PRAEFATIO - I
SENECA NOVATO, SENECAE, MELAE FILIIS SALVTEM.
Quod ultra mihi molesti sitis non est: interrogate si qua uultis, et sinite me ab istis iuuenilibus studiis ad senectutem meam reuerti. Fatebor uobis, iam res taedio est. Primo libenter adsilui uelut optimam uitae meae partem mihi reducturus: deinde iam me pudet, tamquam diu non seriam rem agam. Hoc habent scholasticorum studia: leuiter tacta delectant, contrectata et propius admota fastidio sunt. Sinite ergo me semel exhaurire memoriam meam et dimittite uel adactum iureiurando quo adfirmem dixisse me quae sciui quaeque audiui quaeque ad hanc rem pertinere iudicaui.
II
Pertinere autem ad rem non puto quomodo L. Magius, gener T. Liui, declamauerit (quamuis aliquo tempore suum populum habuerit, cum illum homines non in ipsius honorem laudarent, sed in soceri ferrent), quomodo L. Asprenas aut Quintilianus senex declamauerit: transeo istos, quorum fama cum ipsis extincta est. De Scauro si me interrogatis, cum illum mecum audieritis, iniqui estis. Non noui quemquam cuius ingenio populus Romanus pertinacius ignouerit. Dicebat neglegenter: saepe causam in ipsis subselliis, saepe dum amicitur discebat; deinde litiganti similior quam agenti cupiebat euocare aliquam uocem aduersariorum et in altercationem peruenire: uires suas nouerat. Nihil erat illo uenustius, nihil paratius: genus dicendi antiquum, uerborum quoque non uulgarium grauitas, ipse uoltus habitusque corporis mire ad auctoritatem oratoriam aptatus.
III
Sed ex his omnibus sciri potest non quantum oratorem praestaret [ignarus] Scaurus, sed quantum desereret. Pleraeque actiones malae, in omnibus tamen aliquod magni neglectique ingeni uestigium extabat. Raro aliqua actio bona, sed quam fortunae imputares: eo illum longa, immo perpetua desidia perduxerat ut nihil curare uellet, nihil posset. Orationes septem edidit, quae deinde ex senatus consulto combustae sunt. Bene cum illo ignis egerat, sed extant libelli qui cum fama eius pugnant, multo quidem solutiores ipsis actionibus; illas enim, cum destitueret cura, calor adiuuabat; hi caloris minus habent, neglegentiae non minus. Declamantem audiuimus, et nouissume quidem M. Lepido ita ut, quod difficillimum erat, sibi displiceret.
IV
De T. Labieno interrogatis? Declamauit non quidem populo, sed egregie. Non admittebat populum et quia nondum haec consuetudo erat inducta et quia putabat turpe ac friuolae iactationis. Adfectabat enim censorium supercilium, cum alius animo esset: magnus orator, qui multa impedimenta eluctatus ad famam ingeni confitentibus magis hominibus peruenerat quam uolentibus. Summa egestas erat, summa infamia, summum odium. Magna autem debet esse eloquentia quae inuitis placeat, et cum ingenia fauor hominum ostendat, fauor alat, quantam uim esse oportet quae inter obstanta erumpat! Nemo erat qui non, cum homini omnia obiceret, ingenio multum tribueret.
V
Color orationis antiquae, uigor nouae, cultus inter nostrum ac prius saeculum medius, ut illum posset utraque pars sibi uindicare. Libertas tanta ut libertatis nomen excederet, et quia passim ordines hominesque laniabat Rabienus uocaretur. Animus inter uitia ingens et ad similitudinem ingeni sui uiolentus et qui Pompeianos spiritus nondum in tanta pace posuisset. In hoc primum excogitata est noua poena; effectum est enim per inimicos ut omnes eius libri comburerentur: res noua et inuisitata supplicium de studiis sumi.
VI
Bono hercules publico ista in poenas ingeniorum uersa crudelitas post Ciceronem inuenta est; quid enim futurum fuit si triumuiris libuisset et ingenium Ciceronis proscribere? Sunt di inmortales lenti quidem sed certi uindices generis humani, et magna exempla in caput inuenientium regerunt, ac iustissima patiendi uice quod quisque alieno excogitauit supplicio saepe expiat suo. Quae uos, dementissimi homines, tanta uecordia agitat? Parum uidelicet in poenas notae crudelitatis est: conquirite in uosmet ipsos noua quibus pereatis, et si quid ab omni patientia rerum natura subduxit, sicut ingenium memoriamque nominis, inuenite quemadmodum reducatis ad eadem corporis mala.
VII
Facem studiis subdere et in monumenta disciplinarum animaduertere quanta et quam non contenta cetera materia saeuitia est! Di melius, quod eo saeculo ista ingeniorum supplicia coeperunt quo ingenia desierant! Eius qui hanc in scripta Labieni sententiam dixerat postea uiuentis adbuc scripta conbusta sunt: iam non malo exemplo quia suo. Non tulit hanc Labienus contumeliam nec superstes esse ingenio suo uoluit, sed in monimenta se maiorum suorum ferri iussit atque ita includi, ueritus scilicet ne ignis qui nomini suo subiectus erat corpori negaretur: non finiuit tantum se ipse sed etiam sepeliuit.
VIII
Memini aliquando, cum recitaret historiam, magnam partem illum libri conuoluisse et dixisse: haec quae transeo post mortem meam legentur. Quanta in illis libertas fuit quam etiam Labienus extimuit! Cassi Seueri, hominis Labieno inuisissimi, belle dicta res ferebatur illo tempore quo libri Labieni ex senatus consulto urebantur: nunc me, inquit, uiuum uri oportet, qui illos edidici. Monstrabo bellum uobis libellum quem a Gallione uestro petatis. Recitauit rescriptum Labieno pro Bathyllo Maecenatis, in quo suspicietis adulescentis animum illos dentes ad mordendum prouocantis.
IX
Nunc autem, puto, iam nihil quod interrogetis restat. Musa rhetor, quem interdum solebatis audire, licet Mela meus contrahat frontem, multum habuit ingeni, nihil cordis: omnia usque ad ultimum tumorem perducta, ut non extra sanitatem sed extra naturam essent. buis enim ferat bominem de siphonibus dicentem "caelo repluunt" et de sparsionibus "odoratos imbres" et in cultum uiridarium "caelatas siluas" et in picturam "nemora surgentia"? aut illud quod de subitis mortibus memini cum dicentem cum uos me illo perduxissetis: "Quidquid auium uolitat, quidquid piscium natat, quidquid ferarum discurrit, nostris sepelitur uentribus. Quaere nunc cur subito moriamur: mortibus uiuimus."
X
Non ergo, etiamsi iam manu missus erat, debuit de corio eius nobis satis fieri? Nec sum ex iudicibus seuerissimis qui omnia ad exactam regulam derigam: multa donanda ingeniis puto; sed donanda uitia, non portenta sunt. Si qua tamen tolerabiliter dicta sunt, non subtraham, licet non plura uideantur: uos subiciatis. Moschus non incommode dixit, sed ipse sibi nocuit; nam dum nihil non schemate dicere cupit, oratio eius non figurata erat sed praua. Itaque non inurbane Pacatus rhetor, cum illi Massiliae mane occurrisset, schemate illum salutauit: "poteram" inquit "dicere: aue, Mosche." Ipse ab eloquentia multum aberat; natus ad contumelias omnium ingeniis inurendas, nulli non inpressit aliquid quod effugere non posset.
XI
Ille Passieno prima eius syllaba in Graecum mutata obseenum nomen inposuit, ille Sparso dixit scholam communem cum rhetore quodam, declamatore subtili sed arido, habenti: tu potes controuersiam intellegere, qui non intellegis te laterem lauare? Sparsus autem dicebat uiolenter, sed dure. Ad imitationem se Latronis derexerat, nec tamen umquam similis illi erat, nisi cum eadem diceret. Vtebatur suis uerbis, Latronis sententiis.
XII
Cum Basso certamen illi fuit, quem uos quoque audistis, homine diserto, cui demptam uelles quam consectabatur amaritudinem et simulationem actionis oratoriae. Nihil est indecentius quam ubi scholasticus forum quod non nouit imitatur. Amabam itaque Capitonem, cuius declamatio est de Popillio, quae misero Latroni subicitur: bona fide scholasticus erat, in his declamationibus quae bene illi cesserunt nulli non post primum tetradeum praeferendus.
XIII
Primum tetradeum quod faciam quaeritis? Latronis, Fusci, Albuci, Gallionis. Hi quotiens conflixissent, penes Latronem gloria fuisset, penes Gallionem palma; reliquos ut uobis uidebitur conponite: ego uobis omnium feci potestatem. Hos minus nobiles sinite in partem abire, Paternum et Moderatum, Fabium et si quis est nec clari nominis nec ignoti. Cum uobis ad satietatem uestram me praestiterim, permittite [me] mihi et aliquos quos non nostis ex sinu proferre, quibus quo minus ad famam peruenirent non ingenium defuit sed locus.
XIV
Bene declamauit Gauius Silo, cui Caesar Augustus, cum frequenter causas agentem in Tarraconensi colonia audisset, plenum testimonium reddidit; dixit enim: "numquam audiui patrem familiae disertiorem." Erat qui patrem familiae praeferret, oratorem subduceret: partem esse eloquentiae putabat eloquentiam abscondere. Solebat declamare studiose et Turrinus Clodius, cuius filius fraterno uobis amore coniunctus est, adulescens summae eloquentiae futurus nisi mallet exercere quantum habet quam consequi quantum potest.
XV
Sed Turrinus pater multum uiribus dempserat dum Apollodorum sequitur ac summam legem dicendi sectam putat; tantum tamen superfuit illi uirium quantum ualeret etiamsi ars abesset. Sententias dicebat excitatas, insidiosas, aliquid petentis. Numquam non de colore Latroni controuersiam fecit. Latro numquam solebat disputare in conuiuio aut alio quam quo declamare poterat tempore. Dicebat quosdam esse colores prima facie duros et asperos: eos non posse nisi actione probari. Negabat itaque ulli se placere posse nisi totum; nosse enim semet suas uires et illarum fiducia aliis metuenda et praerupta audere; multa se non persuadere iudici sed auferre.
XVI
Turrinus contra nihil probare nisi tutum; non quia inbecillus erat sed quia circumspectus. Causas nemo diligentius proposuit, nemo respondit paratius; et pecuniam itaque et dignitatem, quam primam in prouincia Hispania habuit, eloquentiae debuit. Natus quidem erat patre splendidissimo, auo diui Iuli hospite, sed ciuili bello attenuatas domus nobilis uires excitauit, et ita ad summam perduxit dignitatem ut, si quid illi defuerit, scias locum defuisse. Inde filius quoque eius, id est meus - numquam enim illum a uobis distinxi -, habet in dicendo controuersiam paternam diligentiam, qua uires ingenii sui ex industria retundit. Hoc et in ipso genere uitae sequitur, ad summa euasurus iuuenis nisi modicis contentus esset, et ideo dignus est cuius tam modestis cupiditatibus Fortuna praestet fidem. Horum nomina non me a nimio fauore sed a certo posuisse iudicio scietis cum sententias eorum rettulero aut pares notissimorum auctorum sententiis aut praeferendas.
I
LVGENS DIVITEM SEQVENS FILIVS PAVPERIS
Iniuriarum sit actio. Quidam, cum haberet filium et diuitem inimicum, occisus inspoliatus inuentus est. Adulescens sordidatus diuitem sequebatur; diues eduxit in ius eum et postulauit ut si quid suspicaretur accusaret se. Pauper ait: "accusabo cum potero" et nihilominus sordidatus diuitem sequebatur. Cum peteret honores diues, repulsus accusat iniuriarum pauperem.
I - I
VIBI GALLI.
Gratias ago diuiti quod quos odit iam reos facere contentus est. Interdiu nobis publico interdicitur; quaerite quid nocte fiat. "Non ambulabis" inquit "eadem uia qua ego, non calcabis uestigia mea, non offeres delicatis oculis sordidam uestem, non flebis inuito me, non tacebis": perieramus si hic magistratus esset.
ALBVCI SILI.
Quod sordidatus fui, luctus est; quod fleui, pietatis est; quod non accusaui, timoris est; quod repulsus est, uestrum est. Non taceam, qui adhuc uiuo quod tacui? Nostis populi loquacis suspiciones. Quare iste honores illo uiuo numquam petit? Ego uero omnes quaeso, omnes, ut me in inquisitione paternae mortis adiuuent; et ad tua genua, diues, uenissem nisi timerem ne inuidiam tibi fieri diceres; et iam pridem hoc animo sequor: occasionem loquendi capto, nec mehercules possum dicere inhumanitate tua fieri quod non audeo, sed uitium me meum sequitur: taceo. Vtinam hoc uitium habuisset et pater! Dum libere loquitur, multos offendit; neque enim, puto, te solum in ciuitate habuit inimicum. Vt iste ait, causam meam populo probaui.
I - II
IVLI BASSI.
Quando autem istis diuitibus non sordidati sumus? "Accusa" inquit. Pauper diuitem, lugens candidatum ego accusem? Ambulare mihi meo arbitrio non licet. In ius uocauit: "reum" inquit "me perage, perora." Quis haec loquentem auderet accusare? "Cur me" inquit "sequeris?" Quasi aliud iter pauperes, aliud diuites habeant.
CESTI PII.
Non essem reus si accusare possem. Barba demissa, sordidatus cum criminibus meis ad uos ueni. Omnia licet fiant, non desinam inquirere percussorem et fortasse iam inueni. Cum subito pater meus in media ciuitate - quid me intueris? quid obseruas quid dicam? - subductus est.
I - III
ARELLI FVSCI.
Incedere magno comitatu, splendido cultu, non est fortunae meae; ista diuites possunt; satis est si uiuimus. Cum inspoliatum cadauer [meum] inuentum sit, quis fuerit percussor nescio: quisquis fuit, quasi diues spolia contempsit. "Quare" inquit "me sequeris per publicum?" Facinus indignum commissum est: diues et pauper eadem uia incessimus. MOSCHI. "Accusa" inquit. Vbi est qui primo coeperat? "Cur" inquit "me sequeris?" Vellem pater meus quoque a te non discessisset: uiueret. "Quare" inquit "me reum non facis?" Quia accusatorem me non times. Mortuo patre meo - timeo enim ne quis sibi iniuriam fieri putet si dixero "occiso." Occisus est pater meus - a quo? si permittitis, nescio.
I - IV
IVNI GALLIONIS.
"Sordidatus es" inquit; "fles." Quid aliud facere possum filius occisi pauperis? Pater meus in media ciuitate saluis legibus occisus est. Quis hoc sine lacrimis narrare possit? Non deponam has sordes nisi inuenero cui induam. Quis occidit patrem meum? nescio. Nihil amplius testari potes quam hanc uocem meam: adhuc nescio. Delibero interim cui illam induam uestem quam patri meo reliquit percussor. "Cur me sequeris?" Magistratus post terga sua non summouent.
I - V
FVLVI SPARSI.
Quid iste accusanti fecisset qui persequitur tacentem? "Cur non agis?" Quia adeo non metuis ut cogas tecum agi. Numquid nunc tibi iniuriam facio sordidatus? quod reo licet, lugenti non licet? Quid potui patri meo minus praestare? in honorem eius uestem mutaui.
ARGENTARI.
Non uis patrem meum fleam? lacessere nos ultro non solebas.
CLODI TVRRINI PATRIS.
"Quare" inquit "sordes sumpsisti?" Quid ergo? ne lugebo quidem quem uindicare non possum? Nulli iniuriam facio nisi patri, quem adhuc tacitus fleo.
I - VI
PORCI LATRONIS.
Cuius inter necessarium ita crudeliter interempti patris dolorem nihil fortius est quam quod gemit. "Accusa" inquit "me." Vnde tam securus es? Inuenisse uideris quis alius occiderit. Non erat in illo praeda quam grassator sequeretur, sed erat summa uirtus, sed erat, firmissimum inopiae munimentum, contumax aduersus fastidium diuitiarum innocentia: haec ab inimico spolia petita sunt. Nescio quomodo miserum esse inter miserias iuuat, et plerumque omnis dolor per lacrimas effluit. Nimium funere nostro exultat: non solebat uiuo illo prouocare nos ut reus fieret. Si quis omnium mortalium miserrimi inter necessarias super occisum patrem lacrimas ita creditam adhuc inertiam miratus est, in hac indignitate praesentis periculi omnem suam ponat admirationem. Si pauper accusandi diuitis animos non sumpsit, miramini? quia tacet, reus est.
I - VII
Per has lacrimas, per hunc squalorem, per haec necessaria omnibus periclitantibus instrumenta non inuidiosum uestrae misericordiae praemium petimus, ut absoluto sic esse tamquam reo liceat. Potens iste et gratiosus, quod ne ipse quidem negat, diues fuit et qui nihil umquam putaret sibi timendum, etiam reo. Crescere deinde in dies odium alterius inpotentia, alterius libertate. Diues nihil aliud quam nocentes nos pauperes existimare, nos nihil aliud quam innocentes, inter cotidianas acies semper inuicti. Quis de nostra interim morte cogitauerit nescio: quod dissimulari non potest, scio, quis optauerit. Venit iste cum turba clientium ac parasitorum et aduersus paupertatem totam regiam suam effundit. "Cur me non accusas, non postulas?" Vix temperabat quin diceret: "quid ego in te accusatorem non audeam qui occidendum curaui eum qui tantum mecum litigauerat?"
I - VIII
Ciuitates plerumque finitimae inter repentinam discordiam bello tument; inter ciuilia certamina tantum in ultionem satis est quantum quisque ad male dicendum occupauit. Macerio qua uiolentia in absentiam Metelli strepit; M. Cato Pulchro obiciente furtorum crimina audiuit. Quae maior indignitas illius saeculi esse potuit quam aut Pulcher accusator aut reus Cato! In Cn. Pompeium terra marique uictorem fuit qui carmen conponeret, uno, ut ait, digito caput scalpentem; fuit aliquis qui licentia carminis tres auratos currus contemneret. M. Bruti † sacratissimi † eum eloquentia lacerat, cum quidem eius ciuili sanguine non inquinatas solum manus sed infectas ait; atque ille tamen, cum tres consulatus ac tres triumphos scinderet, adeo non timuit ne esset reus ut etiam disertus esse curauerit. Solus hic est in nostra ciuitate innocentior Catone, nobilior Metello, Pompeio fortior.
I - IX
Latro sic diuisit: an in re iniuria sit. Nulla, inquit, iniuria est si sordidatus sum: quam multi faciunt! Omnia iniuriae genera lege conprehensa sunt: pulsare non licet, conuicium facere contra bonos mores non licet. Hoc loco Scaurus dixit: noua formula iniuriarum componitur: "quod ille contra bonos mores fleuit." Etiamsi in re iniuria est, an si non malo animo facit tutus sit; an malo animo faciat. Hoc Latro in duas quaestiones diuisit: an, si credidit ab hoc patrem suum occisum et propter hoc secutus est, ignoscendum illi sit; deinde: an crediderit. Gallio illam fecit primam quaestionem: an, quod licet cuique facere si facit, iniuriarum non teneatur. Licet, inquit, fiere, licet ambulare qua uelis, licet uestem quam uelis sumere. Sed nihil, inquit, licet in alienam inuidiam facere. Sordidatus es, non queror; sed si sordes tuae inuidiam mihi concitant, queror.
I - X
De colore quaesitum est: quidam aperte inuecti sunt in diuitem, quidam ex toto nihil dixerunt, quidam secuti sunt mediam uiam. Cum praeter haec nihil sit, Latro uolebat uideri inuenisse quartum genus, ut hoc modo in diuitem diceret: tu quidem non fecisti, sed tamen ego habui causas propter quas possem decipi et de te aliquid frustra suspicari: quia inimicus eras, quia inspoliatus pater inuentus est, et cetera. Hoc est autem medium illud genus nec dimittendi diuitem nec accusandi; nam et dimittere non debet quem distulit, et accusare propter hoc ipsum non debet, quia distulit.
I - XI
Albucius nihil dixit in diuitem; hoc colore declamauit: Committit, inquit, iniuriam si quem non postulauit accusat. Quare, inquit, sequeris me? Vt aliquando mei miserearis, ut desinas afflictam domum persequi, ut scias me in hoc habitu accusare non posse, ut concupiscas gloriam uindicatae mortis. Tu solus potes, si uoles, inuenire quis occiderit, tu accusare. "At me quidam propter hoc suspectum habent." Potes discutere istam suspicionem: quaere quis fecerit. "Vt scias" inquit "te inuidiam mihi facere, cum dixissem: accusa me, non negasti te accusaturum, sed respondisti: accusabo, cum potero." Ignosce mihi, non magis quemquam adhuc accusare possum quam absoluere: quaero quis fecerit. Haec leuia argumenta sunt, uana sunt quae alios tangunt; quod inimicus es, quod ille inspoliatus inuentus est, non est quare accusem, est quare suspicer.
I - XII
Rufus Vibius hoc pro colore posuit: sordidatus sum, lugeo; sequor te ut tutior sim; timeo nescio quem illum qui patrem meum occidit; scio me quamdiu tecum fuero perire non posse. Dum hunc colorem sequitur Murredius, ineptissime dixit: Quare te sequor? pater meus quia solus inambulabat occisus est. Moschi color non placebat Gallioni: sequor, inquit, ut inueniam quis fecerit; hoc mecum cogito: quisquis est ille qui fecit, uolet hoc inimico inputare, ad diuitem ueniet. Multo, inquit, hoc iniuriosius est si inquirendi causa facit, si non tantum in conuicium sed periculum diuitis sequitur. Gallio subtiliter agendum putauit et ad positionem controuersiae colorem actionis derigendum, ut diceret: Suspicor a te patrem meum occisum. Quis enim illum alius magis oderat? quis tam potens alius est? Vestem sine dubio alius nescio quis percussor concupierat. Dicet aliquis: quid ergo? si inimicus est, protinus interfector est? Non; ideo non accuso.
I - XIII
Hispo Romanius palam accusauit et dixit non causam sibi desse sed uires; et hanc sententiam in prooemio magno cum adsensu hominum dixit: eum accusatorem habeo qui se reum non esse miratur. Bassus Iulius in hac controuersia dixit: "quare me sequeris per publicum?" Facinus indignum, iudices, factum est: pauper et diues eandem terram calcauimus. Consectari autem solebat res sordidas et inueniebat qui illas unice suspicerent. Memini illum declamantem [declarasse] controuersiam de lenone, qui decem iuuenibus denuntiauit ne in lupanar accederent, et foueam igne repletam terra superiecta obruit, in quam adulescentibus lapsis et consumptis accusatur rei publicae laesae. Audit illum declamantem Albucius, fastidiosus auditor eorum quibus inuidere poterat; admirabatur hanc Bassi sententiam: non mehercules te ferrem si canem ad ostium alligasses.
I - XIV
Idem Latronis illas sententias aiebat tumidas magis esse quam fortes, quae summa hominum admiratione circumferebantur: legunt argumenta patres et ossa liberorum coniectura diuidunt; et illam: produc istam sacerdotem tuam; et illam: supra cineres liberorum nostrorum lupanar aequandum est. Ipse autem laudabat haec utique quae docuerat. Nam in hac ipsa controuersia, ne Bassus uideretur aliquid dixisse sordidius, dixit ipse: itane sic peribunt decem iuuenes propter dipondios tuos?
I - XV
Euctemon a fili parte, cum patrem suum narrasset solum sine comite oppressum et occisum, dixit: dia touto asphalestaton estin meta plousion peripatein. Et idem: dia ti sigo? ho pater mou legon apethanen. Hermagoras dixit: ktisomen idiai, o penetes, polin; hoi gar plousioi ten hauton .... Eichen exthous physei parresiastes kakegorein dynamenos. Artemon dixit: hotan heuro ton phonea, tot'au grapsomai; kai pote de, an heuro peneta.
II
FORTIS NON CEDENS FORTI PATRI
Vir fortis quod uolet praemium optet; si plures erunt, iudicio contendant. Pater et filius fortiter fecerunt. Petit pater a filio sibi cederet; ille non uult. Iudicio contendit; uicit patrem. Praemio statuas patri petiuit. Abdicatur.
II - I
IVNI GALLIONIS. Dubito quid de euentu huiusce iudici optem cum crimen meum sit uicisse. Videtis quemadmodum in hoc quoque iudicio opera sua iactet: et miratur quisquam si hoc patre natus gloriae cupidior est? Faciles habetis partes: uiros fortes iungite. Dissidemus quia nimium similes sumus. Cum exiremus in aciem, aiebat: si adulescens essem, nemo pugnaret fortius. Maiorum quoque suorum uirtutes referebat, sed omnibus se praeferebat. Cum ad aetatem tuam peruenero, non contendam cum ullo, quamuis sit, si exemplum tuum sequi uoluero, etiam cum filio contendendum.
II - II
Quia patriae iudicium habeo, patris perdidi. Dicam abdicanti: "non luxuriabor, non amabo." Hanc emendationem criminum meorum non possum promittere: "non fortiter pugnabo"; ego uero pugnabo et fortiter et fortissime. Vidi patrem iam senem loricam induentem: multum est pugnare cum exemplo. Iudicium uocat quo pater et filius spolia contulimus? Ecce commilito ego tibi possum cedere, seni non possum. Quod contendi, legis, quod uici, iudicum, quod pugnaui, patris est. Volui cedere; concurrerunt iuuenes, aetatis causa agebatur: uici non filius patrem, sed iuuenis senem. Ego uici, sed omnes patri gratulati sunt.
II - III
Parui adulescens magnis exemplis. Deceptus sum dum cogito mecum Horatium Etruscas acies corpore suo summouentem et Mucium in hostili ara manum urentem et dum te, Deci, cogito, qui et ipse noluisti patri cedere. Transibo in subsellia tua, complectar inuitum: licet repugnes, fortior sum.
II - IV
FVLVI SPARSI.
Necesse fuit mihi fortiter militare pugnandum habebam non imperatori tantum sed patri. Si tu uicisses, diceretur: patri cessit; abdicationem enim timuit. Solebas semper optare ut contingeret tibi filium habere meliorem. Iudicium uocas duplicem domus nostrae triumphum?
II - V
CLODI TVRRINI.
Tu Mucio diceres: "non est quod ostendas istam manum"? tu Scipioni post deletam Carthaginem: "tace"? Loquax est uirtus nec ostendit se tantum sed ingerit. Aiunt ecce nunc quidam: cessit pater filio, et in hoc abdicat ut uideatur uerum fuisse certamen. Opta, pater, ut et a nepote uincaris. "Postea" inquit "pugnare fortiter poteris." Vnde scio? Vulneribus me senem feci. Quis te felicior? tu omnes uicisti, te filius. Quanto honestius modo pater et filius inter se contenderunt, honestiorem facturus uictum uter uicisset!
II - VI
Dubito quid faciam. Taceam? sed silentium uidetur confessio. Narrem uirtutes meas? sed illud quoque mihi nouum accidit, quod uni mihi abdicato eas narrare non prodest. Processi in aciem coram patre: fortiter, inquit, pugna; turpe est adulescenti uinei a sene. Auidus sum gloriae: hoc si uitium est, paternum est. Fortis sum: numquid improbas, pater? At iam abdicabis si dixero: fortissimus sum. Dicam tamen audaciter: "fortissimus sum" nec timeo in ea ciuitate hoc crimen in qua fortes etiam senes nouimus.
II - VII
IVLI BASSI.
Ad te quoque ignominiae meae pars redundat: pudeat te, pater, si a filio abdicando uictus est.
ARELLI FVSCI PATRIS.
Ignosce, iuuenis erraui: ambitiosus non ero cum senex fuero.
GAVI SILONIS.
Vtrum putas uicisse? ego praemium tantum habeo, tu et praemium et uirum fortem.
II - VIII
DIVISIO.
** sic diuisit: an filius abdicari possit propter id quod permittente lege fecit. Nemo, inquit, in eadem re et habet legem et timet. Contra ait: si quid fecerit quod non licet, lex uindicabit; si quid quod licet sed non oportet pater. Non quaeritur de scelere filii, sed de officio. Deinde: utatur sua quisque lege; tibi illud licuit, et mihi hoc licet. Abdicare liberos liceat. Est aliqua lex quae filio patrem praeferat. Si potest abdicari etiam propter id quod lege permittente fecit, an abdicari etiam propter hoc non possit, propter quod praceium accepit. Non potest, inquit, in ea re priuatim puniri in qua publice honoratur. Eidem rei non potest et praemium dari et nota denuntiari. Cetera iura puta paterno imperio subiecta esse: hoc ius maius est ceteris, quo de uictoria, de summa uirtute quaeritur. Non potes propter hanc legem filium abdicare propter quam a filio uictus es.
II - IX
Si potest abdicari, an debeat. Hoc in haec diuisit: an, etiamsi non debuit cum patre contendere, ignoscendum tamen sit, si adulescens gloriae cupiditate lapsus est; deinde: an contendere debuerit. Tibi, inquit, et honestum erat certamen et tutum: quid est enim gloriosius quam aut uirum fortem uincere aut a filio uinci? Si non debuisset contendere, non uicisset. Et potuit fieri ut, si hic tibi cessisset, alius aliquis ad certamen procederet, qui nunc non processit quia sciebat nihil sibi profuturum si te uicisset, cum deberet a filio tuo uinci. Nulla laus tua fuisset; apparuisset enim illam uictoriam non uiri fortis fuisse sed patris. Silentio uirtutes uestrae transissent: nunc inlustratae sunt, dum conferuntur.
II - X
Turrinus hoc loco belle dixit: Plures tibi inuidere coeperunt, postquam uictus es. Itaque noui generis res accidit: filius uicerat; omnes aiebant: o felicem patrem! Nouissimam quaestionem fecit: an, etiamsi quid iudicio peccauit, praemio emendauerit. Hoc loco dixit Gallio illam sententiam quae ualde excepta est cum diu deprecatus esset, ait: Si nihil profecero, quid me facturum putas? ad templa iturum aut ad deos supplicem? Ad statuas tuas confugiam.
II - XI
Silo Pompeius temptauit et in hac controuersia illam quaestionem quam in omnibus uirorum fortium abdicationibus putabat esse temptandam: an uir fortis abdicari possit; aiebat in nulla magis controuersia illam posse tractari. Non potes, inquit, eum abdicare qui te potest uincere. Miraris si patri hac lege subducitur qui ei et comparatur et praefertur?
II - XII
Colorem pro adulescente Gallio illum induxit: Concurrerunt ad me, inquit, iuuenes: aetatis causa agi uidebatur. Cum dubitarem, exaudiui nescio quem dicentem: nihil agis; ego tibi cedo, illi non cedo. Cestius hoc colore usus est: putasse se ipsi patri honestius hoc esse, certe domui, laudes utriusque in foro inspici. Montanus Votienus ait: Cogitaui non quid imperares sed quid praecepisses; dixeras semper, cum me hortareris ad gloriam, ut nulli cederem. Inuidiosa omnibus in illo iudicio fortuna tua uidebatur, cum quaereretur utrum pugnasses felicius an genuisses. Non est quod me putes uisum illis fortiorem: decepti sunt, pater; iudicauerunt non quod erat sed quod te malle crediderunt.
II - XIII
Argentarius ait: Occasionem benefici quaesiui, non concupiui accipere praemium. Honor ad utrumque peruenit: alter praemium habet, alter accepit. Fuscus Arellius pater ait: Si nauigare imperasses, per hibernos fluctus egissem ratem; si peregrinari, nihil fuisset iubente te durum. Hanc rem imperabas difficilem forti uiro, uinci. Blandus hoc colore narrauit: pater mihi obicit quod illi in una re non cesserim; ego multiplicabo crimina mea: numquam illi quotiens recte faciendum fuit cessi, semper uolui uideri frugalior, uideri uolui laboriosior; nam cum ad uires uentum erat, etiam ipse cedebat: non ego illum uincebam, sed aetas.
II - XIV
Turrinus hoc colore usus est: Volui, inquit, cedere, sed erant qui dicerent non licere; hoc enim [nobis] modo legem saluberrimam tolli. Disputaturi contra praemium patris uidebantur et dicturi: non licet inter se cedere fortibus; non ipsorum tantum causa agitur, sed publica; omnium interest scire quis sit fortissimus. His uocibus hominum missus sum ad id certamen in quo ad istum utraque pertineret uictoria. Quid putatis me dicturum? fortiorem me uisum? Falsum est, cum hoc quoque, quod ego fortis eram, istius esset. Quid ergo? quare uicerim quaeritis? Visum est ad ruborem totius iuuentutis pertinere, neminem pugnasse fortius quam senem. Et cum dixisset se praemia in patrem contulisse, dixit: uici te, pater, sed nempe uici tibi.
II - XV
Albucius hoc colore narrauit: nolui, inquit, uideri per collusionem patri titulum fortissimi uiri contigisse: non cessi ante iudicium ut in iudicio cederem, et feci nihil aliud quam laudaui patrem, uirtutes eius rettuli; uisus sum propter hoc ipsum praemio dignus.
II - XVI
Silo Gauius ait: Solebas mihi, pater, insignium uirorum exempla narrare, quaedam etiam domestica; aiebas: auom fortem uirum habuisti; uide ut sis fortior. Processi tecum in aciem nec illic ...; ubi rediimus, omnis gloria in una domo erat. Volebat res publica fortes uiros recognoseere. O quantam ego cupiditatem gloriae in patre meo uidi, quam iuuenilem! contendere me uetabat imperio, iubebat exemplo. Ventum est in iudicium: omnium quas ego noui res inuidiosissima quaerebatur de patre meo: utrum fortior esset an felicior.
II - XVII
Moschus hoc colore narrauit: Erant qui accederent et dicerent: roga patrem tuum cedat tibi: non est utile rei publicae excitari hostium animos; excitabuntur si scierint neminem in hac ciuitate esse fortiorem quam senem. Illi me coegerunt, quasi tum quoque aliquid praestaturus essem rei publicae, uenire in iudicium: in quo quid habeo? ego iudicatus sum iuuenior. Mento dixit: timeo ne ob hoc ipsum patri uilior fiam [ego]; scimus quam gloriosus sit.
II - XVIII
Triarius hoc colore usus est: in iudicio uolui tibi cedere, ut non imperasse uidereris sed uicisse, et cessi: defunctorie causam meam egi; †sed notum sit illum cedere quia parum est illi non putabat.† Nicetes in hac controuersia dixit: ei ho pappos hypo tes physeos apodotheis hemin pareste toi tote dikasterioi, ouk an eipein; tis ny moi hemere hede, theoi philoi. E mala chairo hyios th'hyionos t'aretes peri derin echousin! et: pollon d'o ge patros ameinon.
II - XIX
Scaurus hunc sensum aliter dixit: O si auos meus interesset iudicio, quam libenter spectaret et discordiam nostram! Clamasset mihi: non est quod cedas; ipse mihi numquam cessit. Labienus partem patris declamauit et dixit: Quod etiam deterioribus licet, nolo habitare cum aduersario meo: non capit idem contubernium fortem uirum et uictum. "Statuam" inquit "tibi posui": immo, ne possem umquam uictum me obliuiset, ignominiam meam in aes incidisti.
III
DEMENS QVOD MORI COEGERIT FILIAM
Dementiae sit actio. Bello ciuili quaedam uirum secuta est, cum in diuersa parte haberet patrem et fratrem. Victis partibus suis et occiso marito uenit ad patrem; non recepta in domum dixit: quemadmodum tibi uis satis faciam? Ille respondit: morere. Suspendit se ante ianuam eius: accusatur pater a filio dementiae.
III - I
PORCI LATRONIS.
Sic sibi satis fieri ne uictor quidem uoluit: excusauit uictos, quin restituit. Quoniam reposcis uitam quam dedisti, accipe. Nullum fuit in proscriptione mulierculae caput.
MOSCHI.
Inquinasti filiae sanguine penates. Quamquam quid ego dico penates, tamquam in domo perierit? Adlatum ad se Caesar Pompei caput fleuit: hoc ille propter filiam praestitit.
ARELLI FVSCI.
"Quemadmodum tibi uis satis faciam?" Hoc ipso satis fecisse debuerat. Filiam habuit piam et in maritum et in patrem: alterum usque in mortem secuta est, alteri etiam per mortem satisfecit. Quam periculose istum offendo, qui simul irasci coepit nescit ignoscere!
III - II
CLODI TVRRINI PATRIS.
"Morere." Quid aliud meruerat si satisfacere nollet? Nisi occupasses, soror, fortasse pater tibi satis fecisset. Hoc, certum habeo, unusquisque uestrum suadebat puellae: "ad iratum patrem uenis; in quas potes te compone blanditias; roga, deprecare; si nihil proficies, habes quemadmodum cogas: morituram te denuntia." Hoc quod ignouisti, uictor, ad uiros pertinet: illi tibi gratias agunt; nam feminas ne si irascereris quidem proscripsisses. "Quare secuta est uirum?" Adeo tibi uetera exempla exciderunt bonarum coniugum, in quae filiam tuam solebas sanus hortari? Aliqua spiritum uiri redemit suo, aliqua se super ardentis rogum misit. Inpendisset se puella uiro nisi seruasset patri.
III - III
FVLVI SPARSI.
Filia ante limen paternum in cruore suo uolutatur. Quid exhorruistis? paterna satisfactio est. Nostis domus nostrae legem: aut uincendum mihi aut moriendum est. Qualis est ista satisfactio qua filia exoratum sibi patrem non sentit?
ALBVCI SILI.
Vtrae meliores partes essent, soli uidebantur iudicare di posse. "Si uis satis facere mihi, morere." Quod ad me attinet, irascare malo. Si parricidium esset fuisse in diuersis partibus, numquam defendisset apud Caesarem Ligarium Cicero. M. Tulli, quam leue iudicasti crimen de quo confessus es! Dona filiam, si misericors es, deprecanti; si hostis, edicto; si pater, naturae; si iudex, causae; si iratus es, fratri.
III - IV
BVTEONIS.
Ante ipsum limen domus decessit, ne dubitari posset utrum marito perisset an patri. Vbi istud uidisti? ubi audisti? Nego te istuc in bello didicisse.
MARVLLI.
"Meruerat" inquit "mori." Etiamnunc accusas? certe iam tibi salis factum est. O nouum monstrum! irato uictore uiuendum est, exorato patre moriendum est.
PASSIENI.
Vtinam interuenissem: non satis fecisses sola patri. Furiosum te dicerem si pro genero non rogasses. Secutus est gener diuersas partes, uxor suas.
III - V
LABIENI.
Hoc obsequio consequatur denique ut intra domum moriatur. M. Cato, quo uiro nihil speciosius ciuilis tempestas abstulit, potuit beneficio Caesaris uiuere, si ullius uoluisset. Optima ciuilis belli defensio obliuio est.
MVSAE.
Allato ad se capite Cn. Pompei Caesar auertisse oculos dicitur, quod tu ne in morte filiae quidem fecisti.
CORNELI HISPANI.
Peruagata est illa crudelis belh fortuna omnem ordinem, usque in infimae plebis supplicia descendit; nihil in ciuitate nostra immune a uictoris ira praeter feminas fuit: hanc laudem miserae urbi seruare licuit. Aut pater noster aut uictor insanit.
III - VI
MENTONIS.
Semel repulsa iterum redit, iterum repulsa tertio rogat, non fatigatur, scit exorari etiam hostes. O te crudelem, nisi iam tibi etiam pro genero satis factum est! Non ignoro in quanto periculo sim: nescit placari iratus et uoce etiam filiae excanduit.
TRIARI.
An non exoraretur uictor cum pro filio rogaret pater? "Morere." Illi quoque quibus animaduertere in damnatos necesse est non dicunt "occide," non "morere," sed "age lege": crudelitatem imperi uerbo mitiore subducunt.
III - VII
DIVISIO.
Latro usus est in hac controuersia illa calcata quaestione: an possit dementiae agi cum patre ob ullam aliam rem quam ob dementiam. Inpotens sum, crudelis sum, inmitis, non tamen demens. Mores tuos patri debes adprobare, non patris regere. Dic: desipis, nihil intellegis; ego sanitatis meae, si potuero, argumenta colligam; dicam: in senatu non stulte sententiam dixi. Quid tibi uideor fecisse dementer? partes male egi? Multa debes dementiae signa colligere; damnare non potes patrem propter uerba, immo propter uerbum.
III - VIII
Si damnari dementiae aliquis pater, etiam non demens, ob aliquod inprobandum factum potest, an hic possit. Hoc in duo diuisit: an, etiamsi hoc animo dixit ut filiam mori uellet, damnandus tamen non sit. Hic accusatio filiae contrarias partes et patri et fratri sequentis, cum illam ipsa natura publicis excepisset malis. Animaduertit Manlius in filium et uictorem, animaduertit Brutus in liberos non factos hostes sed futuros: uide an sub his exemplis patri fortius loqui liceat.
III - IX
Deinde: an non eo animo dixerit ut illam mori uellet. Dixi, inquit, iratus, cum uellem castigare, non occidere. Turrinus Clodius belle dixit: nolite mirari si durioribus uerbis utor; non sum processurus ultra uerba, minabor, deinde ignoscam: fecit et uictor.
III - X
Gallio et illam quaestionem fecit: an non ob hoc puella perierit, quod pater illi tam dure responderit. Perit, inquit, propter desiderium uiri; alioqui unius uerbi amaritudinem morte pensasset? Immo mulier praeceps, temeraria, insano flagrans amore et attonita, quem uirum patre relicto secuta fuerat, † res uiso † consecuta est.
III - XI
Silo Pompeius huic quaestioni praeponebat illam, ex qua in hanc transitus fit: an, etiamsi propter hoc uerbum patris perit, damnari tamen pater non debeat: nec enim euentus imputari debet cuiusque rei, sed consilium. Si post hoc uerbum puella uixisset, numquid patrem dementiae damnare posses? Atque post hoc uerbum si quid factum est, non a patre sed a puella factum est. Non oportet autem illius temeritatem dementiam uideri patris. Post hanc quaestionem faciebat illam: an ob hoc perierit.
III - XII
Color a parte accusatoris simplex est. Latro ait patrem durum fuisse, crudelem, bono publico hunc non fuisse partium ducem. Dixit, inquit, eo uultu, ea adfirmatione, ut uideretur non iubere tantum sed occidere. Hoc loco dixit Turrinus Clodius: hoc post bellum, immo post edictum? et adiecit: nunc intellegit res publica, imperator, quantum tibi debeat, cui sine sanguine satis factum est. ... omnes enim dixerunt patre nolente illam perisse.
III - XIII
Gallio dixit: Nondum mihi uidebatur scire quid meruisset. Volui illam intellegere crimen suum. Cestius hoc colore: Contumaciter, inquit, rogauit, sic quomodo periit, non uultu demisso, non summissioribus uerbis, nondum tamquam uicta: nihil agnoui filiae, nihil uictae. Primum quare ad me non fratrem suum mittit? An etiamnunc fratri irascitur?
III - XIV
Argentarius ait: Nos ducem exorauimus, quorum liberi in diuersis partibus fuerant; diximus: ignosce; nobis licebit seueris esse si licuerit esse securis. Quid peccaui quod filiam ex hostium castris uenientem non primo uerbo recepi? Turrinus Clodius ait: Volui fratrem sorori dare beneficium: "eo durius loquar ut ille me pro sorore sua deprecetur." Primum quare me solum rogat, cum debeat duobus satis facere? Silo Gauius dixit: uolui illam mora torqueri: sine, inquam, et iterum et tertio roget: ne mitissimus quidem uictor statim ignouit.
III - XV
Labienus ait: Non sum statim exoratus, et si uixisset non essem fractus proximis precibus eius, ne tertio quidem rogatus aut quarto. "At uictor cito exoratus est." Noli mirari: facilius est ignoscere bello quam parricidio. Hispanus de morte eius hoc dixit: Etiam morte patri quaesiuit inuidiam. Iterum illam nobis uir abduxit. Albucius ait: Tuto me [ait] putaui loqui fortius; non dubitaui enim quin frater illi dicturus esset: non est quod timeas: exorabitur; si difficilior erit, ego illum rogabo; et si rogasses, adulescens, fecissem. Non magis tibi ego quicquam negassem quam sorori tuae maritus.
III - XVI
Montanus Votienus dixit: non est quod putes illam cecidisse irae patris: cui uixerat perit, illi se cui addixit inpendit. Et eundem sensum in argumentis, cum dixisset non propter patrem illam perisse: "Quid ergo?" inquis "propter quem?" Scis illam unum habuisse pro quo mori posset.
IV
MENDICI DEBILITATI
Rei publicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. Rei publicae laesae accusatur.
IV - I
PORCI LATRONIS.
Aestimate quale sit scelus istius, in quo laesi patres, ne liberos suos aut agnoscant aut recipiant, etiam confessas iniurias tacent. Vectigalis isti crudelitas fuit eo magis quod omnes praeter istum misericordes sumus. Mendicares nisi tot mendicos fecisses. Effecit scelestus iste ut nouo more nihil esset miserius expositis quam tolli, parentibus quam agnoscere.
IV - II
CASSI SEVERI.
Hinc caeci innitentes baculis uagantur, hinc trunca bracchia circumferunt, huic conuulsi pedum articuli sunt et extorti tali, huic elisa crura, illius inuiolatis pedibus cruribusque femina contudit: aliter in quemque saeuiens ossifragus iste alterius bracchia amputat, alterius eneruat, alium distorquet, alium delumbat, alterius diminutas scapulas in deforme tuber extundit et risum e crudelitate captat. Produc, agedum, familiam semiuiuam, tremulam, debilem, caecam, mancam, famelicam; ostende nobis captiuos tuos. Volo mehercules nosse illum specum tuum, illam humanarum calamitatium officinam, illud infantium spoliarium. Sua cuique calamitas tamquam ars adsignatur: huic recta membra sunt, et, si nemo moratur, proceritas emicabit: ita frangantur ut humo se adleuare non possit, sed pedum crurumque resolutis uertebris reptet. Huic lingua uelox, oculi acuti: extirpentur radicitus. Huic speciosa facies est: potest formonsus mendicus esse; reliqua membra inutilia sint, ut Fortunae iniquitas in beneficia sua saeuientis magis hominum animos percellat. Sic sine satellitibus tyrannus calamitates humanas dispensat.
IV - III
VIBI GALLI.
Intuemini debilia infelicium membra nescio qua tabe consumpta, illi praecisas manus, illi erutos oculos, illi fractos pedes. Quid ex horrescitis? sic iste miseretur. Tot membra franguntur ut unum uentrem impleant, et - o nouom monstrum! - integer alitur, debiles alunt.
ALBVCI SILI.
"Perissent" inquit. Ita non infelicius supersunt quam perituri fuerant? "Perissent" inquit. Interroga patres utrum maluerint. Eruantur, inquit, oculi illius, illius praecidantur manus. Quid si aliquis ex istis futurus est uir fortis? quid si tyrannicida? quid si sacerdos? Nec, puto, incredibilia in hac turba loquor; certe ex hac fortuna origo Romanae gentis apparuit. Egregius educator plus acceptum crudelitati quam expensum misericordiae refert.
IV - IV
TRIARI.
"Perissent" inquit. Puto, expertus es nos non esse crudeles; tamen nemo non nostrum, cum istis stipem porrigeret, mortem precatus est. Surge tu, debilis: conatur et corruit. Surge tu, mute: sed quid excitaris? rogare non potes. Surge tu, caece: sed ad quorum eas genua nescis. O te inter omnis debiles ante hoc iudicium felicissimum, quod istum dominum non uidebas, in hoc iudicio infelicissimum, quod istum reum non uides! Expositos aluerunt etiam ferae, satis futurae mites si praeterissent.
IV - V
CORNELI HISPANI.
Ergo, si illis temporibus iste carnifex apparuisset, conditorem suum Roma non haberet. Timeo ne hoc prosit reo, quod nemo ex istis quemquam uideri uolt suum.
IVLI BASSI.
Intuemini utramque partem, et ei succurrite quae miserabilior est. Liceat uidere mercedarios tuos: hic caecus est, hic debilis, hic mutus. His tu mori non permittis? Vis in te iudices more tuo misericordes sint, tuo exemplo?
ARGENTARI.
Quorum cum ubique audiantur preces, in sua tantum causa cessant. "Adiciamus aliquid ad quaestum: deme huic oculos, illi manus."
IV - VI
ARELLI FVSCI PATRIS.
"Praecidatur" inquit "lingua: genus est rogandi rogare non posse." Miseremini omnium, iudices; misereri etiam singulorum soletis.
CESTI PII.
Vt hanc causam susciperem, ne ab eis quidem rogatus sum pro quibus ago. Quid enim miseri rogare sciunt nisi stipem? Quid infelix iste peccauit aliud quam quod natus est?
CLODI TVRRINI PATRIS.
Age, si quis agnouerit suum, petes alimenta tamquam alueris? Non est quod timeas: nemo agnoscet. O miserum, si quis alimenta suo dat! o miserum, si negat! Ita nos istis uindictam negaturos putas, quibus ne id quidem negamus quod tibi daturi sunt? Et, quod indignissimum est, cum tam crudelis sit, misericordia publica uiuit. Venite, miseri, et hodie primum uobis rogate.
IV - VII
MENTONIS.
Errant miseri circa parentum suorum domos, et fortasse aliquis a patre alumenta non impetrat. Nulli plus reddunt integra mancipia. "Cur tu tam exiguum refers? Mutus es? haec causa esse poterat ut non rogares, ut non acciperes? Spiritum tibi non relinquerem nisi crudelior futurus essem relinquendo." "Tibi cotidiana captura non respondet. Apparet te nondum hominibus satis miserum uideri."
GAVI SILONIS.
"Tu" inquit "in illa uicinia mendicabis, tu ad illud limen accedes" - et crudelissime miseris parentium domos monstrat. "Hic non facile stipem impetrat: etiamnunc aliquid illi detrahatur."
IV - VIII
IVNI GALLIONIS.
"Serua oculos ut uideat quem roget; serua manus ut habeat quibus stipem accipiat." Occurrunt nuptiis dira omina, sacris publicis tristia auspicia; feriatis maxime ac sollemnibus et in hilaritates dicatis diebus semianimes isti greges oberrant. A te fortasse aliquis acceptam stipem portat ad deos.
FVLVI SPARSI.
Scio, iudices, uariis quemque causis ad accusandum solere compelli: quosdam ambitio gloriae quam ex damnato petierunt prouocauit, alios odia et simultates protraxerunt; non dubito fuisse quosdam qui praemium peterent: ego omnibus ceteros inpellentibus causis uaco; quae enim gloria est in tam sordido reo? quae simultates ut non eas quoque contraxisse pudeat? aut quod praemium cum istum alant qui se alere non possunt?
IV - IX
Non is est qui rogare nesciat; etiam docere solet. Quos adfectus uestros optare debeam, nescio: si misericordiae propiores fueritis, crimina rei uobis ostendam; si seueritati, reum. Hunc nos publice pascimus. Exigi a te talio non potest: non habes totidem membra quot debes. Oblita feritatis, placida uelut fetibus suis ubera praebuisse fertur. Sic lupa uenit ad infantes: exspectemus hominem? Gratulor tibi, Roma, quod in conditores tuos homo non incidit. Ergo tu, cum de publica misericordia cogitares, tam crudelis esse potuisti?
IV - X
Proxima, inquit, die hic plurimum rettulit: faciendus est huic similis alter; hic satis rettulit: fiat et alius miser ad hoc exemplum. Ite nunc, inquit, et alimenta mihi quaerite. Tu, inquit, qui oculos non habes, per oculos rogato; tu, inquit, qui manus perdidisti, per manus rogato; tu per illa membra quae trahis debilia; per ea quisque quae non habet ambiat. O miseros qui sic rogant, miseriores qui sic rogantur! Ecce nescio quis: Meus, inquit, filius, si uiueret, huic fortassis similis esset. Numquid ego meum transeo? Alius: Potuit, inquit, meus in eundem incidere dominum. Quid si incidit? Omnes omnibus stipem congerunt, dum unusquisque timet ne suo neget.
PARS ALTERA.
ARELLI FVSCI.
"Debilitasti" inquit. Plus illis patres nocuerant.
IV - XI
Latro sic diuisit: an laesa sit res publica. Primum, inquit, crimen constare oportet, deinde tunc reum quaeri. An laesa sit res publica, non solet argumentis probari; manifesta statim rei publicae damna sunt, si muri diruti sunt, si classis incensa est, si exercitus amissus, si uectigalia deminuta: hoc damnum, quod tu obicis, quis uidebat? Dic mihi: quando rem publicam laesit? Cum unum expositum debilitauit? atqui etiam qui occidit unum, non tamen rei publicae laesae tenetur, sed caedis; etiam qui duos, etiam qui plures: dic mihi quis numerus efficiat ut laesa uideatur res publica. Duo debilitantur: nondum res publica laesa est ... [iuuenes qui suadere infantes perdidit et infelices] Potuerunt, inquit, duces fieri. Potuerunt et sacrilegi esse et homicidae, potuerunt et perire. Attamen crudelem rem facit. Facit et lanista qui iuuenes cogit ad gladium, nec damnatur rei publicae laesae, et leno qui cogit inuitas pati stuprum, nec laedit rem publicam. Ego non laudari reum desidero, sed absolui; noceat hoc illi, cum honores petet. Potest aliquis et non esse homo honestus et esse innocens reus.
IV - XII
Deinde: an, si laesa est res publica, ab hoc laesa sit. Non a me, inquit, sed a parentibus qui proiecerunt. Hic crudelis, ut multum illis abstulerit, uitam reddidit. Contra ait: illi singulos exponunt, tu omnes debilitas: illi spem, tu instrumenta uiuendi detrahis. Deinde: an teneatur rei publicae laesae si fecit quod ei facere licet. Non potest, inquit, ulla res lege damnari quae lege permittitur. Si domum meam diruo, numquid dicis me rem publicam laedere? Et poteras describere quam inhumanum sit illos parietes maiorum in nostram usque perductos memoriam in hostilem modum deici. Si in agris meis arbusta succidere uelim ...
IV - XIII
Deinde: an hoc non licuerit illi facere. Licuit, inquit; expositi in nullo numero sunt, serui sunt; hoc educatori uisum est. Denique si non licet, habent legem: talionis agere singuli possunt, iniuriarum possunt. Rei publicae quidem laesae non potest agi eorum nomine qui extra rem publicam sunt; non potest pro omnibus agi pro quibus singulis non potest.
IV - XIV
XIV. Scio quosdam putare quaestionem esse; an possit a priuato homine laedi res publica; Sparsum certe ita declamare memini. Quod si quisquam recipit, et illam recipiet: an a muliere possit, an a sene, an a paupere possit; quorum nihil umquam quaeritur, sed dici tamen solet; quomodo cum illa quaestio tractatur: an res publica laesa sit, totiens reus inter argumenta non laesae rei publicae dicit: ne potuit quidem laedi a priuato, a paupere, ab aegro, ab absenti. Gallio fecit et illam quaestionem: an in expositis laedi possit res publica. Non potest, inquit, res publica laedi [possit] nisi in aliqua sui parte; haec nulla rei publicae pars est; non in censu illos inuenies, non in testamentis. Sed haec quoque in illam incurrit: an res publica laesa sit; dicitur enim: ne laedi quidem potuit in eis quos non habebat.
IV - XV
XV. Pro illo qui debilitabat expositos pauci admodum dixerunt. Dixit Gallio et hoc colore usus est egentem hominem et qui ne se quidem alere nedum alios posset sustitlisse eos qui iam relicti sine spe uix spiritum traherent, quibus non iniuria fieret si aliquid detraheretur, sed beneficium daretur si uita seruaretur. Faciant inuidiam, dicant alicui oculos desse, alicui manus, dicant illos per hunc tam misere uiuere, dum fateantur per hunc uiuere. Gallio illud quoque in argumentis temptauit: adeo, inquit, haec res non nocuit rei publicae ut possit uideri etiam profuisse: pauciores erunt qui exponant filios.
IV - XVI
Turrinus Clodius hoc colore usus est: multos patres exponere solitos inutiles partus. Nascuntur, inquit, quidam statim aliqua corporis parte mulcati, infirmi et iii nullam spem idonei, quos parentes sui proiciunt magis quam exponunt; aliqui etiam uernulas aut omine infausto editos aut corpore inualidos abiciunt. Ex his aliquos hic sustulit, et eas partes quae cuique possent miserabiliores esse manu sua abstulit: stipem rogant et unius misericordia uiuunt, omnium aluntur. At res foeda est mendicos habere, a mendicis ali, inter debiles uersari. Age, non pudet uos ex hoc producere contubernio reum a quo dicatis laesam rem publicam? Et sic descendit ad argumenta, ut diceret: quomodo hic potuit laedere?
IV - XVII
Silo Pompeius illo colore usus est: misericordem hunc fuisse, uoluisse uitam dare, sed non potuisse alere; itaque eo conpulsum ut unusquisque aliquam partem corporis pro toto dependeret. Labienus tam diserte declamauit partem eius qui debilitabat expositos quam nemo alteram partem, cum illam omnes disertissimi uiri uelut ad experimentum suarum uirium dixerint. Illum autem locum uehementissime dixit: Vacare homines huic cogitationi, ut curent quid homo mendicus inter mendicos faciat! Principes, inquit, uiri contra naturam diuitias suas exercent: castratorum greges habent, exoletos suos ut ad longiorem patientiam inpudicitiae idonei sint amputant, et, quia ipsos pudet uiros esse, id agunt ut quam paucissimi sint. His nemo succurrit delicatis et formosis debilibus.
IV - XVIII
Curare uobis in mentem uenit quis ex solitudine infantes auferat perituros nisi auferantur; non curatis quod solitudines suas isti beati ingenuorum ergastulis excolunt, non curatis quod iuuenum miserorum simplicitatem circumeunt et speciosissimum quemque ac maxime idoneum castris in ludum coniciunt. In mentem uobis uenit misereri horum quod membra non habeant; quidni illorum quod habent? Et hoc genere insectatus saeculi uitia egregia figura inquinatum et infamem reum maiorum criminum inpunitate defendit. Celebris baec apud Graecos controuersia est; multa ab illis pulchre dicta sunt, a quibus non abstinuerunt nostri manus, multa corrupte, quibus non cesserunt nec ipsi.
IV - XIX
Dixit Glycon: kai toutos trophas aiteis, hous me trephein asebes estin! Hunc dixit sensum P. Asprenas eodem modo, uno uerbo magis proprio usus: hos aliqui alimenta poscit quibus crudelis est qui negat? Circa hunc sensum est et ille a Quintiliano dictus: nescio utrumne uos miseriores dicam quod alimenta accipitis an huic quod datis; accipitis enim quia debiles estis, datis ei per quem debiles estis. Adaeus rhetor: klaiousai meteres eranizon, "ei men emos," legousai "hina trepho ton emon, ei de allotrios, hina kai ton emon alloi."
IV - XX
Hunc sensum quidam Latini dixerunt, sed sic ut putem illos non mutuatos esse †arti† hanc sententiam sed imitatos. Blandus dixit: Porrigit aliqua mendico rogata stipem, utique si peperit et exposuit. O quam misera cogitatio porrigentis est: "hic fortasse meus est"! Moschus dixit: aliqua, quia iam proiecit pluribus stipem, suo negat. Arellius Fuscus dixit: alit rogata filium mater, misera si scit suum esse, misera si nescit. Artemon dixit: ta men ton allon eurosta; plei, georgei. Ta d'hemetera anapera; trephei ara ton holokleron.
IV - XXI
Hanc sententiam Latro Porcius uirilius dixit, qui non potest de furto suspectus esse; Graecos enim et contemnebat et ignorabat. Cum descripsisset debiles artus omnium et alios incursantes, alios repentes, adiecit: pro di boni! ab his aliquis alitur integer? Damas Scombros dixit: palai men ekthetois kindynos en to rhiphenai, nyn de to traphenai. Hunc sensum Cestius transtulit: effecisti, inquit, ut maius esset periculum educari quam exponi. Fuscus Arellius aliter dixit: illa adhuc in miserae sortis infantia timebantur: ferae serpentesque et inimicus teneris artubus rigor et inopia; inter expositorum pericula non numerabamus educatorem.
IV - XXII
Glycon corruptam dixit sententiam: krousato tis ten thyran ton echonton, hina prosagagei tis. Et illam: age, sy de klaie, sy de threnei. O kakon symphonion. Sed nostri quoque bene insanierunt. Murredius dixit: producitur miserorum longus ordo, maior pars se sine se trahit. Et Licinius Nepos: ut soluendo sis, in poenas quotiens tibi renascendum est?
IV - XXIII
Illud Sparsus dixit quod non corruptum tantum sed contrarium dicebat esse Montanus: "solus plura habes membra quam tot hominibus reliquisti." Ita enim hic potest uideri laesisse rem publicam si multi sunt debilitati; apparet autem non esse multos si Plura habet membra quam debilitatis reliquit. Et illud aeque aiebat ab illo corrupte dictum: "prodierunt plures mendici quam membra." Graecas sententias in hoc refero, ut possitis aestimare primum quam facilis e Graeca eloquentia in Latinam transitus sit et quam omne quod bene dici potest commune omnibus gentibus sit, deinde ut ingenia ingeniis conferatis et cogitetis Latinam linguam facultatis non minus habere, licentiae minus.
IV - XXIV
Labieni sententiam separaui, quia locuti de illa homines erant: Sedet ad cotidianum diurnum et mendicantium quaestus recognoscit: "Tu hodie minus attulisti: cedo lora; gaudeo me non omnes emaneasse. Quid fles? quid rogas? Plus rettulisses si sic rogasses." Dixit et illam sententiam: date miseris quod unum percipere gaudium possunt: aliquis ex illis damnatum istum uideat, aliquis audiat. Glycon dixit: haute mone tois talaiporois chara kataleleiptai.
IV - XXV
P. Vinicius, summus amator Ouidi, hunc aiebat sensum disertissime apud Nasonem Ouidium esse positum, quem ad fingendas similes sententias aiebat memoria tenendum. Occiso Achille hoc epiphonema poni: quod Priamus gaudere senex post Hectora posset, hoc fuit. Cassius Seuerus dixerat: ostende nobis captiuos Iulius Bassus dixerat: ostende mercedarios tuos. Labienus commodius uidebatur dixisse: ostende nobis alumnos tuos. P. Asprenas dixit, cum induxisset stipem porrigentem mendico: "o infelicem patrem!": et hoc qui dicit, ipse fortassis pater est.
V
PARRHASIVS ET PROMETHEVS
Laesae rei publicae sit actio. Parrhasius, pictor Atheniensis, cum Philippus captiuos Olynthios uenderet, emit unum ex iis senem; perduxit Athenas; torsit et ad exemplar eius pinxit Promethea. Olynthius in tormentis perit. Ille tabulam in templo Mineruae posuit. Accusatur rei publicae laesae.
V - I
GAVI SILONIS.
Infelix senex uidit iacentis diuulsae patriae ruinas; abstractus a coniuge, abstractus a liberis, super exustae Olynthi cinerem stetit; iam ad figurandum Promethea satis tristis est. Pro Iuppiter! - quem enim melius inuocem aduersus Parrhasium quam quem imitatus est? - Olynthium tantum picturae tuae excipio? Nemo ut naufragum pingeret mersit. Caeditur: "parum est" inquit; uritur: etiamnunc parum est"; laniatur: "hoc" inquit "in irato Philippo satis est, sed nondum in irato Ioue."
IVLI BASSI.
Producitur puer superuacuum est inquit; "nondum quantum satis sit Prometheo potest gemere." Vltima Olynthi deprecatio est: "Atheniensis, redde me Philippo." Non est istud donum, sacrilegium est. "Seruus" inquit "meus fuit." Putes Philippum loqui. Aedem Mineruae tamquam castra Macedonum fugiunt.
V - II
CLODI TVRRINI.
"Parum" inquit "tristis est." Aliquis Olynthius parum tristis est nisi qui Atheniensem dominum sortitus est? Vis [Parrhasi] tristem uidere? Dabo tibi, Parrhasi, maiora tormenta: duc illum ad iacentem Olynthum, duc illo ubi liberos, ubi domum perdidit. Scis certe quam tristem illum emeris. Olynthiis urbem aperuimus, templa praeclusimus? Ergo nemo Olynthius tortus esset si omnes illos Macedones emissent? "Torqueatur": hoc nec sub Philippo factum est. "Moriatur": hoc nec sub Ioue.
V - III
ARGENTARI.
Hoc hospitio Olynthius Athenis exceptus est? Tantum porro Olynthium torsit Parrhasius? Quid? non et oculos nostros torquet? Ibi ponit tabulam ubi fortasse nos tabulam foederis posuimus. Hoc Promethea facere est, non pingere. Aiebat tortoribus: "sic intendite, sic caedite, sic istum quem fecit cummaxime uultum seruate, ne sitis ipsi exemplar."
V - IV
CESTI PII.
"Emi" inquit. Immo, si Atheniensis es, redemisti. Si nescis, Parrhasi, in isto templo pro Olynthiis uota suscepimus: ita soluentur? Crudelis ille Graeciae carnifex istum tamen nihil amplius quam uendidit. Producitur nobilis senex, longa miseriarum tabe confectus, reductis introrsus oculis, tam tristis quam si iam tortus esset. Vt admoueri sibi catenas uidit: "superuacuae sunt" inquit; "si ad alium dominum peruenissem, Athenas fugerem." Istud tibi in nullo Olynthio permitto, nisi si Lasthenen emeris.
V - V
TRIARI.
Corrupisti duo maxima Promethei munera, ignem et hominem. Quemcumque praeco flentem uiderat, sciebat emptorem, miserebantur omnes; et fortasse ipse Philippus reduci iussisset, nisi Atheniensem uidisset emptorem. ... quod ego fabulosum esse non dubito. Sed utrum uult Parrhasius eligat: parum pie aut infamauit Iouem aut imitatus est. Clamabat iste: nondum satis tristis es, nondum satis, inquam, adiecisti ad priorem uultum. Num talis in auctione Philippus?
V - VI
MVSAE.
Narraturus sum Olynthi senis ignes, uerbera, tormenta: aliquis nunc me queri de Philippo putat. Dii deaeque te perdant! misericordem Philippum fecisti. Si isti creditis, iratum Iouem imitatus est, si nobis, iratum uicit Philippum. Pinge Philippum crure debili, oculo effosso, iugulo fracto, per tot damna a dis immortalibus tortum.
CORNELI HISPANI.
Vltima membrorum tabe tormentis inmoritur. Parrhasi, quid agis? Non seruas propositum; hoc supra Promethea est. Tanium patiendum est pingente Parrhasio quantum irato Ioue.
V - VII
ARELLI FVSCI PATRIS.
Pinge Promethea, sed homines facientem, sed ignis diuidentem; pinge, sed inter munera potius quam inter tormenta. Inter altaria Olynthi senis crucem posuit. Miserrime senex, aliquis fortassis ex seruis tuis felicius seruit; utique felicior est quisquis Macedoni seruit.
V - VIII
FVLVI SPARSI.
Si ad succurrendum profectus es, queror quod unum emisti, si ad torquendum, queror quod ullum. Vtinam, Philippe, auctionem cum exceptione fecisses: ne quis Atheniensis emeret! Non uidit Phidias Iouem, fecit tamen uelut tonantem; nec stetit ante oculos eius Minerua, dignus tamen illa arte animus et concepit deos et exhibuit. Quid facturi sumus si bellum uolueris pingere? Diuersas uirorum statuemus acies et in mutua uulnera armabimus manus? Victos sequentur uictores? Reuertentur cruenti? Ne Parrhasii manus temere ludat coloribus, internecione humana emendum est?
V - IX
Si necesse est aliquem torqueri, eme nocentem seruum, ut eodem tempore et exemplum sumas et supplicium. Statuitur ex altera parte Parrhasius cum coloribus, ex altera tortor cum ignibus, flagellis, eculeis. Ista aut uidentem aut exspectantem, Parrhasi, parum tristem putas? Dicebat miser: "Non prodidi patriam. Athenienses, si nihil merui, succurrite, si merui, reddite Philippo." Inter ista Parrhasius dubium est studiosius pingat an saeuiat.
V - X
"Torque, uerbera, ure": sic iste carnifex colores temperat. Quid ais? parum tristis uidetur quem Philippus uendidit, emit Parrhasius? "Etiamnunc torque, etiamnunc; bene habet, sic tene, hic uultus esse debuit lacerati, hic morientis."
PORCI LATRONIS.
Si uidetur tibi, istis muneribus aram Misericordiae orna. Nemo ergo ex Olynthiis miserius seruit quam qui Atheniensem dominum sortitus est? Miser, ubicumque Philippum non uiderat, pacem putabat. "Alliga" inquit. Aiebat: "solutus apud Philippum fui."
V - XI
ALBVCI SILI.
Exspecta dum Euthycrates aut Lasthenes capiantur. Phidias omnia opera sine tortore fecit. Philippus quoque uendidisse contentus est. Producitur senex nobilis, flens, respiciens patriam: placuit isti uultus; habuit aliquid Promethei simile etiam ante tormenta. Quam diligenter causim agit! ut Philippus Olynthio ... non est, ego pecuniam perdidi; redi ad auctorem. Propter homines Prometheus distortus est, propter Promethea homines ne torseris. Philippus sic rogabatur: liceat Olynthios uiuere. Parrhasius aliter rogandus: Olynthiis mori liceat. "Tristem uolo facere." Nemo faciet si Philippus non fecit.
V - XII
Hanc controuersiam magna pars declamatorum sic dixit uelut non controuersiam diuideret sed accusationem, quomodo solent ordinare actionem suam in foro qui primo loco accusant; in scholastica, quia non duobus dicitur locis, semper non dicendum tantum sed respondendum est. Obiciunt quod hominem torserit, quod Olynthium, quod deorum supplicia imitatus sit, quod tabulam in templo Mineruae posuerit. Si Parrhasius responsurus non est, satis bene diuidunt. Nihil est autem turpius quam aut eam controuersiam declamare in qua nihil ab altera parte responderi possit, aut non refellere si responderi potest.
V - XIII
Gallio fere similem diuisionem in Parrhasio habuit ei quam habuerat in illa controuersia cuius mentio est in hoc ipso libro, de illo qui debilitabat expositos, detractis quibusdam. Diuisit autem sic: an laesa sit res publica. Quid perdidit? inquit; nihil. Nondum de iure controuersiam facio. Perdidit unum senem Olynthus. Fac Atheniensem: non ages mecum rei publicae laesae si Atheniensem senatorem occidero, sed caedis. "Ita; uerum opinio Athenarum corrumpitur; misericordia semper censi sumus." Numquam unius male facto publica fama corrumpitur; solidior est opinio Atheniensium quam ut labefactari illo modo possit.
V - XIV
"Laesa est" inquit "res publica." Laesa non est, ut existimo. Aliquis Olynthio depositum negauerit: uidebitur hominem, non rem publicam laesisse. Olynthiis hoc tribuisti, ut eodem loco essent quo Athenienses. "Laesisti" inquit "rem publicam quod hanc picturam in templo posuisti." Laedunt rem publicam qui aliquid illi auferunt, non qui adiciunt, qui diruunt templa, non qui ornant. Peccauerunt ergo et sacerdotes, qui tabulam receperunt. Quare tamen non reciperent? Deorum adulteria picta sunt, positae sunt picturae Herculis liberos occidentis.
V - XV
Deinde: an ob id accusari possit laesae rei publicae quod illi facere licuit. Ea lege persequere quae facere non licuit. Dicis mihi: "hoc facere non oportet." Huic rei aestimatio inmensa est. Itaque nulla uindicta est; et id tantum punitur quod non licet. Satis abundeque est si opifex rerum imperitus ad legem innocens est. An hoc ei facere licuerit. Hoc in illa diuiditur: an Olynthius apud Atheniensem, etiam antequam fieret decretum, seruus esse non potuerit. Seruus, inquit, est meus, quem ego belli iure possideo. Rata autem esse quae parta sunt belli iure uobis, Athenienses, expedit: alioqui imperium uestrum in antiquos fines redigitur; quidquid est, bello partum [et] est.
V - XVI
Contra ait: Ille seruos alii emptori potest esse, Atheniensi non. Quid enim si Atheniensem a Philippo emisses? Atqui sciebas Olynthios coniunctos nobis esse foedere. Vt scias, inquit, seruos fuisse, decretum postea factum est Atheniensium quo iuberentur et liberi et ciues esse. Quare hoc illis iusd si iam habebant, dabatur? Deinde: an decreto hoc non contineatur, ut liberi fiant, sed ut esse liberi iudicentur. Hoc censuimus, Olynthios ciues nostros esse: ita et ille ciuis noster fuit. Non, inquit; nam decretum in futurum factum est, non in praeteritum. Vis hoc scire? [uis] Num, quisquis Olynthium seruum habuit, accusabitur quod ciuem in sua seruitute tenuerit? Si quis tunc inter necessaria seruilium officiorum ministeria percussit aut cecidit, iniuriarum accusabitur? Atqui, quantum ad ius attinet, nihil interest occiderit an ceciderit; nam aut nec caedere licuit aut et occidere.
V - XVII
Latro a parte Parrhasii fecit hunc colorem emptum esse a Parrhasio senem inutilem, expiraturum; si uerum, inquit, uultis, non occidit illum, sed deficientis et alioqui expiraturi morte usus est. Torsit, inquit, tamen: si lucri causa, obice; nempe huius crudelitatis pretium Athenae habent. In argumentis dixit quantum semper artibus licuisset: medicos, ut uim ignotam morbi cognoscerent, uiscera rescidisse; hodie cadauerum artus rescindi ut neruorum articulorumque positio cognosci possit. Albucius hoc colore: calamitosum fuisse, orbum, palam mortem optantem: nec aliter illum Philippus uendidisset nisi putasset illi poenam esse uiuere.
V - XVIII
Silo Pompeius putabat commodius esse si hoc animo isset ad auctionem Parrhasius, ut aliquem in hunc usum emeret. Poterit enim uideri elegisse uilissimum et maxime inutilem. Fusco Arellio placebat emptum quidem illum in alios usus, sed, cum deficeret et mori uellet, in id quod unum ex cadauere artifex petere poterat inpensum. Gallio ad neutrum se alligauit nec dixit quo animo emisset. †Gallionis* color intolerabilis est; dixit enim se senem ex noxiis Olynthiis emisse; quod si illi licet fingere, non uideo quare non eadem opera dicat et conscium proditionis Lastheni fuisse et se poenae causa torsisse.
V - XIX
Hispo Romanius ignorantia illum excusauit: pictor, inquit, intra officinam suam clausus, qui haec tantum uulgaria iura nouerat, in seruum nihil non domino licere, pictori nihil non pingere, mancipium suum operi suo impendit. "Non omnia" inquit "narras: Olynthius fuit ille qui perit." Quid autem ad rem pertinet cuius nationis seruos fuerit? "Audes" inquit "seruum dicere Olynthium?" Etiam, post bellum et ante decretum; alioqui quod uos illis beneficium dedistis, nisi quod iam illos nec torquere licet nec occidere? Graeci nefas putauerunt pro Parrhasio dicere: omnes illum accusauerunt; in eosdem sensus incurrerunt.
V - XX
Glycon dixit: pyr kai anthropos, Prometheu, ta sa se dora basanizei. Triarius hoc ex aliqua parte, cum subriperet, inflexit. Hos aiebat Seuerus Cassius qui hoc facerent similes sibi uideri furibus alienis poculis ansas mutantibus. Multi sunt qui detracto uerbo aut mutato aut adiecto putent se alienas sententias lucri fecisse. Triarius autem sic uertit: corrupisti duo maxima Promethei munera, ignem et hominem.
V - XXI
Sed et Graeci illam subrupuerunt: Euctemon qui dixit: Prometheu, epi se tis pyr kai anthropon? Sanius quam Glycon, Adaeus: Prometheu, se tis graphon anthropon aphanizei. Damas corruptissime: dikaios Prometheu; dia ti gar pyr ekleptes anthropoi! Craton furiosissime, qui dixit: Prometheu, nyn edei se pyr klepsai. Hic est Craton, uenustissimus homo et professus Asianus, qui bellum cum omnibus Atticis gerebat. Cum donaret illi Caesar talentum, in quo uiginti quattuor sestertia sunt Atheniensium more: e prosthes, phesin, e aphel', hina me Attikon ei. Hic et Caesari, quod illum numquam nisi mense Decembri audiret, dixit: hos baunoi moi chrei? et cum commendaretur a Caesare Passieno nec curaret, interroganti quare non conplecteretur tanti uiri gratiam: heliou kaiontos lychnon ouch hapto.
V - XXII
Saepe solebat apud Caesarem cum Timagene confligere, homine acidae linguae et qui nimis liber erat: puto quia diu non fuerat. Ex captiuo cocus, ex coco lecticarius, ex lecticario usque in amicitiam Caesaris enixus, usque eo utramque fortunam contempsit, et in qua erat et in qua fuerat, ut, cum illi multis de causis iratus Caesar interdixisset domo, combureret historias rerum ab illo gestarum, quasi et ipse illi ingenio suo interdiceret: disertus homo et dicax, a quo multa inprobe sed uenuste dicta. Ne modum excedam excurrendo, ad Parrhasium reuertor.
V - XXIII
Nicetes dixit: ei pyri kai sideroi zographountai, tini tyrannountai! Hispo Romanius dixit: ignis, ferrum, tormenta: pictoris ista an Philippi officina est? Sparsi sententia in descriptione picturae habet aliquid corrupti: "et, ubicumque sanguine opus est, humano utitur"; dixit enim quod fieri non potest. Illum locum omnes temptauerunt: quid si uolueris bellum pingere? quid si incendium? quid si parricidium? E Graecis Dorion furiose dixit: tis Oidipous estai, tis Atreus! ou grapseis gar an me mythos ideis zontas. Sed nihil est quod minus ferri possit quam quod a Metrodoro dictum est:
V - XXIV
me moi Troadas mede Nioben. Epithes to pyr; oupo moi ton PrometHea apedoken. Triarius dixit: nondum dignum irato Ioue gemuisti. Haterius dixit sanius: nondum uultus ad fabulam conuenit. Et illud: Parrhasi, ut omnia fiant ad exemplum, uiuat qui tortus est. Sed si uultis audire supra quod non possit procedere insania, Licinius Nepos ait: si uultis digne punire Parrhasium, ipse se pingat.
V - XXV
Non minus stulte Aemilianus quidam Graecus rhetor, quod genus stultorum amabilissimum est, ex arido fatuus dixit: apokteinate Parrasion, me Thelenas graphein ex hymon archetypon heurei. Pausanias dixit: dia se, Parrasie, dei tous ekporeumenos tou naou aphagnisasthai. Otho pater, cum pro Parrhasio diceret, in hoc colore derisus est: quia conciderat, inquit, per proditores Olynthos, uolui pingere iratum proditori suo Iouem. Gargonius multo stultius quare Promethei Parrhasius supplicium pinxisset: ego, inquit, ardente Olyntho non odissem ignium auctorem?
V - XXVI
Latronis illa celebris sententia est, quam Sparsus quoque subtractis quibusdam uerbis dixit, in descriptione tormentorum: "Parrhasi, morior"; "sic tene." Hanc sententiam aiunt et Dioclen Carystium dixisse non eodem modo: apistos he hyperopsia; pros to areskon eidos eboa; mene.
V - XXVII
Spyridion honeste dixisse Romanos fecit; multo enim uehementius insanit quam nostri phrenetici. Voluit uideri uolturios ad tabulam Parrhasi aduolare, fabula eleganti ad turpem sententiam perductus. Traditur enim Zeuxin, ut puto, pinxisse puerum uuam tenentem, et, cum tanta esset similitudo uuae ut etiam faceret aues aduolare operi, quendam ex spectatoribus dixisse aues male existimare de tabula; non fuisse enim aduolaturas si puer similis esset. Zeuxin aiunt obleuisse uuam et seruasse id quod melius erat in tabula, non quod similius.
V - XXVIII.
Spyridion aeque familiariter in templum uolturios subire putauit quam passeres aut columbas; dixit enim: sarkophaga sou g'he graphe epata zoia. Sed nolo Romanos in ulla re uinci; restituet aciem Murredius, qui dixit: pinge Triptolemum, qui iunctis draconibus suleauit auras. Inter illos qui de Prometheo corrupte aliquid dixerunt, et Apaturius locum sibi uindicat; dixit enim: ophele to pyr eis theous palin klapenai.
VI
FVR ACCVSATOR PRODITIONIS
Fur contione prohibeatur. Quidam, cum diuitem proditionis postulasset, noctu parietem eius perfodit, et scrinium in quo erant missae ab hostibus epistulae sustulit. Damnatus est diues. Accusator contionari cum uellet, a magistratu prohibitus agit iniuriarum.
VI - I
PORCI LATRONIS.
Id solum sustuli quod fur reliquisset. Nihil tam ualde fur timui quam ne dominus res suas non agnosceret. Fac mihi inuidiam, prode furtum meum, age magistratui tamen isti gratias, quod, cum ad illum furtum meum detulissem, furem summoueri non iussit. Ruentem ciuitatis statum unius parietis ruina reposui.
MOSCHI.
Sollicitus erat ne quod perdiderat quaereretur. Indicium profiteor: multos furti conscios habeo. Ad illum tuli, illi ostendi. Hoc furtum non solus habeo. Furtum est quod timet dominus agnoscere? Potui non esse pauper, habui quod magno uenderem: teneo ecce epistulas, in quibus manifesta proditionis argumenta sunt, in quibus hostium consilia. Te interrogo: si furtum est, repono.
MVSAE.
Furtum uocas quod qui perdiderat negabat suum? Furtum feci, sed hostibus.
CLODI TVRRINI.
Furtum uocas quod qui perdiderat supplicium tulit, qui subripuerat praemium? Vtri permisisses loqui si eodem tempore et fur uenisset et dominus? Potui rem publicam magno uendere uel proditori.
VI - II
ARELLI FVSCI PATRIS.
Mille nauium duces furto Troiam cepistis. Si bene furto euertuntur urbes, quanto melius seruantur! Si non indicauero cuius sit, nemo agnoscet.
VIBI RVFI.
Cuius ego si potuissem non parietem tantum, pectus ipsum perfodissem. Nondum totum consummaui officium: non est tam angusta res publica ut ab uno opprimi possit.
CESTI PII.
Nolite a me omnia exigere quae scio; multa sunt, quaedam et in contione dicenda. Hoc furtum liberos uestros docete. Rogo uos, iudices, per furtum meum: quotiens furtum meum protuli, tacet dominus? Ego fur? ecce altera iniuria. Non tu, inquit, perfodisti domum? Tace, ego noui ista melius. Narrare soleo. Non nego rem pretio ... In forum ueni, narraui nocturnam expeditionem meam. Conuenerant omnes tamquam ad contionem. Cur me summoues ante accusationem, cum nec proditores inauditi pereant? O furtum in contione narrandum! Proditoris uigilantissimum pectus et in exitia semper nostra sollicitum publica fata sopierant; ita etiam ministros eius alligauerat somnus ut mihi liceret eligere quod tollerem. Diruere mihi uidebar hostium muros. Furtum uocas quo nihil melius anno tuo factum est? Nemo fur rem publicam cogitat. Nihil non licet pro re publica facere.
PARS ALTERA.
Quale illud, di, spectaculum fuit! Conposuerat inter se fortuna rei publicae furem et proditorem. Vt uidit inutile furtum suum, prodidit, ut uobis uenderet quod nulli poterat, tam callidus fur ut etiam proditori posset inponere. Consilium uideri uolt infelicitatem furti sui. Lex, quae nocturnum furem occidi quoquo modo iubet, non de damnato tantum sed de fure loquitur; odit hoc uitium nec inmerito: non multum abest a proditore. Sustulit non quod elegit, sed quod illi fatum publicae felicitatis obiecit. Vno tempore et proditorem nobis ostendit et furem, qui diuitem conpilare quam damnare mallet. Effregit domum suspensa manu; elusit illum. Non tunc primum fecit. Sed sustulit non quod uoluit, sed quod potuit. Bono exemplo damnatus est proditor, malo inuentus.