I. Externae arbores indocilesque nasci alibi quam ubi coepere et quae in alienas non commeant terras hactenus fere sunt, licetque iam de communibus loqui, quarum omnium peculiaris parens uideri potest Italia. Noscentes tantum meminerint naturas earum a nobis interim dici, non culturas, quamquam et colendi maxima in natura portio est. Illud satis mirari non queo, interisse quarundam memoriam atque etiam nominum quae auctores prodidere notitiam. Quis enim non communicato orbe terrarum maiestate Romani imperii profecisse uitam putet commercio rerum ac societate festae pacis, omniaque, etiam quae antea occulta fuerant, in promiscuo usu facta? At Hercules non reperiuntur qui norint multa ab antiquis prodita. Tanto priscorum cura fertilior aut industria felicior fuit, ante milia annorum inter principia litterarum Hesiodo praecepta agricolis pandere orso subsecutisque non paucis hanc curam eius, unde nobis creuit labor, quippe cum requirenda sint non solum postea inuenta, uerum etiam ea quae inuenerant prisci, desidia rerum internecione memoriae indicta. Cuius uitii causas quis alias quam publicas mundi inuenerit? Nimirum alii subiere ritus, circaque alia mentes hominum detinentur et auaritiae tantum artes coluntur. Antea inclusis gentium imperiis intra ipsas adeoque et ingeniis, quadam sterilitate fortunae necesse erat animi bona exercere, regesque innumeri honore artium colebantur et in ostentatione has praeferebant opes, immortalitatem sibi per illas prorogari arbitrantes, qua re abundabant et praemia et opera uitae. Posteris laxitas mundi et rerum amplitudo damno fuit. Postquam senator censu legi coeptus, iudex fieri censu, magistratum ducemque nihil magis exornare quam census, postquam coepere orbitas in auctoritate summa et potentia esse, captatio in quaestu fertilissimo ac sola gaudia in possidendo, pessum iere uitae pretia omnesque a maximo bono liberales dictae artes in contrarium cecidere ac seruitute sola profici coeptum. Hanc alius alio modo et in aliis adorare, eodem tamen habendique ad spes omnium tendente uoto; passim uero etiam egregii aliena uitia quam bona sua colere malle. Ergo Hercules uoluptas uiuere coepit, uita ipsa desiit. Sed nos obliterata quoque scrutabimur, nec deterrebit quarundam rerum humilitas, sicuti nec in animalibus fecit, quamquam uidemus Vergilium praecellentissimum uatem ea de causa hortorum dotes fugisse et in his quae rettulit flores modo rerum decerpsisse, beatum felicemque gratiae quindecim omnino generibus uuarum nominatis, tribus oleae, totidem pirorum, malo uero tantum Assyrio, ceteris omnibus neglectis.
II. Vnde autem potius incipiamus quam a uitibus, quarum principatus in tantum peculiaris Italiae est, ut uel hoc uno omnia gentium uicisse etiam odorifera possit uideri bona, quamquam ubicumque pubescentium odori nulla suauitas praefertur? Vites iure apud priscos magnitudine quoque inter arbores numerabantur. Iouis simulacrum in urbe Populonio ex una conspicimus tot aeuis incorruptum, item Massiliae pantheram. Metaponti templum Iunonis uitigineis columnis stetit. Etiam nunc scalis tectum Ephesiae Dianae scanditur una uite Cypria, ut ferunt, quoniam ibi ad praecipuam amplitudinem exeunt. Nec est ligno ulli aeternior natura; uerum ista ex siluestribus facta crediderim.
III. Hac uites tonsura annua coercentur, et uis earum omnis euocatur in palmites aut deprimitur in propagines, sucique tantum gratia exire sinitur pluribus modis ad caeli mores solique ingenia. In Campano agro populis nubunt, maritasque complexae atque per ramos earum procacibus bracchiis geniculato cursu scandentes cacumina aequant, in tantum sublimes ut uindemitor auctoratus rogum ac tumulum excipiat, nulla fine crescendi, uidique iam porticus, uillas et domos ambiri singularum palmitibus ac sequacibus loris. Quodque memoria dignum inter prima Valerianus quoque Cornelius existimauit, una uitis Romae in Liuiae porticibus subdiales inambulationes umbrosis pergulis opacat, eadem duodenis musti amphoris fecunda. Vlmos quidem ubique exsuperant, miratumque altitudinem earum Ariciae ferunt legatum regis Pyrrhi Cineam facete lusisse in austeriorem gustum uini, merito matrem eius pendere in tam alta cruce. Rumpotinus uocatur et alio nomine opulus arbor Italiae Padum transgressis, cuius tabulata in orbem patula replent puroque perductae dracone in palmam eius inde sub rectos ramorum digitos flagella dispergunt. Eaedem modici hominis altitudine adminiculatae sudibus horrent, uineamque faciunt et aliae improbo reptatu pampinorumque †peritiam damna† discursu atria media complentes. Tot differentias uel sola tantum Italia recipit. Stat prouinciarum aliquarum per se uitis sine ullo pedamento, arcus suos in se colligens et breuitate crassitudinem pascens. Vetant hoc aliubi uenti, ut in Africa et Narbonensis prouinciae partibus, ubi excrescere ultra suos pollices prohibitae semperque pastinatis similes herbarum modo uagantur per arua et sucum terrae passim uuis bibunt, quae ob id magnitudinem infantium puerorum in interiore parte Africae exsuperant. Vina non alibi tristiora, sed uua non alibi gratior callo, unde possit inuenisse nomen durus acinus. Namque genera magnitudine, colore, saporibus acini innumera etiamnum multiplicantur uino. Hic purpureo lucent colore, illic fulgent roseo nitentque uiridi; candicans enim nigerque uulgares. Tument uero mammarum modo bumasti, praelongis dactyli porriguntur acinis. Est et illa naturae lasciuia, ut praegrandibus adhaereant parui comites, suauitate certantes; leptoragas has uocant. Durant aliae per hiemes, pensili concameratae nodo. Aliae in sua tantum continentur anima, ollis fictilibus et insuper doliis inclusae, stipatae uinaceis circumsudantibus. Aliis gratiam, qui et uinis, fumus adfert fabrilis, in iisque gloriam praecipuam fornacibus Africae Tiberii Caesaris auctoritas fecit; ante eum Raeticis prior mensa erat uuis ex Veronensium agro; quin et a patientia nomen acinis datur passis. Conduntur et musto uuae ipsaeque uino suo inebriantur. Aliae decocto in musto dulcescunt, aliae uero subolem nouam in ipsa matre exspectant tralucidae uitro, additque acinis eandem quam in doliis amphorisue duratricem illam firmitatem austeritas picis infusa pediculo. Iam inuenta uitis per se in uino picem resipiens, Viennensem agrum nobilitans Taburno Sotanoque et Heluico generibus, non pridem haec illustrata atque Vergilii uatis aetate incognita, a cuius obitu XC aguntur anni. Quid, quod inserta castris summam rerum imperiumque continet centurionum in manu uitis et opimo praemio tardos ordines ad lentas perducit aquilas atque etiam in delictis poenam ipsam honorat? Nec non uineae oppugnationum dedere rationem. Nam in medicaminibus adeo magnum obtinent locum, ut per sese uino ipso remedia sint.
IV. Genera uitium numero comprehendi posse unus existimauit Democritus, cuncta sibi Graeciae cognita professus; ceteri innumera atque infinita esse prodiderunt, quod uerius apparebit ex uinis. Nec omnia dicentur, sed maxime insignia, quippe totidem paene sunt quot agri, quam ob rem celeberrimas uitium aut quibus est aliqua proprietate miraculum ostendisse satis erit. Principatus datur Amineis firmitatem propter senioque proficientem uini eius utique uitam. Quinque earum genera. Ex iis germana minor acino melius deflorescit, imbres tempestatesque tolerat, non item maior, sed in arbore quam in iugo minus obnoxia. Gemellarum, quibus hoc nomen uuae semper geminae dedere, asperrimus sapor, sed uires praecipuae; ex his minor austro laeditur, ceteris uentis alitur, ut in Vesuuio monte Surrentinisque collibus, in reliquis Italiae partibus non nisi arbori accommodata. Quintum genus lanatae; ne Seras miremur aut Indos, adeo lanugo eam uestit; prima ex Amineis maturescit ocissimeque putrescit. Proxima dignitas Nomentanis, rubente materia, quapropter quidam rubellas appellauere uineas. Hae minus fertiles, uineaceis et faece nimiae, contra pruinas fortissimae, siccitate magis quam imbre, aestu quam algore uexantur; quam ob rem in frigidis umidisque principatum obtinent. Fertilior quae minor acino et folio scissa minus. Apianis apes dedere cognomen, praecipue earum auidae. Ex iis duo genera lanugine et ipsa pubescunt; distant quod altera celerius maturescit, quamquam et altera properante. Situs frigidos non respuunt, et tamen nullae celerius imbre putrescunt. Vina primo dulcia austeritatem annis accipiunt. Etruria nulla magis uite gaudet. Et hactenus potissima nobilitas datur peculiaribus atque uernaculis Italiae; ceterae aduenere. E Chio Thasoue Graecula non inferior Amineis bonitate, praetenera acino et uua tam parua, ut nisi pinguissimo solo colere non prosit. Eugeniam Tauromenitani colles cum generositatis cognomine misere Albano tantum agro, quoniam translata statim mutatur. Namque est aliquis tantus locorum amor, ut omnem in iis gloriam suam relinquant nec usquam transeant totae. Quod et in Raetica Allobrogicaque, quam supra picatam appellauimus, euenit, domi nobilibus nec agnoscendis alibi. Fecundae tamen bonitatis uice copiam praestant, eugenia feruentibus locis, Raetica temperatis, Allobrogica frigidis, gelu maturescens et colore nigra. Ex his quas adhuc diximus, sed etiam e nigris, uina uetustate in album colorem transeunt. Reliquae ignobiles, aliquando tamen caeli aut soli opera non fallunt uetustatem, sicuti Faecenia et cum ea florens Biturigiaca, acino rarior, numquam floris obnoxii, quoniam antecedunt uentisque et imbribus resistunt, meliores tamen algentibus locis quam calidis, umidis quam sitientibus. Visulla grandi magis quam denso uuarum partu, impatiens uariantis caeli, sed contra tenorem unum algoris aestusue constans; quae minor est ex eo genere melior. In eligendo solo morosa, pingui putrescit, gracili omnino non prouenit; mediam temperiem delicate quaerit, ob hoc Sabinis collibus familiaris. Vua eius indecora uisu, sapore iucunda; nisi matura protinus rapitur, etiam non putrescens cadit. Contra grandines eam tuetur foliorum amplitudo atque duritia. Insignes iam colore inter purpureas nigrasque heluolae saepius uariantes et ob id uarianae a quibusdam appellatae. Praefertur in iis nigrior; utraque alternis annis fertilis, sed melior uino cum parcior. Et praeciae duo genera magnitudine acini discernuntur, quibus materies plurima uuaque ollis utilissima; folium apio simile. Baliscam Dyrrachini celebrant, Hispaniae coccolobin uocant; rarior uua, aestus austrosque tolerat, capiti inimica, copia larga. Hispaniae duo genera eius faciunt, unum oblongo acino, alterum rotundo. Nouissimas uindemiant: quo dulcior est coccolobis, hoc melior; sed et austera transit in dulcem uetustatem, et quae dulcis fuit in austeritatem; tunc Albano uino aemulantur. Tradunt uesicae uitiis utilissimum ex iis potum. Albuelis summis arboribus fertilior est, uisulla imis; quam ob rem circa easdem satae diuersitate naturae locupletant. Inerticulam e nigris appellauere, iustius sobriam dicturi, inueterato praecipue commendabilem uino, sed uiribus innoxiam, si quidem temulentiam sola non facit. Fertilitas commendat ceteras principemque heluenacam. Duo eius genera: maior quam quidam longam, minor quam marcum appellant, non tam fecundam, sed gratiorem haustu; discernitur folio circinato, uerum utraque gracilis. Furcas subdere iis necessarium; alioqui ubertatem suam non tolerant. Maritimo adflatu gaudent, roscida odere. Nulla uitium minus Italam amat, rara, parua, putrescens in ea, uino quoque quod genuit aestatem non exsuperans; nec alia macro solo familiarior. Graecinus, qui alioqui Cornelium Celsum transcripsit, arbitratur non naturam eius repugnare Italiae, sed culturam auide palmites euocantium; ob id fertilitate sua absumi, si non praepinguis soli ubertas lassescentem sustineat. Carbunculare negatur, magna dote, si uerum est aliqua in uite caelo non esse ius. Aestus fert spionia, quam quidam spineam uocant, autumnisque imbribus pinguescit; quin immo nebulis una alitur, ob id Rauennati agro peculiaris. Vennunculam inter optume deflorescentis et ollis aptissimam Campani malunt surculam uocare, alii scapulam, Tarracina Numisianam, nullas uires proprias habentem, sed totam perinde ac solum ualeat, Surrentinis tamen efficacissimam testis Vesuuio tenus. Ibi enim Murgentina e Sicilia potentissima, quam Pompeianam aliqui uocant, laeto demum feracem, sicut horconia in Campania tantum. E diuerso arceraca, Vergilio argitis dicta, ultro solum laetius facit, ipsa contra imbres et senectam fortissima, uino quidem uix annua ac uilitatis cibariae, sed ubertate praecipua. Tolerat et annos mettica, contra omne sidus firmissima, nigro acino, uinis in uetustate rufescentibus. Et hactenus publica sunt genera, cetera regionum locorumque aut ex iis inter se insitis mixta: si quidem Tuscis peculiaris est Tudernis, atque etiam nomen iis Florentiae sopina, Arretio talpona et etesiaca et conseminia. Talpona nigra candidum facit mustum. Etesiaca fallax: quo plus tulit, hoc laudabilius fundit, mirumque, fecunditate pariter et bonitate cessat. Conseminia nigra, uino minime durante, uua maxime, post XV dies quam ulla alia metitur, fertilis, sed cibaria; huius folia sicuti labruscae priusquam decidant sanguineo colore mutantur. Euenit hoc et quibusdam aliis, pessimi generis argumento. Hirtiola Vmbriae Meuanatique et Piceno agro peculiaris est, Amiternino pumula; isdem bananica fallax est, adamant tamen eam. Municipii suam Pompei nomine appellant, quamuis Clusinis copiosiorem; municipii et Tiburtes appellauere, quamuis oleagineam nuper inuenerint a similitudine oliuae; nouissima haec uuarum ad hoc tempus reperta est. Vinaciolam soli nouerunt Sabini, Caluentinam Gaurani. Scio e Falerno agro tralatas uocari Falernas, celerrime ubique degenerantis. Nec non Surrentinum genus fecere aliqui praedulci uua. Capnios et buconiates et tharrupia in Thurinis collibus non ante demetuntur quam gelauerit. Pariana gaudent Pisae, Mutina Perusinia nigro acino, intra quadriennium albescente uino. Mirum ibi cum sole circumagi uuam quae ob id streptis uocatur, et in Italia Gallicam placere, trans Alpis uero Picenam. Dixit Vergilius Thasias et Mareotidas et lageas compluresque externas, quae non reperiuntur in Italia. Sed sunt etiamnum insignes uua, non uino, ambrosia e duracinis, sine ullis uasis in uite seruabilis - tanta est contra frigora, aestus tempestatesque firmitas, nec [orthampelos] indiget arbore aut palis, ipsa se sustinens, non item dactylides digitali gracilitate -, columbinae e racemosis, et magis purpureae, cognomine bimammiae, quando non racemos, sed uuas alias gerunt, item tripedanea cui nomen a mensura est, item scripula passo acino et Raetica in maritimis Alpibus appellata, dissimilis laudatae illi; namque haec breuis, conferta acino, degener uino, sed cute omnium tenuissima, nucleo (quod chium uocant) uno ac minimo, acinum praegrandem unum alterumue habens. Est et nigra Aminea, cui Syriacae nomen imponunt, item Hispana, ignobilium probatissima. In pergulis uero seruntur escariae appellatae: e duracinis albae, nigrae, et bumasti totidem coloribus, ac nondum dictae Aegia et Rhodia et uncialis, uelut a pondere acini, item picina, omnium nigerrima, et coronario naturae lusu stephanitis, acinos foliis intercursantibus, et quae forenses uocantur, celeres prouentu, uendibiles aspectu, portatu faciles. Contra damnantur etiam uisu cinerea et rabuscula et asinusca, minus tamen caudas uulpium imitata alopecis. Alexandrina appellatur uitis circa Phalacra Idae breuis, ramis cubitalibus, acino nigro fabae magnitudine, nucleo molli et minimo, obliquis racemis praedulcibus, folio paruo et rotundo, sine diuisuris. Septem his annis in Narbonensis; prouinciae Alba Heluis inuenta est uitis uno die deflorescens, ob id tutissima; carbunicam uocant, quam nunc tota prouincia conserit.
V. Catonum ille primus, triumpho et censura super cetera insignis, magis tamen etiamnum claritate litterarum praeceptisque omnium rerum expetendarum datis generi Romano, inter prima uero agrum colendi ille aeui confessione optimus ac sine aemulo agricola, pauca attigit uitium genera, quarundam ex iis iam etiam nominibus abolitis. Separatim toto tractatu sententia eius indicanda, ut in omni genere noscamus quae fuerint celeberrima anno DC urbis, circa captas Carthaginem ac Corinthum, cum supremum is diem obiit, et quantum postea CCXXX annis uita profecerit. Ergo de uitibus uuisque ita prodidit: "Qui locus uino optimus dicetur esse et ostentus solibus, Aminnium minusculum et geminum, eugenium, heluium minusculum conserito. Qui locus crassior aut nebulosior, Aminnium maius aut Murgentinum, apicium, Lucanum serito. Ceterae uites, miscellae maxime, in quemuis agrum conueniunt. In olla uinaceis conduntur Aminnium minusculum et maius et apicium, eadem in sapa et musto, in lora recte conduntur. Quas suspendas duracinas, Aminnias maiores, uel ad fabrum ferrarium pro passis hae recte seruantur". Nec sunt uetustiora de illa re Latinae linguae praecepta; tam prope ab origine rerum sumus. Amineam proxime dictam Varro Scantianam uocat. In nostra aetate pauca exempla consummatae huius artis fuere, uerum eo minus omittenda, ut noscantur etiam praemia, quae in omni re maxime spectantur. Summam ergo adeptus est gloriam Acilius Sthenelus e plebe libertina LX iugerum non amplius uineis excultis in Nomentano agro atque CCCC milibus nummum uenumdatis. Magna fama et Vetuleno Aegialo, perinde libertino, fuit in Campania rure Liternino, maiorque etiam fauore hominum, quoniam ipsum Africani colebat exilium; sed maxima, eiusdem Stheneli opera, Remmio Palaemoni, alias grammatica arte celebri, in hisce uiginti annis mercato rus DC milia nummum in eodem Nomentano decimi lapidis ab urbe deuerticulo. Est autem usquequaque nota uilitas mercis per omnia suburbana, ibi tamen maxime, quoniam et neglecta indiligentia praedia parauerat ac ne in pessimis quidem elegantioris soli. Haec aggressus excolere non uirtute animi, sed uanitate primo, quae nota mire in illo fuit, pastinatis de integro uineis cura Stheneli, dum agricolam imitatur, ad uix credibile miraculum perduxit, intra octauum annum CCCC milia nummum emptori addicta pendente uindemia. Cucurritque non nemo ad spectandas uuarum in iis uineis strues, litteris eius altioribus contra id pigra uicinitate sibi patrocinante, nouissime Annaeo Seneca, principe tum eruditorum ac potentia, quae postremo nimia ruit super ipsum, minime utique miratore inanium, tanto praedii huius amore capto, ut non puderet inuiso alias et ostentaturo tradere palmam eam, emptis quadruplicato uineis illis intra decimum fere curae annum. Digna opera quae in Caecubis Setinisque agris proficeret, quando et postea saepenumero septenos culleos singula iugera, hoc est amphoras centenas quadragenas, musti dedere! Ac ne quis uictam in hoc antiquitatem arbitretur, idem Cato denos culleos redire ex iugeribus scripsit, efficacibus exemplis non maria plus temerata conferre mercatori, non in Rubrum litus Indicumue merces petitas quam sedulum ruris larem.
VI. Vino antiquissimo claritas Maroneo in Thraciae maritima parte genito, ut auctor est Homerus. Neque enim fabulosa aut de origine eius uarie prodita consectamur, praeterquam Aristaeum primum omnium in eadem gente mel miscuisse uino, suauitate praecipua utriusque naturae sponte prouenientis. Maroneum uicies tanto addito aquae miscendum Homerus prodidit. Durat etiamnum uis in eadem terra generi rigorque indomitus, quippe cum Mucianus ter consul ex iis qui nuperrime prodidere sextarios singulos octonis aquae misceri compererit praesens in eo tractu, esse autem colore nigrum, odoratum, uetustate pinguescere. Et Pramnio, quod idem Homerus celebrauit, etiamnunc honos durat; nascitur Zmyrnae regione iuxta delubrum Matris deum. In reliquis claritas generi non fuit alicui; anno fuit omnium generum bonitate L. Opimio cos., cum C. Gracchus tribunus plebem seditionibus agitans interemptus est; ea caeli temperies fulsit (cocturam uocant) solis opere natali urbis DCXXXIII, durantque adhuc uina ea ducentis fere annis, iam in speciem redacta mellis asperi - etenim haec natura uinis in uetustate est -, nec potari per se queant peruinciue aqua, usque in amaritudinem carie indomita; sed ceteris uinis commendandis minima aliqua mixtura medicamenta sunt. Quod ut eius temporis aestimatione in singulas amphoras centeni nummi statuantur, ex his tamen usura multiplicata semissibus, quae ciuilis ac modica est, in C. Caesaris Germanici filii principatu annis CLX singulas uncias uini constitisse nobili exemplo docuimus referentes uitam Pomponii Secundi uatis cenamque quam principi illi dedit. Tantum pecuniarum detinent apothecae! Nec alia res maius incrementum sentit ad uicesimum annum maiusue ab eo dispendium, non proficiente pretio; raro quippe adhuc fuere, nec nisi in nepotatu, singulis testis milia nummum. Viennenses soli picata sua, quorum genera diximus, pluris permutare, sed inter sese amore patrio, creduntur; idque uinum frigidius reliquis existimatur in frigido potu.
VII. Vino natura est hausto accendendi calore uiscera intus, foris infuso refrigerandi. Nec alienum fuerit commemorare hoc in loco quod Androcydes sapientia clarus ad Alexandrum Magnum scripsit, intemperantiam eius cohibens: "Vinum poturus, rex, memento bibere te sanguinem terrae; cicuta hominis uenenum est, cicutae uinium". Quibus praeceptis ille si obtemperauisset, profecto amicos in temulentia non interemisset, prorsus ut iure dici possit neque uiribus corporis utilius aliud neque uoluptatibus perniciosus, si modus absit.
VIII. Genera autem uini alia aliis gratiora esse quis dubitet aut non ex eodem lacu aliud praestantius altero germanitatem praecedere siue testa siue fortuito euentu? Quam ob rem de principatu se quisque iudicem statuet. Iulia Augusta LXXXVI annos uitae Pucino uino rettulit acceptos, non alio usa. Gignitur in sinu Hadriatici maris non procul Timauo fonte saxoso colle, maritimo afflatu paucas coquente amphoras; nec aliud aptius medicamentis iudicatur; hoc esse crediderim quod Graeci celebrantes miris laudibus Praetetianum appellauerint ex Hadriatico sinu. Diuus Augustus Setinum praetulit cunctis et fere secuti principes, confessa propter experimenta, non temere cruditatibus noxiis ab ea saliua; nascitur supra Forum Appi. Antea Caecubo erat generositas celeberrima in palustribus populetis sinu Amynclano, quod iam intercidit incuria coloni locique angustia, magis tamen fossa Neronis, quam a Baiano lacu Ostiam usque nauigabilem incohauerat. Secunda nobilitas Falerno agro erat et ex eo maxime, Faustiniano; cura culturaque id collegerat; exolescit haec quoque copiae potius quam bonitati studentium. Falernus ager a ponte Campano laeua petentibus Vrbanam coloniam Sullanam nuper Capuae contributam incipit, Faustinianus circiter IIII milia passuum a uico Caedicii, qui uicus a Sinuessa VI M passuum abest. Nec ulli nunc uino maior auctoritas; solo uinorum flamma accenditur. Tria eius genera: austerum, dulce, tenue. Quidam ita distingunt, summis collibus Caucinum gigni, mediis Faustinianum, imis Falernum. Non omittendum autem nulli eorum quae celebrentur iucundum saporem uuae esse. Ad tertiam palmam uarie uenere Albana urbi uicina, praedulcia ac rara in austero, item Surrentina in uineis tantum nascentia, conualescentibus maxime probata propter tenuitatem salubritatemque. Tiberius Caesar dicebat consensisse medicos ut nobilitatem Surrentino darent, alioqui esse generosum acetum; C. Caesar, qui successit illi, nobilem uappam. Certant Massica atque a monte Gauro Puteolos Baiasque prospectantia. Nam Falerno contermina Statana ad principatum uenere non dubie palamque fecere sua quibusque terris tempora esse, suos rerum prouentus occasusque. Iuncta iis praeponi solebant Calena et quae in uineis arbustisque nascuntur Fundana et alia ex uicinia urbis, Veliterna, Priuernatia. Nam quod Signiae nascitur, austeritate nimia continendae utile aluo, inter medicamina numeratur. Quartum curriculum publicis epulis obtinuere a Diuo Iulio - is enim primus auctoritatem iis dedit, ut epistulis eius apparet - Mamertina circa Messanam in Sicilia genita; ex iis Potulana, ab auctore dicta illo cognomine, proxima Italiae laudantur praecipue. Est in eadem Sicilia et Tauromenitanis honos lagonis pro Mamertino plerumque subditis. Ex reliquis autem a supero mari Praetutia atque Ancone nascentia, at quae a palma una forte enata palmensia appellauere, in Mediterraneo uero Caesenatia ac Maecenatiana, in Veronensi item Raetica, Falernis tantum postlata a Vergilio, mox ab intimo sinu maris Hadriana, ab infero autem Latiniensia, Grauiscana, Statoniensia. Etruriae Luna palmam habet, Liguriae Genua, inter Pyrenaeum Alpesque Massilia gemino sapore, quando et condiendis aliis pinguius gignit, quod uocat sucosum. Baeterrarum intra Gallias consistit auctoritas. De reliquis in Narbonensi genitis adseuerare non est, quoniam officinam eius rei fecere tinguentes fumo, utinamque non et herbis ac medicaminibus noxiis! Quippe etiam aloe mercator saporem coloremque adulterat. Verum et longinquiora Italiae ab Ausonio mari non carent gloria, Tarentina et Seruitia et Consentiae genita et Tempsae ac Babbiae Lucanaque antecedentibus Thurinis. Omnium uero eorum maxime inlustrata Messalae Potiti salute Lagarina, non procul Grumento nascentia. Campania nuper excitauit nouis nominibus auctoritatem siue cura siue casu ad quartum a Neapoli lapidem Trebellicis, iuxta Capuam Caulinis et in suo agro Trebulanis, alioqui semper inter plebeia et Trifolinis gloriata. Nam Pompeianis summum decem annorum incrementumn est, nihil senecta conferente; dolore etiam capitum in sextam horam diei sequentis infesta deprehenduntur. Quibus exemplis, nisi fallor, manifestum est patriam terramque referre, non uuam, et superuacuam generum consectationem in numerum, cum eadem uitis aliud aliis in locis polleat. Hispaniarum Laeetana copia nobilitantur, elegantia uero Tarraconensia atque Lauronensia et Baliarica ex insulis conferuntur Italiae primis. Nec ignoro multa praetermissa plerosque existimaturos, quando suum cuique placet et, quocumque eatur, fabula eadem reperitur, Diui Augusti iudiciorum ac palati peritissimum e libertis censuram uini in epulas eius facietem dixisse hospiti de indigena uino, nouum quidem sibi gustum esse eum atque non ex nobilibus, sed Caesarem non aliud poturum. Nec negauerim et alia digna esse fama, sed de quibus consensus aeui iudicauerit haec sunt.
IX. Nunc simili modo transmarina dicemus. In summa gloria post Homerica illa, de quibus supra diximus, fuere Thasium Chiumque, ex Chio quod Ariusium uocant. His addidit Lesbium Erasistrati maximi medici auctoritas, circiter CCCCL anno urbis Romae. Nunc gratia ante omnia est Clazomenio, postquam parcius mari condiunt. Lesbium sponte naturae suae mare sapit. Nec Tmoliti per se gratia ut uino, sed cuius dulci admixto reliquorum duritia suauitatem accipiat simul et aetatem, quoniam uetustiora protinus uidentur. Ab his dignatio est Sicyonio, Cyprio, Telmesico, Tripolitico, Berytio, Tyrio, Sebennytico. In Aegypto hoc nascitur tribus generibus uuarum ibi nobilissimis, Thasio, aethalo, peuce. Post haec auctoritas Hippodamantio, Mystico, cantharitae, protropo Cnidio, Catacecaumenitae, Petritae, Myconio. Nam Mesogiten capitis dolores facere compertum est, nec Ephesium salubre esse, quoniam mari et defruto condiatur. Apamenum mulso praecipue conuenire dicitur, sicut Praetutium in Italia; est enim et haec proprietas generum: dulcia utique inter se non congruunt. Exoleuit et protagion, quod Italicis proximum fecerant Asclepiadis scholae. Apollodorus medicus in uolumine, quo suasit Ptolemaeo regi quae uina biberet, Italicis etiam tum ignotis, laudauit in Ponto Naspercenitem, mox Oreticum, Oeneaten, Leucadium, Ambracioten et, quod cunctis praetulit, Peparethium, sed minoris famae esse dixit, quoniam ante sex annos non placeret.
X. Hactenus bonitas uini nationibus debetur. Apud Graecos cura clarissimum nomen accepit quod appellauerunt bion, ad plurimos ualitudinum usus excogitatum, ut docebimus in parte medicinae. Fit autem hoc modo: uuae paulum ante maturitatem decerptae siccantur acri sole, ter die uersatae per triduum, quarto exprimuntur, dein in cadis sole inueterantur. Coi marinam aquam largiorem miscent, a serui furto origine orta sic mensuram explentis, quae translata in album mustum leucocoum appellatur. In aliis autem gentibus simili modo factum tethalassomenon uocant, thalassiten autem uasis musti deiectis in mare, quo genere praecox fit uetustas. Nec non apud nos quoque Coum uinum ex Italico faciendi rationem Cato demonstrauit, super cetera in sole quadriennio maturandum praecipiens. Rhodium Coo simile est, Phorineum salsius Coo. Omnia transmarina septem annis ad uetustatem mediam peruenire existimantur.
XI. Vinum omne dulce minus odoratum; quo tenuius, eo odoratius. Colores uinis quattuor: albus, fuluus, sanguineus, niger. Psithium et melampsithium passi genera sunt suo sapore, non uini, Scybelites uero mulsi, in Galatia nascens, et Haluntium in Sicilia. Nam siraeum, quod alii hepsema, nostri sapam appellant, ingeni, non naturae opus est, musto usque ad tertiam mensurae decocto. Quod ubi factum ad dimidiam est, defrutum uocatur. Omnia in adulterium mellis excogitata, sed priora uua terraque constant. Passum a Cretico Cilicium probatur et Africum. Et in Italia finitimisque prouinciis fieri certum est ex uua, quam Graeci psithiam uocant, nos apianam, item scripula, diutius uuis in uite sole adustis aut feruenti oleo. Quidam ex quacumque dulci, dum praecocta, alba, faciunt siccantes sole, donec paulo amplius dimidium pondus supersit, tunsasque leniter exprimunt. Dein quantum expressere adiciunt uinaceis aquae puteanae, ut et secundarium passum faciant. Diligentiores eodem modo siccatis acinos eximunt ac sine sarmentis madefactos uino excellenti, donec intumescant, premunt (et hoc genus ante cetera laudant) ac simili modo aqua addita secundarium faciunt. Medium inter dulcia uinumque est quod Graeci aigleucos uocant, hoc est semper mustum. Id euenit cura, quoniam feruere prohibetur - sic appellant musti in uina transitum -; ergo mergunt e lacu protinus in aqua cados, donec bruma transeat et consuetudo fiat algendi. Est etiamnum aliud genus per se, quod uocat dulce Narbonensis prouincia et in ea maxime Voconti; adseruatur eius gratia uua diutius in uite pediculo intorto. Ab aliis ipse palmes inciditur ad medullam, ab aliis uua torretur in tegulis, omnia ex heluenaca uite. His adiciunt aliqui quod uocant diachyton, uuis in sole siccatis loco cluso per dies septem in cratibus, totidem pedes a terra alte, noctibus ab umore defensis, octauo die calcatis: ita fieri optimi odoris saporisque. E dulci genere est et melitites; distat a mulso quod fit e musto, cum quinque congiis austeri musti congio mellis et salis cyatho subferuefactis. Austerum, sed inter haec genera poni debet et protropum; ita appellatur a quibusdam mustum sponte defluens ante quam calcentur uuae; hoc protinus diffusum in lagonis suis deferuere passi postea in sole XL diebus torrent aestatis secutae ipso canis ortu.
XII. Non possunt iure dici uina quae Graeci deuteria appellant, Cato et nos loram, maceratis aqua uinaceis, sed tamen inter uina operaria numerantur. Tria eorum genera: decima parte aquae addita quam musti expressa sit et ita nocte ac die madefactis uinaceis rursusque prelo subiectis; alterum, quomodo Graeci factitauere, tertia parte eius quod expressum sit addita aquae expressoque decocto ad tertias partes; tertium est faecibus uini expressum, quod faecatum Cato appellat. Nullum ex his plus quam annui usus.
XIII. Verum inter haec subit mentem, cum sint genera nobilia, quae proprie uini intellegi possint, LXXX fere in toto orbe, duas partes ex hoc numero Italiae esse, praeterea longe ante cunctas terras. Et hinc deinde altius cura serpit, non a primordio hanc gratiam fuisse, auctoritatem post DC urbis annum coepisse.
XIV. Romulum lacte, non uino libasse indicio sunt sacra ab eo instituta, quae hodie custodiunt morem. Numae regis proxumi lex est: "Vino rogum ne respargito". Quod sanxisse illum propter inopiam rei nemo dubitet. Eadem lege ex imputata uite libari uina diis nefas statuit, ratione excogitata ut putare cogerentur alias aratores et pigri circa, pericula arbusti. M. Varro auctor est Mezentium Etruriae regem auxilium Rutulis contra Latinos tulisse uini mercede quod tum in Latino agro fuisset. Non licebat id feminis Romae bibere. Inuenimus inter exempla Egnati Maetenni uxorem, quod uinum bibisset e dolio, interfectam fusti a marito, eumque caedis a Romulo absolutum. Fabius Pictor in annalibus suis scripsit matronam, quod loculos in quibus erant claues cellae uinariae resignauisset, a suis inedia mori coactam, Cato ideo propinquos feminis osculum dare, ut scirent an temetum olerent. Hoc tum nomen uino erat, unde et temulentia appellata. Cn. Domitius iudex pronuntiauit mulierem uideri plus uini bibisse quam ualitudinis causa, uiro insciente, et dote multauit. Diuque eius rei magna parsimonia fuit. L. Papirius imperator aduersus Samnites dimicaturus uotum fecit, si uicisset, Ioui pocillum uini. Denique inter dona sextarios lactis datos inuenimus, nusquam uini. Idem Cato cum in Hispaniam nauigaret, unde cum triumpho rediit, "Non aliud uinum, inquit, bibi quam remiges", in tantum dissimilis istis qui etiam conuiuis alia quam sibimet ipsis ministrant aut procedente mensa subiciunt.
XV. Lautissima apud priscos uina erant murrae odore condita, ut apparet in Plauti fabulis, quamquam in ea quae Persa inscribitur et calamum addi iubet. Ideo quidam aromatite delectatos maxime credunt. Sed Fabius Dossennus his uersibus decernit: Mittebam uinum pulchrum murrinam, et in Acharistione, Panem et polentam, uinum murrinam. Scaeuolam quoque et L. Aelium et Ateium Capitonem in eadem sententia fuisse uideo, quoniam in Pseudolo sit: Quod si opus est ut dulce promat indidem, ecquid habet? - Rogas? Murrinam, passum, defrutum, mella. Quibus apparet non inter uina modo murrinam, sed inter dulcia quoque nominatum.
XVI. Apothecas fuisse et diffundi solita uina anno DCXXXIII urbis apparet indubitato Opimiani uini argumento. Iam intellegente suum bonum Italia nondum tamen ista genera in claritate erant; itaque omnia tunc genita unum habent consulis nomen. Sic quoque postea diu transmarina in auctoritate fuerunt et ad auos usque nostros, quin et Falerno iam reperto, sicut apparet ex illo comico uersu: Quinque Thasi uini depromam, bina Falerni. P. Licinius Crassus, L. Iulius Caesar censores anno urbis conditae DCLXV edixerunt ne quis uinum Graecum Amineumque octonis aeris singula quadrantalia uenderet. Haec enim uerba sunt. Tanta, uero Graeco uino gratia erat, ut singulae potiones in conuictu darentur.
XVII. Quibus uinis auctoritas fuerit sua iuuenta M. Varro his uerbis tradit: "L. Lucullus puer apud patrem numquam lautum conuiuium uidit in quo plus semel Graecum uinum daretur; ipse cum rediit ex Asia, milia eadum congiarium diuisit amplius centum. C. Sentius, quem praetorem uidimus, Chium uinum suam domum inlatum dicebat tum primum, cum sibi cardiaco medicus dedisset. Hortensius super X milia cadum heredi reliquit." Hactenus Varro. Quid? non et Caesar dictator triumphi sui cena uini Falerni amphoras, Chii cados in conuiuia distribuit? Idem Hispaniensi triumpho Chium et Falernum dedit, epulo uero in tertio consulatu suo Falernum, Chium, Lesbium, Mamertinum, quo tempore primum quattuor genera uini apposita constat. Postea ergo reliqua omnia in nobilitatem uenere et circiter DCC urbis annum.
XVIII. Itaque non miror innumerabilia paene genera ficticii reperta multis ante saeculis, quae nunc dicemus, omnia ad medicinae usum pertinentia. Omphacium quomodo fieret, propter unguenta diximus priore libro. Fit e labrusca, hoc est uite siluestri, quod uocatur oenanthinum, floris eius libris duabus in musti cado maceratis; post dies XXX utuntur. Praeter hoc radix labruscae, acini coria perficiunt. Hi, paulo postquam defloruere, singulare remedium habent ad refrigerandos in morbis corporum ardores, gelidissima, ut ferunt, natura. Pars eorum aestu moritur prius quam reliqua, quae solstitiales dicuntur. Vniuersi nunquam maturescunt, et, si priusquam tota inarescat, uua incocta detur cibo gallinaceo generi, fastidium gignit uuas adpetendi.
XIX. Ficticiorum primum fit ex ipso uino (quod uocant adynamon) hoc modo: albi musti sextarii XX, aquae dimidium feruent, donec excoquatur aquae mensura. Alii marinae sextarios X, tantumdem pluuiae in sole XL diebus torrent. Dant aegris quibus uini noxiam timent. Proximum fit e milii semine maturi cum ipsa stipula, libra quadrante in congios duos musti, macerato et post septimum mensem transfuso. Ex loto arbore, frutice, herba dictum est ubi quaeque fierent. Fiunt et e pomis, quae dicemus interpretationibus non nisi necessariis additis, primumque e palmis, quo Parthi, Indi utuntur et Oriens totus, mitiorum quas uocant chydaeas modio in aquae congiis tribus macerato expressoque. Sic fit et sycites e fico, quem alii pharnuprium, alii trochin uocant, aut si dulce esse non libeat pro aqua tantumdem uinaceorum adicitur. E Cypria fico et acetum fit praecellens atque Alexandrino quoque melius. Vinum fit et e siliqua Syriaca et e piris malorumque omnibus generibus (sed e Punicis rhoiten uocant) et e cornis, mespilis, soruis, moris siccis, nucleis pineis; hi musto madidi exprimuntur; superiora per se mitia. Myrtiten Cato quemadmodum fieri docuerit mox paulo indicabimus. Graeci et alio modo: ramis teneris cum suis foliis in salso musto coctis, tunsis, libram in tribus musti congiis deferuefaciunt, donec duo supersint. Quod ita e siluestris myrti bacis factum est, myrtidanum uocatur; hoc manus tinguit. Ex his quae in hortis gignuntur fit uinum e radice asparagi, cunila, origano, api semine, habrotono, mentastro, ruta, nepeta, serpyllo, marrubio: manipulos binos condunt in cadum musti et sapae sextarium et aquae marinae heminam. E napis fit duum denariorum pondere in sextarios binos musti addito, item e scillae radice; inter flores ex rosae foliis tusis in linteolo in mustum collatis cum pondusculo, ut sidat, denariorum L pondere in sextarios musti uicenos (uetant ante tres menses uas aperiri), item e nardo Gallico et aliud e siluestri. Aromatiten quoque inuenio factitatum tantum non unguentorum compositione, primo ex murra, ut diximus, mox et nardo Celtico, calamo, bitumine, offis in mustum aut dulce uinum deiectis, alibi calamo, iunco, costo, nardo Syriaco, amomo, casia, cinnamo, croco, palma, asaro, similiter in offa. Apud alios nardi etiam et malobathri selibris in musti congios duos additis, qualia nunc quoque fiunt pipere et melle addito, quae alii condita, alii piperata appellant. Inuenitur et nectarites ex herba quam alii Helenion, alii Medicam, alii symphyton, alii Idaeam, alii Orestion, alii nectariam uocant, radice ponderis denariorum L in sextarios sex musti addita, similiter in linteo. Ex ceteris herbis fit absinthites in XL sextariis musti absinthi Pontici libra decocta ad tertias partes uel scopis absinthi in uinum additis. Similiter hyssopites e Cilicio hyssopo unciis tribus in duos congios musti coiectis aut tusis in uinum. Fiunt utraque et alio modo, circa radices uitium sato. Sic et elleboriten fieri ex ueratro nigro Cato docet. Sic fit et scammonites, mira uitium natura saporem alienum in se trahendi, quare et salicem redolent Patauinorum in palustribus uindemiae. Sic et elleborum seritur in Thaso aut cucumis siluester aut scammonia, quod uinum phthorium uocatur, quoniam abortus facit. Fit et ex herbis, quarum naturae suo loco dicentur, e stoechade et radice gentianae et tragorigano et dictamno, asaro, dauco, elelisphaco, panace, acoro, thymo, mandragora, iunco. Vocarunt et scyzinum et itaeomelin et lectisphagiten, quorum iam oblitterata ratio est. E fruticum uero genere cedri utriusque, cupressus, laurus, iuniperi, terebinthi, †callen†, lentisci bacae aut lignum recens in musto decocuntur, item chamelaeae et chamaepityos, chamaedryos lignum. Eodem modo et ex flore, in congium musti decem denariorum pondere addito.
XX. Fit uinum et ex aqua ac melle tantum. Quinquennio ad hoc seruari caelestem iubent. Alii prudentiores statim ad tertias partes decocunt et tertiam ueteris mellis adiciunt, dein XL diebus canis ortu in sole habent; alii diffusa ita decimo die obturant. Hoc uocatur hydromeli et uetustate saporem uini adsequitur, nusquam laudatius quam in Phrygia.
XXI. Quin et acetum melle temperabatur: adeo nihil intemptatum uitae fuit; oxymeli hoc uocarunt, mellis decem libris, aceti ueteris heminis quinque, salis marini libra, aquae pluuiae sextariis quinque sufferuefactis decies, mox elutriatis atque ita inueteratis. Omnia ab Themisone summo auctore damnata. Et Hercules coactus usus eorum uideri potest, nisi si quis naturae opus esse credit aromatiten et ex unguentis uina composita, aut ut biberentur genuisse eam frutices. Ita sunt cognitu iucunda sollertiae humanae nomine omnia exquirentis. Nihil quidem ex iis anno durare, praeterquam quae uetustate ipsa fieri diximus, et plura ne tricenis quidem diebus, non erit dubium.
XXII. Sunt et in uino prodigia. Dicitur in Arcadia fieri quod fecunditatem feminis importet, uiris rabiem, at in Achaia maxime circa Ceryniam abigi partum uino atque etiam si uuam edant grauidae, cum differentia in gustatu non sit. Troezenium uinum qui bibant negantur generare. Thasos duo genera uini diuersa facere proditur, quo somnus concilietur, alterum uero quo fugetur. Apud eosdem uitis theriaca uocatur, cuius et uinum et uua contra serpentium ictus medetur; libanodes turis odore, ex qua diis prolibant; e diuerso aspendios damnata aris; ferunt eam nec ab alite ulla attingi. Thasiam uuam Aegyptus uocat apud se praedulcem, quae soluit aluum; est contra Lycia, quae solutam firmat. Aegyptus et ecbolada habet abortus facientem. Vina in apothecis canis ortu mutantur quaedam posteaque restituuntur sibi. Sic et mari nauigato, cuius iactatus iis quae durauerint tantum uetustatis adicere sentitur quantum habuerint.
XXIII. Et quoniam religione uita constat, prolibare diis nefastum habetur uina, praeter imputatae, uitis fulmine tactae quamque iuxta hominis mors laqueo pependerit aut uulneratis pedibus calcata, et quod circumcisis uinaceis profluxerit aut superne deciduo immundiore lapsu aliquo polluta, item Graeca, quoniam aquam habeant. Vitis ipsa quoque manditur decoctis caulibus summis, qui et condiuntur in aceto ac muria.
XXIV. Verum et de apparatu uini dixisse conueniat, cum Graeci priuatim ea praecepta condiderint artemque fecerint, sicut Euphronius et Aristomachus et Commiades et Hicesius. Africa gypso mitigat asperitatem nec non aliquibus partibus sui calce. Graecia argilla aut marmore aut sale aut mari lenitatem excitat, Italiae pars aliqua crapulana pice, ac resina condire musta uolgare ei est prouinciisque finitimis; nonnusquam prioris uini faece acetoue condiunt. Nec non et ex ipso musto fiunt medicamina: decoquitur ut dulcescat portione uirium, nec durare ultra annuum spatium tale proditur. Aliquibus in locis decocunt ad sapas musta infusisque iis ferociam frangunt. Et in hoc tamen genere et in omni alio subministrant uasa ipsa condimentis picis, cuius faciendae ratio proximo dicetur uolumine.
XXV. Arborum suco manantium picem resinamque aliae ortae in Oriente, aliae in Europa ferunt; quae interest Asia utrimque quasdam habet. In Oriente optimam tenuissimamque terebinthi fundunt, dein lentisci, quam et mastichen uocant, postea cupressi, acerrimam sapore, liquidam omnes et tantum resinam, crassiorem uero et ad pices faciendas cedrus. Arabica resina alba est, acri odore, difficilis coquenti, Iudaea callosior et terebinthina quoque odoratior, Syriaca Attici mellis similitudinem habet. Cypria antecedit omnes; est autem melleo colore, carnosa. Colophonia, praeter ceteras fulua, si teratur alba fit, grauior odore; ob id non utuntur ea unguentarii. In Asia quae fit e picea, admodum candida, psagdas uocatur. Resina omnis dissoluitur oleo - quidam et creta figulinarum hoc fieri arbitrantur -, pudetque confiteri maximum iam honorem eius esse in euellendis uirorum corpori pilis. Ratio autem condiendi musta in primo feruore, qui nouem diebus cum plurimum peragitur, adspersu picis, ut odor uino contingat et saporis quaedam acumina. Vehementius id fieri arbitrantur crudo flore resinae excitarique lenitatem, e diuerso crapula compesci feritatem nimiam frangique uirus aut, ubi pigra lenitas torpeat, uirus addi, Liguriae maxime Circumpadanisque mustis. Vtilitas discernitur hoc modo: pugnacibus mustis crapulae plus inditur, lenibus parcius; sunt quae ex utroque condiri uelint nec non alia quae simul et pice. Est et natura uitiumque musto quibusdam in locis iterum sponte feruere, qua calamitate deperit sapor; uappae accipit nomen, probrosum etiam hominum, cum degenerauit animus; aceti enim nequitiae inest uirtus magnos ad usus et sine quis mitior uita degi non possit. Cetero uinorum medicaminis tanta cura est, ut cinere apud quosdam, ceu gypso alibi et quibus diximus modis instaurentur; sed cinerem e uitis sarmentis aut quercu praeferunt. Quin et marinam aquam eiusdem rei gratia ex alto peti iubent seruarique ab aequinoctio uerno, aut certe nocte solstitio et aquilone flante hauriri uel, si circa uindemiam hauriatur, decoqui. Pix in Italia ad uasa uino condendo maxime probatur Bruttia. Fit e piceae resina, in Hispania autem e pinastris minime laudata; est enim resina earum amara et arida et graui odore. Differentiam rationemque faciendi proximo uolumine demonstrabimus inter arbores feras. Vitia praeter supra dicta acor aut fumidum uirus, picis autem adustio; experimentum uero, si fragmenta subluceant ac sub dente lentescant acore iucundo. Asia picem Idaeam maxime probat, Graecia Piericam, Vergilius Naryciam. Diligentiores admiscent nigram mastichen, quae in Ponto bitumini similis gignitur, et iris radicem oleumque. Nam ceram accipientibus uasis compertum uina acescere. Sed transferre in ea uasa, in quibus acetum fuerit, utilius quam in ea in quibus dulce aut mulsum. Cato iubet uina concinnari (hoc enim utitur uerbo) cineris lixiui cum defruto cocti parte quadragesima in culleum uel salis sesquilibra, interim et tuso marmore. Facit et sulphuris mentionem, resinae uero in nouissimis. Super omnia addi maturescente iam uino iubet mustum, quod ille tortiuum appellat, nos intellegimus nouissime expressum. Et addi scimus tinguendi gratia colores, ut pigmentum aliquod uini, atque ita pinguius fieri. Tot ueneficiis placere cogitur, et miramur noxium esse! In uitium inclinantis experimentum est lamnae plumbeae mutatus in eo colos.
XXVI. Proprium autem inter liquores uino mucescere aut in acetum uerti, exstantque medicinae uolumina. Faex uini siccata recipit ignes ac sine alimento per sese flagrat. Cinis eius nitri naturam habet easdemque uires, hoc amplius quod pinguior sentitur.
XXVII. Magna et collecto iam uino differentia in caelo. Circa Alpes ligneis uasis condunt circulisque cingunt, atque etiam hieme gelida ignibus rigorem arcent; rarum dictu, sed aliquando uisum, ruptis uasis stetere glaciatae moles, prodigii modo, quoniam uini natura non gelascit; alias ad frigus stupet tantum. Mitiores plagae doliis condunt infodiuntque terrae tota aut ad portionem situs; ita caelum prohibent. Alibi uero impositis tectis arcent; traduntque et haec praecepta: latus cellae uinariae aut certe fenestras obuerti in aquilonem oportere uel utique in exortum aequinoctialem. Sterculina et arborum radices procul abesse omniaque odoris euitandi, facillimo in uina transitu, ficos utique et caprificos. Doliis etiam interualla dari, ne inter sese uitia serpant contagione uini semper ocissima. Quin et figuras referre: uentriosa ac patula minus utilia. Picari oportere protinus a canis ortu, postea perfundi marina aqua aut salsa, dein cinere e sarmentis aspergi uel argilla, abstersa murra suffiri ipsasque saepius cellas. Imbecilla uina demissis in terram doliis seruanda, ualida expositis. Numquam implenda, et quod supersit passo aut defruto perunguendum admixto croco pistaue iri cum sapa. Sic opercula doliorum medicanda addita mastiche aut pice Bruttia. Aperiri uetant nisi sereno die, uetant austro flante lunaue plena. Flos uini candidus probatur; rubens triste signum est, si non is uini colos sit, item uasa incalescentia operculaue sudantia; quod celeriter florere coeperit odoremque trahere, non fore diutinum. Ipsa quoque defruta ac sapas, cum sit caelum sine luna, hoc est in sideris eius coitu, neque alio die coqui iubent, praeterea plumbeis uasis, non aereis, nucibusque iuglandibus additis; eas enim fumum excipere. Campaniae nobilissima exposita sub diu in cadis uerberari sole, luna, imbre, uentis aptissimum uidetur.
XXVIII. Ac si quis diligentius reputet, in nulla parte operosior uita est - ceu non saluberrimum ad potus aquae liquorem natura dederit, quo cetera omnia animalia utuntur; at nos uinum bibere et iumenta cogimus - tantoque opere, tanto labore et impendio praestat quod hominis mentem mutet ac furorem gignat, milibus scelerum ob id editis, tanta dulcedine, ut magna pars non aliud uitae praemium intellegat! Quin immo, ut plus capiamus, sacco frangimus uires, et alia irritamenta excogitantur ac bibendi causa etiam uenena concipiuntur, aliis cicutam praesumentibus, ut bibere mors cogat, aliis pumicis farinam et quae referendo pudet docere. Cautissimos ex iis in balineis coqui uidemus exanimesque efferri, iam uero alios lectum exspectare non posse, immo uero nec tunicam, nudosque ibi protinus et anhelos ingentia uasa corripere, uelut ad ostentationem uirium, ac plena infundere, ut statim uomant rursusque hauriant, idque iterum tertiumque, tamquam ad perdenda uina geniti et tamquam effundi illa non possint nisi per corpus humanum! Huc pertinent peregrinae exercitationes et uolutatio in caeno ac pectorosa ceruicis repandae ostentatio; per omnia haec praedicatur sitis quaeri. Iam uero quae in bibendo certamina, quae uasa adulteriis caelata, tamquam per se parum doceat libidines temulentia. Ita uina ex libidine hauriuntur, atque etiam praemio inuitatur ebrietas et, si dis placet, emitur. Alius, ut quantum biberit, tantum edit, pretium uinolentiae lege accipit, alius quantum alea quaesierit, tantum bibit. Tunc auidi matronam oculi licentur, graues produnt maritum, tunc animi secreta proferuntur. Alii testamenta sua nuncupant, alii mortifera elocuntur rediturasque per iugulum uoces non continent - quam multis ita interemptis! - uolgoque ueritas iam attributa uino est. Interea, ut optime cedat, solem orientem non uident ac minus diu uiuunt. hinc pallor et genae pendulae, oculorum ulcera, tremulae manus effundentes plena - quae sit poena praesens -, furiales somni et inquies nocturna praemiumque summum ebrietatis libido portentosa ac iucundum nefas. Postero die ex ore halitus cadi ac rerum omnium obliuio morsque memoriae. Rapere se ita uitam praedicant, cum priorem diem cotidie perdant, illi uero et uenientem. Tiberio Claudio principe ante hos annos XL institutum ut ieiuni biberent potiusque uinum antecederet cibos, externis et hoc artibus ac medicorum placitis nouitate semper aliqua sese commendantium. Gloriam hac uirtute Parthi quaerunt, famam apud Graecos Alcibiades meruit, apud nos cognomen etiam Nouellius Torquatus Mediolanensis, ad proconsulatum usque praeturae honoribus gestis, tribus congiis - unde et cognomen illi fuit - epotis uno impetu, spectante miraculi gratia Tiberio principe, in senecta iam seuero atque etiam saeuo alias. Et ipsi iuuenta ad merum pronior fuerat, eaque commendatione credidere L. Pisonem urbis curae ab eo delectum, quod biduo duabusque noctibus perpotationem continuasset apud ipsum iam principem. Nec alio magis Drusus Caesar regenerasse patrem Tiberium ferebatur. Torquato rara gloria, quando et haec ars suis legibus constat, non labasse sermone, non leuatum uomitione nec alia corporis parte, dum biberet, matutinas obisse sine iniuria uigilias, plurimum hausisse uno potu, plurimum praeterea aliis minoribus addidisse, optima fide non respirasse in hauriendo neque exspuisse nihilque ad elidendum in pauimentis sonum ex uino reliquisse, diligenti scito legum contra bibendi fallacias. Tergilla Ciceronem M. f. binos congios simul haurire solitum ipsi obicit Marcoque Agrippae a temulento scyphum impactum. Etenim haec sunt ebrietatis opera, sed nimirum hanc gloriam auferre Cicero uoluit interfectori patris sui M. Antonio. Is enim ante eum auidissime apprehenderat hanc palmam, edito etiam uolumine de sua ebrietate, quo patrocinari sibi ausus approbauit plane, ut equidem arbitror, quanta mala per temulentiam terrarum orbi intulisset. Exiguo tempore ante proelium Actiacum id uolumen euomuit, quo facile intellegatur ebrius iam sanguine ciuium et tanto magis eum sitiens. Namque et haec necessitas uitium comitatur, ut bibendi consuetudo augeat auiditatem, scitumque est Scytharum legati, quanto plus biberint, tanto magis sitire Parthos.
XXIX. Est et Occidentis populis sua ebrietas fruge madida, pluribus modis per Gallias Hispaniasque, nominibus aliis, sed ratione eadem. Hispaniae iam et uetustatem ferre ea genera docuerunt. Aegyptus quoque e fruge sibi potus similes excogitauit, nullaque in parte mundi cessat ebrietas, meros quippe hauriunt tales sucos nec diluendo ut uina mitigant. At Hercules illic tellus fruges parere uidebatur. Heu mira uitiorum sollertia! Inuentum est quemadmodum aquae quoque inebriarent. Duo sunt liquores humanis corporibus gratissimi, intus uini, foris olei, arborum e genere ambo praecipui, sed olei necessarius; nec segniter in eo uita elaborauit. Quanto tamen in potu ingeniosior fuerit, apparebit ad bibendum generibus centum octoginta quinque, si species uero aestimentur, paene duplici numero excogitatis tantoque paucioribus olei, de quo sequenti uolumine dicemus.