CORNELII NEPOTIS - DE EXCELLENTIBVS DVCIBVS EXTERNARVM GENTIVM - THRASYBVLVS

I

Thrasybulus, Lyci filius, Atheniensis. Si per se uirtus sine fortuna ponderanda est, dubito an hunc primum omnium ponam. Illud sine dubio: neminem huic praefero fide, constantia, magnitudine animi, in patriam amore. Nam, quod multi uoluerunt paucique potuerunt, ab uno tyranno patriam liberare, huic contigit, ut a triginta oppressam tyrannis e seruitute in libertatem uindicaret. Sed nescio quo modo, cum eum nemo anteiret his uirtutibus, multi nobilitate praecucurrerunt. Primum Peloponnesio bello multa hic sine Alcibiade gessit, ille nullam rem sine hoc: quae ille uniuersa naturali quodam bono fecit lucri. Sed illa tamen omnia communia imperatoribus cum militibus et fortuna, quod in proelii concursu abit res a consilio ad uires uimque pugnantium. Itaque iure suo nonnulla ab imperatore miles, plurima uero fortuna uindicat seque hic plus ualuisse quam ducis prudentiam uere potest praedicare. Quare illud magnificentissimum factum proprium est Thrasybuli. Nam cum triginta tyranni praepositi a Lacedaemoniis seruitute oppressas tenerent Athenas, plurimos ciuis, quibus in bello parserat fortuna, partim patria expulissent partim interfecissent, plurimorum bona publicata inter se diuisissent, non solum princeps, sed etiam solus initio bellum iis indixit.

II

Hic enim cum Phylen confugisset, quod est castellum in Attica munitissimum, non plus habuit secum triginta de suis. Hoc initium fuit salutis Actaeorum, hoc robur libertatis clarissimae ciuitatis. Neque uero hic non contemptus est primo a tyrannis atque eius solitudo. Quae quidem res et illis contemnentibus pernicii et huic despecto saluti fuit: haec enim illos segnes ad persequendum, hos autem tempore ad comparandum dato fecit robustiores. Quo magis praeceptum illud omnium in animis esse debet, nihil in bello oportere contemni, neque sine causa dici matrem timidi flere non solere. Neque tamen pro opinione Thrasybuli auctae sunt opes: nam iam tum illis temporibus fortius boni pro libertate loquebantur quam pugnabant. Hinc in Piraeum transiit Munychiamque muniuit. Hanc bis tyranni oppugnare sunt adorti, ab eaque turpiter repulsi protinus in urbem armis impedimentisque amissis refugerunt. Vsus est Thrasybulus non minus prudentia quam fortitudine. Nam cedentes uiolari uetuit - ciues enim ciuibus parcere aequum censebat -, neque quisquam est uulneratus nisi qui prior impugnare uoluit. Neminem iacentem ueste spoliauit, nil attigit nisi arma, quorum indigebat, quaeque ad uictum pertinebant. In secundo proelio cecidit Critias, dux tyrannorum, cum quidem exaduersus Thrasybulum fortissime pugnaret.

III

Hoc deiecto Pausanias uenit Atticis auxilio, rex Lacedaemoniorum. Is inter Thrasybulum et eos, qui urbem tenebant, fecit pacem his condicionibus: ne qui praeter triginta tyrannos et decem, qui postea praetores creati superioris more crudelitatis erant usi, afficerentur exilio neue bona publicarentur: rei publicae procuratio populo redderetur. Praeclarum hoc quoque Thrasybuli, quod reconciliata pace, cum plurimum in ciuitate posset, legem tulit, ne quis ante actarum rerum accusaretur neue multaretur, eamque illi obliuionis appellarunt. Neque uero hanc tantum ferendam curauit, sed etiam ut ualeret effecit. Nam cum quidam ex iis, qui simul cum eo in exilio fuerant, caedem facere eorum uellent, cum quibus in gratiam reditum erat publice, prohibuit et id, quod pollicitus erat, praestitit.

IV

Huic pro tantis meritis honoris causa corona a populo data est, facta duabus uirgulis oleaginis. Quam quod amor ciuium et non uis expresserat, nullam habuit inuidiam magnaque fuit gloria. Bene ergo Pittacus ille, qui septem sapientum numero est habitus, cum Mytilenaei multa milia iugerum agri ei muneri darent, "nolite, oro uos", inquit "id mihi dare, quod multi inuideant, plures etiam concupiscant. Quare ex istis nolo amplius quam centum iugera, quae et meam animi aequitatem et uestram uoluntatem indicent". Nam parua munera diutina, locupletia non propria esse consuerunt. Illa igitur corona contentus Thrasybulus neque amplius requisiuit neque quemquam honore se antecessisse existimauit. Hic sequenti tempore, cum praetor classem ad Ciliciam appulisset neque satis diligenter in castris eius agerentur uigiliae, a barbaris ex oppido noctu eruptione facta in tabernaculo interfectus est.