L. ANNAEI SENECAE - DE BENEFICIIS LIBER V

I

1 In prioribus libris uidebar consummasse propositum, cum tractassem, quemadmodum dandum esset beneficium, quemadmodum accipiendum; hi enim sunt huius officii fines. Quidquid ultra moror, non seruio materiae, sed indulgeo; quae, quo ducit, sequenda est, non quo inuitat; subinde enim nascetur, quo lacessat aliqua dulcedine animum, magis non superuacuum quam necessarium. 2 Verum, quia ita uis, perseueremus pernactis, quae rem continebat, scrutari etiam ea, quae si uis uerum, conexa sunt, non cohaerentia; quae quisquis diligenter inspicit, nec facit operae pretium nec tamen perdit operam. 3 Tibi autem, homini natura optimo et ab beneficia propenso, Liberalis Aebuti, nulla eorum laudatio satis facit. Neminem umquam uiti tam benignum etiam leuissimorum officiorum aestimatorem; iam bonitas tua eo usque prolapsa est, ut tibi dari putes beneficium, quod ulli datur; paratus es, ne quem beneficii paeniteat, pro ingratis dependere. 4 Ipse usque eo abes ab omni iactatione, usque eo statim uis exonerare, quos obligas, ut, quidquid in aliquem confers, uelis uideri non praestare, sed reddere, ideoque plenius ad te sic data reuertetur; nam fere secuntur beneficia non reposcentem et ut gloria fugientes magis sequitur, ita fructus beneficiorum gratius respondet, per quos esse etiam ingratis licet. 5 Per te uero non est mora, quominus beneficia, qui acceperunt, ultro repetant, nec recusabis conferre alia et suppressis dissimulatisque plura ac maiora adicere: propositum optimi uiri et ingentis animi tam diu ferre ingratum, donec feceris gratum Nec te ista ratio decipiet; succumbunt uitia uirtutibus, si illa non cito odisse properaueris.

II

1 Illud utique unice tibi placet uelut magnifice dictum turpe esse beneficiis uinci. Quod an sit uerum, non inmerito quaeri solet, longeque aliud est, quam mente concipis; numquam enim in rerum honestarum certamine superari turpe est, dummodo arma proicias et uictus quoque uelis uincere. 2 Non omnes ad bonum propositum easdem adferunt uires, easdem facultates, eandem fortunam, quae optimorum quoque consiliorum dumtaxat exitus temperat; uoluntas ipsa rectum petens laudanda est, etiam si illam alius gradu uelociori antecessit: non ut in certaminibus ad spectaculum editis meliorem palma declarat, quamquam in illis quoque saepe deteriorem praetulit casus. 3 Vbi de officio agitur, quod uterque a sua parte esse quam plenissimum cupit, si alter plus potuit et ad manum habuit materiam sufficientem animo suo, si illi, quantum conatus est, fortuna permisit, alter autem uoluntate par est, etiam si minora, quam accepit, reddidit aut omnia non reddidit, sed uult reddere et toto in hoc intentus est animo, non magis uictus est, quam qui in armis moritur, quem occidere facilius hostis potuit quam auertere. 4 Quod turpe existimas, id accidere uiro bono non potest, ut uincatur. Numquam enim succumbet, nunquam renuntiabit; ad ultimum usque uitae diem stabit paratus et in hac statione morietur magna se accepisse prae se ferens, paria uoluisse.

III

1 Lacedaemonii uetant suos pancratio aut caestu decernere, ubi inferiorem ostendit uicti confessio. Cursor cretam prior contigit: uelocitate illum, non animo antecessit; luctator ter abiectus perdidit palmam, non tradidit. Cum inuictos esse Lacedaemoni ciues suos magno aestimarent, ab iis certaminibus remouerunt, in quibus uictorem facit non iudex nec per se ipse exitus, sed uox cedentis et tradere iubentis. 2 Hoc, quod illi in suis ciuibus custodiunt, uirtus ac bona uoluntas omnibus praestat, ne umquam uincantur, quoniam quidem etiam inter superantia animus inuictus est. Ideo nemo trecentos Fabios uictos dicit, sed occisos; et Regulus captus est a Poenis, non uictus, et quisquis alius saeuientis fortunae ui ac pondere oppressus non submittit animum. 3 In beneficiis idem est: plura aliquis accepit, maiora, frequentiora; non tamen uictus est. Beneficia fortasse beneficiis uicta sunt, si inter se data et accepta conputes; si dantem et accipientem conparaueris, quorum animi uel per se aestimandi sunt, penes neutrum erit palma. Solet enim fieri, ut, etiam cum alter multis uolneribus confossus est, alter leuiter quidem saucius, pares exisse dicantur, quamuis alter uideatur inferior.

IV

1 Ergo nemo uinci potest beneficiis, si scit debere, si uult referre: si quidem rebus non potest, animo aequat. Hic quam diu in hoc permanet, quam diu tenet uoluntatem gratum animum signis adprobandi, quid interest, ab utra parte munuscula plura numerentur? Tu multa dare potes, et ego tantum accipere possum; tecum stat fortuna, mecum bona uoluntas: tamen tam par tibi sum et tam inuictus quam multis armatissimis nudi aut leuiter armati. 2 Nemo itaque beneficiis uincitur, quia tam gratus est quisque, quam uoluit. Nam si turpe est beneficiis uinci, non oportet a praepotentibus uiris accipere beneficium, quibus gratiam referre non possis, a principibus dico, a regibus, quos eo loco fortuna posuit, ex quo largiri multa possent, pauca admodum et inparia datis recepturi. 3 Reges et principes dixi, quibus tamen potest opera nauari et quorum illa excellens potentia per minorum consensum ministeriumque constat. At sunt quidam extra omnem subducti cupiditatem, qui uix ullis humanis desideriis continguntur; quibus nihil potest praestare ipsa fortuna. Necesse est a Socrate beneficiis uincar, necesse est a Diogene, qui per medias Macedonum gazas nudos incessit calcatis regis opibus; 4 o! ne ille tunc merito et sibi et ceteris, quibus ad disiciendam ueritatem non erat obfusa caligo, supra eum eminere uisus est, infra quem omnia iacebant; multo potentior, multo locupletior fuit omnia tunc possidente Alexandro; plus enim erat, quod hic nollet accipere, quam quod ille posset dare.

V

1 Non est turpe ab his uinci. Neque enim minus fortis sum, si cum inuulnerabili me hoste committis, nec ideo minus ignis urere potest, si in materiam incidit inuiolabilem flammis, nec ideo ferrum secandi uim perdidit, si non recipiens ictum lapis solidusque et inuictae aduersus dura naturae diuidendus est. Idem tibi de homine grato respondeo: non turpiter uincitur beneficiis, si ab his obligatus est, ad quos aut fortunae magnitudo aut eximia uirtus aditum redituris ad se bene faciis clusit. A parentibus fere uincimur. 2 Nam tam diu illos habemus, quam diu indicamus graues et quam diu beneficia illorum non intellegimus; cum iam aetas aliquid prudentiae collegit et apparere coepit propter illa ipsa eos amari a nobis debere, propter quae non amabantur, admonitiones, seueritatem et inconsultae adulescentiae diligentem custodiam, rapiuntur nobis; paucos usque ad uerum fructum a liberis percipiendum perduxit aetas, ceteri filios onere senserunt. 3 Non est tamen turpe uinci beneficiis a parente; quidni non sit turpe, cum a nullo turpe sit? Quibusdam enim et pares et inpares sumus, pares animo, quem solum illi exigunt, quem nos solum promittimus, inpares fortuna, quae si cui obstitit, quominus referret gratiam, non ideo illi tamquam uicto erubescendum est; non est turpe non consequi, dummodo sequaris. 4 Saepe necesse est ante alia beneficia petamus, quam priora reddidimus, nec ideo non petimus aut turpiter, quia non reddituri debebimus; quia non per nos erit mora, quominus gratissimi simus, sed interueniet aliquid extrinsecus, quod prohibeat: non tamen nec uincemur animo nec turpiter his rebus superabimur, quae non sunt in nostra potestate.

VI

1 Alexander Macedonum rex gloriari solebat a nullo se beneficiis uictum. Non est, quod minus animose in Macedonas et Graecos et Caras et Persas et nationes discriptas in exercitum suspiciat, nec hoc sibi praestitisse regnum a Thraciae angulo porrectum usque ad litus incognitis maris iudicet; eadem re gloriari Socrates potuit, eadem Diogenes, a quo utique uictus est. Quidni uictus sit illo die, quo homo super mensuram iam humanae superbiae tumens uidit aliquem, cui nec dare quicquam posset nec eripere? 2 Archelaus rex Socratem rogauit, ut ad se ueniret; dixisse Socrates traditur nolle se ad eum uenire, a quo acciperet beneficia, cum reddere illa paria non posset. Primum in ipsius potestate erat non accipere; deinde ipse dare beneficium prior incipiebat, ueniebat enim rogatus et id dabat, quod utisque ille non erat Socrati redditurus; etiamnunc Archelaus daturus erat aurum et argentum recepturus contemptum auri et argenti: non poterat referre Archelao Socrates (grates) gratiam? 3 Et quid tantum erat accepturus, quantum dabat, si ostendisset hominem uitae ac mortis peritum utriusque fines tenentem? si regem luce media errantem ad rerum naturam admisisset usque eo eius ignarum, ut, quo die solis defectio fuit, regiam cluderet et filium, quod in luctu ac rebus aduersis moris est, tonderet? 4 Quantum fuisset beneficium, si timentem e latebris suis extraxisset et bonum animum habere iussisset dicens: "Non est ista solis defectio, set duorum siderum coitus, cum luna humiliore currens uia infra ipsum solem orbem suum posuit et illum obiectu sui abscondit; quae modo partes eius exiguas, si in transcursu strinxit, obducit, modo plus tegit, si maiorem partem sui obiecit, modo excludit totius aspectum, si recto libramento inter solem terrasque media successit. 5 Sed iam ista sidera hoc et illo diducet uelocitas sua; iam recipient diem terrae, et hic ibit ordo per saecula dispositosque ac praedictos dies habet, quibus sol intercursu lunae uetetur omnes radios effundere. Paulum exspecta; iam emerget, iam istam uelut nubem relinquet, iam exsolutus impedimentis lucem suam libere mittet. 6 "Socrates parem gratiam Archelao referre non posset, si illum rex negare uetuisset? parum scilicet magnum beneficium a Socrate accipiebat, si ullum dare Socrati potuisset. Quare ergo hoc Socrates dixit? Vir facetus et cuius per figuras sermo procederet, derisor omnium, maxime potentium, maluit illi nasute negare quam contumaciter aut superbe; dixit se nolle beneficia ab eo accipere, cui nos posset paria reddere. Timuit fortasse, ne cogeretur accipere, quae nollet, timuit, ne quid indignum Socrate accipere. Dicet aliquis: "negasset, si uellet." 7 Sed instigasset in se regem insolentem et omnia sua magno aestimari uolentem. Nihil ad rem pertinet, utrum dare aliquid regi nolis an accipere a rege; in aequo utramque ponit repulsam, et superbo fastidiri acerbius est quam non timeri. Vis scire, quid uere uoluerit? noluit ire ad uoluntariam seruitutem is, cuius libertatem ciuitas libera ferre non potuit.

VII

1 Satis, ut existimo, hanc partem tractauimus, an turpe esse beneficiis uinci. Quod quid quaerit, scit non solere homines sibi ipsos dare beneficium; manifestum enim fuisset non esse turpe a se ipsum uinci. 2 Atqui apud quosdam Stoicos et de hoc ambigitur, an possit aliquis sibi beneficium dare, an debeat referre sibi gratiam. Quod ut uideretur quaerendum, illa fecerunt: solemus dicere: gratias mihi ago" et "de nullo queri possum alio quam de me" et "ergo mihi irascor" et "ergo a me poenas exigam" et "odi me", multa praeterea eiusmodi, per quae unusquisque de se tamquam de altero loquitur. 3 "Si nocere" inquit "mihi possum, quare non et beneficium mihi dare possim? Praeterea quae, si in alium contulissem, beneficia uocarentur, quare, si in me contuli, non sint? quod, si ab altero accepissem, deberem, quare, si mihi ipse dedi, non debeam? quare sim aduersus me ingratus, quod non minus turpe est quam in se sordidum esse et in se durum ac saeuum et sui neglegentem? 4 Tam alieni corporis leno male audit quam sui. Neque reprenditur adsentator et aliena subsequentes uerba, paratus ad falsa laudator; non minus placens sibi et se suspiciens, ut ita dicam, adsentator suus. Vitia non tantum, cum foris peccant, inuisa sunt, sed cum in se retorquentur. 5 Quem magis admiraberis, quam qui imperat sibi, quam qui se habet in potestate? Gentes facilius est barbaras inpatientesque arbitrii alieni regere, quam animum suum continere et tradere sibi. Platon, inquit, agit Socratis gratias, quod ab illo didicit; quare Socrates sibi non agat, quod ipse se docuit? M. Cato ait: "Quod tibi deerit, a te ipso mutuare"; quare donare mihi non possim, si commodare possum? 6 Innumerabilia sunt, in quibus consuetudo nos diuidit; dicit solemnus: "sine loquar mecum" et "ego mihi aurem peruellam"; quae in uera sunt et cetera, quemadmodum aliquis sibi irasci debet, sic et gratias agere, quomodo obiurgare se, sic et laudare se, quomodo damno sibi esse, sic et lucro potest. Iniuria et beneficium contraria sunt; si de aliquo dicimus: iniuriam sibi fecit; poterimus dicere et: beneficium sibi dedit. Natura sibi dedit.

VIII

1 Natura prius est, ut quis debeat deinde, ut gratia referat. Debitor non est sine creditore, non magis quam maritus sine uxore aut sine filio uel filia pater; aliquis dare debet, ut aliquis accipiat. Non est dare nec accipere in dexteram manum ex sinistra transferre. 2 Quomodo nemo se portat, quamuis corpus suum moueat et transferat, quomodo nemo, quamuis pro se dixerit, adfuisse sibi dicitur nec statuam sibi tamquam patrono suo ponis, quomodo aeger, cum cura sua conualuit, mercedes a se non exigit, sic in omni negotio, etiam, cum aliquid, quod prodesset sibi, quia non habebit, cui referat. 3 Vt concedam aliquem dare sibi beneficium, dum dat, et recipit; ut concedam aliquem a se accipere beneficium, accipit, reddit. Domi, quod aiunt, uersura fit et uelut lusorium nomen statim transit; neque enim alius quam accipit dat, sed unus atque idem. Hoc uerbum "debere" non habet nisi inter duos locum; quomodo ergo in uno consistet, qui se obligando liberat? 4 Vt orbe ac pila nihil primum quia motu orto mutatur et quae sequebantur praecedunt et quae occidebant oriuntur, omnia quomodocumque ierunt, in idem reuertuntur, ita in homine existima fieri, cum illum in multa mutaueris, unus est. Cecidit se: iniuriarum cum pro agat, non habet: adligauit et clasit: de ui non tenebitur; beneficium sibi dedit: danti protinus reddidit. 5 Rerum natura nihil dicitur perdere, quia, quicquid illi auellitur, ad illam redit, nec perire quicquam potest, quod, quo excidat, non habet, sed eodem reuoluit, unde discedit. "Quid simile" inquis "hoc exemplum habet huic propositae quaestioni?" 6 Dicam. Puta te ingratum esse: non perit beneficium, habet illud, qui dedit; puta te recipere nolle; aput te est, antequam redditur. Non potes quicquam amittere, quia, quod detrahitur, nihilo minus tibi adquiritur. Intra te ipsum orbis agitur; accipiendo das, dando accipis.

IX

1 "Beneficium" inquit "sibi dare oportet; ergo et referre gratiam oportet." Primum illud falsum est, ex quo pendent sequentia; nemo enim sibi beneficium dat, sed naturae suae paret, a qua ad caritatem sui compositus est, unde summa illi cura est nocitura uitandi, profutura adpetendi. 2 Itaque nec liberalis est, qui sibi donat, nec clemens, qui sibi ignoscit, nec misericors, qui malis suis tangitur; quod aliis praestare liberalitas est, clementia (est), res uoluntaria est, at prodesse sibi necessarium est. Quo quis plura beneficia dedit, beneficentior est; quis umquam laudatus est, quod sibi ipse fuisset auxilio? quod se eripuisset latronibus? Nemo sibi beneficium dat, non magis quam hospitium, nemo sibi donat, non magis quam credit. 3 Si dat sibi quisque beneficium, semper dat, sine intermissione dat, inire beneficiorum suorum non potest numerum; quando ergo gratiam referet, cum per hoc ipsum, quo gratiam refert, beneficium det? quomodo enim discernere poteris, utrum det sibi beneficium an reddat, cum intra eundem hominem res geratur? Liberaui me periculo: beneficium mihi dedi; iterum me periculo libero: utrum do beneficium an reddo? 4 Deinde, ut primum illud concedam dare nos nobis beneficium, quod sequitur, non concedam; nam etiam si damus, non debemus. Quare? quia statim recipimus. Accipere beneficium me oportet, deinde diabete, deinde referre; debendi locus non est, quia sine ulla mora recipimus. Dat nemo nisi alteri, debet nemo nisi alteri, reddit nemo nisi alteri; id intra unum non potest fieri, quod totiens duos exigit.

X

Beneficium est praestitisse aliquid utiliter; uerbum autem "praestitisse" ad alios spectat. Numquid non demens uidebitur, qui aliquid sibi uendidisse se dicet? quia uenditio alienatio est et rei suae iutisque in ea sui ad alium translatio. Atqui quemadmodum uendere, sic dare aliquid a se dimittere est et id, quod tenueris, habendum alteri tradere; quod si est, beneficium nemo sibi dedit, quia nemo dat sibi; alioqui duo contraria in uno coeunt, ut sit idem dare et accipere. Etiamnunc multum interest inter dare et accipere; quidni? cum ex diuerso ista uerba posita sint. Atqui sibi si quis beneficium dat, nihil interest inter dare et accipere. Paulo ante dicebam quaedam ad alios pertinere et sic esse formata, ut tota significatio illorum discedat a nobis: frater sum alterius, nemo est enim suus frater; par sum, sed alicui, quis enim par est sibi? Quod comparatur, sine altero non intellegitur; quod iungitur, sine altero non est; sic et, qupod datur, sine altero non est, et beneficium sine altero non est. 3 Idem ipso uocabulo apparet, in quo hoc continetur, "bene fecisse"; nemo autem sibi bene facit, non magis quam sibi fauet, quam suarum partium est. Diutius (est) hoc et pluribus exemplis licet prosequi: 4 quidni? cum inter ea sit habendum beneficium, quae secundam personam desiderant. Quaedam, cum sint honesta, pulcherrima, summae uirtutis, nisi in altero non habent locum. Laudatur et inter maxima humani generis bona fides colitur; num quis ergo dicitur sibi fidem praestitisse?

XI

1 Venio nunc ad ultimam partem. Qui gratiam refert, aliquid debet inpendere, sicut, qui soluit, pecuniam; nihil autem inpendit, qui gratiam sibi refert, non magis quam consequitur, qui beneficium a se accepit. Beneficium et gratiae relatio ultro citro ire debent; intra unum hominem non est uicissitudo. Qui gratiam refert, inuicem prodest ei, a quo consecutus est aliquid; qui sibi gratiam refert, cui prodest? sibi: et quis non alio loco relationem gratiae, alio beneficium cogitat? Qui gratiam refert sibi, sibi prodest: et quis umquam ingratus hoc noluit facere? immo quis non ingratus fuit, ut hoc faceret? 2 "Si gratias" inquit "nobis agere debemus, et gratiam referre debemus; dicimus autem: Ago gratias mihi, quod illam uxorem nolui ducere et quod cum illo non contraxi societatem." Cum hoc dicimus, laudamus nos et, ut factum nostrum comprobemus, gratias agentium uerbis abutimur. 3 Beneficium est, quod potest, cum datum est, et non reddi; qui sibi beneficium dat, non potest non recipere, quod dedit; ergo non est beneficium. Alio tempore beneficium accipitur, alio redditur; [at hic non alio tempore accipitur alio additur]. 4 In beneficio et hoc est probabile, hoc suspiciendum, quod aliquis, ut alteri prodesset, utilitatis interim suae oblitus est, quod alteri dedit (alteri) ablaturus sibi; hoc non facit, qui beneficium sibi dat. 5 Beneficium (sibi) dare socialis res est, aliquem conciliat, aliquem obligat; sibi dare non est socialis res, neminem conciliat, neminem obligat, neminem in spem inducit, ut dicat: "Hic homo colendus est; illi beneficium dedit, dabit et mihi." 6 Beneficium est, quod quis non sua causa dat, sed eius, cui dat; is autem, qui sibi beneficium dat, sua causa dat; non est ergo beneficium.

XII

1 Videor tibi iam illud, quod in principio dixeram, mentitus; dicis me abesse ab eo, qui operae pretium facit, immo totam operam bona fide perdere. Exspecta, et iam hoc uerius dices, simul te ad hac latebras perduxero, ex quibus cum euaseris, nihil amplius eris adsecutus, quam ut eas difficultates effugeris, in quas licuit non descendere. Quid enim boni est nodos operose soluere, quos ipse, ut solueres, feceris? Sed quemadmodum quaedam in oblectamentum ac iocum sic inligantur, ut eorum solutio inperito difficilis sit, quae illi, qui ea plicuit, sine ullo negotio (spira) it, quia conmissuras eorum et moras nouit, nihilo minus illa habent aliquam uoluptatem (temptant enim acumen animorum et intentionem excitant), ita haec, quae uidentur callida et insidiosa, securitatem ac segnitiam ingeniis auferunt, quibus modo campus, in quo uagentur, sternendus est, modo creperi aliquid et confragosi obiciendum, per quod erepant et sollicite uestigium faciant. 2 Dicitur nemo ingratus esse; id sic colligitur: "Beneficium est, quod prodest; prodesse autem nemo homini malo potest, ut dicitis Stoici; ergo beneficium non accipit malus, igitur non ingratus est, Etiamnunc beneficium honesta et probabilis res est; apud malum nulli honestae rei aut probabili locus est, ergo (haut bene fictum) nec beneficio; quod si accipere non potest, nec reddere quidem debet, et ideo non fit ingratus. 4 Etiamnunc, ut dicitis, bonus uir omnia recte facit; si omnia recte facit, ingratus esse non potest. Malo uiro beneficium nemo dare potest. Bonum beneficium reddit, malus non accipit; quod si est, nec bonus quisquam ingratus est nec malus. Ita ingratus in rerum natura est nemo". Et hoc inane. 5 Vnum est apud nos bonus, honestum. Id peruenire ad malum non potest; desinet enim malus esse, si ad illum uirtus intrauerit; quam diu autem malus est, nemo illi dare beneficium potest, quia mala bonaque dissentiunt nec in unum eunt. Ideo nemo illi prodest, quia, quidquid ad illum peruenit, id prauo usu corrumpitur. 6 Quemadmodum stomachus morbo uitiatus et colligens bilem, quoscumque accepit cibos, mutat et omne alimentum in causam doloris trahit, ita animus aeger, quidquid illi conmiseris, id onus suum et perniciem et occasionem miseriae facit. Felicissimis itaque opulentissimisque plurimum aestus subest minusque se inueniunt, quo in maiorem materiam inciderunt, qua in fluctuarentur. 7 Ergo nihil potest ad malos peruenire. quod prosit, immo nihil, quod non noceat; quaecumque enim illis contigerunt, in naturam suam uertunt et extra speciosa profuturaque, si meliori darentur, illis pestifera sunt. Ideo nec beneficium dare non possunt, quoniam nemo potest, quod non habet, dare; hic bene faciendi uoluntate caret.

XIII

XIII. 1 Sed quamuis haec ita sint, accipere etiam malus tamen quaedam potest, quae beneficiis similia sint, quibus non redditis ingratus erit. Sunt animi bona, sunt corporis, sunt fortunae; illa animi bona a stulto ac malo summouentur; ad haec admittitur, quae et accipere potest et debet reddere, et, si non reddit, ingratus est. Nec hoc ex nostra tantum constitutione; Peripatetici quoque, qui felicitatis humanae longe lateque terminos ponunt, aiunt minuta beneficia peruentura ad malos; haec qui non reddit,ingratus est. Nobis itaque beneficia esse non placet, quae non sunt animum factura meliorem; commoda tamen illa esse et expetenda non negamus. Haec et uiro bono dare malus potest et accipere a bono, ut pecuniam et uestem et honores et uitam; quae si non reddit, in ingrati nomen incidet. 3 At quomodo ingratum uocas eo non reddito, quod negas esse beneficium?" Quaedam, etiam si uera non sunt, propter similitudinem eodem uocabulo conprehensa sunt: sic pyxidem et argenteam et auream dicimus; sic inlitteratum non ex toto rudem, sed ad litteras altiores non perductum; sic, qui male uestitum et pannosum uidit, nudum uidisse se dicit. Beneficia ista non sunt, habent tamen beneficii speciem. 4 "Quomodo ista sunt tamquam beneficia, sic et ille tamquam ingratus est, non ingratus." Falsum est, quia illa beneficia et qui dat appellat et qui accipit; ita, qui ueri beneficii speciem fefellit, tam ingratus est quam ueneficus, qui soporem, cum uenenum esse crederet, miscuit.

XIV

1 Cleanthes uehementius agit. "Licet" inquit "beneficium non sit, quod accepit, ipse tamen ingratus est, quia non fuit redditurus, etiam si accepisset." 2 Sic latro est etiam antequam manus inquinet, quia ad occidendum iam armatus est et habet spoliandi atque interficiendi uoluntatem; exercetur et aperitur opere nequitia, non incipit."Ipsum quod accepit beneficium non erat": sed uocabatur! Sacrilegi dant poenas quamuis nemo usque ad deos manus porrigat. 3 "Quomodo" inquit "aduersus malum ingratus est quisquam (ingratus est), cum malus dare beneficium non possit?" Ea scilicet ratione: quia accipiet ab illo aliquid ex his, quae aput imperitos in pretio sunt, quorum, scilicet malis copia est, ipse quoque in simili materia gratus esse debebit et illa, qualiacumque sunt, cum pro bonis acceperit, pro bonis reddere. 4 Aes alienum habere dicitur et qui aureos debet et qui corium forma publica percussum, quale aput Lacedaemonios fuit, quod usum numeratae pecuniae praestitit. Quo genere obligatus es, hoc fidem exsolue. 5 Quid sint beneficia, an et in hanc sordidam humilemque materiam deduci magnitudo nominis clari debeat, ad uos non pertinet; in alios quaeritur uerum: uos ad speciem ueri componite animum et, dum honestum discitis, quidquid est in quo nomen honesti iactatur, id colite.

XV

1 "Quomodo" inquit "nemo per uos ingratus est, sic rursus omnes ingrati sunt." Nam, ut dicimus, omnes stulti mali sunt; qui unum autem habet uitium, omnia habet; omnes autem stulti et mali sunt: omnes ergo ingrati sunt. 2 Quid ergo? non sunt? non undique humano generi conuicium fit? non publica querella est perisse beneficia et paucissimos esse, qui de bene merentibus non inuicem pessime mereantur? Nec est, quod hanc nostram tantum murmurationem putes pro pessimo prauoque numerantium, quidquid citra recti formulam cecidit. 3 Ecce nescio qui non ex philosophorum domo clamor at ex medio conuentu populos gentesque damnatura uox mittitur:

...Non hospes ab hospite tutus,

Non socer a genero; fratrum quoque gratia rara est.

Imminet exitio uir coniugis, illa mariti.

4 Hoc iam amplius est: beneficia in scelus uersa sunt, et sanguini eorum non parcitur, pro quibus sanguis fundendus est; gladio ac uenenis beneficia sequimur. Ipsi patriae manus adferre et fascibus illam suis premere potentia ac dignitas est; humili se ac depresso loco putat stare, quisquis non supra rem p. stetit; accepti ab illa exercitus in ipsam conuertuntur, et inperatoria contio est: 5 "Pugnate contra coniuges, pugnate contra liberos! aras, focos, penates armis incessite!" Qui ne triumphaturi quidem inire urbem iniussu senatus deberetis quibusque uictorem exercitum reducentibus curia extra muros praeberetur, nunc ciuibus caesis perfusi cruore cognato urbem subrectis intrate uexillis. 6 Obmutescat inter militaria signa libertas, et ille uictor pacatorque gentium populus remotis procul bellis, omni terrore compresso, intra muros obsessus aquilas suas horreat.

XVI

XVI. 1 Ingratus et Coriolanus, sero et post sceleris paenitentiam posuit: posuit arma, sed in medio parricidio posuit. Ingratus Catilina: parum est illi capere patriam, nisi uerterit, nisi Allobrogum in illam cohortes immiserit et trans Alpes accitus hostis uetera et ingenita odia satiauerit ac diu debitas inferias Gallicis bustis duces Romanos persoluerit. 2 Ingratus C. Marius ad consulatus a caliga perductus, qui nisi Cimbricis caedibus Romana funera aequauerit, nisi ciuilis exitii et trucidationis non tantum dederit signum, sed ipse signum fuerit, parum ultam ac repositam in priorem locum fortunam suam sentiet. 3 Ingratus L. Sulla, qui patriam durioribus remediis, quam pericula erant, sanauit, qui, cum a Praenestina arce usque ad Collinam portam per sanguinem humanum incessisset, alia edidit in urbe proelia, alias caedes: legiones duas, quod crudele est, post uictoriam, quod nefas, post fidem in angulo congestas contrucidauit et proscriptionem commentus est, dii magni, ut, qui ciuem Romanum occidisset, inpunitatem, pecuniam, tantum non ciuicam acciperet. 4 Ingratus Cn. Pompeius, qui pro tribus consulatibus, pro triumphis tribus, pro tot honoribus, quos ex maxima parte inmaturus inuaserat, hanc gratiam rei p. reddidit, ut in possessionem eius alios quoque induceret quasi potentiae suae detracturus inuidiam, si, quod nulli licere debebat, pluribus licuisset; dum extraordinaria concupiscit imperia, dum prouincias ut eligat, distribuit, dum ita dominis tribus rem publicam diuidit, ut tamen in sua domo duae partes essent, eo redegit populum Romanum, ut saluus esse non posset nisi beneficio seruitutis. 5 Ingratus ipse Pompei hostis ac uictor: a Gallia Germaniaque bellum in urbem circumegit, et ille plebicola, ille popularis castra in circo Flaminio posuit propius, quam Porsinae fuerant. Temperauit quidem ius crudelitatemque uictoriae; quod dicere solebat, praestitit: neminem occidit nisi armatum. Quid ergo est? ceteri arma cruentius exercuerunt, satiata tamen aliquando abiecerunt; hic gladium cito condidit, numquam posuit. 6 Ingratus Antonius in dictatorem suum, quem iure caesum pronuntiauit; interfectores eius in prouincias et imperia dimisit, patriam uero proscriptionibus, incursionibus, bellis laceratam post tota mala destinauit ne Romanis quidem regibus, ut, quae Achaeis, Rhodiis, plerisque urbibus claris ius integrum libertatemque cum immunitate reddiderat, ipsa tributum spadonibus penderet.

XVII

1 Deficiet dies enumerantem ingratos usque in ultima patriae exitia. Aeque immensum erit, si percurrere coepero, ipsa res p. quam ingrata in optimos ac deuotissimos sibi fuerit quamque non minus saepe peccauerit, quam in ipsam peccatum est. 2 Camillum in exilium misit, Scipionem dimisit; exulauit post Catilinam Cicero, diruti eius penates, bona direpta, factum, quidquid uictor Catilina fecisset; Rutilius innocentiae pretium tulit in Asia latere: Catoni populos Romanus praeturam negauit, consulatum pernegauit. 3 Ingrati publice sumus. Se quisque interroget: nemo non aliquem queritur ingratum. Atqui non potest fieri, ut omnes querantur, nisi querendum est de omnibus: omnes ergo ingrati sunt. Ingrati sunt tantum? Et cupidi omnes et maligni omnes et timidi omnes, illi in primis, qui uidentur audaces; adice: et ambitiosi omnes sunt et inpii omnes. Sed non est, quod irascaris; ignosce illis, omnes insaniunt. 4 Nolo te ad incerta reuocare, ut dicam: "Vide, quam ingrata sit iuuentus: quis non patris sui supremum diem, ut innocens sit, optat, ut moderatus sit, exspectat, ut pius, cogitat? Quotus quisque uxoris optimae mortem timet, ut non et conputet? Cui, rogo, cui litigatori defenso tam magni beneficii ultra res proximas memoria durauit? 5 Illud in confesso est: quis sine querella moritur? quis extremo die dicere audet:

"Vixi et quem dederat cursum fortuna peregi?"

quis non recusans, quis non gemens exit? Atqui hoc ingrati est non esse contentum praeterito tempore. Semper pauci dies erunt, si illos numeraueris. 6 Cogita non esse summum bonum in tempore; quantumque est, boni consules; ut prorogetur tibi dies mortis, nihil proficitur ad felicitatem, quoniam mora non fit beatior uita sed longior. 7 Quanto satius est gratum aduersus perceptas uoluptates non aliorum annos conputare, sed suos benigne aestimare et in lucro ponere! " Hoc me dignum iudicauit deus, hoc satis est; potius plus, sed hoc quoque beneficium est." Grati simus aduersus deos, grati aduersus homines, grati aduersus eos, qui aliquid nobis praestiterunt, grati etiam aduersus eos, qui nostris praestiterunt.

XVIII

"In infinitum ius" inquit "me obligas, cum dicis: et nostris; itaque pone aliquem finem. Qui filio beneficium dat, ut dicis, et patri eius dat: primum, de quo quaero. Deinde illud utique mihi determinari uolo: si et patri beneficium datur, numquid et fratri? numquid et patruo? numquid et auo? numquid et uxori et socero? Dic mihi, ubi debeam desinere, quousque personarum seriem sequar." Si agrum tuum coluero, tibi beneficium dedero; si domun tuam ardentem restinxero aut, ne concidat,excepero, tibi beneficium dabo; si seruum tuum sanauero, tibi inputabo: si filium tuum seruauero, non habebis beneficium meum?

XIX

1 "Dissimilia ponis exempla, quia, qui agrum meum colit, agro beneficium non dat sed mihi; et qui domum meam, quominus ruat, fulcit, praestat mihi, ipsa enim domus sine sensu est; debitorem me habet, quia nullum habet; et qui agrum meum colit, non illum, sed me demereri uult. Idem de seruo dicam: mei mancipii res est, mihi seruatur; ideo ego pro illo debeo. Filius ipse beneficii capax est; itaque ille accipit, ego beneficio laetor et contingor, non obligor." 2 Velim tamen, tu, qui debere te non putas, respondeas mihi: filii bona ualetudo, felicitas, patrimonium pertinet ad patrem:felicior futurus est, si saluum filium habuerit, infelicior, si amiserit; quod ergo? qui et felicior fit a me et infelicitatis maximae periculo liberatur, non accipit beneficium? 3 "Non" inquit; "quaedam enim in alios conferuntur, sed ad nos usque permanant;ab eo autem exigi quidque debet, in quem confertur, sicut pecunia ab eo petitur, cui credita est, quamuis ad me illa aliquo modo uenerit. Nullum beneficium est, cuius non commodum et proximos tangat, non numquam etiam longius positos". 4 Non quaeritur, quo beneficium ab eo, cui datum est, transierit, sed ubi primo collocetur; a reo tibi ipso et a capite repetitio est. "Quid ergo? oro te, non dicis: "Filium mihi donasti, et, si hic perisset, uicturus non fui?" pro eius uita beneficium non debes, cuius uitam tuae praefers? Etiamnunc, cum filium tuum seruaei, ad genua procumbis, dis uota soluis tamquam ipse seruatus; illae uoces exeunt tibi: 5 "Nihil mea interest, an me seruaueris; duos seruasti, immo me magis." Quare ista dicis, si non accipis beneficium?" Quia et, si filius meus pecuniam mutuam sumpserit, creditori numerabo, non tamen ideo ego debuero; quia et, si filius meus in adulterio deprensus erit, erubescam, non ideo ego ero adulter. 6 Dico me tibi obligatum pro filio, non quia sum, sed quia uolo me offerre tibi debitorem uoluntarium. At peruenit ad me summa ex incolumitate eius uoluptas, summa utilitas, et orbitatis grauissimum uulnus effugi. Non quaeritur nunc, a profueris mihi, sed an beneficium dederis; prodest enim et animal et lapis et herba, nec tamen beneficium dant, quod numquam datur nisi a uolente. 7 Tu autem non uis patri, sed filio dare, et interim ne nosti quidem patrem. Itaque cum dixeris: "Patri ergo beneficium non dedi filium eius seruando?", contra oppone: "Patri ergo beneficium dedi, quem non noui, quem non cogitaui?" Et quid, quod aliquando eueniet, ut patrem oderis, filium serues? beneficium ei uideberis dedisse, cui tunc inimicissimus eras, cum dares?" 8 Sed ut dialogorum altercatione seposita tamquam iuris consultus respondeam, mens spectanda est dantis; beneficium ei dedit, cui datum tollit. Si in patris honorem fecit, pater accepit beneficium; si filii in usum, pater beneficio in filium collato non obligatur, etiam si fruitur. Si tamen occasionem habuerit, uolet et ipse praestare aliquid, non tamquam soluendi necessitatem habeat, sed tamquam incipiendi causam. Repeti a patre beneficium non debet; si quid pro hoc benigne facit, iustus, non gratus est. 9 Nam illud finiri non potest: si patri do beneficium, et matri et auo et auunculo et liberis et adfinibus et amicis et seruis et patriae. Vbi ergo beneficium incipit stare? sorites enim ille inexplicabilis subit, cui difficile est modum imponere, quia paulatim subrepit et non desinit serpere.

XX

1 Illud solet queri: "Fratres duo dissident; si alterum seruo, an dem beneficium ei, qui fratrem inuisum non perisse moleste laturus est." Non est dubium, quin beneficium sit etiam inuito prodesse, sicut non dedit beneficium, qui inuitus profuit. 2 "Beneficium" inquit "uocas, quo ille offenditur, quo torquetur?" Multa beneficia tristem frontem et asperam habent, quemadmodum secare eyt urere, ut sanes, et uinclis coercere. Non est spectandum, an doleat aliquis beneficio accepto, sed an gaudere debeat; non est malus denarius, quem barbarus et ignarus formae publicae reiecit. Beneficium et odit et accepit, si modo id prodest, si is, qui dabat, ut prodesset, dedit. Nihil refert, an bonam rem malo animo quis accipiat. Agedum hoc in contrarium uerte. 3 Odit fratrem suum, quem illi habere expedit; hunc ego occidi: non est beneficium, quamuis ille dicat esse et gaudeat. Insidiosissime nocet, cui gratiae aguntur pro iniuria. 4 "Video: prodest aliqua res et ideo beneficium est; nocet et ideo non est beneficium. Ecce, quod nec prosit nec noceat, dabo, et tamen beneficium erit. Patrem alicuius in solitudine exanimem inueni, corpus eius sepeliui: nec ipsi profui (quid enim illius intererat, quo genere dilaberetur?) nec filio (quid enim illi per hoc commodi accessit?)" 4 Dicam, quid consecutus sit: officio sollemni et necessario per me functus est; praestiti patri eius, quod ipse praestare uoluisset nec non et debuisset. Hoc tamen ita beneficium est, si non misericordiae et humanitati dedi, ut quodlibet cadauer absconderem, sed si corpus agnoui, si filio tunc hoc praestare me cogitaui; at si terram ignoto mortuo inieci, nullum in hoc habeo huius officii debitorem in publicum humanus. Dicet aliquis: "Quid tanto opere quaeris, cui dederis beneficium, tamquam repetiturus aliquando? Sunt, qui numquam iudicent esse repetendum, et has causas adferunt: indignus etiam repetenti non reddet, dignus ipse per se referet. Praeterea, si bono uiro dedisti, exspecta, ne iniuriam illi facias appellando, tamquam sua sponte redditurus non fuisset; si malo uiro dedisti, plectere; beneficium uero ne corruperis creditum faciendo. Praeterea lex, quod non iussit repeti, uetuit." Verba sunt ista. 7 Quam diu me nihil urguet, quam diu fortuna nihil cogit, perdam potius beneficium quam repetam; sed si de salute liberorum agitur, si in periculum uxor deducitur, si patriae salus ac libertas mittit me etiam quo ire nollem, imperabo pudori meo et testabor omnia me fecisse, ne opus esset mihi auxilio hominis ingrati; nouissime recipiendi beneficii necessitas repetendi uerecundiam uincet. Deinde, cum bono uiro beneficium do, sic do tamquam numquam repetiturus, nisi fuerit necesse.

XXI

1 "Sed lex" inquit "non permittendo exigere uetuit." Multa legem non habent nec actionem, ad quae consuetudo uitae humanae omni lege ualentior dat aditum. Nulla lex iubet amicorum secreta non eloqui; nulla lex iubet fidem etiam inimico praestare; quae lex ad id praestandum nos, quod alicui promisimus, alligat? nulla. Querar tamen cum eo, qui arcanum sermonem non continuerit, et fidem datam nec seruatam indignabor. 2 "Sed ex beneficio" inquit "creditum facis". Minime; non enim exigo, sed repeto, et ne repeto quidem, sed admoneo. Nul ultima quoque me necessitas in hoc aget, ut ad eum ueniam, cum quo mihi diu luctandum sit? Si quis tam ingratus est, ut illi non sit satis admoneri, eum transibo nec dignum iudicabo, qui gratus esse cogatur. 3 Quomodo fenerator quosdam debitores non appellat, quos scit decoxisse et in quorum pudorem nihil superest nisi quod pereat, sic ego quosdam ingratos palam ac pertinaciter praeteribo nec ab ullo beneficium repetam, nisi a quo non ablaturus ero, sed recepturus.

XXII

1 Multi sunt, qui nec negare sciant, quod acceperunt, nec referre, qui nec tam boni sunt quam grati nec tam mali quam ingrati, segnes et tardi, lenta nomina, non mala; hos ego non appellabo, sed commonefaciam et ad officium aliud agentes reducam. Qui statim mihi sic respondebunt: "Ignosce; non mehercules scii hoc te desiderare, alioqui ultro obtulissem; rogo, ne me ingratum existimes; memini, quid mihi praestiteris"; hoc ego quare dubitem et sibi meliores et mihi facere? 2 Quemcumque potuero, peccare prohibebo; multo magis amicum, et ne peccet et ne in me potissimum peccet. Alterum illi beneficium do, si illum ingratum esse non patior; nec dure illi exprobrabo, quod praestiti, sed quam potuero mollissime. Vt potestatem referendae gratiae faciam, renouabo memoriam eius et petam beneficium; ipse me intelleget repetere. 3 Aliquando utar uerbis durioribus, si emendari illum posse sperauero; nam deploratum propter hoc quoque non exagitabo, ne ex ingrato inimicum faciam. 4 Quod si admonitionis quoque sugillationem ingratis remittimus, segniores ad reddenda beneficia faciemus; quosdam uero sanabiles et qui fieri boni possint, si quid illos momorderit, perire patiemur admonitione sublata, qua et pater filium aliquando correxit et uxor maritum aberrantem ad se reduxit et amicus languentem amici fidem erexit?

XXIII

1 Quidam, ut expergiscantur, non feriendi, sed commouendi sunt; eodem modo quorundam ad referendam gratiam fides non cessat, sed languet: hanc peruellamus. "Noli munus tuum in iniuriam uertere; iniuria est enim, si in hoc non repetis, ut ingratus sim. Quid, si ignoro, quid desideres? quid, si occupationibus districtus et in alia uocatus occasionem non obseruaui? Ostende mihi, quid possim, quid uelis. 2 Quare desperes, antequam temptes? quare properas et beneficium et amicum perdere? unde scis, nolim an ignorem, animus an facultas desit mihi? experire." Admonebo ergo, non amare, non palam, sic conuicio, sic, ut se redisse in memoriam, non reduci putet.

XXIV

1 Causam dicebat aput diuum Iulium ex ueteranis quidam paulo uiolentior aduersus uicinos suos et causa premebatur. "Meministi" inquit, "imperator, in Hispania talum extorsisse te circa Sucronem?" Cum Caesar meminisse se dixisset: "Meministi quidem sub quadam arbore minimum umbrae spargente cum uelles residere sidere feruentissimo et esset asperrimus locus, in quo ex rupibus acutis unica illa arbor eruperat, quendam ex commilitonibus paenulam suam substrauisse?" 2 Cum dixisset Caesar: "Quidni meminerim? et quidem siti confectus, quia impeditus ire ad fontem proximum non poteram, repere manibus uolebam, ni bonus commilito, homo fortis ac strenuus, aquam mihi in galea sua attulisset", "Potes ergo" inquit, "imperator, agnoscere illum hominem aut illam galeam?" Caesar ait se non posse galeam cognoscere, hominem pulchre posse, et adiecit, puto obiratus, quod se a cognitione media ad ueterem fabulam abduceret: "Tu utique ille non es." 3 "Merito" inquit, "Caesar, me non agnoscis; nam cum hoc factum est integer eram; postea ad Mundam in acie oculus mihi effossus est et in capite lecta ossa. Nec galeam illam, si uideris, agnosces; machaera enim Hispana diuisa est." Vetuit illi exhiberi negotium Caesar et agellos, in quibus uicinalis uia causa rixae ac litium fuerat, militi suo donauit.

XXV

1 Quid ergo? non repeteret beneficium ab imperatore, cuius memoriam multitudo rerum confuderat, quem fortuna ingens exercitus disponentem non patiebatur singulis militibus occurrere? Non est hoc repetere beneficium, sed resumere bono loco positum et paratum, ad quod tamen, ut sumatur, manus porrigenda est. Repetam itaque, quia hoc aut ex magna necessitate facturus ero aut illius causa, a quo repetam. 2 Ti. Caesar inter initia dicenti cuidam: "Meministi -" antequam plures notas familiaritatis ueteris proferret: "Non memini" inquit, "quid fuerim." Ab hoc quidni non esset repetendum beneficium? Optanda erat obliuio; auersabatur omnium amicorum et aequalium notitiam et illam solam praesentem fortunam suam aspici, illam solam cogitari ac narrari uolebat; inquisitorem habebat ueterem amicum. 3 Magis tempestiue repetendum est beneficium quam petendum. Adhibenda uerborum moderatio, ut nec ingratus dissimulare possit nec gratus offendi ulla re. Tacendum erat et exspectandum, si inter sapientes uiueremus: et tamen sapientibus quoque indicare melius fuisset, quid rerum nostrarum status posceret. 4 Deos, quorum notitiam nulla res effugit, rogamus, et illos uota non exorant, sed admonent; dis quoque, inquam, Homericus ille sacerdos allegat officia et aras religiose cultas. 5 Moneri uelle ac posse secunda uirtus est. Equos obsequens facile et parens huc illuc frenis leuiter motis flectendus est. Paucis animus sui rector optimus; proximi sunt, qui admoniti in uiam redeunt; his non est dux detrahendus. 6 Opertis oculis inest acies, sed sine usu, quam lumen diei iis immissum ad ministeria sua euocat; instrumenta cessant, nisi illa in opus suum artifex mouit. Inest interim animis uoluntas bona, sed torpet modo deliciis ac situ, modo officii inscitia; hanc utilem facere debemus nec irati relinquere in uitio, sed tu magistri patienter ferre offensationes puerorum discentium memoriae labentis; quae quemadmodum saepe subiecto uno aut altero uerbo ad contextum reddendae orationis adducta est, sic ad referendam gratiam admonitione reuocanda est.