DE AGRORVM QVALITATE
Agrorum qualitates sunt tres: una agri diuisi et adsignati, altera mensura per extremitatem conprehensi, tertia arcifini, qui nulla mensura continetur. Ager ergo diuisus adsignatus est coloniarum. Hic habet condiciones duas: unam qua plerumque limitibus continetur, alteram qua per proximos possessionum rigores adsignatum est, sicut in Campania Suessae A‹u›runcae. Quidquid autem secundum hanc condicionem in longitudinem est delimitatum, per strigas appellatur; quidquid per ‹la›titudinem, per scamna. Ager ergo limitatus hac similitudine decimanis et cardinibus continetur. Ager per strigas et per scamna diuisus et adsignatus est more antiquo in hanc similitudinem, qua in prouinciis arua publica coluntur. Ager est mensura conprehensus, cuius modus uniuersus ciuitati est adsignatus, sicut in Lusitania Salma‹n›ticensibus aut Hispania citeriore Pala‹n›tinis et in conpluribus prouinciis tributarium solum per uniuersitatem populis est definitum. Eadem ratione et priuatorum agrorum mensurae aguntur. Hunc agrum multis locis mensores, quamuis extremum mensura conprehenderint, in formam in modum limit‹ati› condiderunt. Ager est arcifinius, qui nulla mensura continetur. Finitur secundum antiquam obseruationem fluminibus, fossis, montibus, uiis, arboribus ante missis, aquarum diuergiis et si qua loca ante a possessore potuerunt optineri. Nam ager arcifinius, sicut ait Varro, ab arcendis hostibus est appellatus: qui postea interuentu litium per ea loca quibus finit terminos accipere coepit. In his agris nullum ius subsiciuorum interuenit. Subsiciuum est, quod a subsecante linea nomen accepit [subsiciuum]. Subsiciuorum genera sunt duo: unum quod in extremis adsignatorum agrorum finibus centuria expleri non potuit; aliud genus subsiciuorum, quod in mediis adsignationibus et integris centuriis interuenit. Quidquid enim inter IIII limites minus quam intra clusum est fuerit adsignatum, in hac remanet appellatione, ideo quod is modus, qui adsignationi superest, linea cludatur et subsecetur. Nam et reliquarum mensurarum actu quidquid inter normalem lineam et extremitatem interest subsiciuum appellamus. Est et ager similis subsiciuorum condicioni extra clusus et non adsignatus; qui si rei publicae populi Romani aut ipsius coloniae, cuius fine circumdatur, siue peregrinae urbis aut locis sacris aut religiosis a‹ut› quae ad populum Romanum pertinent datus non est, iure subsiciuorum in eius qui adsignare potuerit remanet potestate. Ager extra clusus est ‹et› qui int‹er› finitimam lineam et centurias interiacet; ideoque extra clusus, quia ultra limites finitima linea cludatur.
DE CONTROVERSIIS
Materiae controuersiarum sunt duae, finis et locus. Harum alterutra continetur quidquid ex agro disconuenit. sed quoniam in his quoque partibus singulae controuersiae diuersas habent condiciones, proprie sunt nominandae. Vt potui ergo conprehendere, genera sunt controuersiarum XV: de positione terminorum, de rigore, de fine, de loco, de modo, de proprietate, de possessione, de alluuione, de iure territorii, de subsiciuis, de locis publicis, de locis sacris et religiosis, de aqua pluuia arcenda, de itineribus. De positione terminorum controuersia est inter duos pluresue uicinos: inter duos, an rigore sit ceterorum siue ratione[s]; inter plures, trifinium faciat an quadrifinium. de horum ‹posit›ione cum constitit mensori, si secundum proximi temporis possessionem non conueniunt, diuersas attiguis possessoribus faciunt controuersias, et ab integro alius forte de loco alius de fine litigat. De rigore controuersia est finitimae condicionis, quotiens inter duos pluresue terminos ordinatos siue quae alia signa secundum legem Mamiliam intra quinque pedes agitur. De fine similis est controuersia [nec dubium est quin supra de finis condicione dixerim]; nam et eadem lege continetur et de quinque pedum agitur latitudin‹e›, sed de fine, quidquid per flexus, quibus arcifinii agri continentur, ut per extrema ‹a›rui aut promuntoria aut summa montium aut fluminum cursus aut locorum natura‹m› a‹g›i‹tur› quam supercilium appellant. De loco controuersia est, quidquid excedit supra scriptam latitudinem, cuius modus a[d] p‹e›tente[m] non proponitur. Haec autem controuersia frequenter in arcifiniis agris uariorum signorum demonstrationibus exercetur, ut fossis, fluminibus, arboribus ante missis, aut culturae discrimine. De modo controuersia est in agro adsignato: agitur enim de antiquorum nominum propria defensione; ut si L. Titius dextra decimanum tertium, citra cardinem quartum, acceperit sortis suae partes tres siue quod huic simile, quartam habeat in quacumque proxima centuria: huic enim uniuersitati limes finem non facit, etiam si publico itineri seruiat. - Nam et in ceteris agris de modo fit controuersia, quotiens [re]promissioni modus non quadrat. De proprietate controuersia est plerumque, ‹quom› ut in Campania cultorum agrorum siluae absunt in montibus ultra quartum aut quintum forte uicinum. Propterea proprietas ad quos fundos pertinere debeat dis‹p›ut[i]atur. Est et pascuorum proprietas pertinens ad fundos, sed in commune; propter quod ea conpascua multis locis in Italia communia appellantur, quibusdam prouinciis pro indiuiso. - Nam et per hereditates aut emptiones eius generis controuersiae fiunt, de quibus iure ordinario litigatur. De possessione controuersia est, de qua ad interdictum, hoc est iure ordinario, litigatur. De alluuione fit controuersia fluminum infestatione. Haec ‹autem› multas habet condiciones. De iure territorii controuersia est de ‹his› quae ad ipsam urbem pertinen‹t›, [siue quod intra pomerium eius urbis erit, quod a priuatis operibus optineri non oportebit. Eum dico locum quem nec ordo nullo iure a publico poterit amouere]. Habet autem condiciones duas, unam urbani soli, alteram agrestis, quod in tutelam rei fuerit adsignatum urbanae; [urbani quod operibus publicis datum fuerit aut destinatum]. Huius soli ius quamuis habita ‹o›ratione diuus Augustus de statu municipiorum tractauerit, in proximas urbes peruenire dicitur, quarum ex uoluntate conditoris maxima pars finium coloniae est adtributa, aliqua portio moenium extremae perticae adsignatione inclusa; sicut in Piceno fertur Inter‹a›m‹na›tium Prae‹t›uttianorum quandam oppidi partem Asculanorum fine circum dari. [Quod si ad haec reuertamur, hoc conciliabulum fuisse fertur et postea in municipii ius relatum]. - Nam non omnia antiqua municipia habent suum priuilegium. [Quidquid enim ad coloniae municipiiue priuilegium pertinet, territorii iuris appellant. Sed si rationem appellationis huius tractemus, territorium est quidquid hostis terrendi causa constitutum est]. De subsicivis controuersia est, quotiens aliqua pars centuriae siue tota non est adsignata et possidetur. Aut quidquid de extremitate perticae possessor proximus aliusue detinebit, ad subsiciuorum controuersiam pertinebit. De locis publicis siue populi Romani siue coloniarum municipiorumue controuersia est, quotiens ea loca, quae neque adsignata neque uendita fuerint ‹um›quam, aliquis possederit; ut alueum fluminis ueterem populi Romani, quem uis aquae interposita insula ‹exclusae› proximi possessoris finibus reliquerit; aut siluas, quas ad populum Romanum multis locis pertinere ex ueteribus instrumentis cognoscimus, ut ex proximo in Sabinis in monte Mutela. Nam et coloniarum aut municipiorum similis est condicio, quotiens loca, quae rei publicae data adsignata fuerint, ab aliis obtinebuntur, ut subsiciua concessa. De locis relictis et extraclusis controuersia est in agris adsignatis. Relicta autem loca sunt, quae siue locorum iniquitate siue arbitrio conditoris [relicta] limites non acceperunt. Haec sunt iuris subsiciuorum. Extraclusa loca sunt aeque iuris subsiciuorum, quae ultra limites et ‹in›tra finitimam lineam erint; finitima autem linea aut mensuralis est aut aliqua obseruatione aut terminorum ordine seruatur. Multis enim locis adsignationi agrorum inmanitas superfuit, sicut in Lusitania finibus Augustinorum. De locis sacris et religiosis controuersiae plurimae nascuntur, quae iure ordinario finiuntur, nisi si de locorum eorum modo agitur; ut l‹u›corum publicorum in montibus aut aedium, quibus secundum instrumentum fines restituuntur; similiter locorum religiosorum, quibus secundum cautiones modus est restituendus. Habe‹nt› enim et moesilea iuris sui hortorum modos circum iacentes aut praescriptum agri finem. De aquae pluuiae transitu controuersia est, in qua si collectus pluuialis aquae transuersum secans finem in alterius fundum influit, et disconuenit, ad ius ordinarium pertinebit: quod si per ordinationem finis ipsius agitur, exigit mensoris interuentum [et controuersia tollitur]. De itineribus controuersia est quae in arcifiniis agris iure ordinario finitur, in assignatis mensurarum ratione. Omnes enim limites secundum legem colonicam itineri publico seruire debent: sed multi exigent‹e› ratione per ‹cl›iuia et confragosa loca eunt, qua iter fieri non potest, et sunt in usu agrorum eorum locorum, ubi proximus possessor [est], cuius forte silua limitem detinet, transitum inuerecunde denegat, cum itineri limitem aut locum limitis debeat. Est et controuersiae genus quod ad solum non pertinet, de arborum fructibus, earum quae in fine sunt siue intra, nec ullam ad radicem habent controuersiam, quotiens inclinatae in alterutram partem fructum iactauerunt, inter adfines mo‹u›ent disputationem.
‹DE LIMITIBVS›
Limitum prima origo, sicut Varro descripsit, a[d] disciplina[m] ‹Et›rusca[m]; quod aruspices orbem terrarum in duas partes diuiserunt, dextram apellauerunt ‹quae› septentrioni subiacere‹t›, sinistram quae a meridiano terra‹e› esse‹t› ‹ab oriente ad› occasum, quod eo sol et luna spectaret, sicut quidam carpiunt architect‹i› delubra in occidente‹m› recte ‹s›pectare scripserunt. Aruspices altera[m] linea[m] a septentrione ad meridianum diuiserunt terram, ‹et› a me[ri]dia[no] ultra antica, citra postica nominauerunt. Ab hoc fundamento maiores nostri in agrorum mensura uidentur constituisse rationem. Primum duo limites duxerunt; unum ab oriente in occasum, quem uocauerunt decimanum; alterum a meridiano ad septentrionem, quem cardinem appellauerunt. Decimanus autem diuidebat agrum dextra et sinistra, cardo citra et ultra. Quare decimanus a decem potius quam a duobus, cum omnis ager eo fine in duas diuidatur partes? Vt duopondium [et duouiginti] quod dicebant antiqui, nunc dicitur ‹di›pondium [et uiginti], sic eti‹am› duo[de]cimanus decimanus est factus. Kardo nominatur quod directus a kardine[m] caeli est. [Nam sine dubio caelum uertitur in septentrionali orbe]. Postea hoc ignorantes non nulli aliud secuti, ut quidam agri magnitudinem, qui qua longior erat, fecerunt decumanum. Quidam non ortum ‹s›pectant, sed ita aduersi sunt, ut sint contra septentrionem; ut in agro Campano qui est circa Capuam, ubi est kardo in oriente[m› et decumanus in meridianum. Ab his duobus omnes agri partes nominantur. Reliqui limites fiebant angustiores et inter se distabant par[t]ibus interuallis. Qui spectabant in oriente‹m›, dicebant prorsos: qui dirigebant in meridianum, dicebant [et] transuersos. Haec uocabula in lege, quae est in agro Uritano in Gallia, item in quibusdam locis adhuc permanere dicuntur. Limites autem appellati transuers‹i› s‹unt› a limo, [id est] antiquo uerbo [transgressa]; a quo dicunt poetae "limis oculis"; item limum cinctum, quod purpuram transuersam habeat, ‹e›t limina ostiorum. Alii et prorsos et transuersos dicunt limites a limi‹n›ibus, quod per eos in agro intro et foras eatur. Hi ab incolis uariis ac dissimilibus uocabulis a caeli regione aut a loci natura sunt cognominati: in alio loco sicut in Umbria circa Fanum Fortunae, qui ad mare spectant maritimos appellant, alibi qui ad monte‹m› montanos.
Primum agri modum fecerunt quattuor limitibus clausum [figuram similem:], plerumque cent‹en›um pedum in utraque parte (quod Gr‹a›eci plethron appellant, Osci et Umbri uorsum), nostri centen‹um› et uicen‹um› in utraque parte; cuius ex IIII unum latus, sicut diei XII horas, XII menses anni, XII decempedas esse uoluerunt. ‹IV› actibus con‹clus›um locum primum appellatum dic‹unt› fundum. Hi duo fundi iuncti iugerum definiunt. Deinde haec duo iugera iuncta in unum quadratum agrum efficiunt, quod sint in omnes partes actus bini in hunc modum. Quidam primum appellatum dicunt sortem et centies ductum centuria[m›. sunt qui centuriam maiorem modum appellant, ut Cremonae de‹nu›m et duce‹nu›m. Sunt qui minorem, ut in Italia triumuirale‹m› iugerum quinquagenum.Nam et omnes in subsiciuis extremae centuriae, quae non sunt quadratae, in eadem permanent appellatione. Optima[e] ergo ac rationalis agrorum constitutio est, cuius decimani ab oriente in occidentem diriguntur, kardines a meridiano in septentrionem. Multi mobilem solis ortum et occasum secuti uariarunt hanc rationem. Sic uti‹que› effectum est, ut decimani spectarent ex qua parte sol eo tempore, quo mensura acta est, oriebatur. Et multi, ne proximae coloniae limitibus ordinatos limites mitterent, exacta conuersione di‹s›creuerunt. Et sic per totum orbem terrarum est unaquaeque limitum constitutio, ubi proxima . . . .
Sunt et aliae limitum condiciones, quae ad solum non pertinent [, hoc est ad artem nostram]. Solum autem quodcumque coloniae est adsignatum, id uniuersum pertica appellatur: quidquid huic uniuersitati adplicitum est ex alterius ciuitatis fine, [sine solidum siue ‹culte›llatum fuerit,] praefectura appellatur.
‹DE ARTE MENSORIA›
Principium artis mens‹o›riae in agendi[s] positum est experimento. Exprimi enim locorum aut modi ueritas sine rationa[bi]libus lineis non potest, quoniam omnium agrorum extremitas flexuosa et inaequali[s] cluditur finitione, quae propter angulorum dissimilium multitudinem numeris suis manentibus et cohiberi potest et extendi: nam sol‹a› mobile[m] habent spatium et incertam iugerum enuntiationem. Sed ut omnibus extremitatibus species sua constet et intra clusi modus enuntietur, agrum quo usque loci positio permittet rectis lineis dimetiemur: ex quibus proximam quamque extremitat‹iu›m obliquitatem per omnes angulos facta normatione conplectimur, et coher‹cita›m mensuralibus ‹lineis› statutis certo pr‹ae›cent‹uria›to spatio simil‹i› futurae tradimus formae: modum autem intra lineas clusum rectorum angulorum ratione subducimus. Subiectas deinde extremitatium partes, are‹as› tangentium nostrarum postulationum, podismis suis ad‹a›eramus, et adscriptis spatio suo finibus ipsam loci reddimus ueritatem. Haec ubique una ratione fieri multiplex locorum natura non patitur, oppositis ex alia parte montibus, alia flumine aut ripis aut quadam iacentis soli voragine, cum pluribus confragosorum locorum iniquitatibus, saepe et cultur‹is›, propter quae maxime ad artis copia‹m› est recurrendum. Debet enim ‹minima› quaeque pars agri in potestate esse mensoris et habit[ur]a rectorum angulorum ratione sua postulatione constringi. Itaque maxime prouidere debemus, quo usu ferramenti quidquid occurrerit transeamus; adhibere deinde metiundi diligentiam, qua[e] potius actus incess‹us l›imitationis effectum laterum longitudine[s] aequ[e]et; ferramento primo ut‹i› et omnia ‹momen›ta perpenso dirigere, ‹oculo› ex omnibus corniculis ex‹t›ensa ponderibus et inter se conparata fila seu neruias ita perspicere, donec proxima[m› consumpto alterius uisu sola‹m intue›atur; tunc dictare moetas, et easdem transposito interim extrema meta ferramento reprehendere eodem momento quo tenebatur, et coeptum rigorem ad interuersuram aut ad finem perducere. Omnibus autem interuersuris tetrantis locum perpendiculus ostendat. Cuiuscumque loci mensura agenda fuerit, eum circumire ante omnia oportet, et ad omnes angulos signa ponere, quae normaliter ex rigore cogantur; posito deinde et perpenso ferramento rigorem secundum ‹pro›ximo lateri dictare, et moet‹i›s conlocatis respectis in alteram partem rigorem mittere, qui, cum ad extremum peruenerit, parallelon primi rigoris excipiat. Sed si in rigore dictando quaedam deuitanda incurrunt, ualles, loca confragosa, arbores quas propter moram aut fructum succidere non oportet, ‹item› aedificia, maceriae, petrae aut montes et his similia, haec qu‹a›cumque ratione optime poterint mensuram accipere debebunt. Si fuerit ergo uallis quae conspectum agentis exsuperet, per ipsam moetis ad ferramentum adpositis erit descendendum. Cuius rigoris incessum ut s‹es›contrario aequemus, adf[l]icta ante linea ad capitulum perticae aequaliter ad perpendiculum cultellare debemus, ‹tum ad› per‹m›ensum rigorem extendere lineam, quam in cult[r›um loc‹ata›m perpendiculus adsigna[n]t. Nam quotiens sine linea cultellamus, ‹cum› conspectum moetarum excedimus, et festinantes ex eo loco iterum rigorem conspicimus, tunc in illa perticarum quamuis exigua conuersione non minus fit dis‹p›endi quam si iacentia ‹se›quam‹ur›. Conpressiorem autem uallem et ultra quam pr‹o›spici poterit euadendae difficultatis causa ‹l›ic‹et› transire, in ulteriorem partem dictare moetas ne minus tres, quibus reprehensis transposito ferramento respicere priores oporteat, et perpenso coe‹pt›um rigorem quo usque res exegerit perducere. Cultellandi ratio quae sit, saepe quaeritur, cu‹m› pr‹o›[p›ensi soli spatium consummamus, ut illam cliuorum inaequalitatem planam esse cogamus, dum mensurae lateribus inseruimus; [cultellamus ergo agrum eminentiorem et ad planitia‹e› redigimus aequalitatem]. Hanc nobis ipsa seminum natura monstrauit: ‹n›o‹n› enim illa soli inaequalitas re‹cte› colligi poterit, nisi quod e terra quidquid nascitur in aere rectum ex[t]istit et illam terrae obliquitatem crescendo adterit, nec maiorem numerum occupat quam si ex plano nascatur. Quod si monti ordinat‹a› semina nasc‹ere›ntur omnia, secundum loci naturam me‹ti›re‹m›ur: cum non idem, hoc est totidem arborum ordines, capiat, quod pares ei[us] in campo limites, recte cultellabitur.