VITRVVII POLLIONIS - DE ARCHITECTVRA - LIBER III

PRAEFATIO - I

Delphicus Apollo Socratem omnium sapientissimum Pythiae responsis est professus. Is autem memoratur prudenter doctissimeque dixisse, oportuisse hominum pectora fenestrata et aperta esse, uti non occultos haberent sensus sed patentes ad considerandum. Vtinam uero rerum natura sententiam eius secuta explicata et apparentia ea constituisset! Si enim ita fuisset, non solum laudes aut uitia animorum ad manum aspicerentur, sed etiam disciplinarum scientiae sub oculorum consideratione subiectae non incertis iudiciis probarentur, sed et doctis et scientibus auctoritas egregia et stabilis adderetur ipsique artifices efficerent, ut sua prudentia, si non pecunia sint copiosi seu uetustate officinarum habuerint notitiam aut etiam gratia forensi et eloquentia non fuerint parati, pro industria studiorum auctoritates possent habere et eis, quod profitentur scire, id crederetur. Igitur quoniam haec non ita, sed uti natura rerum uoluit, sunt constituta, non efficitur, ut possint homines obscuratis sub pectoribus ingeniis scientias artificiorum penitus latentes, quemadmodum sint, iudicare.

PRAEFATIO - II

Maxime autem id animaduertere possumus ab antiquis statuariis et pictoribus, quod ex his, qui dignitates notas et commendationis gratiam habuerunt, aeterna memoria ad posteritatem sunt permanentes, uti Myron, Polyclitus, Phidias, Lysippus ceterique, qui nobilitatem ex arte sunt consecuti. Namque ut ciuitatibus magnis aut regibus aut ciuibus nobilibus opera fecerunt, ita id sunt adepti. At qui non minori studio et ingenio sollertiaque fuerunt nobilibus et humili fortuna ciuibus non minus egregie perfecta fecerunt opera, nullam memoriam sunt adsecuti, quod hi non ab industria neque artis sollertia sed a felicitate fuerunt deserti, ut Hegias Atheniensis, Chion Corinthius, Myagrus Phocaeus, Pharax Ephesius, Boedas Byzantius etiamque alii plures. Non minus item pictores uti Aristomenes Thasius, Polyclitus * *, Theo Magnes ceterique, quos neque industria neque artis studium neque sollertia defecit, sed aut rei familiaris exiguitas aut inbecillitas fortunae seu in ambitione certationis contrariorum superatio obstitit eorum dignitati.

PRAEFATIO - III

Nec tamen est admirandum, si propter ignotitiam artis uirtutes obscurantur, sed maxime indignandum, cum etiam saepe blandiatur gratia conuiuiorum a ueris iudiciis [ad] falsam probationem. Ergo, uti Socrati placuit, si ita sensus et sententiae scientiaeque disciplinis auctae perspicuae et perlucidae fuissent, non gratia neque ambitio ualeret, sed si qui ueris certisque laboribus doctrinarum peruenissent ad scientiam summam, eis ultro opera traderentur. Quoniam autem ea non sunt inlustria neque apparentia in aspectu, ut putamus oportuisse, et animaduerto potius indoctos quam doctos gratia superare, non esse certandum iudicans cum indoctis ambitione, potius his praeceptis editis ostendam nostrae scientiae uirtutem.

PRAEFATIO - IV

Itaque, imperator, in primo uolumine tibi de arte et quas habeat ea uirtutes quibusque disciplinis oporteat esse auctum architectum, exposui et subieci causas, quid ita earum oporteat eum esse peritum, rationesque summae architecturae partitione distribui finitionibusque terminaui. Deinde, quod erat primum et necessarium, de moenibus, quemadmodum exigantur loci salubres, ratiocinationibus explicui, uentique qui sint et e quibus ‹regionibus› singuli spirant, deformationibus grammicis ostendi, platearumque et uicorum uti emendate fiant distributiones in moenibus, docui et ita finitionem primo uolumine constitui. Item in secundo de materia, quas habeat in operibus utilitates et quibus uirtutibus e natura rerum est comparata, peregi. Nunc in tertio de deorum inmortalium aedibus sacris dicam et uti oporteat, perscriptas exponam.

I - I

Aedium compositio constat ex symmetria, cuius rationem diligentissime architecti tenere debent. Ea autem paritur a proportione, quae graece analogia dicitur. Proportio est ratae partis membrorum in omni opere totoque commodulatio, ex qua ratio efficitur symmetriarum. Namque non potest aedis ulla sine symmetria atque proportione rationem habere compositionis, nisi uti [ad] hominis bene figurati membrorum habuerint exactam rationem.

I - II

Corpus enim hominis ita natura composuit, uti os capitis a mento ad frontem summam et radices imas capilli esset decimae partis, item manus pansa ab articulo ad extremum medium digitum tantundem, caput a mento ad summum uerticem octauae, cum ceruicibus imis ab summo pectore ad imas radices capillorum sextae [a medio pectore] ad summum uerticem quartae. Ipsius autem oris altitudinis tertia est pars ab imo mento ad imas nares, nasum ab imis naribus ad finem medium superciliorum tantundem, ab ea fine ad imas radices capilli frons efficitur item tertiae partis. Pes uero altitudinis corporis sextae, cubitum quartae, pectus item quartae. Reliqua quoque membra suas habent commensus proportiones, quibus etiam antiqui pictores et statuarii nobiles usi magnas et infinitas laudes sunt adsecuti.

I - III

Similiter uero sacrarum aedium membra ad uniuersam totius magnitudinis summam ex partibus singulis conuenientissimum debent habere commensus. Item corporis centrum medium naturaliter est umbilicus. Namque si homo conlocatus fuerint supinus manibus et pedibus pansis circinique conlocatum centrum in umbilico eius, circumagendo rotundationem utrarumque manuum et pedum digiti linea tangentur. Non minus quemadmodum schema rotundationis in corpore efficitur, item quadrata designatio in eo inuenietur. Nam si a pedibus imis ad summum caput mensum erit eaque mensura relata fuerit ad manus pansas, inuenietur eadem latitudo uti altitudo, quemadmodum areae, quae ad normam sunt quadratae.

I - IV

Ergo si ita natura composuit corpus hominis, uti proportionibus membra ad summam figurationem eius respondeant, cum causa constituisse uidentur antiqui, ut etiam in operum perfectionibus singulorum membrorum ad uniuersam figurae speciem habeant commensus exactionem. Igitur cum in omnibus operibus ordines traderent, maxime in aedibus deorum, ‹quod eorum› operum et laudes et culpae aeternae solent permanere.

I - V

Nec minus mensurarum rationes, quae in omnibus operibus uidentur necessariae esse, ex corporis membris collegerunt, uti digitum, palmum, pedem, cubitum, et eas distribuerunt in perfectum numerum, quem Graeci teleon dicunt. Perfectum autem antiqui instituerunt numerum, qui decem dicitur; namque ex manibus digitorum numero [ab palmo pes] est inuentus. Si autem in utrisque palmis ex articulis ab natura decem sunt perfecti, etiam Platoni placuit, esse eum numerum ea re perfectum, quod ex singularibus rebus, quae monades apud Graecos dicuntur, perficitur decusis. Qui simul autem undecim aut duodecim sunt facti, quod superauerint, non possunt esse perfecti, donec ad alterum decusis perueniant; singulares enim res particulae sunt eius numeri.

I - VI

Mathematici uero contra disputantes ea re perfectum dixerunt esse numerum, qui sex dicitur, quod is numerus habet partitiones eorum rationibus sex numero conuenientes sic: sextantem unum, trientes duo, semissem tria, besem quem dimoiron dicunt quattuor, quintarium quem pentemoiron dicunt quinque, perfectum sex. Cum ad duplicationem crescat, supra sex adiecto asse efecton; cum facta sunt octo, quod est tertia adiecta, tertiarium alterum, qui epitritos dicitur; dimidia adiecta cum facta sunt nouem, sesquialterum, qui emiolios appellatur duabus partibus additis et decusis facto bes alterum, quem epidimoiron uocitant; in undecim numero quod adiecti sunt quinque, quintarium, quem epipempton dicunt; duodecim autem, quod ex duobus numeris simplicibus est effectus, diplasiona.

I - VII

Non minus etiam quod pes hominis altitudinis sextam habet partem - ita etiam perficitur ex eo, quod pedum numero, sexies, corporis altitudines terminauit - eum perfectum constituerunt, cubitumque animaduerterunt ex sex palmis constare digitisque XXXIIII. Ex eo etiam uidentur ciuitates Graecorum fecisse, quemadmodum cubitus est sex palmorum, in drachma, qua nummo uterentur, aereos signatos uti asses ex aequo sex, quos obolos appellant, quadrantesque obolorum, quae alii dichalca, nonnulli trichalca dicunt, pro digitis uiginti quattuor in drachma constituisse.

I - VIII

Nostri autem primo fecerunt ‹perfectum› antiquum numerum et in denario denos aeris constituerunt, et ea re compositio nominis ad hodiernum diem denarium retinet. Etiamque quarta pars, quod efficiebatur ex duobus assibus et tertio semisse, sestertium uocitauerunt. Postea autem quam animaduerterunt utrosque numeros esse perfectos, et sex et decem, utrosque in unum coiecerunt et fecerunt perfectissimum decussis sexis. Huius autem rei auctorem inuenerunt pedem. E cubito enim cum dempti sunt palmi duo, relinquitur pes quattuor palmorum, palmus autem habet quattuor digitos. Ita efficitur, ut habeat pes sedecim digitos et totidem asses aeraeius denarius.

I - IX

Ergo si conuenit ex articulis hominis numerum inuentum esse et ex membris separatis ad uniuersam corporis speciem ratae partis commensus fieri responsum, relinquitur, ut suspiciamus eos, qui etiam aedes deorum inmortalium constituentes ita membra operum ordinauerunt, ut proportionibus et symmetriis separatae atque uniuersae conuenientes efficerentur eorum distributiones.

II - I

Aedium autem principia sunt, e quibus constat figurarum aspectus, ea: primum in antis, quod graece naos en parastasin dicitur, deinde prostylos, amphiprostylos, peripteros, pseudodipteros, ‹dipteros›, hypaethros. Horum exprimuntur formationes his rationibus.

II - II

In antis erit aedes, cum habebit in fronte antas parietum, qui cellam circumcludunt, et inter antas in medio columnas duas supraque fastigium symmetria ea conlocatum, quae in hoc libro fuerint perscripta. Huius autem exemplar erit ad Tres Fortunas ex tribus quod est proxime portam Collinam.

II - III

Prostylos omnia habet quemadmodum in antis, columnas autem contra antas angulares duas supraque epistylia, quemadmodum et in antis, et dextra ac sinistra in uersuris singula. Huius exemplar est in insula Tiberina in aede iouis et Fauni.

II - IV

Amphiprostylos omnia habet ea, quae prostylos, praetereaque habet in postico ad eundem modum columnas et fastigium.

II - V

Peripteros autem erit, quae habebit in fronte et postico senas columnas, in lateribus cum angularibus undenas. Ita autem sint hae columnae conlocatae, ut intercolumnii latitudinis interuallum sit a parietibus circum ad extremos ordines columnarum, habeatque ambulationem circa cellam aedis, quemadmodum est in porticu Metelli iouis Statoris Hermodori et ad Mariana, Honoris et Virtutis sine postico a Mucio facta.

II - VI

Pseudodipteros autem sic conlocatur, ut in fronte et postico sint columnae octonae, in lateribus cum angularibus quinae denae. Sint autem parietes cellae contra quaternas columnas medianas in fronte et postico. Ita duorum intercolumniorum et imae crassitudinis columnae spatium erit ab parietibus circa ad extremos ordines columnarum. Huius exemplar Romae non est, sed Magnesiae Dianae Hermogenis Alabandei et Apollinis a Menesthe facta.

II - VII

Dipteros autem octastylos et pronao et postico, sed circa aedem duplices habet ordines columnarum, uti est aedis Quirini dorica et Ephesi Dianae ionica a Chersiphrone constituta.

II - VIII

Hypaethros uero decastylos est in pronao et postico. Reliqua omnia eadem habet quae dipteros, sed interiore parte columnas in altitudine duplices, remotas a parietibus ad circumitionem ut porticus peristyliorum. Medium autem sub diuo est sine tecto. Aditus ualuarum ex utraque parte in pronao et postico. Huius item exemplar Romae non est, sed Athenis octastylos [et templo Olympio].

III - I

Species autem aedium sunt quinque, quarum ea sunt uocabula: pycnostylos, id est crebris columnis, systylos paulo remissioribus spatiis intercolumniorum, diastylos amplius quam oportet patentibus, rare inter se diductis araeostylos, eustylos interuallorum iusta distributione.

III - II

Ergo pycnostylos est, cuius intercolumnio unius et dimidiatae columnae crassitudo interponi potest, quemadmodum est Diui iulii et in Caesaris foro Veneris et si quae aliae sic sunt compositae.Item systylos est, in qua duarum columnarum crassitudo in intercolumnio poterit conlocari, et spirarum plinthides aeque magnae sint ei spatio, quod fuerint inter duas plinthides, quemadmodum est Fortunae Equestris ad theatrum lapideum reliquaque, quae eiusdem rationibus sunt compositae.

III - III

Haec utraque genera uitiosum habent usum. Matres enim familiarum cum ad supplicationem gradibus ascendunt, non possunt per intercolumnia amplexae adire, nisi ordines fecerint; item ualuarum adspectus abstruditur columnarum crebritate ipsaque signa obscurantur; item circa aedem propter angustias inpediuntur ambulationes.

III - IV

Diastyli autem haec erit conpositio, cum trium columnarum crassitudinem intercolumnio interponere possumus, tamquam est Apollinis et Dianae aedis. Haec dispositio hanc habet difficultatem, quod epistylia propter interuallorum magnitudinem franguntur.

III - V

In araeostylis autem nec lapideis nec marmoreis epistyliis uti datur, Sd imponendae de materia trabes perpetuae. Et ipsarum aedium species sunt uaricae, barycephalae, humiles, latae, ornanturque signis fictilibus aut aereis inauratis earum fastigia tuscanico more, uti est ad circum Maximum Cereris et Herculis Pompeiani, item Capitolii.

III - VI

Reddenda nunc est eustyli ratio, quae maxime probabilis et ad usum et ad speciem et ad firmitatem rationes habet explicatas. Namque facienda sunt in interuallis spatia duarum columnarum et quartae partes columnae crassitudinis, mediumque intercolumnium unum, quod erit in fronte, alterum, quod in postico, trium columnarum crassitudine. Sic enim habebit et figurationis aspectum uenustum et aditus usum sine inpeditionibus et circa cellam ambulatio auctoritatem.

III - VII

Huius autem rei ratio explicabitur sic: Frons loci quae in aede constituta fuerit, si tetrastylos facienda fuerit, diuidatur in partes XI s praeter crepidines et proiecturas spirarum; si sex erit columnarum, in partes XVIII; si octastylos constituetur, diuidatur in XXIV et semissem. Item ex his partibus siue tetrastyli siue hexastyli siue octastyli una pars sumatur, eaque erit modulus. Cuius moduli unius erit crassitudinis columnarum. Intercolumnia singula, praeter media, modulorum duorum et moduli quartae partis, mediana in fronte et postico singula ternum modulorum. Ipsarum columnarum altitudo modulorum VIIII et dimidiae moduli partis. Ita ex ea diuisione intercolumnia altitudinesque columnarum habebunt iustam rationem.

III - VIII

Huius exemplar Romae nullum habemus, sed in Asia Teo hexastylon Liberi Patris. Eas autem symmetrias constituit Hermogenes, qui etiam primus inuenit octastylon pseudodipteriue rationem. Ex dipteri enim aedis symmetriae distulit interiores ordines columnarum XXXIV eaque ratione sumptus operasque compendii fecit. Is in medio ambulationi laxamentum egregie circa cellam fecit de aspectuque nihil inminuit, sed sine desiderio superuacuorum conseruauit auctoritatem totius operis distributione.

III - IX

Pteromatos enim ratio et columnarum circum aedem dispositio ideo est inuenta, ut aspectus propter asperitatem intercolumniorum habeat auctoritatem; praeterea, si ex imbrium aquae uis occupauerint et intercluserit hominum multitudinem, ut habeat in aede circaque cellam cum laxamento liberam moram. Haec autem ut explicantur in pseudodipteris aedium dispositionibus ! Quare uidetur acuta magnaque sollertia effectus operum Hermogenes fecisse reliquisseque fontes, unde posteri possent haurire disciplinarum rationes.

III - X

Aedibus araeostylis columnae sic sunt faciendae, uti crassitudines earum sint partis octauae ad altitudines. Item in diastylo dimetienda est altitudo columnae in partes octo et dimidium, et unius partis columnae crassitudo conlocetur. In systylo altitudo diuidatur in nouem et dimidiam partem, et ex eis una ad crassitudinem columnae detur. Item in pycnostylo diuidenda est altitudo in decem, et eius una pars facienda est columnae crassitudo. Eustyli autem aedis columnae, uti systyli, in nouem partes altitudo diuidatur et dimidiam partem, et eius una pars constituatur in crassitudine imi scapi. Ita habebitur pro rata parte intercolumniorum ratio.

III - XI

Quemadmodum enim crescunt spatia inter columnas, proportionibus adaugendae sunt crassitudines scaporum. Namque si in araeostylo nona aut decima pars crassitudinis fuerint, tenuis et exilis apparebit, ideo quod per latitudinem intercolumniorum aer consumit et inminuit aspectu scaporum crassitudinem. Contra uero pycnostylis si octaua pars crassitudinis fuerint, propter crebritatem et angustias intercolumniorum tumidam et inuenustam efficiet speciem. Itaque generis operis oportet persequi symmetrias. Etiamque angulares columnae crassiores faciendae sunt ex suo diametro quinquagesima parte, quod eae ab aere circumciduntur et graciliores uidentur esse aspicientibus. Ergo quod oculus fallit, ratiocinatione est exaequandum.

III - XII

Contracturae autem in summis columnarum hypotracheliis ita faciendae uidentur, uti, si columna sit ab minimo ad pedes quinos demos, ima crassitudo diuidatur in partes sex earum partium quinque summa constituatur. Item quae erit ab quindecim pedibus ad pedes uiginti, scapus imus in partes sex et semissem diuidatur, earumque partium quinque et semisse superior crassitudo columnae fiat. Item quae erunt a pedibus uiginti ad pedes triginta, scapus imus diuidatur in partes septem, earumque sex summa contractura perficiatur. Quae autem ab triginta pedibus ad quadraginta alita erit, ima diuidatur in partes septem et dimidiam; ex his sex et dimidiam in summo habeat contracturae rationem. Quae erunt ab quadraginta pedibus ad quinquaginta, item diuidendae sunt in octo partes, et earum septem in summo scapo sub capitulo contrahantur. Item si quae altiores erunt, eadem ratione pro rata constituantur contracturae.

III - XIII

haec autem propter altitudinis interuallum scandentis oculi species adiciuntur crassitudinibus temperaturae. Venustates enim persequitur uisus, cuius si non blandimur uoluptati proportione et modulorum adiectionibus, uti quod fallitur temperatione adaugeatur, uastus et inuenustus conspicientibus remittetur aspectus. De adiectione, quae adicitur in mediis columnis, quae apud Graecos entasis appellatur, in extremo libro erit forma et ratio eius, quemadmodum mollis et conueniens efficiatur, subscripta.

IV - I

Fundationes eorum operum fodiantur, si queat inueniri, ab solido et in solidum, quantum ex amplitudine operis pro ratione uidebitur, exstruaturque structura totum solum quam solidissima. Supraque terram parietes exstruantur sub columnas dimidio crassiores quam columnae sunt futurae, uti firmiora sint inferiora superioribus; quae stereobates appellantur, nam excipiunt onera. Spirarumque proiecturae non procedant extra solidum; item supra parietis ad eundem modum crassitudo seruanda est. Interualla autem concameranda aut solidanda festucationibus, uti distineantur.

IV - II

Sin autem solidum non inuenietur, sed locus erit congesticius ad imum aut paluster, tunc is locus fodiatur exinaniaturque et palis alneis aut oleagineis ‹aut› robusteis ustilatis configatur, sublicaque machinis adigatur quam creberrime, carbonibusque explicantur interualla palorum, et tunc structuris solidissimis fundamenta impleantur. Exstructis autem fundamentis ad libramentum stylobatae sunt conlocandi.

IV - III

Supra stylobatas columnae disponendae, quemadmodum supra scriptum est, siue in pycnostylo, quemadmodum pycnostyla, siue systylo aut diastylo aut eustylo, quemadmodum supra scripta sunt et constituta. In araeostylis enim libertas est quantum cuique libet constituendi. Sed ita columnae in peripteris conlocentur, uti, quot intercolumnia sunt in fronte, totidem bis intercolumnia fiant in lateribus; ita enim erit duplex longitudo operis ad latitudinem. Namque qui columnarum duplicationes fecerunt, errauisse uidentur, quod unum intercolumnium in longitudine plus quam oporteat procurrere uidetur.

IV - IV

Gradus in fronte constituendi ita sunt, uti sint semper inpares; namque cum dextro pede primus gradus ascendatur, item in summo templo primus erit ponendus. Crassitudines autem eorum graduum ita finiendas censeo, ut neque crassiores dextante nec tenuiores dodrante sint conlocatae; sic enim durus non erit ascensus. Retractiones autem graduum nec minus quam sesquipedales nec plus quam bipedales faciendae uidentur. Item si circa eadem, gradus futuri sunt, ad eundem modum fieri debent.

IV - V

Sin autem circa aedem ex tribus lateribus podium faciendum erit, [ad] id constituatur, uti quadrae, spirae, trunci, coronae, lysis ad ipsum stylobatam, qui erit sub columnarum spiris, conueniant. Stylobatam ita oportet exaequari, uti habeat per medium adiectionem per scamillos inpares; si enim ad libellam dirigetur, alueolatum oculo uidebitur. Hoc autem, ut scamilli ad id conuenientes fiant, item in extremo libro forma et demonstratio erit descripta.

V - I

His perfectis in suis locis spirae conlocentur, eaque ad symmetriam sic perficiantur, uti crassitudo cum plintho sit columnas ex dimidia crassitudine proiecturamque, quam Graeci ekforam uocitant, habeant sextantem; ita tum lata et longa erit columnae crassitudinis unius et dimidiae.

V - II

Altitudo eius, si atticurges erit, ita diuidatur, ut superior pars tertia parte sit crassitudinis columnae, reliquum plintho relinquatur. Dempta plintho reliquum diuidatur in partes quattuor, fiatque superior torus quartae; reliquae tres aequaliter diuidantur, et una sit inferior torus, altera pars cum suis quadris scotia, quam Graeci trochilon dicunt.

V - III

Sin autem ionicae erunt faciendae, symmetriae earum sic erunt constituendae, uti latitudo spirae quoqueuersus sit columnae crassitudinis adiecta crassitudine quarta et octaua. Altitudo ita uti atticurges; ita ut eius plinthlis; reliquumque praeter plinthum, quod erit tertia pars crassitudinis columnae, diuidatur in partes septem: inde trium partium torus, qui est in summo; reliquae quattuor partes diuidendae sunt aequaliter, et una pars fiat cum suis astragalis et supercilio superior trochilus, altera pars inferiori trochilo relinquatur; sed inferior maior apparebit, ideo quod habebit ad extremam plinthum proiecturam. Astragali faciendi sunt octauae partis trochili. Proiectura erit spirae pars octaua et sexta decuma pars crassitudinis columnae.

V - IV

Spiris perfectis et conlocatis columnae sunt medianae in pronao et postico ad perpendiculum medii centri conlocandae, angulares autem quaeque e regione earum futurae sunt in lateribus aedis dextra ac sinistra, uti partes interiores, quae ad parietes cellae spectant, ad perpendiculum latus habeant conlocatum, exteriores autem partes * uti dicant se earum contracturam. Sic enim erunt figurae compositionis aedium - contractura eius tali ratione - exactae.

V - V

Scapis columnarum statutis capitulorum ratio: Si puluinata erunt, his symmetriis conformabuntur, uti, quam crassus imus scapus fuerit addita octaua decuma parte scapi, abacus habeat longitudinem et latitudinem; crassitudinem cum uolutis eius dimidiam. Recedendum autem est ab extremo abaco in interiorem partem frontibus uolutarum parte duodeuicensima et eius dimidia. Tunc crassitudo diuidenda est in partes nouem et dimidiam, et secundum abacum in quattuor partibus uolutarum secundum extremi abaci quadram lineae demittendae, quae cathetoe dicuntur. Tunc ex nouem partibus et dimidia una pars et dimidia abaci crassitudo relinquatur, reliquae octo uolutis constituantur.

V - VI

Tunc ab linea, quae secundum abaci extremam partem demissa erit, in interiorem partem ÇaliaÇ recedat unius et dimidiatae partis latitudine. Deinde hae lineae diuidantur ita, ut quattuor partes et dimidia sub abaco relinquantur. Tunc in eo loco, qui locus diuidit quattuor et dimidiam et tres et dimidiam partem, centrum oculi; signeturque ex eo centro rotunda circinatio tam magna in diametro, quam una pars ex octo partibus est. Ea erit oculi magnitudine, et in ea catheto respondens diametros agatur. Tunc ab summo sub abaco inceptum Çschema uolutaeÇ in singulis tetrantorum actionibus dimidiatum oculi spatium minuatur, doneque in eundem tetrantem, qui est sub abaco, ueniat.

V - VII

Capituli autem crassitudo sic est facienda, ut ex nouem partibus et dimidia tres partes praependeant infra astragalum summi scapi; cymatio, adempto abaco et canali, reliqua sit pars. Proiectura autem cymatii habeat extra abaci quadram oculi magnitudinem. Puluinorum baltei ab abaco hanc habeant proiecturam, uti circini centrum unum cum sit positum in capituli tetrante et alterum diducatur ad extremum cymatium, circumactum balteorum extremas partes tangat. Axes uolutarum nec crassiores sint quam oculi magnitudo, uolutaeque ipsae succidantur altitudinis suae duodecimam partem. Haec erunt symmetriae capitulorum, quae columnae futurae sunt ab minimo ad pedes XXV. Quae supra erunt, reliqua habebunt ad eundem modum symmetrias, abacus autem erit longus et latus, quam crassa columna est ima adiecta parte VIIII, uti, quo minus habuerit altior columna contractum, eo ne minus habeat capitulum suae symmetriae proiecturam et in altitudine suae partis adiectionem.

V - VIII

De uolutarum descriptionibus, uti ad circinum sint recte inuolutae, quemadmodum describantur, in extremo libro forma et ratio earum erit subscripta. Capitulis perfectis, deinde Çin scapisÇ columnarum non ad libellam sed ali aequalem modulum conlocatis, ut, quae adiectio in stylobatis facta fuerit, in superioribus membris respondeat symmetria epistyliorum. Epistyliorum ratio sic est habenda, uti, si columnae fuerint a minima XII pedum ad quindecim pedes, epistylii sit altitudo dimidia crassitudinis imae columnae; item ab XV pedibus ad XX, columne altitudo dimetiatur in partes tredecim et unius partis altitudo epistylii fiat; item si a XX ad XXV pedes, diuidatur altitudo in partes XII et semissem et eius una pars epistylium in altitudine fiat; item si ab XXV pedibus ad XXX, diuidatur in partes XII, et eius una pars altitudo fiat. Item ratam partem ad eundem modum ex altitudine columnarum expediendae sunt altitudines epistyliorum.

V - IX

Quo altius enim scandit oculi species, non facile persecat aeris crebritatem; dilapsa itaque altitudinis spatio et uiribus exuta incertam modulorum renuntiat sensibus quantitatem. Quare semper adiciendum est rationi supplementum in symmetriarum membris, ut, cum fuerint aut altioribus locis opera aut etiam ipsa colossicotera, habeant magnitudinum rationem. Epistylii latitudo in imo, quod supra capitulum erit, quanta crassitudo summae columnae sub capitulo erit, tanta fiat; summum, quantum imus scapus.

V - X

Cymatium epistylii septima parte suae altitudinis est faciendum, et in proiectura tantundem. Reliqua pars praeter praeter cymatium diuidenda est in partes XII, et earum trium ima fascia est facienda, secunda III, summa V. Item zophorus supra epistylium quarta parte minus ‹altus› quam epistylium; sin autem sigilla designari oportuerit, quarta parte altior quam epistylium, uti auctoritatem habeant scalpturae. Cymatium suae altitudinis partis septimae; proiecturae cymatii item quantum crassitudo.

V - XI

Supra zophorum denticulus est faciendus tam altus quam epistylii media fascia; proiectura eius quantum altitudo. Intersectio, quae graece metope dicitur, sic est diuidenda, uti denticulus altitudinis suae dimidiam partem habeat in fronte, cauus autem intersectionis huius frontis e tribus duas partes; huius cymatium altitudinis eius sextam partem. Corona cum suo cymatio, praeter simam, quantum media fascia epistylii; proiectura coronae cum denticulo facienda est, quantum erit altitudo a zophoro ad summum coronae cymatium; et omnino omnes ecphorae uenustiorem habeant speciem, quae quantum altitudinis tantumdem habeant proiecturae.

V - XII

Tympani autem, quod est in fastigio, altitudo sic est facienda, uti frons coronae ab extremis cymatiis tota dimetiatur in partes nouem et ex eis una pars in medio cacumine tympani constituatur, dum contra epistylia columnarumque hypotrachelia ad perpendiculum respondeant. Coronaeque supra aequaliter imis praeter simas sunt conlocandae. Insuper coronas simae, quas Graeci epaietidas dicunt, faciendae sunt altiores octaua parte coronarum altitudinis. Acroteria angularia tam alta, quantum est tympanum medium, mediana altiora octaua parte quam angularia.

V - XIII

Membra omnia, quae supra capitula columnarum sunt futura, id est epistylia, zophora, coronae, tympana, fastigia, acroteria, inclinanda sunt in fronte suae cuiusque altitudinis parte XII, ideo quod, cum steterimus contra frontes, ab oculo lineae duae si extensae fuerit et una tetigerit imam operis partem, altera summam, quae summam tetigerit, longior fiet. Ita quo longior uisus linea in superiorem partem procedit, resupinatam facit eius speciem. Cum autem, uti supra scriptum est, in fronte inclinata fuerit, tunc in aspectu uidebuntur esse ad perpendiculum et normam.

V - IV

Columnarum striae faciendae sunt XXIIII ita excauatae, uti norma in cauo striae cum fuerit coniecta, circumacta anconibus ÇangulosÇ striarum dextra ac sinistra tangat acumenque normae circum rotundationem tangendo peruagari possit. Crassitudines striarum faciendae sunt, quantum adiectio in media columna ex descriptione inuenietur.

V - XV

In simis, quae supra coronam in lateribus sunt aedium, capita leonina sunt scalpenda, disposita ‹ita›, uti contra columnas singulas primum sint designata, cetera aequali modo disposita, uti singula singulis mediis tegulis respondeant. Haec autem, quae erunt contra columnas, perterebrata sint ad canalem, qui excipit e tegulis aquam caelestem; mediana autem sint solida, uti, quae cadit uis aquae per tegulas in canalem, ne deiciatur per intercolumnia neque transeuntes perfundat, sed quae sunt contra columnas, uideantur emittere uomentia ructus aquarum ex ore. Aedium ionicarum, quam apertissime potui, dispositiones hoc uolumine scripsi; doricarum autem et corinthiarum quae sint proportiones, insequenti libro explicabo.