I
Cum in Italiam proficisceretur Caesar Seruium Galbam cum legione XII et parte equitatus in Nantuatis, Veragros, Sedunosque misit, qui a finibus Allobrogum et lacu Lemanno et flumine Rhodano ad summas Alpes pertinent. Causa mittendi fuit quod iter per Alpes, quo magno cum periculo magnisque cum portoriis mercatores ire consuerant, patefieri uolebat. Huic permisit, si opus esse arbitraretur, uti in his locis legionem hiemandi causa conlocaret. Galba secundis aliquot proeliis factis castellisque conpluribus eorum expugnatis, missis ad eum undique legatis obsidibusque datis et pace facta constituit cohortes duas in Nantuatibus conlocare et ipse cum reliquis eius legionis cohortibus in uico Veragrorum, qui appellatur Octodurus, hiemare; qui uicus positus in ualle non magna adiecta planitie altissimis montibus undique continetur. Cum hic in duas partes flumine diuideretur, alteram partem eius uici Gallis ad hiemandum concessit, alteram uacuam ab his relictam cohortibus attribuit. Eum locum uallo fossaque muniuit.
II
Cum dies hibernorum conplures transissent frumentumque eo comportari iussisset, subito per exploratores certior factus est ex ea parte uici quam Galli concesserat omnes noctu discessisse montesque qui impenderent a maxima multitudine Sedunorum et Veragrorum teneri. Id aliquot de causis acciderat, ut subito Galli belli renouandi legionisque opprimendae consilium caperent: primum quod legionem, neque eam plenissimam, detractis cohortibus duabus et compluribus singillatim, qui commeatus petendi causa missi erant, propter paucitate despiciebant; tum etiam quod propter iniquitatem loci, cum ipsi ex montibus in uallem decurrerent et tela coicerent, ne primum quidem posse impetum suum sustineri existimabant. Accedebat quod suos ab se liberos abstractos obsidum nomine dolebant et Romanos non solum itinerum causa, se etiam perpetuae possessionis culmina Alpium occupare conari et ea loca finitimae prouinciae adiungere sibi persuasum habebant.
III
His nuntiis acceptis Galba, cum neque opus hibernorum munitionesque plene essent perfectae neque de frumento reliquoque commeatu satis esset prouisum, quod deditione facta obsidibusque acceptis nihil de bello timendum existimauerat, consilio celeriter conuocato sententias exquirere coepit. Quo in consilio, cum tantum repentini periculi praeter opinionem accidisset ac iam omnia fere superiora loca multitudine armatorum conpleta conspicerentur neque subsidio ueniri neque commeatus supportari interclusis itineribus possent, prope iam desperata salute non nullae huius modi sententiae dicebantur, ut impedimentis relictis eruptione facta isdem itineribus quibus eo peruenissent ad salutem contenderent. Maiori tamen parti placuit hoc reseruatu ad extremum consilio interim rei euentum experiri et castra defendere.
IV
Breui spatio interiecto, uix ut iis rebus quas constituissent conlocandis atque administrandis tempus daretur, hostes ex omnibus partibus signo dato decurrere, lapides gaesaque in uallum coicere. Nostri primo integris uiribus fortiter repugnare neque ullum frustra telum ex loco superiore mittere, ut quaeque pars castrorum nudata defensoribus premi uidebatur, eo occurrere et auxilium ferre, sed hoc superari, quod diuturnitate pugnae hostes defessi proelio excedebant; alii integris uiribus succedebant; quarum rerum a nostris propter paucitatem fieri nihil poterat, ac non modo defesso ex pugna excedendi, sed ne saucio quidem eius loci ubi constiterat relinquendi ac sui recipiendi facultas dabatur.
V
Cum iam amplius horis sex continenter pugnaretur ac non solum uires, sed etiam tela nostros deficerent atque hostes acrius instarent languidioribusque nostris uallum scindere et fossas complere coepissent, resque esset iam ad extremum perducta casum, P. Sextius Baculus, primi pili centurio, quem Neruico proelio compluribus confectum uulneribus diximus, et item C. Volusenus, tribunus militum, uir et consilii magni et uirtutis, ad Galbam adcurrunt atque unam esse spem salutis docent, si eruptione facta extremum auxilium experirentur. Itaque conuocatis centurionibus celeriter milites certiores facit, paulisper intermitterent proelium ac tantummodo tela missa exciperent seque ex labore reficerent, post dato signo ex castris erumperent atque omnem spem salutis in uirtute ponerent.
VI
Quod iussi sunt faciunt, ac subito omnibus portis eruptione facta neque cognoscendi quid fieret neque sui colligendi hostibus facultatem relinquunt. Ita commutata fortuna eos qui in spem potiundorum castrorum uenerant undique circumuentos interficiunt et ex hominum milibus amplius XXX, quem numerum barbarorum ad castra uenisse constabat, plus tertia parte interfecta reliquos perterritos in fugam coniciunt ac ne in locis quidem superioribus consistere patiuntur. Sic omnibus hostium copiis fusis armisque exutis se in castra munitionesque suas recipiunt. Quo proelio facto, quod saepius fortunam temptare Galba nolebat atque alio se in hiberna consilio uenisse meminerat, aliis occurrisse rebus uidebat, maxime frumenti commeatusque inopia permotus postero die omnibus eius uici aedificiis incensis in prouinciam reuerti contendit ac nullo hoste prohibente aut iter demorante incolumem legionem in Nantuatis, inde in Allobroges perduxit ibique hiemauit.
VII
His rebus gestis cum omnibus de causis Caesar pacatam Galliam existimaret, superatis Belgis, expulsis Germanis, uictis in Alpibus Sedunis, atque ita inita hieme in Illyricum profectus esset, quod eas quoque nationes adire et regiones cognoscere uolebat, subitum bellum in Gallia coortum est. Eius belli haec fuit causa. P. Crassus adulescens cum legione septima proximus mare Oceanum in Andibus hiemarat. Is, quod in his locis inopia frumenti erat, praefectos tribunosque militum complures in finitimas ciuitates frumenti commeatusque petendi causa dimisit; quod in numero est T. Terrasidius missus in Esuuios, M. Trebius Gallus in Coriosolitas, Q. Velanius cum T. Silio in Venetos.
VIII
Huius est ciuitatis longe amplissimas auctoritas omnis orae maritimae regionum earum quod et naues habent Veneti plurimas, quibus in Britanniam nauigare consuerunt, et scientia atque usu nauticarum rerum reliquos antecedunt et in magno impetu maris atque aperto paucis portibus interiectis, quos tenent ipsi, omnes fere qui eo mari uti consuerunt habent uectigales. Ab his fit initium retinendi Sillii atque Velanii, quod per eos suos se opsides, quos Crasso dedissent, reciperaturos existimabant. Horum auctoritate finitimi adducti, ut sunt Gallorum subita et repentina consilia, eadem de causa Trebium Terrasidiumque retinent, et celeriter missis legatis per suos principes inter se coniurant nihil nisi communi consilio acturos eundemque omnis fortunae exitum esse laturos, reliquasque ciuitates sollicitant ut in ea libertate quam a maioribus acceperint permanere quam Romanorum seruitutem perferre malint. Omni ora maritima celeriter ad suam sententiam perducta communem legationem ad P. Crassum mittunt, si uelit suos recipere, obsides sibi remittat.
IX
Quibus de rebus Caesar ab Crasso certior factus, quod ipse aberat longius, naues interim longas aedificari in flumine Ligere, quod influit in Oceanum, remiges ex prouincia institui, nautas gubernatoresque comparari iubet. His rebus celeriter administratis ipse, cum primum per anni tempus potuit, ad exercitum contendit. Veneti reliquaeque item ciuitates cognito Caesaris aduentu, simul quod quantum in se facinus admisissent intellegebant, legatos, quod nomen ad omnes nationes sanctum inuiolatumque semper fuisset, retentos ab se et in uincula coniectos, pro magnitudine periculi bellum parare et maxime ea quae ad usum nauium pertinent prouidere instituunt, hoc maiore spe, quod multum natura loci confidebant. Pedestria esse itinera concisa aestuariis, nauigationem impeditam propter inscientiam locorum paucitatemque portuum sciebant, neque nostros exercitus propter frumenti inopiam diutius apud se morari posse confidebant: ac iam ut omnia contra opinionem acciderent, tamen se plurimum nauibus posse, Romanos neque ullam facultatem habere nauium neque eorum locorum ubi bellum gesturi essent uada, portus, insulas nouisse; ac longe aliam esse nauigationem in concluso mari atque in uastissimos atque apertissimo Oceano perspiciebant. His initis consiliis oppida muniunt, frumenta ex agris in oppida comportant, naues in Venetiam, ubi Caesarem primum bellum gesturum constabat, quam plurimas possunt cogunt. Socios sibi ad id bellum Osismos, Plexouios, Namnetes, Ambiliatos, Morinos, Diablintes, Menapios adsciscunt; auxilia ex Britannia, quae contra eas regiones posita est, arcessunt.
X
Erant hae difficultates belli gerendi quas supra ostendimus, sed multa Caesarem tamen ad id bellum incitabant: iniuriae retentorum equitum Romanorum, rebellio facta post deditionem, defectio datis obsidibus, tot ciuitatum coniuratio, in primis ne hac parte neglecta reliquae nationes sibi idem licere arbitrarentur. Itaque cum intellegeret omnes fere Gallos nouis rebus studere et ad bellum mobiliter celeriterque excitari, omnes autem homines natura libertati studere et condicionem seruitutis odisse, prius quam plures ciuitates conspirarent partiendum sibi ac latius distribuendum exercitum putauit.
XI
Itaque T. Labienum legatum in Treueros, qui proximi flumini Rheno sunt, cum equitatu mittit. Huic mandat, Remos reliquosque Belgas adeat atque in officio contineat Germanosque, qui auxilio a Gallis arcessiti dicebantur, si per uim nauibus flumen transire ponentur, prohibeat. P. Crassum cum cohortibus legionariis XII et magno numero equitatus in Aquitaniam proficisci iubet, ne ex his nationibus auxilia in Galliam mittantur ac tantae nationes coniungantur. Q. Titurium Sabinum legatum cum legionibus tribus in Venellos, Coriosolitas Lexouiosque mittit, qui eam manum distinendam curet. D. Brutum adulescentem classi Gallicisque nauibus quas ex Pictonibus et Santonis reliquisque pacatis regionibus conuenire iusserat praeficit et, cum primum possit, in Venetos proficisci iubet. Ipse eo pedestribus copiis contendit.
XII
Erant eius modi fere situs oppidorum, ut posita in extremis linguis promunturiisque neque pedibus aditum haberet, cum ex alto se aestus incitauisset, quod [bis] accidit semper horarum XII spatio, neque nauibus, quod rursus minuente aestu naues in uadis adflictarentur. Ita utraque re oppidorum oppugnatio impediebatur; ac si quando magnitudine operis forte superati, extruso mari aggere ac molibus atque his oppidi moenibus adaequatis, suis fortunis desperare coeperant, magno numero nauium adpulso, cuius rei summam facultatem habebant, sua deportabant omnia seque in proxima oppida recipiebant: ibi se rursus isdem opportunitatibus loci defendebant. Haec eo facilius magnam partem aestatis faciebant, quod nostrae naues tempestatibus detinebantur summaque erat uasto atque aperto mari, magnis aestibus, raris ac prope nullis portibus, difficultas nauigandi.
XIII
Namque ipsorum naues ad hunc modum factae armataeque erant: carinae aliquanto planiores quam nostrarum nauium, quo facilius uada ac decessum aestus excipere possent; prorae admodum erectae atque item puppes, ad magnitudinem fluctuum tempestatumque accommodatae; naues totae factae ex robore ad quamuis uim et contumeliam perferendam; transtra ex pedalibus in altitudinem trabibus confixa clauis ferreis digiti pollicis crassitudine; ancorae pro funibus ferreis catenis reuinctae; pelles pro uelis alutaeque tenuiter confectae, siue propter lini inopiam atque eius usus inscientiam, siue eo, quod est magis ueri simile, quod tantas tempestates Oceani tantosque impetus uentorum sustineri ac tanta onera nauium regi uelis non satis commode posse arbitrabantur. Cum his nauibus nostrae classi eius modi congressus erat, ut una celeritate et pulsu remorum praestaret, reliqua pro loci natura, pro ui tempestatum illis essent aptiora et accommodatiora. Neque enim his nostrae rostro nocere poterant (tanta in iis erat firmitudo), neque propter altitudinem facile telum adigebatur, et eadem de causa minus commode copulis continebantur. Accedebat ut, cum saeuire uentus coepisset et se uento dedissent, tempestatem ferrent facilius et in uadis consisterent tutius et ab aestu relictae nihil saxa et cotes timerent; quarum rerum omnium nostris nauibus casus erat extimescendus.
XIV
Compluribus expugnatis oppidis Caesar, ubi intellexit frustra tantum laborem sumi neque hostium fugam captis oppidis reprimi neque iis noceri posse, statuit exspectandam classem. Quae ubi conuenit ac primum ab hostibus uisa est, circiter CCXX naues eorum paratissimae atque omni genere armorum ornatissimae profectae ex portu nostris aduersae constiterunt; neque satis Bruto, qui classi praeerat, uel tribunis militum centurionibusque, quibus singulae naues erant attributae, constabat qui agerent aut quam rationem pugnae insisterent. Rostro enim noceri non posse cognouerat: turribus autem excitatis tamen has altitudo puppium ex barbaris nauibus superabat, ut neque ex inferiore loco satis commode tela adigi possent et missa ab Gallis grauius acciderent. Vna erat magno usui res praeparata a nostris, falces praeacutae insertae adfixaeque longuriis, non ab simili forma muralium falcium. His cum funes, qui antemnas ad malos destinabant, comprehensi adductique erant, nauigio remis incitato praerumpebantur. Quibus abscisis antemnae necessario concidebant, ut, cum omnis Gallicis nauibus spes in uelis armamentisque consisteret, is erectis omnis usus nauium uno tempore eriperetur. Reliquum erat certamen positum in uirtute, qua nostri milites facile superabant, atque eo magis quod in conspectu Caesaris atque omnis exercitus res gerebatur, ut nullum paulo fortius factum latere posset; omnes enim colles ac loca superiora, unde erat propinquus despectus in mare ab exercitu tenebantur.
XV
Disiectis, ut diximus, antemnis, cum singulas binae ac ternae naues circumsteterant, milites summa ui transcendere in hostium naues contendebant. Quod postquam barbari fieri animaduerterunt, expugnatis conpluribus nauibus, cum ei rei nullum reperiretur auxilium, fuga salutem petere contenderunt. Ac iam conuersis in eam partem nauibus quo uentus ferebat tanta subito malacia ac tranquillitas exstitit, ut se ex loco mouere non possent. Quae quidem res ad negotium conficiendum maxime fuit opportuna: nam singulas nostri consectati expugnauerunt, ut perpaucae ex omni numero noctis interuentu ad terram peruenerint, cum ab hora fere quarta usque ad solis occasum pugnaretur.
XVI
Quo proelio bellum Venetorum totiusque orae maritimae confectum est. Nam cum omnis iuuentus, omnes etiam grauioris aetatis, in quibus aliquid consilii aut dignitatis fuit, eo conuenerant, tum nauium quod ubique fuerat in unum locum coegerant; quibus amissis reliqui neque quod se reciperent neque quem ad modum oppida defenderent habebant. Itaque se suaque omnia Caesari dediderunt. In quos eo grauius Caesar uindicandum statuit, quo diligentius in reliquum tempus a barbaris ius legatorum conseruaretur. Itaque omni senatu necato reliquos sub corona uendidit.
XVII
Dum haec in Venetis geruntur, Q. Titurius Sabinus cum iis copiis quas a Caesare acceperat in fines Venellorum peruenit. His praeerat Viridouix ac summam imperii tenebat earum omnium ciuitatum quae defecerant, ex quibus exercitum magnasque copias coegerat; atque his paucis diebus Aulerci Eburouices Lexouiique senatu suo interfecto, quod auctores belli esse nolebant, portas clauserunt seque cum Viridouice coniunxerunt: magnaque praeterea multitudo undique ex Gallia perditorum hominum latronumque conuenerat, quos spes praedandi studiumque bellandi ab agricultura et cotidiano labore reuocabat. Sabinus idoneo omnibus rebus loco castris sese tenebat, cum Viridouix contra eum duum milium spatio consedisset cotidieque productis copiis pugnandi potestatem faceret, ut iam non solum hostibus in contemptionem Sabinus ueniret, sed etiam nostrorum militum uocibus non nihil carperetur; tantamque opinionem timoris praebuit, ut iam ad uallum castrorum hostes accedere auderent. Id ea de causa faciebat, quod cum tanta multitudine hostium, praesertim eo absente, qui summam imperii teneret, nisi aequo loco aut opportunitate aliqua data legato dimicandum non existimabat.
XVIII
Hac confirmata opinione timoris idoneum quendam hominem et callidum delegit Gallum ex iis quos auxilii causa secum habebat. Huic magnis praemiis pollicitationibusque persuadet uti ad hostes transeat, et quid fieri uelit edocet. Qui ubi pro perfuga ad eos uenit, timorem Romanorum proponit, quibus angustiis ipse Caesar at Venetis prematur docet, neque longius abesse quin proxima nocte Sabinus clam ex castris exercitum educat et ad Caesarem auxilii ferendi causa proficiscatur. Quod ubi auditum est, conclamant omnem occasionem negotii bene gerendi amittendam non esse: ad castra ire oportere. Multae res ad hoc consilium Gallos hortabantur: superiorum dierum Sabini cunctatio, perfugae confirmatio, inopia cibariorum, cui rei parum diligenter ab his erat prouisum, spes Venetici belli et quod fere libenter homines id quod uolunt credunt. His rebus adducti non prius Viridouicem reliquosque duces ex concilio dimittunt quam ab his sit concessum arma uti capiant et ad castra contendant. Qua re concessa laeti, ut explorata uictoria, sarmentis uirgultisque collectis, quibus fossas Romanorum compleant, ad castra pergunt.
XIX
Locus erat castrorum editus et paulatim ab imo adcliuis circiter passuum mille. Huc magno cursu contenderunt, ut quam minimum spatii ad se colligendos armandosque Romanis daretur, exanimatique peruenerunt. Sabinus suos hortatus cupientibus signum dat. Impeditis hostibus propter ea quae ferebant onera subito duabus portis eruptionem fieri iubet. Factum est opportunitate loci, hostium inscientia ac defetigatione, uirtute militum et superiorum pugnarum exercitatione, ut ne unum quidem nostrorum impetum ferrent ac statim terga uerterent. Quos impeditos integri uiribus milites nostris consecuti magnum numerum eorum occiderunt; reliquos equites consectati paucos, qui ex fuga euaserant, reliquerunt. Sic uno tempore et de nauali pugna Sabinus et de Sabini uictoria Caesar est certior factus, ciuitatesque omnes se statim Titurio dediderunt. Nam ut ad bella suscipienda Gallorum alacer ac promptus est animus, sic mollis at minime resistens ad calamitates perferendas mens eorum est.
XX
Eodem fere tempore P. Crassus, cum in Aquitaniam peruenisset, quae pars, ut ante dictum est, et regionum latitudine et multitudine hominum ex tertia parte Galliae est aestimanda, cum intellegeret in iis locis sibi bellum gerendum ubi paucis ante annis L. Valerius Praeconinus legatus exercitu pulso interfectus esset atque unde L. Manlius proconsul impedimentis amissis profugisset, non mediocrem sibi diligentiam adhibendam intellegebat. Itaque re frumentaria prouisa, auxiliis equitatuque conparato, multis praeterea uiris fortibus Tolosa et Narbone, quae sunt ciuitates Galliae prouinciae finitimae [ex] his regionibus, nominatim euocatis in Sotiatium fines exercitum introduxit. Cuius aduentu cognito Sotiates magnis copiis coactis equitatuque, quo plurimum ualebant, in itinere agmen nostrum adorti primum equestre proelium commiserunt, deinde equitatu suo pulso atque insequentibus nostris subito pedestres copias, quas in conualle in insidiis conlocauerant, ostenderunt. Hi nostros disiectos adorti proelium renouarunt.
XXI
Pugnatum est diu atque acriter, cum Sotiates superioribus uictoriis freti in sua uirtute totius Aquitaniae salutem positam putarent, nostri autem quid sine imperatore et sine reliquis legionibus adulescentulo duce efficere possent perspici cuperent: tandem confecti uulneribus hostes terga uerterunt. Quorum magno numero interfecto Crassus ex itinere oppidum Sotiatum oppugnare coepit. Quibus fortiter resistentibus uineas turresque egit. Illi alias eruptione temptata, alias cuniculis ad aggerem uineasque actis (cuius rei sunt longe peritissimi Aquitani, propterea quod multis locis apud eos aerariae secturaeque sunt), ubi diligentia nostrorum nihil his rebus profici posse intellexerunt, legatos ad Crassum mittunt seque in deditionem ut recipiat petunt. Qua re impetrata arma tradere iussi faciunt.
XXII
Atque in ea re omnium nostrorum intentis animis alia ex parte oppidi Adiatuanus, qui summam imperii tenebat, cum DC deuotis, quos illi soldurios appellant, quorum haec est condicio, uti omnibus in uita commodis una cum iis fruantur quorum se amicitiae dediderint, si quid his per uim accidat, aut eundem casum una ferant aut sibi mortem consciscant; neque adhuc hominum memoria repertus est quisquam, qui eo interfecto cuius se amicitiae deuouisset, mori recusaret: cum his Adiatuanus eruptionem facere conatus clamore ab ea parte munitionis sublato, cum ad arma milites concurrissent uehementerque ibi pugnatum esset, repulsus in oppidum tamen uti eadem deditionis condicione uteretur ab Crasso impetrauit.
XXIII
Armis obsidibusque acceptis Crassus in fines Vocatium et Tarusatium profectus est. Tum uero barbari commoti, quod oppidum et natura loci et manu munitum paucis diebus, quibus eo uentum erat, expugnatum cognouerant, legatos quoque uersus dimittere, coniurare, obsides inter se dare, copias parare coeperunt. Mittuntur etiam ad eas ciuitates legati, quae sunt citerioris Hispaniae finitimae Aquitaniae: inde auxilia ducesque arcessuntur. Quorum aduentu magna cum auctoritate et magna [cum] hominum multitudine bellum gerere conantur. Duces uero ii deliguntur, qui una cum Q. Sertorio omnes annos fuerant summamque scientiam rei militaris habere existimabantur. Hi consuetudine populi Romani loca capere, castra munire, commeatibus nostros intercludere instituunt. Quod ubi Crassus animaduertit suas copias propter exiguitatem non facile diduci, hostem et uagari et uias obsidere et castris satis praesidii relinquere, ob eam causam minus commode frumentum commeatumque sibi supportari, in dies hostium numerum augeri, non cunctandum existimauit quin pugna decertaret. Hac re ad consilium delata, ubi omnes idem sentire intellexit, posterum diem pugnae constituit.
XXIV
Prima luce productis omnibus copiis, duplici acie instituta, auxiliis in mediam aciem coniectis, quid hostes consilii caperent exspectabat. Illi etsi propter multitudinem et ueterem belli gloriam paucitatemque nostrorum se tuto dimicaturos existimabant, tamen tutius esse arbitrabantur obsessis uiis commeatu intercluso sine ullo uulnere uictoria potiri et, si propter inopiam rei frumentariae Romani sese recipere coepissent, impeditos in agmine et sub sarcinis infirmiore animo adoriri cogitabant. Hoc consilio probato ab ducibus productis Romanorum copiis sese castris tenebant. Hac re perspecta Crassus cum sua cunctatione atque opinione timoris hostes nostros milites alacriores ad pugnandum effecissent, atque omnium uoces audirentur, exspectari diutius non oportere quin ad castra iretur, cohortatus suos omnibus cupientibus ad hostium castra contendit.
XXV
Ibi cum alii fossas complerent, alii multis telis coniectis defensores uallo munitionibusque depellerent, auxiliaresque quibus ad pugnam non multum Crassus confidebant, lapidibus telisque subministrandis et ad aggerem cespitibus comportandis speciem atque opinionem pugnantium praeberent, cum item ab hostibus constanter ac non timide pugnaretur telaque ex loco superiore missa non frustra accideret, equites circumitis hostium castris Crasso renuntiauerunt non eadem esse diligentia ab decumana porta castra munita facilemque aditum habere.
XXVI
Crassus equitum praefectos cohortatus ut magnis praemiis pollicitationibusque suos excitarent, quid fieri uellet ostendit. Illi, ut erat imperatum, eductis iis cohortibus quae praesidio castris relictae intritae ab labore erant, et longiore itinere circumductis, ne ex hostium castris conspici possent, omnium oculis mentibusque ad pugnam intentis celeriter ad eas quas diximus munitiones peruenerunt atque his prorutis prius in hostium castris constiterunt quam plane ab his uideri aut quid rei gereretur cognosci posset. Tum uero clamore ab ea parte audito nostri redintegratis uiribus, quod plerumque in spe uictoriae accidere consueuit, acrius inpugnare coeperunt. Hostes undique circumuenti desperatis omnibus rebus se per munitiones deicere et fuga salutem petere contenderunt. Quos equitatus apertissimis campis consectatus ex milium L numero, quae ex Aquitania Cantabrisque conuenisse constabat, uix quarta parte relicta multa nocte se in castra recepit.
XXVII
Hac audita pugna maxima pars Aquitaniae sese Crasso dedidit obsidesque ultro misit; quo in numero fuerunt Tarbelli, Bigerriones, Ptianii, Vocates, Tarusates, Elusates, Gates, Ausci, Garumni, Sibuzates, Cocosates: paucae ultimae nationes anni tempore confisae, quod hiems suberat, hoc facere neglexerunt.
XXVIII
Eodem fere tempore Caesar, etsi prope exacta iam aestas erat, tamen, quod omni Gallia pacata Morini Menapiique supererant qui in armis essent neque ad eum umquam legatos de pace misissent, arbitratus id bellum celeriter confici posse eo exercitum adduxit; qui longe alia ratione ac reliqui Galli bellum gerere coeperunt. Nam quod intellegebant maximas nationes quae proelio contendissent pulsas superatasque esse, continentesque siluas ac paludes habebant, eo suaque omnia contulerunt. Ad quarum initium siluarum cum Caesar peruenisset castraque munire instituisset neque hostis interim uisus esset, dispersis in opere nostris subito ex omnibus partibus siluae euolauerunt et in nostros impetum fecerunt. Nostri celeriter arma ceperunt eosque in siluas repulerunt et conpluribus interfectis longius inpeditioribus locis secuti paucos ex suis deperdiderunt.
XXIX
Reliquis deinceps diebus Caesar siluas caedere instituit et, ne quis inermibus inprudentibusque militibus ab latere impetus fieri posset, omnem eam materiam quae erat caesa conuersam ad hostem conlocabat et pro uallo ad utrumque latus exstruebat. Incredibili celeritate magno spatio paucis diebus confecto, cum iam pecus atque extrema inpedimenta ab nostris tenerentur, ipsi densiores siluas peterent, eius modi sunt tempestates consecutae, uti opus necessario intermitteretur et continuatione imbrium diutius sub pellibus milites contineri non possent. Itaque uastatis omnibus eorum agris, uicis aedificiisque incensis Caesar exercitum reduxit et in Aulercis Lexouiisque, reliquis item ciuitatibus quae proxime bellum fecerant, in hibernis conlocauit.