CORNELII NEPOTIS - DE EXCELLENTIBVS DVCIBVS EXTERNARVM GENTIVM - LYSANDER

I.

Lysander Lacedaemonius magnam reliquit sui famam, magis felicitate quam uirtute partam: Atheniensis enim in Peloponnesios sexto et uicesimo anno bellum gerentes confecisse apparet. Id qua ratione consecutus sit, non latet: non enim uirtute sui exercitus, sed immodestia factum est aduersariorum, qui, quod dicto audientes imperatoribus suis non erant, dispalati in agris relictis nauibus in hostium uenerunt potestatem. Quo facto Athenienses se Lacedaemoniis dederunt. Hac uictoria Lysander elatus, cum antea semper factiosus audaxque fuisset, sic sibi indulsit, ut eius opera in maximum odium Graeciae Lacedaemonii peruenerint. Nam cum hanc causam Lacedaemonii dictitassent sibi esse belli, ut Atheniensium impotentem dominationem refringerent, postquam apud Aegos flumen Lysander classis hostium est potitus, nihil aliud molitus est, quam ut omnes ciuitates in sua teneret potestate, cum id se Lacedaemoniorum causa facere simularet. Namque undique, qui Atheniensium rebus studuissent, eiectis, decem delegerat in una quaque ciuitate, quibus summum imperium potestatemque omnium rerum committeret. Horum in numero nemo admittebatur, nisi qui aut eius hospitio contineretur aut se illius fore proprium fide confirmarat.

II

Ita decemuirali potestate in omnibus urbibus constituta ipsius nutu omnia gerebantur. Cuius de crudelitate ac perfidia satis est unam rem exempli gratia proferre, ne de eodem plura enumerando defatigemus lectores. Victor e Asia cum reuerteretur Thasumque diuertisset, quod ea ciuitas praecipua fide fuerat erga Athenienses, proinde ac si idem firmissimi solerent esse amici, qui constantes fuissent inimici, peruertere eam concupiuit. Vidit autem, nisi in eo occultasset uoluntatem, futurum ut Thasii dilaberentur consulerentque rebus suis ***

III

Itaque hi decemuiralem illam potestatem ab illo constitutam sustulerunt. Quo dolore incensus iniit consilia reges Lacedaemoniorum tollere. Sed sentiebat id se sine ope deorum facere non posse, quod Lacedaemonii omnia ad oracula referre consuerant. Primum Delphicum corrumpere est conatus. Cum id non potuisset, Dodonam adortus est. Hinc quoque repulsus dixit se uota suscepisse, quae Ioui Hammoni solueret, existimans se Afros facilius corrupturum. Hac spe cum profectus esset in Africam, multum eum antistites Iouis fefellerunt. Nam non solum corrumpi non potuerunt, sed etiam legatos Lacedaemonem miserunt, qui Lysandrum accusarent, quod sacerdotes fani corrumpere conatus esset. Accusatus hoc crimine iudicumque absolutus sententiis, Orchomeniis missus subsidio occisus est a Thebanis apud Haliartum. Quam uere de eo foret iudicatum, oratio indicio fuit, quae post mortem in domo ius reperta est, in qua suadet Lacedaemoniis, ut regia potestate dissoluta ex omnibus dux deligatur ad bellum gerendum, sed sic scripta, ut deum uideretur congruere sententiae, quam ille se habiturum pecunia fidens non dubitabat. Hanc ei scripsisse Cleon Halicarnassius dicitur.

IV

Atque hoc loco non est praetereundum factum Pharnabazi, satrapis regii. Nam cum Lysander praefectus classis in bello multa crudeliter auareque fecisset deque iis rebus suspicaretur ad ciues suos esse perlatum, petiit a Pharnabazo, ut ad ephoros sibi testimonium daret, quanta sanctitate bellum gessisset sociosque tractasset, deque ea re accurate scriberet: magnam enim eius auctoritatem in ea re futuram. Huic ille liberaliter pollicetur: librum grandem uerbis multis conscripsit, in quibus summis eum fert laudibus. Quem cum legisset probassetque, dum signatur, alterum pari magnitudine, tanta similitudine, ut discerni non posset, signatum subiecit, in quo accuratissime eius auaritiam perfidiamque accusarat. Hunc Lysander domum cum redisset, postquam de suis rebus gestis apud maximum magistratum, quae uoluerat, dixerat, testimonii loco librum a Pharnabazo datum tradidit. Hunc summoto Lysandro cum ephori cognossent, ipsi legendum dederunt. Ita ille imprudens ipse suus fuit accusator.