Claudius Augustalis, tam ingenuae naturae quam eruditionis adulescens, conplurium studiosorum et praecipue agricolarum sermonibus instigatus extudit mihi, cultus hortorum prosa ut oratione conponerem. Nec me tamen fallebat hic euentus rei, cum praedictam materiam carminis legibus inplicarem. [2] Sed tibi, Publi Siluine, pertinaciter expetenti uersificationis nostrae gustum, negare non sustinebam, facturus mox, si conlibuisset, quod nunc adgredior, ut holitoris curam subtexerem uilici officiis. Quae quamuis primo rei rusticae libro uidebar aliquatenus exsecutus, quoniam tamen ea simili desiderio noster [idem] Augustalis saepius flagitabat, numerum, quem iam quasi consummaueram, uoluminum excessi et hoc undecimum praeceptum rusticationis memoriae tradidi. [3] Vilicum fundo familiaeque praeponi conuenit aetatis nec primae nec ultimae. Nam seruitia sic tirunculum contemnunt ut senem, quoniam alter nondum nouit opera ruris, alter exsequi iam non potest, atque hunc adulescentia neglegentem, senectus illum facit pigrum. Media igitur aetas huic officio est aptissima, poteritque ab anno quinto et tricesimo usque in sexagesimum et quintum, si non interueniant fortuita corporis uitia, satis ualidi fungi muneribus agricolae. [4] Quisquis autem destinabitur huic negotio, sit oportet idem scientissimus robustissimusque, ut et doceat subiectos et ipse commode faciat, quae praecipit. Siquidem nihil recte sine exemplo docetur aut discitur praestatque uilicum magistrum esse operariorum, non discipulum, cum etiam de patre familiae prisci moris exemplum Cato dixerit: "Male agitur cum domino, quem uilicus docet." [5] Itaque in Oeconomico Xenophontis, quem Marcus Cicero Latino sermoni tradidit, egregius ille Ischomachus Atheniensis, rogatus a Socrate, utrumne, si res familiaris desiderasset, mercari uilicum tamquam fabrum an a se instituere consueuerit: Ego uero, inquit, ipse instituo. Etenim qui me absente in meum locum substituitur et uicarius meae diligentiae succedit, is ea quae ego scire debet. Sed et haec nimium prisca et eius quidem temporis sunt, quo idem Ischomachus negabat quemquam rusticari nescire. [6] Nos autem memores ignorantiae nostrae uigentis sensus adulescentulos corporisque robusti peritissimis agricolis conmendemus, quorum monitionibus uel unus ex multis (nam est difficile erudire) non solum rusticationis, sed imperandi consequatur scientiam. Quidam enim quamuis operum probatissimi artifices, imperitandi parum prudentes, aut saeuius aut etiam lenius agendo rem dominorum corrumpunt. [7] Quare, sicut dixi, docendus et a pueritia rusticis operibus edurandus multisque prius experimentis inspiciendus erit futurus uilicus, nec solum an perdidicerit disciplinam ruris, sed an etiam domino fidem ac beniuolentiam exhibeat, sine quibus nihil prodest uilici summa scientia. Potissimum est autem in eo magisterio scire et existimare, quale officium et qualis labor sit cuique iniungendus. Nam nec ualentissimus possit exsequi, quod imperatur, si nesciat, quid agat, nec peritissimus, si sit inualidus. [8] Qualitas itaque cuiusque rei consideranda est. Quippe aliqua sunt opera tantummodo uirium tamquam promouendi onera portandique, aliqua etiam sociata uiribus et arti, ut fodiendi arandique, ut segetes et prata desecandi; nonnullis minus uirium, plus artis adhibetur, sicut putationibus insitionibusque uineti; plurimum etiam scientia pollet in aliquibus, ut in pastione pecoris atque eiusdem medicina. [9] Quorum omnium officiorum uilicus, quod iam dixi prius, aestimator bonus esse non potest, nisi fuerit etiam peritus, ut in unoquoque corrigere queat perperam factum. Neque enim satis est reprehendisse peccantem, si non doceat recti uiam. Libenter igitur eadem loquor: tam docendus est futurus uilicus quam futurus figulus aut faber. Et haud facile dixerim, num illa tanto expeditiora sint discentibus artificia, quanto minus ampla sunt. [10] Rusticationis autem magna et diffusa materia est, partesque si uelimus eius percensere, uix numero conprehendamus. quare satis admirari nequeo, quod primo scriptorum meorum exordio iure conquestus sum, ceterarum artium minus uitae necessariarum repertos antistites, agriculturae neque discipulos neque praeceptores inuentos; nisi magnitudo rei fecerit reuerentiam uel discendi uel profitendi pene inmensam scientiam, cum tamen non ideo turpi desperatione oportuerit eam neglegi. [11] Nam nec oratoria disciplina deseritur, quia perfectus orator nusquam repertus est, nec philosophia, quia nullus consummatae sapientiae, sed e contrario plurimi semet ipsos exhortantur uel aliquas partes earum addiscere, quamuis uniuersas percipere non possint. Etenim quae probabilis ratio est obmutescendi, quia nequeas orator esse perfectus, aut in socordiam conpelli, quia desponderis sapientiam? [12] Magnae rei, quantulumcumque possederis, fuisse participem, non minima est gloria. Quis ergo, inquis, docebit futurum uilicum, si nullus professor est? Et ego intellego, difficillimum esse ab uno uelut auctore cuncta rusticationis consequi praecepta. Verumtamen ut uniuersae disciplinae uix aliquem consultum, sic plurimos partium eius inuenias magistros, per quos efficere queas perfectum uilicum. Nam et arator reperiatur aliquis bonus et optimus fossor aut foeni sector nec minus arborator et uinitor, tum etiam ueterinarius et probus pastor, qui singuli rationem scientiae suae desideranti non subtrahant. [13] Igitur conplurium agrestium formatus artibus, qui susceperit officium uilicationis, in primis conuictum domestici multoque magis exteri uitet. Somni et uini sit abstinentissimus, quae utraque sunt inimicissima diligentiae. Nam et ebrioso cura officii pariter cum memoria subtrahitur et somniculoso plurima effugiunt. Quid enim possit aut ipse agere aut cuiquam dormiens imperare? [14] Tum etiam sit a uenereis amoribus auersus; quibus si se dediderit, non aliud quicquam possit cogitare quam illud, quod diligit. Nam uitiis eiusmodi pellectus animus nec praemium iucundius quam fructum libidinis nec supplicium grauius quam frustrationem cupiditatis existimat. Igitur primus omnium uigilet familiamque semper ad opera cunctantem pro temporibus anni festinanter producat et strenue ipse praecedat. Plurimum enim refert colonos a primo mane opus adgredi nec lentos per otium pigre procedere. [15] Siquidem Ischomachus idem ille, "Malo," inquit, "unius agilem atque industriam quam decem hominum neglegentem et tardam operam." [16] Quippe plurimum adfert mali, si operario tricandi potestas fiat. Nam ut in itinere conficiendo saepe dimidio maturius peruenit is, qui nauiter et sine ullis concessationibus permeauit, quam is, qui cum sit una profectus, umbras arborum fonticulorumque amoenitatem uel aurae refrigerationem captauit, sic in agresti negotio dici uix potest, quid nauus operarius ignauo et cessatore praestet. [17] Hoc igitur custodire oportet uilicum, ne statim a prima luce familia cunctanter et languide procedat, sed uelut in aliquod proelium cum uigore et alacritate animi praecedentem eum tamquam ducem strenue sequatur; uariisque exhortationibus in opere ipso exhilaret laborantes et interdum, tamquam deficienti succursurus, ferramentum auferat parumper et ipse fungatur eius officio moneatque sic fieri debere, ut ab ipso fortiter sit effectum. [18] Atque ubi crepusculum incesserit, neminem post se relinquat, sed omnes subsequatur more optimi pastoris, qui e grege nullam pecudem patitur in agro relinqui. Tum uero, cum tectum subierit, idem faciat, quod ille diligens opilio, nec in domicilio suo statim delitiscat, sed agat cuiusque maximam curam. Siue quis, quod accidit plerumque, sauciatus in opere noxam ceperit, adhibeat fomenta, siue aliter languidior est, in ualetudinarium confestim deducat et conuenientem ei ceteram curationem adhiberi iubeat. [19] Eorum uero, qui recte ualebunt, non minor habenda erit ratio, ut cibus et potio sine fraude a cellariis praebeatur, consuescatque rusticos circa larem domini focumque familiarem semper epulari atque ipse in conspectu eorum similiter epuletur sitque frugalitatis exemplum; nec nisi sacris diebus accubans cenet festosque sic agat, ut fortissimum quemque et frugalissimum largitionibus prosequatur, nonnumquam etiam mensae suae adhibeat et uelit aliis quoque honoribus dignari. [20] Tum etiam per ferias instrumentum rusticum, sine quo nullum opus effici potest, recognoscat et saepius inspiciat ferramenta eaque semper duplicia conparet ac subinde refecta custodiat, ne si quod in opere uitiatum fuerit, a uicino petendum sit, quia plus in operis seruorum auocandis quam in pretio rerum eiusmodi dependitur. [21] Cultam uestitamque familiam utiliter magis habeat quam delicate, id est munitam diligenter a frigoribus et imbribus, quae utraque prohibentur optime pellibus manicatis et sagaceis cucullis; idque si fiat, omnis pene hiemalis dies in opere tolerari possit. Quare tam uestem seruitiorum quam, ut dixi, ferramenta bis debebit omnibus mensibus recensere. nam frequens recognitio nec inpunitatis spem nec peccandi locum praebet. [22] Itaque mancipia [uincta, quae sunt] ergastuli, per nomina cotidie citare debebit atque explorare, ut sint diligenter conpedibus innexa, tum etiam custodiae sedes an tuta et recte munita sit; nec, si quem dominus aut ipse uinxerit, sine iussu patrisfamiliae resoluat. Sacrificia nisi ex praecepto domini facere nesciat; haruspicem sagamque sua sponte non nouerit, quae utraque genera uana superstitione rudes animos infestant. [23] Non urbem, non ullas nundinas, nisi uendendae aut emendae rei necessariae causa, frequentauerit. Neque enim coloniae suae terminos egredi debet nec absentia sua familiae cessandi aut delinquendi spatium dare. Semitas nouosque limites in agro fieri prohibeat. Hospitem, nisi ex amicitia domini, quam rarissime recipiat. Ad ministeria sua conseruos non adhibeat nec ulli terminos egredi, nisi magna coegerit necessitas, permittat. [24] Pecuniam domini neque in pecore nec in aliis rebus promercalibus occupet. Haec enim res auocat uilici curam et eum negotiatorem potius facit quam agricolam nec umquam sinit eum cum rationibus domini paria facere, sed ubi nummum est numeratio, res pro nummis ostenditur. Itaque tam istud uitandum habebit quam hercule fugiendum uenandi aut aucupandi studium, quibus rebus plurimae operae auocantur. [25] Iam illa, quae etiam in maioribus imperiis difficulter custodiuntur, considerare debebit, ne aut crudelius aut remissius agat cum subiectis; semperque foueat bonos et sedulos, parcat etiam minus probis, et ita temperet, ut magis eius uereantur seueritatem, quam ut saeuitiam detestentur, poteritque id custodire, si maluerit cauere, ne peccet operarius, quam, cum peccauerit, sero punire. Nulla est autem uel nequissimi hominis amplior custodia quam cotidiana operis exactio. [26] Nam illud uerum est M. Catonis oraculum: "Nihil agendo homines male agere discunt." Itaque curabit uilicus, ut iusta reddantur, idque non aegre consequetur, si semper se repraesentauerit. [27] Sic enim et magistri singulorum officiorum diligenter exsequentur sua munia et familia post operis exercitationem fatigata cibo quietique potius ac somno quam maleficiis operam dabit. In uniuersa porro uillicatione, sicut in cetera uita, pretiosissimum est intellegere quemque, nescire se quod nesciat, semperque cupere, quod ignoret, addiscere. [28] Nam etsi multum prodest scientia, plus tamen obest inprudentia uel neglegentia, maxime in rusticatione, cuius est disciplinae caput semel fecisse, quicquid exegerit ratio culturae; nam quamuis interdum emendata sit perperam facti uel inprudentia uel neglegentia, res tamen ipsa iam domino decoxit nec mox in tantum exuberat, ut et iacturam capitis amissi restituat et quaestum resarciat. [29] Praelabentis uero temporis fuga quam sit inreparabilis, quis dubitet? Eius igitur memor praecipue semper caueat, ne inprouidus ab opere uincatur. Res est agrestis insidiosissima cunctanti; quod ipsum expressius uetustissimus auctor Hesiodus hoc uersu significauit: aiei d' amboliergos aner ataisi palaiei. Quare uulgare illud de arborum positione rusticis usurpatum "serere ne dubites," id uilicus ad agri totum cultum referri iudicet credatque praetermissas non duodecim horas, sed annum perisse, nisi sua quaque die, quod instat, effecerit. [30] Nam cum propriis pene momentis fieri quidque debeat, si unum opus tardius, quam oporteat, peractum sit, ceterae quoque, quae sequuntur, culturae post iusta tempora serius adhibentur, omnisque turbatus operis ordo spem totius anni frustratur. Quare necessaria est menstrui cuiusque officii monitio ea, quae pendet ex ratione siderum caeli. [31] Nam, ut ait Vergilius,
tam sunt Arcturi sidera nobis
Haedorumque dies seruandi et lucidus anguis,
quam quibus in patriam uentosa per aequora uectis
pontus et ostriferi fauces tentantur Abydi.
Contra quam obseruationem multis argumentationibus disseruisse me non infitior in iis libris, quos aduersus astrologos conposueram. Sed illis disputationibus exigebatur id, quod inprobissime Chaldaei pollicentur, ut certis quasi terminis ita diebus statis aeris mutationes respondeant. [32] In hac autem ruris disciplina non desideratur eiusmodi scrupulositas, sed quod dicitur pingui Minerua quamuis utile continget uilico tempestatis futurae praesagium, si persuasum habuerit, modo ante, modo post, interdum etiam stato die orientis uel occidentis conpetere uim sideris. Nam satis prouidus erit, cui licebit ante multos dies cauere suspecta tempora.
II
Itaque praecipiemus, quid quoque mense faciendum sit, sic temporibus accommodantes opera ruris, ut permiserit status caeli; cuius uarietatem mutationemque, si ex hoc commentario fuerit praemonitus uilicus, aut numquam decipietur aut certe non frequenter. Et ne desciscamus ab optimo uate, quod ait ille, uere nouo terram proscindere incipiat. [2] Noui autem ueris principium non sic obseruare rusticus debet, quemadmodum astrologus, ut exspectet certum illum diem, qui ueris initium facere dicitur, sed aliquid etiam sumat de parte hiemis, quoniam consumpta bruma iam intepescit annus permittitque clementior dies opera moliri. [3] Possit igitur ab Idibus Ianuariis, ut principem mensem Romani anni obseruet, auspicari culturarum officia; quorum alia ex pristinis residua consummabit atque alia futuri temporis inchoabit. Satis autem erit per dimidios menses exsequi quodque negotium, quia neque praefestinatum opus nimium inmature uideri possit ante quindecim dies factum nec rursus post totidem nimium tarde. Dies caelestes:
[4] Id. Ian. Ventosa tempestas et incertus status.
XVIII Kal. Febr. Tempestas incerta.
XVII Kal. Febr. Sol in Aquarium transit; Leo mane incipit occidere; Africus, interdum Auster cum pluuia.
XVI Kal. Febr. Cancer desinit occidere; hiemat.
XV Kal. Febr. Aquarius incipit oriri, uentus Africus, tempestatem significat.
XI Kal. Febr. Fidicula uespere occidit, dies pluuius.
[5] VIIII Kal. Febr. Ex occasu pristini sideris significat tempestatem, interdum etiam tempestas.
VI Kal. Febr. Leonis quae est in pectore clara stella occidit, nonnumquam significat, hiemps bipertitur.
V Kal. Febr. Auster aut Africus, hiemat, pluuius dies.
III Kal. Febr. Delphinus incipit occidere, item Fidicula occidere, significat.
Pridie Kal. Febr. Eorum, quae supra, siderum occasus tempestatem facit, interdum tantummodo significat.
[6] Hoc igitur semestrium et deinceps sequentia tempestatibus adnotatis percensuimus, quo cautior uilicus, ut iam dixi, uel abstinere possit operibus uel festinationem adhibere. Itaque ab Idibus Ianuariis, quod habetur tempus inter brumam et aduentum Fauonii, si maior est uineae uel arbusti modus, quicquid ex autumno putationis superfuit, repetendum est, sed ita, ne matutinis temporibus uitis saucietur, quoniam pruinis et gelicidiis nocturnis adhuc rigentes materiae ferrum reformidant. [7] Itaque dum hae regelatae secentur, usque in horam secundam uel tertiam poterunt uepres attenuari, ne incremento suo agrum occupent, segetes emundari, acerui uirgarum fieri, ligna denique confici, ut tum demum tepenti iam die putatio administretur. Apricis etiam et macris aut aridis locis prata iam purganda et a pecore sunt defendenda, ut faeni sit copia. [8] Siccos quoque et pingues agros tempestiuum est proscindere. Nam uliginosi et mediocris habitus sub aestatem ueruagendi sunt, macerrimi uero et aridi post aestatem primo autumno arandi et subinde conserendi. Sed iugerum agri pinguis hoc tempore anni commode duabus operis proscinditur, quia hibernis pluuiis adhuc madens terra facilem cultum sui praebet. [9] Eodemque mense ante Kalendas Februarias sariendae segetes autumnales, siue illae seminis adorei sunt, quod quidam far uennuculum uocant, seu tritici, earumque tempestiua sarritio est, cum enata frumenta quattuor fibrarum esse coeperunt. Hordeum quoque maturum, quibus superest opera, nunc demum sarire debebunt. [10] Sed et faba eandem culturam exigit, si iam coliculus eius in quattuor digitos altitudinis creuerit; nam prius sarruisse nimium teneram non expedit. Eruum melius quidem priore mense nec tamen inprobe hoc ipso uel proximo seremus. Nam Martio nullo modo terrae conmittendum esse rustici praecipiunt. [11] Vineae, quae sunt palatae et ligatae, recte iam fodiuntur. Surculi, qui primi florem adferunt, statim circa Idus inserendi sunt, ut cerasiorum, tuburum, amygdalorum persicorumque. Ridicis uel etiam palis conficiendis idoneum tempus est, nec minus in aedificia succidere arborem conuenit. Sed utraque melius fiunt luna decrescente ab uicesima usque in tricesimam, quoniam omnis materia sic caesa iudicatur carie non infestari. [12] Palos una opera caedere et exputatos acuere centum numero potest, ridicas autem querneas siue oleagineas findere et dedolatas utraque parte exacuere numero sexaginta, item ad lucubrationem uespertinam palos decem uel ridicas quinque conficere totidemque per antelucanam lucubrationem. [13] Materies si roborea est, ab uno fabro dolari ad unguem debet per quadratos pedes uiginti; haec erit uehis una. Pinus autem quinque et uiginti pedum aeque ab uno expeditur, quae et ipsa uehis dicitur; nec minus ulmus et fraxinus pedum triginta, cupressus autem pedum quadraginta, tum etiam sexagenum pedum abies atque populus singulis operis ad unguem quadrantur, atque omnes eae mensurae similiter uehes appellantur. [14] His etiam diebus maturi agni et reliqui fetus pecudum nec minus maiora quadripedia charactere signari debent.
Kal. Febr. Fidis incipit occidere, uentus Eurinus et interdum Auster cum grandine est.
III Non. Febr. Fidis tota et Leo medius occidit, Corus aut Septentrio, nonnumquam Fauonius.
Non. Febr. Mediae partes Aquarii oriuntur, uentosa tempestas.
[15] VII Id. Febr. Callisto sidus occidit, Fauonii spirare incipiunt.
VI Id. Febr. Ventosa tempestas.
III Id. Febr. Eurus.
Per hosce dies locis maritimis et calidis ac siccis prata uel arua purgantur et in faenum submittuntur. [16] Reliquae partes uinearum propter brumam uel frigora omissae nunc palandae et adligandae sunt, ne postea tumentes gemmae laedantur et oculi adterantur. Item uinearum fossio iisdem locis peragenda est arbustorumque siue putatio siue adligatio finienda, quorum iusta certa esse non possunt. Inter Nonas deinde et Idus pomorum seminaria facienda sunt et maturae plantae de seminariis in scrobes transferendae. [17] Pastinatio quoque, quae mense Decembri uel Ianuario coepta est, iam nunc includenda et uitibus conserenda est. Pastinatur autem terreni iugerum ita, ut solum in altitudinem trium pedum defodiatur operis octoginta uel in altitudinem dupondii semissis operis quinquaginta uel ad bipedalium, quae est altitudo duorum pedum, operis quadraginta. [18] Haec tamen in agro sicco surculis conserendis minima pastinationis mensura est. Nam holeribus deponendis possit uel sesquipedalis altitudo satisfacere, quae plerumque in singula iugera triginta operis conficitur. Hoc eodem tempore stercoris pars in prata egerenda, pars oleis et ceteris arboribus inspargenda, quin etiam uinearia diligenter facienda malleolusque quam [recentissimus] curiosissime pangendus. [19] Populos et salices et fraxinos, prius quam frondeant, plantasque ulmorum nunc ponere utile est, ante autem satas nunc exputare et circumfodere ac summas earum aestiuas radices amputare. sarmenta e uineis nondum fossis atque arbustis et segetibus ramos aut rubos, quicquid denique iacens facile fodientem uel alio genere terram molientem potest inpedire, nunc egerere et ad sepem adplicare oportet, rosaria noua conserere uel antiqua curare, harundineta nunc ponere uel etiam pristina colere, salicta facere uel deputare, runcare ac fodere, genistam semine uel plantis in pastinato uel etiam sulco deponere. [20] Trimestrium quoque satio non est aliena huic tempori, quamuis tepidis regionibus melius administretur per mensem Ianuarium.
Id. Febr. Sagittarius uespere occidit, uehementer hiemat.
XVI Kal. Mart. Vespere Crater oritur, uenti mutatio.
XV Kal. Mart. Sol in Pisces transitum facit, nonnumquam uentosa tempestas.
[21] XIII et XII Kal. Mart. Fauonius uel Auster cum grandine et nimbis.
X Kal. Mart. Leo desinit occidere, uenti septentrionales, qui uocantur ornithiai, per dies triginta esse solent, tum et hirundo aduenit.
VIIII Kal. Mart. Arcturus prima nocte oritur, frigidus dies Aquilone uel Coro, interdum pluuia.
VIII Kal. Mart. Sagitta crepusculo incipit oriri, uariae tempestates, alcyonei dies uocantur, in Atlantico quidem mari summa tranquillitas notata est.
[22] VII Kal. Mart. Ventosa tempestas, hirundo conspicitur.
Per hos dies frigidis locis earum rerum, quas supra scripsimus, tempestiua est administratio, locis autem calidioribus, quamuis sera, tamen necessaria. Ceterum malleoli et uiuiradicis positio huius temporis esse uidetur optima. [23] Nec tamen deterior etiam inter Kalendas et Idus sequentis mensis, utique si non sit feruentissima regio; si uero etiam magis frigida, uel melior. Insitio quoque arborum atque uitium tepidis locis hoc tempore commode administrabitur. Kal. Mart. Africus, interdum Auster cum grandine.
[24] VI Non. Mart. Vindemitor apparet, quem Graeci trygetera dicunt, septentrionales uenti.
IIII Non. Mart. Fauonius, interdum Auster, hiemat.
Non. Mart. Equus mane oritur, flatus Aquilonis.
III Id. Mart. Piscis aquilonius desinit oriri, septentrionales uenti.
Pridie Id. Mart. Argo nauis exoritur, Fauonius aut Auster, interdum Aquilo.
[25] His diebus commode instruuntur horti, de quibus suo loco dicam secretius, ne inter hanc quasi turbam operum neglegentius holitoris officia descripsisse uidear aut nunc ordinem reliquarum culturarum coeptum interrupisse. [26] Igitur a Kalendis Martiis eximia est uitium putatio usque in X Kal. Apr., si tamen se gemmae nondum moueant. Surculi quoque silentes ad insitionem nunc praecipue utiliterque leguntur, et ipsa insitio uitium atque arborum longe nunc est optima. Frigidis quoque locis et umidis uitium satio nunc praecipua est, sed et ficulnea cacumina iam tumentia utilissime deponuntur. Sartura quoque frumentorum iteratur egregie; modios tres una opera recte sarit. [27] Prata purgare et a pecore defendere iam tempestiuum est; locis quidem calidis et siccis etiam a mense Ianuario, ut supra diximus, id fieri debet; nam frigidis uel a Quinquatribus prata recte submittuntur. [28] Scrobes omnis generis, quos eris autumno consiturus, hoc tempore fieri oportebit; eorum quaternarii, hoc est quoquouersus pedum quaternum, si est commodum terrenum, quattuordecim ab uno fiunt, ternarii autem decem et octo. Ceterum ad deponendas uites uel non magni incrementi arbores sulcus, qui sit pedum centum et uiginti, latitudine bipedanea, in altitudinem deprimi debet dupondii semissis, eumque similiter una opera efficit. [29] Rosarium serotinum perfossum et cultum habere iam tempus est. Oleis laborantibus circum radices amurcam, quae salem non habeat, nunc conueniet infundere; maximis sex congii, mediocribus arboribus urna satisfaciunt, ceteris aestimanda erit portio. Sed tamen quae nihil uitii habuerint, aliquanto laetiores fient, si amurca rigentur insulsa. [30] Nonnulli hoc optimum tempus esse seminariis instituendis dixerunt. Tum etiam bacas lauri et murti ceterorumque uiridium semina in areolas disserere praeceperunt. Orthocissos et hederas ab Idibus Februariis uel etiam Kalendis Martiis poni oportere iidem censuerunt.
Id. Mart. Nepa incipit occidere, significat tempestatem.
[31] XVII Kal. Apr. Nepa occidit, hiemat.
XVI Kal. Apr. Sol in Arietem transitum facit, Fauonius uel Corus.
XII Kal. Apr. Equus occidit mane, septentrionales uenti.
X Kal. Apr. Aries incipit exoriri, pluuius dies, interdum ninguit.
VIIII et VIII Kal. Apr. Aequinoctium uernum, tempestatem significat.
[32] Ab Idibus eadem, quae supra, utique peragenda sunt. Optime autem uliginosa et pinguia loca nunc demum proscinduntur; at quae mense Ianuario ueruacta fecimus, nunc ultima parte Martii sunt iteranda. Et si quae pergulae uitium generosarum uel si quae in agris aut uepribus singulares arbores maritae a putatoribus relictae sunt, ante Kalendas Apriles utique deputari debent; post quam diem sera et infructuosa fit eiusmodi rerum cultura. [33] Milii quoque et panici haec prima satio est, quae peragi debet circa Idus Apriles. Vtriusque seminis sextarii quini singula iugera occupant. Quin etiam pecus lanatum ceteraque quadripedia tempus idoneum est castrandi. Locis autem tepidis ab Idibus Februariis usque in Idus Apriles, at locis frigidis ab Idibus Martiis usque in Idus Maias omnia recte pecora castrantur.
[34] Kal. Apr. Nepa occidit mane, tempestatem significat.
Non. Apr. Fauonius aut Auster cum grandine, nonnumquam hoc idem pridie.
VIII Id. Apr. Vergiliae uespere celantur, interdum hiemat.
VII Id. Apr. Et VI et V Austri et Africi, tempestatem significat.
IIII Id. Apr. Sole oriente Libra occidere incipit, interdum tempestatem significat.
[35] Pridie Id. Apr. Suculae celantur, hiemat.
His diebus locis frigidis prima uinearum fossio utique ante Idus peragenda est, quaeque mense Martio post confectum aequinoctium fieri debuerunt, nunc denique quam primum exsequenda sunt. Fici uitesque adhuc recte inseruntur; seminaria, quae sunt ante facta, runcari et adhuc commode fodiri possunt. Oues Tarentinae radice lanaria lauari debent, ut tonsurae praeparentur.
Id. Apr., Vt supra, Libra occidit, hiemat.
[36] XVIII Kal. Mai. Ventosa tempestas et imbres nec hoc constanter.
XV Kal. Mai. Sol in Taurum transitum facit, pluuiam significat.
XIIII Kal. Mai. Suculae se uespere celant, pluuiam significat.
XI Kal. Mai. Ver bipertitur, pluuia et nonnumquam grando.
X Kal. Mai. Vergiliae cum sole oriuntur, Africus uel Auster, dies umidus.
VIIII Kal. Mai. Prima nocte Fidicula apparet, tempestatem significat.
IIII Kal. Mai. Auster fere cum pluuia.
[37] III Kal. Mai. Mane Capra exoritur, Austrinus dies, interdum pluuiae.
Pridie Kal. Mai. Canis se uespere celat; tempestatem significat.
Per hos dies eadem, quae supra, persequemur, possuntque, si iam librum remittunt, inseri oleae uel emplastrari ceteraeque pomiferae arbores eodem emplastrationis genere inseri. [38] Sed et prima pampinatio recte inchoatur, dum prorepentes oculi digito decuti possint. Si qua praeterea in uineis aut fossor disturbauit aut neglegentia omisit, diligens uinitor restituere debet et fracta iuga considerate resarcire aut disiectos palos reponere, ita ne teneros pampinos explantet. eodem tempore secundi fetus pecudes signari oportet.
[39] Kal. Maiis, hoc biduo sol unam dicitur tenere particulam, Sucula cum sole exoritur.
VI Non. Mai. Septentrionales uenti.
V Non. Mai. Centaurus totus apparet, tempestatem significat.
III Non. Mai. Idem sidus pluuiam significat.
Pridie Non. Mai. Nepa medius occidit, tempestatem significat.
Non. Mai. Vergiliae exoriuntur mane, Fauonius.
VII Id. Mai. Aestatis initium, Fauonius aut Corus, interdum et pluuiae.
[40] VI Id. Mai. Vergiliae totae apparent, Fauonius aut Corus, interdum et pluuiae.
III Id. Mai. Fidis mane oritur, significat tempestatem.
Per hos dies runcandae segetes sunt, faenisiciae instituendae. bonus operarius prati iugerum desecat nec minus mille ducentos manipulos unus obligat, qui sint singuli quaternarum librarum. Arbores quoque tempus est ablaqueatas circumfodere et operire; una opera nouellas circumfodiet arbores LXXX, mediocres LXV, magnas L. [41] Hoc mense seminaria omnia crebre fodere oportet. Sed et a Kalendis Martiis usque in Idus Septembres omnibus mensibus non solum seminariis, sed etiam nouellis uineis danda fossio est. Iisdem diebus, ubi praegelidum et pluuium caelum est, oleae putantur et muscantur. Ceterum tepidis regionibus duobus temporibus anni facere istud oportebit, primo ab Idibus Octobribus usque in Idus Decembres, iterum ab Idibus Februariis usque in Idus Martias, si tamen arbor librum non remittit. [42] Hoc eodem mense in pastinato seminario nouissima positio est olearis taleae, eamque oportet, cum panxeris, fimo et cinere mixtis oblinere et superponere muscum, ne sole findatur. Sed hoc idem opus melius fiet ultima parte mensis Martii uel prima mensis Aprilis et ceteris temporibus, quibus praecepimus seminaria plantis uel ramis conserere. [43] Id. Mai. Fidis mane exoritur, Auster aut Eurinus, interdum dies umidus.
XVII Kal. Iun. Idem, quod supra.
XVI et XV Kal. Iun. Eurinus uel Auster cum pluuia.
XIIII Kal. Iun. Sol in Geminos introitum facit.
XII Kal. Iun. Suculae exoriuntur, septentrionales uenti, nonnumquam Auster cum pluuia.
XI et X Kal. Iun. Arcturus mane occidit, tempestatem significat.
VIII et VII et VI Kal. Iun. Capra mane exoritur, septentrionales uenti.
[44] Ab Idibus usque in Kalendas Iunias ueteranam uineam, priusquam florere incipiat, iterum fodere oportet, eandemque et ceteras omnes uineas identidem pampinare. Quod si saepius feceris, puerilis una opera iugerum uineti pampinabit. quibusdam regionibus oues nunc tondentur, et pecoris nati aut amissi ratio accipitur. Item qui lupinum stercorandi agri causa seuit, nunc demum aratro subuertit.
[45] Kal. Iun. Et IIII Non. Aquila exoritur, tempestas uentosa et interdum pluuia.
VII Id. Iun. Arcturus occidit, Fauonius aut Corus.
IIII Id. Iun. Delphinus uespere exoritur, Fauonius, interdum rorat.
[46] His diebus, si opere uicti sumus, eadem quae extremo mense Maio facienda sunt. Item omnes arbores frugiferae circumfossae aggerari debent, ut ante solstitium id opus peractum sit. Quin etiam pro conditione regionis et caeli terra uel proscinditur uel iteratur, eaque, si est difficilis, proscinditur operis tribus, iteratur duabus, tertiatur una, lirantur autem iugera duo bis opera una. At si facilis est terra, proscinditur iugerum duabus operis, iteratur una, lirantur una iugera quattuor, cum in subacta iam terra latiores porcae sulcantur. [47] Quae ratio colligit, ut per autumnum facile possint uno iugo tritici obseri modii centum quinquaginta ceterorumque leguminum modii centum. Iisdem his diebus area triturae praeparanda est; ut quaeque res desecta erit, in eam conferatur. Vinearum quoque quibus maior est modus iteratus esse debet ante solstitium. [48] Pabulum, si facultas est, uel nunc uel etiam superioribus quindecim diebus, qui fuerunt ante Kalendas Iunias, praeberi pecori oportet. A Kalendis autem Iuniis, si iam defecit uiridis herba, usque in ultimum autumni frondem caesam praebebimus.
Id. Iun. Calor incipit.
[49] XIII Kal. Iul. Sol introitum Cancro facit, tempestatem significat.
XI Kal. Iul. Anguifer, qui Graece dicitur ophiouchos mane occidit, tempestatem significat.
VIII et VII et VI Kal. Iul. Solstitium, Fauonius et calor.
III Kal. Iul. Ventosa tempestas.
[50] His diebus eadem, quae supra. Sed et uiciam in pabulum secare oportet, priusquam siliquae eius durentur, hordeum metere, fabam serotinam ducere, fabam maturam conterere et paleas eius diligenter recondere, hordeum terere paleasque omnis recondere, alueos castrare, quos subinde nono quoque aut decimo die a Kalendis Maiis considerare et curare oportet. Nunc autem si sunt pleni atque operculati faui, demetendi sunt; sin autem maiore parte uacant aut sine operculis adaperti sunt, nondum esse maturos significatur, itaque mellatio est differenda. Quidam in prouinciis transmarinis uel hoc uel sequente mense sesama serunt.
[51] Kal. Iul. Fauonius uel Auster et calor.
IIII Non. Iul. Corona occidit mane.
Pridie Non. Iul. Cancer medius occidit, calor.
VIII Id. Iul. Capricornus medius occidit.
VII Id. Iul. Cepheus uespere exoritur, tempestatem significat.
VI Id. Iul. Prodromi flare incipiunt.
[52] His diebus eadem, quae supra. Sed et proscissum ueruactum optime nunc iteratur et siluestris ager decrescente luna utilissime exstirpatur.
Id. Iul. Procyon exoritur mane, tempestatem significat.
XIII Kal. Aug. Sol in Leonem transitum facit, Fauonius.
[IX Kal. Aug. Leonis in pectore clara stella exoritur. Interdum tempestatem significat].
VIII Kal. Aug. Aquarius incipit occidere clare, Fauonius uel Auster.
[53] VII Kal. Aug. Canicula apparet, caligo aestuosa.
VI Kal. Aug. Aquila exoritur.
IIII Kal. Aug. Leonis in pectore clara stella exoritur; interdum tempestatem significat.
III Kal. Aug. Aquila occidit; significat tempestatem.
[54] His diebus locis temperatis et maritimis messis conficitur, et intra dies triginta, quam desecta est, stramenta praecisa in aceruum congeruntur. Iugerum stramentorum opera una desecat, quibus remotis, priusquam sol acrior exurat terram, omnes arbores, quae fuerant in segete, circumfodere et adobruere oportet. Item quibus magna sementis praeparatur, nunc debent iterare. [55] Nam de fodiendis colendisue nouellis uineis saepius iam dixi, nullum esse mensem omittendum, donec autumnale aequinoctium conficiatur. Meminisse autem oportebit, ut per hos et Augusti mensis dies antelucanis et uespertinis temporibus frondem pecudibus caedamus. Item quascumque uineas culturi sumus, ne per aestum, sed mane usque in tertiam et a decima usque in crepusculum fodiamus. [56] Quibusdam regionibus, sicut in Cilicia et Pamphylia, hoc mense sesama seruntur, Italiae autem regionibus umidis possunt ultimo mense Iunio seri. Quin etiam tempus est ficulneis arboribus caprificum suspendere, quod quidam existimant idcirco fieri debere, ne fructus decidat et ut celerius ad maturitatem perueniat.
Kal. Aug. Etesiae.
Pridie Non. Aug. Leo medius exoritur, tempestatem significat.
[57] VII Id. Aug. Aquarius occidit medius, nebulosus aestus.
Pridie Id. Aug. Fidis occidit mane, autumnus incipit.
His diebus eadem quae supra. Nonnullis tamen locis faui demetuntur; qui si non sunt melle repleti nec operculati, differenda est in mensem Octobrem mellatio. Id. Aug. Delphini occasus tempestatem significat. XVIIII Kal. Sept. Eiusdem sideris matutinus occasus tempestatem significat.
[58] XIII Kal. Sept. Sol in Virginem transitum facit. Hoc et sequenti die tempestatem significat, interdum et tonat. Hoc eodem die Fidis occidit. X Kal. Sept. Ex. Eodem sidere tempestas plerumque oritur et pluuia.
VII Kal. Sept. Vindemitor exoritur mane et Arcturus incipit occidere, interdum pluuia.
III Kal. Sept. Vmeri Virginis exoriuntur, Etesiae desinunt flare et interdum hiemat.
[59] Pridie Kal. Sept. Andromeda uespere exoritur, interdum hiemat.
His quidem diebus arbores ficorum inoculant, quod genus insitionis emplastratio uocatur, idque licet uel commodius facere superiore mense post Idus Iulias, quo tempore etiam aliarum arborum nonnulli emplastrationem faciunt. [60] Quibusdam autem locis, ut in Baetica, maritimis regionibus et in Africa, uindemia conficitur. Sed frigidioribus regionibus puluerationem faciunt, quam uocant rustici occationem, cum omnis gleba in uineis refringitur et soluitur in puluerem. Hoc eodem tempore prius quam uineae puluerentur, si perexilis est terra uel rara ipsa uitis, lupini modii tres uel quattuor in singula iugera sparguntur et ita inoccantur; qui, cum fruticauerunt, prima cum fossione conuersi satis bonum stercus uineis praebent. [61] Multi etiam, si pluuius est status caeli, sicut suburbana regione Italiae, pampinis uitem spoliant, ut percoqui fructus possint nec putrescere imbribus. at e contrario locis calidioribus, ut modo nominatis prouinciis, circa uindemiam adumbrantur uel stramentis uel aliis tegmentis uuae, ne uentis aut caloribus exarescant. [62] Hoc idem tempus est aridis uuis ficisque conficiendis, de quibus, quemadmodum passae fiant, suo loco dicemus, cum uilicae persequemur officia. Felix quoque aut carex, ubicumque nascitur, Augusto mense recte exstirpatur, melius tamen circa Idus Iulias ante Caniculae exortum.
[63] Kal. Sept. Calor.
IIII Non. Sept. Piscis austrinus desinit occidere, calor.
Non. Sept. Arcturus exoritur, Fauonius uel Corus.
VII Id. Sept. Piscis aquilonius desinit occidere et Capra exoritur, tempestatem significat.
III Id. Sept. Fauonius aut Africus, Virgo media exoritur.
[64] His diebus locis maritimis et calidis uindemia et cetera, quae supra scripta sunt, commode administrantur. Iteratio quoque arationis peracta esse debet, si serius terra proscissa est; sin autem celerius, etiam tertiatum solum esse conuenit. Hoc etiam tempore, qui consueuerunt uina condire, aquam marinam praeparant et aduectam decoquunt; de qua conficienda praecipiam, cum uilicae officia persequar. Id. Sept. Ex pristino sidere nonnumquam tempestatem significat.
[65] XV Kal. Oct. Arcturus exoritur, Fauonius aut Africus, interdum Eurus, quem quidam Vulturnum appellant.
XIIII Kal. Oct. Spica Virginis exoritur, Fauonius aut Corus.
XIII Kal. Oct. Sol in Libram transitum facit, Crater matutino tempore apparet.
XI Kal. Oct. Pisces occidunt mane, item Aries occidere incipit, Fauonius aut Corus, interdum Auster cum imbribus.
[66] X Kal. Oct. Argo nauis occidit, tempestatem significat, interdum et pluuiam.
VIIII Kal. Oct. Centaurus incipit mane oriri, tempestatem significat, interdum et pluuiam.
VIII Kal. Oct. et VII et VI aequinoctium autumnale pluuiam significat.
V Kal. Oct. Haedi exoriuntur, Fauonius, nonnumquam Auster cum pluuia.
IIII Kal. Oct. Virgo desinit oriri, tempestatem significat.
[67] His diebus uindemiae plurimis regionibus fiunt, quarum maturitatem alii aliter interpretati sunt. Quidam cum uidissent partem aliquam uuarum uirescere, crediderunt tempestiuam esse uindemiam, quidam cum coloratas et perlucidas uuas animaduertissent, nonnulli etiam cum pampinos ac folia decidere considerassent. Quae omnia fallacia sunt, quoniam inmaturis uuis omnia eadem possunt accidere propter intemperiem solis aut anni. [68] Itaque nonnulli gustu explorare maturitatem temptauerunt, ut siue dulcis esset sapor uuae siue acidus proinde aestimarent. Sed et haec ipsa res habet aliquam fallaciam. Nam quaedam genera uuarum numquam dulcedinem capiunt propter austeritatem nimiam. [69] Itaque optimum est, quod nos fecimus, ipsam naturalem contemplare maturitatem. Naturalis autem maturitas est, si cum expresseris uinacea, quae acinis celantur, iam infuscata et nonnulla praeter modum nigra fuerint. Nam colorem nulla res uinaceis potest adferre nisi naturae maturitas, praesertim cum ita in media parte acinorum sint, ut et a sole et a uentis protegantur umorque ipse non patiatur ea praecipi aut infuscari nisi suapte natura. [70] Hoc igitur cum exploratum habuerit uilicus, sciet uindemiam sibi esse faciendam. Sed antequam fructum cogere incipiat, cuncta praeparanda erunt superiore, si fieri possit, mense; si minus, certe ut ante quindecim dies dolia partim picata partim defricata et diligenter lota marina uel aqua salsa et recte siccata; [71] tum et opercula colaque et cetera, sine quibus probe confici mustum non potest, torcularia uero et fora diligenter emundata lotaque et, si res ita exegerit, picata praeparataque habeat ligna, quibus defrutum et sapam decoquat. tum etiam salem atque odoramenta, quibus condire uina consueuerit, multo ante reposita esse oportet. Nec tamen haec cura totum auocet eum a cetera ruris cultura. Nam et napinae itemque rapinae siccaneis locis per hos dies fiunt et farraginaria quoque pecori futura per hiemem praesidio; itemque siliqua, quod rustici faenum graecum uocant, nec minus in pabulum uicia nunc demum conseruntur. [72] Tum etiam lupini haec erit praecipua satio, quod quidam uel ab area protinus in agrum deferri putant oportere. milium et panicum hoc tempore demetitur, quo faseolus ad escam seritur. Nam ad percipiendum semen ultima parte Octobris circa Kalendas Nouembres melius obruitur. Quare cum haec cuncta in agris exsequi debeat, possit eorum curam, quae intra uillam facienda sunt, uilicae delegare, ita tamen, ut ipse consideret, an recte facta sint.
Kal. Oct. Et VI Non. Interdum tempestatem significat.
[73] IIII Non. Oct. Auriga occidit mane, Virgo desinit occidere, significat nonnumquam tempestatem.
III Non. Oct. Corona incipit exoriri, significat tempestatem.
Pridie Non. Oct. Haedi oriuntur uespere, Aries medius occidit, Aquilo.
VIII Id. Oct. Coronae clara stella exoritur.
[74] VI Id. Oct. Vergiliae exoriuntur uespere, Fauonius et interdum Africus cum pluuia.
III et pridie Id. Oct. Corona tota mane exoritur, Auster hibernus et nonnumquam pluuia.
Per hos dies frigidis regionibus uindemia et cetera, quae supra scripta sunt, fieri solent, iisdemque regionibus frumenta matura seruntur et praecipue far adoreum. Locis etiam opacis triticum nunc recte seritur. Et quoniam sementis mentionem fecimus, non intempestiue, quantum cuiusque seminis iugerum agri recipiat, referemus. [75] Iugerum agri recipit tritici modios quattuor uel quinque, farris adorei modios nouem uel decem, hordei modios quinque uel sex, milii uel panici sextarios quattuor uel quinque, lupini modios octo uel decem, phaseli modios quattuor, pisi modios tres uel quattuor, fabae modios sex, lentis modium unum paulo amplius, lini seminis modios octo uel decem, cicerculae modios tres uel quattuor, ciceris modios tres uel quattuor, sesami sextarios quattuor uel quinque, uiciae pabularis modios septem uel octo, uiciae seminalis modios quinque uel sex, erui modios quattuor uel quinque, farraginis hordeaceae modios septem uel octo, siliquae modios sex, medicae singulos cyathos serere oportet in areolis longis pedum denum, latis pedum quinum. Cannabis grana sex in pede quadrato ponuntur.
[76] Id. Oct. Et sequenti biduo interdum tempestas, nonnumquam rorat tantummodo, Iugulae exoriuntur uespere.
XIII Kal. Nou. Sol in Scorpionem transitum facit.
[77] XIII et XII Kal. Nou. Solis exortu Vergiliae incipiunt occidere, tempestatem significat.
XI Kal. Nou. Tauri cauda occidit, Auster, interdum pluuia.
VIII Kal. Nou. Centaurus exoriri mane desinit, tempestatem significat.
[78] VII Kal. Nou. Nepae frons exoritur, tempestatem significat.
V Kal. Nou. Vergiliae occidunt, hiemat cum frigore et gelicidiis.
IIII Kal. Nou. Arcturus uespere occidit, uentosus dies.
III Kal. Nou. Et pridie Cassiope incipit occidere, tempestatem significat.
[79] Per hos dies quaecumque semina differri debent, arbusculaeque omnis generis recte ponuntur. Vlmi quoque uitibus recte maritantur, ipsaeque uites in arbustis et uineis commode propagantur. Seminaria runcare et fodere tempus est, tum etiam arbores ablaqueare nec minus uineas easdemque putare itemque in arbustis uitem deputare. Seminaria, quae suo tempore pampinata non sunt, arbusculaeque ficorum in seminariis putari et ad singulos stilos redigi debent; quae tamen melius, dum tenera sunt, per germinationem pampinantur. sed cum omnia in agricultura strenue facienda sint, tum maxime sementis. [80] Vetus est agricolarum prouerbium, maturam sationem saepe decipere solere, seram numquam, quin mala sit. Itaque in totum praecipimus: ut quisque natura locus frigidus erit, is primus conseratur, ut quisque calidus, nouissimus. Vicia et faba stercorare agrum dicuntur. [81] Lupinum nisi in florem uerteris, nihil agrum stercoraueris. sed nec ulla res magis uacuis operariis aut seritur aut conditur. Nam et primis temporibus ante ullam sementem possis id obruere et nouissimis post coactos fructus tollere. [82] Sementi facta inoccare oportet, quod sparseris. Duo iugera tres operae commode occabunt arboresque, quae intererunt, ablaqueabunt, quamuis antiqui singulis operis singula iugera sariri et occari uelint; quod an recte fieri possit, adfirmare non ausim. Eodem tempore fossas riuosque purgare et elices sulcosque aquarios facere conuenit. [83] Iisdem temporibus, si sit, fraxineam, si minus orneam, si nec haec sit, iligneam frondem bubus recte praebebimus. Glandis quoque non inutile est singulis iugis modios singulos dare; nec tamen amplius, ne laborent, nec minus diebus triginta praebueris. Nam si paucioribus diebus datur, ut ait Hyginus, per uer scabiosi boues fiunt. Glans autem paleis inmiscenda est atque ita bubus adponenda. Tum etiam siluam, si quis barbaricam, id est consemineam uelit facere, recte conseret glandibus et ceteris seminibus. Tum et olea destringenda est, ex qua uelis uiride oleum efficere; quod fit optimum ex uaria oliua, cum incipit nigrescere. nam acerbum nisi ex alba olea fieri non debet.
[84] Kal. Nou. Et postridie caput Tauri occidit, pluuiam significat.
III Non. Nou. Fidicula mane exoritur, hiemat et pluit.
VIII Id. Nou. Idem sidus totum exoritur, Auster uel Fauonius, hiemat.
VII Id. Nou. Significat tempestatem, hiemat.
VI Id. Nou. Vergiliae mane occidunt, significat tempestatem, hiemat.
V Id. Nou. Stella clara Scorpionis exoritur, tempestatem significat, uel Vulturnus, interdum rorat.
IIII Id. Nou. Hiemis initium, Auster aut Eurus, interdum rorat.
[85] His diebus usque in Idus, quae superiore mense facere non potueris, adhuc tolerabiliter efficies. Sed et proprie hoc obseruabis, ut pridie, quam plenilunium sit, si minus certe ipso plenilunio, omnem, quam saturus es, fabam uno die spargas; sed postea licebit ab auibus et pecore defensam obruas, eamque, si ita conpetierit lunae cursus, ante Idus Nouembres occatam habeas quam pinguissimo et nouo loco, si minus, quam stercoratissimo. [86] Satis erit in singula iugera uehes stercoris conportare numero decem octo; uehis autem stercoris una habet modios octoginta. Ex quo colligitur oportere in denos quoquouersus pedes modios quinos stercoris spargere. Quae ratio docet uniuerso iugero satisfacere modios MCCCCXL. [87] Tum etiam conuenit oleas ablaqueare et, si sunt parum fructuosae uel cacuminibus retorridae frondis, magnis arboribus quaternos modios stercoris caprini circumspargere, in ceteris autem pro magnitudine portionem seruare; eodem tempore uineis ablaqueatis columbinum stercus ad singulas uites, quod sit instar unius sextarii, uel urinae hominis congios uel alterius generis quaternos sextarios stercoris infundere. Iugerum uinearum in senos pedes positarum duae operae oblaqueant.
[88] Id. Nou. Dies incertus, saepius tamen placidus.
XVI Kal. Dec. Fidis exoritur mane, Auster, interdum Aquilo magnus.
XV Kal. Dec. Aquilo, interdum Auster cum pluuia.
XIIII Kal. Dec. Sol in Sagittarium transitum facit, Suculae mane oriuntur, tempestatem significat.
XII Kal. Dec. Tauri cornua uespere occidunt, Aquilo frigidus et pluuia.
[89] XI Kal. Dec. Sucula mane occidit, hiemat.
X Kal. Dec. Lepus occidit mane, tempestatem significat.
VII Kal. Dec. Canicula occidit solis ortu, hiemat.
Pridie Kal. Dec. Totae Suculae occidunt, Fauonius aut Auster, interdum pluuia.
[90] His diebus, quae praeterita erunt superioribus, opera consequi oportebit. Et, si non plurimum serimus, optimum est intra Kalendas Decembres sementem fecisse. Sed etiam longis noctibus ad diurnum tempus aliquid adiciendum est. Nam multa sunt, quae in lucubratione recte agantur. Siue enim uineas possidemus, pali et ridicae possunt dolari exacuique, siue regio ferulae uel corticis ferax est, apibus aluaria fieri debent, siue palmae spartiue fecunda est, fiscinae sportaeque, seu uirgultorum, corbes ex uimine. [91] Ac ne cetera nunc persequar, nulla regio non aliquid adfert, quod ad lucubrationem confici possit. Nam inertis est agricolae exspectare diei breuitatem, praecipue in his regionibus, in quibus brumales dies horarum nouem sunt noctesque horarum quindecim. [92] Possit etiam salix decisa pridie ad lucubrationem expurgari et ad uitium ligamina praeparari; quae si natura minus lenta est, ante dies quindecim praecidenda et purgata in stercore obruenda est, ut lentescat. Sin autem iam pridem caesa exaruit, in piscina maceranda est. Tum etiam per lucubrationem ferramenta acuere et ad ea facere uel facta manubria aptare, quorum optima sunt ilignea, deinde carpinea, post haec fraxinea.
[93] Kal. Dec. Dies incertus, saepius tamen placidus.
VIII Id. Dec. Sagittarius medius occidit, tempestatem significat.
VII Id. Dec. Aquila mane oritur, Africus, interdum Auster et rorat.
III Id. Dec. Corus uel Septentrio, interdum Auster cum pluuia. His diebus, quae praeterita erunt superiore mense opera, peragi debebunt, utique in locis temperatis aut calidis; nam frigidis recte fieri iam non possunt. Id. Dec. Scorpio totus mane exoritur, hiemat.
[94] XVI Kal. Ian. Sol in Capricornum transitum facit, brumale solstitium, ut Hipparcho placet; itaque tempestatem saepe significat.
XV Kal. Ian. Ventorum conmutationem significat.
X Kal. Ian. Capra occidit mane, tempestatem significat.
VIIII Kal. Ian. Brumale solstitium (sic Chaldaei obseruant), significat.
VI Kal. Ian. Delphinus incipit oriri mane, tempestatem significat.
IIII Kal. Ian. Aquila uespere occidit, hiemat.
III Kal. Ian. Canicula occidit uespere, tempestatem significat.
pridie Kal. Ian. Tempestas uentosa.
[95] His diebus, qui religiosius rem rusticam colunt, nisi si uinearum causa pastines, negant debere terram ferro commoueri. itaque quidquid citra id genus effici potest, id ab his comprehenditur, ut olea legatur et conficiatur, ut uitis paletur et capite tenus adligetur, ut iuga uineis inponantur et capistrentur. [96] Ceterum palmare, id est materias adligare, hoc tempore non expedit, quia plurimae propter rigorem, qui fit ex frigore, franguntur. Possunt etiam his diebus cerasia et tubures et Armeniacae atque amygdalae ceteraeque arbores, quae primae florent, inseri commode. Nonnulli tamen etiam legumina serunt.
[97] Kal. Ian. Dies incertus.
III Non. Ian. Cancer occidit, tempestas uaria.
Pridie Non. Ian. Media hiemps, Auster multus, interdum pluuia.
Non. Ian. Fidis exoritur mane; tempestas uaria.
VI Id. Ian. Auster, interdum Fauonius.
V Id. Ian. Auster, interdum imber.
Pridie Id. Ian. Incertus status caeli.
[98] Per hos quoque dies abstinent terrenis operibus religiosiores agricolae, ita tamen ut ipsis Kalendis Ianuariis auspicandi causa omne genus operis instaurent. Ceterum differant terrenam molitionem usque in proximas Idus.
CIBARIA BOVM PER SINGVLOS MENSES.
Sed nec ignorare debebit uilicus, quid uni iugo boum quoquo mense per singulos dies praestari satis sit. Quare huius quoque curae rationem subiciemus. [99] Mense Ianuario paleas cum erui macerati sextariis sex uel paleas cum cicerculae fresae semodio uel frondis corbem pabulatorium modiorum uiginti uel paleas quantum uelint et faeni pondo uiginti uel adfatim uiridem frondem ex siliquis et lauru uel, quod his omnibus praestat, farraginem hordeaceam dabit siccam. Februario idem, Martio idem uel, si opus facturi sunt, faeni pondo quinquaginta. [100] Aprili frondem querneam et populneam ex Kalendis ad Idus uel paleas et faeni pondo quadraginta. Maio pabulum adfatim. Iunio ex Kalendis frondem adfatim. Iulio idem. Augusto idem uel paleas ex eruo pondo quinquaginta. [101] Septembri frondem adfatim. Octobri frondem et ficulnea folia. Nouembri ad Idus frondem uel folia ficulnea, quae sint corbis unius; ex Idibus glandis modium unum paleis inmixtum et lupini macerati modium unum paleis inmixtum uel maturam farraginem. Decembri frondem aridam uel paleas cum erui semodio macerato uel lupini, quod ex semodio macerato exierit uel glandis modium unum, ut supra scriptum est, uel farraginem.
III
DE CVLTV HORTORVM
Et quoniam percensuimus opera, quae suis quibusque temporibus anni uilicum exsequi oporteret, memores polliciti nostri subiungemus cultus hortorum, quorum aeque curam suscipere debebit, ut et quotidiani uictus sui leuet sumptum et aduenienti domino praebeat, quod ait poeta, inemptas ruris dapes. [2] Democritus in eo libro, quem Georgicon appellauit, parum prudenter censet eos facere, qui hortis exstruant munimenta, quod neque latere fabricata maceries perennare possit pluuiis ac tempestatibus plerumque infestata neque lapides supra rei dignitatem poscat inpensa; si uero amplum modum sepire quis uelit, patrimonio esse opus. Ipse igitur ostendam rationem, qua non magna opera hortum ab incursu hominum pecudumque munimus. [3] Vetustissimi auctores uiuam sepem structili praetulerunt, quia non solum minorem inpensam desideraret, uerum etiam diuturnior inmensis operibus permaneret; itaque uepres efficiendi consitis spinis rationem talem reddiderunt. [4] Locus, quem sepire destinaueris, ab aequinoctio autumnali, simulatque terra maduerit imbribus, circumuallandus est duobus sulcis tripedaneo spatio inter se distantibus. Modum altitudinis eorum abunde est esse bipedaneum, sed eos uacuos perhiemare patiemur praeparatis seminibus, quibus obserantur. ea sint uastissimarum spinarum maximeque rubi et paliuri et eius, quam Graeci uocant kynosbaton, nos sentem canis appellamus. [5] Horum autem ruborum semina quam maturissima legere oportet et erui moliti farinae inmiscere; quae cum est aqua consparsa, inlinitur uel nauticis ueteribus funibus uel quibuslibet aliis restibus. Siccati deinde funiculi reponuntur in tabulato; mox ubi bruma confecta est, intermissis quadraginta diebus circa hirundinis aduentum, cum iam Fauonius exoritur, post Idus Februarias, si qua in sulcis per hiemem constitit aqua, exhauritur, resolutaque humus, quae erat autumno regesta, usque ad mediam sulcorum altitudinem reponitur. [6] Praedicti deinde funes de tabulato prompti explicantur et in longitudinem per utrumque sulcum porrecti obruuntur, sed ita, ut non nimium supergesta terra semina spinarum, quae inhaerent toris funiculorum, enasci possint. Ea fere citra tricensimum diem prorepunt, atque ubi coeperunt aliquod incrementum habere, sic insuesci debent, ut in id spatium, quod sulcis [7] interiacet, inclinentur. Oportebit autem uirgeam sepem interponere, quam super se pandant sentes utriusque sulci, et sit, quo interdum quasi adminiculo, priusquam conroborentur, adquiescant. Hunc ueprem manifestum est interimi non posse, nisi radicitus effodere uelis. Ceterum etiam post ignis iniuriam melius renasci, nulli dubium est. Et haec quidem claudendi horti ratio maxime est antiquis probata. [8] Locum autem prius eligi conueniet, si permittit agri situs, iuxta uillam praecipue pinguem quique adueniente riuo uel, si non sit fluens aqua, fonte puteali possit rigari. Sed ut certam perennitatis puteus habeat fidem, tum demum effodiendus est, cum sol ultimas partes Virginis obtinebit, id est mense Septembri ante aequinoctium autumnale, siquidem maxime explorantur uires fontium, cum ex longa siccitate aestatis terra caret umore pluuiatili. [9] Prouidendum est autem, ne hortus areae subiaceat neue per trituram uenti possint paleas aut puluerem in eum perferre; nam utraque sunt holeribus inimica. Mox ordinandi pastinandique soli duo sunt tempora, quoniam duae quoque holerum sationes; nam et autumno et uere plurima seruntur, melius tamen uere riguis locis, quoniam et nascentis anni clementia excipit prodeuntia semina et sitis aestatis restinguitur fontibus. [10] At ubi loci natura neque manu inlatam neque suae spontis aquam ministrari patitur, nullum quidem aliud auxilium est quam hiemales pluuiae. Potest tamen etiam in siccissimis locis opus custodiri, si depressius pastinetur solum, eiusque abunde est gradum effodere tribus pedibus, ut in quattuor consurgat regestum. [11] At ubi copia est rigandi, satis erit non alto bipalio, id est minus quam duos pedes ferramento nouale conuerti. Sed curabimus, ut ager, quem uere conseri oportet, autumno circa Kalendas Nouembres pastinetur; quem deinde uelimus autumno instruere, mense Maio conuertamus, ut aut hiemis frigoribus aut aestiuis solibus et gleba soluatur et radices herbarum necentur. Nec multo ante stercorare debebimus, sed cum sationis adpropinquabit tempus, ante quintum diem exherbandus erit locus stercorandusque et ita diligenter fossione iterandus, ut fimo terra conmisceatur. [12] Optimum uero stercus est ad hunc usum asini, quia minimum herbarum creat, proximum uel armenti uel ouium, si sit anno maceratum; nam quod homines faciunt, quamuis habeatur excellentissimum, non tamen necesse est adhibere, nisi aut nudae glareae aut sine ullo robore solutissimae harenae, cum maior scilicet uis alimenti desideratur. [13] Igitur solum, quod conserere uere destinauerimus, post autumnum patiemur effossum iacere brumae frigoribus et pruinis inurendum; quippe e contrario sicut calor aestatis ita uis frigoris excoquit terram fermentatamque soluit. Quare peracta bruma tum demum stercus inicietur, et circa Idus Ianuarias humus refossa in areas diuiditur; quae tamen sic informandae sunt, ut facile runcantium manus ad dimidiam partem latitudinis earum perueniant, ne, qui prosequuntur herbas, semina proculcare cogantur, sed potius per semitas ingrediantur et alterna uice dimidias areas eruncent. [14] Haec, ante sationem quae facienda sunt, dixisse abunde est; nunc quid quoque tempore uel colendum uel serendum sit, praecipiamus, et primum de his generibus loquendum est, quae possunt duobus seri temporibus, id est autumno et uere. Sunt autem semina brassicae et lactucae, cinarae, erucae, nasturcii, coriandri, caerefolii, anethi, pastinacae, siseris, papaueris; haec enim uel circa Kalendas Septembres uel melius ante Kalendas Martias Februario seruntur. [15] Locis uero siccis aut tepidis, qualia sunt Calabriae et Apuliae maritima, possunt circa Idus Ianuarias terrae conmitti. Rursus quae tantum autumno conseri debent, si tamen uel maritimum uel apricum agrum incolimus, haec fere sunt: alium, cepae capitula, ulpicum, sinape. Sed iam potius, quo quidque tempore terrae mandari plerumque conueniat, per menses digeramus. [16] Ergo post Kalendas Ianuarias confestim recte ponetur lepidium. Mense autem Februario uel planta uel semine ruta atque asparagus et iterum cepae semen et porri; nec minus si uernum et aestiuum fructum uoles habere, syriacae radicis et rapae napique semina obrues. Nam alii et ulpici ultima est huius temporis positio. [17] At circa Kalendas Martias locis apricis licet porrum, si iam ingranduit, transferre; item panacem ultima parte Martii mensis. Deinde circa Kalendas Apriles aeque porrum atque inulam et serotinam plantam rutae. Item ut maturius enascatur, cucumis, cucurbita, capparis serenda est. Nam semen betae, cum Punicum malum florebit, tum demum optime seritur. [18] Porri autem caput circa Idus Maias tolerabiliter adhuc transfertur. Post hoc nihil ingruente aestate obrui debet nisi semen apii, si tamen rigaturus es; sic enim optime per aestum prouenit. Ceterum Augusto circa Vulcanalia tertia satio est eaque optima radicis et rapae itemque napi et siseris nec minus holeris atri. Atque haec sunt sationum tempora. [19] Nunc de iis, quae aliquam curam desiderant, singulis loquar, quaeque praeteriero intellegi oportebit nullam postulare operam nisi runcatoris; de qua semel hoc dicendum est, omni tempore consulendum esse, ut herbae exterminentur. [20] Vlpicum, quod quidam alium Punicum uocant, Graeci autem aphroskorodon appellant, longe maioris est incrementi quam alium, idque circa Kalendas Octobres, antequam deponatur, ex uno capite in plura diuidetur. Habet enim uelut alium plures cohaerentis spicas, eaeque cum sint diuisae, liratim seri debent, ut in puluinis positae minus infestentur hiemis aquis. [21] Est autem lira similis ei porcae, quam in sationibus campestribus rustici faciunt, ut uliginem uitent; sed haec in hortis minor est facienda, et per summam partem eius, id est in dorso inter palmaria spatia, spicae ulpici uel alii (nam id quoque similiter conseritur) disponendae sunt. Sulci lirarum inter se distent semipedali spatio. Deinde cum ternas fibras emiserunt spicae, sariantur. nam quo saepius id factum est, maius semina capiunt incrementum. Deinde ante quam caulem faciant, omnem uiridem superficiem intorquere et in terram prosternere conueniet, quo uastiora capita fiant. [22] Regionibus autem pruinosis neutrum horum per autumnum seri debet, nam brumali tempore corrumpuntur; quod fere mense Ianuario mitescit, et idcirco frigidis locis tempus optimum est alium uel ulpicum ponendi circa Idus praedicti mensis. Sed quandoque uel conseremus uel iam matura in tabulatum reponemus, seruabimus, ut iis horis, quibus aut obruentur aut eruentur, luna infra terram sit. Nam sic sata et rursus sic fere condita existimantur neque acerrimi saporis exsistere neque mandentium halitus inodorare. [23] Multi tamen haec ante Kalendas Ianuarias mediis diebus serunt mense Decembri, si caeli tepor et situs terrae permittit. Brassica, cum sex foliorum erit, transferri debet, ita ut radix eius liquido fimo prius inlita et inuoluta tribus algae taeniolis pangatur. Haec enim res efficit, ut in coctura celerius madescat et uiridem colorem sine nitro conseruet. [24] Est autem frigidis et pluuiis regionibus positio eius optima post Idus Apriles; cuius depressae plantae cum tenuerint, quantum holitoris ratio patitur, saepius sarta et stercorata melius conualescit pleniorisque incrementi et coliculum facit et cymam. Nonnulli hanc eandem locis apricioribus a Kalendis Martiis deponunt; sed maior pars eius in cymam prosilit nec postea hibernum caulem amplum facit, cum est semel desecta. possis autem uel maximos caules bis transferre, idque si facias, plus seminis et maioris incrementi praebere dicuntur. [25] Lactuca totidem foliorum quot brassica transferri debet. Locis quidem apricis et maritimis optime autumno ponitur, mediterraneis et frigidis contra; hieme non aeque commode dispergitur. Sed et huius quoque radix fimo liniri debet maioremque copiam desiderat aquae, si quo tenerioris folii. [26] Sunt autem conplura lactucae genera, quae suo quidque tempore seri oportet. Eorum, quae fusci est uel purpurei aut etiam uiridis coloris et crispi folii, uti Caeciliana, mense Ianuario recte differtur, at Cappadocia, quae pallido et pexo densoque folio uiret, mense Februario; quae deinde candida est et crispissimi folii, ut in prouincia Baetica est finibus Gaditani municipii, mense Martio recte pangitur. [27] Est et Cyprii generis ex albo rubicunda, leui et tenerrimo folio, quae usque in Idus Octobres commode disponitur. Fere tamen aprico caeli statu, quibus locis aquarum copia est, pene toto anno lactuca seri potest. Quae quo tardius caulem faciat, cum aliquod incrementum habuerit, exiguam testam media parte accipiat; eo quasi onere coercita in latitudinem se diffundit. Eadem est ratio etiam intubi, nisi quod hiemem magis sustinet ideoque uel frigidis regionibus primo autumno seri potest. [28] Cinarae subolem melius per autumni aequinoctium disponemus; semen commodius circa Kalendas Martias seremus, eiusque plantam ante Kalendas Nouembres deprimemus et multo cinere stercorabimus. Id enim genus stercoris huic holeri uidetur aptissimum. [29] Sinape atque coriandrum nec minus eruca et ocimum ita, uti sata sunt, sua sede inmota permanent, neque est eorum cultus alius, quam ut stercorata runcentur. Possunt autem non solum autumno, sed et uere conseri. Plantae quoque sinapis prima hieme translatae plus cymae uere adferunt. Panax utroque tempore leui et subacta terra rarissime disseritur, quo maius incrementum capiat; melior tamen eius uerna satio est. [30] Porrum si sectiuum facere uelis, densius satum praeceperunt priores relinqui et ita, cum increuerit, secari. Sed nos docuit usus longe melius fieri, si differas et eodem more quo capitatum modicis spatiis, id est inter quaternos digitos, depangas et, cum conualuerit, deseces. [31] In eo autem, quod magni capitis efficere uoles, seruandum est, ut ante quam translatum deponas, omnis radiculas amputes et fibrarum summas partes intondeas; tum testulae uel conchae quasi sedes singulis subiectae seminibus adobruuntur, ut fiant capita latioris incrementi. [32] Cultus autem porri capitati adsidua sarritio et stercoratio est, nec aliud tamen sectiui, nisi quod totiens rigari et stercorari saririque debet, quotiens demetitur. Semen eius locis calidis mense Ianuario, frigidis Februario seritur; cuius incrementum quo maius fiat, raris linteolis conplura grana inligantur atque ita obruuntur. Enatum autem differri debet in iis locis, quibus aqua subministrari non potest, circa aequinoctium autumni; at quibus possis umorem praebere, mense Maio recte transferuntur. [33] Apium quoque possis plantis serere nec minus semine, sed praecipue aqua laetatur et ideo secundum fontem commodissime ponitur. Quod si quis id uelit lati folii facere, quantum seminis possint tres digiti conprehendere, raro linteolo inliget et ita in areolas dispositum liget. Vel si crispae frondis id fieri maluerit, semen eius inditum pilae et saligneo palo pinsitum exspoliatumque similiter [in] linteolis ligatum obruat. [34] Potest etiam citra hanc operam fieri crispum qualitercumque satum, si, cum est natum, incrementum eius superuoluto cylindro coerceas. Satio eius est optima post Idus Maias usque in solstitium; nam teporem desiderat. Fere etiam his diebus ocima seruntur, quorum cum semen obrutum est, diligenter inculcatur pauicula uel cylindro. nam si terram suspensam relinquas, plerumque corrumpitur. [35] Pastinaca et siser atque inula conualescunt alte pastinato et stercorato loco, sed quam rarissime ponenda sunt, ut maiora capiant incrementa. Inulam uero interuallo trium pedum seri conuenit, quoniam uastos facit frutices et radicibus ut oculus harundinis serpit. Nec est alius cultus horum omnium, nisi ut sarritionibus herbae tollantur. Commodissime autem deponentur prima parte Septembris uel ultima Augusti parte. [36] Atrum holus, quod Graecorum quidam uocant petroselinon, nonnulli smyrnaion, pastinato loco semine debet conseri, maxime iuxta maceriam, quoniam et umbra gaudet et qualicumque conualescit loco; idque cum semel seueris, si non totum radicitus tollas, sed alternos frutices in semen submittas, aeuo manet paruamque sarritionis exigit culturam. Seritur a Vulcanalibus usque in Kalendas Septembres, sed etiam mense Ianuario. [37] Menta dulcem desiderat uliginem; quam ob causam iuxta fontem mense Martio recte ponitur. Cuius si forte semina defecerunt, licet de noualibus siluestre mentastrum conligere atque ita inuersis cacuminibus disponere; quae res feritatem detrahit et edomitam reddit. [38] Rutam autumno semine satam mense Martio differre oportet in apricum et cinerem aggerare runcareque, donec conualescat, ne herbis enecetur. Sed uelata manu debet runcari; quam nisi contexeris, perniciosa nascuntur ulcera. Si tamen per ignorantiam nuda manu runcaueris et prurigo atque tumor incesserit, oleo subinde perungito. Eiusdem frutex pluribus annis manet innoxius, nisi si mulier, quae est in menstruis, contigerit eum et ob hoc exaruerit. [39] Thymum et transmarina cunela et serpyllum, sicut priore libro iam rettuli, magis aluaria curantibus quam holitoribus studiose conseruntur. Sed nos ea condimentorum causa (nam sunt quibusdam esculentis aptissima) non alienum putamus etiam in hortis habere. Locum neque pinguem neque stercoratum, sed apricum desiderant, ut quae macerrimo solo per se maritimis plerumque regionibus nascantur. [40] Eae res et semine et plantis circa aequinoctium uernum seruntur. Melius tamen est thymi nouellas plantas disponere. Quae cum subacto solo depressae fuerint, ne tarde conprehendant, aridi thymi fruticem contundi oportet atque ita pinsito illo pridie, quam uolueris uti, aquam medicare; quae cum sucum eius perceperit, depositis fruticibus infunditur, donec eos recte confirmet. [41] Ceterum cunela uiuacior est, quam ut inpensius curanda sit. Lepidium cum ante Kalendas Martias habueris dispositum uelut porrum sectiuum demetere poteris, rarius tamen. nam post Kalendas Nouembres secandum non erit quoniam frigoribus uiolatum emoritur; biennio tamen sufficiet, si diligenter sartum et stercoratum fuerit. Multis etiam locis uiuacitatem suam usque in annos decem prorogat. [42] Beta florenti Punico malo semine obruitur et simul atque quinque foliorum est, ut brassica, differtur aestate, si riguus est locus; at si siccaneus, autumno, cum iam pluuiae incesserint, disponi debebit. Chaerephyllum itemque holus atriplicis, quod Graeci uocant andraphakin, circa Kalendas Octobres obrui oportet non frigidissimo loco. Nam si regio saeuas hiemes habet, post Idus Februarias semina disserenda sunt suaque sede patienda. Papauer et anethum eandem habent conditionem sationis quam chaerephyllum et andraphakis. [43] Satiui asparagi, quam corrudam rustici uocant, semina fere biennio praeparantur. Ea cum pingui et stercoroso loco post Idus Februarias sic obrueris, ut quantum tres digiti seminis conprehendere queunt, singulis fossulis deponas, fere post quadragensimum diem inter se inplicantur et quasi unitatem faciunt; quas radiculas sic inligatas atque connexas holitores spongias appellant. Eas post quattuor et uiginti menses in locum apricum et bene madidum stercorosumque transferri conuenit. [44] Sulci autem inter se pedali mensura distantes fiunt non amplius dodrantalis altitudinis, in quam ita spongiolae deprimuntur, ut facile superposita terra germinent. Sed in locis siccis partibus sulcorum imis disponenda sunt semina, ut tamquam in alueolis maneant. At uliginosis e contrario in summo porcae dorso conlocanda, ne umore nimio laedantur. [45] Primo deinde anno, cum ita consita sunt, asparagum, quem emiserunt, infringi oportet. Nam si ab imo uellere uolueris, uix adhuc ualidis teneris radiculis, tota spongiola sequetur. Reliquis annis non erit decerpendus, sed radicitus uellendus. Nam nisi ita fiat, stirpes praefractae angunt oculos spongiarum et quasi excaecant nec patiuntur asparagum emittere. ceterum stilus, qui nouissime autumnali tempore nascitur, non omnis est tollendus, sed aliqua pars eius in semen submittenda. [46] Deinde cum spinam fecerit, electis seminibus ipsis, scopiones ita, uti sunt, in suo loco perurendi sunt et deinde sulci omnes consariendi herbaeque eximendae; mox uel stercus uel cinis iniciendus, ut tota hieme sucus eius cum pluuiis manans ad radicem perueniat. Vere deinde prius quam coeperit germinare, capreolis, quod genus bicornis ferramenti est, terra commoueatur, ut et facilius stilus emicet et relaxata humo plenioris crassitudinis fiat radix. [47] Raphani radix bis anno recte seritur, Februario mense, cum uernum fructum exspectamus, et Augusto mense circa Vulcanalia, cum maturum. Sed haec satio sine dubio melior habetur. Cura est eius, ut terra stercorata et subacta obruatur; post ubi ceperit aliquod incrementum, subinde aggeretur. Nam si super terram emerserit, dura et fungosa fiet. [48] Cucumis et cucurbita, cum copia est aquae, minorem curam desiderant; nam plurimum iuuantur umore. Sin autem sicco loco seri debuerint, quo rigationem ministrare non expediat, mense Februario sesquipedali altitudine fossa facienda est. Post Idus deinde Martias, quasi tertia pars altitudinis sulci stramentis inditis tegenda, mox stercorata terra usque in dimidium sulcum adgerenda, positisque seminibus tam diu est aqua praebenda, donec enascantur, atque ubi conualescere coeperint, adiecta humo incrementa eorum prosequenda sunt, donec sulcus coaequetur; sic exculta semina sine rigatione tota aestate satis ualebunt fructumque iucundioris saporis quam rigua praebebunt. [49] Aquosis autem locis primo quoque tempore, non tamen ante Kalendas Martias semen ponendum est, ut differri possit aequinoctio confecto, idque de media parte cucurbitae semen inuerso cacumine ponito, ut fiat incrementi uastioris; nam sunt ad usum uasorum satis idoneae, sicut Alexandrinae cucurbitae, cum exaruerunt. [50] At si esculentae merci praeparabis, recto cacumine de collo cucurbitae sumptum semen serendum erit, quo prolixior et tenuior fructus eius enascatur, qui scilicet maius aeris inuenit pretium. Sed custodiendum est, ut quam minime ad eum locum, in quo uel cucumeres aut cucurbitae consitae sunt, mulier admittatur. Nam fere contactu eius languescunt incrementa uirentium. Si uero etiam in menstruis fuerit, uisu quoque suo nouellos fetus necabit. [51] Cucumis tener et iucundissimus fit, si, ante quam seras, semen eius lacte maceres. Nonnulli etiam quo dulcior exsistat, aqua mulsa idem faciunt. Sed qui praematurum fructum cucumeris habere uolet, confecta bruma stercoratam terram inditam cophinis obferat modicumque praebeat umorem. Deinde cum enata semina fuerint, tepidis diebus et insolatis iuxta aedificium sub diuo ponat, ita ut ab omni adflatu protegantur. Ceterum frigoribus ac tempestatibus sub tectum referat idque tam diu faciat, dum aequinoctium uernum confiat. Postea totos cophinos demittat in terram; sic enim praecoquem fructum habebit. [52] Possunt etiam, si sit operae pretium, uasis maioribus rotulae subici, quo minore labore producantur et rursus intra tecta recipiantur. Sed nihilo minus specularibus integi debebunt, ut etiam frigoribus serenis diebus tuto producantur ad solem. [53] Hac ratione fere toto anno Tiberio Caesari cucumis praebebatur. Nos autem leuiore opera istud fieri apud Aegyptiae gentis Bolum Mendesium legimus, qui praecipit aprico et stercoroso loco alternis ordinibus ferulas, alternis rubos in hortis consitas habere; deinde eas confecto aequinoctio paululo infra terram secare et ligneo stilo laxatis uel rubi uel ferulae medullis stercus inmittere atque ita semina cucumeris inserere, quae scilicet incremento suo coeant rubis et ferulis (namque non sua, sed quasi materna radice aluntur); sic insitam stirpem frigoribus quoque cucumeris praebere fructum. Satio secunda eius seminis fere Quinquatribus obseruatur. [54] Capparis plurimis prouinciis sua sponte noualibus nascitur. Sed quibus locis eius inopia est, si serenda fuerit, siccum locum desiderabit, isque debebit ante circumdari fossula, quae repleatur lapidibus et calce uel Punico luto, ut sit quasi quaedam lorica, ne possint eam perrumpere praedicti seminis frutices, qui fere per totum agrum uagantur, nisi munimento aliquo prohibiti sunt. [55] Quod tamen non tantum incommodum est (subinde enim possunt exstirpari) quantum quod noxium uirus habent sucoque suo sterile solum reddunt. Cultu aut nullo aut leuissimo contenta est, quippe quae res etiam in desertis agris citra rustici operam conualescat. Seritur utroque aequinoctio. [56] Cepina magis frequenter subactam postulat terram quam altius conuersam. Itaque ex Kalendis Nouembribus proscindi solum debet, ut hiemis frigoribus et gelicidiis putrescat, intermissisque quadraginta diebus tum demum iterari et interpositis uno ac uiginti diebus tertiari et protinus stercorari, mox bidentibus aequaliter perfossum in areas disponi deletis radicibus omnibus. [57] Deinde ad Kalendas Februarias sereno die conueniat semina spargi; quibus aliquid satureiae semen intermiscendum erit, ut eam quoque habeamus. Nam et uiridis esui est iucunda nec arida inutilis ad pulmentaria condienda. Sed cepina uel saepius, certe non minus debet quam quater sariri. Cuius si semen excipere uoles, capita maxima generis Ascalonii, quod est optimum, mense Februario disponito quaternorum uel etiam quinum digitorum spatiis distantia, et cum coeperint uirere, ne minus ter consarito; [58] deinde cum fecerint caulem, humilioribus quasi canteriolis interpositis rigorem stilorum conseruato. Nam nisi harundines transuersas in modum iugatae uineae crebre disposueris, thalli ceparum uentis prosternuntur totumque semen excutietur; quod scilicet non ante legendum est, quam cum maturescere coeperit coloremque nigrum habere. Sed nec patiendum est, ut perarescat, ut totum decidat, uerum integri thalli uellendi sunt et sole siccandi. [59] Napus et rapa duas sationes habent et eandem culturam quam raphanus. Melior est tamen satio mensis Augusti. Iugerum agri quattuor sextarios seminis eorum poscit, sed ita ut radicis Syriacae super hanc mensuram paulo plus quam heminam seminis recipiat. [60] Qui aestate ista seret, caueat, ne propter siccitates pulex adhuc tenera folia prorepentia consumat, idque ut uitetur, puluis, qui supra cameram inuenitur, uel etiam fuligo, quae supra focos tectis inhaeret, conligi debet; deinde pridie quam satio fiat, conmisceri cum seminibus et aqua conspargi, ut tota nocte sucum trahat. Nam sic macerata postero die recte obserentur. [61] Veteres quidem auctores, ut Democritus, praecipiunt semina omnia suco herbae, quae sedum appellatur, medicare eodemque remedio aduersus bestiolas uti; quod uerum esse nos experientia docuit. Sed frequentius tamen, quoniam eius herbae larga non est facultas, fuligine et puluere praedicto utimur satisque commode tuemur his incolumitatem plantarum. [62] Rapae semina Hyginus putat post trituram iacentibus adhuc in area paleis inspargi debere, quoniam fiant laetiora capita, cum subiacens soli duritia non patiatur in altum descendere. Nos istud saepe frustra temptauimus; itaque sicut raphanum et napum melius existimamus subacta terra obrui, seruantque adhuc antiquorum consuetudinem religiosiores agricolae, qui cum ea serunt, precantur, ut et sibi et uicinis nascantur. [63] Locis frigidis, ubi timor est, ne autumnalis satio hiemis gelicidiis peruratur, harundinibus humiles cantherii fiunt uirgaeque et uirgis stramenta supra iaciuntur, et sic a pruinis semina defenduntur. Vbi uero apricis regionibus post pluuias noxia incesserunt animalia, quae a nobis appellantur urucae, Graece autem kampai nominantur, uel manu conligi debent uel matutinis temporibus frutices holerum concuti. Sic enim dum adhuc torpent nocturno frigore, si deciderint, non amplius in superiorem partem prorepunt. [64] Id tamen superuacuum est facere, si ante sationem semina, uti iam praedixi, suco herbae sedi macerata sunt. Nihil enim sic medicatis nocent urucae. Sed Democritus in eo libro, qui Graece inscribitur peri antipathon, adfirmat has ipsas bestiolas enecari, si mulier, quae in menstruis est, solutis crinibus et nudo pede unamquamque aream ter circumeat; post hoc enim decidere omnes uermiculos et ita emori. [65] Hactenus praecipiendum existimaui de cultu hortorum et officiis uilici, quem quamuis instructum atque eruditum omni opere rustico esse oportere prima parte huius exordii censuerim, quoniam tamen plerumque euenit, ut eorum, quae didicerimus, memoria nos deficiat eaque saepius ex commentariis renouanda sint, omnium librorum meorum argumenta subieci, ut cum res exegisset, facile reperiri possit, quid in quoque quaerendum et qualiter quidque faciendum sit.