M. TVLLII CICERONIS - EPISTVLAE AD ATTICVM - LIBER V

I.

Scr. Minturnis aut III aut prid. Non. Mai. an. 51.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Ego uero et tuum in discessu uidi animum et meo sum ipse testis. Quo magis erit tibi uidendum ne quid noui decernatur, ut hoc nostrum desiderium ne plus sit annuum. De Annio Saturnino curasti probe. De satis dando uero te rogo, quoad eris Romae, tu ut satis des; et sunt aliquot satisdationes secundum mancipium, ueluti Mennianorum praediorum uel Atilianorum. De Oppio factum est ut uolui, et maxime quod de DCCC milia aperuisti; quae quidem ego utique uel uersura facta solui uolo, ne extrema exactio nostrorum nominum exspectetur. Nunc uenio ad transuersum illum extremae epistulae tuae uersiculum in quo me admones de sorore; quae res se sic habet. Vt ueni in Arpinas, cum ad me frater uenisset, in primis nobis sermo isque multus de te fuit; ex quo ego ueni ad ea quae fueramus ego et tu inter nos de sorore in Tusculano locuti; nihil tam uidi mite, nihil tam placatum quam tum meus frater erat in sororem tuam, ut, etiam si qua fuerat ex ratione sumptus offensio, non appareret. Ille sic dies. Postridie ex Arpinati profecti sumus. Vt in Arcano Quintus maneret dies fecit, ego Aquini, sed prandimus in Arcano (nosti hunc fundum). Quo ut uenimus, humanissime Quintus "Pomponia", inquit "tu inuita mulieres, ego uero adsciuero pueros"; nihil potuit, mihi quidem ut uisum est, dulcius, idque cum uerbis tum etiam animo ac uultu. At illa audientibus nobis "Ego ipsa sum" inquit "Hic hospita"; id autem ex eo, ut opinor, quod antecesserat Statius ut prandium nobis uideret. Tum Quintus "en" inquit mihi "haec ego patior cottidie". Dices "Quid quaeso istuc erat?" Magnum; idque me ipsum commouerat; sic absurde et aspere uerbis uultuque responderat. Dissimulaui dolens. Discubuimus omnes praeter illam, cui tamen Quintus de mensa misit; illa reiecit. Quid multa? Nihil meo fratre lenius, nihil asperius tua sorore mihi uisum est; et multa praetereo quae tum mihi maiori stomacho quam ipsi Quinto fuerunt. Ego inde Aquinum. Quintus in Arcano remansit et Aquinum ad me postridie mane uenit mihique narrauit nec secum illam dormire uoluisse et cum discessura esset fuisse eius modi qualem ego uidissem. Quid quaeris? Vel ipsi hoc dicas licet, humanitatem ei meo iudicio illo die defuisse. Haec ad te scripsi, fortasse pluribus quam necesse fuit, ut uideres tuas quoque esse partis instituendi et monendi. Reliquum est ut ante quam proficiscare mandata nostra exhaurias, scribas ad me omnia, Pomptinum extrudas, cum profectus eris cures ut sciam, sic habeas, nihil me hercule te mihi nec carius esse nec suauius. A. Torquatum amantissime dimisi Minturnis, optimum uirum; cui me ad te scripsisse aliquid in sermone significes uelim.

II.

Scr. in Pompeiano VI Id. Mai. an. 51.

CICERO ATTICO SALVTEM.

A. d. VI Id. Mai., cum has dabam litteras, ex Pompeiano proficiscebar, ut eo die manerem in Trebulano apud Pontium; deinde cogitabam sine ulla mora iusta itinera facere. In Cumano cum essem, uenit ad me, quod mihi pergratum fuit, noster Hortensius; cui deposcenti mea mandata cetera uniuerse mandaui, illud proprie, ne pateretur, quantum esset in ipso, prorogari nobis prouinciam; in quo eum tu uelim confirmes gratumque mihi fecisse dicas quod et uenerit ad me et hoc mihi praetereaque si quid opus esset promiserit. Confirmaui ad eam causam etiam Furnium nostrum, quem ad annum tribunum pl. uidebam fore. Habuimus in Cumano quasi pusillam Romam; tanta erat in iis locis multitudo; cum interim Rufio noster, quod se a Vestorio obseruari uidebat, strategemati hominem percussit; nam ad me non accessit. "Itane? cum Hortensius ueniret et infirmus et tam longe et Hortensius, cum maxima praeterea multitudo, ille non uenit?" Non, inquam. "Non uidisti igitur hominem?" inquies. Qui potui non uidere cum per emporium Puteolanorum iter facerem? in quo illum agentem aliquid credo salutaui, post etiam iussi ualere cum me exiens e sua uilla num quid uellem rogasset. Hunc hominem parum gratum quisquam putet, aut non in eo ipso laudandum, quod laudari non laborarit? Sed redeo ad illud. Noli putare mihi aliam consolationem esse huius ingentis molestiae nisi quod spero non longiorem annua fore. Hoc me ita uelle multi non credunt ex consuetudine aliorum: tu, qui scis, omnem diligentiam adhibebis, tum scilicet cum id agi debebit, cum ex Epiro redieris. De re publica scribas ad me uelim si quid erit quod †opere†. Nondum enim satis huc erat adlatum quo modo Caesar ferret de auctoritate perscripta, eratque rumor de Transpadanis, eos iussos IIII uiros creare; quod si ita est, magnos motus timeo. Sed aliquid ex Pompeio sciam.

III.

Scr. in Trebulano Ponti V Id. Mai. an. 51.

CICERO ATTICO SALVTEM.

A. d. VI Id. Mai. ueni in Trebulanum ad Pontium; ibi mihi tuae litterae binae redditae sunt tertio abs te die. Eodem autem exiens e Pompeiano Philotimo dederam ad te litteras; nec uero nunc erat sane quod scriberem. Qui de re publica rumores? Scribe, quaeso; in oppidis enim summum uideo timorem, sed multa inania. Quid de †his† cogites et quando scire uelim. Ad quas litteras tibi rescribi uelis nescio. Nullas enim adhuc acceperam praeter quae mihi binae simul in Trebulano redditae sunt; quarum alterae edictum P. Licini habebant (erant autem Non. Mai. datae), alterae rescriptae ad meas Minturnensis. Quam uereor ne quid fuerit spoudaioteron in iis quas non accepi quibus rescribi uis! Apud Lentulum ponam te in gratia. Dionysius nobis cordi est. Nicanor tuus operam mihi dat egregiam. Iam deest quod scribam et lucet. Beneuenti cogitabam hodie esse. Nostra continentia et diligentia satis faciemus. A Pontio ex Trebulano a. d. V Id. Mai.

IV.

Scr. Beneuenti IV Id. Mai. an. 51.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Beneuentum ueni a. d. V Id. Mai. Ibi accepi eas litteras quas tu superioribus litteris significaueras te dedisse, ad quas ego eo ipso die dederam ex Trebulano a L. Pontio. Ac binas quidem tuas Beneuenti accepi, quarum alteras Funisulanus multo mane mihi dedit, alteras scriba Tullius. Gratissima est mihi tua cura de illo meo primo et maximo mandato; sed tua profectio spem meam debilitat. †Ac me ille illud quod labat†, non quo -, sed inopia cogimur eo contenti esse. De illo altero quem scribis tibi uisum esse non alienum, uereor adduci ut nostra possit, et tu ais dysdiagnoston esse. Equidem sum facilis, sed tu aberis et me absente res †habebis mirationem†. Nam posset aliquid, si uteruis nostrum adesset, agente Seruilia Seruio fieri probabile; nunc si iam res placeat, agendi tamen uiam non uideo. Nunc uenio ad eam epistulam quam accepi a Tullio. De Marcello fecisti diligenter. Igitur senatus consultum si erit factum, scribes ad me; si minus, rem tamen conficies; mihi enim attribui oportebit, item Bibulo. Sed non dubito quin senatus consultum expeditum sit, in quo praesertim sit compendium populis. De Torquato probe. De Masone et Ligure, cum uenerint. De illo quod Chaerippus (quoniam hic quoque prosneusin sustulisti), o prouincia! etiamne hic mihi curandus est? Curandus autem hactenus, ne quid ad "senatum consule!" aut "numera!" Nam de ceteris - sed tamen commode, quod cum Scrofa. De Pomptino recte scribis; est enim ita ut, si ante Kal. Iun. Brundisi futurus sit, minus urgendi fuerint M. Anneius et Tullius. Quae de Sicinio audisti etiam mihi probantur, modo ne illa exceptio in aliquem incurrat bene de nobis meritum; sed considerabimus, rem enim probo. De nostro itinere cum statuero, de quinque praefectis quid Pompeius facturus sit cum ex ipso cognoro, faciam ut scias. De Oppio bene curasti quod ei de DCCC milia exposuisti, idque, quoniam Philotimum habes, perfice et cognosce rationem et, ut agam amplius, si me amas, prius quam proficiscaris effice; magna me cura leuaris. Habes ad omnia. Etsi paene praeterii chartam tibi deesse. Mea captio est, si quidem eius inopia minus multa ad me scribis. Tu uero aufer CC; etsi meam in eo parsimoniam huius paginae contractio significat. Dumtaxat rumores, uel etiam si qua certa habes, de Caesare exspecto; litteras et aliis et Pomptino de omnibus rebus diligenter dabis.

V.

Scr. Venusiae Id. Mai. an. 51.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Plane nil est quod scribam; nam nec quod mandem habeo (nihil enim praetermissum est) nec quod narrem (noui enim nihil est) nec iocandi locus est; ita me multa sollicitant. Tantum tamen scito, Id. Mai. nos Venusia mane proficiscentis has dedisse. Eo autem die credo aliquid actum in senatu; sequantur igitur nos tuae litterae quibus non modo res omnis sed etiam rumores cognoscamus. Eas accipiemus Brundisi; ibi enim Pomptinum ad eam diem quam tu scripsisti exspectare consilium est. Nos Tarenti quos cum Pompeio dialogous de re publica habuerimus ad te perscribemus; etsi id ipsum scire cupio, quod ad tempus recte ad te scribere possim, id est quam diu Romae futurus sis, ut aut quo dem posthac litteras sciam aut ne dem frustra. Sed ante quam proficiscare, utique explicatum sit illud HS XX milia et DCCC milia; hoc uelim in maximis rebus et maxime necessariis habeas, ut quod auctore te uelle coepi adiutore adsequar.

VI.

Scr. Tarenti XV aut XIV Kal. Iun. an. 51.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Tarentum ueni a. d. XV Kal. Iun. Quod Pomptinum statueram exspectare, commodissimum duxi dies eos quoad ille ueniret cum Pompeio consumere, eoque magis quod ei gratum esse id uidebam, qui etiam a me petierit ut secum et apud se essem cottidie. Quod concessi libenter; multos enim eius praeclaros de re publica sermones accipiam, instruar etiam consiliis idoneis ad hoc nostrum negotium. Sed ad te breuior iam in scribendo incipio fieri dubitans Romaene sis an iam profectus; quod tamen quoad ignorabo, scribam aliquid potius quam committam ut tibi cum possint reddi a me litterae non reddantur. Nec tamen iam habeo quod aut mandem tibi aut narrem. Mandaui omnia; quae quidem tu, ut polliceris, exhauries. Narrabo cum aliquid habebo noui. Illud tamen non desinam, dum adesse putabo, de Caesaris nomine rogare ut confectum relinquas. Auide exspecto tuas litteras, et maxime ut norim tempus profectionis tuae.

VII.

Scr. Tarenti XII (?) Kal Iun. an. 51.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Cottidie uel potius in dies singulos breuiores litteras ad te mitto; cottidie enim magis suspicor te in Epirum iam profectum. Sed tamen ut mandatum scias me curasse quo de ante, ait se Pompeius quinos praefectos delaturum nouos uacationis iudiciariae causa. Ego cum triduum cum Pompeio et apud Pompeium fuissem, proficiscebar Brundisium a. d. XII Kal. Iun.; ciuem illum egregium relinquebam et ad haec quae timentur propulsanda paratissimum. Tuas litteras exspectabo cum ut quid agas tum ubi sis sciam.

VIII.

Scr. Brundisi IV aut III Non. Iun. an. 51.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Me et incommoda ualetudo, e qua iam emerseram utpote cum sine febri laborassem, et Pomptini exspectatio, de quo adhuc ne rumor quidem uenerat, tenebat duodecimum iam diem Brundisi; sed cursum exspectabamus. Tu si modo es Romae (uix enim puto), sin es, hoc uehementer animaduertas uelim. Roma acceperam litteras Milonem meum queri per litteras iniuriam meam quod Philotimus socius esset in bonis suis. Id ego ita fieri uolui de C. Duroni sententia, quem et amicissimum Miloni perspexeram et talem uirum qualem tu iudicas cognoram; eius autem consilium meumque hoc fuerat, primum ut in potestate nostra esset res, ne illum malus emptor alienus mancipiis quae permulta secum habet spoliaret, deinde ut Faustae, cui cautum ille esse uoluisset, ratum esset; erat etiam illud, ut ipsi nos si quid seruari posset quam facillime seruaremus. Nunc rem totam perspicias uelim; nobis enim scribuntur saepe maiora. Si ille queritur, si scribit ad amicos, si idem Fausta uult, Philotimus, ut ego ei coram dixeram mihique ille receperat, ne sit inuito Milone in bonis; nihil nobis fuerat tanti. Sin haec leuiora sunt, tu iudicabis. Loquere cum Duronio. Scripsi etiam ad Caelium, ad Camillum, ad Lamiam, eoque magis quod non confidebam Romae te esse. Summa erit haec: statues ut ex fide fama reque mea uidebitur.

IX.

Scr. Acti XVII Kal. Quint. an. 51.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Actium uenimus a. d. XVII Kal. Quint., cum quidem et Corcyrae et Sybotis muneribus tuis, quae et Araus et meus amicus Eutychides opipare et philoprosenestata nobis congesserant, epulati essemus Saliarem in modum. Actio maluimus iter facere pedibus, qui incommodissime nauigassemus, et Leucatam flectere molestum uidebatur, actuariis autem minutis Patras accedere sine impedimentis non satis uisum est decorum. Ego, ut saepe tu me currentem hortatus es, cottidie meditor, praecipio meis, facio denique ut summa modestia et summa abstinentia munus hoc extraordinarium traducamus. Parthus uelim quiescat et fortuna nos iuuet: nostra praestabimus. Tu quaeso quid agas, ubi quoque tempore futurus sis, qualis res nostras Romae reliqueris, maxime de XX milia et DCCC milia cura ut sciamus; id unis diligenter litteris datis, quae ad me utique perferantur, consequere. Illud tamen, quoniam nunc abes cum id non agitur (aderis autem ad tempus, ut mihi recepisti), memento curare per te et per omnis nostros, in primis per Hortensium, ut annus noster maneat suo statu, ne quid noui decernatur. Hoc tibi ita mando ut dubitem an etiam te rogem ut pugnes ne intercaletur. Sed non audeo tibi omnia onera imponere; annum quidem utique teneto. Cicero meus, modestissimus et suauissimus puer, tibi salutem dicit. Dionysium semper equidem, ut scis, dilexi, sed cottidie pluris facio, et me hercule in primis quod te amat nec tui mentionem intermitti sinit.

X.

Scr. Athenis IV aut III Kal. Quint. an. 51.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Vt Athenas a. d. VII kal. Quint. ueneram, exspectabam ibi iam quartum diem Pomptinum neque de eius aduentu certi quicquam habebam. Eram autem totus, crede mihi, tecum et, quamquam sine iis per me ipse, tamen acrius uestigiis tuis monitus de te cogitabam. Quid quaeris? non me hercule alius ullus sermo nisi de te. Sed tu de me ipso aliquid scire fortasse mauis. Haec sunt. Adhuc sumptus nec in me aut publice aut priuatim nec in quemquam comitum; nihil accipitur lege Iulia, nihil ab hospite; persuasum est omnibus meis seruiendum esse famae meae. Belle adhuc; hoc animaduersum Graecorum laude et multo sermone celebratur. Quod superest, elaboratur in hoc a me, sicut tibi sensi placere; sed haec tum laudemus cum erunt perorata. Reliqua sunt eius modi ut meum consilium saepe reprehendam quod non aliqua ratione ex hoc negotio emerserim; o rem minime aptam meis moribus! O illud uerum "erdoi tis"! Dices "quid adhuc? nondum enim in negotio uersaris". Sane scio, et puto molestiora restare. Etsi haec ipsa fero equidem etiam fronte, ut puto et uolo, bene, sed angor intimis sensibus; ita multa uel iracunde uel insolenter uel in omni genere stulte insulse adroganter et dicuntur et aguntur cottidie; quae non quo te celem non perscribo sed quia δυσεκλάλητα sunt. Itaque admirabere meam bathyteta cum salui redierimus; tanta mihi melete huius uirtutis datur. Ergo haec quoque hactenus; etsi mihi nihil erat propositum ad scribendum, quia quid ageres, ubi terrarum esses, ne suspicabar quidem. Nec hercule umquam tam diu ignarus rerum mearum fui, quid de Caesaris, quid de Milonis nominibus actum sit; ac non modo nemo domo sed ne Roma quidem quisquam, ut sciremus in re publica quid ageretur. Qua re si quid erit quod scias de iis rebus quas putabis scire me uelle, per mihi gratum erit si id curaris ad me perferendum. Quid est praeterea? Nihil sane nisi illud: ualde me Athenae delectarunt, urbe dumtaxat et urbis ornamento et hominum amore in te, in nos quadam beneuolentia; sed multa in philosophia sursum deorsum, si quidem aestimes Aristo, apud quem eram (nam Xenonem tuum uel nostrum potius Quinto concesseram, et tamen propter uicinitatem totos dies simul eramus). Tu uelim cum primum poteris tua consilia ad me scribas, ut sciam quid agas, ubi quoque tempore, maxime quando Romae futurus sis.

XI.

Scr. Athenis prid. Non. Quint. an. 51.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Hui, totiensne me litteras dedisse Romam, cum ad te nullas darem! At uero posthac frustra potius dabo quam, si recte dari potuerint, committam ut non dem. Ne prouincia nobis prorogetur, per Fortunas! dum ades, quicquid prouideri poterit prouide. Non dici potest quam flagrem desiderio urbis, quam uix harum rerum insulsitatem feram. Marcellus foede de Comensi; etsi ille magistratum non gesserat, erat tamen Transpadanus. Ita mihi uidetur non minus stomachi nostro quam Caesari fecisse; sed hoc ipse uiderit. Pompeius mihi quoque uidebatur, quod scribis Varronem dicere, in Hispaniam certe iturus. Id ego minime probabam; qui quidem Theophani facile persuasi nihil esse melius quam illud, nusquam discedere. Ergo Graecus incumbet; ualet autem auctoritas eius apud illum plurimum. Ego has prid. Non. Quint. proficiscens Athenis dedi, cum ibi decem ipsos fuissem dies. Venerat Pomptinus, una Cn. Volusius; aderat quaestor; tuus unus Tullius aberat. Aphracta Rhodiorum et dicrota Mytilenaeorum habebam et aliquid epikopon. De Parthis erat silentium; quod superest, di iuuent! Nos adhuc iter per Graeciam summa cum admiratione fecimus, nec me hercule habeo quod adhuc quem accusem meorum. Videntur mihi nosse nostram causam et condicionem profectionis suae; plane seruiunt existimationi meae. Quod superest, si uerum illud est, "οἵα τὰν δέσποιναν ...", certe permanebunt; nihil enim a me fieri ita uidebunt ut sibi sit delinquendi locus. Sin id parum profuerit, fiet aliquid a nobis seuerius; nam adhuc lenitate dulces sumus, et, ut spero, proficimus aliquantum. Sed ego hanc, ut Siculi dicunt, [ANEZIAN] in unum annum meditatus sum; proinde pugna ne, si quid prorogatum sit, turpis inueniar. Nunc redeo ad ea quae mihi mandasti. Praefectos excusationis causa quos uoles deferto; non ero tam meteoros quam in Appuleio fui. Xenonem tam diligo quam tu, quod ipsum sentire certo scio. Apud Patronem et reliquos barones te in maxima gratia posui, et hercule merito tuo feci; nam mihi iste dixit te scripsisse ad se mihi ex illius litteris rem illam curae fuisse, quod ei pergratum erat. Sed cum Patron mecum egisset ut peterem a uestro Ariopago ὑπομνηματισμόν tollerent quem Polycharmo praetore fecerant, commodius uisum est et Xenoni et post ipsi Patroni me ad Memmium scribere, qui pridie quam ego Athenas ueni Mytilenas profectus erat, ut is ad suos scriberet posse id sua uoluntate fieri; non enim dubitabat Xeno quin ab Ariopagitis inuito Memmio impetrari non posset. Memmius autem aedificandi consilium abiecerat; sed erat Patroni iratus. Itaque scripsi ad eum accurate; cuius epistulae misi ad te exemplum. Tu uelim Piliam meis uerbis consolere. Indicabo enim tibi (tu illi nihil dixeris): accepi fasciculum in quo erat epistula Piliae; abstuli aperui legi; ualde scripta est sympathos. Brundisio quae tibi epistulae redditae sunt sine mea tum uidelicet datae sunt cum ego me non belle haberem; nam aliam a me excusationem ne acceperis. Cura ut omnia sciam, sed maxime ut ualeas.

XII.

Scr. partim Deli, partim in medio mari, medio mense Quint. an. 51.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Negotium magnum est nauigare atque id mense Quintili. Sexto die Delum Athenis uenimus. Prid. Non. Quint. a Piraeo ad Zostera uento molesto, qui nos ibidem Nonis tenuit; a. d. VIII Id. ad Ceo iucunde; inde Gyarum saeuo uento non aduerso; hinc Syrum, inde Delum, utroque citius quam uellemus, cursum confecimus. Iam nosti aphracta Rhodiorum: nihil quod minus fluctum ferre possit. Itaque erat in animo nihil festinare, nec me Delo mouere nisi omnia ἄκρα Γυρέων pura uidissem. De Messalla autem statim ut audiui, de Gyaro dedi litteras et ad ipsum et erat consilium nostrum etiam ad Hortensium, cui quidem ualde synegonoin sed tuas de eius iudici sermonibus et me hercule omni de rei publicae statu litteras exspecto, πολιτικότερον quidem scriptas quoniam meos cum Thallumeto nostro peruolutas libros, eius modi inquam litteras ex quibus ego non quid fiat (nam id uel Helonius, uir grauissimus, potest efficere, cliens tuus) sed quid futurum sit sciam. Cum haec leges, habebimus consules; omnia perspicere poteris, de Caesare, de Pompeio, de ipsis iudiciis. Nostra autem negotia, quoniam Romae commoraris, amabo te, explica. Cui rei fugerat me rescribere, de strue laterum plane rogo, de aqua si quid poterit fieri, eo sis animo quo soles esse; [de aqua] quam ego cum mea sponte tum tuis sermonibus aestimo plurimi; ergo conficies. Praeterea si quid Philippus rogauerit, quod in tua re faceres, id uelim facias. Plura scribam ad te cum constitero; nunc eram plane in medio mari.

XIII.

Scr. Ephesi VII Kal. Sext. an. 51.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Ephesum uenimus a. d. XI Kal. Sext., sexagesimo et quingentesimo post pugnam Bouillanam; nauigauimus sine timore et sine nausea, sed tardius propter aphractorum Rhodiorum imbecillitatem. De concursu legationum priuatorum et de incredibili multitudine quae mihi iam Sami sed mirabilem in modum Ephesi praesto fuit aut audisse te puto aut quid ad me attinet? Verum tamen decumani ,quasi uenissem cum imperio, Graeci quasi Ephesio praetori, se alacres obtulerunt. Ex quo te intellegere certo scio multorum annorum ostentationes meas nunc in discrimen esse adductas; sed, ut spero, utemur ea palaestra quam a te didicimus omnibusque satis faciemus, et eo facilius quod in nostra prouincia confectae sunt pactiones. Sed hactenus, praesertim cum cenanti mihi nuntiarit Cestius se de nocte proficisci. Tua negotiola Ephesi curae mihi fuerunt, Thermoque, tametsi ante aduentum meum liberalissime erat pollicitus tuis omnibus, tamen Philogenem et Seium tradidi, Apollonidensem Xenonem commendaui; omnia se facturum recepit. Ego praeterea rationem Philogeni permutationis eius quam tecum feci edidi. Ergo haec quoque hactenus. Redeo ad urbana. Per Fortunas! quoniam Romae manes, primum illud praefulci atque praemuni, quaeso, ut simus annui, ne intercaletur quidem. Deinde exhauri mea mandata maximeque si quid potest de illo domestico scrupulo quem non ignoras, dein de Caesare cuius in cupiditatem te auctore incubui nec me piget. Et si intellegis quam meum sit scire et curare quid in re publica fiat - fiat autem? immo uero etiam quid futurum sit, perscribe ad me omnia, sed diligentissime imprimisque numquid iudiciorum status aut factorum aut futurorum etiam laboret. De aqua sit curae; et si quid Philippus eget animaduertes.

XIV.

Scr. Trallibus VI Kal. Sext. an. 51.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Ante quam aliquo loco consedero, neque longas a me neque semper mea manu litteras exspectabis; cum autem erit spatium utrumque praestabo. Nunc iter conficiebamus aestuosa et puluerulenta uia. Dederam Epheso pridie; has dedi Trallibus. In prouincia mea fore me putabam Kal. Sext.; ex ea die, si me amas, παράπηγμα ἐνιαύσιον commoueto. Interea tamen haec mihi quae uellem adferebantur, primum otium Parthicum, dein confectae pactiones publicanorum, postremo seditio militum sedata ab Appio stipendiumque eis usque ad Id. Quint. persolutum. Nos Asia accepit admirabiliter. Aduentus noster fuit nemini ne minimo quidem sumptui. Spero meos omnis seruire laudi meae; tamen magno timore sum, sed bene speramus. Omnes iam nostri praeter Turium tuum uenerunt. Erat mihi in animo recta proficisci ad exercitum, aestiuos mensis reliquos rei militari dare, hibernos iuris dictioni. Tu uelim, si me nihilo minus nosti curiosum in re publica quam te, scribas ad me omnia quae sint, quae futura sint. Nihil mihi gratius facere potes; nisi tamen id erit mihi gratissimum, si quae tibi mandaui confeceris imprimisque illud endomychon, quo mihi scis nihil esse carius. Habes epistulam plenam festinationis et pulueris; reliquae subtiliores erunt.

XV.

Scr. Laodiceae III Non. Sext. an. 51.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Laodiceam ueni prid. Kal. Sext.; ex hoc die clauum anni mouebis. Nihil exoptatius aduentu meo, nihil carius; sed est incredibile quam me negoti taedeat, cum non habeat satis magnum campum ille tibi non ignotus cursus animi et industriae meae, praeclara opera cesset. Quippe ius Laodiceae me dicere, cum Romae A. Plotius dicat! Et, cum exercitum noster amicus habeat tantum, me nomen habere duarum legionum exilium! Denique haec non desidero: lucem forum urbem domum uos desidero. Sed feram ut potero, sit modo annuum; si prorogatur, actum est; uerum perfacile resisti potest, tu modo Romae sis. Quaeris quid hic agam. Ita uiuam ut maximos sumptus facio. Mirifice delector hoc instituto; admirabilis abstinentia ex praeceptis tuis, ut uerear ne illud quod tecum permutaui uersura mihi soluendum sit. Appi uulnera, non refrico, sed apparent nec occuli possunt. Iter Laodicea faciebam a. d. III Non. Sext., cum has litteras dabam, in castra in Lycaoniam; inde ad Taurum cogitabam, ut cum Moeragene signis collatis, si possem, de seruo tuo deciderem. "Clitellae boui sunt impositae; plane non est nostrum onus"; sed feremus, modo, si me amas, sim annuus, adsis tu ad tempus ut senatum totum excites. Mirifice sollicitus sum quod iam diu mihi ignota sunt ista omnia; qua re, ut ad te ante scripsi, cum cetera tum res publica cura ut mihi nota sit. Epistulam sciebam tarde tibi redditum iri, sed dabam familiari homini ac domestico, C. Andronico Puteolano. Tu autem saepe dare tabellariis publicanorum poteris per magistros scripturae et portus nostrarum dioecesium.

XVI.

Scr. in itinere inter Synnada et Philomelium c. IV Id. Sext. an. 51.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Etsi in ipso itinere et uia discedebant publicanorum tabellarii et eramus in cursu, tamen surripiendum aliquid putaui spati, ne me immemorem mandati tui putares. Itaque subsedi in ipsa uia, dum haec, quae longiorem desiderant orationem, summatim tibi perscriberem. Maxima exspectatione in perditam et plane euersam in perpetuum prouinciam nos uenisse scito prid. Kal. Sext., moratos triduum Laodiceae, triduum Apameae, totidem dies Synnade. Audiuimus nihil aliud nisi imperata epikephalia soluere non posse, onas omnium uenditas, ciuitatum gemitus ploratus, monstra quaedam non hominis sed ferae nescio cuius immanis; quid quaeris? Taedet omnino eos uitae. Leuantur tamen miserae ciuitates quod nullus fit sumptus in nos neque in legatos neque in quaestorem neque in quemquam; scito non modo nos faenum aut quod e lege Iulia dari solet non accipere sed ne ligna quidem, nec praeter quattuor lectos et tectum quemquam accipere quicquam, multis locis ne tectum quidem et in tabernaculo manere plerumque. Itaque incredibilem in modum concursus fiunt ex agris, ex uicis, ex (oppidis) omnibus; et omnes me hercule etiam aduentu nostro reuiuiscunt, iustitia abstinentia clementia tui Ciceronis cognita, quae opiniones omnium superauit. Appius ut audiuit nos uenire, in ultimam prouinciam se coniecit Tarsum usque; ibi forum agit. De Partho silentium est, sed tamen concisos equites nostros a barbaris nuntiabant ii qui ueniebant. Bibulus ne cogitabat quidem etiam nunc in prouinciam suam accedere; id autem facere ob eam causam dicebant, quod tardius uellet decedere. Nos in castra properabamus, quae aberant bidui.

XVII.

Scr. in itinere inter Synnada et Philomelium c. III Id. Sext. an. 51.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Accepi Roma sine epistula tua fasciculum litterarum; in quo, si modo ualuisti et Romae fuisti, Philotimi duco esse culpam, non tuam. Hanc epistulam dictaui sedens in raeda cum in castra proficiscerer, a quibus aberam bidui. Paucis diebus habebam certos homines quibus darem litteras; itaque eo me seruaui. Nos tamen (etsi hoc te ex aliis audire malo) sic in prouincia nos gerimus, quod ad abstinentiam attinet, ut nullus terruncius insumatur in quemquam. Id fit etiam et legatorum et tribunorum et praefectorum diligentia; nam omnes mirifice symphilodoxousin gloriae meae; Lepta noster mirificus est. Sed nunc propero; perscribam ad te paucis diebus omnia. Cicerones nostros Deiotarus filius, qui rex a senatu appellatus est, secum in regnum. Dum in aestiuis nos essemus, illum pueris locum esse bellissimum duximus. Sestius ad me scripsit quae tecum esset de mea domestica et maxima cura locutus et quid tibi esset uisum; amabo te, incumbe in eam rem et ad me scribe quid et possit et tu censeas. Idem scripsit Hortensium de proroganda nostra prouincia dixisse nescio quid; mihi in Cumano diligentissime se ut annui essemus defensurum receperat. Si quicquam me amas, hunc locum muni. Dici non potest quam inuitus a uobis absim; et simul hanc gloriam iustitiae et abstinentiae fore inlustriorem spero si cito decesserimus, id quod Scaeuolae contigit, qui solos nouem mensis Asiae praefuit. Appius noster cum me aduentare uideret, profectus est Tarsum usque Laodicea; ibi forum agit, cum ego sim in prouincia. Quam eius iniuriam non insector; satis enim habeo negoti in sanandis uulneribus quae sunt imposita prouinciae; quod do operam ut faciam quam minima cum inius contumelia. Sed hoc Bruto nostro uelim dicas, illum fecisse non belle, qui aduentu meo quam longissime potuerit discesserit.

XVIII.

Scr. in castris ad Cybistra XI Kal. Oct. an. 51.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Quam uellem Romae esses, si forte non es! Nihil enim certi habebamus nisi accepisse nos tuas litteras a. d. XIIII Kal. Sext. datas, in quibus scriptum esset te in Epirum iturum circiter Kal. Sext. Sed siue Romae es siue in Epiro, Parthi Euphraten transierunt duce Pacoro, Orodis regis Parthorum filio, cunctis fere copiis. Bibulus nondum audiebatur esse in Syria; in oppido Antiochia est cum omni exercitu; nos in Cappadocia ad Taurum cum exercitu ad Cybistra; hostis in Cyrrhestica, quae Syriae pars proxima est prouinciae meae. His de rebus scripsi ad senatum; quas litteras, si Romae es, uidebis putesne reddendas, et multa, immo omnia, quorum κεφάλαιον ne quid inter caesa et porrecta, ut aiunt, oneris mihi addatur aut temporis. Nobis enim hac infirmitate exercitus, inopia sociorum, praesertim fidelium, certissimum subsidium est hiems; ea si uenerit nec illi ante in meam prouinciam transierint, unum uereor ne senatus propter urbanarum rerum metum Pompeium nolit dimittere; quod si alium ad uer mittit, non laboro, nobis modo temporis ne io quid prorogetur. Haec igitur, si es Romae; sin abes aut etiam si ades, haec negotia sic se habent. Stamus animis et, quia consiliis, ut uidemur, bonis utimur, speramus etiam manu. Tuto consedimus, copioso a frumento, Ciliciam prope conspiciente, expedito ad dimicandum loco, paruo exercitu sed, ut spero, ad beneuolentiam erga nos consentiente; quem nos Deiotari aduentu cum suis omnibus copiis duplicaturi eramus. Sociis multo fidelioribus utimur quam quisquam usus est; quibus incredibilis uidetur nostra et mansuetudo et abstinentia. Dilectus habetur ciuium Romanorum; frumentum ex agris in loca tuta comportatur. Si fuerit occasio, manu, si minus, locis nos defendemus. Qua re bono animo es; uideo enim te et, quasi coram adsis, ita cerno sympatheian amoris tui. Sed te rogo, si ullo pacto fieri poterit, si integra in senatu nostra causa ad Kal. Ian. manserit, ut Romae sis mense Ianuario; profecto nihil accipiam iniuriae, si tu aderis. Amicos consules habemus, nostrum tribunum pl. Furnium; uerum tua est opus adsiduitate prudentia gratia. Tempus est necessarium; sed turpe est me pluribus uerbis agere tecum. Cicerones nostri sunt apud Deiotarum, sed, si opus erit, deducentur Rhodum. Tu si es Romae, ut soles, diligentissime, si in Epiro, mitte tamen ad nos de tuis aliquem tabellarium, et ut tu quid nos agamus et nos quid tu agas quidque acturus sis scire possimus. Ego tui Bruti rem sic ago ut suam ipse non ageret. Sed iam exhibeo pupillum neque defendo; sunt enim negotia et lenta et inania. Faciam tamen satis, tibi quidem, cui difficilius est quam ipsi; sed certe satis faciam utrique.

XIX.

Scr. in castris ad Cybistra X Kal. Oct. an. 51.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Obsignaram iam epistulam eam quam puto te modo perlegisse scriptam mea manu, in qua omnia continentur, cum subito Apellae tabellarius a. d. XI Kal. Oct. septimo quadragesimo die Roma celeriter (hui tam longe!) mihi tuas litteras reddidit. Ex quibus non dubito quin tu Pompeium exspectaris dum Arimino rediret et iam in Epirum profectus sis, magisque uereor, ut scribis, ne in Epiro sollicitus sis non minus quam nos hic sumus. De Atiliano nomine scripsi ad Philotimum ne appellaret Messallam. Itineris nostri famam ad te peruenisse laetor magisque laetabor si reliqua cognoris. Filiolam tuam tibi tam caram ac iucundam esse gaudeo, eamque quam numquam uidi tamen et amo et amabilem esse certo scio. Etiam atque etiam uale. De Patrone et tuis condiscipulis quae de parietinis in Melita laboraui ea tibi grata esse gaudeo. Quod scribis libente te repulsam tulisse cum qui cum sororis tuae fili patruo certarit, magni amoris signum. Itaque me etiam admonuisti ut gauderem; nam mihi in mentem non uenerat. "Non credo" inquis. Vt libet; sed plane gaudeo, quoniam to nemesin interest tou phthonein.

XX.

Scr. in castris ad Pindenissum partim XII partim V (aut paulo post) Kal. Ian. an. 51.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Saturnalibus mane se mihi Pindenissitae dediderunt, septimo et quinquagesimo die postquam oppugnare eos coepimus. "Qui malum! Isti Pindenissitae qui sunt?" inquies; "Nomen audiui numquam". Quid ego faciam? Num potui Ciliciam Aetoliam aut Macedoniam reddere? Hoc iam sic habeto, nec hoc exercitu nec hic tanta negotia geri potuisse. Quae cognosce en epitomei: sic enim mihi concedis proximis litteris. Ephesum ut uenerim nosti, qui etiam mihi gratulatus es illius diei celebritatem, qua nihil me umquam delectauit magis. Inde oppidis iis quae erant in uia mirabiliter accepti Laodiceam prid. Kal. Sext. uenimus. Ibi morati biduum perinlustres fuimus honorificisque uerbis omnis iniurias reuehimus superiores; quod idem Apameae quinque dies morati et Synnadis triduum, Philomeli quinque dies, Iconi decem, fecimus; nihil ea iuris dictione aequabilius, nihil lenius, nihil grauius. Inde in castra ueni a. d. VII Kal. Sept. A. d. III exercitum lustraui apud Iconium. Ex his castris, cum graues de Parthis †et ceris† nuntii uenirent, perrexi in Ciliciam per Cappadociae partem eam quae Ciliciam attingit, eo consilio et ut Armenius Artauasdes et ipsi Parthi Cappadocia se excludi putarent. Cum dies quinque ad Cybistra Cappadociae castra habuissem, certior sum factus Parthos ab illo aditu Cappadociae longe abesse, Ciliciae magis imminere; itaque confestim iter in Ciliciam feci per Tauri pylas. Tarsum ueni a. d. III Non. Oct. Inde ad Amanum contendi, qui Syriam a Cilicia in aquarum diuortio diuidit; qui mons erat hostium plenus sempiternorum. Hic a. d. III Id. Oct. magnum numerum hostium occidimus, castella munitissima nocturno Pomptini aduentu, nostro matutino cepimus incendimus, imperatores appellati sumus. Castra paucos dies habuimus ea ipsa quae contra Darium habuerat apud Issum Alexander, imperator haud paulo melior quam aut tu aut ego. Ibi dies quinque morati direpto et uastato Amano inde discessimus. Interim (scis enim dici quaedam panika, dici item ta kena tou polemou) rumore aduentus nostri et Cassio, qui Antiochia tenebatur, animus accessit et Parthis timor iniectus est; itaque eos cedentis ab oppido Cassius insecutus rem bene gessit; qua in fuga magna auctoritate Osaces dux Parthorum uulnus accepit eoque interiit paucis post diebus. Erat in Syria nostrum nomen in gratia. Venit interim Bibulus; credo, uoluit appellatione hac inani nobis esse par; in eodem Amano coepit loreolam in mustaceo quaerere. At ille cohortem primam totam perdidit centurionemque primi pili, nobilem sui generis, Asinium Dentonem et reliquos cohortis eiusdem et Sex. Lucilium, T. Gaui Caepionis locupletis et splendidi hominis filium, tribunum militum; sane plagam odiosam acceperat cum re tum tempore. Nos ad Pindenissum, quod oppidum munitissimum Eleutherocilicum omnium memoria in armis fuit; feri homines et acres et omnibus rebus ad defendendum parati. Cinximus uano et fossa; aggere maximo, uineis, turre altissima, magna tormentorum copia, multis sagittariis, magno labore apparatu, multis sauciis nostris incolumi exercitu, negotium confecimus. Hilara sane Saturnalia militibus quoque, quibus exceptis (captiuis) reliquam praedam concessimus. Mancipia uenibant Saturnalibus tertiis; cum haec scribebam, in tribunali res erat ad HS CXX centena milia. Hinc exercitum in hiberna agri male pacati deducendum Quinto fratri dabam; ipse me Laodiceam recipiebam. Haec adhuc. Sed ad praeterita reuertamur. Quod me maxime hortaris et quod pluris est quam omnia, in quo laboras ut etiam Ligurino momoi satis faciamus, moriar si quicquam fieri potest elegantius. Nec iam ego hanc continentiam appello, quae uirtus uoluptati resistere uidetur: ego in uita mea nulla umquam uoluptate tanta sum adfectus quanta adficior hac integritate, nec me tam fama, quae summa est, quam res ipsa delectat. Quid quaeris? Fuit tanti. Me ipse non noram nec satis sciebam quid in hoc genere facere possem. Recte pephysiomai: nihil est praeclarius. Interim haec λαμπρά: Ariobarzanes opera mea uiuit regnat; en parodoi consilio et auctoritate et quod insidiatoribus eius aprositon me, non modo adorodoketon, praebui regem regnumque seruaui. Interea e Cappadocia ne pilum quidem. Brutum abiectum quantum potui excitaui; quem non minus amo quam tu, paene dixi quam te. Atque etiam spero toto anno imperi nostri terruncium sumptus in prouincia nullum fore. Habes omnia. Nunc publice Romam litteras mittere parabam; uberiores erunt quam si ex Amano misissem. At te Romae non fore! Sed est totum in eo, quid Kal. Mart. futurum sit; uereor enim ne, cum de prouincia agetur, si Caesar resistet, nos retineamur; his tu si adesses, nihil timerem. Redeo ad urbana, quae ego diu ignorans ex tuis iucundissimis litteris a. d. V Kal. Ian. denique cognoui. Eas diligentissime Philogenes, libertus tuus, curauit perlonga et non satis tuta uia perferendas. Nam quas Laeni pueris scribis datas non acceperam. Iucunda de Caesare et quae senatus decreuit et quae tu speras; quibus ille si cedit, salui sumus. Incendio Plaetoriano quod †Leius† ambustus est minus moleste fero. Lucceius de Q. Cassio cur tam uehemens fuerit et quid actum sit aueo scire. Ego cum Laodiceam uenero, Quinto sororis tuae filio togam puram iubeor dare; cui moderabor diligentius. Deiotarus, cuius auxiliis magnis usus sum, ad me, ut scripsit, cum Ciceronibus Laodiceam uenturus erat. Tuas etiam Epiroticas exspecto litteras, ut habeam rationem non modo negoti uerum etiam oti tui. Nicanor in officio est et a me liberaliter tractatur; quem, ut puto, Romam cum litteris publicis mittam, ut et diligentius perferantur et idem ad me certa de te et a te referat. Alexis quod mihi totiens salutem adscribit est gratum; sed cur non suis litteris idem facit quod meus ad te Alexis facit? Phemio quaeritur keras. Sed haec hactenus. Cura ut ualeas et ut sciam quando cogites Romam. Etiam atque etiam uale. Tua tuosque Thermo et praesens Ephesi diligentissime commendaram et nunc per litteras ipsumque intellexi esse perstudiosum tui. Tu uelim, quod antea ad te scripsi, de domo Pammeni des operam ut quod tuo meoque beneficio puer habet cures ne qua ratione conuellatur; id cum utrique nostrum honestum existimo, tum mihi erit pergratum.

XXI.

Scr. Laodiceae Id. Febr. an. 50.

CICERO ATTICO SALVTEM.

Te in Epirum saluum uenisse et, ut scribis, ex sententia nauigasse uehementer gaudeo, non esse Romae meo tempore pernecessario submoleste fero. Hoc me tamen consolor uno: spero te istic iucunde hiemare et libenter requiescere. (C.) Cassius, frater Q. Cassi familiaris tui, pudentiores illas litteras miserat de quibus tu ex me requiris quid sibi uoluerit quam eas quas postea misit, quibus per se scribit confectum esse Parthicum bellum. Recesserant illi quidem ab Antiochia ante Bibuli aduentum, sed nullo nostro euemeremati; hodie uero hiemant in Cyrrhestica, maximumque bellum impendet. Nam et Orodi regis Parthorum filius in prouincia nostra est nec dubitat Deiotarus (cuius filio pacta est Artauasdis filia, ex quo sciri potest) quin cum omnibus copiis ipse prima aestate Euphraten transiturus sit. Quo autem die Cassi litterae uictrices in senatu recitatae sunt, id est Non. Dec., eodem meae tumultum nuntiantes. Axius noster ait nostras auctoritatis plenas fuisse, illis negat creditum. Bibuli nondum erant adlatae; quas certo scio plenas timoris fore. Ex his rebus hoc uereor, ne, cum Pompeius propter metum rerum nouarum nusquam dimittatur, Caesari nullus honos a senatu habeatur, dum hic nodus expediatur, non putet senatus nos ante quam successum sit oportere decedere nec in tanto motu rerum tantis prouinciis singulos legatos praeesse. Hic ne quid mihi prorogetur, quod ne intercessor quidem sustinere possit, horreo, atque eo magis quod tu abes, qui consilio gratia studio multis rebus occurreres. Sed dices me ipsum mihi sollicitudinem struere cogitatione; uelim ita sit, sed omnia metuo. Etsi bellum akroteleution habet illa tua epistula quam dedisti nauseans Buthroto, "Tibi, ut uideo et spero, nulla ad decedendum erit mora"; mallem "Vt uideo", nihil opus fuit "Vt spero". Acceperam autem satis celeriter Iconi per publicanorum tabellarios a Lentuli triumpho datas. In his glykypikron: illud confirmas, moram mihi nullam fore, deinde addis, si quid secus, te ad me esse uenturum. Angunt me dubitationes tuae; simul et uides quas acceperim litteras; nam quas Hermoni centurionis Canulei seruo scribis te dedisse non accepi. Laeni pueris te dedisse saepe ad me scripseras; eas Laodiceae denique, cum eo uenissem, III Id. Febr. Laenius mihi reddidit datas a. d. X Kal. Oct. Laenio tuas commendationes et statim uerbis et reliquo tempore re probabo. Eae litterae cetera uetera habebant, unum hoc nouum de Cibyratis pantheris. Multum te amo quod respondisti M. Octauio te non putare; sed posthac omnia quae recta non erunt pro certo negato. Nos enim et nostra sponte bene firmi et me hercule auctoritate tua inflammati uicimus omnis (hoc tu ita reperies) cum abstinentia tum iustitia facilitate clementia. Caue putes quicquam homines magis umquam esse miratos quam nullum terruncium me obtinente prouinciam sumptus factum esse nec in rem publicam nec in quemquam meorum praeter quam in L. Tullium legatum. Is ceteroqui abstinens †sed Iulia lege transitam† semel tamen in diem, non ut alii solebant omnibus uicis (praeter eum semel, nemo), accepit; hic facit ut mihi excipiendus sit cum terruncium nego sumptus factum; praeter eum accepit nemo. Has a nostro Q. Titinio sordis accepimus. Ego aestiuis confectis Quintum fratrem hibernis et Ciliciae praefeci. Q. Volusium, tui Tiberi generum, certum hominem et mirifice abstinentem, misi in Cyprum ut ibi pauculos dies esset, ne ciues Romani pauci qui illic negotiantur ius sibi dictum negarent; nam euocari ex insula Cyprios non licet. Ipse in Asiam profectus sum Tarso Non. Ian., non me hercule dici potest qua admiratione Ciliciae ciuitatum maximeque Tarsensium. Postea uero quam Taurum transgressus sum, mirifica exspectatio Asiae nostrarum dioecesium, quae sex mensibus imperi mei nullas meas acceperat litteras, numquam hospitem uiderat. Illud autem tempus quotannis ante me fuerat in hoc quaestu: ciuitates locupletes ne in hiberna milites reciperent magnas pecunias dabant, Cyprii talenta Attica CC; qua ex insula (non hyperbolikos sed uerissime loquor) nummus nullus me obtinente erogabitur. Ob haec beneficia, quibus illi obstupescunt, nullos honores mihi nisi uerborum decerni sino, statuas fana tethrippa prohibeo, nec sum in ulla re alia molestus ciuitatibus - sed fortasse tibi qui haec praedicem de me; perfer, si me amas; tu enim me haec facere uoluisti. Iter igitur ita per Asiam feci ut etiam fames, qua nihil miserius est, quae tum erat in hac mea Asia (messis enim nulla fuerat) mihi optanda fuerit; quacumque iter feci, nulla ui, nullo iudicio, nulla contumelia, auctoritate et cohortatione perfeci ut et Graeci et ciues Romani qui frumentum compresserant magnum numerum populis pollicerentur. IX. Id. Febr., quo die has litteras dedi, forum institueram agere Laodiceae Cibyraticum et Apamense, ex Id. Mart. ibidem Synnadense, Pamphylium (tum Phemio dispiciam keras), Lycaonium, Isauricum; ex Id. Mai. in Ciliciam, ut ibi Iunius consumatur, uelim tranquille a Parthis. Quintilis, si erit ut uolumus, in itinere est per prouinciam redeuntibus consumendus; uenimus enim in prouinciam Laodiceam Sulpicio et Marcello consulibus prid. Kal. Sext., inde nos oportet decedere a. d. III Kal. Sext. Primum contendam a Quinto fratre ut se praefici patiatur, quod et illo et me inuitissimo fiet; at aliter honeste fieri non potest, praesertim cum uirum optimum Pomptinum ne nunc quidem retinere possim; rapit enim hominem Postumius Romam, fortasse etiam Postumia. Habes consilia nostra; nunc cognosce de Bruto. Familiaris habet Brutus tuus quosdam creditores Salaminorum ex Cypro, M. Scaptium et P. Matinium; quos mihi maiorem in modum commendauit. Matinium non noui. Scaptius ad me in castra uenit. Pollicitus ei sum curaturum me Bruti causa ut ei Salamini pecuniam soluerent. Egit gratias; praefecturam petiuit. Negaui me cuiquam negotianti dare, quod idem tibi ostenderam (Cn. Pompeio petenti probaram institutum meum, quid dicam Torquato de M. Laenio tuo, multis aliis?); sin praefectus uellet esse syngraphae causa, me curaturum ut exigeret. Gratias egit, discessit. Appius noster turmas aliquot equitum dederat huic Scaptio per quas Salaminos coerceret, et eundem habuerat praefectum; uexabat Salaminos. Ego equites ex Cypro decedere iussi; moleste tulit Scaptius. Quid multa? ut ei fidem meam praestarem, cum ad me Salamini Tarsum uenissent et una Scaptius, imperaui ut pecuniam soluerent. Multa de syngrapha, de Scapti iniuriis. Negaui me audire; hortatus sum, petiui etiam pro meis in ciuitatem beneficiis ut negotium conficerent, dixi denique me coacturum. Homines non modo non recusare sed etiam hoc dicere, se a me soluere; quod enim praetori dare consuessent quoniam ego non acceperam, se a me quodam modo dare, atque etiam minus esse aliquanto in Scapti nomine quam in uectigali praetorio. Conlaudaui homines. "Recte" inquit Scaptius, "sed subducamus summam". Interim cum ego in edicto translaticio centesimas me obseruaturum haberem cum anatocismo anniuersario, ille ex syngrapha postulabat quaternas. "Quid ais?" inquam, "possumne contra meum edictum?" At ille profert senatus consultum Lentulo Philippoque consulibus, VT QVI CILICIAM OBTINERET IVS EX ILLA SYNGRAPHA DICERET. Cohorrui primo; etenim erat interitus ciuitatis. Reperio duo senatus consulta isdem consulibus de eadem syngrapha. Salamini cum Romae uersuram facere uellent, non poterant, quod lex Gabinia uetabat. Tum iis Bruti familiares freti gratia Bruti dare uolebant quaternis, si sibi senatus consulto caueretur. Fit gratia Bruti senatus consultum, VT NEVE SALAMINIS NEVE QVI EIS DEDISSET FRAVDI ESSET. Pecuniam numerarunt. At postea uenit in mentem faeneratoribus nihil se iuuare illud senatus consultum, quod ex syngrapha ius dici lex Gabinia uetaret. Tum fit senatus consultum, VT EX EA SYNGRAPHA IVS DICERETVR; ... esset quam ceterae sed ut eodem. Cum haec disseruissem, seducit me Scaptius; ait se nihil contra dicere sed illos putare talenta CC se debere; ea se uelle accipere; debere autem illos paulo minus; rogat ut eos ad ducenta perducam. "Optime" inquam. Voco illos ad me remoto Scaptio. "Quid uos? quantum" inquam "debetis?" Respondent "CVI". Refero ad Scaptium. Homo clamare. "Quid opus est" inquam "potius quam rationes conferatis?" adsidunt subducunt; ad nummum conuenit. Illi se numerare uelle, urgere ut acciperet. Scaptius me rursus seducit, rogat ut rem sic relinquam. Dedi ueniam homini impudenter petenti; Graecis querentibus, ut in fano deponerent postulantibus non concessi. Clamare omnes qui aderant, alii nihil impudentius Scaptio, qui centesimis cum anatocismo contentus non esset, alii nihil stultius. Mihi autem impudens magis quam stultus uidebatur; nam aut bono nomine centesimis contentus (non erat aut non bono quaternas centesimas sperabat. Habes meam causam. Quae si Bruto non probatur, nescio cur illum amemus; sed auunculo eius certe probabitur, praesertim cum senatus consultum modo factum sit (puto, postquam tu es profectus) in creditorum causa ut centesimae perpetuo faenore ducerentur. Hoc quid intersit, si tuos digitos noui, certe habes subductum. In quo quidem, hodou parergon, L. Lucceius M. f. queritur apud me per litteras summum esse periculum ne culpa senatus his decretis res ad tabulas nouas perueniat; commemorat quid olim mali C. Iulius fecerit cum dieculam duxerit; numquam rei publicae plus. Sed ad rem redeo. Meditare aduersus Brutum causam meam, si haec causa est contra quam nihil honeste dici possit, praesertim cum integram rem et causam reliquerim. Reliqua sunt domestica. De endomychoi probo idem quod tu, Postumiae filio, quoniam Pontidia nugatur; sed uellem adesses. A Quinto fratre his mensibus nihil exspectaris; nam Taurus propter niuis ante mensem Iunium transiri non potest. Thermum, ut rogas, creberrimis litteris fulcio. P. Valerium negat habere quicquam Deiotarus rex eumque ait a se sustentari. Cum scies Romae intercalatum sit necne, uelim ad me scribas certum quo die mysteria futura sint. Litteras tuas minus paulo exspecto quam si Romae esses, sed tamen exspecto.