I
MARCVS. - Sequar igitur, ut institui, diuinum illum uirum, quem incredibili quadam admiratione commotus saepius fortasse laudo quam necesse est. ATTICVS. - Platonem uidelicet dicis. MARCVS. - Istum ipsum, Attice. ATTICVS. - Tu uero eum nec nimis ualde umquam nec nimis saepe laudaueris. Nam hoc mihi etiam nostri illi, qui neminem nisi suum laudari uolunt, concedunt ut eum arbitratu meo diligam. MARCVS. - Bene hercle faciunt. Quid enim est elegantia tua dignius? Cuius et uita et oratio consecuta mihi uidetur difficillimam illam societatem grauitatis cum humanitate. ATTICVS. - Sane gaudeo quod te interpellaui, quoniam quidem tam praeclarum mihi dedisti iudicii tui testimonium. Sed perge, ut coeperas. MARCVS. - Laudemus igitur prius legem ipsam ueris et propriis generis sui laudibus? ATTICVS. - Sane quidem, sicut de religionum lege fecisti. MARCVS. - Videtis igitur magistratus hanc esse uim, ut praesit praescribatque recta et utilia et coniuncta cum legibus. Vt enim magistratibus leges, sic populo praesunt magistratus uereque dici potest, magistratum legem esse loquentem, legem autem mutum magistratum. Nihil porro tam aptum est ad ius condicionemque naturae - quod quom dico, legem a me dici intellegi uolo - quam imperium, sine quo nec domus ulla nec ciuitas nec gens nec hominum uniuersum genus stare, nec rerum natura omnis nec ipse mundus potest. Nam et hic deo paret, et huic oboediunt maria terraeque, et hominum uita iussis supremae legis obtemperat.
II
Atque ut ad haec citeriora ueniam et notiora nobis, omnes antiquae gentes regibus quondam paruerunt. Quod genus imperii primum ad homines iustissimos et sapientissimos deferebatur (idque et in re publica nostra maxime ualuit, quoad ei regalis potestas praefuit), deinde etiam deinceps posteris prodebatur; quod [et] in iis qui etiam nunc regnantur manet. Quibus autem regia potestas non placuit, non ii nemini, sed non semper uni parere uoluerunt. Nos autem quoniam leges damus liberis populis, quaeque de optima re publica sentiremus, in sex libris ante diximus, accommodabimus hoc tempore leges ad illum, quem probamus, ciuitatis statum. Magistratibus igitur opus est, sine quorum prudentia ac diligentia esse ciuitas non potest, quorumque descriptione omnis rei publicae moderatio continetur. Neque solum iis praescribendus est imperandi, sed etiam ciuibus obtemperandi modus. Nam et qui bene imperat, paruerit aliquando necesse est, et qui modeste paret, uidetur qui aliquando imperet dignus esse. Itaque oportet et eum qui paret sperare se aliquo tempore imperaturum, et illum qui imperat cogitare breui tempore sibi esse parendum. Nec uero solum ut obtemperent oboediantque magistratibus, sed etiam ut eos colant diligantque, praescribimus, ut Charondas in suis facit legibus. Noster uero Plato Titanum e genere natos statuit eos qui, ut illi caelestibus, sic hi aduersarentur magistratibus. Quae cum ita sint, ad ipsas iam leges ueniamus, si placet. ATTICVS. - Mihi uero et istud et ordo iste rerum placet.
III
MARCVS. - Iusta imperia sunto, isque ciues modeste ac sine recusatione parento. Magistratus nec oboedientem et noxium ciuem multa uinculis uerberibusue coherceto, ni par maiorue potestas populusue prohibessit, ad quos prouocatio esto. Cum magistratus iudicassit inrogassitue, per populum multae poenae certatio esto. Militiae ab eo qui imperabit prouocatio nec esto, quodque is qui bellum geret imperassit, ius ratumque esto. Minoris magistratus partiti iuris plures in ploera sunto. Militiae quibus iussi erunt imperanto eorumque tribuni sunto: domi pecuniam publicam custodiunto, uincula sontium seruanto, capitalia uindicanto, aes argentum aurumue publice signanto, litis contractas iudicanto quodcumque senatus creuerit, agunto. Suntoque aediles curatores urbis annonae ludorumque sollemnium, ollisque ad honoris amplioris gradum is primus ascensus esto. Censoris populi aeuitates suboles familias pecuniasque censento, urbis templa uias aquas aerarium uectigalia tuento, populique partis in tribus discribunto, exin pecunias aeuitates ordines partiunto, equitum peditumque prolem describunto, exin pecunias aeuitates ordines partiunto, equitum peditumque prolem describendo, caelibes esse prohibento, mores populi regunto, probrum in senatu ne relinquonto. Bini sunto, magistratum quinquennium habento; reliqui magistratus annui sunto; eaque potestas semper esto. Iuris disceptator, qui priuata iudicet iudicariue iubeat, praetor esto. Is iuris ciuilis custos esto. Huic potestate pari quotcumque senatus creuerit populusue iusserit, tot sunto. Regio imperio duo sunto, iique a praeeundo iudicando consulendo praetores iudices consules appellamino. Militiae summum ius habento, nemini parento. Ollis salus populi suprema lex esto. Eumdem magistratum, ni interfuerint decem anni, ne quis capito. Aeuitatem annali lege seruanto. Ast quando duellum grauioresue discordiae ciuium escunt, oenus ne amplius sex menses, si senatus creuerit, idem iuris quod duo consules teneto, isque aue sinistra dictus populi magister esto. Equitatumque qui regat habeto pari iure cum eo quicumque erit iuris disceptator. Reliqui magistratus ne sunto. Ast quando consules magisterue populi nec erunt, auspicia patrum sunto ollique ex se produnto qui comitiatu creare consules rite possit. Imperia, potestates, legationes, cum senatus creuerit populusue iusserit ex urbe exeunto, duella iusta iuste gerunto, sociis parcunto, se et suos contineto, populi [sui] gloriam augento, domum cum laude redeunto. Rei suae ergo ne quis legatus esto. Plebes quos pro se contra uim auxilii ergo decem creassit, [et] tribuni eius sunto, quodque ii prohibessint quodque plebem rogassint, ratum esto; sanctique sunto, neue plebem orbam tribunis relinquunto. Omnes magistratus auspicium iudiciumque habento exque is senatus esto. Eius decreta rata sunto. Ast potestas par maiorue prohibessit, perscripta seruanto. Is ordo uitio uacato, ceteris specimen esto. Creatio magistratuum, iudicia populi, iussa uetita cum suffragiis consciscentur, ea optumatibus nota, plebi libera sunto.
IV
Ast quid erit quod extra magistratus coerari oesus sit, qui coeret, populus creato eique ius coerandi dato. Cum populo patribusque agendi ius esto consuli, praetori, magistro populi equitumque, eique quem patres produnt consulum rogandorum ergo; tribunisque quos sibi plebes creassit ius esto cum patribus agendi; idem ad plebem, quod oesus erit, ferunto. Quae cum populo quaeque in patribus agentur, modica sunto. Senatori qui nec aderit, aut causa aut culpa esto. Loco senator et modo orato, causas populi teneto. Vis in populo abesto. Par maiorue potestas plus ualeto. Ast quid turbassitur in agendo, fraus actoris esto. Intercessor rei malae salutaris ciuis esto. Qui agent, auspicia seruanto, auguri publico parento, promulgata proposita in aerario condita habento; nec plus quam de singulis rebus semel consulunto, rem populum docento, doceri a magistratibus priuatisque patiunto. Priuilegia ne inroganto. De capite ciuis nisi per maximum comitiatum ollosque quos censores in partibus populi locassint, ne ferunto. Donum ne capiunto neue danto neue petenda neue gerenda neue gesta potestate. Quod quis earum rerum migrassit, noxiae poena par esto. Censoris fidem legum custodiunto. Priuati ad eos acta referunto, nec eo magis lege liberi sunto. Lex recitata est: discedere et tabellam iubebo dari.
V
QVINTVS. - Quam breui frater in conspectu posita est a te omnium magistratuum descriptio, sed ea paene nostrae ciuitatis, etsi a te paulum adlatum est noui. MARCVS. - Rectissime, Quinte, animaduertis. Haec est enim, quam Scipio laudat in illis libris et quam maxime probat, temperatio rei publicae, quae effici non potuisset, nisi tali descriptione magistratuum. Nam sic habetote, magistratibus iisque qui praesint contineri rem publicam, et ex eorum compositione, quod cuiusque rei publicae genus sit, intellegi. Quae res cum sapientissime moderatissimeque constituta esset a maioribus nostris, nihil habui sane aut non multum, quod putarem nouandum in legibus. ATTICVS. - Reddes igitur nobis, ut in religionis lege fecisti admonitu et rogatu meo, sic de magistratibus, ut disputes quibus de causis maxime placeat ista descriptio. MARCVS. - Faciam, Attice, ut uis, et locum istum totum, ut a doctissimis Graeciae quaesitum et disputatum est, explicabo, et, ut institui, nostra iura attingam. ATTICVS. - Istud maxime exspecto disserendi genus. MARCVS. - Atqui pleraque sunt dicta in illis libris, quod faciendum fuit, quom de optuma re publica quaereretur. Sed huius loci de magistratibus sunt propria quaedam, a Theophrasto primum, deinde a Dione Stoico quaesita subtilius.
VI
ATTICVS. - Ain tandem? Etiam a Stoicis ista tractata sunt? MARCVS. - Non sane, nisi ab eo quem modo nominaui et postea a magno homine et in primis erudito, Panaetio. Nam ueteres uerbo tenus acute illi quidem, sed non ad hunc usum popularem atque ciuilem, de re publica disserebant. Ab Academia magis ista manarunt Platone principe. Post Aristoteles inlustrauit omnem hunc ciuilem in disputando locum Heraclidesque Ponticus, profectus ab eodem Platone. Theophrastus uero institutus ab Aristotele habitauit, ut scitis, in eo genere rerum, ab eodemque Aristotele doctus Dicaearchus huic rationi studioque non defuit. Post a Theophrasto Phalereus ille Demetrius, de quo feci supra mentionem, mirabiliter doctrinam ex umbraculis eruditorum otioque non modo in solem atque in puluerem, sed in ipsum discrimen aciemque produxit. Nam et mediocriter doctos magnos in re publica uiros, et doctissimos homines non nimis in re publica uersatos, multos commemorare possumus: qui uero utraque re excelleret, ut et doctrinae studiis et regenda ciuitate princeps esset, quis facile praeter hunc inueniri potest? ATTICVS. - Puto posse, et quidem aliquem de tribus nobis. Sed perge, ut coeperas.
VII
MARCVS. - Quaesitum igitur ab illis est, placeretne unum in ciuitate esse magistratum, cui reliqui parerent. Quod exactis regibus intellego placuisse nostris maioribus. Sed quoniam regale ciuitatis genus, probatum quondam, postea non tam regni quam regis uitiis repudiatum est, nomen tantum uidebitur regis repudiatum, res manebit, si unus omnibus reliquis magistratibus imperabit. Quare nec ephori Lacedaemone sine causa a Theopompo oppositi regibus, nec apud nos consulibus tribuni. Nam illud quidem ipsum, quod in iure positum est, habet consul, ut ei reliqui magistratus omnes pareant, excepto tribuno, qui post exstitit, ne id quod fuerat, esset. Hoc enim primum minuit consulare ius, quod exstitit ipse qui eo non teneretur, deinde quod attulit auxilium reliquis non modo magistratibus, sed etiam priuatis consuli non parentibus. QVINTVS. - Magnum dicis malum. Nam ista potestate nata grauitas optimatium cecidit, conualuitque uis multitudinis. MARCVS. - Non est, Quinte, ita. Non ius enim illud solum superbius populo et uiolentius uideri necesse erat. Quo posteaquam modica et sapiens temperatio accessit, +conuertem lex in omnis est. ...
VIII
"Domum cum laude redeunto." Nihil enim praeter laudem bonis atque innocentibus neque ex hostibus neque a sociis reportandum. Iam illud apertum est profecto, nihil esse turpius quam [est] quemquam legari nisi rei publicae causa. Omitto quem ad modum isti se gerant atque gesserint, qui legatione hereditates aut syngraphas suas persequuntur. In hominibus est hoc fortasse uitium. Sed quaero quid reapse sit turpius, quam sine procuratione senator legatus, sine mandatis, sine ullo rei publicae munere? Quod quidem genus legationis ego consul, quamquam ad commodum senatus pertinere uidebatur, tamen adprobante senatu frequentissimo, nisi mihi leuis tribunus plebis tum intercessisset, sustulissem. Minui tamen tempus, et quod erat infinitum, annuum feci. Ita turpitudo manet, diuturnitate sublata. Sed iam si placet de prouinciis decedatur, in Vrbemque redeatur. ATTICVS. - Nobis uero placet, sed iis qui in prouinciis sunt, minime placet. MARCVS. - At uero, Tite, si parebunt his legibus, nihil erit iis Vrbe, nihil domo sua dulcius, nec laboriosius molestiusque prouincia. Sed sequitur lex, quae sancit eam tribunorum plebis potestatem, quae est in re publica nostra. De qua disseri nihil necesse est. QVINTVS. - At mehercule ego, frater, quaero, de ista potestate quid sentias. Nam mihi quidem pestifera uidetur, quippe quae in seditione et ad seditionem nata sit. Cuius primum ortum, si recordari uolumus, inter arma ciuium et occupatis et obsessis Vrbis locis procreatum uidemus. Deinde, quom esset cito necatus tamquam ex XII tabulis insignis ad deformitatem puer, breui tempore nescio quo pacto recreatus multoque taetrior et foedior renatus est.
IX
Quid enim ille non edidit? Qui primum, ut impio dignum fuit, patribus omnem honorem eripuit, omnia infima summis paria fecit, turbauit, miscuit. Cum adflixisset principum grauitatem, numquam tamen conquieuit. Namque, ut C. Flaminium atque ea, quae iam prisca uidentur propter uetustatem, relinquam, quid iuris bonis uiris Tiberi Gracchi tribunatus reliquit? Etsi quinquennio ante Decimum Brutum et P. Scipionem consules - quos et quantos uiros! homo omnium infimus et sordidissimus tribunus plebis C. Curiatius in uincula coniecit, quod ante factum non erat. C. uero Gracchi tribunatus sicis quas ipse se proiecisse in forum dixit, quibus digladiarentur inter se ciues, nonne omnem rei publicae statum perturbauit? Quid iam de Saturnino, Sulpicio, reliquis dicam? Quos ne depellere quidem a se sine ferro potuit res publica. Cur autem aut uetera aut aliena proferam potius quam et nostra et recentia? Quis, inquam, tam audax, tam nobis inimicus fuisset, ut cogitaret umquam de statu nostro labefactando, nisi mucronem aliquem tribunicium exacuisset in nos? Quem quom homines scelerati ac perditi non modo ulla in domo, sed nulla in gente reperirent, gentes sibi in tenebris rei publicae perturbandas putauerunt. Quod nobis quidem egregium et ad inmortalitatem memoriae gloriosum, neminem in nos mercede ulla tribunum potuisse reperiri, nisi cui nec esse quidem licuisset tribuno. Sed ille quas strages edidit! Eas uidelicet quas sine ratione ac sine ulla spe bona furor edere potuit impurae beluae, multorum inflammatus furoribus. Quam ob rem in ista quidem re uehementer Sullam probo, qui tribunis plebis sua lege iniuriae faciendae potestatem ademerit, auxilii ferendi reliquerit, Pompeiumque nostrum ceteris rebus omnibus semper amplissimis summisque effero laudibus, de tribunicia potestate taceo. Nec enim reprehendere libet, nec laudare possum.
X
MARCVS. - Vitia quidem tribunatus praeclare, Quinte, perspicis, sed est iniqua in omni re accusanda praetermissis bonis malorum enumeratio uitiorumque selectio. Nam isto quidem modo uel consulatus uituperari potest, si consulum, quos enumerare nolo, peccata collegeris. Ego enim fateor in ista ipsa potestate inesse quiddam mali, sed bonum, quod est quaesitum in ea, sine isto malo non haberemus. "Nimia potestas est tribunorum plebis." Quis negat? Sed uis populi multo saeuior multoque uehementior, quae, ducem quom habet, interdum lenior est, quam si nullum haberet. Dux enim suo se periculo progredi cogitat, populi impetus periculi rationem sui non habet. "At aliquando incenditur." Et quidem saepe sedatur. Quod enim est tam desperatum collegium, in quo nemo e decem sana mente sit? Quom in ipsum Ti. Gracchum non solum euictus, sed etiam sublatus intercessor non defuerit Quid enim illum aliud perculit, nisi quod potestatem intercedenti collegae abrogauit? Sed tu sapientiam maiorum in illo uide: concessa plebei a patribus ista potestate, arma ceciderunt, restincta seditio est, inuentum est temperamentum, quo tenuiores cum principibus aequari se putarent, in quo uno fuit ciuitatis salus. "At duo Gracchi fuerunt." Et praeter eos, quamuis enumeres multos licet, cum deni crearentur, nullos in omni memoria reperies perniciosos tribunos; leues? etiam; non bonos? fortasse plures. Si inuidia quidem summus ordo caret, plebes de suo iure periculosas contentiones nullas facit. Quam ob rem aut exigendi reges non fuerunt, aut plebi re, non uerbo, danda libertas. Quae tamen sic data est, ut multis institutis praeclarissimis adduceretur, ut auctoritati principum cederet.
XI
Nostra autem causa quae, optume et dulcissume frater, incidit in tribuniciam potestatem, nihil habuit contentionis cum tribunatu. Non enim plebes incitata nostris rebus inuidit, sed uincula soluta sunt et seruitia concitata, adiuncto terrore etiam militari. Neque nobis cum illa tum peste certamen fuit, sed cum grauissimo rei publicae tempore, cui ni cessissem, non diuturnum beneficii mei patria fructum tulisset. Atque hoc rerum exitus indicauit: quis enim non modo liber, sed etiam seruus libertate dignus fuit, cui nostra salus cara non esset? Quodsi is casus fuisset rerum, quas pro salute rei publicae gessimus, ut non omnibus gratus essem, et si nos multitudinis furentis inflammata inuidia pepulisset tribuniciaque uis in me populum, sicut Gracchus in Laenatem, Saturninus in Metellum incitasset, id ferremus, o Quinte frater, consolarenturque nos non tam philosophi qui Athenis fuerunt (qui hoc facere iubent), quam clarissimi uiri qui, illa urbe pulsi, carere ingrata ciuitate quam manere in improba maluerunt. Pompeium uero quod una ista in re non ita ualde probas, uix satis mihi illud uideris attendere non solum ei quid esset optimum uidendum fuisse, sed etiam quid necessarium. Sensit enim deberi non posse huic ciuitati illam potestatem: quippe quam tanto opere populus noster ignotam expetisse, qui posset carere cognita? Sapientis autem ciuis fuit, causam nec perniciosam et ita popularem ut non posset obsisti, perniciose populari ciui non relinquere. - Scis solere, frater, in huius modi sermone, ut transiri alio possit, dici "Admodum" aut "Prorsus ita est". QVINTVS. - Haud equidem adsentior. Tu tamen ad reliqua pergas uelim. MARCVS. - Perseueras tu quidem et in tua uetere sententia permanes. ATTICVS. - Nec mehercule ego sane a Quinto nostro dissentio. Sed ea quae restant, audiamus.
XII
MARCVS. - Deinceps idcirco omnibus magistratibus auspicia et iudicia data sunt; iudicia, ut esset populi potestas ad quam prouocaretur, auspicia, ut multos inutiles comitiatus probabiles impedirent morae. Saepe enim populi impetum iniustum auspiciis di immortales represserunt. Ex iis autem qui magistratum ceperunt, quod senatus efficitur, populare est sane neminem in summum locum nisi per populum uenire, sublata cooptatione censoria. Sed praesto est huius uitii temperatio, quod senatus lege nostra confirmatur auctoritas. Sequitur enim: "eius decreta rata sunto". Nam ita se res habet, ut si senatus dominus sit publici consilii, quodque is creuerit defendant omnes, et si ordines reliqui principis ordinis consilio rem publicam gubernari uelint, possit ex temperatione iuris, cum potestas in populo, auctoritas in senatu sit, teneri ille moderatus et concors ciuitatis status, praesertim si proximae legi parebitur; nam proximum est: "is ordo uitio careto, ceteris specimen esto". QVINTVS. - Praeclara uero, frater, ista lex sed et late patet ut uitio careat ordo, et censorem requirit interpretem. ATTICVS. - Ille uero etsi tuus est totus ordo, gratissimamque memoriam retinet consulatus tui, pace tua dixerim: non modo censores sed etiam iudices omnes potest defatigare.
XIII
MARCVS. - Omitte ista, Attice! Non enim de hoc senatu nec his de hominibus qui nunc sunt, sed de futuris, si qui forte his legibus parere uoluerint, haec habetur oratio. Nam cum omni uitio carere lex iubeat, ne ueniet quidem in eum ordinem quisquam uitii particeps. Id autem difficile factu est nisi educatione quadam et disciplina; de qua dicemus aliquid fortasse, si quid fuerit loci aut temporis. ATTICVS. - Locus certe non deerit, quoniam tenes ordinem legum; tempus uero largitur longitudo diei. Ego autem etiam si praeterieris, repetam a te istum de educatione et de disciplina locum. MARCVS. - Tu uero et istum, Attice, et si quem alium praeterii. "Ceteris specimen esto." Quod si tenemus, seruamus omnia. Vt enim cupiditatibus principum et uitiis infici solet tota ciuitas, sic emendari et corrigi continentia. Vir magnus et nobis omnibus amicus L. Lucullus ferebatur quasi commodissime respondisset, cum esset obiecta magnificentia uillae Tusculanae, duo se habere uicinos, superiorem equitem Romanum, inferiorem libertinum: quorum cum essent magnificae uillae, concedi sibi oportere quod iis qui inferioris ordinis essent liceret. Non uides, Luculle, a te id ipsum natum ut illi cuperent? quibus, id si tu non faceres, non liceret. Quis enim ferret istos, cum uideret eorum uillas signis et tabulis refertas, partim publicis, partim etiam sacris et religiosis? quis non frangeret eorum libidines, nisi illi ipsi qui eas frangere deberent cupiditatis eiusdem tenerentur?
XIV
Nec enim tantum mali est peccare principes (quamquam est magnum hoc per se ipsum malum) quantum illud quod permulti imitatores principum existunt. Nam licet uidere, si uelis replicare memoriam temporum, qualescumque summi ciuitatis uiri fuerint, talem ciuitatem fuisse; quaecumque mutatio morum in principibus extiterit, eandem in populo secutam. Idque haud paulo est uerius, quam quod Platoni nostro placet. Qui musicorum cantibus ait mutatis mutari ciuitatum status: ego autem nobilium uita uictuque mutato mores mutari ciuitatum puto. Quo perniciosius de re publica merentur uitiosi principes, quod non solum uitia concipiunt ipsi, sed ea infundunt in ciuitatem, neque solum obsunt quod ipsi corrumpuntur, sed etiam quod corrumpunt plusque exemplo quam peccato nocent. Atque haec lex, dilatata in ordinem cunctum, coangustari etiam potest: pauci enim atque admodum pauci honore et gloria amplificati uel corrumpere mores ciuitatis uel corrigere possunt. Sed haec et nunc satis, et in illis libris tractata sunt diligentius. Quare ad reliqua ueniamus.
XV
Proximum autem est de suffragiis, quae iubeo "nota esse optimatibus, populo libera." ATTICVS. - Ita mehercule attendi, nec satis intellexi quid sibi lex aut quid uerba ista uellent. MARCVS. - Dicam, Tite, et uersabor in re difficili ac multum et saepe quaesita, utrum suffragia in magistratu mandando ac de reo iudicando sciscendaque in lege aut rogatione clam an palam ferri melius esset. QVINTVS. - An etiam id dubium est? Vereor ne a te rursus dissentiam. MARCVS. - Non facies, Quinte. Nam ego in ista sum sententia qua te fuisse semper scio, nihil ut fuerit in suffragiis uoce melius; sed obtineri num possit, uidendum est. QVINTVS. - Quanquam, frater, bona tua uenia dixerim, ista sententia maxime et fallit imperitos, et obest saepissime rei publicae, cum aliquid uerum et rectum esse dicitur, sed obtineri, id est obsisti posse populo, negatur. Primum enim obsistitur cum agitur seuere; deinde ui opprimi in bona causa est melius quam malae cedere. Quis autem non sentit omnem auctoritatem optimatium tabellariam legem abstulisse? Quam populus liber numquam desiderauit, idem oppressus dominatu ac potentia principum flagitauit. Itaque grauiora iudicia de potentissimis hominibus exstant uocis quam tabellae. Quam ob rem suffragandi nimia libido in non bonis causis eripienda fuit potentibus, non latebra danda populo, in qua bonis ignorantibus quid quisque sentiret, tabella uitiosum occultaret suffragium. Itaque isti rogationi neque lator quisquam est inuentus nec auctor umquam bonus.
XVI
Sunt enim quattuor leges tabellariae, quarum prima de magistratibus mandandis: ea est Gabinia, lata ab homine ignoto et sordido. Secuta biennio post Cassia est de populi iudiciis, a nobili homine lata L. Cassio, sed, pace familiae dixerim, dissidente a bonis atque omnis rumusculos populari ratione aucupante. Carbonis est tertia de iubendis legibus ac uetandis, seditiosi atque inprobi ciuis, cui ne reditus quidem ad bonos salutem a bonis potuit adferre. Vno in genere relinqui uidebatur uocis suffragium, quod ipse Cassius exceperat, perduellionis. Dedit huic quoque iudicio C. Coelius tabellam, doluitque, quoad uixit, se, ut opprimeret C. Popillium, nocuisse rei publicae. Et auus quidem noster singulari uirtute in hoc municipio, quoad uixit, restitit M. Gratidio, cuius in matrimonio sororem auiam nostram habebat, ferenti legem tabellariam. Excitabat enim fluctus in simpulo, ut dicitur, Gratidius, quos post filius eius Marius in Aegaeo excitauit mari. Ac nostro quidem auo, cum res esset ad senatum delata, M. Scaurus consul: "Vtinam, inquit, M. Cicero, isto animo atque uirtute in summa re publica nobiscum uersari quam in municipali maluisses!". Quam ob rem, quoniam non recognoscimus nunc leges populi Romani, sed aut repetimus ereptas, aut nouas scribimus, non quid hoc populo obtineri possit, sed quid optimum sit, tibi dicendum puto. Nam Cassiae legis culpam Scipio tuus sustinet, quo auctore lata esse dicitur; tu si tabellariam tuleris, ipse praestabis. Nec enim mihi placet nec Attico nostro, quantum e uultu eius intellego.
XVII
ATTICVS. - Mihi uero nihil umquam populare placuit, eamque optimam rem publicam esse dico, quam hic consul constituerat, quae sit in potestate optimorum. MARCVS. - Vos quidem, ut uideo, legem antiquastis sine tabella. Sed ego, etsi satis dixit pro se in illis libris Scipio, tamen ita libertatem istam largior populo, ut auctoritate et ualeant et utantur boni. Sic enim a me recitata lex est de suffragiis: "optimatibus nota, plebi libera sunto". Quae lex hanc sententiam continet, ut omnes leges tollat, quae postea latae sunt, quae tegunt omni ratione suffragium, ne quis inspiciat tabellam, ne roget, ne appellet. Pontes etiam lex Maria fecit angustos. Quae si opposita sunt ambitiosis, ut sunt fere, non reprehendo; si non ualuerint tamen leges, ut ne sit ambitus, habeat sane populus tabellam quasi uindicem libertatis, dummodo haec optimo cuique et grauissimo ciui ostendatur ultroque offeratur, ut in eo sit ipso libertas, in quo populo potestas honeste bonis gratificandi datur. Eoque nunc fit illud quod a te modo, Quinte, dictum est, ut minus multos tabella condemnet, quam solebat uox, quia populo licere satis est: hoc retento reliqua uoluntas auctoritati aut gratiae traditur. Itaque, ut omittam largitione corrupta suffragia, non uides, si quando ambitus sileat, quaeri in suffragiis quid optimi uiri sentiant? Quam ob rem lege nostra libertatis species datur, auctoritas bonorum retinetur, contentionis causa tollitur. ...
XVIII
Deinde sequitur, quibus ius sit cum populo agendi aut cum senatu. Tum grauis et, ut arbitror, praeclara lex: "quae cum populo quaeque in patribus agentur, modica sunto", id est modesta atque sedata. Actor enim moderatur et fingit non modo mentes ac uoluntates, sed paene uoltus eorum, apud quos agit. Quod si fit in senatu, non difficile; est enim ipsius senatoris, cuius non ad alterum referatur animus, sed qui per se ipse spectari uelit. Huic iussa tria sunt: ut adsit, nam grauitatem res habet, cum frequens ordo est; ut loco dicat, id est rogatus; ut modo, ne sit infinitus. Nam breuitas non modo senatoris sed etiam oratoris magna laus est in sententia, nec est umquam longa oratione utendum (quod fit ambitione saepissime), nisi aut peccante senatu nullo magistratu adiuuante tolli diem utile est, aut cum tanta causa est, ut opus sit oratoris copia uel ad hortandum uel ad docendum; quorum generum in utroque magnus noster Cato est. Quodque addit: "causas populi teneto", est senatori necessarium nosse rem publicam - idque late patet: quid habeat militum, quid ualeat aerario, quos socis res publica habeat, quos amicos, quos stipendiarios, qua quisque sit lege, condicione, foedere; tenere consuetudinem decernendi, nosse exempla maiorum. Videtis iam genus hoc omne scientiae, diligentiae, memoriae, de quo non paratus esse senator nullo pacto potest. Deinceps sunt cum populo actiones, in quibus primum et maximum: "uis abesto". Nihil est enim exitiosius ciuitatibus, nihil tam contrarium, iuri ac legibus, nihil minus ciuile et inhumanius, quam in composita et constituta re publica quicquam agi per uim. Parere iubet intercessori, quo nihil praestabilius: inpediri enim bonam rem melius quam concedi malae.
XIX
Quod uero "actoris" iubeo "esse fraudem", id totum dixi ex Crassi sapientissimi hominis sententia, quem est senatus secutus, cum decreuisset C. Claudio consule de Cn. Carbonis seditione referente, inuito eo qui cum populo ageret seditionem non posse fieri, quippe cui liceat concilium, simul atque intercessum turbarique coeptum sit, dimittere. Quod qui permittit, quom agi nihil potest, uim quaerit, cuius impunitatem amittit hac lege. Sequitur illud: "intercessor rei malae salutaris ciuis esto". Quis non studiose rei publicae subuenerit hac tam praeclara legis uoce laudatus? Sunt deinde posita deinceps, quae habemus etiam in publicis institutis atque legibus: "auspicia seruanto auguri publico parento." Est autem boni auguris meminisse se maximis rei publicae temporibus praesto esse debere, Iouique optimo maximo se consiliarium atque administrum datum, ut sciat sibi docendos eos quos in auspicio esse iusserit, caelique partes sibi diuinitus esse traditas, e quibus saepe opem rei publicae ferre possit. Deinde de promulgatione, de singulis rebus agendis, de priuatis magistratibusue audiendis. Tum leges praeclarissimae de duodecim tabulis translatae duae, quarum altera priuilegia tollit, altera de capite ciuis rogari nisi maximo comitiatu uetat. Et nondum inuentis seditiosis tribunis plebis, ne cogitatis quidem, admirandum tantum maiores in posterum prouidisse. In priuatos homines leges ferri noluerunt, id est enim priuilegium: quo quid est iniustius, cum legis haec uis sit, ut sit scitum et iussum in omnis? Ferri de singulis nisi centuriatis comitiis noluerunt. Descriptus enim populus censu, ordinibus, aetatibus, plus adhibet ad suffragium consilii quam fuse in tribus conuocatus. Quo uerius in causa nostra uir magni ingenii summaque prudentia L. Cotta dicebat, nihil omnino actum esse de nobis. Praeter enim quam quod comitia illa essent armis gesta seruilibus, praetendebat neque tributa capitis comitia rata esse posse neque ulla priuilegii. Quocirca nihil nobis opus esse lege, de quibus omnino nihil actum esset legibus. Sed uisum est et nobis et clarissimis uiris melius, de quo serui et latrones sciuisse aliquid dicerent, de hoc eodem cunctam Italiam quid sentiret, ostendere.
XX
Sequitur de captis pecuniis et de ambitu [leges]. Qua cum magis iudiciis quam uerbis sancienda sint, adiungitur: "noxiae poena par esto" ut in suo uitio quisque plectatur, uis capite, auaritia multa, honoris cupiditas ignominia sanciatur. Extremae leges sunt nobis non usitatae, rei publicae necessariae. Legum custodiam nullam habemus, itaque eae leges sunt, quas apparitores nostri uolunt: a librariis petimus, publicis litteris consignatam memoriam publicam nullam habemus. Graeci hoc diligentius, apud quos nomophylaces creabantur, nec ei solum litteras (nam id quidem etiam apud maiores nostros erat), sed etiam facta hominum obseruabant ad legesque reuocabant. Haec detur cura censoribus, quandoquidem eos in re publica semper uolumus esse. Apud eosdem, qui magistratu abierint edant et exponant, quid in magistratu gesserint, deque iis censores praeiudicent. Hoc in Graecia fit publice constitutis accusatoribus, qui quidem graues esse non possunt, nisi sunt uoluntarii. Quocirca melius est rationes referri causamque exponi censoribus, integram tamen legem accusatori iudicioque seruari. Sed satis [et] iam disputatum est de magistratibus, nisi forte quid desideratis. ATTICVS. - Quid? Si nos tacemus, locus ipse te non admonet, quid tibi sit deinde dicendum? MARCVS. - Mihine? De iudiciis arbitror, Pomponi; id est enim iunctum magistratibus. ATTICVS. - Quid? De iure populi Romani, quem ad modum instituisti, dicendum nihil putas? MARCVS. - Quid tandem hoc loco est quod requiras? ATTICVS. - Egone? Quod ignorari ab iis qui in re publica uersantur turpissimum puto. Nam, ut modo a te dictum est, leges a librariis exigi, sic animaduerto plerosque in magistratibus ignoratione iuris sui tantum sapere quantum apparitores uelint. Quam ob rem si de sacrorum alienatione dicendum putasti, quom de religione leges proposueras, faciendum tibi est ut magistratibus lege constitutis de potestatum iure disputes. MARCVS. - Faciam breuiter, si consequi potuero. Nam pluribus uerbis scripsit ad patrem tuum M. Iunius sodalis, perite meo quidem iudicio et diligenter. Nos autem de iure naturae cogitare per nos atque dicere debemus, de iure populi Romani, quae relicta sunt et tradita. ATTICVS. - Sic prorsum censeo, et id ipsum quod dicis, exspecto.
FRAGMENTA
1
Lactantius, Inst. diu. V, 8: Sicut una eademque natura mundus omnibus partibus inter se congruentibus cohaeret ac nititur, sic omnes homines inter se natura confusi prauitate dissentiunt, nec se intellegunt esse consanguineos et subiectos sub unam eandemque tutelam; quod si teneretur, deorum profecto uitam homines uiuerent.
2
Macrobius, de diff. XVII, 6: Qui poterit socios tueri, si dilectum rerum utilium et inutilium non habebit?
3
Macrobius, Saturn. VI, 4, 8: Visne igitur, quoniam sol paululum a meridie iam deuexus uidetur nequedum satis ab his nouellis arboribus omnis hic locus opacatur, descendamus ad Lirim eaque, quae restant, in illis alnorum umbraculis persequamur?
4
Lactantius, Inst. diu., III, 19: Gratulemurque nobis, quoniam mors aut meliorem, quam qui est in uita, aut certe non deteriorem, adlatura est statum; nam sine corpore animo uigente diuina uita est, sensu carente nihil profecto est mali.