet de terra et uocetur dea Leuana.
285. Id. ib. IV, 7: dea Mena quae menstruis fluoribus praeest.
286. Id. ib. IV, 11: de pauore infantum [Iuppiter] Pauentia nuncupetur.
287. Id. ib. IV, 17: in diua Potina potionem ministret, in diua Educa escam praebeat.
288. Tertullianus, ad nat., II, 15: etiam locorum urbis uel loca deos arbitramini, montium septem Septemontium.
289. Id. ib. II, 9: quid Sterculinus meruit ad diuinitatem? si agros stercoribus iuuando diligens fuit.
290. Lactantius, diu. inst., I, 6, 7: M. Varro Sibyllinos libros ait non fuisse unius Sibyllae, sed appellari uno nomine Sibyllinos, quod omnes feminae uates sibyllae sint a ueteribus nuncupatae uel ab unius Delphidis nomine uel a consiliis deorum enuntiandis. Sious enim deos, non theous, et consilium non boulen, sed boullan appellabant Aeolico genere sermonis. itaque sibyllam dictam esse quasi theiboulen.
291. Tertullianus, ad nat., II, 4: aiunt quidam propterea deos theous appellatos, quod theein id est hieothai pro currere ac motari interpretatio est.
292. Id. ib. II, 15: Viduus qui animam corpore uiduet -, item Caeculus qui oculos sensu exanimet, item Orbana quae in orbitatem semina extinguat.