SENECAE MAIORIS - CONTROVERSIARVM LIBER VI

CONTROVERSIARVM - LIBER VI

I

CHIROGRAPHVM CVM ABDICATO

Abdicato frater chirographum dedit dimidiam se partem daturum hereditatis si non respondisset. Ille tacuit. Abdicatur alter a patre. Tantum aeris alieni habet quantum uiuo patre non possit soluere. Vis scire cuius fidei sit? ne frater quidem tibi sine chirographo credidit. Alterius spem moror, alterius fidem. Viuo, et iam patrimonium meum diuisum est. Nisi succurritis, uincet me et ille qui tacuit. Non dissimulo me hodie duos abdicare. Chirographum prode, parricidarum foedus et neferiae spei pactum, chirographum danti impium, accipienti turpe, patri periculosum. Pars altera. In omnem me fortunam, frater, comitem tibi iungam: si militandum, una militabimus, si peregrinandum, una urbes peragrabimus, si cotidianam rogauero stipem, et illam tecum diuidam. Nolui recentem iram exagitari patris; malui ut tacendo patrem uinceret. Meae partis heres ero? tuae custos. Et quia de re maxima melius sibi quisque credit, do chirographum; tu da operam ut istud magis a patre accipere quam a fratre uidearis. Hoc, quod honeste, quod pie gerebamus, tam palam egimus ut pater sciret. Quid enim timebam? ne, si rescisset pater, moleste ferret filium suum hominem auarum non esse, fratrem pium esse? Ita mihi contingat patrem utrique nostrum placare.

II

EXVL PATER FVNDO PROHIBITVS

Exulem tecto et cibo iuuare ne liceat. Inprudentis caedis damnatus quinquennio exulet. Quidam, cum filium et filiam haberet, inprudentis caedis damnatus in exilium profectus solebat uenire in possessionem uicinam finibus. Resciit hoc filius, cecidit uilicum; uilicus exclusit patrem. Coepit ire ad filiam. Accusata illa quod exulem recepisset aduocato fratre absoluta est. Post quinquennium pater abdicat filium. Accusator ciuium me fecit exulem, filius etiam meorum. Filiam honestiorem inueni, quod accusata est, seruum frugaliorem, quod caesus est. Male meruisti de patre, quem exclusisti, de sorore, cui praeiudicio nocuisti, de iudicibus, quos in tam bona timuisti causa. Aut tu peccasti aut soror. Filius me meus docuit quod illum non recipio. Absoluta est inquit, me aduocato soror. Ita tu patrem non recipiebas, cum tam bene istam causam agere posses? Cum absoluta est quae receperat, damnatus est qui expulerat. Filia me patrem iudicauit, serui dominum; uni filio exul fui. Ignosce, fidelissime seruulorum, et tibi inprudens nocui. Quam bonam eius causam putas fuisse, quae ne te quidem aduocato damnata est? Si te herede possum mori, dignus sum qui tibi etiam hunc seruum relinquam. Alii exul est, tibi pater est. Nulla lex scelus imperat: certe quae fecit absoluta est. Lex eum tenet qui iuuat exulem, non qui patitur iuuari. Ignora, dissimula: lex te innocentem esse, non curiosum iubet. Si mea causa faciebas, me admonuisses, seruum prohibuisses, non cecidisses. Pars altera. Facere lege prohibente non potui. Accusata et absoluta est quia muliercula uidebatur non nosse leges. Non pro me timui sed pro te: res in notitiam hominum peruenerat; captabaris; timui ne occidereris. Vis scire notum fuisse? soror est accusata. Malui seruum frugalissimum caedere quam patrem optimum amittere.

III

MATER NOTHI LECTA PRO PARTE

Maior frater diuidat patrimonium, minor eligat. Liceat filium ex ancilla tollere. Quidam, cum haberet legitimum filium, alium ex ancilla sustulit et decessit. Maior frater sic diuisit ut patrimonium totum ex una parte poneret, ex altera matrem nothi. Minor elegit matrem et accusat fratrem circumscriptionis. Vnus omnium exheredatus sum diuidendo. Legisset, inquit, alteram partem. Tu solus talis potuisti esse filius qualis frater es. Lex te diuidere, me eligere iussit: aperte ne minor circumscribatur timet. Sic diuisit ut, si uellem non esse mendicus, relinquerem fratrem in egestate, matrem in seruitute. Non est diuidere ex altera parte patrimonium ponere, ex altera onus. Talis fuit ut illi coheredem pater ex ancilla tolleret. Elige ut aut patrimonio careas aut scelere. Circumscriptores dici solent qui aliquid abstulerunt: iste nihil reliquit. Tu, inquit, uoluisti pauper esse. Cur ergo queror, si egestate delector? Obici, inquit, non potest quod lege factum est. Immo nihil nisi quod lege factum est; nam si quid aliter gestum est, per se inritum est. Circumscriptio semper crimen sub specie legis inuoluit: quod apparet in illa legitimum est, quod latet insidiosum. Semper circumscriptio per ius ad iniuriam peruenit. Lex iubet maiorem diuidere, minorem eligere: nec tu diuisisti nec hic elegit; sic a te alligatus est ut necesse haberet quod non expediebat malle. Nota fuit in matrem mea pietas; non timuit ne eligere possem alteram partem. Pars altera. Ego nihil aliud quam diuisi. Circumscriptio non in diuisione est, sed in electione. Habes matrem, quam totis quidam bonis redemerunt; habes gloriam, quam per ignes quidam, per arma quaesierunt. Multa de patrimonio rapuit, cum haberet ius dominae ancillae inpudentia. Timebas ne in illam saeuirem? Non expediebat mihi, cum in illa totum patrimonium habiturus essem. Nunc tantundem habes; habes enim partem quam uoluisti. Vt tantundem haberes, nec pater uoluerat; ideo matrem tuam ancillam reliquit.

IV

POTIO EX PARTE MORTIFERA

Veneficii sit actio. Proscriptum uxor secuta est. Quodam tempore secreto poculum tenentem deprehendit, interrogauit quid esset; ille dixit uenenum et mori se uelle. Rogauit illa ut partem sibi daret, et dixit se nolle sine illo uiuere. Partem bibit ipse, partem uxori dedit. Perit illa sola. Testamento inuentus est maritus heres. Restitutus arguitur ueneficii. Sic egit ut deprehenderetur, sic deprehensus est ut exoraretur, sic bibit ut uiueret. Quod est istud uenenum quod tantum heredi non nocet? Nemo umquam tam palam uxori uenenum dedit. Fugit ne occideretur qui dicit se mori cupere. Vnus proscriptione locupletior factus est. Vt uiuere uellet uxor illi persuadere non potuit; persuasit res blandior, uxoris hereditas. Sciit quam partem potionis hauriret. Contrarias partes gladio persecutus est, suas ueneno. Occidendi finem prius uictores fecere quam uicti. Quid iam putabatis futurum cum in exilium uxor testamentum tulisset, maritus uenenum? Vbi est uxor? ecquid te pudet? Iam etiam proscripti redeunt. Statim sumpta potione conlapsa est. Nolite mirari si tam efficax uenenum est: heres est qui dedit. Summis fere partibus leuis et innoxius umor suspenditur, grauis illa et pestifera pars pondere suo subsidit. Apparet te diu praeparatum uenenum habuisse: scisti diuidere. Etiamsi potest defendi qui uolenti dedit, tu potes qui fecisti ut uellet? Id genus ueneni fuit quod pondere subsideret in imam potionem. Bibit iste usque ad uenenum, uxor uenenum. Pars altera. Virum in pace dilexit, in bello secuta est, in consilio ultimo non reliquit. O dignam quam innocens sequar! Bellum ciuile egi, proscriptus sum, exulaui; quid his malis adici potest nisi ut uenenum bibam et uiuam? Venenum, inquam, est. Hoc qui daturi sunt dissimulant. Venenum Cato uendidit. Quaerite an proscripto licuerit emere quod licuit Catoni uendere.

V

IPHICRATES REVS

Qui uim iudicio fecerit capite puniatur. Missus Iphicrates aduersus Thracum regem bis acie uictus foedus cum eo percussit et filiam eius uxorem duxit. Cum Athenas redisset et causam diceret, uisi sunt circa iudicium quidam Thracum cultris armati, et ipse reus gladium strinxit. Cum iudices citarentur ad iudicandum, palam absolutorias tulerunt sententias. Accusatur quod uim iudicio fecerit. Nemo iudicum tuorum non sic timuit tamquam tu de illis iudicaturus esses. Cum toto tibi regno suo uenit aduocatus; non maioribus copiis bellum instruxit quam iudicium. Iphicrate, conde gladium; iudicium est. Quid tibi cum gladio? certe bis uictis arma ponenda sunt. Quae est ista contra rerum naturam permutatio, in bello nuptiae, in iudicio bellum? Pars altera. Ego uim non feci; omnia enim legitima peracta sunt: accusator suo loco dixit, reus suo respondit; perfectum per omnes numeros suos iudicium est. Cum iudices sententias ferrent, strinxi gladium ut occiderem me si damnatus essem. Iudices tulerunt palam absolutorias ut gratiam duci suo referrent. Nuptiarum causa utilitas rei publicae fuit. Miles pulsus saepius erat infelici proelio. Barbaros circa iudicium fuisse non propter officium armatos, sed propter morem suum. Quid potestis, inquit, queri? quod uobis obsidem adduxi?

VI

ADVLTERA VENEFICA

Veneficii sit actio. Quidam, cum haberet uxorem et ex ea filiam nubilem, indicauit uxori cui eam conlocaturus esset. Illa dixit: celerius morietur quam illi nubat. Decessit puella ante diem nuptiarum, dubiis signis cruditatis et ueneni. Torsit ancillam pater; dixit illa nihil se scire de ueneno, sed de adulterio dominae et eius cui conlocaturus filiam erat. Accusat uxorem ueneficii et adulterii. "Morietur": teneo ueneficam; "celerius quam nubat": teneo adulteram. "Morietur": factum est; "celerius quam nubat": factum est. Adulterium deprehendi serius quam factum est, ueneficium antequam fieret. Duo crimina ad uos detuli et duas indices: altera dicit quod factum est, altera etiam quid futurum sit. Generi adultera, filiae paelex. Quam infelix domus est in qua adulterium argumentum est ueneficii! Dixi: honestus est; dixi; pulcher est; dum laudo generum, commendaui adulterum. O me tardissimum in malis meis! ueneficium ne denuntiatum quidem credidi, adulterium in ueneficio demum deprehendi. Versae sunt in exsequias nuptiae mutatusque genialis lectus in funebrem, subiectae rogo felices faces. Profertur putre corpus et uenenis tumens. Quid ultra quaeritis? uerbis signa, signis tormenta conueniunt. Ad uocem tuam facta conueniunt. "Morietur antequam nubat": factum est. Vidimus fluens corpus, et in cadauere illius materna uerba credidimus. Generum adulterio perdidi, uxorem parricidio, filiam ueneficio. Pars altera. Duo grauissima crimina obiecit, adulterium et ueneficium: adulterium ancilla teste, ueneficium ne ancilla quidem. Cum indignaretur se non rogatam, exciderunt illi uerba quae non minus quam filiam luget. At quare dixisti: "celerius morietur quam illi nubat"? Verba dolori parum considerata exciderunt. Et est saepissime fortuita diuinatio.

VII

DEMENS QVI FILIO CESSIT VXOREM

Dementiae sit actio. Qui habebat duos filios duxit uxorem. Alter ex adulescentibus cum aegrotaret et in ultimis esset, medici dixerunt animi uitium esse. Intrauit ad filium stricto gladio pater; rogauit ut indicaret sibi causam. Ait amari a se nouercam. Cessit illi uxore sua pater. Ab altero accusatur dementiae. Audite rem nouam: fratrem crudelem, nouercam misericordem. Insanus sum quia aliquis meo beneficio sanus est. Tradidi illi uxorem; sed eripueram. "Testor" inquit "praesides pietatis deos, amare antequam duceres coepi." Ita tu iniuriam uocas quod fratrem habes, non habes nouercam? Transii praeter istius oculos cum ferro; gladium mihi nemo nisi aeger extorsit. Patri qui periculum filii morientis sustinere non potuit ignoscendum in qualicumque facto est. Pars altera. Alter lenocinio curauit, alter parricidio conualuit. Quid? hoc adulterium esse non putas quod marito conciliante committitur? Nescio furiosius uxorem duxerit an habuerit an dimiserit an conlocarit. Quam demens est cui adulterium pro beneficio imputatum est! Strinxit gladium maritus non ut uindicaret adulterium sed ut faceret. Mori potius debuit frater quam sanari turpiter. Quid enim si matrem, si sororem concupisset? Quaedam remedia grauiora ipsis periculis sunt. Omnia inter priuignum et nouercam conposita: simulatum morbum et derisum animo turpissimo patrem.

VIII

VERSVS VIRGINIS VESTALIS

Virgo Vestalis scripsit hunc uersum:

felices nuptae! moriar nisi nubere dulce est.

Rea est incesti. "Felices nuptae" cupientis est; "peream nisi" adfirmantis est; "nubere dulce est": aut experta iuras aut inexperta peieras; neutrum sacerdotis est. Tibi magistratus suos fasces submittunt, tibi consules praetoresque uia cedunt; numquid exigua mercede uirgo es? Sacerdos raro iuret nec umquam nisi per suam Vestam. "Moriar": numquid perpetuus ignis extinctus est? "Moriar": numquid de nuptiis appellata es? Te ad ultimum, Vesta, inuoco, ut tam infesta sis sacerdoti quam inuisa es. Recita carmen, dum quaero quale sit. Tu carmen scribas, tu uerba pedibus tuis emollias et seueritatem templo debitam modulatione frangas? Quodsi utique laudare uis nuptias, narra Lucretiam, de illius morte scribe antequam iurabis de tua. O te omni supplicio dignam cui quicquam sacerdotio felicius est! "Dulce est": quam expressa uox, quam ex imis uisceribus emissa non expertae tantum sed delectatae! Incesta est etiam sine stupro quae cupit stuprum. Pars altera. Vnus illi uersus obicitur, ne hic quidem totus. Non oportet, inquit, scribere carmen. Multum interest obiurges an punias. Incesti damnari nulla potest nisi cuius uiolatum corpus est. Quid, tu putas poetas quae sentiunt scribere? Vixit modeste, castigate; non cultus in illa luxuriosior, non conuersatio cum uiris licentiosior; unum crimen eius uobis confiteor: ingenium habet. Quidni inuideat Corneliae, quidni illi quae Catonem peperit, quidni sacerdotes parientibus? Extra. Varius Geminus apud Caesarem dixit: Caesar, qui apud te audent dicere magnitudinem tuam ignorant, qui non audent humanitatem.