L. IVNII MODERATI COLVMELLAE - DE RE RVSTICA - LIBER VII - DE MINORE PECORE

I

DE MINORE ASELLO.

De minore pecore dicturis, Publi Siluine, principium tenebit minor in ora Arcadiae uilis hic uolgarisque asellus, cuius plerique rusticarum rerum auctores in emendis tuendisque iumentis praecipuam rationem uolunt esse. Nec iniuria, nam etiam eo rure, quod pascuo caret, contineri potest exiguo et qualicumque pabulo contentus, quippe uel foliis spinisque uepraticis alitur uel obiecto fasce stramentorum, paleis uero, quae paene omnibus regionibus abundant, etiam gliscit. [2] Tum inprudentis custodis uiolentiam neglegentiamque fortissime sustinet plagarum et penuriae tolerantissimus, propter quae tardius deficit quam ullum aliud armentum. Nam laboris et famis maxime patiens raro morbis adficitur. Huius animalis tam exiguae tutelae plurima et necessaria opera supra portionem respondent, cum et facilem terram, qualis in Baetica totaque Libye sit, leuibus aratris proscindat et non minima pondere uehicula trahat. [3] Saepe etiam, ut celeberrimus poeta memorat, tardi costas agitator aselli uilibus aut onerat pomis lapidemque reuertens incussum aut atrae massam picis urbe reportat. Iam uero molarum et conficiendi frumenti paene sollemnis est huius pecoris labor. Quare omne rus tamquam maxime necessarium instrumentum desiderat asellum, qui, ut dixi, pleraque utensilia et uehere in urbem et reportare collo uel dorso commode potest. Qualis autem species eius uel cura probatissima sit, superiore libro, cum de pretioso praeciperetur, satis dictum est.

II

DE OVIBVS EMENDIS TVENDISQVE.

Post huius quadripedis ouilli pecoris secunda ratio est, quae prima fit, si ad utilitatis magnitudinem referas. Nam id praecipue nos contra uiolentiam frigoris protegit corporibusque nostris liberaliora praebet uelamina, tum etiam casei lactisque abundantia non solum agrestis saturat, sed etiam elegantium mensas iucundis et numerosis dapibus exornat. [2] Quibusdam uero nationibus frumenti expertibus uictum commodat, ex quo Nomadum Getarumque plurimi galaktopotai dicuntur. Igitur id pecus, quamuis mollissimum sit, ut ait prudentissime Celsus, ualetudinis tutissimae est minimeque pestilentia laborat. Verum tamen eligendum est ad naturam loci, quod semper obseruari non solum in hoc, sed etiam in tota ruris disciplina Vergilius praecipit, cum ait: nec uero terrae ferre omnes omnia possunt. [3] Pinguis et campestris situs proceras ouis tolerat, gracilis et collinus quadratas, siluestris et montosus exiguas. Pratis planisque noualibus tectum pecus commodissime pascitur, idque non solum generibus, sed etiam coloribus plurimum refert. Generis eximii Calabras Apulasque et Milesias nostri existimabant earumque optimas Tarentinas. Nunc Gallicae pretiosiores habentur earumque praecipue Altinates, item quae circa Parmam et Mutinam macris stabulantur campis. [4] Color albus cum sit optimus, tum etiam est utilissimus, quod ex hoc plurimi fiunt neque hic ex alio. Sunt etiam suapte natura pretio commendabiles pullus atque fuscus, quos praebet in Italia Pollentia, in Baetica Corduba nec minus Asia rutilos, quos uocant erythraious. Sed et alias uarietates in hoc pecudis genere docuit usus exprimere. Nam cum in municipium Gaditanum ex uicino Africae miri coloris siluestres ac feri arietes sicut aliae bestiae munerariis deportarentur, Marcus Columella patruus meus, acris uir ingeni atque inlustris agricola, quosdam mercatus in agros transtulit et mansuefactos tectis ouibus admisit. [5] Eae primum hirtos, sed paterni coloris agnos ediderunt, qui deinde et ipsi Tarentinis ouibus inpositi tenuioris uelleris arietes progenerauerunt. Ex his rursus quicquid conceptum est, maternam mollitiem, paternum et auitum rettulit colorem. Hoc modo Columella dicebat, qualemcumque speciem, quae fuerit in bestiis, per nepotum gradus mitigata feritate reddi. Set ad propositum reuertar. [6] Ergo duo genera sunt ouilli pecoris, molle et hirsutum, sed in utroque uel emendo uel tuendo plura communia, quaedam tamen sunt propria generosi, quae obseruari conueniat. Communia in emendis gregibus fere illa: si candor lanae maxime placet, numquam nisi candidissimos mares legeris, quoniam ex albo saepe fuscus editur partus, erythraeo uel pullo numquam generatur albus.

III

DE ARIETIBVS ELIGENDIS.

Itaque non solum ea ratio est probandi arietis, si uellere candido uestitur, sed etiam si palatum atque lingua concolor lanae est, nam cum eae corporis partes nigrae aut maculosae sunt, pulla uel etiam uaria nascitur proles, idque inter cetera eximie talibus numeris significauit idem qui supra: illum autem, quamuis aries sit candidus ipse, nigra subest udo tantum cui lingua palato, reice, ne maculis infuscet uellera pullis nascentum. [2] Una eademque ratio est in erythraeis et nigris arietibus, quorum similiter, ut iam dixi, neutra pars esse debet discolor lanae multoque minus ipsa uniuersitas tergoris maculis uariet. Ideo nisi lanatas oues emi non oportet, quo melius unitas coloris appareat, quae nisi praecipua est in arietibus, paternae notae plerumque natis inhaerent. [3] Habitus autem maxime probatur, cum est altus atque procerus, uentre promisso atque lanato, cauda longissima densique uelleris, fronte lata, testibus amplis, intortis cornibus, non quia magis hic sit utilis - nam est melior mutilus aries - sed quia minime nocent intorta potius quam subrecta et patula cornua. Quibusdam tamen regionibus, ubi caeli status uuidus uentosusque est, capros et arietes optauerimus uel amplissimis cornibus, quae tam porrecta altaque maximam partem capitis a tempestate defendant. [4] Itaque si plerumque est atrocior hiems, hoc genus eligemus, si clementior, mutilum probabimus marem, quoniam est illud incommodum in cornuto, quod cum sentiat se uelut quodam naturali telo capitis armatum, frequenter in pugnam procurrit et fit in feminas quoque procacior. Nam riualem, quamuis solus admissurae non sufficit, uiolentissime persequitur nec ab alio tempestiue patitur iniri gregem, nisi cum est fatigatus libidine. [5] Mutilus autem, cum se tamquam exarmatum intellegat, nec ad rixam promptus et est in uenere mitior. Itaque capri uel arietis petulci saeuitiam pastores hac astutia repellunt: mensurae pedalis robustam tabulam configunt aculeis et aduersam fronti cornibus religant; ea res ferum prohibet a rixa, quoniam stimulatum suo ictu ipsum se sauciat. [6] Epicharmus autem Syracusanus, qui pecudum medicinas diligentissime conscripsit, adfirmat pugnacem arietem mitigari terebra secundum auriculas foratis cornibus, qua curuantur in flexum. Eius quadripedis aetas ad progenerandum optima est trima, nec tamen inhabilis usque in annos octo. Femina post bimatum maritari debet iuuenisque habetur quinquennis; fatiscit post annum septimum. [7] Igitur, ut dixi, mercaberis ouis intonsas, uariam et canam inprobabis, quod sit incerti coloris. maiorem trima dente minacem sterilem repudiabis; eliges bimam uasti corporis, ceruice prolixi uilli nec asperi, lanosi et ampli uteri, nam uitandus est glaber et exiguus. [8] Atque haec fere communia sunt in conparandis ouibus, illa etiam tuendis: humilia facere stabula, sed in longitudinem potius quam in latitudinem porrecta, ut simul et hieme calida sint nec angustiae fetus oblidant. Ea poni debent contra medium diem, namque id pecus, quamuis ex omnibus animalibus sit uestitissimum, frigoris tamen inpatientissimum est nec minus aestiui uaporis. Itaque chors clausa sublimi macerie praeponi uestibulo debet, ut sit in eam tutus exitus aestuandi, deturque opera, ne quis umor consistat, ut semper quam aridissimis filicibus uel culmis stabula constrata sint, quo purius et mollius incubent fetae. [9] Sintque illa mundissima, neque earum ualitudo, quae praecipue custodienda est, infestetur uligine. Omni autem pecudi larga praebenda sunt alimenta, nam uel exiguus numerus, cum pabulo satiatur, plus domino reddit quam maximus grex, si sensit penuriam. Sequeris autem noualia non solum herbida, sed quae plerumque uidua sunt spinis, utamur enim saepius auctoritate diuini carminis: si tibi lanitium curae est, primum aspera silua lappaeque tribolique absint. [10] Quoniam ea res, ut ait idem, scabros ouis reddit, cum tonsis inlutus adhaesit sudor et hirsutis secuerunt corpora uepres, tum etiam cotidie minuitur fructus lanae, quae quanto prolixior in pecore concrescit, tanto magis obnoxia est rubis, quibus uelut hamis inuncata pascentium tergoribus auellitur, molle uero pecus etiam uelamen, quo protegitur, amittit, atque id non paruo sumptu reparatur. [11] De admissurae temporibus inter auctores fere constitit, primum esse uernum Parilibus, si sit ouis matura, sin uero feta circa Iulium mensem; prius tamen haut dubie probabilius, ut messem uindemia, fructum deinde uineaticum fetura pecoris excipiat et totius autumni pabulo satiatus agnus ante maestitiam frigorum atque hiemis ieiunium confirmetur. Nam melior est autumnalis uerno, sicut ait uerissime Celsus, quia magis ad rem pertinet, ut ante aestiuum quam hibernum solstitium conualescat, solusque ex omnibus animalibus bruma commode nascitur. [12] Ac si res exigit, ut plurimi mares progenerandi sint, Aristoteles uir callidissimus rerum naturae praecepit admissurae tempore obseruare siccis diebus halitus septentrionales, ut contra uentum gregem pascamus et eum spectans admittatur pecus, at si feminae generandae erunt, austrinos flatus captare, ut eadem ratione matrices ineantur. Nam illud, quod priore libro docuimus, ut admissarii dexter uel etiam sinister uinculo testiculus obligetur, in magnis gregibus operosum est. [13] Post feturam deinde longinquae regionis upilio uilicus fere omnem subolem pastioni reseruat suburbanae, [uillicus enim] teneros agnos, dum adhuc herbae sunt expertes, lanio tradit, quoniam et paruo sumptu deuehuntur et his submotis fructus lactis ex matribus non minor percipitur. Submitti tamen etiam in uicinia urbis quintum quemque oportebit, nam uernaculum pecus peregrino longe est utilius; [14] nec committi debet, ut totus grex effetus senectute dominum destituat, cum praesertim boni pastoris uel prima cura sit annis omnibus in demortuarum uitiosarumque ouium locum totidem uel etiam plura capita substituere, quoniam saepe frigorum atque hiemis saeuitia pastorem decipit et eas ouis interemit, quas ille tempore autumni ratus adhuc esse tolerabiles non submouerat; [15] quo magis etiam propter hos casus nisi quae ualidissima non conprendatur hiemi, nouaque progenie repleatur numerus. Quod qui faciet, seruare debebit, ne minori quadrimae neue ei, quae excessit annos octo, prolem submittat. Neutra enim aetas ad educandum est idonea, tum etiam quod ex uetere materia nascitur, plerumque congeneratum parentis senium refert, nam uel sterile uel inbecillum est. [16] Partus uero incientis pecoris non secus quam obstetricum more custodiri debet, neque enim aliter hoc animal quam muliebris sexus enititur saepiusque etiam, quanto est omnis rationis ignarum, laborat in partu. Quare ueterinariae medicinae prudens esse debet pecoris magister, ut si res exigat uel integrum conceptum, cum transuersus haeret locis genitalibus, extrahat uel ferro diuisum citra matris perniciem partibus educat, quod Graeci uocant embryoulkein. [17] Agnus autem, cum est editus, erigi debet atque uberibus admoueri, tum eius diductum os pressis umectare papillis, ut condiscat maternum trahere alimentum. Sed prius quam hoc fiat, exiguum lactis emulgendum est, quod pastores colostram uocant; ea nisi aliquatenus emittitur, nocet agno, qui primo biduo quo natus est cum matre claudatur, ut ea foueat partum suum. [18] Mox deinde, quam diu non lasciuit, obscuro et calido septo custodiatur, postea luxuriantem uirgea cum conparibus hara claudi oportebit, ne uelut puerili nimia exsultatione macescat, cauendumque est, ut tenerior separetur a ualidioribus, quia robustus angit inbecillum. [19] Satisque est mane, prius quam grex procedat in pascua, deinde etiam crepusculo redeuntibus saturis ouibus admiscere agnos. Qui cum firmi esse coeperunt, pascendi sunt intra stabulum cytiso uel Medica, tum etiam furfuribus aut, si permittit annona, farina hordei uel erui. Deinde ubi conualuerint, circa meridiem pratis aut noualibus uillae continuis matres admouendae sunt et a septo mittendi agni, ut condiscant foris pasci. [20] De genere pabuli iam et ante diximus et nunc eorum, quae omissa sunt, meminimus iucundissimas herbas esse, quae aratro proscissis aruis nascantur, deinde quae pratis uligine carentibus, palustris siluestrisque minime idoneas haberi. Nec tamen ulla sunt tam blanda pabula aut etiam pascua, quorum gratia non exolescat usu continuo, nisi pecudum fastidio pastor occurrerit praebito sale, quod uelut aquae ac pabuli condimentum per aestatem canalibus ligneis inpositum, cum e pastu redierunt oues, lambunt, atque eo sapore cupidinem bibendi pascendique concipiunt. [21] At contra penuriae hiemis succurritur obiectis intra tectum per praesepia cibis, aluntur autem commodissime repositis ulmeis uel ex fraxino frondibus uel autumnali faeno, quod cordum uocatur. Nam id mollius et ob hoc iucundius est quam maturum. [22] Cytiso quoque et satiua uicia pulcherrime pascuntur, necessariae tamen, ubi cetera defecerunt, etiam ex leguminibus paleae. Nam per se hordeum uel fresa cum faba cicercula sumptuosior est, quam ut suburbanis regionibus salubri pretio possit praeberi, sed sicubi uilitas permittit, haut dubie est optima. [23] De temporibus autem pascendi et ad aquam ducendi per aestatem non aliter sentio quam ut prodidit Maro: Luciferi primo cum sidere frigida rura carpamus, dum mane nouum, dum gramina canent et ros in tenera pecori gratissimus herba. Inde ubi quarta sitim caeli collegerit hora, ad puteos aut alta greges ad stagna perducamus medioque die, ut idem, ad uallem sicubi magna Iouis antiquo robore quercus ingentis tendit ramos aut sicubi nigrum ilicibus crebris atra nemus accubat umbra. [24] Rursus deinde iam mitigato uapore compellamus aquam - etiam per aestatem id faciendum est - et iterum in pabula producamus solis ad occasum, cum frigidus aera uesper temperat et saltus reficit iam roscida luna. Sed obseruandum est sidus aestatis per emersum Caniculae, ut ante meridiem grex in occidentem spectans agatur et in eam partem progrediatur, post meridiem in orientem, si quidem plurimum refert, ne pascentium capita sint aduersa soli, qui plerumque nocet animalibus oriente praedicto sidere. [25] Hieme et uere matutinis temporibus intra septa contineantur, dum dies aruis gelicidia detrahat. Nam pruinosa [iis diebus] herba pecudi grauedinem creat uentremque proluit, quare etiam frigidis umidisque temporibus anni semel [tantum] die potestas aquae facienda est. Tum qui sequitur gregem circumspectus ac uigilans - id quod omnibus et omnium quadripedum custodibus praecipitur - magna clementia moderetur. [26] Idemque propior quia silent et in agendis recipiendisque ouibus adclamatione ac baculo minetur nec umquam telum emittat in eas neque ab his longius recedat nec aut recubet aut considat. Nam nisi procedit, stare debet, quoniam quidem custodis officium sublimem celsissimamque oculorum ueluti speculam desiderat, ut neque tardiores grauidas, dum cunctantur, neque agiles et fetas, dum procurrunt, separari a ceteris sinat, ne fur aut bestia halucinantem pastorem decipiat. Sed haec communia fere sunt in omni pecore ouillo; nunc quae sunt generosi propria dicemus.

IV

DE OVIBVS TECTIS.

Graecum pecus, quod plerique Tarentinum uocant, nisi cum domini praesentia est, uix expedit haberi, si quidem et curam et cibum maiorem desiderat. Nam cum sit uniuersum genus lanigerum ceteris pecudibus mollius, tum ex omnibus Tarentinum est mollissimum, quod nullam domini aut magistrorum ineptiam sustinet multoque minus auaritiam nec aestus nec frigoris patiens. [2] Raro foris, plerumque domi alitur et est auidissimum cibi, cui si quid detrahitur fraude uilici, clades sequitur gregem. Singula capita per hiemem recte pascuntur ad praesepia tribus hordei uel frese cum suis ualuulis fabae aut cicerculae quattuor sextariis, ut et aridam frondem praebeas aut siccam uel uiridem Medicam cytisumue, tum etiam cordi feni septena pondo aut leguminum paleas adfatim. [3] Minimus agnis uendundis in hac pecude nec ullus lactis reditus haberi potest, nam et qui submoueri debent paucissimos post dies, quam editi sunt, inmaturi fere mactantur, orbaeque natis suis alienae suboli praebent ubera. Quippe singuli agni binis nutricibus submittuntur nec quicquam subtrahi submissis expedit, quo saturior lactens celeriter confirmetur et parta nutrici consociata minus laboret in educatione fetus sui. Quam ob causam diligenti cura seruandum est, ut et suis cotidie matribus et alienis non amantibus agni subrumentur. [4] Plures autem in eius modi gregibus quam in hirtis masculos enutrire oportet. Nam prius quam feminas inire possint, mares castrati, cum bimatum expleuerunt, enecantur, et pelles eorum propter pulchritudinem lanae maiore pretio quam alia uellera mercantibus traduntur. Liberis autem campis et omni surculo ruboque uacantibus ouem Graecam pascere meminerimus, ne, ut supra dixi, et lana carpatur et tegumen. [5] Nec tamen ea minus sedulam curam foris, quia non cotidie procedit in pascua, sed maiorem domesticam postulat, nam saepius detegenda et refrigeranda est, saepius eius lana deducenda uinoque et oleo insucanda, non numquam etiam tota est eluenda, si diei permittit apricitas, idque ter anno fieri sat est. Stabula uero frequenter euerrenda et purganda umorque omnis urinae deuerrendus est, qui commodissime siccatur perforatis tabulis, quibus ouilia consternuntur, ut grex supercubet. [6] Nec tantum caeno aut stercore, sed exitiosis quoque serpentibus tecta liberentur, quod ut fiat, disce et odoratam stabulis incendere cedrum galbaneoque agitare graues nidore chelydros. Saepe sub inmotis praesepibus aut mala tactu uipera delituit caelumque exterrita fugit aut tecto adsuetus coluber. Quare, ut idem iubet, cape saxa manu, cape robora, pastor, tollentemque minas et sibila colla tumentem deice, uel, ne istud cum periculo facere necesse sit, muliebris capillos aut ceruina saepius ure cornua, quorum odor maxime non patitur stabulis praedictam pestem consistere. [7] Tonsurae certum tempus anni per omnes regiones seruari non potest, quoniam nec ubique tarde nec celeriter aestas ingruit, et est modus optimus considerare tempestates, quibus ouis neque frigus, si lanam detraxeris, neque aestum, si nondum detonderis, sentiat. Uerum ea quandoque detonsa fuerit, ungui debet tali medicamine: sucus excocti lupini ueterisque uini faex et amurca pari mensura miscentur eoque liquamine tonsa ouis inbuitur, [8] atque ubi per triduum delibuto tergore medicamina perbibit, quarto die, si est uicinia maris, ad litus deducta mersatur, si minus, caelestis aqua sub dio salibus in hunc usum durata paulum decoquitur eaque grex perluitur. Hoc modo curatum pecus toto anno scabrum fieri non posse Celsus adfirmat, nec dubium est, quin etiam ob eam rem lana quoque mollior atque prolixior renascatur.

V

MEDICINAE PECORIS OVILLI.

Et quoniam censuimus cultum curamque recte ualentium, nunc quem ad modum uitiis aut morbo laborantibus subueniundum sit, praecipiemus, quamquam pars haec exordii paene tota iam exhausta est, cum de medicina maioris pecoris priore libro disputaremus, quia cum sit fere eadem corporis natura minorum maiorumque quadripedum, paucae paruaeque morborum et remediorum differentiae possunt inueniri. Quae tamen quantulaecumque sunt, non omittentur a nobis. [2] Si aegrotat uniuersum pecus, ut et ante praecepimus et nunc, quia remur esse maxime salutare, iterum adseueramus, in hoc casu quod est remedium praesentissumum, pabula mutemus et aquationes totiusque regionis alium quaeramus statum caeli curemusque, si ex calore et aestu concepta pestis inuasit, ut opaca rura, si inuasit frigore, ut eligantur aprica. [3] Sed modice ac sine festinatione prosequi pecus oportebit, ne inbecillitas eius longis itineribus adgrauetur, nec tamen in totum pigre ac segniter agere. Nam quem ad modum fessas morbo pecudes uehementer agitare et extendere non conuenit, ita conducit mediocriter exercere et quasi torpentis excitare nec pati ueterno consenescere atque extingui. Cum deinde grex ad locum fuerit perductus, in lacinias colonis distribuatur. [4] Nam particulatim facilius quam uniuersus conualescit, siue quia ipsius morbi halitus minor est in exiguo numero seu quia expeditius cura maior adhibetur paucioribus. Haec ergo et reliqua, ne nunc eadem repetamus, quae superiore exordio percensuimus, obseruare debemus, si uniuersae laborabunt, illa si singulae. [5] Ouis frequentius quam ullum aliud animal infestatur scabie, quae fere nascitur, sicut noster memorat poeta, cum frigidus imber altius ad uiuum persedit et horrida cano bruma gelu, uel post tonsuram, si remedium praedicti medicaminis non adhibeas, si aestiuum sudorem mari uel flumine non abluas, si tonsum gregem patiaris siluestribus spinis ac rubis sauciari, si stabulo utaris, in quo mulae aut equi aut asini steterunt; praecipue tamen exiguitas cibi maciem, macies autem scabiem facit. [6] Haec ubi coepit inrepere, sic intellegitur: uitiosum locum pecudes aut morsu scalpunt aut cornu uel ungula tundunt aut arbori adfricant parietibusue detergent. Quod ubi aliquam facientem uideris, conprehendere oportebit et lanam diducere, nam subest aspera cutis et uelut quaedam porrigo, cui primo quoque tempore occurrendum est, ne totam progeniem coinquinet, si quidem celeriter cum et alia pecora tum praecipue oues contagione uexentur. [7] Sunt autem conplura medicamina, quae idcirco enumerabimus, non quia cunctis uti necesse sit, sed quia non nullis regionibus quaedam reperiri nequeunt, ut ex pluribus aliquod inuentum remedio sit. Facit autem commode primum ea conpositio, quam paulo ante demonstrauimus, si ad faecem et amurcam sucumque decocti lupini misceas portione aequa detritum album helleborum. [8] Potest etiam scabritiem tollere sucus uiridis cicutae, quae uerno tempore, cum iam caulem nec adhuc semina facit, decisa contunditur atque expressus umor eius fictili uase reconditur duabus urnis liquoris admixto salis torridi semodio. Quod ubi factum est, oblitum uas in stercilino defoditur ac toto anno fimi uapore concoctum mox promitur tepefactumque medicamentum inlinitur scabrae parti, quae tamen prius aspera testa defricta uel pumice redulceratur. [9] Eidem remedio est amurca duabus partibus decocta, item uetus hominis urina testis candentibus inusta. Quidam tamen hanc ipsam subiectis ignibus quinta parte minuunt admiscentque mensura pari sucum uiridis cicutae, deinde singulis urnis eius liquaminis singulos fricti salis sextarios infundunt. [10] Facit etiam sulpuris triti et picis liquidae modus aequalis igne lento coctus, sed Georgicum carmen adfirmat nullam esse praestantiorem medicinam, quam si quis ferro potuit rescindere summum ulceris os: alitur uitium uiuitque tegendo. Itaque reserandum est et ut cetera uulnera medicamentis curandum. subicit deinde aeque prudenter, febricitantibus ouibus de talo uel inter duas ungulas sanguinem emitti oportere, nam plurimum, inquit, profuit incensos aestus auertere et inter ima ferire pedis salientem sanguine uenam. [11] Nos etiam sub oculis et de auribus sanguinem detrahimus. Claui quoque dupliciter infestant ouem, siue cum subluuies atque intertrigo in ipso discrimine ungulae nascitur, seu cum idem locus tuberculum habet, cuius media fere parte canino similis exstat pilus eique subest uermiculus. [12] Subluuies et intertrigo pice [per se] liquida uel alumine et sulpure atque aceto mixtis litae eruentur uel tenero Punico malo, prius quam grana faciat, cum alumine pinsito superfusoque aceto uel aeris rubigine infriata uel conbusta galla cum austero uino leuigata et inlita. [13] Tuberculum, cui subest uermiculus, ferro quam cautissime circumsecari oportet, ne dum amputatur etiam quod infra est animal uulneremus. Id enim cum sauciatur, uenenatam saniem mittit, quae respersum uulnus ita insanabile facit, ut totus pes amputandus sit. Sed cum tuberculum diligenter circumcideris, candens seuum uulneri per ardentem tedam instillato. [14] Ouem pulmonariam similiter ut suem curari conuenit inserta per auriculam radicula, quam ueterinarii consiliginem uocant. De ea iam diximus, cum maioris pecoris medicinam traderemus. Sed is morbus aestate plerumque concipitur, si defuit aqua, propter quod uaporibus omni quadripedi largius bibendi potestas danda est. [15] Celso placet, si est in pulmonibus uitium, acris aceti tantum dare, quantum ouis sustinere possit, uel humanae ueteris urinae tepefactae trium heminarum instar per sinistram narem corniculo infundere atque axungiae sextantem faucibus inserere. [16] Est etiam insanabilis sacer ignis, quam pusulam uocant pastores. Ea nisi conpescitur intra primam pecudem, quae tali malo correpta est, uniuersum gregem contagione prosternit, si quidem nec medicamentorum nec ferri remedia patitur, nam paene ad omnem tactum excandescit. Sola tamen fomenta non aspernatur lactis caprini, quod infusum tactu suo uelut eblanditur igneam saeuitiam, differens magis occidionem gregis quam prohibens. [17] Sed Aegyptiae gentis auctor memorabilis Bolus Mendesius, cuius commenta, quae appellantur Graece cheirokmeta, sub nomine Democriti falso produntur, censet propter hanc pestem saepius ac diligenter ouium terga perspicere, ut si forte sit in aliqua tale uitium deprehensum, confestim scrobem defodiamus in limine stabuli et uiuam pecudem, quae fuerit pusulosa, resupinam obruamus patiamurque super obrutam meare totum gregem, quod eo facto morbus propulsetur. [18] Bilis, aestiuo tempore non minima pernicies, potione depellitur humanae ueteris urinae, quae ipsa remedio est etiam pecori arquato. At si molesta pituita est, cunelae bubulae uel surculi nepetae siluestris lana inuoluti naribus inseruntur uersanturque, donec sternuat ouis. Fracta pecudum non aliter quam hominum crura sanantur inuoluta lanis oleo atque uino insucatis et mox circumdatis ferulis conligata. [19] Est etiam grauis pernicies herbae sanguinariae, qua si pasta est ouis, toto uentre distenditur contrahiturque et spumat et quaedam tenuia taetri odoris excernit. Celeriter sanguinem mitti oportet sub cauda in ea parte, quae proxima est clunibus, nec minus in labro superiore uena soluenda est. Suspiriose laborantibus ouibus auriculae ferro rescindendae mutandaeque regiones, quod in omnibus morbis ac pestibus fieri debere censemus. [20] Agnis quoque succurrendum est uel febricitantibus uel aegritudine alia defectis; qui ubi morbo laborant, admitti ad matres non debent, ne in eas perniciem transferant. Itaque separatim mulgendae sunt oues, et caelestis aqua pari mensura lacti miscenda est, atque ea potio febricitantibus danda. Multi lacte caprino isdem medentur, quod per corniculum infunditur faucibus. [21] Est etiam mentigo, quam pastores ostiginem uocant, mortifera lactentibus. Ea plerumque fit, si per inprudentiam pastoris emissi agni uel etiam haedi roscidas herbas depauerunt, quod minime committi oportet. Sed cum id factum est, uelut ignis sacer os atque labra foedis ulceribus obsidet. [22] Remedio sunt hyssopum et sal aequis ponderibus contrita; nam ea mixtura palatum atque lingua totumque os perfricatur. Mox ulcera lauantur aceto et tunc pice liquida cum adipe suilla perlinuntur. Quibusdam placet rubiginis aeneae tertiam partem duabus ueteris axungiae portionibus commiscere tepefactoque uti medicamine. Non nulli folia cupressi trita miscent aquae et ita perluunt ulcera atque palatum. Castrationis autem ratio iam tradita est, neque enim alia in agnis quam in maiore quadripede seruatur.

VI

DE CAPRIS.

Et quoniam de ouiario satis dictum est, ad caprinum pecus nunc reuertar. Id autem genus dumeta potius quam campestrem situm desiderat asperisque etiam locis ac siluestribus optime pascitur, nam nec rubos auersatur nec uepribus offenditur et arbusculis frutectisque maxime gaudet. Ea sunt arbutus atque alaternus cytisusque agrestis nec minus ilignei querneique frutices, qui in altitudinem non prosilierunt. [2] Caper, cui sub maxillis binae uerruculae collo dependent, optimus habetur, amplissimi corporis, cruribus crassis, plena et breui ceruice, flaccidis et praegrauantibus auribus, exiguo capite, [nigro] densoque et nitido atque longissimo pilo, nam et ipse tondetur usum in castrorum ac miseris uelamina nautis. [3] Est autem mensum septem satis habilis ad progenerandum, quoniam inmodicus libidinis, dum adhuc uberibus alitur, matrem stupro superuenit et ideo ante sex annos celeriter consenescit, quod inmatura ueneris cupidine primis pueritiae temporibus exhaustus est, itaque quinquennis parum idoneus habetur feminis inplendis. [4] Capella praecipue probatur simillima hirco, quem descripsimus, si etiam est uberis maximi et lactis abundantissimi. Hanc pecudem mutilam parabimus quieto caeli statu, nam procelloso atque imbrifero cornutam. Semper autem et omni regione maritos gregum mutilos esse oportebit, quia cornuti fere perniciosi sunt propter petulantiam. [5] Sed numerum generis huius maiorem quam centum capitum sub uno clauso non expedit habere, cum lanigerae mille pariter commode stabulentur. Atque ubi caprae primum conparantur, melius est unum gregem totum quam ex pluribus particulatim mercari, ut nec in pastione separatim laciniae deducantur et in caprili maiore concordia quiete consistant. Huic pecudi nocet aestus, sed magis frigus, et praecipue fetae, quia gelicidiosior hiemps conceptum uitiat. Nec tamen ea sola creant abortus, sed etiam glans cum citra satietatem data est. Itaque nisi potest adfatim praeberi, non est gregi permittenda. [6] Tempus admissurae per autumnum fere ante mensem Decembrem praecipimus, ut iam propinquante uere gemmantibus frutectis, cum primum siluae noua germinant fronde, partus edatur. Ipsum uero caprile uel naturali saxo uel manu constratum eligi debet, quoniam huic pecori nihil substernitur diligensque pastor cotidie stabulum conuerrit nec patitur stercus aut umorem consistere lutumue fieri, quae cuncta sunt capris inimica. [7] Parit autem, si est generosa proles, frequenter duos, non numquam trigeminos. Pessima est fetura, cum matres binae ternos haedos efficiunt; qui ubi editi sunt, eodem modo, quo agni educantur, nisi quod magis haedorum lasciuia conpescenda et artius cohibenda est. Tum super lactis abundantiam samera uel cytisus aut hedera praebenda uel etiam cacumina lentisci aliaeque tenues frondes obiciendae sunt. Sed ex geminis singula capita, quae uidentur esse robustiora, in supplementum gregis reseruantur, cetera mercantibus traduntur. [8] Anniculae uel bimae capellae - nam utraque aetas partum edit - submitti haedum non oportet, neque enim educare nisi trima debet. Sed anniculae confestim depellenda suboles, bimae tam diu admittenda, dum possit esse uendibilis. Nec ultra octo annos matres seruandae sunt, quod adsiduo partu fatigatae steriles existant. [9] Magister autem pecoris acer, durus, strenuus, laboris patientissimus, alacer atque audax esse debet, ut qui per rupes, per solitudines, per uepres facile uadat et non ut alterius generis pastores sequatur, sed plerumque et antecedat gregem. Maxime strenuum pecus est capella praecedens; subinde quae incedit compesci debet, ne procurrat, sed placide ac lente pabuletur, ut et largi sit uberis et non strigosissimi corporis.

VII

MEDICINAE EARVM.

Atque alia genera pecorum, cum pestilentia uexantur, prius morbo et languoribus macescunt, solae capellae quamuis optimae atque hilares subito concidunt et uelut aliqua ruina gregatim prosternantur. Id autem accidere maxime solet ubertate pabuli, quam ob rem, dum adhuc paucas pestis perculit, omnibus sanguis detrahendus nec toto die pascendae, sed mediis quattuor horis intra saepta claudendae. [2] Sin alius languor infestat, poculo medicantur harundinis et albae spinae radicibus, quas cum ferreis pilis diligenter contudimus, admiscemus aquam pluuiatilem solamque potandam pecori praebemus. Quod si ea res aegritudinem non depellit, uendenda sunt pecora uel, si neque id contingere potest, ferro necanda saliendaque. Mox interposito spatio conueniet olim gregem reparare, nec tamen ante quam pestilens tempus anni, siue id fuit hiemis, uertatur aestate siue autumnum uere mutetur. [3] Cum uero singulae morbo laborabunt, eadem remedia, quae etiam ouibus, adhibebimus. Nam cum distendetur aqua cutis, quod uitium Graeci uocant hydropa, sub armo pellis leuiter incisa perniciosum transmittat umorem, tum factum uulnus pice liquida curetur. [4] Cum effetae loca genitalia tumebunt aut secundae non responderint, defruti sextarius uel, cum id defuerit, boni uini tantundem faucibus infundatur et naturalia ceroto liquido repleantur. Sed ne nunc singula persequar, sicut in ouillo pecore praedictum est, caprino medebimur.

VIII

DE CASEO FACIENDO.

Casei quoque faciendi non erit omittenda cura utique longinquis regionibus, ubi mulctram deuehere non expedit. Is porro si tenui liquore conficitur, quam celerrime uendendus est, dum adhuc uiridis sucum retinet, si pingui et opimo, longiorem patitur custodiam. Sed lacte fieri debet sincero et quam recentissimo - nam requietum uel aqua mixtum celeriter acorem concipit - et id plerumque cogi agni aut haedi coagulo, quamuis possit et agrestis cardui flore conduci et seminibus cneci nec minus ficulneo lacte, quod emittit arbor, si eius uirentem saucies corticem. [2] Verum optimus caseus est, qui exiguum medicaminis habet. Minimum autem coagulum recipit sinum lactis argentei pondus denarii, nec dubium quin fici ramulis glaciatus caseus iucundissime sapiat. [3] Sed mulctra cum est repleta lacte, non sine tepore aliquo debet esse, nec tamen admouenda est flammis, ut quibusdam placet, sed haut procul igne constituenda, et confestim cum concreuit liquor, in fiscellas aut in calathos uel formas transferendus est. Nam maxime refert primo quoque tempore serum percolari et a concreta materia separari. [4] Quam ob causam rustici ne patiantur quidem sua sponte pigro umore defluere, sed cum paulo solidius caseus factus est, pondera superponunt, quibus exprimatur serum; deinde ut formis aut calathis exemptus est, opaco ac frigido loco, ne possit uitiari, quamuis mundissimis tabulis conponitur, aspargitur tritis salibus, ut exsudet acidum liquorem, atque ubi duratus est, uehementius premitur, ut conspissetur, et rursus torrido sale contingitur rursusque ponderibus condensatur. [5] Hoc cum per dies nouem factum est, aqua dulci abluitur et sub umbra cratibus in hoc factis ita ordinatur, ne alter alterum caseus contingat et ut modice siccetur, deinde quo tenerior permaneat, clauso neque uentis obnoxio loco stipatur per conplura tabulata. Sic neque fistulosus neque salsus neque aridus prouenit, quorum uitiorum primum solet accidere si parum pressus, secundum si nimio sale inbutus, tertium si sole exustus est. [6] Hoc genus casei potest etiam trans maria permitti; nam is, qui recens intra paucos dies absumi debet, leuiore cura conficitur, quippe fiscellis exemptus in salem muriamque demittitur et mox in sole paulum siccatur. Non nulli ante quam pecus numellis induant, uirides pineas nuces in mulctram demittunt et mox super eas emulgent nec separant, nisi cum transmiserunt in formas coactam materiam. Ipsos quidam uirides conterunt nucleos et lacti permiscent atque ita congelant. [7] Sunt qui thymum contritum cribroque colatum cum lacte cogant. Similiter qualiscumque uelis saporis efficere possis, adiecto quod elegeris condimento. Illa uero notissima est ratio faciundi casei, quem dicimus manu pressum, namque is paulum gelatus in mulctra, dum est tepefacta, rescinditur et feruente aqua perfusus uel manu figuratur uel buxeis formis exprimitur. Est etiam non ingrati saporis muria praeduratus atque ita malinis lignis uel culmi fumo coloratus. Sed iam redeamus ad originem.

IX

DE SVBVS.

In omni genere quadripedum species maris diligenter eligitur, quoniam frequentius patri similior est progenies quam matri. Quare etiam in suillo pecore probandi sunt totius quidem corporis amplitudine eximii, sed qui quadrati potius quam longi aut rotundi sint, uentre promisso, clunibus uastis nec proinde cruribus aut ungulis proceris, amplae et glandulosae ceruicis, rostri breuis et resupini, maximeque ad rem pertinet quam salacissimos esse ineuntes. [2] Ab annicula aetate commode progenerant, dum quadrimatum agant, possunt tamen etiam semestres inplere feminam. Scrofae probantur longissimi status, set ut sint reliquis membris similes descriptis uerribus. Si regio frigida et pruinosa est, quam durissimae densaeque et nigrae setae grex eligendus est, si temperata atque aprica, glabrum pecus uel etiam pistrinale album potest pasci. [3] Femina sus habetur ad partus edendos idonea fere usque in annos septem, quae quanto fecundior est celerius senescit. Annicula non inprobe concipit, sed iniri debet mense Februario, quattuor quoque mensibus feta quinto parere, cum iam herbae solidiores sunt, ut et firma lactis maturitas porcis contingat et, cum desierint uberibus ali, stipula pascantur ceterisque leguminum caducis frugibus. [4] Hoc autem fit longinquis regionibus, ubi nihil nisi submittere expedit, nam suburbanis lactens porcus hara mutandus est; sic enim mater non educando labori subtrahitur celeriusque iterum conceptum partum edet, idque bis anno faciet. Mares uel cum primum ineunt semenstres aut cum saepius progenerauerunt trimi aut quadrimi castrantur, ut possint pinguescere. [5] Feminis quoque uuluae ferro exulcerantur et cicatricibus clauduntur, ne sint genitales, quod facere non intellego quae ratio compellat nisi penuria cibi. Nam ubi est ubertas pabuli, submittere prolem semper expedit. [6] Omnem porro situm ruris pecus hoc usurpat, nam et montibus et campis commode pascitur, melius tamen palustribus agris quam sitientibus. Nemora sunt conuenientissima, quae uestiuntur quercu, subere, fago, cerris, ilicibus, oleastris, termitibus, corylis pomiferisque siluestribus, ut sunt albae spinae, Graecae siliquae, iuniperus, lotus, pampinus, cornus, arbutus, prunus et paliurus atque achrades piri. Haec enim diuersis temporibus mitescunt ac paene toto anno gregem saturant. [7] At ubi penuria est arborum, terrenum pabulum consectabimur et sicco limosum praeferemus, ut paludem rimentur effodiantque lumbricos atque in luto uolutentur, quod est huic pecudi gratissimum, quin et aquis abuti possint; namque [et] id fecisse maxime aestate profuit et dulcis eruisse radiculas aquatilis siluae, tamquam scirpi iuncique et degeneris harundinis, quam uulgus cannam uocant. [8] Nam cultus quidem ager opimas reddit sues, cum est graminosus et pluribus generibus pomorum consitus, ut per anni diuersa tempora mala, pruna, pirum, multiformes nuces ac ficum praebeat. Nec tamen propter haec parcetur horreis, nam saepe de manu dandum est, cum foris deficit pabulum, propter quod plurima glans uel cisternis in aquam uel fumo tabulatis recondenda est. [9] Fabae quoque et similium leguminum, cum uilitas permittit, facienda est potestas et utique uere, dum adhuc lactent uiridia pabula, quae subus plerumque nocent. Itaque mane, prius quam procedant in pascua, conditiuis cibis sustinendae sunt, ne inmaturis herbis citetur aluus eoque uitio pecus emacietur, nec ut ceteri greges uniuersi claudi debent, sed per porticus harae faciendae sunt, quibus aut a partu aut etiam praegnates includantur. Nam praecipue sues cateruatim atque inconditae, cum sint pariter inclusae, super alias aliae cubant et fetus elidunt. [10] Quare, ut dixi, iunctae parietibus harae construendae sunt in altitudinem pedum quattuor, ne sus transsilire septa queat; nam contegi non debet, ut a superiore parte custos numerum porcorum recenseat et, si quem decumbens mater oppresserit, cubanti subtrahat. Sit autem uigilax, inpiger, industrius, nauus; omnium quas pascit et matricum et minorum meminisse debet, ut uniuscuiusque partum consideret. Semper obseruet enitentem claudatque, ut in hara fetum edat. [11] Tum denotet protinus, quot et quales sunt nati, et curet, ne quis sub nutrice aliena educetur, nam facillime porci, si euaserint haram, miscent se, et scrofa cum decubuit aeque alieno ac suo praebet ubera. [12] Itaque porculatoris maximum officium est, ut unamquamque cum sua prole claudat. Qui si memoria deficitur, quo minus agnoscat cuiusque progeniem, pice liquida eandem notam scrofae et porcis inponat, siue per litteras siue per alias formas unumquemque fetum cum matre distinguat. Nam in maiore numero diuersis notis opus est, ne confundatur memoria custodis. [13] At tamen quia id facere gregibus amplis uidetur operosum, commodissimum est haras ita fabricare, ut limen earum in tantam altitudinem consurgat, quantam possit nutrix euadere, lactens supergredi non possit. Sic nec alienus inrepit et in cubili suam quisque matrem nidus exspectat, qui tamen non debet octo capitum numerum excedere, non quia ignorem fecunditatem scrofarum maioris esse numeri, sed quia celerrime fatiscit, quae pluris educat. Atque eae, quibus partus submittitur, cocto sunt hordeo sustinendae, ne ad maciem summam perducantur et ex ea ad aliquam perniciem. [14] Diligens autem porculator frequenter suile conuerrit et saepius haras, nam quamuis praedictum animal in pabulationem spurce uersetur, mundissimum tamen cubile desiderat. Hic fere cultus est suilli pecoris recte ualentis; sequitur ut dicamus, quae sit cura uitiosi.

X

MEDICINAE EARVM.

Febricitantium signa sunt, cum obstipae sues transuersa capita ferunt ac per pascua subito, cum paululum procurrerunt, consistunt et uertigine correptae concidunt. [2] Earum notanda sunt capita, quam in partem proclinent, ut ex diuersa parte de auricula sanguinem mittamus. Item sub cauda duobus digitis a clunibus intermissis uenam feriamus, quae est in eo loco satis ampla, eamque sarmento prius oportet uerberari, deinde ab ictu uirgae tumentem ferro rescindi detractoque sanguine conligari saligneo libro uel etiam ulmeo. [3] Quod cum fecerimus, uno aut altero die sub tecto pecudem continebimus et aquam modice calidam quantam uolent farinaeque hordeaceae singulos sextarios praebebimus. Strumosis sub lingua sanguis mittendus est, qui cum profluxerit, sale trito cum farina triticea confricari totum os conueniet. Quidam praesentius putant esse remedium, cum per cornum singulis ternos cyathos gari demittunt. Deinde fissas taleas ferularum lineo funiculo religant et ita collo suspendunt, ut strumae ferulis contingantur. [4] Nauseantibus quoque salutaris habetur eburnea scobis sali fricto et fabae minute fresae conmixta ieiunisque prius quam in pascua prodeant obiecta. Solet etiam uniuersum pecus aegrotare, ita ut emacietur nec cibos capiat productumque in pascua medio campo procumbat et quodam ueterno pressum somnos aestiuo sub sole captet. [5] Quod cum facit, totus grex tecto clauditur stabulo atque uno die abstinetur potione et pabulo. Postridie radix anguinei cucumeris trita et conmixta cum aqua datur sitientibus, quam cum pecudes biberunt, nausea correptae uomitant atque expurgantur, omnique bile depulsa cicercula uel faba dura muria consparsa, deinde sicut hominibus aqua calida potanda permittitur. [6] Sed cum omni quadripedi per aestatem sitis sit infesta, tum suillo maxime est inimica. Quare non ut capellam uel ouem sic et hoc animal bis aquam duci praecipimus, sed si fieri potest, iuxta flumen aut stagnum per ortum Caniculae detineri, quia cum sit aestuosissimum, non est contentum potione aquae, nisi obesam inluuiem atque distentam pabulis aluum demerserit ac refrigerauerit, nec ulla re magis gaudet quam riuis atque caenoso lacu uolutari. [7] Quod si locorum situs repugnat, ut ita fieri possit, puteis extracta et large canalibus inmissa praebenda sunt pocula, quibus nisi adfatim satiantur, pulmonariae fiunt; isque morbus optime sanatur auriculis inserta consiligine, de qua radicula diligenter ac saepius iam locuti sumus. [8] Solet etiam uitiosi splenis dolor eas infestare, quod accidit, cum siccitas magna prouenit et, ut Bucolicum loquitur poema, strata iacent passim sua quaeque sub arbore poma. Nam pecus insatiabile suis dulcedinem pabuli consectantur et supra modum aestate splenis incremento laborant. Cui succurritur, si fabricentur canales tamaricis et rusco repleanturque aqua et sitientibus admoueantur, quippe ligni sucus medicabilis epotus intestinum tumorem compescit.

XI

DE CASTRATIONE.

Castrationis autem in hoc pecore duo tempora seruantur, ueris et autumni, et eius administrandae duplex ratio: prima illa, quam iam tradidimus, cum duobus uulneribus inpressis per unamquamque plagam singuli exprimuntur testiculi, altera est speciosior, sed magis periculosa, quam tamen non omittam. [2] Cum uirilem partem utramque ferro reseratam detraxeris, per inpressum uulnus scalpellum inserito et mediam quasi cutem, quae interuenit duobus membris genitalibus, rescindito atque uncis digitis alterum quoque testiculum educito; sic una fiet cicatrix adhibitis ceteris remediis, quae prius docuimus. Illud autem, quod pertinet ad religionem patris familiae, non reticendum putaui: [3] sunt quaedam scrofae, quae mandunt fetus suos, quod cum fit, non habetur prodigium. Nam sues ex omnibus pecudibus inpatientissimae famis aliquando sic indigent pabuli, ut non tantum alienam, si liceat, subolem, sed etiam suam consumant.

XII

DE CANIBVS.

De armentis ceterisque pecudibus et magistris, per quos quadripedum greges humana sollertia domi forisque curantur atque obseruantur, nisi fallor, satis adcurate disserui. Nunc ut exordio priore sum pollicitus, de mutis custodibus loquar, quamquam falso canis dicitur mutus custos. Nam quis hominum clarius aut tanta uociferatione bestiam uel furem praedicat quam iste latratu, quis famulus amantior domini, quis fidelior comes, quis custos incorruptior, quis excubitor inueniri potest uigilantior, quis denique ultor aut uindex constantior? Quare uel in primis hoc animal mercari tuerique debet agricola, quod et uillam et fructus familiamque et pecora custodit. [2] Eius autem parandi tuendique triplex ratio est. Namque unum genus aduersus hominum insidias eligitur et id uillam quaeque iuncta sunt uillae custodit, at alterum propellendis iniuriis hominum ac ferarum et id obseruat domi stabulum, foris pecora pascentia; tertium uenandi gratia conparatur idque non solum nihil agricolam iuuat, sed et auocat desidemque ab opere suo reddit. [3] De uillatico igitur et pastorali dicendum est, nam uenaticus nihil pertinet ad nostram professionem. Villae custos eligendus est amplissimi corporis, uasti latratus canorique, prius ut auditu maleficum, deinde etiam conspectu terreat et tamen non numquam nec uisus quidem horribili fremitu suo fuget insidiantem. Sit autem coloris unius, isque magis eligitur albus in pastorali, niger in uillatico, nam uarius in neutro est laudabilis. Pastor album probat, quoniam est ferae dissimilis, magnoque opus interdum discrimine est in propulsandis lupis sub obscuro mane uel etiam crepusculo, ne pro bestia canem feriat. [4] Uillaticus, qui hominum maleficiis opponitur, siue luce clara fur aduenit, terribilior niger conspicitur, siue noctu, ne conspiciatur quidem propter umbrae similitudinem, quam ob rem tectus tenebris canis tutiorem adcessum habet ad insidiantem. Probatur quadratus potius quam longus aut breuis, capite tam magno, ut corporis uideatur pars maxima, deiectis et propendentibus auribus, nigris uel glaucis oculis acri lumine radiantibus, amplo uillosoque pectore, latis armis, cruribus crassis et hirtis, cauda breui, uestigiorum articulis et unguibus amplissimis, qui Graece drakes appellantur. Hic erit uillatici status praecipue laudandus. [5] Mores autem neque mitissimi nec rursus truces atque crudeles, quod illi furem quoque adulantur, hi etiam domesticos inuadunt. Satis est seueros esse nec blandos, ut non numquam etiam conseruos iratius intuantur, semper excandescant in exteros. Maxime autem debent in custodia uigilantes conspici nec erronei, sed adsidui et circumspecti magis quam temerarii. Nam illi, nisi quod certum conpererunt, non indicant, hi uano strepitu et falsa suspicione concitantur. [6] Haec idcirco memoranda credidi, quia non natura tantum, sed etiam disciplina mores facit, ut et, cum emendi potestas fuerit, eius modi probemus et, cum educabimus domi natos, talibus institutis formemus. [7] Nec multum refert, an uillatici corporibus graues et parum ueloces sint; plus enim comminus et in gradu quam eminus et in spatioso cursu facere debent. Nam semper circa septa et intra aedificium consistunt, immo ne longius quidem recedere debent satisque pulchre funguntur officio, si et aduenientem sagaciter odorantur et latratu conterrent nec patiuntur propius accedere uel constantius adpropinquantem uiolenter inuadunt. Primum est enim non adtemptari, secundum est lacessitum fortiter et perseueranter uindicari. atque haec de domesticis custodibus, illa de pastoralibus. [8] Pecuarius canis neque tam strigosus aut pernix debet esse, quam qui dammas ceruosque et uelocissima sectantur animalia, nec tam obesus aut grauis quam uillae horreique custos; [9] sed et robustus nihilo minus et aliquatenus promptus ac strenuus, quoniam et ad rixam pugnamque nec minus ad cursum conparatur, cum et lupi repellere insidias et raptorem ferum consequi fugientem praedamque excutere atque auferre debeat. Quare status eius longior productiorque ad hos casus magis habilis est quam breuis aut etiam quadratus, quoniam, ut dixi, non numquam necessitas exigit celeritate bestiam consectandi. Ceteri artus similes membris uillatici canis aeque probantur. [10] Cibaria fere eadem sunt utrique generi praebenda. Nam si tam laxa rura sunt, ut sustineant pecorum greges, omnis sine discrimine hordeacea farina cum sero commode pascit. Sin autem surculo consitus ager sine pascuo est, farreo uel triticeo pane satiandi sunt, admixto tamen liquore coctae fabae, sed tepido, nam feruens rabiem creat. [11] Huic quadripedi neque feminae neque mari nisi post annum permittenda uenus est, quae si teneris conceditur, carpit et corpus et uires animosque degenerat. Primus effetae partus amouendus est, quoniam tiruncula nec recte nutrit et educatio totius habitus aufert incrementum. Mares iuueniliter usque in annos decem progenerant, post id tempus ineundis feminis non uidentur habiles, quoniam seniorum pigra suboles existit. Feminae concipiunt usque in annos nouem nec sunt utiles post decimum. [12] Catulos sex mensibus primis, dum corroborentur, emitti non oportet nisi ad matrem lusus ac lasciuiae causa. Postea catenis per diem continendi et noctibus soluendi, nec umquam eos, quorum generosam uolumus indolem conseruare, patiemur alienae nutricis uberibus educari, quoniam semper et lac et spiritus maternus longe magis ingenii atque incrementa corporis auget. [13] Quod si et feta lacte deficitur, caprinum maxime conueniet praeberi catulis, dum fiant mensum quattuor. Nominibus autem non longissimis appellandi sunt, quo celerius quisque uocatus exaudiat, nec tamen breuioribus quam quae duabus syllabis enuntiantur, sicuti Graecum est skylax, Latinum Ferox, Graecum lakon, Latinum Celer, uel femina, ut sunt Graeca spoude, alke, rome, Latina Lupa, Cerua, Tigris. [14] Catulorum caudas post diem quadragensimum, quam sint editi, sic castrare conueniet. Neruus est, qui per articulos spinae prorepit usque ad ultimam partem caudae; is mordicus conprehensus et aliquatenus eductus abrumpitur, quo facto neque in longitudinem cauda foedum capit incrementum, et, ut plurimi pastores adfirmant, rabies arcetur, letifer morbus huic generi.

XIII

MEDICINAE EORVM.

Fere autem per aestatem sic muscis aures canum exulcerantur, saepe ut totas amittant; quod ne fiat, amaris nucibus contritis linendae sunt. Quod si ulceribus iam praeoccupatae fuerint, coctam picem liquidam suillae adipi mixtam uulneribus stillari conueniet. Hoc eodem medicamine contacti ricini decidunt, nam manu non sunt uellendi, ne, ut et ante praedixeram, faciant ulcera. [2] Pulicosae cani remedia sunt siue cyminum tritum pari pondere cum ueratro aquaque mixtum et inlitum seu cucumeris anguinei sucus uel, si haec non sunt, uetus amurca per totum corpus infusa. Si scabies infestauit, gypsi et sesami tantundem conterito et cum pice liquida permisceto uitiosamque partem linito, quod medicamentum putatur etiam hominibus esse conueniens. Eadem pestis si fuerit uehementior, cedrino liquore aboletur; reliqua uitia, sicut in ceteris animalibus praecepimus, curanda erunt. [3] Hactenus de minore pecore. Mox de uillaticis pastionibus, quae continent uolucrum pisciumque et siluestrium quadripedum curam, sequente uolumine praecipiemus.