I
Crotoniatae quondam, cum florerent omnibus copiis et in Italia cum primis beati numerarentur, templum Iunonis, quod religiosissime colebant, egregiis picturis locupletare uoluerunt. Itaque Heracleoten Zeuxin, qui tum longe ceteris excellere pictoribus existimabatur, magno pretio conductum adhibuerunt. Is et ceteras conplures tabulas pinxit, quarum nonnulla pars usque ad nostram memoriam propter fani religionem remansit, et, ut excellentem muliebris formae pulchritudinem muta in se imago contineret, Helenae pingere simulacrum uelle dixit; quod Crotoniatae, qui eum muliebri in corpore pingendo plurimum aliis praestare saepe accepissent, libenter audierunt. Putauerunt enim, si, quo in genere plurimum posset, in eo magno opere elaborasset, egregium sibi opus illo in fano relicturum. Neque tum eos illa opinio fefellit. Nam Zeuxis ilico quaesiuit ab iis, quasnam uirgines formosas haberent. Illi autem statim hominem deduxerunt in palaestram atque ei pueros ostenderunt multos, magna praeditos dignitate, etenim quodam tempore Crotoniatae multum omnibus corporum uiribus et dignitatibus antisteterunt atque honestissimas ex gymnico certamine uictorias domum cum laude maxima rettulerunt. Cum puerorum igitur formas et corpora magno hic opere miraretur: "Horum," inquiunt illi, "sorores sunt apud nos uirgines. Quare, qua sint illae dignitate, potes ex his suspicari". "Praebete igitur mihi, quaeso," inquit, "ex istis uirginibus formonsissimas, dum pingo id, quod pollicitus sum uobis, ut mutum in simulacrum ex animali exemplo ueritas transferatur." Tum Crotoniatae publico de consilio uirgines unum in locum conduxerunt et pictori quam uellet eligendi potestatem dederunt. Ille autem quinque delegit; quarum nomina multi poetae memoriae prodiderunt, quod eius essent iudicio probatae, qui pulchritudinis habere uerissimum iudicium debuisset. Neque enim putauit omnia, quae quaereret ad uenustatem, uno se in corpore reperire posse ideo, quod nihil simplici in genere omnibus ex partibus perfectum natura expoliuit. Itaque, tamquam ceteris non sit habitura quod largiatur, si uni cuncta concesserit, aliud alii commodi aliquo adiuncto incommodo muneratur.
II
Quod quoniam nobis quoque uoluntatis accidit, ut artem dicendi perscriberemus, non unum aliquod proposuimus exemplum, cuius omnes partes, quocumque essent in genere, exprimendae nobis necessarie uiderentur; sed omnibus unum in locum coactis scriptoribus, quod quisque commodissime praecipere uidebatur, excerpsimus et ex uariis ingeniis excellentissima quaeque libauimus. Ex iis enim, qui nomine et memoria digni sunt, nec nihil optime nec omnia praeclarissime quisquam dicere nobis uidebatur. Quapropter stultitia uisa est aut a bene inuentis alicuius recedere, si quo in uitio eius offenderemur, aut ad uitia eius quoque accedere, cuius aliquo bene praecepto duceremur. Quodsi in ceteris quoque studiis a multis eligere homines commodissimum quodque quam sese uni alicui certe uellent addicere, minus in arrogantia[m] offenderent; non tanto opere in uitiis perseuerarent; aliquanto leuius ex inscientia laborarent. Ac si par in nobis huius artis atque in illo picturae scientia fuissent, fortasse magis hoc in suo genere opus nostrum quam illius in suo pictura nobilis eniteret. Ex maiore enim copia nobis quam illi fuit exemplorum eligendi potestas. Ille una ex ure et ex eo numero uirginum, quae tum erant, eligere potuit; nobis omnium, quicumque fuerunt ab ultimo principio huius praeceptionis usque ad hoc tempus, expositis copiis, quodcumque placeret, eligendi potestas fuit. Ac ueteres quidem scriptores artis usque a principe illo atque inuentore Tisia repetitos unum in locum conduxit Aristoteles et nominatim cuiusque praecepta magna conquisita cura perspicue conscripsit atque enodata diligenter exposuit; ac tantum inuentoribus ipsis suauitate et breuitate dicendi praestitit, ut nemo illorum praecepta ex ipsorum libris cognoscat, sed omnes, qui quod illi praecipiant uelint intellegere, ad hunc quasi ad quendam multo commodiorem explicatorem reuertantur. Atque hic quidem ipse et sese ipsum nobis et eos, qui ante fuerunt, in medio posuit, ut ceteros et se ipsum per se cognosceremus; ab hoc autem qui profecti sunt, quamquam in maximis philosophiae partibus operae plurimum consumpserunt, sicuti ipse, cuius instituta sequebantur, fecerat, tamen permulta nobis praecepta dicendi reliquerunt. Atque alii quoque alio ex fonte praeceptores dicendi emanauerunt, qui item permultum ad dicendum, si quid ars proficit, opitulati sunt. Nam fuit tempore eodem, quo Aristoteles, magnus et nobilis rhetor Isocrates; cuius ipsius quam constet esse artem non inuenimus. Discipulorum autem atque eorum, qui protinus ab hac sunt disciplina profecti, multa de arte praecepta reperimus.
III
Ex his duabus diuersis sicuti familiis, quarum altera cum uersaretur in philosophia, nonnullam rhetoricae quoque artis sibi curam assumebat, altera uero omnis in dicendi erat studio et praeceptione occupata, unum quoddam est conflatum genus a posterioribus, qui ab utrisque ea, quae commode dici uidebantur, in suas artes contulerunt; quos ipsos simul atque illos superiores nos nobis omnes, quoad facultas tulit, proposuimus et ex nostro quoque nonnihil in commune contulimus. Quodsi ea, quae in his libris exponuntur, tanto opere eligenda fuerunt, quanto studio electa sunt, profecto neque nos neque alios industriae nostrae paenitebit. Sin autem temere aliquid alicuius praeterisse aut non satis eleganter secuti uidebimur, docti ab aliquo facile et libenter sententiam commutabimus. Non enim parum cognosse, sed in parum cognito stulte et diu perseuerasse turpe est, propterea quod alterum communi hominum infirmitati, alterum singulari cuiusque uitio est adtributum. Quare nos quidem sine ulla affirmatione simul quaerentes dubitanter unum quidque dicemus, ne, dum paruulum consequamur, ut satis haec commode perscripsisse uideamur, illud amittamus, quod maximum est, ut ne cui rei temere atque arroganter assenserimus. Verum hoc quidem nos et in hoc tempore et in omni uita studiose, quoad facultas feret, consequemur: nunc autem, ne longius oratio progressa uideatur, de reliquis, quae praecipienda uidentur esse, dicemus. Igitur primus liber, exposito genere huius artis et officio et fine et materia et partibus, genera controuersiarum et inuentiones et constitutiones [et iudicationes] continebat, deinde partes orationis et in eas omnes omnia praecepta. Quare cum in eo ceteris de rebus distinctius dictum sit, disperse autem de confirmatione et de reprehensione, nunc certos confirmandi et reprehendendi in singula causarum genera locos tradendos arbitramur. Et quia, quo pacto tractari conueniret argumentationes, in libro primo non indiligenter expositum est, hic tantum ipsa, ex superiore autem expolitio inuentorum petatur. Quare haec, quae nunc praecipientur, ad confirmationis et reprehensionis partes referre oportebit.
IV
Omnis et demonstratiua et deliberatiua et iudicialis causa necesse est in aliquo eorum, quae ante exposita sunt, constitutionis genere uno pluribusue uersetur. Hoc quamquam ita est, tamen cum communiter quaedam de omnibus praecipi possint, separatim quoque aliae sunt cuiusque generis diuersae praeceptiones. Aliud enim laus, aliud uituperatio, aliud sententiae dictio, aliud accusatio aut recusatio conficere debet. In iudiciis, quid aequum sit, quaeritur, in demonstrationibus, quid honestum, in deliberationibus, ut nos arbitramur, quid honestum sit et quid utile. Nam ceteri utilitatis modo finem in suadendo et in dissuadendo exponi oportere arbitrati sunt. Quorum igitur generum fines et exitus diuersi sunt. Quorum igitur generum fines et exitus diuersi sunt, eorum praecepta eadem esse non possunt. Neque nunc hoc dicimus, non easdem incidere constitutiones, uerumtamen oratio quaedam ex ipso fine et ex genere causae nascitur, quae pertineat ad uitae alicuius demonstrationem aut ad sententiae dictionem. Quare nunc [in exponendis controuersiis] in iudiciali genere causarum et praeceptorum uersabimur, ex quo pleraque in cetera quorum causarum genera simili implicat controuersia nulla cum difficultate transferuntur; post autem separatim de reliquis dicemus. Nunc ab coniecturali constitutione proficiscamur; cuius exemplum sit hoc expositum: in itinere quidam proficiscentem ad mercatum quendam et secum aliquantum nummorum ferentem est comitatus. Cum hoc, ut fere fit, in uia sermonem contulit; ex quo factum est, ut illud iter familiarius facere uellent. Quare cum in eandem tabernam deuertissent, simul cenare et in eodem loco somnum capere uoluerunt. Cenati discubuerunt ibidem. Copo autem - nam ita dicitur post inuentum, cum in alio maleficio deprehensus est cum illum alterum, uidelicet qui nummos haberet, animum aduertisset, noctu postquam illos artius iam ut ex lassitudine dormire sensit, accessit et alterius eorum, qui sine nummis erat, gladium propter adpositum et uagina eduxit et illum alterum occidit, nummo abstulit, gladium cruentum in uaginam recondidit, ipse se in suum lectum recepit. Ille autem, cuius gladio occisio erat facta, multo ante lucem surrexit, comitem illum suum inclamauit semel et saepius. Illum somno inpeditum non respondere existimauit; ipse gladium et cetera, quae secum adtulerat, sustulit, solus profectus est. Copo non multum post conclamat hominem esse occisum et cum quibusdam deuersoribus illum, qui ante exierat, consequitur in itinere. Hominem conprehendit, gladium eius a uagina educit, reperit cruentum. homo in urbem ab illis deducitur ac reus fit. In hac intentio est criminis: "occidisti." Depulsio: "non occidi." Ex quibus constitutio est [id est quaestio] eadem [in coniecturali] quae iudicatio: occideritne?
V
Nunc exponemus locos, quorum pars aliqua in omnem coniecturalem incidit controuersiam. Hoc autem et in horum locorum expositione et in ceterorum oportebit attendere, non omnes in omnem causam conuenire. Nam ut omne nomen ex aliquibus, non ex omnibus litteris scribitur, sic omnem in causam non omnis argumentorum copia, sed eorum necessario pars aliqua conueniet. Omnis igitur ex causa, ex persona, ex facto ipso coniectura capienda est. Causa tribuitur in inpulsionem et in ratiocinationem. Inpulsio est, quae sine cogitatione per quandam affectionem animi facere aliquid hortatur, ut amor, iracundia, aegritudo, uinolentia et omnino omnia, in quibus animus ita uidetur affectus fuisse, ut rem perspicere cum consilio et cura non potuerit et id, quod fecit, impetu quodam animi potius quam cogitatione fecerit. Ratiocinatio est autem diligens et considerata faciendi aliquid aut non faciendi excogitatio. Ea dicitur interfuisse tum, cum aliquid ‹faciendi aut non faciendi› certa de causa uitasse aut secutus esse animus uidebitur: si amicitiae quid causa factum dicetur, si inimici ulciscendi, si metus, si gloriae, si pecuniae, si denique, ut omnia generatim amplectamur, alicuius retinendi, augendi adipiscendiue commodi aut contra reiciundi, deminuendi deuitandiue incommodi causa. Nam in horum genus alterutrum illa quoque incident, in quibus aut incommodi aliquid maioris adipiscendi commodi causa aut maioris uitandi incommodi suscipitur aut aliquod commodum maioris adipiscendi commodi aut maioris uitandi incommodi praeteritur. Hic locus sicut aliquod fundamentum est huius constitutionis. Nam nihil factum esse cuiquam probatur, nisi aliquid, quare factum sit, ostenditur. Ergo accusator, cum inpulsione aliquid factum esse dicet, illum impetum et quandam commotionem animi affectionemque uerbis et sententiis amplificare debebit et ostendere, quanta uis sit amoris, quanta animi perturbatio ex iracundia fiat aut ex aliqua causa earum, qua inpulsum aliquem id fecisse dicet. Hic et exemplorum commemoratione, qui simili inpulsu aliquid commiserint, et similitudinum conlatione, et ipsius animi affectionis explicatione curandum est, ut non mirum uideatur, si quod ad facinus tali perturbatione commotus animus accesserit.
VI
Cum autem non inpulsione, uerum ratiocinatione aliquem commisisse quid dicet, quid commodi sit secutus aut quid incommodi fugerit, demonstrabit et id augebit, quam maxime poterit, ut, quod eius fieri possit, idonea quam maxime causa ad peccandum hortata uideatur. Si gloriae causa, quantam gloriam consecuturam existimarit; item si dominationis, si pecuniae, si amicitiae, si inimicitiarum, et omnino quicquid erit, quod causae fuisse dicet, id summe augere debebit. Et hoc eum magno opere considerare oportebit, non quid in ueritate modo, uerum etiam uehementius, quid in opinione eius, quem arguet, fuerit. Nihil enim refert non fuisse aut non esse aliquid commodi aut incommodi, si ostendi potest ei uisum esse, qui arguatur. Nam opinio dupliciter fallit homines, cum aut res alio modo est, ac putatur, aut non is euentus est, quem arbitrati sunt. Res alio modo est tum, cum aut id, quod bonum est, malum putant, aut contra, quod malum est, bonum, aut, quod nec malum est nec bonum, malum aut bonum, aut, quod malum aut bonum est, nec malum nec bonum. Hoc intellectu si qui negabit esse ullam pecuniam fratris aut amici uita aut denique officio [suo] antiquiorem aut suauiorem, non hoc erit accusatori negandum. Nam in eum culpa et summum odium transferetur, qui id, quod tam uere et pie dicetur, negabit. Verum illud dicendum est, illi ita non esse uisum; quod sumi oportet ex iis, quae ad personam pertinent, de quo post dicendum est.
VII
Euentus autem tum fallit, cum aliter accidit, atque ii, qui arguuntur, arbitrati esse dicuntur: ut, si qui dicatur alium occidisse ac uoluerit, quod aut similitudine aut suspicione aut demonstratione falsa deceptus sit; aut eum necasse, cuius testamento non sit heres, quod eo testamento se heredem arbitratus sit. Non enim ex euentu cogitationem spectari oportere, sed qua cogitatione animus et spe ad maleficium profectus sit, considerare; quo animo quid quisque faciat, non quo casu utatur, ad rem pertinere. Hoc autem loco caput illud erit accusatoris, si demonstrare poterit alii nemini causam fuisse faciendi; secundarium, si tantam aut tam idoneam nemini. Sin fuisse aliis quoque causa faciendi uidebitur, aut potestas defuisse aliis demonstranda est aut facultas aut uoluntas. Potestas, si aut nescisse aut non adfuisse aut conficere aliquid non potuisse dicentur. Facultas, si ratio, adiutores, adiumenta ceteraque, quae ad rem pertinebunt, defuisse alicui demonstrabuntur. Voluntas, si animus a talibus factis uacuus et integer esse dicetur. Postremo, quas ad defensionem rationes reo dabimus, iis accusator ad alios ex culpa eximendos abutetur. Verum id breui faciendum est et in unum multa sunt conducenda, ut ne alterius defendendi causa hunc accusare, sed huius accusandi causa defendere alterum uideatur.
VIII
Atque accusatori quidem haec fere sunt [in causa faciendi] consideranda: defensor autem ex contrario primum inpulsionem aut nullam fuisse dicet aut, si fuisse concedet, extenuabit et paruulam quandam fuisse demonstrabit aut non ex ea solere huiusmodi facta nasci docebit. Quo erit in loco demonstrandum, quae uis et natura sit eius affectionis, qua inpulsus aliquid reus commisisse dicetur; in quo et exempla et similitudines erunt proferundae et ipsa diligenter natura eius affectionis quam lenissime quietissima ab parte explicanda, ut et res ipsa a facto crudeli et turbulento ad quoddam mitius et tranquillius traducatur et oratio tamen ad animum eius, qui audiet, et ad animi quendam intumum sensum accommodetur. Ratiocinationis autem suspiciones infirmabit, si aut commodum nullum esse aut paruum aut aliis maius esse aut nihilo sibi maius quam aliis aut incommodum sibi maius quam commodum dicet, ut nequaquam fuerit illius commodi, quod expetitum dicatur, magnitudo aut cum eo incommodo, quod acciderit, aut cum illo periculo, quod subeatur, comparanda; qui omnes loci similiter in incommodi quoque uitatione tractabuntur. Sin accusator dixerit eum id esse secutum, quod ei uisum sit commodum, aut id fugisse, quod putarit esse incommodum, quamquam in falsa fuerit opinione, demonstrandum erit defensori neminem tantae esse stultitiae, qui tali in re possit ueritatem ignorare. Quodsi hoc concedatur, illud non concessum iri: ne dubitasse quidem, quid eius iuris esset, et id, quod falsum fuerit, sine ulla dubitatione pro uero probasse; quia si dubitarit, summae fuisse amentiae dubia spe inpulsum certum in periculum se committere. Quemadmodum autem accusator, cum ab aliis culpam demouebit, defensoris locis utetur, sic iis locis, qui accusatori dati sunt, utetur reus, cum in alios ab se crimen uolet transferre.
IX
Ex persona autem coniectura capietur, si eae res, quae personis adtributae sunt, diligenter considerabuntur, quas omnes in primo libre exposuimus. Nam et de nomine nonnumquam aliquid suspicionis nascitur nomen autem cum dicimus, cognomen quoque intellegatur oportet; de hominis enim certo et proprio uocabulo agitur -, ut si dicamus idcirco aliquem Caldum uocari, quod temerario et repentino consilio sit; aut si ea re hominibus Graecis inperitis uerba dederit, quod Clodius aut Caecilius aut Mutius uocaretur. Et de natura licet aliquantum ducere suspicionis. Omnia enim haec, uir an mulier, huius an illius ciuitatis sit, quibus sit maioribus, quibus consanguineis, qua aetate, quo animo, quo corpore, quae naturae sunt adtributa, ad aliquam coniecturam faciendam pertinebunt. Et ex uictu multae trahuntur suspiciones, cum, quemadmodum et apud quos et a quibus educatus et eruditus sit, quaeritur, et quibuscum uiuat, qua ratione uitae, quo more domestico uiuat. Et ex fortuna saepe argumentatio nascitur, cum seruus an liber, pecuniosus an pauper, nobilis an ignobilis, felix an infelix, priuatus an in potestate sit aut fuerit aut futurus sit, consideratur; aut denique aliquid eorum quaeritur, quae fortunae esse adtributa intelleguntur. Habitus autem quoniam in aliqua perfecta et constanti animi aut corporis absolutione consistit, quo in genere est uirtus, scientia et quae contraria sunt, res ipsa causa posita docebit, ecquid hic quoque locus suspicionis ostendat. Nam affectionis quidem ratio perspicuam solet prae se gerere coniecturam, ut amor, iracundia, molestia, propterea quod et ipsorum uis intellegitur et, quae res harum aliquam rem consequatur, facile est cognitu. Studium autem quod est adsidua et uehementer aliquam ad rem adplicata magna cum uoluptate occupatio, facile ex eo ducetur argumentatio ea, quam res ipsa desiderabit in causa. Item ex consilio sumetur aliquid suspicionis; nam consilium est aliquid faciendi non faciendiue excogitata ratio. Iam facta et casus et orationes, quae sunt omnia, ut in confirmationis praeceptis dictum est, in tria tempora distributa, facile erit uidere, ecquid afferant ad confirmandam coniecturam suspicionis.
X
Ac personis quidem res hae sunt adtributae, ex quibus omnibus unum in locum coactis accusatoris erit inprobatione hominis uti. Nam causa facti parum firmitudinis habet, nisi animus eius, qui insimulatur, in eam suspicionem adducitur, uti a tali culpa non uideatur abhorruisse. Vt enim animum alicuius inprobare nihil attinet, cum causa, quare peccaret, non intercessit, sic causam peccati intercedere leue est, si animus nulli minus honestae rationi affinis ostenditur. Quare uitam eius, quem arguit, ex ante factis accusator inprobare debebit et ostendere, si quo in pari ante peccato conuictus sit; si id non poterit, si quam in similem ante suspicionem uenerit, ac maxime, si fieri poterit, simili quo in genere eiusdemmodi causa aliqua commotum peccasse aut in aeque magna re aut in maiore aut in minore, ut si qui, quem pecunia dicat inductum fecisse, possit demonstrare aliqua in re eius aliquod factum auarum. Item in omni causa naturam aut uictum aut studium aut fortunam aut aliquid eorum, quae personis adtributa sunt, ad eam causam, qua commotum peccasse dicet, adiungere atque ex dispari quoque genere culparum, si ex pari sumendi facultas non erit, inprobare animum aduersarii oportebit: si auaritia inductum arguas fecisse et auarum eum, quem accuses, demonstrare non possis, aliis adfinem uitiis esse doceas, et ex ea re non esse mirandum, qui in illa re turpis aut cupidus aut petulans fuerit, hac quoque in re eum deliquisse. Quantum enim de honestate et auctoritate eius, qui arguitur, detractum est, tantundem de facultate [eius] totius est defensionis deminutum. Si nulli affinis poterit uitio reus ante admisso demonstrari, locus inducetur ille, per quem hortandi iudices erunt, ut ueterem famam hominis nihil ad rem putent pertinere. Nam eum ante celasse, nunc manifesto teneri; quare non oportere hanc rem ex superiore uita spectari, sed superiorem uitam ex hac re inprobari, et aut potestatem ante peccandi non fuisse aut causam; aut, si haec dici non poterunt, dicendum erit illud extremum, non esse mirum, si nunc primum deliquerit: nam necesse esse eum, qui uelit peccare, aliquando primum delinquere. Sin uita ante acta ignorabitur, hoc loco praeterito et, cur praetereatur, demonstrato argumentis accusationem statim confirmare oportebit.
XI
Defensor autem primum, si poterit, debebit uitam eius, qui insimulabitur, quam honestissimam demonstrare. Id faciet, si ostendet aliqua eius nota et communia officia; quod genus in parentes, cognatos, amicos, affines, necessarios; etiam quae magis rara et eximia sunt, si ab eo cum magno aliquid labore aut periculo aut utraque re, cum necesse non esset, officii causa aut in rem publicam aut in parentes aut in aliquos eorum, qui modo expositi sunt, factum esse dicet; denique si nihil deliquisse, nulla cupiditate inpeditum ab officio recessisse. Quod eo confirmatius erit, si, cum potestas inpune aliquid faciendi minus honeste fuisse dicetur, uoluntas a faciendo demonstrabitur afuisse. Hoc autem ipsum genus erit eo firmius, si eo ipso in genere, quo arguetur, integer ante fuisse demonstrabitur: ut si, cum auaritiae causa fecisse arguatur, minime omni in uita pecuniae cupidus fuisse doceatur. Hic illa magna cum grauitate inducetur indignatio, iuncta conquestioni, per quam miserum facinus esse et indignum demonstrabitur [;ut], cum animus in uita fuerit omni a uitiis remotissimus, eam causam putare, quae homines audaces in fraudem rapere soleat, castissimum quoque hominem ad peccandum potuisse inpellere; aut: iniquum esse et optimo cuique perniciosissimum non uitam honeste actam tali in tempore quam plurimum prodesse, sed subita ex criminatione, quae confingi quamuis false possit, non ex ante acta uita, quae neque ad tempus fingi neque ullo modo mutari possit, facere iudicium. Sin autem in ante acta uita aliquae turpitudines erunt: aut falso uenisse in eam existimationem dicetur ex aliquorum inuidia aut obtrectatione aut falsa opinione; aut inprudentiae, necessitudini, persuasioni, adulescentiae aut alicui non malitiosae animi affectioni attribuentur; aut dissimili in genere uitiorum ..., ut animus non omnino integer, sed ab tali culpa remotus esse uideatur. At si nullo modo uitae turpitudo aut infamia leniri poterit oratione, negare oportebit de uita eius et de moribus quaeri, sed de eo crimine, quo de arguatur; quare ante factis omissis illud, quod instet, id agi oportere.
XII
Ex facto autem ipso suspiciones ducentur, si totius administratio negotii ex omnibus partibus pertemptabitur; atque eae suspiciones partim ex negotio separatim, partim communiter ex personis atque ex negotio proficiscentur. Ex negotio duci poterunt, si eas res, quae negotiis adtributae sunt, diligenter considerabimus. Ex iis igitur in hanc constitutionem conuenire uidentur genera earum omnia, partes generum pleraeque. Videre igitur primum oportebit, quae sint continentia cum ipso negotio, hoc est, quae ab re separari non possint. Quo in loco satis erit diligenter considerasse, quid sit ante rem factum, ex quo spes perficiundi nata et faciundi facultas quaesita uideatur; quid in ipsa re gerenda, quid postea consecutum sit. Deinde ipsius est negotii gestio pertractanda. Nam hoc genus earum rerum, quae negotio sunt adtributae, secundo in loco nobis est expositum. Hoc ergo in genere spectabitur locus, tempus, occasio, facultas; quorum unius cuiusque uis diligenter in confirmationis praeceptis explicata est. Quare, ne aut hic non admonuisse aut ne eadem iterum dixisse uideamur. Breuiter iniciemus, quid quaque in parte considerari oporteat. In loco igitur opportunitas, in tempore longinquitas, in occasione commoditas ad faciendum idonea, in facultate copia et potestas earum rerum, propter quas aliquid facilius fit aut quibus sine omnino confici non potest, consideranda est. Deinde uidendum est, quid adiunctum sit negotio, hoc est, quid maius, quid minus, quid aeque magnum sit, quid simile; ex quibus coniectura quaedam ducitur, si, quemadmodum res maiores, minores, aeque magnae, similes agi soleant diligenter considerabitur. Quo in genere euentus quoque uidendus erit, hoc est, quid ex quaque re soleat euenire, magno opere considerandum est, ut metus, laetitia, titubatio, audacia. Quarta autem pars rebus erat ex iis, quas negotiis dicebamus esse adtributas, consecutio. In ea quaeruntur ea, quae gestum negotium confestim aut interuallo consequuntur. In quo uidebimus, ecqua consuetudo sit, ecqua lex, ecqua pactio, ecquod eius rei artificium aut usus aut exercitatio, hominum aut adprobatio aut offensio; ex quibus nonnumquam elicitur aliquid suspicionis.
XIII
Sunt autem aliae suspiciones, quae communiter et ex negotiorum et ex personarum adtributionibus sumuntur. Nam et ex fortuna et ex natura et ex uictu, studio, factis, casu, orationibus,consilio et ex habitu animi aut corporis pleraque pertinent ad easdem res, quae rem credibilem aut incredibilem facere possunt et cum facti suspicione iunguntur. Maxime enim quaerere oportet in hac constitutione, primum potueritne aliquid fieri; deinde ecquo ab alio potuerit; deinde facultas, de qua ante diximus; deinde utrum id facinus sit, quod paenitere fuerit necesse, quod spem celandi non haberet; deinde necessitudo, in qua necesse fuerit id aut fieri aut ita fieri, quaeritur. Quorum pars ad consilium pertinet, quod personis adtributum est, ut in ea causa, quam exposuimus: ante rem, quod in itinere se tam familiariter adplicauerit, quod sermonis causam quaesierit, quod simul deuerterit, deinde cenarit. In re nox, somnus. Post rem, quod solus exierit, quod illum tam familiarem tam aequo animo reliquerit, quod cruentum gladium habuerit. Rursum, utrum uideatur diligenter ratio faciendi esse habita et excogitata, an ita temere, ut non ueri simile sit quemquam tam temere ad maleficium accessisse. In quo quaeritur, num quo alio modo commodius potuerit fieri uel a fortuna administrari. Nam saepe, si pecuniae, adiumenta, adiutores desint, facultas fuisse faciundi non uidetur. Hoc modo si diligenter attendamus, apta inter se esse intellegimus haec, quae negotiis, et illa, quae personis sunt adtributa. Hic non facile est neque necessarium est distinguere, ut in superioribus partibus, quo pacto quidque accusatorem et quomodo defensorem tractare oporteat. Non est necessarium, propterea quod causa posita, quid in quamque conueniat, res ipsa docebit eos, qui non omnia hic se inuenturos putabunt, si modo quandam in commune mediocrem intellegentiam conferent; non facile autem, quod et infinitum est tot de rebus utramque in partem singillatim de una quaque explicare et alias aliter haec in utramque partem causae solent conuenire.
XIV
Quare considerare haec, quae exposuimus, oportebit. Facilius autem ad inuentionem animus incidet, si gesti negotii et suam et aduersarii narrationem saepe et diligenter pertractabit et, quod quaeque pars suspicionis habebit, eliciens considerabit, quare, quo consilio, qua spe perficiundi quidque factum sit; hoc cur modo potius quam illo; cur ab hoc potius quam ab illo; cur nullo adiutore aut cur hoc; cur nemo sit conscius aut cur sit aut cur hic sit; cur hoc ante factum sit; [cur hoc ante factum non sit;] cur hoc in ipso negotio, cur hoc post negotium, an factum de industria an rem ipsam consecutum sit; constetne oratio aut cum re aut ipsa secum; hoc huiusne rei sit signum an illius, an et huius et illius et utrius potius; quid factum sit, quod non oportuerit, aut non factum, quod oportuerit. Cum animus hac intentione omnes totius negotii partes considerabit, tum illi ipsi in medium coaceruati loci procedent, de quibus ante dictum est; et tum ex singulis, tum ex coniunctis argumenta certa nascentur, quorum argumentorum pars probabili, pars necessario in genere uersabitur. Accedunt autem saepe ad coniecturam quaestiones, testimonia, rumores, quae contra omnia uterque simili uia praeceptorum torquere ad suae causae commodum debebit. Nam et ex quaestione suspiciones et ex testimonio et ex rumore aliquo pari ratione ut ex causa et ex persona et ex facto duci oportebit. Quare nobis et ii uidentur errare, qui hoc genus suspicionum artificii non putant indigere, et ii, qui aliter hoc de genere ac de omni coniectura praecipiundum putant. Omnis enim iisdem ex locis coniectura sumenda est. Nam et eius, qui in quaestione aliquid dixerit, et eius, qui in testimonio, et ipsius rumoris causa et ueritas ex iisdem adtributionibus reperietur. Omni autem in causa pars argumentorum est adiuncta ei causae solum, quae dicitur, et ex ipsa ita ducta, ut ab ea separatim in omnes eiusdem generis causas transferri non satis commode possit; pars autem est peruagatior et aut in omnes eiusdem generis aut in plerasque causas adcommodata.
XV
Haec ergo argumenta, quae transferri in multas causas possunt, locos communes nominamus. Nam locus communis aut certae rei quandam continet amplificatione, ut si quis hoc uelit ostendere, eum, qui parentem necarit? maximo supplicio esse dignum; quo loco nisi perorata ‹et probata› causa non est utendum; aut dubiae, quae ex contrario quoque habeat probabiles rationes argumentandi, ut suspicionibus credi oportere, et contra, suspicionibus credi non oportere. Ac pars locorum communium per indignationem aut per conquestionem inducitur, de quibus ante dictum est, pars per aliquam probabilem utraque ex parte rationem. Distinguitur autem oratio atque inlustratur maxime raro inducendis locis communibus et aliquo loco iam certioribus illis [auditoribus] argumentis confirmato. Nam [et] tum conceditur commune quiddam dicere, cum diligenter aliqui proprius causae locus tractatus est et auditoris animus aut renouatur ad ea, quae restant, aut omnibus iam dictis exsuscitatur. Omnia autem ornamenta elocutionis, in quibus et suauitatis et grauitatis plurimum consistit, et omnia, quae in inuentione rerum et sententiarum aliquid habent dignitatis, in communes locos conferuntur. Quare non, ut causarum, sic oratorum quoque multorum communes loci sunt. Nam nisi ab iis, qui multa in exercitatione magnam sibi uerborum et sententiarum copiam conparauerint, tractari non poterunt ornate et grauiter, quemadmodum natura ipsorum desiderat. Atque hoc sit nobis dictum communiter de omni genere locorum communium;
XVI
Nunc exponemus, in coniecturalem constitutionem qui loci communes incidere soleant: suspicionibus credi oportere et non oportere; rumoribus credi oportere et non oportere; testibus credi oportere et non oportere; quaestionibus credi oportere et non oportere; uitam ante actam spectari oportere et non oportere; eiusdem esse, qui in illa re peccarit, et hoc quoque admisisse et non esse eiusdem; causam maxime spectari [causam] oportere et non oportere. Atque hi quidem et si qui eiusmodi ex proprio argumento communes loci nascentur, in contrarias partes diducuntur. Certus autem locus est accusatoris, per quem auget facti atrocitatem, et alter, per quem negat malorum misereri oportere: defensoris, per quem calumnia accusatorum cum indignatione ostenditur et per quem cum conquestione misericordia captatur. Hi et ceteri loci omnes communes ex iisdem praeceptis sumuntur, quibus ceterae argumentationes; sed illae tenuius et subtilius et acutius tractantur, hi autem grauius et ornatius et cum uerbis tum etiam sententiis excellentibus. In illis enim finis est, ut id, quod dicitur, uerum esse uideatur, in his, tametsi hoc quoque uideri oportet, tamen finis est amplitudo. Nunc ad aliam constitutionem transeamus.
XVII
Cum est nominis controuersia, quia uis uocabuli definienda uerbis est, constitutio definitiua dicitur. Eius generis exemplo nobis posita sit haec causa: C.Flaminius, is qui consul rem male gessit bello Punico secundo, cum tribunus plebis esset, inuito senatu et omnino contra uoluntatem omnium optimatium per seditionem ad populum legem agrariam ferebat. Hunc pater suus concilium plebis habentem de templo deduxit; arcessitur maiestatis. Intentio est: "maiestatem minuisti, quod tribunum plebis de templo deduxisti." Depulsio est: "non minui maiestatem." Quaestio est: maiestatemne minuerit? ratio: "in filium enim quam habebam potestatem, ea sum usus." Rationis infirmatio: "at enim, qui patria potestate, hoc est priuata quadam, tribuniciam potestatem, hoc est populi potestatem, infirmat, minuit is maiestatem." Iudicatio est: minuatne is maiestatem, qui in tribuniciam potestatem patria potestate utatur? ad hanc iudicationem argumentationes omnes afferre oportebit. Ac ne qui forte arbitretur nos non intellegere aliam quoque incidere constitutionem in hanc causam, eam nos partem solam sumimus, in quam praecepta nobis danda sunt. Omnibus autem partibus hoc in libro explicatis quiuis omni in causa, si diligenter adtendet, omnes uidebit constitutiones et earum partes et controuersias, si quae forte in eas incident; nam de omnibus praescribemus. Primus ergo accusatoris locus est eius nominis, cuius de ui quaeritur, breuis et aperta et ex opinione hominum definitio, hoc modo: Maiestatem minuere est de dignitate aut amplitudine aut potestate populi aut eorum, quibus populus potestatem dedit, aliquid derogare. Hoc sic breuiter expositum pluribus uerbis est et rationibus confirmandum et ita esse, ut descripseris, ostendendum. Postea ad id, quod definieris, factum eius, qui accusabitur, adiungere oportebit et ex eo, quod ostenderis esse, uerbi causa maiestatem minuere, docere aduersarium maiestatem minuisse et hunc totum locum communi loco confirmare, per quem ipsius facti atrocitas aut indignitas aut omnino culpa cum indignatione augeatur. Post erit infirmanda aduersariorum descriptio. Ea autem infirmabitur, si falsa demonstrabitur. Hoc ex opinione hominum sumetur, cum, quemadmodum et quibus in rebus homines in consuetudine scribendi aut sermocinandi eo uerbo uti soleant, considerabitur. Item infirmabitur, si turpis aut inutilis esse ‹ostenditur› eius descriptionis adprobatio et, quae incommoda consecutura sint eo concesso, ostendetur - id autem ex honestatis et ex utilitatis partibus sumetur, de quibus in deliberationis praeceptis exponemus - et si cum definitione nostra aduersariorum definitionem conferemus et nostram ueram, honestam, utilem esse demonstrabimus, illorum contra. Quaeremus autem res aut maiore aut minore aut pari in negotio similes, ex quibus affirmetur nostra descriptio.
XVIII
Iam si res plures erunt definiendae: ut, si quaeratur, fur sit an sacrilegus, qui uasa ex priuato sacra subripuerit, erit utendum pluribus definitionibus; deinde simili ratione causa tractanda. Locus autem communis in eius malitiam, qui non modo rerum, uerum etiam uerborum potestatem sibi arrogare conatus et faciat, quod uelit, et id, quod fecerit, quo uelit nomine appellet. Deinde defensoris primus locus est item nominis breuis et aperta et ex opinione hominum descriptio, hoc modo: Maiestatem minuere est aliquid de re publica, cum potestatem non habeas, administrare. Deinde huius confirmatio [similibus et exemplis et rationibus]; postea sui facti ab illa definitione separatio. Deinde locus communis, per quem facti utilitas aut honestas adaugetur. Deinde sequitur aduersariorum definitionis reprehensio, quae iisdem ex locis omnibus, quos accusatori praescripsimus, conficitur; et cetera post eadem praeter communem locum inducentur. Locus autem communis erit defensoris is, per quem indignabitur accusatorem sui periculi causa non res solum conuertere, uerum etiam uerba commutare conari. Nam illi quidem communes loci, aut qui calumniae accusatorum demonstrandae aut misericordiae captandae aut facti indignandi aut a misericordia deterrendi causa sumuntur, ex periculi magnitudine, non ex causae genere ducuntur. Quare non in omnem causam, sed in omne causae genus incidunt. Eorum mentionem in coniecturali constitutione fecimus, inductione autem, cum causa postulabit, utemur.
XIX
Cum autem actio translationis aut commutationis indigere uidetur, quod non aut is agit, quem oportet, aut cum eo, quicum oportet, aut apud quos, qua lege, qua poena, quo crimine, quo tempore oportet, constitutio translatiua appellatur. Eius nobis exempla permulta opus sint, si singula translationum genera quaeramus; sed quia ratio praeceptorum similis est, exemplorum multitudine supersedendum est. Atque in nostra quidem consuetudine multis de causis fit, ut rarius incidant translationes. Nam et praetoris exceptionibus multae excluduntur actiones et ita ius ciuile habemus constitutum, ut causa cadat is, qui non quemadmodum oportet egerit. Quare in iure plerumque uersantur. Ibi enim et exceptiones postulantur et agendi potestas datur et omnis conceptio priuatorum iudiciorum constituitur. In ipsis autem iudiciis rarius incidunt et tamen, si quando incidunt, eiusmodi sunt, ut per se minus habeant firmitudinis, confirmentur autem assumpta alia aliqua constitutione: ut in quodam iudicio, cum ueneficii cuiusdam nomen esset delatum et, quia parricidii causa subscripta esset, extra ordinem esset acceptum, in accusatione autem alia quaedam crimina testibus et argumentis confirmarentur, parricidii autem mentio solum facta esset, defensor in hoc ipso multum oportet et diu consistat: cum de ne parentis nihil demonstratum esset, indignum facinus esse ea poena afficere reum, qua parricidae afficiuntur; id autem, si damnaretur, fieri necesse esse, quoniam et id causae subscriptum et ea re nomen extra ordinem sit acceptum. Ea igitur poena si affici reum non oporteat, damnari quoque non oportere, quoniam ea poena damnationem necessario consequatur. Hic defensor poenae commutationem ex translatiuo genere inducendo totam infirmabit accusationem. Verumtamen ceteris quoque criminibus defendendis coniecturali constitutione translationem confirmabit.
XX
Exemplum autem translationis in causa positum nobis sit huiusmodi: cum ad uim faciendam quidam armati uenissent, armati contra praesto fuerunt et cuidam equiti Romano quidam ex armatis resistenti gladio manum praecidit. Agit is, cui manus praecisa est, iniuriarum. Postulat is, quicum agitur, a praetore exceptionem: EXTRA QVAM IN REVM CAPITIS PRAEIVDICIVM FIAT. Hic is, qui agit, iudicium parum postulat; ille, quicum agitur, exceptionem addi ait oportere. Quaestio est: excipiundum sit an non. Ratio: "non enim oportet in recuperatorio iudicio eius maleficii, de quo inter sicarios quaeritur, praeiudicium fieri." Infirmatio rationis: "eiusmodi sunt iniuriae, ut de iis indignum sit non primo quoque tempore iudicari." Iudicatio: atrocitas iniuriarum satisne causae sit, quare, dum de ea iudicatur, de aliquo maiore maleficio, de quo iudicium conparatum sit, praeiudicetur? atque exemplum quidem hoc est. In omni autem causa ab utroque quaeri oportebit, a quo et per quos et quo modo et quo tempore aut agi aut iudicari aut quid statui de ea re conueniat. Id ex partibus iuris? de quibus post dicendum est, sumi oportebit et ratiocinari, quid in similibus rebus fieri soleat, et uidere, utrum malitia [quid] aliud agatur, aliud simuletur, an stultitia, an necessitudine, quod alio modo agere non possit, an occasione agendi sic sit iudicium aut actio constituta, an recte sine ulla re eiusmodi res agatur. Locus autem communis contra eum, qui translationem inducet: fugere iudicium ac poenam, quia causae diffidat. A translatione autem: omnium fore perturbationem, si non ita res agantur et in iudicium ueniant, quo pacto oporteat; hoc est, si aut cum eo agatur, quocum non oporteat, aut alia poena, alio crimine, alio tempore; atque hanc rationem ad perturbationem iudiciorum omnium pertinere. Tres igitur haec constitutiones, quae partes non habent, ad hunc modum tractabuntur. Nunc generalem constitutionem et partes eius consideremus.
XXI
Cum et facto et facti nomine concesso neque ulla actionis inlata controuersia uis et natura et genus ipsius negotii quaeritur, constitutionem generalem appellamus. Huius primas esse partes duas nobis uideri diximus, negotialem et iuridicialem. Negotialis est, quae in ipso negotio iuris ciuilis habet implicatam controuersiam. Ea est huiusmodi: quidam pupillum heredem fecit; pupillus autem ante mortuus est, quam in suam tutelam uenit. De hereditate ea, quae pupillo uenit, inter eos, qui patris pupilli heredes secundi sunt, et inter adgnatos pupilli controuersia est. Possessio heredum secundorum est. Intentio est adgnatorum: "nostra pecunia est, de qua is, cuius adgnati sumus, testatus nos est." Depulsio est: "immo nostra, qui heredes testamento patris sumus." Quaestio est: utrorum sit? ratio: "pater enim et sibi et filio testamentum scripsit, dum is pupillus esset. Quare, quae filii fuerunt, testamento patris nostra fiant necesse est." Infirmatio rationis: "immo pater sibi scripsit et secundum heredem non filio, sed sibi iussit esse. Quare, praeterquam quod [in] ipsius fuit, testamento illius uestrum esse non potest." Iudicatio: possitne quisquam de filii pupilli re testari; an heredes secundi ipsius patrisfamilias, non filii quoque eius pupilli heredes sint? Atque hoc non alienum est, quod ad multa pertineat, ne aut nusquam aut usquequaque dicatur, hic admonere. Sunt causae, quae plures habent rationes in simplici constitutione; quod fit, cum id, quod factum est aut quod defenditur, pluribus de causis rectum aut probabile uideri potest, ut in hac ipsa causa. Subponatur enim ab heredibus haec ratio: "unius enim pecuniae plures dissimilibus de causis heredes esse non possunt, nec umquam factum est, ut eiusdem pecuniae alius testamento, alius lege heres esset", infirmatio [autem] haec erit: "non est una pecunia, propterea quod altera pupilli iam erat aduenticia, cuius heres non illo in testamento quisquam scriptus erat, si quid pupillo accidisset; et de altera patris etiamnunc mortui uoluntas plurimum ualebat, quae iam mortuo pupillo suis heredibus concedebat." Iudicatio est: unane pecunia fuerit; aut, si hac erunt usi infirmatione: posse plures esse unius heredes pecuniae dissimilibus de causis et de eo ipso esse controuersiam, iudicatio nascitur: possintne eiusdem pecuniae plures dissimilibus generibus heredes esse?
XXII
Ergo una in constitutione intellectum est, quomodo et rationes et rationum infirmationes et propterea iudicationes plures fiant. Nunc huius generis praecepta uideamus. Vtrisque aut etiam omnibus, si plures ambigent, ius ex quibus rebus constet, considerandum est. Initium ergo eius ab natura ductum uidetur; quaedam autem ex utilitatis ratione aut perspicua nobis aut obscura in consuetudinem uenisse; post autem adprobata quaedam a consuetudine aut uero utilia uisa legibus esse firmata; ac naturae quidem ius esse, quod nobis non opinio, sed quaedam innata uis adferat, ut religionem, pietatem, gratiam, uindicationem, obseruantiam, ueritatem. Religionem eam, quae in metu et caerimonia deorum sit, appellant; pietatem, quae erga patriam aut parentes aut alios sanguine coniunctos officium conseruare moneat; gratiam, quae in memoria et remuneratione officiorum et honoris et amicitiarum obseruantiam teneat; uindicationem, per quam uim et contumeliam defendendo aut ulciscendo propulsamus a nobis et nostris, qui nobis cari esse debent, et per quam peccata punimur; obseruantiam, per quam aetate aut sapientia aut honore aut aliqua dignitate antecedentes ueremur et colimus; ueritatem, per quam damus operam, ne quid aliter, quam confirmauerimus, fiat aut factum aut futurum sit. Ac naturae quidem iura minus ipsa quaeruntur ad hanc controuersiam, quod neque in hoc ciuili iure uersantur et a uulgari intellegentia remotiora sunt; ad similitudinem uero aliquam aut ad rem amplificandam saepe sunt inferenda. Consuetudine autem ius esse putatur id, quod uoluntate omnium sine lege uetustas comprobarit. In ea autem quaedam sunt iura ipsa iam certa propter uetustatem. Quo in genere et alia sunt multa et eorum multo maxima pars, quae praetores edicere consuerunt. Quaedam autem genera iuris iam certa consuetudine facta sunt; quod genus pactum, par, iudicatum. Pactum est, quod inter quos conuenit ita iustum putatur, ut iure praestare dicatur; par, quod in omnes aequabile est; iudicatum, de quo iam ante sententia alicuius aut aliquorum constitutum est. Iam iura legitima ex legibus cognosci oportebit. His ergo ex partibus iuris, quod cuique aut ex ipsa re aut ex simili aut maiore minoreue nasci uidebitur, attendere atque elicere pertemptando unam quamque iuris partem oportebit. Locorum autem communium quoniam, ut ante dictum est, duo genera sunt, quorum alterum dubiae rei, alterum certae continet amplificationem, quid ipsa causa det et quid augeri per communem locum possit et oporteat, considerabitur. Nam certi, qui in omnes incidant, loci praescribi non possunt; in plerisque fortasse ab auctoritate iuris consultorum et contra auctoritatem dici oportebit. Adtendendum est autem et in hac et in omnibus, num quos locos communes praeter eos, quos nos exponimus, ipsa res ostendat. Nunc iuridiciale genus et partes consideremus.
XXIII
Iuridicialis est, in qua aequi et iniqui natura et praemii aut poenae ratio quaeritur. Huius partes sunt duae, quarum alteram absolutam, adsumptiuam alteram nominamus. Absoluta est, quae ipsa in se, non ut negotialis implicite et abscondite, sed patentius et expeditius recti et non recti quaestionem continet. Ea est huiuscemodi: cum Thebani Lacedaemonios bello superauissent et fere mos esset Graiis, cum inter se bellum gessissent, ut ii, qui uicissent, tropaeum aliquod in finibus statuerent uictoriae modo in praesentiam declarandae causa, non ut in perpetuum belli memoria maneret, aeneum statuerunt tropaeum. Accusantur apud Amphictyonas [id est apud commune Graeciae consilium]. Intentio est: "non oportuit." Depulsio est: "oportuit." Quaestio est: oportueritne? ratio est: "eam enim ex bello gloriam uirtute peperimus, ut eius aeterna insignia posteris nostris relinquere uellemus." Infirmatio est: "at tamen aeternum inimicitiarum monumentum Graios de Graiis statuere non oportet." Iudicatio est: cum summae uirtutis concelebrandae causa Graii de Graiis aeternum inimicitiarum monumentum statuerunt, rectene an contra fecerint? hanc ideo rationem subiecimus, ut hoc causae genus ipsum, de quo agimus, cognosceretur. Nam si eam subposuissemus, qua fortasse usi sunt: "non enim iuste neque pie bellum gessistis", in relationem criminis delaberemur, de qua post loquemur. Vtrumque autem causae genus in hanc causam incidere perspicuum est. In hanc argumentationes ex isdem locis sumendae sunt atque in causam negotialem, qua de ante dictum est. Locos autem communes et ex causa ipsa, si quid inerit indignationis aut conquestionis, et ex iuris utilitate et natura multos et graues sumere licebit et oportebit, si causae dignitas uidebitur postulare.
XXIV
Nunc adsumptiuam partem iuridicialis consideremus. Adsumptiua igitur tum dicitur, cum ipsum ex se factum probari non potest, aliquo autem foris adiuncto argumento defenditur. Eius partes sunt quattuor: comparatio, relatio criminis, remotio criminis, concessio. Comparatio est, cum aliquid factum, quod ipsum non sit probandum, ex eo, cuius id causa factum est, defenditur. Ea est huiusmodi: quidam imperator? cum ab hostibus circumsederetur neque effugere ullo modo posset, depectus est cum iis, ut arma et inpedimenta relinqueret, milites educeret; itaque fecit; armis et inpedimentis amissis praeter spem milites conseruauit. Accusatur maiestatis. Incurrit huc definitio. Sed nos hunc locum, de quo agimus, consideremus. Intentio est: "non oportuit arma et inpedimenta relinquere." Depulsio est: "oportuit." Quaestio est: oportueritne? ratio est: "milites enim omnes perissent." Infirmatio est aut coniecturalis: "non perissent"; aut altera coniecturalis: "non ideo fecisti" [ex quibus iudicatio est: perissentne? et: ideone fecerit?]; aut haec comparatiua, cuius nunc indigemus: "at enim satius fuit amittere milites quam arma et inpedimenta concedere hostibus." Ex quo iudicatio nascitur: cum omnes perituri milites essent, nisi ad hanc pactionem uenissent, utrum satius fuerit amittere milites, an ad hanc condicionem uenire? Hoc causae genus ex suis locis tractari oportebit et adhibere ceterarum quoque constitutionum rationem atque praecepta; ac maxime coniecturis faciendis infirmare illud, quod cum eo, quod crimini dabitur, ii, qui accusabuntur, comparabunt. Id fiet, si aut id, quod dicent defensores futurum fuisse, nisi id factum esset, de quo facto iudicium ‹est›, futurum fuisse negabitur; aut si alia ratione et aliam ob causam, ac dicet se reus fecisse, demonstrabitur esse factum. Eius rei confirmatio et item contraria de parte infirmatio ex coniecturali constitutione sumetur. Sin autem certo nomine maleficii uocabitur in iudicium, sicut in hac causa - nam maiestatis arcessitur -, definitione et praeceptis definitionis uti oportebit.
XXV
Atque haec quidem plerumque in hoc genere accidunt, ut et coniectura et definitione utendum sit. Sin aliud quoque aliquod genus incidet, eius generis praecepta licebit huc pari ratione transferre. Nam accusatori maxime est in hoc elaborandum, ut id ipsum factum, propter quod sibi reus concedi putet oportere, quam plurimis infirmet rationibus. Quod facile est, si quam plurimis constitutionibus aggredietur id inprobare. Ipsa autem comparatio separata a ceteris generibus controuersiarum sic ex sua ui considerabitur, si illud, quod comparabitur, aut non honestum aut non utile aut non necessarium fuisse aut non tantopere utile aut non tantopere honestum aut non tantopere necessarium fuisse demonstrabitur. Deinde oportet accusatorem illud, quod ipse arguat, ab eo, quod defensor conparat, separare. Id autem faciet, si demonstrabit non ita fieri solere neque oportere neque esse rationem, quare hoc propter hoc fiat, ut propter salutem militum ea, quae salutis causa comparata sunt, hostibus tradantur. Postea comparare oportet cum beneficio maleficium et omnino id, quod arguitur, cum eo, quod factum ab defensore laudatur aut faciendum fuisse demonstratur, contendere et, hoc extenuando, maleficii magnitudinem simul adaugere. Id fieri poterit, si demonstrabitur honestius, utilius, magis necessarium fuisse illud, quod uitarit reus, quam illud, quod fecerit. Honesti autem et utilis et necessarii uis et natura in deliberationis praeceptis cognoscetur. Deinde oportebit ipsam illam comparatiuam iudicationem exponere tamquam causam deliberatiuam et de ea ex deliberationis praeceptis dicere. Sit enim haec iudicatio, quam ante exposuimus: cum omnes perituri milites essent, nisi ad hanc pactionem uenissent, utrum satius fuerit perire milites, an ad hanc pactionem uenire? hoc ex locis deliberationis, quasi aliquam in consultationem res ueniat, tractari oportebit.
XXVI
Defensor autem, quibus in locis ab accusatore aliae constitutiones erunt inductae, in iis ipse quoque ex isdem constitutionibus defensionem comparabit; ceteros autem omnes locos, qui ad ipsam comparationem pertinebunt, ex contrario tractabit. Loci communes autem erunt: accusatoris in eum, qui, cum de facto turpi aliquo aut inutili aut utroque fateatur, quaerat tamen aliquam defensionem [, et facti inutilitatem aut turpitudinem cum indignatione proferre]; defensoris est, nullum factum inutile neque turpe neque item utile neque honestum putari oportere, nisi, quo animo, quo tempore, qua de causa factum sit, intellegatur; qui locus ita communis est, ut bene tractatus in hac causa magno ad persuadendum momento futurus sit; et alter locus, per quem magna cum amplificatione beneficii magnitudo ex utilitate aut honestate aut facti necessitudine demonstratur; et tertius, per quem res expressa uerbis ante oculos eorum, qui audiunt, ponitur, ut ipsi se quoque idem facturos fuisse arbitrentur, si sibi illa res atque ea faciendi causa per idem tempus accidisset. Relatio criminis est, cum reus id, quod arguitur, confessus alterius se inductum peccato iure fecisse demonstrat. Ea est huiusmodi: Horatius occisis tribus Curiatiis et duobus amissis fratribus domum se uictor recepit. Is animaduertit sororem suam de fratrum morte non laborantem, sponsi autem nomen appellantem identidem Curiatii cum gemitu et lamentatione. Indigne passus uirginem occidit. Accusatur. Intentio est: "iniuria sororem occidisti." Depulsio est: "iure occidi." Quaestio est: iurene occiderit? ratio est: "illa enim hostium mortem lugebat, fratrum neglegebat; me et populum Romanum uicisse moleste ferebat." Infirmatio est: "tamen a fratre indamnatam necari non oportui." Ex quo iudicatio fit: cum Horatia fratrum mortem neglegeret, hostium lugeret, fratris et populi Romani uictoria non gauderet, oportueritne eam a fratre indamnatam necari?
XXVII
Hoc in genere causae primum, si quid ex ceteris dabitur constitutionibus, sumi oportebit, sicuti in comparatione praeceptum est; postea, si qua facultas erit, per aliquam constitutionem illum, in quem crimen transferetur, defendere; deinde, leuius esse illud, quod in alterum peccatum reus transferat, quam quod ipse susceperit; postea translationis partibus uti et ostendere, a quo et per quos et quo modo et quo tempore aut agi aut iudicari aut statui de ea re conuenerit; ac simul ostendere non oportuisse an supplicium quam iudicium interponere. Tum leges quoque et iudicia demonstranda sunt, per quae potuerit id peccatum, quod sponte sua reus poenitus sit, moribus et iudicio uindicari. Deinde negare audire oportere id, quod in eum criminis conferatur, de quo is ipse, qui conferat, iudicium fieri noluerit, et id, quod iudicatum non sit, pro infecto habere oportere; postea inpudentiam demonstrare eorum, qui eum nunc apud iudices accusent, quem sine iudicibus ipsi condemnarint, et de eo iudicium faciant, de quo iam ipsi supplicium sumpserint; postea perturbationem iudicii futuram [dicemus] et iudices longius, quam potestatem habeant, progressuros, si simul et de reo et de eo, quem reus arguat, iudicarint; deinde, si hoc constitutum sit, ut peccata homines peccatis et iniurias iniuriis ulciscantur, quantum incommodorum consequatur; ac si idem facere ipse, qui nunc accusat, uoluisset, ne hoc quidem ipso quicquam opus fuisse iudicio; si uero ceteri quoque idem faciant, omnino iudicium nullum futurum. Postea demonstrabitur, ne si iudicio quidem illa damnata esset, in quam id crimen ab reo conferatur, potuisse hunc ipsum de illa supplicium sumere; quare esse indignum eum, qui ne de damnata quidem poenas sumere ipse potuisset, de ea supplicium sumpsisse, quae ne adducta quidem sit in iudicium. Deinde postulabit, ut legem, qua lege fecerit, proferat. Deinde quemadmodum in comparatione praecipiebamus, ut illud, quod compararetur, extenuaretur ab accusatore quam maxime, sic in hoc genere oportebit illius culpam, in quem crimen transferatur, cum huius maleficio, qui se iure fecisse dicat, comparare. Postea demonstrandum est non esse illud eiusmodi, ut ob id hoc fieri conuenerit. Extrema est, ut in comparatione, assumptio iudicationis et de ea per amplificationem ex deliberationis praeceptis dictio.
XXVIII
Defensor autem, quae per alias constitutiones inducentur, ex iis locis, qui traditi sunt, infirmabit; ipsam autem relationem comprobabit, primum augendo eius, in quem referet crimen, culpam et audaciam et quam maxime per indignationem, si res feret, iuncta conquestione ante oculos ponendo; postea leuius demonstrando se poenitum, quam sit illius promeritum, et suum supplicium cum illius iniuria conferendo. Deinde oportebit eos locos, qui ita erunt ab accusatore tractati, ut refelli et contrariam in partem conuerti possint, quo in genere sunt tres extremi, contrariis rationibus infirmare. Illa autem acerrima accusatorum criminatio, per quam perturbationem fore omnium iudiciorum demonstrant, si de indamnato supplicii sumendi potestas data sit, leuabitur, primum si eiusmodi demonstrabitur iniuria, ut non modo uiro bono, uerum omnino homini libero uideatur non fuisse toleranda; deinde ita perspicua, ut ne ab ipso quidem, qui fecisset, in dubium uocaretur; deinde eiusmodi, ut in eam is maxime debuerit animum aduertere, qui animum aduertit; ut non tam rectum, non tam fuerit honestum in iudicium illam rem peruenire, quam eo modo atque ab eo uindicari, quo modo et ab quo sit uindicata; postea sic rem fuisse apertam, ut iudicium de ea re fieri nihil adtinuerit. Atque hic demonstrandum est rationibus et similibus rebus permultas ita atroces et perspicuas res esse, ut de his non modo non necesse sit, sed ne utile quidem, quam mox iudicium fiat, exspectare. Locus communis accusatoris in eum, qui, cum id, quod arguitur, negare non possit, tamen aliquid sibi spei conparet ex iudiciorum perturbatione. Atque hic utilitatis iudiciorum demonstratio et de eo conquestio, qui supplicium dederit indamnatus; in eius autem, qui sumpserit, audaciam et crudelitatem indignatio. Ab defensore, in eius, quem ultus sit, audaciam cum sui conquestione; rem non ex nomine ipsius negotii, sed ex consilio eius, qui fecerit, et causa et tempore considerari oportere; quid mali futurum sit aut ex iniuria aut scelere alicuius, nisi tanta et tam perspicua audacia ab eo, ad cuius famam aut ad parentes aut ad liberos pertineret aut ad aliquam rem, quam caram esse omnibus aut necesse est aut oportet esse, uindicata.
XXIX
Remotio criminis est, cum eius intentio facti, quod ab aduersario infertur, in alium aut in aliud demouetur. Id fit bipertito; nam tum causa, tum res ipsa remouetur. Causae remotioni hoc nobis exemplo sit: Rhodii quosdam legarunt Athenas. Legatis quaestores sumptum, quem oportebat dari, non dederunt. Legati profecti non sunt. Accusantur. Intentio est: "proficisci oportuit." Depulsio est: "non oportuit." Quaestio est: oportueritne? ratio est: "sumptus enim, qui de publico dari solet, is ab quaestore non est datus." Infirmatio est: "uos tamen id, quod publice uobis erat negotii datum, conficere oportebat." Iudicatio est: cum iis, qui legati erant, sumptus, qui debebatur de publico, non daretur, oportueritne eos conficere nihilo minus legationem? hoc in genere primum sicut in ceteris, si quid aut ex coniecturali aut ex alia constitutione sumi possit, uideri oportebit. Deinde pleraque et ex comparatione et ex relatione criminis in hanc quoque causam conuenire poterunt. Accusator autem illum, cuius culpa id factum reus dicet, primum defendet, si poterit; sin minus poterit, negabit ad hoc iudicium illius, sed huius, quem ipse accuset, culpam pertinere. Postea dicet suo quemque officio consulere oportere; nec, si ille peccasset, hunc oportuisse peccare; deinde, si ille deliquerit, separatim illum sicut hunc accusari oportere et non cum huius defensione coniungi illius accusationem. Defensor autem cum cetera, si qua ex aliis incident constitutionibus, pertractarit, de ipsa remotione sic argumentabitur: primum, cuius acciderit culpa, demonstrabit; deinde, cum id aliena culpa accidisset, ostendet se aut non potuisse aut non debuisse id facere, quod accusator dicat oportuisse; quid potuerit, ex utilitatis partibus, in quibus est necessitudinis uis implicata, [demonstrabit] quid debuerit, ex honestate considerabitur. De utroque distinctius in deliberatiuo genere dicetur. Deinde omnia facta esse ab reo, quae in ipsius fuerint potestate; quod minus, quam conuenerit, factum sit, culpa id alterius accidisse. Deinde alterius culpa exponenda demonstrandum est, quantum uoluntatis et studii fuerit in ipso, et id signis confirmandum huiusmodi: ex cetera diligentia, ex ante factis aut dictis; atque hoc ipsi utile fuisse facere, inutile autem non facere, et cum cetera uita fuisse hoc magis consentaneum, quam quod propter alterius culpam non fecerit.
XXX
Si autem non in hominem certum, sed in rem aliquam causa demouebitur, ut in hac eadem re, si quaestor mortuus esset et idcirco legatis pecunia data non esset, accusatione alterius et culpae depulsione dempta ceteris similiter uti locis oportebit et ex concessionis partibus, quae conuenient, assumere; de quibus nobis dicendum erit. Loci autem communes idem utrisque fere, qui in superioribus assumptiuis, incident; hi tamen certissime: accusatoris, facti indignatio; defensoris, cum in alio culpa sit, [aut] in ipso non sit, supplicio se affici non oportere. Ipsius autem rei fit remotio, cum id, quod datur crimini, negat neque ad se neque ad officium suum reus pertinuisse; nec, si quid in eo sit delictum, sibi adtribui oportere. Id causae genus est huiusmodi: in eo foedere, quod factum est quondam cum Samnitibus, quidam adulescens nobilis porcum sustinuit iussu imperatoris. Foedere autem ab senatu inprobato et imperatore Samnitibus dedito quidam in senatu eum quoque dicit, qui porcum tenuerit, dedi oportere. Intentio est: "dedi oportet." Depulsio est: "non oportet." Quaestio est: oporteatne? ratio est: "non enim meum fuit officium nec mea potestas, cum et id aetatis et priuatus essem et esset summa cum auctoritate et potestate imperator, qui uideret, ut satis honestum foedus feriretur." Infirmatio est: "at enim quoniam particeps tu factus es in turpissimo foedere summae religionis, dedi te conuenit." Iudicatio est, cum is, qui potestatis nihil habuerit, iussu imperatoris in foedere et in tanta religione interfuerit, dedendusne sit hostibus necne? hoc genus causae cum superiore hoc differt, quod in illo concedit se reus oportuisse facere id, quod fieri dicat accusator oportuisse, sed alicui rei aut homini causam attribuit, quae uoluntati suae fuerit inpedimento,sine concessionis partibus; nam earum maior quaedam uis est, quod paulo post intellegetur. In hoc autem non accusare alterum nec culpam in alium transferre debet, sed demonstrare eam rem nihil ad se nec ad potestatem neque ad officium suum pertinuisse aut pertinere. Atque in hoc genere hoc accidit noui, quod accusator quoque saepe ex remotione criminationem conficit, ut si quis eum accuset, qui, cum praetor esset, in expeditionem ad arma populum uocarit, cum consules essent. Nam ut in superiore exemplo reus ab suo officio et a potestate factum demouebat, sic in hoc ab eius officio ac potestate, qui accusatur, ipse accusator factum remouendo hac ipsa ratione confirmat accusationem. In hac ab utroque ex omnibus [partibus] honestatis et ex omnibus utilitatis partibus, exemplis, signis, ratiocinando, quid cuiusque officii, iuris, potestatis sit, quaeri oportebit et fueritne ei, quo de agetur, id iuris, officii, potestatis attributum necne. Locos autem communes ex ipsa re, si quid indignationis aut conquestionis habebit, sumi oportebit.
XXXI
Concessio est, per quam non factum ipsum probatur ab reo, sed ut ignoscatur, id petitur. Cuius partes sunt duae: purgatio et deprecatio. Purgatio est, per quam eius, qui accusatur, non factum ipsum, sed uoluntas defenditur. Ea habet partes tres: inprudentiam, casum, necessitudinem. Inprudentia est, cum scisse aliquid is, qui arguitur, negatur; ut apud quosdam lex erat: ne quis Dianae uitulum immolaret. Nautae quidam, cum aduersa tempestate in alto iactarentur, uouerunt, si eo portu, quem conspiciebant, potiti essent, ei deo, qui ibi esset, se uitulum immolaturos. Casu erat in eo portu fanum Dianae eius, cui uitulum immolare non licebat. Inprudentes legis, cum exissent, uitulum immolauerunt. Accusantur. Intentio est: "uitulum immolastis ei deo, cui non licebat." Depulsio est in concessione posita. Ratio est: "nesciui non licere." Infirmatio est: "tamen, quoniam fecisti, quod non licebat ex lege, supplicio dignus es." Iudicatio est: cum id fecerit, quod non oportuerit, et id non oportere nescierit, sitne supplicio dignus? Casus autem inferetur in concessionem, cum demonstratur aliqua fortunae uis uoluntati obstitisse, ut in hac: cum Lacedaemoniis lex esset, ut, hostias nisi ad sacrificium quoddam redemptor praebuisset, capital esset, hostias is, qui redemerat, cum sacrificii dies instaret, in urbem ex agro coepit agere. Tum subito magnis commotis tempestatibus fluuius Eurotas, is qui praeter Lacedaemonem fluit, ita magnus et uehemens factus est, ut ea traduci uictimae nullo modo possent. Redemptor suae uoluntatis ostendendae causa hostias constituit omnes in litore, ut, qui trans flumen essent, uidere possent. Cum omnes studio eius subitam fluminis magnitudinem scirent fuisse inpedimento, tamen quidam capitis arcessiuerunt. Intentio est: "hostiae, quas debuisti ad sacrificium, praesto non fuerunt." Depulsio concessio. Ratio: "flumen enim subito accreuit et ea re traduci non potuerunt." Infirmatio: "tamen, quoniam, quod lex iubet, factum non est, supplicio dignus es." Iudicatio est: cum in ea re contra legem redemptor [aliquid] fecerit, qua in re studio eius subita fluminis obstiterit magnitudo, supplicio dignusne sit?
XXXII
Necessitudo autem infertur, cum ui quadam reus id, quod fecerit, fecisse defenditur, hoc modo: lex est apud Rhodios, ut, si qua rostrata in portu nauis deprehensa sit, publicetur. Cum magna in alto tempestas esset, uis uentorum inuitis nautis in Rhodiorum portum nauem coegit. Quaestor nauem populi uocat, nauis dominus negat oportere publicari. Intentio est: "rostrata nauis in portu deprehensa est." Depulsio concessio. Ratio: "ui et necessario sumus in portum coacti." Infirmatio est: "nauem ex lege tamen populi esse oportet." Iudicatio est: cum rostratam nauem in portu deprehensam lex publicarit cumque haec nauis inuitis nautis ui tempestatis in portum coniecta sit, oporteatne eam publicari? Horum trium generum idcirco in unum locum contulimus exempla, quod similis in ea praeceptio argumentorum traditur. Nam in his omnibus primum, si quid res ipsa dabit facultatis, coniecturam induci ab accusatore oportebit, ut id, quod uoluntate factum negabitur, consulto factum suspicione aliqua demonstretur; deinde inducere definitionem necessitudinis aut casus aut inprudentiae et exempla ad eam definitionem adiungere, in quibus inprudentia fuisse uideatur aut casus aut necessitudo, et ab his id, quod reus inferat, separare, id est ostendere dissimile, quod [leuius, facilius] non ignorabile, non fortuitum, non necessarium fuerit; postea demonstrare potuisse uitari: hac ratione prouideri potuisse, si hoc aut illud fecisset, aut, nisi fecisset, praecaueri; et definitionibus ostendere non hanc inprudentiam aut casum aut necessitudinem, sed inertiam, neglegentiam, fatuitatem nominari oportere. Ac si qua necessitudo turpitudinem uidebitur habere, oportebit per locorum communium inplicationem redarguentem demonstrare quiduis perpeti, mori denique satius fuisse quam eiusmodi necessitudini optemperare. Atque tum ex iis locis, de quibus in negotiali parte dictum est, iuris et aequitatis naturam oportebit quaerere et quasi in absoluta iuridiciali per se hoc ipsum ab rebus omnibus separatim considerare. Atque hoc in loco, si facultas erit, exemplis uti oportebit, quibus in simili excusatione non sit ignotum, et contentione, magis illis ignoscendum fuisse, et deliberationis partibus, turpe aut inutile esse concedi eam rem, quae ab aduersario commissa sit: permagnum esse et magno futurum detrimento, si ea res ab iis, qui potestatem habent uindicandi, neglecta sit.
XXXIII
Defensor autem conuersis omnibus his partibus poterit uti; maxime autem in uoluntate defendenda commorabitur et in ea re adaugenda, quae uoluntati fuerit inpedimento; et se plus, quam fecerit, facere non potuisse; et in omnibus rebus uoluntatem spectari oportere; et se conuinci non posse, quod absit a culpa; suo nomine communem hominum infirmitatem posse damnari. Deinde nihil esse indignius quam eum, qui culpa careat, supplicio non carere. Loci autem communes: accusatoris in confessionem, et quanta potestas peccandi relinquatur, si semel institutum sit, ut non de facto, sed de facti causa quaeratur; defensoris conquestio est calamitatis eius, quae non culpa, sed ui maiore quadam acciderit, et de fortunae potestate et hominum infirmitate et, uti suum animum, non euentum considerent. In quibus omnibus conquestionem suarum aerumnarum et crudelitatis aduersariorum indignationem inesse oportebit. Ac neminem mirari conueniet, si aut in his aut in aliis exemplis scripti quoque controuersiam adiunctam uidebit. Quo de genere post erit nobis separatim dicendum, propterea quod quaedam genera causarum simpliciter ex sua ui considerantur, quaedam autem sibi aliud quoque aliquod controuersiae genus assumunt. Quare omnibus cognitis non erit difficile in unam quamque causam transferre, quod ex eo quoque genere conueniet; ut in his exemplis concessionis inest omnibus scripti controuersia, ea quae ex scripto et sententia nominatur; sed, quia de concessione loquebamur, in eam praecepta dedimus, alio autem loco de scripto et de sententia dicemus.
XXXIV
Nunc in alteram concessionis partem considerationem iam intendemus. Deprecatio est, in qua non defensio facti, sed ignoscendi postulatio continetur. Hoc genus uix in iudicio probari potest, ideo quod concesso peccato difficile est ab eo, qui peccatorum uindex esse debet, ut ignoscat, impetrare. Quare parte eius generis, cum causam non in eo constitueris, uti licebit; ut si pro aliquo claro aut forti uiro, cuius in rem publicam multa sunt beneficia, diceres, posses, cum uidearis non uti deprecatione, uti tamen, ad hunc modum: "quodsi, iudices, hic pro suis beneficiis, pro suo studio, quod in uos semper habuit, tali suo tempore multorum suorum recte factorum causa uni delicto ut ignosceretis postularet, tamen dignum uestra mansuetudine, dignum uirtute huius esset, iudices, a uobis hanc rem hoc postulante impetrari." Deinde augere beneficia licebit et iudices per locum communem ad ignoscendi uoluntatem ducere. Quare hoc genus quamquam in iudiciis non uersatur nisi quadam ex parte, tamen, quia et ars haec ipsa inducenda nonnumquam est et in senatu aut in consilio saepe omni in genere tractanda, in id quoque praecepta ponemus. Nam in senatu [aut in consilio] de Syphace diu deliberatum est, et de Q. Numitorio Pullo apud L. Opimium et eius consilium diu dictum est, et magis in hoc quidem ignoscendi quam cognoscendi postulatio ualuit. Nam semper animo bono se in populum Romanum fuisse non tam facile probabat, cum coniecturali constitutione uteretur, quam ut propter posterius beneficium sibi ignosceretur, cum deprecationis partes adiungeret.
XXXV
Oportebit igitur eum, qui sibi ut ignoscatur, postulabit, commemorare si qua sua poterit beneficia et, si poterit, ostendere ea maiora esse quam haec, quae deliquerit, ut plus ab eo boni quam mali profectum esse uideatur; deinde maiorum suorum beneficia, si qua exstabunt, proferre; deinde ostendere non odio neque crudelitate fecisse, quod fecerit, sed aut stultitia aut inpulsu alicuius aut aliqua honesta aut probabili causa; postea polliceri et confirmare se et hoc peccato doctum et beneficio eorum, qui sibi ignouerint, confirmatum omni tempore a tali ratione afuturum; deinde spem ostendere aliquo se in loco magno iis, qui sibi concesserint, usui futurum; postea, si facultas erit, se aut consanguineum * aut iam a maioribus inprimis amicum esse [demonstrabit] et amplitudinem suae uoluntatis, nobilitatem generis, eorum, qui se saluum uelint, dignitatem ostendere, et cetera ea, quae personis ad honestatem et amplitudinem sunt adtributa, cum conquestione, sine arrogantia, in se esse ‹demonstrabit›, ut honore potius aliquo quam ullo supplicio dignus esse uideatur; deinde ceteros proferre, quibus maiora delicta concessa sint. Ac multum proficiet, si se misericordem in potestate, propensum ad ignoscendum fuisse ostendet. Atque ipsum illud peccatum erit extenuandum, ut quam minimum obfuisse uideatur, et aut turpe aut inutile demonstrandum tali de homine supplicium sumere. Deinde locis communibus misericordiam captare oportebit ex iis praeceptis, quae in primo libro sunt exposita.
XXXVI
Aduersarius autem malefacta augebit: nihil imprudenter, sed omnia ex crudelitate et malitia facta dicet; ipsum inmisericordem, superbum fuisse; et, si poterit, ostendet semper inimicum fuisse et amicum fieri nullo modo posse. Si beneficia proferet, aut aliqua de causa facta, non propter beniuolentiam demonstrabit, aut postea odium esse acre susceptum, aut illa omnia maleficiis esse deleta, aut leuiora beneficia quam maleficia, aut, cum beneficiis honos habitus sit, pro maleficio poenam sumi oportere. Deinde turpe esse aut inutile ignosci. Deinde, de quo ut potestas esset saepe optarint, in eum * ob potestatem non uti summam esse stultitiam; cogitare oportere, quem animum in eum et quod odium habuerint. Locus autem communis erit indignatio maleficii et alter eorum misereri oportere, qui propter fortunam, non propter malitiam in miseriis sint. Quoniam ergo in generali constituitone tamdiu propter eius partium multitudinem commoramur, ne forte uarietate et dissimilitudine rerum diductus alicuius animus in quendam errorem deferatur, quid etiam nobis ex eo genere restet et quare restet, admonendum uidetur. Iuridicialem causam esse dicebamus, in qua aequi et iniqui natura et praemii aut poenae ratio quaereretur. Eas causas, in quibus de aequo et iniquo quaeritur, exposuimus.
XXXVII
Restat nunc, ut de praemio et de poena explicemus. Sunt enim multae causae, quae ex praemii alicuius petitione constant. Nam et apud iudices de praemio saepe accusatorum quaeritur et a senatu aut a consilio aliquod praemium saepe petitur. Ac neminem conueniet arbitrari nos, cum aliquod exemplum ponamus, quod in senatu agatur, ab iudiciali genere exemplorum recedere. Quicquid enim de homine probando aut inprobando dicitur, cum ad eam dictionem sententiarum quoque ratio accommodetur, id non, si per sententiae dictionem agitur, deliberatiuum est; sed, quia de homine statuitur, iudiciale est habendum. Omnino autem qui diligenter omnium causarum uim et naturam cognouerit, genere et prima conformatione eas intelleget dissidere, ceteris autem partibus aptas inter se omnes et aliam in alia implicatam uidebit. Nunc de praemiis consideremus. L. Licinius Crassus consul quosdam in citeriore Gallia nullo inlustri neque certo duce neque eo nomine neque numero praeditos, uti digni essent, qui hostes populi Romani esse dicerentur, qui tamen excursionibus et latrociniis infestam prouinciam redderent, consectatus est et confecit. Romam redit: triumphum ab senatu postulat. Hic et in deprecatione nihil ad nos attinet rationibus et infirmationibus rationum subponendis ad iudicationem peruenire, propterea quod, nisi alia quoque incidet constitutio aut pars constitutionis, simplex erit iudicatio et in quaestione ipsa continebitur: in deprecatione, huiusmodi: oporteatne poena affici? in hac, huiusmodi: oporteatne dari praemium? Nunc ad praemii quaestionem appositos locos exponemus.
XXXVIII
Ratio igitur praemii quattuor est in partes distributa: in beneficia, in hominem, in praemii genus, in facultates. Beneficia ex sua ui, ex tempore, ex animo eius, qui fecit, ex casu considerantur. Ex sua ui quaerentur hoc modo: magna an parua, facilia an difficilia, singularia sint an uulgaria, uera an falsa quadam exornatione honestentur; ex tempore autem, si tum, cum indigeremus, cum ceteri non possent aut nollent opitulari, si tum, cum ses deseruisset; ex animo, si non sui commodi causa, si eo consilio fecit omnia, ut hoc conficere posset; ex casu, si non fortuna, sed industria factum uidebitur aut si industriae fortuna obstitisse. In hominem autem, quibus rationibus uixerit, quid sumptus in eam rem aut laboris insumpserit; ecquid aliquando tale fecerit; num alieni laboris aut deorum bonitatis praemium sibi postulet; num aliquando ipse talem ob causam aliquem praemio affici negarit oportere; aut num iam satis pro eo, quod fecerit, honos habitus sit; aut num necesse fuerit ei facere id, quod fecerit; aut num eiusmodi sit factum, ut, nisi fecisset, supplicio dignus esset, no, quia fecerit, praemio; aut num ante tempus praemium petat et spem incertam certo uenditet pretio; aut num, quod supplicium aliquod uitet, eo praemium postulet, uti de se praeiudicium factum esse uideatur.
XXXIX
In praemii autem genere, quid et quantum et quamobrem postuletur et quo et quanto quaeque res praemio digna sit, considerabitur; deinde, apud maiores quibus hominibus et quibus de causis talis honos habitus sit, quaeretur; deinde, ne is honos nimium peruulgetur. Atque hic eius, qui contra aliquem praemium postulantem dicet, locus erit communis: praemia uirtutis et officii sancta et casta esse oportere neque ea aut cum inprobis communicari aut in mediocribus hominibus peruulgari; et alter: minus homines uirtutis cupidos fore uirtutis praemio peruulgato; quae enim rara et ardua sint, ea experiendo pulchra et iucunda hominibus uideri; et tertius: si exsistant, qui apud maiores nostros ob egregiam uirtutem tali honore dignati sunt, nonne de sua gloria, cum pari praemio tales homines affici uideant, delibari putent? et eorum enumeratio et cum iis, quos contra dicas, comparatio. Eius autem, qui praemium petet, facti sui amplificatio, eorum, qui praemio affecti sunt, cum suis factis contentio. Deinde ceteros a uirtutis studio repulsum iri, si ipse praemio non sit affectus. Facultates autem considerantur, cum aliquod pecuniarium praemium postulatur; in quo, utrum copiane sit agri, uectigalium, pecuniae an penuria, consideratur. Loci communes: facultates augere, non minuere oportere; et, inpudentem esse, qui pro beneficio non gratiam, uerum mercedem postulet; contra autem de pecunia ratiocinari sordidum esse, cum de gratia referunda deliberetur; et, se pretium non pro facto, sed honorem ita, ut factitatum sit, pro beneficio postulare. Ac de constitutionibus quidem satis dictum est: nunc de iis controuersiis, quae in scripto uersantur, dicendum uidetur.
XL
In scripto uersatur controuersia, cum ex scriptionis ratione aliquid dubii nascitur. Id fit ex ambiguo, ex scripto et sententia, ex contrariis legibus, ex ratiocinatione, ex definitione. Ex ambiguo autem nascitur controuersia, cum, quid senserit scriptor, obscurum est, quod scriptum duas pluresue res significat, ad hunc modum: paterfamilias, cum filium heredem faceret, uasorum argenteorum centum pondo uxori suae sic legauit: HERES MEVS VXORI MEAE VASORVM ARGENTEORVM PONDO CENTVM, QVAE VOLET, DATO. Post mortem eius uasa magnifica et pretiose caelata petit a filio mater. Ille se, quae ise uellet, debere dicit. Primum, si fieri poterit, demonstrandum est non esse ambigue scriptum, propterea quod omnes in consuetudine sermonis sic uti solent eo uerbo uno pluribusue in eam sententiam, in quam is, qui dicet, accipiendum esse demonstrabit. Deinde ex superiore et ex inferiore scriptura docendum id, quod quaeratur, fieri perspicuum. Quare si ipsa separatim ex se uerba considerentur, omnia aut pleraque ambigua uisum iri; quae autem ex omni considerata scriptura perspicua fiant, haec ambigua non oportere existimare. Deinde, qua in sententia scriptor fuerit, ex ceteris eius scriptis et ex factis, dictis, animo atque uita eius sumi oportebit et eam ipsam scripturam, in qua inerit illud ambiguum, de quo quaeretur, totam omnibus ex partibus pertemptare, si quid aut ad id appositum sit, quo nos interpretemur, aut ei, quod aduersarius intellegat, aduersetur. Nam facile, quid ueri simile sit eum uoluisse, qui scripsit, ex omni scriptura et ex persona scriptoris atque iis rebus, quae personis attributae sunt, considerabitur. Deinde erit demonstrandum, si quid ex re ipsa dabitur facultatis, id, quod aduersarius intellegat, multo minus commode fieri posse, quam id, quod nos accipimus, quod illius rei neque administratio neque exitus ullus exstet; nos quod dicamus, facile et commode transigi posse; ut in hac lege - nihil enim prohibet fictam exempli loco ponere, quo facilius res intellegatur -: MERETRIX CORONAM AVREAM NE HABETO ; SI HABVERIT, PVBLICA ESTO, contra eum, qui meretricem publicari dicat ex lege oportere, possit dici neque administrationem esse ullam publicae meretricis neque exitum legis in meretrice publicanda, at in auro publicando et administrationem et exitum facilem esse et incommodi nihil inesse.
XLI
A diligenter illud quoque adtendere oportebit, num illo probato, quod aduersarius intellegat, res utilior aut honestior aut magis necessaria ab scriptore neglecta uideatur. Id fiet, si id, quod nos demonstrabimus, honestum aut utile aut necessarium demonstrabimus, et si id, quod ab aduersariis dicetur, minime eiusmodi esse dicemus. Deinde si in lege erit ex ambiguo controuersia, dare operam oportebit, ut de eo, quod aduersarius intellegat, alia in re lege cautum esse doceatur. Permultum autem proficiet illud demonstrare, quemadmodum scripsisset, si id, quod aduersarius accipiat, fieri aut intellegi uoluisset, ut in hac causa, in qua de uasis argenteis quaeritur, possit mulier dicere nihil adtinuisse adscribi QVAE VOLET, si heredis uoluntati permitteret. Eo enim non adscripto nihil esse dubitationis, quin heres, quae ipse uellet, daret. Amentiae igitur fuisse, cum heredi uellet cauere, id adscribere, quo non adscripto nihilominus heredi caueretur. Quare hoc genere magnopere talibus in causis uti oportebit: "hoc modo scripsisset, isto uerbo usus non esset, non isto loco uerbum istud conlocasset." Nam ex his sententia scriptoris maxime perspicitur. Deinde quo tempore scriptum sit, quaerendum est, ut, quid eum uoluisse in eiusmodi tempore ueri simile sit, intellegatur. Post ex deliberationis partibus, quid utilius et quid honestius et illi ad scribendum et his ad conprobandum sit, demonstrandum; et ex his, si quid amplificationis dabitur, communibus utrimque locis uti oportebit.
XLII
Ex scripto et sententia controuersia consistit, cum alter uerbis ipsis, quae scripta sunt, utitur, alter ad id, quod scriptorem sensisse dicet, omnem adiungit dictionem. Scriptoris autem sententia ab eo, qui sententia se defendet, tum semper ad idem spectare et idem uelle demonstrabitur; tum ex facto aut ex euentu aliquo ad tempus id, quod instituit, accommodabitur. Semper ad idem spectare, hoc modo: parterfamilias cum liberorum haberet nihil, uxorem autem haberet, in testamento ita scripsit: SI MIHI FILIVS GENITVR VNVS PLVRESVE, IS MIHI HERES ESTO. Deinde quae assolent. Postea: SI FILIVS ANTE MORITVR, QVAM IN TVTELAM SVAM VENERIT, TVM MIHI, * dicet, HERES ESTO. Filius natus non est. Ambigunt adgnati cum eo, qui est heres, si filius ante, quam in tutelam ueniat, mortuus sit. In hoc genere non potest hoc dici, ad tempus et ad euentum aliquem sententiam scriptoris oportere accommodari, propterea quod ea sola esse demonstratur, qua fretus ille, qui contra scriptum dicit, suam esse hereditatem defendit. Aliud autem genus est eorum, qui sententiam inducunt, in quo non simplex uoluntas scriptoris ostenditur, quae in omne tempus et in omne factum idem ualeat, sed ex quodam facto aut euentu ad tempus interpretanda dicitur. Ea partibus iuridicialis assumptiuae maxime sustinetur. Nam tum inducitur comparatio, ut in eo, qui, cum lex aperiri portas noctu uetaret, aperuit quodam in bello et auxilia quaedam in oppidum recepit, ne ab hostibus opprimerentur, si foris essent, quod prope muros hostes castra haberent; tum relatio criminis, ut in eo milite, qui, cum communis lex omnium hominem occidere uetaret, tribunum militum [suum], qui uim sibi afferre conaretur, occidit; tum remotio criminis, ut in eo, qui, cum lex, quibus diebus in legationem proficisceretur, praestituerat, quia sumptum quaestor non dedit, profectus non est; tum concessio per purgationem et per inprudentiam, ut in uituli immolatione, et per uim, ut in naue rostrata, et per casum, ut in Eurotae magnitudine. Quare aut ita sententia inducetur, ut unum quiddam uoluisse scriptor demonstretur, aut sic, ut in eiusmodi re et tempore hoc uoluisse doceatur.
XLIII
Ergo is, qui scriptum defendet, his locis plerumque omnibus, maiore autem parte semper poterit uti: primum scriptoris conlaudatione et loco communi, nihil eos, qui iudicent, nisi id, quod scriptum, spectare oportere; et hoc eo magis, si legitimum scriptum proferetur, id est aut lex ipsa aut aliquid ex lege; postea, quod uehementissimum est, facti aut intentionis aduersariorum cum ipso scripto contentione, quid scriptum sit, quid factum, quid iuratus iudex; quem locum multis modis uariare oportebit, tum ipsum secum admirantem, quidnam contra dici possit, tum ad iudicis officium reuertentem et ab eo quaerentem, quid praeterea audire aut exspectare debeat; tum ipsum aduersarium quasi in testis loco producendo, hoc est interrogando, utrum scriptumne neget esse eo modo, an ab se contra factum esse aut contra contendi neget; utrum negare ausus sit, se dicere desiturum. Si neutrum neget et contra tamen dicat: nihil esse quo hominem inpudentiorem quisquam se uisurum arbitretur. In hoc ita commorari conueniet, quasi nihil praeterea dicendum sit et quasi contra dici nihil possit, saepe id, quod scriptum est, recitando, saepe cum scripto factum aduersarii confligendo atque interdum acriter ad iudicem ipsum reuertendo. Quo in loco iudici demonstrandum est, quid iuratus sit, quid sequi debeat; duabus de causis iudicem dubitare oportere, si aut scriptum sit obscure aut neget aliquid aduersarius;
XLIV
Cum et scriptum aperte sit et aduersarius omnia confiteatur, tum iudicem legi parere, non interpretari legem oportere. Hoc loco confirmato tum diluere ea, quae contra dici poterunt, oportebit. Contra autem dicetur, si aut prorsus aliud sensisse scriptor et scripsisse aliud demonstrabitur, ut in illa de testamento, quam posuimus, controuersia, aut causa assumptiua inferetur, quamobrem scripto non potuerit aut non oportuerit optemperari. Si aliud sensisse scriptor, aliud scripsisse dicetur, is, qui scripto utetur, haec dicet: non oportere de eius uoluntate nos argumentari, qui, ne id facere possemus, indicium nobis reliquerit suae uoluntatis; multa incommoda consequi, si instituatur, ut ab scripto recedatur. Nam et eos, qui aliquid scribant, non existimaturos id, quod scripserint, ratum futurum, et eos, qui iudicent, certum, quod sequantur, nihil habituros, si semel ab scripto recedere consueuerint. Quodsi uoluntas scriptoris conseruanda sit, se, non aduersarios, a uoluntate eius stare. Nam multo propius accedere ad scriptoris uoluntatem eum, qui ex ipsius eam litteris interpretetur, quam illum, qui sententiam scriptoris non ex ipsius scripto spectet, quod ille suae uoluntatis quasi imaginem reliquerit, sed domesticis suspicionibus perscrutetur. Sin causam afferet is, qui a sententia stabit, primum erit contra dicendum: quam absurdum non negare contra legem fecisse, sed, quare fecerit, causam aliquam inuenire; deinde conuersa esse omnia: ante solitos esse accusatores iudicibus persuadere, adfinem esse alicuius culpae eum, qui accusaretur, causam proferre, quae eum ad peccandum impulisset; - nunc ipsum reum causam afferre, quare deliquerit. Deinde hanc inducere partitionem, cuius in singulas partes multae conuenient argumentationes: primum, nulla in lege ullam causam contra scriptum accipi conuenire; deinde, si in ceteris legibus conueniat, hanc esse eiusmodi legem, ut in ea non oporteat; postremo, si in hac quoque lege oporteat, hanc quidem causam accipi minime oportere.
XLV
Prima pars his fere locis confirmabitur: scriptori neque ingenium neque operam neque ullam facultatem defuisse, quo minus aperte posset perscribere id, quod cogitaret; non fuisse ei graue nec difficile eam causam excipere, quam aduersarii proferant, si quicquam excipiendum putasset: consuesse eos, qui leges scribant, exceptionibus uti. Deinde oportet recitare leges cum exceptionibus scriptas et maxime uidere, ecquae in ea ipsa lege, qua de agatur, sit exceptio aliquo in capite aut apud eundem legis scriptorem, quo magis probetur eum fuisse excepturum, si quid excipiendum putaret; et ostendere causam accipere nihil aliud esse nisi legem tollere, ideo quod, cum semel causa consideretur, nihil attineat eam ex lege considerare, quippe quae in lege scripta non sit. Quod si sit institutum, omnibus dari causam et potestatem peccandi, cum intellexerint uos ex ingenio eius, qui contra legem fecerit, non ex lege, in quam iurati sitis, rem iudicare; deinde et ipsis iudicibus iudicandi et ceteris ciuibus uiuendi rationes perturbatum iri, si semel ab legibus recessum sit; nam et iudices neque, quid sequantur, habituros, si ab eo, quod scriptum sit, recedant, neque, quo pacto aliis probare possint, quod contra legem iudicarint; et ceteros ciues, quid agant, ignoraturos, si ex suo quisque consilio et ex ea ratione, quae in mentem aut in libidinem uenerit, non ex communi praescripto ciuitatis unam quamque rem administrabit; postea quaerere ab iudicibus ipsis, quare in alienis detineantur negotiis; cur rei publicae munere impediantur, quo setius suis rebus et commodis seruire possint; cur in certa uerba iurent; cur certo tempore conueniant, cur certo discedant, nihil quisquam afferat causae, quo minus frequenter operam rei publicae det, nisi quae causa in lege excepta sit; an se legibus obstrictos in tantis molestiis esse aequum censeant, aduersarios nostros leges neglegere concedant; deinde item quaerere ab iudicibus, si eius rei [causa], propter quam se reus contra legem fecisse dicat, exceptionem ipse in lege adscribat, passurine sint; [postea] hoc, quod faciat, indignius et inpudentius esse, quam si adscribat; age porro, quid? si ipsi uellent iudices adscribere, passurusne sit populus? atque hoc esse indignius, quam rem uerbo et litteris mutare non possint, eam re ipsa et iudicio maximo commutare; deinde indignum esse de lege aliquid derogari aut legem abrogari aut aliqua ex parte commutari, cum populo cognoscendi et probandi aut inprobandi potestas nulla fiat; hoc ipsis iudicibus inuidiosissimum futurum; non hunc locum esse neque hoc tempus legum corrigendarum; apud populum haec et per populum agi conuenire; quodsi nunc id agant, uelle se scire, qui lator sit, qui sint accepturi; se [f]actiones uidere et dissuadere uelle; quodsi haec cum summe inutilia tum multo turpissima sint, legem, cuicuimodi sit, in praesentia conseruari ab iudicibus, post, si displiceat, a populo corrigi conuenire; deinde, si scriptum non exstaret, magnopere quaereremus neque isti, ne si extra periculum quidem esset, crederemus; nunc cum scriptum sit, amentiam esse eius [rei], qui peccarit, potius quam legis ipsius uerba cognoscere. His et huiusmodi rationibus ostenditur causam extra scriptum accipi non oportere.
XLVI
Secunda pars est, in qua est ostendendum, si in ceteris legibus oporteat, in hac non oportere. Hoc demonstrabitur, si lex aut ad res maximas, utilissimas, honestissimas, religiosissimas uidebitur pertinere; aut inutile aut turpe aut nefas esse tali in re non diligentissime legi optemperare; aut ita lex diligenter perscripta demonstrabitur, ita cautum una quaque de re, ita, quod oportuerit, exceptum, ut minime conueniat quicquam in tam diligenti scriptura praeteritum arbitrari. Tertius est locus ei, qui pro scripto dicet, maxime necessarius, per quem oportet ostendat, si conueniat causam contra scriptum accipi, eam tamen minime oportere, quae ab aduersariis afferatur. Qui locus idcirco est huic necessarius, quod semper is, qui contra scriptum dicet, aequitatis aliquid afferat oportet. Nam summa inpudentia sit eum, qui contra quam scriptum sit aliquid probare uelit, non aequitatis praesidio id facere conari. Si quid igitur ex hac ipsa [quippiam] accusator derogat, omnibus partibus iustius et probabilius accusare uideatur. Nam superior oratio hoc omnis faciebat, ut, iudices etiamsi nollent, necesse esset; haec autem, etiamsi necesse non esset, ut uellent contra iudicare. Id autem fiet, si, quibus ex locis culpa demonstrabitur esse ineo, qui comparatione aut remotione aut relatione criminis aut concessionis partibus se defendet - de quibus ante, ut potuimus, diligenter perscripsimus -, si de iis locis, quae res postulabit, ad causam aduersariorum inprobandam transferemus; aut causae et rationes afferentur, quare et quo consilio ita sit in lege aut in testamento scriptum, ut sententia quoque et uoluntate scriptoris, non ipsa solum scriptura causa confirmata esse uideatur; aut aliis quoque constitutionibus factum coarguetur.
XLVII
Contra scriptum autem qui dicet, primum inducet eum locum, per quem aequitas causae demonstretur; aut ostendet, quo animo, quo consilio, qua de causa fecerit; et, quamcumque causam assumet, assumptionis partibus se defendet, de quibus ante dictum est. Atque in hoc loco cum diutius commoratus sui facti rationem et aequitatem causae exornauerit, tum ex his locis fere contra aduersarios dicet oportere causas accipi. Demonstrabit nullam esse legem, quae aliquam rem inutilem aut iniquam fieri uelit; omnia supplicia, quae ab legibus proficiscantur, culpae ac malitiae uindicandae causa constituta esse; scriptorem ipsum, si exsistat, factum hoc probaturum et idem ipsum, si ei talis res accidisset, facturum fuisse; ea re legis scriptorem certo ex ordine iudices certa aetate praeditos constituisse, ut essent, non qui scriptum suum recitarent, quod quiuis puer facere posset, sed qui cogitatione assequi possent et uoluntatem interpretari; deinde illum scriptorem, si scripta sua stultis hominibus et barbaris iudicibus committeret, omnia summa diligentia perscripturum fuisse; nunc uero, quod intellegeret, quales uiri res iudicaturi essent, idcirco eum, quae perspicua uideret esse, non adscripsisse: neque enim uos scripti sui recitatores, sed uoluntatis interpretes fore putauit; postea quaerere ab aduersariis: quid, si hoc fecissem? quid, si hoc accidisset? eorum aliquid, in quibus aut causa sit honestissima aut necessitudo certissima: tamenne accusaretis? atqui lex nusquam excepit; non ergo omnia scriptis, sed quaedam, quae perspicua sint, tacitis exceptionibus caueri; deinde nullam rem neque legibus neque scriptura ulla, denique ne in sermone quidem cotidiano atque imperiis domesticis recte posse administrari, si unus quisque uelit uerba spectare et non ad uoluntatem eius, qui ea uerba habuerit, accedere;
XLVIII
Deinde ex utilitatis et honestatis partibus ostendere, quam inutile aut quam turpe sit id, quod aduersarii dicant fieri oportuisse aut oportere, et id, quod nos fecerimus aut postulemus, quam utile aut quam honestum sit; deinde leges nobis caras esse non propter litteras, quae tenues et obscurae notae sint uoluntatis, sed propter earum rerum, quibus de scriptum est, utilitatem et eorum, qui scripserint, sapientiam et diligentiam; postea, quid sit lex, describere, ut ea uideatur in sententiis, non in uerbis consistere; et iudex is uideatur legi optemperare, qui sententiam eius, non qui scripturam sequatur; deinde, quam indignum sit eodem affici supplicio eum, qui propter aliquod scelus et audaciam contra leges fecerit, et eum, qui honesta aut necessaria de causa non ab sententia, sed ab litteris legis recesserit; atque his et huiusmodi rationibus et accipi causam et in hac lege accipi et eam causam, quam ipse afferat, oportere accipi demonstrabit. Et quemadmodum ei dicebamus, qui ab scripto diceret, hoc fore utilissimum, siquid de aequitate ea, quae cum aduersario staret, derogasset, sic huic, qui contra scriptum dicet, plurimum proderit, ex ipsa scriptura aliquid ad suam causam conuertere aut ambigue aliquid scriptum ostendere; deinde ex illo ambiguo eam partem, quae sibi prosit, defendere aut uerbi definitionem inducere et illius uerbi uim, quo urgeri uideatur, ad suae causae commodum traducere aut ex scripto non scriptum aliquid inducere per ratiocinationem, de qua post dicemus. Quacumque autem in re, quamuis leuiter probabili, scripto ipso se defenderit, cum aequitate causa abundabit, necessario multum proficiet, ideo quod, si id, quo nititur aduersariorum causa, subduxerit, omnem eius illam uim et acrimoniam lenierit ac diluerit. Loci autem communes ceteris ex assumptionis partibus in utramque partem conuenient. Praeterea autem eius, qui a scripto dicet: leges ex se, non ex eius, qui contra commiserit, utilitate spectari oportere et legibus antiquius haberi nihil oportere. Contra scriptum: leges in consilio scriptoris et utilitate communi, non in uerbis consistere; quam indignum sit aequitatem litteris urgeri, quae uoluntate eius, qui scripserit, defendatur.
XLIX
Ex contrariis autem legibus controuersia nascitur, cum inter se duae uidentur leges aut plures discrepare, hoc modo: lex: QVI TYRANNVM
OCCIDERIT, OLYMPIONICARVM PRAEMIA CAPITO ET QVAM VOLET SIBI REM A
MAGISTRATV DEPOSCITO ET MAGISTRATVS EI CONCEDITO. Et altera lex: TYRANNO OCCISO QVINQVE EIVS PROXIMOS COGNATIONE MAGISTRATVS NECATO. Alexandrum, qui apud Pheraeos in Thessalia tyrannidem occuparat, uxor sua, cui Thebe nomen fuit, noctu, cum simul cubaret, occidit. Haec filium suum, quem ex tyranno habebat, sibi in praemii loco deposcit. Sunt qui ex lege occidi puerum dicant oportere. Res in iudicio est. In hoc genere utramque in partem idem loci atque eadem praecepta conuenient, ideo quod uterque suam legem confirmare, contrariam infirmare debebit. Primum igitur leges oportet contendere considerando, utra lex ad maiores, hoc est ad utiliores, ad honestiores ac magis necessarias res pertineat; ex quo conficitur, ut, si leges duae aut si plures erunt, [aut] quotquot erunt, conseruari non possint, quia discrepent inter se, sed ea maxime conseruanda putetur, quae ad maximas res pertinere uideatur; deinde, utra lex posterius lata sit; nam postrema quaeque grauissima est; deinde, utra lex iubeat aliquid, utra permittat; nam id, quod imperatur, necessarium, illud, quod permittitur, uoluntarium est; deinde, in utra lege, si non optemperatum sit, poena adiciatur aut in utra maior poena statuatur; nam maxime conseruanda est ea, quae diligentissime sancta est; deinde, utra lex iubeat, utra uetet; nam saepe ea, quae uetat, quasi exceptione quadam corrigere uideatur illam, quae iubet; deinde, utra lex de genere omni, utra de parte quadam; utra communiter in plures, utra in aliquam certam rem scripta uideatur; nam quae in partem aliquam et quae in certam quandam rem scripta est, propius ad causam accedere uidetur et ad iudicium magis pertinere; deinde, ex lege utrum statim fieri necesse sit, utrum habeat aliquam moram et sustentationem; nam id, quod statim faciendum sit, perfici prius oportet; deinde operam dare, ut sua lex ipso scripto uideatur niti, contraria autem aut per ambiguum aut per ratiocinationem aut per definitionem induci, cum sanctius et firmius id uideatur esse, quod apertius scriptum sit; deinde suae legis ad scriptum ipsum sententiam quoque adiungere, contrariam legem item ad aliam sententiam transducere, ut, si fieri poterit, ne discrepare quidem uideantur inter se; postremo facere, si causa facultatem dabit, ut nostra ratione utraque lex conseruari uideatur, aduersariorum ratione altera sit necessario neglegenda. Locos autem communes et, quos ipsa causa det, uidere oportebit et ex utilitatis et ex honestatis amplissimis partibus sumere demonstrantem per amplificationem, ad utram potius legem accedere oporteat.
L
Ex ratiocinatione nascitur controuersia, cum ex eo, quod uspiam est, ad id, quod nusquam scriptum est, uenitur, hoc pacto: lex: SI FVRIOSVS EST, AGNATVM GENTILIVMQVE IN EO PECVNIAQVE EIVS POTESTAS ESTO. Et lex: PATERFAMILIAS VTI SVPER FAMILIA PECVNIAQVE SVA LEGASSIT, ITA IVS ESTO. Et lex: SI PATERFAMILIAS INTESTATO MORITVR, FAMILIA PECVNIAQVE EIVS AGNATVM GENTILIVMQVE ESTO. Quidam iudicatus est parentem occidisse et statim, quod effugiendi potestas non fuit, ligneae soleae in pedes inditae sunt; os autem obuolutum est folliculo et praeligatum; deinde est in carcerem deductus, ut ibi esset tantisper, dum culleus, in quem coniectus in profluentem deferretur, compararetur. Interea quidam eius familiares in carcerem tabulas afferunt et testes adducunt; heredes, quos ipse iubet, scribunt; tabulae obsignantur. De illo post supplicium sumitur. Inter eos, qui heredes in tabulis scripti sunt, et inter agnatos de hereditate controuersia est. Hic certa lex, quae testamenti faciendi iis, qui ineo loco sint, adimat potestatem, nulla profertur. Ex ceteris legibus et quae hunc ipsum supplicio eiusmodi afficiunt et quae ad testamenti faciendi potestatem pertinent, per ratiocinationem ueniundum est ad eiusmodi rationem, ut quaeratur, habueritne testamenti faciendi potestatem. Locos autem communes in hoc genere argumentandi hos et huiusmodi quosdam esse arbitramur: primum eius scripti, quod proferas, laudationem et confirmationem; deinde eius rei, qua de quaeratur, cum eo, de quo constet, collationem eiusmodi, ut id, de quo quaeritur, ei, de quo constet, simile esse uideatur; postea admirationem per contentionem, qui fieri possit, ut? qui hoc aequum esse concedat, illud neget, quod aut aequius aut eodem sit in genere; deinde idcirco de hac re nihil esse scriptum, quod, cum de illa esset scriptum, de hac is, qui scribebat, dubitaturum neminem arbitratus sit; postea multis in legibus multa praeterita esse, quae idcirco praeterita nemo arbitretur, quod ex ceteris, de quibus scriptum sit, intellegi possint; deinde aequitas rei demonstranda est, ut in iuridiciali absoluta. Contra autem qui dicet, similitudinem infirmare debebit; quod faciet, si demonstrabit illud, quod conferatur, diuersum esse genere, natura, ui, magnitudine, tempore, loco, persona, opinione; si, quo in numero illud, quod per similitudinem afferetur, et quo in loco illud, cuius causa afferetur, haberi conueniat, ostendetur; deinde, quid res cum re differat, demonstrabitur, ut non idem uideatur de utraque existimari oportere. Ac, si ipse quoque poterit ratiocinationibus uti, isdem rationibus, quibus ante praedictum est, utetur; si non poterit, negabit oportere quicquam, nisi quod scriptum sit, considerare; multas de similibus rebus et in unam quamque rem tamen singulas esse leges; omnia posse inter se uel similia uel dissimilia demonstrari. Loci communes: a ratiocinatione, oportere coniectura ex eo, quod scriptum sit, ad id, quod non sit scriptum, peruenire; et neminem posse omnes res per scripturam amplecti, sed eum commodissime scribere, qui curet, ut quaedam ex quibusdam intellegantur; contra ratiocinationem huiusmodi: coniecturam diuinationem esse et stulti scriptoris esse non posse omnibus de rebus cauere, quibus uelit.
LI
Definitio est, cum in scripto uerbum aliquod est positum, cuius de ui quaeritur, hoc modo: lex: QVI IN ADVERSA TEMPESTATE NAVEM RELIQVERINT, OMNIA AMITTVNTO; EORVM NAVIS ET ONERA SVNTO, QVI IN NAVE REMANSERINT. Duo quidam, cum iam in alto nauigarent, et cum eorum alterius nauis, alterius onus esset, naufragum quendam natantem et manus ad se tendentem animum aduerterunt; misericordia commoti nauem ad eum adplicarunt, hominem ad se sustulerunt. Postea aliquanto ipsos quoque tempestas uehementius iactare coepit, usque adeo, ut dominus nauis, cum idem gubernator esset, in scapham confugeret et inde funiculo, qui a puppi religatus scapham adnexam trahebat, naui, quod posset, moderaretur, ille auem, cuius merces erant, in gladium in naui ibidem incumberet. Hic ille naufragus ad gubernaculum accessit et naui, quod potuit, est opitulatus. Sedatis autem fluctibus et tempestate iam commutata nauis in portum peruehitur. Ille autem, qui in gladium incubuerat, leuiter saucius facile ex uulnere est recreatus. Nauem cum onere horum trium suam quisque esse dicit. Hic omnes scripto ad causam accedunt et ex nominis ui nascitur controuersia. Nam et relinquere nauem et remanere in naui, denique nauis ipsa quid sit, definitionibus quaeretur. Isdem autem ex locis omnibus, quibus definitiua constitutio, tractabitur. Nunc expositis iis argumentationibus, quae in iudiciale causarum genus adcommodantur, deinceps in deliberatiuum genus et demonstratiuum argumentandi locos et praecepta dabimus, non quo non in aliqua constitutione omnis semper causa uersetur, sed quia proprii tamen harum causarum quidam loci sunt, non a constitutione separati, sed ad fines horum generum accommodati. Nam placet in iudiciali genere finem esse aequitatem, hoc est partem quandam honestatis. In deliberatiuo autem Aristoteli placet utilitatem, nobis et honestatem et utilitatem, in demonstratiuo honestatem. Quare in [hoc] quoque genere causae quaedam argumentationes communiter ac similiter tractabuntur, quaedam separatius ad finem, quo referri omnem orationem oportet, adiungentur. Atque unius cuiusque constitutionis exemplum subponere non grauaremur, nisi illud uideremus, quemadmodum res obscurae dicendo fierent apertiores, sic res apertas obscuriores fieri oratione.
LII
Nunc ad deliberationis praecepta pergamus. Rerum expetendarum tria genera sunt; par autem numerus uitandarum ex contraria parte. Nam est quiddam, quod suaui nos adliciat ad sese, non emolumento captans aliquo, sed trahens sua dignitate, quod genus uirtus, scientia, ueritas. Est aliud autem non propter suam uim et naturam, sed propter fructum atque utilitatem petendum; quod genus pecunia est. Est porro quiddam ex horum partibus iunctum, quod et sua ui et dignitate nos inlectos ducit et prae se quandam gerit utilitatem, quo magis expetatur, ut amicitia, bona existimatio. Atque ex his horum contraria facile tacentibus nobis intellegentur. Sed ut expeditius ratio tradatur, ea, quae posuimus, breui nominabuntur. Nam, in primo genere quae sunt, honesta appellabuntur; quae autem in secundo, utilia. Haec autem tertia, quia partem honestatis continent et quia maior est uis honestatis, iuncta esse omnino et duplici genere intelleguntur, sed in meliorem artem uocabuli conferantur et honesta nominentur. Ex his illud conficitur, ut petendarum rerum partes sint honestas et utilitas, uitandarum turpitudo et inutilitas. His igitur duabus rebus res duae grandes sunt adtributae, necessitudo et affectio; quarum altera ex ui, altera ex re et personis consideratur. De utraque post apertius perscribemus; nunc honestatis rationes primum explicemus.
LIII
Quod aut totum aut aliqua ex parte propter se petitur, honestum nominabimus. Quare, cum eius duae partes sint, quarum altera simplex, altera iuncta sit, simplicem prius consideremus. Est igitur in eo genere omnes res una ui atque uno nomine amplexa uirtus. Nam uirtus est animi habitus naturae modo atque rationi consentaneus. Quamobrem omnibus eius partibus cognitis tota uis erit simplicis honestatis considerata. Habet igitur partes quattuor: prudentiam, iustitiam, fortitudinem, temperantiam. Prudentia est rerum bonarum et malarum neutrarumque scientia. Partes eius: memoria, intellegentia, prouidentia. Memoria est, per quam animus repetit illa, quae fuerunt; intellegentia, per quam ea perspicit, quae sunt; prouidentia, per quam futurum aliquid uidetur ante quam factum est. Iustitia est habitus animi communi utilitate conseruata suam cuique tribuens dignitatem. Eius initium est ab natura profectum; deinde quaedam in consuetudinem ex utilitatis ratione uenerunt; postea res et ab natura profectas et ab consuetudine probatas legum metus et religio sanxit. Naturae ius est, quod non opinio genuit, sed quaedam in natura uis inseuit, ut religionem, pietatem, gratiam, uindicationem, obseruantiam, ueritatem. Religio est, quae superioris cuiusdam naturae, quam diuinam uocant, curam caerimoniamque affert; pietas, per quam sanguine coniunctis patriaeque beniuolum officium et diligens tribuitur cultus; gratia, in qua amicitiarum et officiorum alterius memoria et remunerandi uoluntas continetur; uindicatio, per quam uis aut iniuria et omnino omne, quod obfuturum est, defendendo aut ulciscendo propulsatur; obseruantia, per quam homines aliqua dignitate antecedentes cultu quodam et honore dignantur; ueritas, per quam inmutata ea, quae sunt [ante] aut fuerunt aut futura sunt, dicuntur.
LIV
Consuetudine ius est, quod aut leuiter a natura tractum aluit et maius fecit usus, ut religionem, aut si quid eorum, quae ante diximus, ab natura profectum maius factum propter consuetudinem uidemus, aut quod in morem uetustas uulgi adprobatione perduxit; quod genus pactum est, par, iudicatum. Pactum est, quod inter aliquos conuenit; par, quod in omnes aequabile est; iudicatum, de quo alicuius aut aliquorum iam sententiis constitutum est. Lege ius est, quod in eo scripto, quod populo expositum est, ut obseruet, continetur. Fortitudo est considerata periculorum susceptio et laborum perpessio. Eius partes magnificentia, fidentia, patientia, perseuerantia. Magnificentia est rerum magnarum et excelsarum cum animi ampla quadam et splendida propositione cogitatio atque administratio; fidentia est, per quam magnis et honestis in rebus multum ipse animus in se fiduciae certa cum spe conlocauit; patientia est honestatis aut utilitatis causa rerum arduarum ac difficilium uoluntaria ac diuturna perpessio; perseuerantia est in ratione bene considerata stabilis et perpetua permansio. Temperantia est rationis in libidinem atque in alios non rectos impetus animi firma et moderata dominatio. Eius partes continentia, clementia, modestia. Continentia est, per quam cupiditas consilii gubernatione regitur; clementia, per quam animi temere in odium alicuius - iniectionis concitati comitate retinentur; modestia, per quam pudor honesti curam et stabilem comparat auctoritatem. Atque haec omnia propter se solum, ut nihil adiungatur emolumenti, petenda sunt. Quod ut demonstretur, neque ad hoc nostrum institutum pertinet et a breuitate praecipiendi remotum est. Propter se autem uitanda sunt non ea modo, quae his contraria sunt, ut fortitudini ignauia et iustitiae iniustitia, uerum etiam illa, quae propinqua uidentur et finitima esse, absunt autem longissume; quod genus fidentiae contrarium est diffidentia et ea re uitium est; audacia non contrarium, sed appositum est ac propinquum et tamen itium est. Sic uni cuique uirtuti finitimum uitium reperietur, aut certo iam nomine appellatum, ut audacia, quae fidentiae, pertinacia, quae perseuerantiae finitima est, superstitio, quae religioni propinqua est, aut sine ullo certo nomine. Quae omnia item uti contraria rerum bonarum in rebus uitandis reponentur.
LV
Ac de eo quidem genere honestatis, quod omni ex parte propter se petitur, satis dictum est. Nunc de eo, in quo utilitas quoque adiungitur, quod tamen honestum uocamus, dicendum uidetur. Sunt igitur multa, quae nos cum dignitate tum quoque fructu suo ducunt; quo in genere est gloria, dignitas, amplitudo, amicitia. Gloria est frequens de aliquo fama cum laude; dignitas est alicuius honesta et cultu et honore et uerecundia digna auctoritas; amplitudo potentiae aut maiestatis aut aliquarum copiarum magna abundantia; amicitia uoluntas erga aliquem rerum bonarum illius ipsius causa, quem diligit, cum eius pari uoluntate. Hic, quia de ciuilibus causis loquimur, fructus ad amicitiam adiungimus, ut eorum quoque causa petenda uideatur, ne forte, qui nos de omni amicitia dicere existimant, reprehendere incipiant. Quamquam sunt qui propter utilitatem modo petendam putant amicitiam; sunt qui propter se solum; sunt qui propter se et utilitatem. Quorum quid uerissime constituatur, alius locus erit considerandi. Nunc hoc sic ad usum oratorium relinquatur, utramque propter rem amicitiam esse expetendam. Amicitiarum autem ratio, quoniam partim sunt religionibus iunctae, partim non sunt, et quia partim ueteres sunt, partim nouae, partim ab illorum, partim ab nostro beneficio profectae, partim utiliores, partim minus utiles, ex causarum dignitatibus, ex temporum opportunitatibus, ex officiis, ex religionibus, ex uetustatibus habebitur.
LVI
Vtilitas autem aut in corpore posita est aut in extrariis rebus; quarum tamen rerum multo maxima pars ad corporis commodum reuertitur, ut in re publica quaedam sunt, quae, ut sic dicam, ad corpus pertinent ciuitatis, ut agri, portus, pecunia, classis, nautae, milites, socii, quibus rebus incolumitatem ac libertatem retinent ciuitates, aliae uero, quae iam quiddam magis amplum et minus necessarium conficiunt, ut urbis egregia exornatio atque amplitudo, ut quaedam excellens pecuniae magnitudo, amicitiarum ac societatum multitudo. Quibus rebus non illud solum conficitur, ut saluae et incolumes, uerum etiam, ut amplae atque potentes sint ciuitates. Quare utilitatis duae partes uidentur esse, incolumitas et potentia. Incolumitas est salutis rata atque integra conseruatio; potentia est ad sua conseruanda et alterius adtenuanda idonearum rerum facultas. Atque in iis omnibus, quae ante dicta sunt, quid fieri et quid facile fieri possit, oportet considerare. Facile id dicemus, quod sine magno aut sine ullo labore, sumptu, molestia quam breuissimo tempore confici potest; posse autem fieri, quod, quamquam laboris, sumptus, molestiae, longinquitatis indiget atque [aut] omnes aut plurimas aut maximas causas habet difficultatis, tamen his susceptis difficultatibus confieri atque ad exitum perduci potest. Quoniam ergo de honestate et de utilitate diximus, nunc restat, ut de iis rebus, quas his adtributas esse dicebamus, necessitudine et affectione, perscribamus.
LVII
Puto igitur esse hanc necessitudinem, cui nulla ui resisti potest, quo ea setius id, quod facere potest, perficiat, quae neque mutari neque leniri potest. Atque, ut apertius hoc sit, exemplo licet uim rei, qualis et quanta sit, cognoscamus. Vri posse flamma ligneam materiam necesse est. Corpus [animal] mortale aliquo tempore interire necesse est; atque ita necesse, ut uis postulat ea, quam modo describebamus, necessitudinis. Huiusmodi necessitudines cum in dicendi rationes incident, recte necessitudines appellabuntur; sin aliquae res accident difficiles, in illa superiore, possitne fieri, quaestione considerabimus. Atque etiam hoc mihi uideor uidere, esse quasdam cum adiunctione necessitudines, quasdam simplices et absolutas. Nam aliter dicere solemus: "necesse est Casilinenses se dedere Hannibali"; aliter autem: "necesse est Casilinum uenire in Hannibalis potestatem." Illic, in superiore, adiunctio est haec: "nisi si malunt fame perire"; si enim id malunt, non est necesse; hoc inferius non item, propterea quod, siue uelint Casilinenses se dedere siue famem perpeti atque ita perire, necesse est Casilinum uenire in Hannibalis potestatem. Quid igitur haec perficere potest necessitudinis distributio? prope dicam plurimum, cum locus necessitudinis uidebitur incurrere. Nam cum simplex erit necessitudo, nihil erit quod multa dicamus, cum eam nulla ratione lenire possimus; cum autem ita necesse erit, si aliquid effugere aut adipisci uelimus, tum adiunctio illa quid habeat utilitatis aut quid honestatis, erit considerandum. Nam si uelis attendere, ita tamen, ut id quaeras, quod conueniat ad usum ciuitatis, reperias nullam esse rem, quam facere necesse sit, nisi propter aliquam causam, quam adiunctionem nominamus; pariter autem esse multas res [necessitatis], ad quas similis adiunctio non accedit; quod genus [ut] homines [mortales] necesse est interire, sine adiunctione; ut cibo utantur, non necesse est nisi cum illa exceptione "extra quam si nolint fame perire." Ergo, ut dico, illud, quod adiungitur, semper, cuiusmodi sit, erit considerandum. Nam omni tempore id pertinebit, ut [aut ad honestatem] hoc modo exponenda necessitudo sit: "necesse est, si honeste uolumus uiuere"; aut ad incolumitatem, hoc modo: "necesse est, si incolumes uolumus esse"; [aut ad commoditatem, hoc modo:] "necesse est, si sine incommodo uolumus uiuere."
LVIII
Ac summa quidem necessitudo uidetur esse honestatis; huic proxima incolumitatis; tertia ac leuissima commoditatis; quae cum his numquam poterit duabus contendere. Hasce autem inter se saepe necesse est comparari, ut, quamquam praestet honestas incolumitati, tamen, utri potissimum consulendum sit, deliberetur. Cuius rei certum quoddam praescriptum uidetur in perpetuum dari posse. Nam, qua in re fieri poterit, ut, cum incolumitati consuluerimus, quod sit in praesentia de honestate delibatum, uirtute aliquando et industria recuperetur, incolumitatis ratio uidebitur habenda; cum autem id non poterit, honestatis. Ita in huiusmodi quoque re, cum incolumitati uidebimur consulere, uere poterimus dicere nos honestatis rationem habere, quoniam sine incolumitate eam nullo tempore possumus adipisci. Qua in re uel concedere alteri uel ad condicionem alterius descendere uel in praesentia quiescere atque aliud tempus exspectare oportebit, modo illud adtendatur, dignane causa uideatur ea, quae ad utilitatem pertinebit, quare de magnificentia aut de honestate quiddam derogetur. Atque in hoc loco mihi caput illud uidetur esse, ut quaeramus, quid sit illud, quod si adipisci aut effugere uelimus, aliqua es nobis sit necessaria, hoc est, quae sit adiunctio, ut proinde, uti quaeque res erit, elaboremus et grauissimam quamque causam uehementissime necessariam iudicemus. Affectio est quaedam ex tempore aut ex negotiorum euentu aut administratione aut hominum studio commutatio rerum, ut non tales, quales ante habitae sint aut plerumque haberi soleant, habendae uideantur esse; ut ad hostes transire turpe uideatur esse, at non illo animo, quo Vlixes transiit; et pecuniam in mare deicere inutile, at non eo consilio, quo Aristippus fecit. Sunt igitur res quaedam ex tempore et ex consilio, non ex sua natura considerandae; quibus in omnibus, quid tempora petant, quid personis dignum sit, considerandum est et non quid, sed quo quidque animo, quicum, quo tempore, quamdiu fiat, attendendum est. His ex partibus ad sententiam dicendam locos sumi oportere arbitramur.
LIX
Laudes autem et uituperationes ex iis locis sumentur, qui loci personis sunt adtributi, de quibus ante dictum est. Sin distributius tractare qui uolet, partiatur in animum et corpus et extraneas res licebit. Animi [est] uirtus, cuius de partibus paulo ante dictum est; corporis ualetudo, dignitas, uires, uelocitas; extraneae honos, pecunia, adfinitas, genus, amici, patria, potentia, cetera, quae simili esse in genere intellegentur. Atque in his id, quod in omnia, ualere oportebit; contraria quoque, quae et qualia sint, intellegentur. Videre autem in laudando et in uituperando oportebit non tam, quae in corpore aut in extraneis rebus habuerit is, de quo agetur, quam quo pacto his rebus usus sit. Nam fortunam quidem et laudare stultitia et uituperare superbia est, animi autem et laus honesta et uituperatio uehemens est. Nunc quoniam omne in causae genus argumentandi ratio tradita est, de inuentione, prima ac maxima parte rhetoricae, satis dictum uidetur. Quare, quoniam et una pars ad exitum hoc ac superiore libro perducta est et hic liber non parum continet litterarum, quae restant, in reliquis dicemus.