I
Scr. in finibus Lycaoniae et Cappadociae XIII Kal. Oct. an. 51
M. TVLLIVS M. F. CICERO PRO COS. S. D. COS. PR. TR. PL. SENATVI
S. u. u. b.; e. e. q. u. Etsi non dubie mihi nuntiabatur Parthos transisse Euphratem cum omnibus fere suis copiis, tamen, quod arbitrabar a M. Bibulo pro consule certiora de his rebus ad uos scribi posse, statuebam mihi non necesse esse publice scribere ea quae de alterius prouincia nuntiarentur. Postea uero quam certissimis auctoribus, legatis nuntiis litteris, sum certior factus, uel quod tanta res erat uel quod nondum audieramus Bibulum in Syriam uenisse uel quia administratio huius belli mihi cum Bibulo paene est communis, quae ad me delata essent scribenda ad uos putaui. [2] Regis Antiochi Commageni legati primi mihi nuntiarunt Parthorum magnas copias Euphratem transire coepisse. Quo nuntio adlato, cum essent non nulli qui ei regi minorem fidem habendam putarent, statui exspectandum esse si quid certius adferretur. A.d. XIII Kal. Oct., cum exercitum in Ciliciam ducerem, in finibus Lycaoniae et Cappadociae mihi litterae redditae sunt a Tarcondimoto, qui fidelissimus socius trans Taurum amicissimusque populo Romano existimatur, Pacorum, Orodi regis Parthorum filium, cum permagno equitatu Parthico transisse Euphratem et castra posuisse Tybae, magnumque tumultum esse in prouincia Syria excitatum. Eodem die ab Iamblicho, phylarcho Arabum, quem homines opinantur bene sentire amicumque esse rei publicae nostrae, litterae de isdem rebus mihi redditae sunt. [3] His rebus adlatis, etsi intellegebam socios infirme animatos esse et nouarum rerum exspectatione suspensos, sperabam tamen eos ad quos iam accesseram quique nostram mansuetudinem integritatemque perspexerant amiciores populo Romano esse factos, Ciliciam autem firmiorem fore si aequitatis nostrae particeps facta esset. Et ob eam causam et ut opprimerentur ii qui ex Cilicum gente in armis essent et ut hostis is qui esset in Syria sciret exercitum populi Romani non modo non cedere iis nuntiis adlatis sed etiam propius accedere, exercitum ad Taurum institui ducere. [4] Sed si quid apud uos auctoritas mea ponderis habet, in iis praesertim rebus quas uos audistis, ego paene cerno, magno opere uos et hortor et moneo ut his prouinciis, serius uos quidem quam decuit sed aliquando tamen, consulatis. Nos quem ad modum instructos et quibus praesidiis munitos ad tanti belli opinionem miseritis non estis ignari. Quod ego negotium non stultitia occaecatus sed uerecundia deterritus non recusaui; neque enim umquam ullum periculum tantum putaui quod subterfugere mallem quam uestrae auctoritati obtemperare. [5] Hoc autem tempore res sese sic habet ut, nisi exercitum tantum quantum ad maximum bellum mittere soletis mature in has prouincias miseritis, summum periculum sit ne amittendae sint omnes eae prouinciae quibus uectigalia populi Romani continentur. Quam ob rem autem in hoc prouinciali dilectu spem habeatis aliquam causa nulla est. Neque multi sunt et diffugiunt qui sunt metu oblato; et quod genus hoc militum sit iudicauit uir fortissimus, M. Bibulus, in Asia, qui, cum uos ei permisissetis, dilectum habere noluerit. Nam sociorum auxilia propter acerbitatem atque iniurias imperi nostri aut ita imbecilla sunt ut non multum nos iuuare possint aut ita alienata a nobis ut neque exspectandum ab iis neque committendum iis quicquam esse uideatur. [6] Regis Deiotari et uoluntatem et copias, quantaecumque sunt, nostras esse duco; Cappadocia est inanis, reliqui reges tyrannique neque opibus satis firmi nec uoluntate sunt. Mihi in hac paucitate militum animus certe non deerit, spero ne consilium quidem; quid casurum sit incertum est. Vtinam saluti nostrae consulere possimus! dignitati certe consulemus.
II
Scr. in castris ad Cybistra X. uel IX Kal. Oct. an. 51
M. TVLLIVS M. F. CICERO PRO COS. S. D. COS. PR. TR. PL. SENATVI
S. u. u. b.; e. e. q. u. Cum prid. Kal. Sext. in prouinciam uenissem neque maturius propter itinerum et nauigationum difficultatem uenire potuissem, maxime conuenire officio meo reique publicae conducere putaui parare ea quae ad exercitum quaeque ad rem militarem pertinerent. Quae cum essent a me cura magis et diligentia quam facultate et copia constituta, nuntiique et litterae de bello a Parthis in prouinciam Syriam inlato cottidie fere adferrentur, iter mihi faciendum per Lycaoniam et per Isauros et per Cappadociam arbitratus sum. Erat enim magna suspicio Parthos, si ex Syria egredi atque inrumpere in meam prouinciam conarentur, iter eos per Cappadociam, quod ea maxime pateret, esse facturos. [2] Itaque cum exercitu per Cappadociae partem eam quae cum Cilicia continens est iter feci castraque ad Cybistra, quod oppidum est ad montem Taurum, locaui, ut Artauasdes, rex Armenius, quocumque animo esset, sciret non procul a suis finibus exercitum populi Romani esse, et Deiotarum, fidelissimum regem atque amicissimum rei publicae nostrae, maxime coniunctum haberem, cuius et consilio et opibus adiuuari posset res publica. [3] Quo cum in loco castra haberem equitatumque in Ciliciam misissem, ut et meus aduentus iis ciuitatibus quae in ea parte essent nuntiatus firmiores animos omnium faceret et ego mature quid ageretur in Syria scire possem, tempus eius tridui quod in iis castris morabar in magno officio et necessario mihi ponendum putaui. [4] Cum enim uestra auctoritas intercessisset ut ego regem Ariobarzanem Eusebem et Philoromaeum tuerer eiusque regis salutem et incolumitatem regnumque defenderem, regi regnoque praesidio essem, adiunxissetisque salutem eius regis populo senatuique magnae curae esse, quod nullo umquam de rege decretum esset a nostro ordine, existimaui me iudicium uestrum ad regem deferre debere eique praesidium meum et fidem et diligentiam polliceri, ut, quoniam salus ipsius, incolumitas regni mihi commendata esset a uobis, diceret si quid uellet. [5] Quae cum essem in consilio meo cum rege locutus, initio ille orationis suae uobis maximas, ut debuit, deinde etiam mihi gratias egit, quod ei permagnum et perhonorificum uidebatur senatui populoque Romano tantae curae esse salutem suam meque tantam diligentiam adhibere ut et mea fides et commendationis uestrae auctoritas perspici posset. Atque ille primo, quod mihi maximae laetitiae fuit, ita mecum locutus est ut nullas insidias neque uitae suae neque regno diceret se aut intellegere fieri aut etiam suspicari. Cum ego ei gratulatus essem idque me gaudere dixissem et tamen adulescentem essem cohortatus ut recordaretur casum illum interitus paterni et uigilanter se tueretur atque admonitu senatus consuleret saluti suae, tum a me discessit in oppidum Cybistra. [6] Postero autem die cum Ariarathe, fratre suo, et cum paternis amicis maioribus natu ad me in castra uenit perturbatusque et flens, cum idem et frater faceret et amici, meam fidem, uestram commendationem implorare coepit. Cum admirarer quid accidisset noui, dixit ad se indicia manifestarum insidiarum esse delata, quae essent ante aduentum meum occultata, quod ii qui ea patefacere possent propter metum reticuissent; eo autem tempore spe mei praesidi compluris ea quae scirent audacter ad se detulisse; in iis amantissimum sui, summa pietate praeditum fratrem dicere (ea quae is me quoque audiente dicebat) se sollicitatum esse ut regnare uellet; id uiuo fratre suo accidere non potuisse; se tamen ante illud tempus eam rem numquam in medium propter periculi metum protulisse. Quae cum esset locutus, monui regem ut omnem diligentiam ad se conseruandum adhiberet, amicosque [in] patris eius atque aui iudicio probatos hortatus sum regis sui uitam docti casu acerbissimo patris eius omni cura custodiaque defenderent. [7] Cum rex a me equitatum cohortisque de exercitu meo postularet, etsi intellegebam uestro senatus consulto non modo posse me id facere sed etiam debere, tamen, cum res publica postularet propter cottidianos ex Syria nuntios ut quam primum exercitum ad Ciliciae finis adducerem, cumque mihi rex patefactis iam insidiis non egere exercitu populi Romani sed posse se suis opibus defendere uideretur, illum cohortatus sum ut in sua uita conseruanda primum regnare disceret; a quibus perspexisset sibi insidias paratas, in eos uteretur iure regio; poena adficeret eos quos necesse esset, reliquos metu liberaret; praesidio exercitus mei ad eorum qui in culpa essent timorem potius quam ad contentionem uteretur; fore autem ut omnes, quoniam senatus consultum nossent, intellegerent me regi, si opus esset, ex auctoritate uestra praesidio futurum. [8] Ita confirmato illo ex eo loco castra moui; iter in Ciliciam facere institui, cum hac opinione e Cappadocia discederem ut consilio uestro, casu incredibili ac paene diuino, regem, quem uos honorificentissime appellassetis nullo postulante quemque meae fidei commendassetis et cuius salutem magnae uobis curae esse decressetis, meus aduentus praesentibus insidiis liberarit. Quod ad uos a me scribi non alienum putaui, ut intellegeretis ex iis quae paene acciderunt uos multo ante ne ea acciderent prouidisse, eoque uos studiosius feci certiores quod in rege Ariobarzane ea mihi signa uideor uirtutis ingeni fidei beneuolentiaeque erga uos perspexisse ut non sine causa tantam curam in eius uos salutem diligentiamque uideamini contulisse.
III
Scr. in castris ad Iconium III Non. Sept. (uel paulo post) an. 51.
M. CICERO [IMP.] S. D. M. CATONI
Cum ad me legati missi ab Antiocho Commageno uenissent in castra ad Iconium a. d. III Non. Sept. iique mihi nuntiassent regis Parthorum filium, quocum esset nupta regis Armeniorum soror, ad Euphratem cum maximis Parthorum copiis multarumque praeterea gentium magna manu uenisse Euphratemque iam transire coepisse dicique Armenium regem in Cappadociam impetum esse facturum, putaui pro nostra necessitudine me hoc ad te scribere oportere. [2] Publice propter duas causas nihil scripsi, quod et ipsum Commagenum legati dicebant ad senatum statim nuntios litterasque misisse et existimabam M. Bibulum pro consule, qui circiter Id. Sext. ab Epheso in Syriam nauibus profectus erat, quod secundos uentos habuisset, iam in prouinciam suam peruenisse; cuius litteris omnia certiora perlatum iri ad senatum putabam. Mihi, ut in eius modi re tantoque bello, maximae curae est ut, quae copiis et opibus tenere uix possumus, ea mansuetudine et continentia nostra, sociorum fidelitate teneamus. Tu uelim, ut consuesti, nos absentis diligas et defendas.
IV
Scr. Tarsi ex. an. 51 uel in. an. 50.
M. CICERO IMP. S. D. M. CATONI
Summa tua auctoritas fecit meumque perpetuum de tua singulari uirtute iudicium ut magni mea interesse putarem et res eas quas gessissem tibi notas esse et non ignorari a te qua aequitate et continentia tuerer socios prouinciamque administrarem. Iis enim a te cognitis arbitrabar facilius me tibi quae uellem probaturum. [2] Cum in prouinciam prid. Kal. Sext. uenissem et propter anni tempus ad exercitum mihi confestim esse eundum uiderem, biduum Laodiceae fui, deinde Apameae quadriduum, triduum Synnadis, totidem dies Philomeli; quibus in oppidis cum magni conuentus fuissent, multas ciuitates acerbissimis tributis et grauissimis usuris et falso aere alieno liberaui. Cumque ante aduentum meum seditione quadam exercitus esset dissipatus, quinque cohortes sine legato, sine tribuno militum, denique etiam sine centurione ullo apud Philomelium consedissent, reliquus exercitus esset in Lycaonia, M. Anneio legato imperaui ut eas quinque cohortis ad reliquum exercitum duceret coactoque in unum locum exercitu castra in Lycaonia apud Iconium faceret. [3] Quod cum ab illo diligenter esset actum, ego in castra a. d. VII Kal. Sept. ueni, cum interea superioribus diebus ex senatus consulto et euocatorum firmam manum et equitatum sane idoneum et populorum liberorum regumque sociorum auxilia uoluntaria comparauissem. Interim, cum exercitu lustrato iter in Ciliciam facere coepissem Kal. Sept., legati a rege Commageno ad me missi pertumultuose neque tamen non uere Parthos in Syriam transisse nuntiauerunt; [4] quo audito uehementer sum commotus cum de Syria tum de mea prouincia, de reliqua denique Asia. Itaque exercitum mihi ducendum per Cappadociae regionem eam quae Ciliciam attingeret putaui. Nam si me in Ciliciam demisissem, Ciliciam quidem ipsam propter montis Amani naturam facile tenuissem (duo sunt enim aditus in Ciliciam ex Syria, quorum uterque paruis praesidiis propter angustias intercludi potest, nec est quicquam Cilicia contra Syriam munitius), sed me Cappadocia mouebat, quae patet a Syria regesque habet finitimos qui, etiam si sunt amici nobis, tamen aperte Parthis inimici esse non audent. Itaque in Cappadocia extrema non longe a Tauro apud oppidum Cybistra castra feci, ut et Ciliciam tuerer et Cappadociam tenens noua finitimorum consilia impedirem. [5] Interea in hoc tanto motu tantaque exspectatione maximi belli rex Deiotarus, cui non sine causa plurimum semper et meo et tuo et senatus iudicio tributum est, uir cum beneuolentia et fide erga populum Romanum singulari tum praestanti magnitudine et animi et consili, legatos ad me misit se cum omnibus suis copiis in mea castra esse uenturum. Cuius ego studio officioque commotus egi ei per litteras gratias idque ut maturaret hortatus sum. [6] Cum autem ad Cybistra propter rationem belli quinque dies essem moratus, regem Ariobarzanem, cuius salutem a senatu te auctore commendatam habebam, praesentibus insidiis necopinantem liberaui neque solum ei saluti fui sed etiam curaui ut cum auctoritate regnaret. Metram et eum quem tu mihi diligenter commendaras, Athenaeum, importunitate Athenaidis exsilio multatos in maxima apud regem auctoritate gratiaque constitui, cumque magnum bellum in Cappadocia concitaretur si sacerdos armis se, quod facturus putabatur, defenderet, adulescens et equitatu et peditatu et pecunia paratus et fautor iis qui nouari aliquid uolebant, perfeci ut e regno ille discederet rexque sine tumultu ac sine armis omni auctoritate aulae communita regnum cum dignitate obtineret. [7] Interea cognoui multorum litteris atque nuntiis magnas Parthorum copias et Arabum ad oppidum Antiocheam accessisse magnumque eorum equitatum, qui in Ciliciam transisset, ab equitum meorum turmis et a cohorte praetoria, quae erat Epiphaneae praesidi causa, occidione occisum. Qua re cum uiderem a Cappadocia Parthorum copias auersas non longe a finibus esse Ciliciae, quam potui maximis itineribus ad Amanum exercitum duxi. Quo ut ueni, hostem ab Antiochea recessisse, Bibulum Antiocheae esse cognoui. Deiotarum confestim iam ad me uenientem cum magno et firmo equitatu et peditatu et cum omnibus suis copiis certiorem feci non uideri esse causam cur abesset a regno meque ad eum, si quid noui forte accidisset, statim litteras nuntiosque missurum esse. [8] Cumque eo animo uenissem ut utrique prouinciae, si ita tempus ferret? subuenirem, tum id quod iam ante statueram uehementer interesse utriusque prouinciae, pacare Amanum et perpetuum hostem ex eo monte tollere, agere perrexi. Cumque me discedere ab eo monte simulassem et alias partis Ciliciae petere abessemque ab Amano iter unius diei et castra apud Epiphaneam fecissem, a. d. IIII Id. Oct., cum aduesperasceret, expedito exercitu ita noctu iter feci ut a. d. III Id. Oct., cum lucisceret, in Amanum ascenderem distributisque cohortibus et auxiliis, cum aliis Quintus frater legatus mecum simul, aliis C. Pomptinus legatus, reliquis M. Anneius et L. Tullius legati praeessent, plerosque necopinantis oppressimus, qui occisi captique sunt interclusi fuga. [9] Eranam autem, quae fuit non uici instar sed urbis, quod erat Amani caput, itemque Sepyram et Commorim, acriter et diu repugnantibus, Pomptino illam partem Amani tenente, ex antelucano tempore usque ad horam diei X magna multitudine hostium occisa cepimus castellaque ui capta complura incendimus. His rebus ita gestis castra in radicibus Amani habuimus apud Aras Alexandri quadriduum et in reliquiis Amani delendis agrisque uastandis, quae pars eius montis meae prouinciae est, id tempus omne consumpsimus. [10] Confectis his rebus ad oppidum Eleutherocilicum Pindenissum exercitum adduxi. Quod cum esset altissimo et munitissimo loco ab iisque incoleretur qui ne regibus quidem umquam paruissent, cum et fugitiuos reciperent et Parthorum aduentum acerrime exspectarent, ad existimationem imperi pertinere arbitratus sum comprimere eorum audaciam, quo facilius etiam ceterorum animi qui alieni essent ab imperio nostro frangerentur. Vallo et fossa circumdedi, sex castellis castrisque maximis saepsi, aggere uineis turribus oppugnaui ususque tormentis multis, multis sagittariis, magno labore meo sine ulla molestia sumptuue sociorum, septimo quinquagesimo die rem confeci, ut omnibus partibus urbis disturbatis aut incensis compulsi in potestatem meam peruenirent. His erant finitimi pari scelere et audacia Tebarani. Ab iis Pindenisso capto obsides accepi; exercitum in hiberna dimisi; Quintum fratrem negotio praeposui ut in uicis aut captis aut male pacatis exercitus conlocaretur. [11] Nunc uelim sic tibi persuadeas, si de iis rebus ad senatum relatum sit, me existimaturum summam mihi laudem tributam si tu honorem meum sententia tua comprobaris, idque, etsi talibus de rebus grauissimos homines et rogare solere et rogari scio, tamen admonendum potius te a me quam rogandum puto. Tu es enim is qui me tuis sententiis saepissime ornasti, qui oratione, qui praedicatione, qui summis laudibus in senatu, in contionibus ad caelum extulisti; cuius ego semper tanta esse uerborum pondera putaui ut uno uerbo tuo cum mea laude coniuncto omnia adsequi me arbitrarer; te denique memini, cum cuidam clarissimo atque optimo uiro supplicationem non decerneres, dicere te decreturum si referretur ob eas res quas is consul in urbe gessisset; tu idem mihi supplicationem decreuisti togato non, ut multis, re publica bene gesta sed, ut nemini, re publica conseruata. [12] Mitto quod inuidiam, quod pericula, quod omnis meas tempestates et subieris et multo etiam magis, si per me licuisset, subire paratissimus fueris, quod denique inimicum meum tuum inimicum putaris, cuius etiam interitum, ut facile intellegerem mihi quantum tribueres, Milonis causa in senatu defendenda adprobaris. A me autem haec sunt profecta, quae non ego in benefici loco pono sed in ueri testimoni atque iudici, ut praestantissimas tuas uirtutes non tacitus admirarer (quis enim id non facit?) sed in omnibus orationibus, sententiis dicendis, causis agendis, omnibus scriptis Graecis Latinis, omni denique uarietate litterarum mearum te non modo iis quos uidissemus sed iis de quibus audissemus omnibus anteferrem. [13] Quaeres fortasse quid sit quod ego hoc nescio quid gratulationis et honoris a senatu tanti aestimem. Agam iam tecum familiariter, ut est et studiis et officiis nostris mutuis et summa amicitia dignum et necessitudine etiam paterna. Si quisquam fuit umquam remotus et natura et magis etiam, ut mihi quidem sentire uideor, ratione atque doctrina ab inani laude et sermonibus uulgi, ego profecto is sum. Testis est consulatus meus, in quo, sicut in reliqua uita, fateor ea me studiose secutum ex quibus uera gloria nasci posset, ipsam quidem gloriam per se numquam putaui expetendam. Itaque et prouinciam ornatam et spem non dubiam triumphi neglexi, sacerdotium denique, cum, quem ad modum te existimare arbitror, non difficillime consequi possem, non adpetiui; idem post iniuriam acceptam, quam tu rei publicae calamitatem semper appellas, meam non modo non calamitatem sed etiam gloriam, studui quam ornatissima senatus populique Romani de me iudicia intercedere. Itaque et augur postea fieri uolui, quod antea neglexeram, et eum honorem qui a senatu tribui rebus bellicis solet, neglectum a me olim, nunc mihi expetendum puto. [14] Huic meae uoluntati, in qua inest aliqua uis desideri ad sanandum uulnus iniuriae, ut faueas adiutorque sis, quod paulo ante me negaram rogaturum, uehementer te rogo, sed ita si non ieiunum hoc nescio quid quod ego gessi et contemnendum uidebitur sed tale atque tantum ut multi nequaquam paribus rebus honores summos a senatu consecuti sint. Equidem etiam illud mihi animum aduertisse uideor (scis enim quam attente te audire soleam), te non tam res gestas quam mores et instituta atque uitam imperatorum spectare solere in habendis aut non habendis honoribus. Quod si in mea causa considerabis, reperies me exercitu imbecillo contra metum maximi belli firmissimum praesidium habuisse aequitatem et continentiam. His ego subsidiis ea sum consecutus quae nullis legionibus consequi potuissem, ut alienissimis ex sociis amicissimos, ex infidelissimis firmissimos redderem animosque nouarum rerum exspectatione suspensos ad ueteris imperi beneuolentiam traducerem. [15] Sed nimis haec multa de me, praesertim ad te, a quo uno omnium sociorum querelae audiuntur. Cognosces ex iis qui meis institutis se recreatos putant; cumque omnes uno prope consensu de me apud te ea quae mihi optatissima sunt praedicabunt, tum duae maxime clientelae tuae, Cyprus insula et Cappadociae regnum, tecum de me loquentur, puto etiam regem Deiotarum, qui uni tibi est maxime necessarius. Quae si etiam maiora sunt et in omnibus saeculis pauciores uiri reperti sunt qui suas cupiditates quam qui hostium copias uincerent, est profecto tuum, cum ad res bellicas haec quae rariora et difficiliora sunt genera uirtutis adiunxeris, ipsas etiam illas res gestas inlustriores esse et maiores putare. [16] Extremum illud est, ut quasi diffidens rogationi meae philosophiam ad te adlegem, qua nec mihi carior ulla umquam res in uita fuit nec hominum generi maius a dis munus ullum est datum. Haec igitur, quae mihi tecum communis est, societas studiorum atque artium nostrarum, quibus a pueritia dediti ac deuincti soli prope modum nos philosophiam ueram illam et antiquam, quae quibusdam oti esse ac desidiae uidetur, in forum atque in rem publicam atque in ipsam aciem paene deduximus, tecum agit de mea laude; cui negari a Catone fas esse non puto. Quam ob rem tibi sic persuadeas uelim, si mihi tua sententia tributus honos ex meis litteris fuerit, me sic existimaturum, cum auctoritate tua tum beneuolentia erga me mihi quod maxime cupierim contigisse.
V
Scr. (ut uid.) mense Mai. an. 50.
M. CATO S. D. M. CICERONI IMP.
Quod et res publica me et nostra amicitia hortatur libenter facio, ut tuam uirtutem innocentiam diligentiam, cognitam in maximis rebus domi togati, armati foris pari industria administrare gaudeam. Itaque, quod pro meo iudicio facere potui, ut innocentia consilioque tuo defensam prouinciam, seruatum Ariobarzanis cum ipso rege regnum, sociorum reuocatam ad studium imperi nostri uoluntatem sententia mea et decreto laudarem, feci. [2] Supplicationem decretam, si tu, qua in re nihil fortuito sed summa tua ratione et continentia rei publicae prouisum est, dis immortalibus gratulari nos quam tibi referre acceptum mauis, gaudeo; quod si triumphi praerogatiuam putas supplicationem et idcirco casum potius quam te laudari mauis, neque supplicationem sequitur semper triumphus et triumpho multo clarius est senatum iudicare potius mansuetudine et innocentia imperatoris prouinciam quam ui militum aut benignitate deorum retentam atque conseruatam esse; quod ego mea sententia censebam. [3] Atque haec ego idcirco ad te contra consuetudinem meam pluribus scripsi ut, quod maxime uolo, existimes me laborare ut tibi persuadeam me et uoluisse de tua maiestate quod amplissimum sim arbitratus et quod tu maluisti factum esse gaudere. Vale et nos dilige et instituto itinere seueritatem diligentiamque sociis et rei publicae praesta.
VI
Scr. (ut uid.) Tarsi ex. mense Quint. an. 50
M. CICERO S. D. M. CATONI
"Laetus sum laudari me" inquit Hector, opinor, apud Naeuium "abs te, pater, a laudato uiro." Ea est enim profecto iucunda laus quae ab iis proficiscitur qui ipsi in laude uixerunt. Ego uero uel gratulatione litterarum tuarum uel testimoniis sententiae dictae nihil est quod me non adsecutum putem, idque mihi cum amplissimum tum gratissimum est, te libenter amicitiae dedisse quod liquido ueritati dares. Et, si non modo omnes uerum etiam multi Catones essent in ciuitate nostra, in qua unum exstitisse mirabile est, quem ego currum aut quam lauream cum tua laudatione conferrem? Nam ad meum sensum et ad illud sincerum ac subtile iudicium nihil potest esse laudabilius quam ea tua oratio quae est ad me perscripta a meis necessariis. [2] Sed causam meae uoluntatis (non enim dicam cupiditatis) exposui tibi superioribus litteris; quae etiam si parum iusta tibi uisa est, hanc tamen habet rationem, non ut nimis concupiscendus honos sed tamen, si deferatur a senatu, minime aspernandus esse uideatur. Spero autem illum ordinem pro meis ob rem publicam susceptis laboribus me non indignum honore, usitato praesertim, existimaturum. Quod si ita erit, tantum ex te peto, quod amicissime scribis, ut, cum tuo iudicio quod amplissimum esse arbitraris mihi tribueris, si id quod maluero acciderit, gaudeas. Sic enim fecisse te et sensisse et scripsisse uideo, resque ipsa declarat tibi illum honorem nostrum supplicationis iucundum fuisse, quod scribendo adfuisti; haec enim senatus consulta non ignoro ab amicissimis eius cuius de honore agitur scribi solere. Ego, ut spero, te propediem uidebo, atque utinam re publica meliore quam timeo!
VII
Scr. in itinere ad Cybistra mense Sept. an. 51.
M. CICERO PRO COS. S. D. C. MARCELLO COS. DESIG.
Maxima sum laetitia adfectus cum audiui consulem te factum esse, eumque honorem tibi deos fortunare uolo atque a te pro tua parentisque tui dignitate administrari. Nam cum te semper amaui dilexique, tum mei amantissimum cognoui in omni uarietate rerum mearum, tum patris tui plurimis beneficiis uel defensus tristibus temporibus uel ornatus secundis et sum totus uester et esse debeo, cum praesertim matris tuae, grauissimae atque optimae feminae, maiora erga salutem dignitatemque meam studia quam erant a muliere postulanda perspexerim. Quapropter a te peto in maiorem modum ut me absentem diligas atque defendas.
VIII
Scr. eodem loco et tempore quo ep. 7.
M. CICERO PRO COS. S. D. C. MARCELLO CONLEGAE
Marcellum tuum consulem factum teque ea laetitia adfectum esse quam maxime optasti mirandum in modum gaudeo, idque cum ipsius causa tum quod te omnibus secundissimis rebus dignissimum iudico, cuius erga me singularem beneuolentiam uel in labore meo uel in honore perspexi, totam denique domum uestram uel salutis uel dignitatis meae studiosissimam cupidissimamque cognoui. Qua re gratum mihi feceris si uxori tuae Iuniae, grauissimae atque optimae feminae, meis uerbis eris gratulatis. A te, id quod consuesti, peto me absentem diligas atque defendas.
IX
Scr. eodem loco et tempore quo epp. 7 et 8
M. CICERO PRO COS. S. D. M. MARCELLO COS.
Te et pietatis in tuos et animi in rem publicam et clarissimi atque optimi consulatus C. Marcello consule facto fructum cepisse uehementer gaudeo. Non dubito quid praesentes sentiant; nos quidem longinqui et a te ipso missi in ultimas gentis ad caelum mehercule tollimus uerissimis ac iustissimis laudibus. Nam cum te a pueritia tua unice dilexerim tuque me in omni genere semper amplissimum esse et uolueris et iudicaris, tum hoc uel tuo facto uel populi Romani de te iudicio multo acrius uehementiusque diligo, maximaque laetitia adficior cum ab hominibus prudentissimis uirisque optimis omnibus dictis factis, studiis institutis uel me tui similem esse audio uel te mei. [2] Vnum uero si addis ad praeclarissimas res consulatus tui, ut aut mihi succedat quam primum aliquis aut ne quid accedat temporis ad id quod tu mihi et senatus consulto et lege finisti, omnia me per te consecutum putabo. Cura ut ualeas et me absentem diligas atque defendas. [3] Quae mihi de Parthis nuntiata sunt, quia non putabam a me etiam nunc scribenda esse publice, propterea ne pro familiaritate quidem nostra uolui ad te scribere, ne, cum ad consulem scripsissem, publice uiderer scripsisse.
X
Scr. Tarsi ex. an. 51 uel in. an. 50
M. CICERO IMP. S. D. C. MARCELLO C. F. COS.
Quoniam id accidit quod mihi maxime fuit optatum, ut enim generis ac nominis uestri fuit erga me semper animus) - quoniam ergo ita accidit ut omnium uestrum studio tuus consulatus satis facere posset, in quem meae res gestae lausque et honos earum potissimum incideret, peto a te, id quod facillimum factu est non aspernante, ut confido, senatu, ut quam honorificentissime senatus consultum litteris meis recitatis faciendum cures. [2] Si mihi tecum minus esset quam est cum tuis omnibus, adlegarem ad te illos a quibus intellegis me praecipue diligi. Patris tui beneficia in me sunt amplissima; neque enim saluti meae neque honori amicior quisquam dici potest. Frater tuus quanti me faciat semperque fecerit esse hominem qui ignoret arbitror neminem. Domus tua denique tota me semper omnibus summis officiis prosecuta est; neque uero tu in me diligendo cuiquam concessisti tuorum. Qua re a te peto in maiorem modum ut me per te quam ornatissimum uelis esse meamque et in supplicatione decernenda et in ceteris rebus existimationem satis tibi esse commendatam putes.
XI
Scr. (ut uid.) Tarsi ex. mense Quint. an. 50
M. CICERO IMP. S. D. C. MARCELLO COS.
Quantae curae tibi meus honos fuerit et quam idem exstiteris consul in me ornando et amplificando qui fueras semper cum parentibus tuis et cum tota domo, etsi res ipsa loquebatur, cognoui tamen ex meorum omnium litteris. Itaque nihil est tantum quod ego non tua causa debeam facturusque sim [cum] studiose ac libenter. [2] Nam magni interest cui debeas, debere autem nemini malui quam tibi, cui me cum studia communia, beneficia paterna tuaque iam ante coniunxerant, tum accedit mea quidem sententia maximum uinculum quod ita rem publicam geris atque gessisti, qua mihi carius nihil est, ut, quantum tibi omnes boni debeant, quo minus tantundem ego unus debeam non recusem. Quam ob rem tibi uelim ii sint exitus quos mereris et quos fore confido. Ego, si me nauigatio non morabitur, quae incurrebat in ipsos etesias, propediem te, ut spero, uidebo.
XII
Scr. in itinere ad Cybistra mense Sept. an. 51
M. CICERO PRO COS. S. D. L. PAVLO COS. DESIG.
Etsi mihi numquam fuit dubium quin te populus Romanus pro tuis summis in rem publicam meritis et pro amplissima familiae dignitate summo studio cunctis suffragiis consulem facturus esset, tamen incredibili laetitia sum adfectus cum id mihi nuntiatum est, eumque honorem tibi deos fortunare uolo a teque ex tua maiorumque tuorum dignitate administrari. [2] Atque utinam praesens illum diem mihi optatissimum uidere potuissem proque tuis amplissimis erga me studiis atque beneficiis tibi operam meam studiumque nauare! Quam mihi facultatem quoniam hic necopinatus et improuisus prouinciae casus eripuit, tamen, ut te consulem rem publicam pro tua dignitate gerentem uidere possim, magno opere a te peto ut operam des efficiasque ne quid mihi fiat iniuriae neue quid temporis ad meum annuum munus accedat. Quod si feceris, magnus ad tua pristina erga me studia cumulus accedet.
XIII
Scr. Tarsi ex. an. 51 uel in. an. 50
M. CICERO IMP. S. D. L. PAVLO COS.
Maxime mihi fuit optatum Romae esse tecum multas ob causas sed praecipue ut et in petendo et in gerendo consulatu meum tibi debitum studium perspicere posses. Ac petitionis quidem tuae ratio mihi semper fuit explorata, sed tamen nauare operam uolebam; in consulatu uero cupio equidem te minus habere negoti, sed moleste fero me consulem tuum studium adulescentis perspexisse, te meum, cum id aetatis sim, perspicere non posse. [2] Sed ita fato nescio quo contigisse arbitror ut tibi ad me ornandum semper detur facultas, mihi ad remunerandum nihil suppetat praeter uoluntatem. Ornasti consulatum, ornasti reditum meum; incidit meum tempus rerum gerendarum in ipsum consulatum tuum. Itaque cum et tua summa amplitudo et dignitas et meus magnus honos magnaque existimatio postulare uideatur ut a te plurimis uerbis contendam ac petam ut quam honorificentissimum senatus consultum de meis rebus gestis faciendum cures, non audeo uehementer a te contendere, ne aut ipse tuae perpetuae consuetudinis erga me oblitus esse uidear aut te oblitum putem. [3] Qua re, ut te uelle arbitror, ita faciam atque ab eo quem omnes gentes sciunt de me optime meritum breuiter petam. Si alii consules essent, ad te potissimum, Paule, mitterem ut eos mihi quam amicissimos redderes; nunc, cum tua summa potestas summaque auctoritas notaque omnibus nostra necessitudo sit, uehementer te rogo ut et quam honorificentissime cures decernendum de meis rebus gestis et quam celerrime. Dignas res esse honore et gratulatione cognosces ex iis litteris quas ad te et conlegam et senatum publice misi. Omniumque mearum reliquarum rerum maximeque existimationis meae procurationem susceptam uelim habeas, in primisque tibi curae sit, quod abs te superioribus quoque litteris petiui, ne mihi tempus prorogetur. Cupio te consulem uidere omniaque quae spero cum absens tum etiam praesens te consule adsequi.
XIV
Scr. in Cilicia post III Id. Oct. an. 51
M. CICERO IMP. S. D. C. CASSIO PRO Q.
M. Fabium quod mihi amicum tua commendatione das, nullum in eo facio quaestum; multi enim anni sunt cum ille in aere meo est et a me diligitur propter summam suam humanitatem et obseruantiam; sed tamen quod te ab eo egregie diligi sensi, multo amicior ei sum factus. Itaque, quamquam profecerunt litterae tuae, tamen aliquanto plus commendationis apud me habuit animus ipsius erga te mihi perspectus et cognitus. [2] Sed de Fabio faciemus studiose quae rogas. Tu multis de causis uellem me conuenire potuisses: primum ut te, quem iam diu plurimi facio, tanto interuallo uiderem; deinde ut tibi, quod feci per litteras, possem praesens gratulari; tum ut quibus de rebus uellemus, tu tuis, ego meis, inter nos communicaremus; postremo ut amicitia nostra, quae summis officiis ab utroque culta est sed longis interuallis temporum interruptam consuetudinem habuit, confirmaretur uehementius. [3] Id quoniam non accidit, utemur bono litterarum et eadem fere absentes quae si coram essemus consequemur. Vnus scilicet fructus, qui in te uidendo est, percipi litteris non potest, alter gratulationis est is quidem exilior quam si tibi te ipsum intuens gratularer, sed tamen et feci antea et facio nunc tibique cum pro rerum magnitudine quas gessisti tum pro opportunitate temporis gratulor, quod te de prouincia decedentem summa laus et summa gratia prouinciae prosecuta est. [4] Tertium est ut id quod de nostris rebus coram communicassemus inter nos conficiamus idem litteris. Ego ceterarum rerum causa tibi Romam properandum magno opere censeo; nam et ea quae reliqui tranquilla de te erant et hac tua recenti uictoria tanta clarum tuum aduentum fore intellego. Sed si quae sunt onera tuorum, si tanta sunt ut ea sustinere possis, propera; nihil tibi erit lautius, nihil gloriosius; sin maiora, considera ne in alienissimum tempus cadat aduentus tuus. Huius rei totum consilium tuum est; tu enim scis quid sustinere possis. Si potes, laudabile atque populare est; sin plane non potes, absens hominum sermones facilius sustinebis. [5] De me autem idem tecum his ago litteris quod superioribus egi, ut omnis tuos neruos in eo contendas ne quid mihi ad hanc prouinciam, quam et senatus et populus annuam esse uoluit, temporis prorogetur. Hoc a te ita contendo ut in eo fortunas meas positas putem. Habes Paulum nostrum nostri cupidissimum; est Curio, est Furnius. Sic uelim enitare quasi in eo sint mihi omnia. [6] Extremum illud est de iis quae proposueram, confirmatio nostrae amicitiae; de qua pluribus uerbis nihil opus est. Tu puer me adpetisti, ego autem semper ornamento te mihi fore duxi; fuisti etiam praesidio tristissimis meis temporibus; accessit post tuum discessum familiaritas mihi cum Bruto tuo maxima. Itaque in uestro ingenio et industria mihi plurimum et suauitatis et dignitatis constitutum puto. Id tu ut tuo studio confirmes te uehementer rogo, litterasque ad me et continuo mittas et, cum Romam ueneris, quam saepissime.
XV
Scr. Brundisi mense Sext. an. 47
M. CICERO S. D. C. CASSIO
Etsi uterque nostrum spe pacis et odio ciuilis sanguinis abesse a belli non necessari pertinacia uoluit, tamen, quoniam eius consili princeps ego fuisse uideor, plus fortasse tibi praestare ipse debeo quam a te exspectare; etsi, ut saepe soleo mecum recordari, sermo familiaris meus tecum et item mecum tuus adduxit utrumque nostrum ad id consilium ut uno proelio putaremus, si non totam causam, at certe nostrum iudicium definiri conuenire. Neque quisquam hanc nostram sententiam uere umquam reprehendit praeter eos qui arbitrantur melius esse deleri omnino rem publicam quam imminutam et debilitatam manere; ego autem ex interitu eius nullam spem scilicet mihi proponebam, ex reliquiis magnam. [2] Sed ea sunt consecuta ut magis mirum sit accidere illa potuisse quam nos non uidisse ea futura nec, homines cum essemus, diuinare potuisse. Equidem fateor meam coniecturam hanc fuisse, ut illo quasi quodam fatali proelio facto et uictores communi saluti consuli uellent et uicti suae; utrumque autem positum esse arbitrabar in celeritate uictoris. Quae si fuisset, eandem clementiam experta esset Africa quam cognouit Asia, quam etiam Achaia te, ut opinor, ipso legato ac deprecatore. Amissis autem temporibus, quae plurimum ualent, praesertim in bellis ciuilibus, interpositus annus alios induxit ut uictoriam sperarent, alios ut ipsum uinci contemnerent. Atque horum malorum omnium culpam Fortuna sustinet; quis enim aut Alexandrini belli tantam moram huic bello adiunctum iri aut nescio quem istum Pharnacem Asiae terrorem inlaturum putaret? [3] Nos tamen in consilio pari casu dissimili usi sumus. Tu enim eam partem petisti ut et consiliis interesses et, quod maxime curam leuat, futura animo prospicere posses; ego, qui festinaui ut Caesarem in Italia uiderem (sic enim arbitrabamur) eumque multis honestissimis uiris conseruatis redeuntem ad pacem currentem, ut aiunt, incitarem, ab illo longissime et absum et afui. Versor autem in gemitu Italiae et in urbis miserrimis querelis; quibus aliquid opis fortasse ego pro mea, tu pro tua, pro sua quisque parte ferre potuisset si auctor adfuisset. [4] Qua re uelim pro tua perpetua erga me beneuolentia scribas ad me quid uideas, quid sentias, quid exspectandum, quid agendum nobis existimes. Magni erunt mihi tuae litterae; atque utinam primis illis quas Luceria miseras paruissem! sine ulla enim molestia dignitatem meam retinuissem.
XVI
Scr. med. fere mense Ian. an. 45
M. CICERO S. D. C. CASSIO
Puto te iam suppudere cum haec te tertia iam epistula ante oppressit quam tu scidam aut litteram. Sed non urgeo; longiores enim exspectabo, uel potius exigam. Ego si semper haberem cui darem, uel ternas in hora darem; fit enim nescio qui ut quasi coram adesse uideare cum scribo aliquid ad te, neque id kat'eidolon phantasias;, ut dicunt tui amici noui, qui putant etiam dianoetikas phantasias spectris Catianis excitari; nam, ne te fugiat, Catius Insuber Epicureus, qui nuper est mortuus, quae ille Gargettius et iam ante Democritus eidola, hic "spectra" nominat. [2] His autem spectris si oculi possent feriri, quod illis ipsa incurrunt, animus qui possit ego non uideo; doceas tu me oportebit cum saluus ueneris. In meane potestate ut sit spectrum tuum, ut, simul ac mihi conlibitum sit de te cogitare, illud occurrat? neque solum de te, qui mihi haeres in medullis, sed si insulam Britanniam coepero cogitare, eius eidolon mihi aduolabit ad pectus? [3] Sed haec posterius; tempto enim te quo animo accipias. Si enim stomachabere et moleste feres, plura dicemus postulabimusque, ex qua hairesei "ui hominibus armatis" deiectus sis, in eam restituare. In hoc interdicto non solet addi "in hoc anno". Qua re, si iam biennium aut triennium est cum uirtuti nuntium remisisti delenitus inlecebris uoluptatis, in integro res nobis erit. Quamquam quicum loquor? Cum uno fortissimo uiro, qui, postea quam forum attigisti, nihil fecisti nisi plenissimum amplissimae dignitatis. In ista ipsa hairesei metuo ne plus neruorum sit quam ego putarim, si modo eam tu probas. "Qui id tibi in mentem uenit?" inquies. Quia nihil habebam aliud quod scriberem; de re publica enim nihil scribere possum; nec enim quod sentio libet scribere.
XVII
Scr. in. an. 45
M. CICERO C. CASSIO S.
Praeposteros habes tabellarios, etsi me quidem non offendunt; sed tamen, cum a me discedunt, flagitant litteras, cum ad me ueniunt, nullas adferunt. Atque id ipsum facerent commodius si mihi aliquid spati ad scribendum darent; sed petasati ueniunt, comites ad portam exspectare dicunt. Ergo ignosces; alteras iam habebis has breuis; sed exspecta panta peri panton. Etsi quid ego me tibi purgo, cum tui ad me inanes ueniant, ad te cum epistulis reuertantur? [2] Nos hic, ut tamen ad te scribam aliquid, P. Sullam patrem mortuum habebamus; alii a latronibus, alii cruditate dicebant; populus non curabat, combustum enim esse constabat. Hoc tu pro tua sapientia feres aequo animo; quamquam prosopon poleos amisimus. Caesarem putabant moleste laturum uerentem ne hasta refrixisset; Mindius Marcellus et Attius pigmentarius ualde gaudebat se aduersarium perdidisse. [3] De Hispania noui nihil, sed exspectatio ualde magna; rumores tristiores sed adespotoi. Pansa noster paludatus a. d. III Kal. Ian. profectus est, ut quiuis intellegere posset, id quod tu nuper dubitare coepisti, to kalon d'hauto haireton esse; nam quod multos miseriis leuauit et quod se in his malis hominem praebuit, mirabilis eum uirorum bonorum beneuolentia prosecuta est. [4] Tu quod adhuc Brundisi moratus es ualde probo et gaudeo, et mehercule puto te sapienter facturum si akelospoudos fueris; nobis quidem qui te amamus erit gratum. Et amabo te, cum dabis posthac aliquid domum litterarum, mei memineris. Ego numquam quemquam ad te, cum sciam, sine meis litteris ire patiar. Vale.
XVIII
Scr. mense Dec. an. 46
M. CICERO S. D. C. CASSIO
Longior epistula fuisset nisi eo ipso tempore petita esset a me cum iam iretur ad te, longior autem si phlyaron aliquem habuissem; nam spoudazein sine periculo uix possumus " "Ridere igitur" inquies "possumus?" Non mehercule facillime; uerum tamen aliam aberrationem a molestiis nullam habemus. "Vbi igitur" inquies "philosophia?" Tua quidem in culina, mea molesta est; pudet enim seruire; itaque facio me alias res agere ne conuicium Platonis audiam. [2] De Hispania nihil adhuc certi, nihil omnino noui. Te abesse mea causa moleste fero, tua gaudeo. Sed flagitat tabellarius. Valebis igitur meque, ut a puero fecisti, amabis.
XIX
Scr. Brundisi ex. mense Ian. an. 45
C. CASS S. D. M. CICERONI
S. u. b. Non mehercule in hac mea peregrinatione quicquam libentius facio quam scribo ad te; uideor enim cum praesente loqui et iocari. Nec tamen hoc usu uenit propter spectra Catiana; pro quo tibi proxima epistula tot rusticos Stoicos regeram ut Catium Athenis natum esse dicas. [2] Pansam nostrum secunda uoluntate hominum paludatum ex urbe exisse cum ipsius causa gaudeo tum mehercule etiam omnium nostrum; spero enim homines intellecturos quanto sit omnibus odio crudelitas et quanto amori probitas et clementia, atque ea quae maxime mali petant et concupiscant ad bonos peruenire. Difficile est enim persuadere hominibus to kalon di'hauto haireton esse; hedonen uero et ataraxian uirtute iustitia toi kaloi parari et uerum et probabile est; ipse enim Epicurus, a quo omnes Catii et Amafinii, mali uerborum interpretes, proficiscuntur, dicit "ouk estin hedeos aneu tou kalos kai dikaios zen". [3] Itaque et Pansa, qui hedonen sequitur, uirtutem retinet et ii qui a uobis philedonoi uocantur sunt philokaloi et philodikaioi omnisque uirtutes et colunt et retinent. Itaque Sulla, cuius iudicium probare debemus, cum dissentire philosophos uideret, non quaesiit quid bonum esset et omnia bona coemit. Cuius ego mortem forti mehercules animo tuli. Nec tamen Caesar diutius nos eum desiderare patietur (nam habet damnatos quos pro illo nobis restituat) nec ipse sectorem desiderabit cum filium uiderit. [4] Nunc ut ad rem publicam redeam, quid in Hispaniis geratur rescribe. Peream nisi sollicitus sum; ac malo ueterem et clementem dominum habere quam nouum et crudelem experiri. Scis Gnaeum quam sit fatuus, scis quo modo crudelitatem uirtutem putet, scis quam se semper a nobis derisum putet; uereor ne nos rustice gladio uelit antimykterisiai. Quid fiat, si me diligis, rescribe. Hui, quam uelim scire utrum ista sollicito animo an soluto legas! sciam enim eodem tempore quid me facere oporteat. Ne longior sim, uale; me, ut facis, ama. Si Caesar uicit, celeriter me exspecta.
XX
Scr. paulo post. ep. 21
M. CICERO S. D. C. TREBONIO
"Oratorem" meum (sic enim inscripsi) Sabino tuo commendaui. Natio me hominis impulit ut ei recte putarem, nisi forte candidatorum licentia hic quoque usus hoc subito cognomen adripuit; etsi modestus eius uultus sermoque constans habere quiddam a Curibus uidebatur. Sed de Sabino satis. [2] Tu, mi Treboni, quoniam ad amorem meum aliquantum olei discedens addidisti, quo tolerabilius feramus igniculum desideri tui crebris nos litteris appellato, atque ita si idem fiet a nobis. Quamquam duae causae sunt cur tu frequentior in isto officio esse debeas quam nos: primum quod olim solebant qui Romae erant ad prouincialis amicos de re publica scribere, nunc tu nobis scribas oportet (res enim publica istic est); deinde quod nos aliis officiis tibi absenti satis facere possumus, tu nobis nisi litteris non uideo qua re alia satis facere possis. [3] Sed cetera scribes ad nos postea. Nunc haec prima cupio cognoscere, iter tuum cuius modi sit, ubi Brutum nostrum uideris, quam diu simul fueris; deinde, cum processeris longius, de bellicis rebus, de toto negotio, ut existimare possimus quo statu simus. Ego tantum me scire putabo quantum ex tuis litteris habebo cognitum. Cura ut ualeas meque ames amore illo tuo singulari.
XXI
Scr. Romae fort. ex. an. 46
M. CICERO S. D. C. TREBONIO
Et epistulam tuam legi libenter et librum libentissime; sed tamen in ea uoluptate hunc accepi dolorem, quod, cum incendisses cupiditatem meam consuetudinis augendae nostrae (nam ad amorem quidem nihil poterat accedere), tum discedis a nobis meque tanto desiderio adficis ut unam mihi consolationem relinquas, fore ut utriusque nostrum absentis desiderium crebris et longis epistulis leniatur. Quod ego non modo de me tibi spondere possum sed de te etiam mihi; nullam enim apud me reliquisti dubitationem quantum me amares. [2] Nam ut illa omittam quae ciuitate teste fecisti, cum mecum inimicitias communicauisti, cum me contionibus tuis defendisti, cum quaestor in mea atque in publica causa consulum partis suscepisti, cum tribuno plebis quaestor non paruisti, cui tuus praesertim conlega pareret; ut haec recentia, quae meminero semper, obliuiscar, quae tua sollicitudo de me in armis, quae laetitia in reditu, quae cura, qui dolor cum ad te curae et dolores mei perferrentur, Brundisium denique te ad me uenturum fuisse nisi subito in Hispaniam missus esses - ut haec igitur omittam, quae mihi tanti aestimanda sunt quanti uitam aestimo et salutem meam, liber iste quem mihi misisti quantam habet declarationem amoris tui! primum quod tibi facetum uidetur quicquid ego dixi, quod alii fortasse non item; deinde quod illa, siue faceta sunt siue sic, fiunt narrante te uenustissima; quin etiam ante quam ad me ueniatur risus omnis paene consumitur. [3] Quod si in iis scribendis nihil aliud nisi, quod necesse fuit, de uno me tam diu cogitauisses, ferreus essem si te non amarem; cum uero ea quae scriptura persecutus es sine summo amore cogitare non potueris, non possum existimare plus quemquam a se ipso quam me a te amari. Cui quidem ego amori utinam ceteris rebus possem, amore certe respondebo, quo tamen ipso tibi confido futurum satis. [4] Nunc ad epistulam uenio; cui copiose et suauiter scriptae nihil est quod multa respondeam. Primum enim ego illas Caluo litteras misi non plus quam has quas nunc legis existimans exituras; aliter enim scribimus quod eos solos quibus mittimus, aliter quod multos lecturos putamus. Deinde ingenium eius maioribus extuli laudibus quam tu id uere potuisse fieri putas primum quod ita iudicabam. Acute mouebatur; genus quoddam sequebatur in quo, iudicio lapsus, quo ualebat tamen adsequebatur quod probarat; multae erant et reconditae litterae. Vis non erat; ad eam igitur adhortabar; in excitando autem et in acuendo plurimum ualet si laudes eum quem cohortere. Habes de Caluo iudicium et consilium meum: consilium, quod hortandi causa laudaui; iudicium, quod de ingenio eius ualde existimaui bene. [5] Reliquum est tuam profectionem amore prosequar, reditum spe exspectem, absentem memoria colam, omne desiderium litteris mittendis accipiendisque leniam. Tu uelim tua in me studia et officia multum tecum recordere. Quae cum tibi liceat, mihi nefas sit obliuisci, non modo uirum bonum me existimabis uerum etiam te a me amari plurimum iudicabis. Vale.