M. TVLLII CICERONIS - EPISTVLAE AD FAMILIARES - LIBER VIII

I

Scr. paulo post IX Kal. Iun. an. 51

CAELIVS CICERONI S.

Quod tibi discedens pollicitus sum me omnis res urbanas diligentissime tibi perscripturum, data opera paraui qui sic omnia persequeretur ut uerear ne tibi nimium arguta haec sedulitas uideatur; tametsi tu scio quam sis curiosus et quam omnibus peregrinantibus gratum sit minimarum quoque rerum quae domi gerantur fieri certiores. Tamen in hoc te deprecor ne meum hoc officium adrogantiae condemnes quod hunc laborem alteri delegaui, non quin mihi suauissimum sit et occupato et ad litteras scribendas, ut tu nosti, pigerrimo tuae memoriae dare operam, sed ipsum uolumen quod tibi misi facile, ut ego arbitror, me excusat. Nescio cuius oti esset non modo perscribere haec sed omnino animaduertere; omnia enim sunt ibi senatus consulta edicta, fabulae rumores. Quod exemplum si forte minus te delectarit, ne molestiam tibi cum impensa mea exhibeam, fac me certiorem. [2] Si quid in re publica maius actum erit, quod isti operarii minus commode persequi possint, et quem ad modum actum sit et quae existimatio secuta quaeque de eo spes sit diligenter tibi perscribemus. Vt nunc est, nulla magno opere exspectatio est. Nam et illi rumores de comitiis Transpadanorum Cumarum tenus caluerunt; Romam cum uenissem, ne tenuissimam quidem auditionem de ea re accepi. Praeterea Marcellus, quod adhuc nihil rettulit de successione prouinciarum Galliarum et in Kal. Iun., ut mihi ipse dixit, eam distulit relationem, sane quam eos sermones expressit qui de eo tum fuerant cum Romae nos essemus. [3] Tu si Pompeium, ut uolebas, offendisti, qui tibi uisus sit et quam orationem habuerit tecum quamque ostenderit uoluntatem (solet enim aliud sentire et loqui neque tantum ualere ingenio ut non appareat quid cupiat) fac mihi perscribas. [4] Quod ad Caesarem, crebri et non belli de eo rumores, sed susurratores dumtaxat, ueniunt: alius equitem perdidisse, quod, opinor, certe factum est; alius septimam legionem uapulasse, ipsum apud Bellouacos circumsederi interclusum ab reliquo exercitu. Neque adhuc certi quicquam est, neque haec incerta tamen uulgo iactantur, sed inter paucos, quos tu nosti, palam secreto narrantur; at Domitius cum manus ad os adposuit. Te a. d. IX Kal. Iun. subrostrani (quod illorum capiti sit!) dissiparant perisse; inde urbe ac foro toto maximus rumor fuit te a Q. Pompeio in itinere occisum. Ego, qui scirem Q. Pompeium Baulis embaeneticam facere et usque eo ut ego misererer eius esurire, non sum commotus et hoc mendacio, si qua pericula tibi impenderent, ut defungeremur optaui. Plancus quidem tuus Rauennae est et magno congiario donatus a Caesare nec beatus nec bene instructus est. Tui politici libri omnibus uigent.

II

Scr. in. mense Iun. an. 51

CAELIVS CICERONI S.

Certe, inquam, absolutus est (me praesente clare pronuntiatum est), et quidem omnibus ordinibus, sed singulis in uno quoque ordine sententiis. "Vide modo" inquis ... Non mehercules; nihil umquam enim tam praeter opinionem, tam quod uideretur omnibus indignum, accidit. Quin ego, cum pro amicitia ualidissime fauerem ei et me iam ad dolendum praeparassem, postquam factum est, obstipui et mihi uisus sum captus esse. Quid alios putas? clamoribus scilicet maximis iudices corripuerunt et ostenderunt plane esse quod ferri non posset. Itaque relictus legi Liciniae maiore esse periculo uidetur. Accessit huc quod postridie eius absolutionem in theatrum Curionis Hortensius introiit, puto ut suum gaudium gauderemus. Hic tibi "strepitus fremitus clamor tonitruum et rudentum sibilus". Hoc magis animaduersum est quod intactus ab sibilo peruenerat Hortensius ad senectutem; sed tum tam bene ut in totam uitam cuiuis satis esset et paeniteret eum iam uicisse. [2] De re publica quod tibi scribam nihil habeo. Marcelli impetus resederunt, non inertia sed, ut mihi uidebantur, consilio. De comitiis consularibus incertissima est existimatio. Ego incidi in competitorem nobilem et nobilem agentem; nam M. Octauius Cn. f. et C. Hirrus mecum petit. Hoc ideo scripsi quod scio te acriter propter Hirrum nuntium nostrorum comitiorum exspectaturum. Tu tamen simul ac me designatum audieris, ut tibi curae sit quod ad pantheras attinet rogo. Syngrapham Sittianam tibi commendo. Commentarium rerum urbanarum primum dedi L. Castrinio Paeto, secundum ei qui has litteras tibi dedit.

III

Scr. med. mense Iun. an. 51

CAELIVS CICERONI S.

Estne? uici et tibi saepe, quod negaras discedens curaturum tibi, litteras mitto? Est, si quidem perferuntur quas do. Atque hoc eo diligentius facio quod, cum otiosus sum, plane ubi delectem otium meum non habeo. Tu cum Romae eras, hoc mihi certum ac iucundissimum uacanti negotium erat, tecum id oti tempus consumere; idque non mediocriter desidero, ut mihi non modo solus esse sed Romae te profecto solitudo uideatur facta, et qui, quae mea neglegentia est, multos saepe dies ad te cum hic eras non accedebam, nunc cottidie non esse te ad quem cursitem discrucior. Maxime uero ut te dies noctesque quaeram competitor Hirrus curat. Quo modo illum putas auguratus tuum competitorem dolorem dissimulare me certiorem quam se candidatum? De quo ut quem optas quam primum nuntium accipias tua me dius fidius magis quam mea causa cupio; nam mea, si fio, [si] forsitan cum locupletiore referat; sed hoc usque eo suaue est ut, si acciderit, tota uita risus nobis deesse non possit. Est tanti; sed mehercules non multum M. Octauium eorum odia quae Hirrum premunt, quae permulta sunt, subleuant. [2] Quod ad Philotimi liberti officium et bona Milonis attinet, dedimus operam ut et Philotimus quam honestissime Miloni absenti eiusque necessariis satis faceret et secundum eius fidem et sedulitatem existimatio tua conseruaretur. [3] Illud nunc a te peto, si eris, ut spero, otiosus, aliquod ad nos, ut intellegamus nos tibi curae esse, syntagma conscribas. "Qui tibi istuc" inquis "in mentem uenit, homini non inepto?" Volo aliquod ex tam multis tuis monumentis exstare quod nostrae amicitiae memoriam posteris quoque prodat. Cuius modi uelim, puto, quaeris. Tu citius, qui omnem nosti disciplinam, quod maxime conuenit excogitabis, genere tamen quod et ad nos pertineat et didaskalian quandam, ut uersetur inter manus, habeat.

IV

Scr. Kal. Sext. an. 51

CAELIVS CICERONI S.

Inuideo tibi; tam multa cottidie quae mireris istoc perferuntur, primum illud, absolutum Messallam, deinde eundem condemnatum, C. Marcellum consulem factum, M. Calidium ab repulsa postulatum a Galliis duobus, P. Dolabellam XV uirum factum. Hoc tibi non inuideo, caruisse te pulcherrimo spectaculo et Lentuli Cruris repulsi uultum non uidisse. At qua spe, quam certa opinione descenderat, quam ipso diffidente Dolabella! Et hercules, nisi nos nostrique acutius uidissent, paene concedente aduersario superasset. [2] Illud te non arbitror miratum, Seruaeum, designatum tribunum pl., condemnatum; cuius in locum C. Curio petit. Sane quam incutit multis qui eum facilitatemque eius non norunt magnum metum; sed, ut spero et uolo et ut se fert ipse, bonos et senatum malet; totus, ut nunc est, hoc scaturit. Huius autem uoluntatis initium et causa est quod eum non mediocriter Caesar, qui solet infimorum hominum amicitiam sibi qualibet impensa adiungere, ualde contempsit. Qua in re mihi uidetur illud perquam uenuste cecidisse, quod a reliquis quoque usque eo est animaduersum ut Curio, qui nihil consilio facit, ratione et insidiis usus uideretur in euitandis iis consiliis qui se intenderant aduersarios in eius tribunatum, Laelios et Antonios et id genus ualentis dico. [3] Has ego tibi litteras eo maiore misi interuallo quod comitiorum dilationes occupatiorem me habebant et exspectare in dies exitum cogebant, ut confectis omnibus te facerem certiorem; ad Kal. Sext. usque exspectaui. Praetoriis morae quaedam inciderunt. Mea porro comitia quem euentum sint habitura nescio; opinionem quidem, quod ad Hirrum attinet, incredibilem aedilium pl. comitiis nacta sunt. Nam M. Coelium Vinicianum mentio illa fatua quam deriseramus olim et promulgatio de dictatore subito deiecit et deiectum magno clamore insecuta est. Inde Hirrum cuncti iam non faciendum flagitare. Spero te celeriter et de nobis quod sperasti et de illo quod uix sperare ausus es auditurum. [4] De re publica iam noui quicquam exspectare desieramus; sed cum senatus habitus esset ad Apollinis a. d. XI Kal. Sext. et referretur de stipendio Cn. Pompei, mentio facta est de legione ea quam expensam tulit C. Caesari Pompeius, quo numero esset, quoad pateretur eam Pompeius esse in Gallia. Coactus est dicere Pompeius se legionem abducturum, sed non statim sub mentionem et conuicium obtrectatorum. Inde interrogatus de successione C. Caesaris; de qua, hoc est de prouinciis, placitum est ut quam primum ad urbem reuerteretur Cn. Pompeius, ut coram eo de successione prouinciarum ageretur; nam Ariminum ad exercitum Pompeius erat iturus et statim iit. Puto Id. Sext. de ea re actum iri. Profecto aut transigetur aliquid aut turpiter intercedetur; nam in disputando coiecit illam uocem Cn. Pompeius, omnis oportere senatui dicto audientis esse. Ego tamen sic nihil exspecto quo modo Paulum, consulem designatum, primum sententiam dicentem. [5] Saepius te admoneo de syngrapha Sittiana (cupio enim te intellegere eam rem ad me ualde pertinere); item de pantheris, ut Cibyratas accersas curesque ut mi uehantur; praeterea (nuntiatum enim nobis et pro certo iam habetur regem Alexandrinum mortuum) quid mihi suadeas, quo modo regnum illud se habeat, quis procuret, diligenter mihi perscribas. Kal. Sext.

V

Scr. (ut uid.) mense Sept. an. 51

CAELIVS CICERONI S.

Qua tu cura sis, quod ad pacem prouinciae tuae finitimarumque regionum attinet, nescio; ego quidem uehementer animi pendeo. Nam si hoc modo rem moderari possemus ut pro uiribus copiarum tuarum belli quoque exsisteret magnitudo et quantum gloriae triumphoque opus esset adsequeremur, periculosam et grauem illam dimicationem euitaremus, nihil tam esset optandum. Nunc si Parthus mouet aliquid, scio non mediocrem fore contentionem; tuus porro exercitus uix unum saltum tueri potest. Hanc autem nemo ducit rationem, sed omnia desiderantur ab eo, tamquam nihil denegatum sit ei quo minus quam paratissimus esset, qui publico negotio praepositus est. [2] Accedit huc quod successionem futuram propter Galliarum controuersiam non uideo. Tametsi hac de re puto te constitutum quid facturus esses habere, tamen, quo maturius constitueres, cum hunc euentum prouidebam, uisum est ut te facerem certiorem. Nosti enim haec tralaticia: de Galliis constituetur; erit qui intercedat; deinde alius exsistet qui, nisi libere liceat de omnibus prouinciis decernere senatui, reliquas impediat. Sic multum ac diu ludetur, atque ita diu ut plus biennium in his tricis moretur. [3] Si quid noui de re publica quod tibi scriberem haberem, usus essem mea consuetudine, ut diligenter et quid actum esset et quid ex eo futurum sperarem perscriberem. Sane tamquam in quodam incili iam omnia adhaeserunt. Marcellus idem illud de prouinciis urget [et] neque adhuc frequentiam senatus efficere potuit. Hoc si praeterito anno Curio tribunus erit et eadem actio de prouinciis introierit, quam facile tunc sit omnia impedire, et quam hoc Caesar iique qui sua causa rem publicam non curent sperent, non te fallit.

VI

Scr. mense Febr. an. 5O

CAELIVS CICERONI S.

Non dubito quin perlatum ad te sit Appium a Dolabella reum factum sane quam non ea qua existimaueram inuidia; neque enim stulte Appius, qui, simul atque Dolabella accessit ad tribunal, introierat in urbem triumphique postulationem abiecerat; quo facto rettudit sermones paratiorque uisus est quam sperauerat accusator. Is nunc in te maximam spem habet. Scio tibi eum non esse odio; quam uelis eum obligare in tua manu est. Cum quo si simultas tibi non fuisset, liberius tibi de tota re esset; nunc, si ad illam summam ueritatem legitimum ius exegeris, cauendum tibi erit ne parum simpliciter et candide posuisse inimicitias uidearis. In hanc partem porro tutum tibi erit si quid uolueris gratificari; nemo enim necessitudine et amicitia te deterritum ab officio dicet. Illud mihi occurrit, quod inter postulationem et nominis delationem uxor a Dolabella discessit. [2] Quid mihi discedens mandaris memini; quid ego tibi scripserim te non arbitror oblitum. Non est iam tempus plura narrandi, unum illud monere te possum: si res tibi non displicebit, tamen hoc tempore nihil de tua uoluntate ostendas et exspectes quem ad modum exeat ex hac causa. Sane quam inuidiosum tibi sit si emanarit; porro, si significatio ulla intercesserit, clarius quam deceat aut expediat fiat. Neque ille tacere eam rem poterit quae suae spei tam opportuna acciderit quaeque in negotio conficiendo tanto inlustrior erit, cum praesertim is sit qui, si perniciosum sciret esse loqui de hac re, uix tamen se contineret. [3] Pompeius dicitur ualde pro Appio laborare, ut etiam putent alterum utrum de filiis ad te missurum. Hic nos omnis absoluimus, et hercules consaepta omnia foeda et inhonesta sunt. Consules autem habemus summa diligentia; adhuc senatus consultum nisi de feriis Latinis nullum facere potuerunt. Curioni nostro tribunatus conglaciat. [4] Sed dici non potest quo modo hic omnia iaceant. Nisi ego cum tabernariis et aquariis pugnarem, ueternus ciuitatem occupasset. Si Parthi uos nihil calfaciunt, nos [nihil] frigore frigescimus. Tamen, quoquo modo [hic omnia iaceant] potuit, sine Parthis Bibulus in Amano nescio quid cohorticularum amisit; hoc sic nuntiatum est. [5] Quod tibi supra scripsi Curionem ualde frigere, iam calet; nam feruentissime concerpitur. Leuissime enim, quia de intercalando non obtinuerat, transfugit ad populum et pro Caesare loqui coepit legemque uiariam non dissimilem agrariae Rulli et alimentariam, quae iubet aedilis metiri, iactauit. Hoc nondum fecerat cum priorem partem epistulae scripsi. Amabo te, si quid quod opus fuerit Appio facies, ponito me in gratia. De Dolabella integrum tibi reserues suadeo; et huic rei de qua loquor et dignitati tuae aequitatisque opinioni hoc ita facere expedit. Turpe tibi erit pantheras Graecas me non habere.

VII

Scr. postridie quam ep. 11

CAELIVS CICERONI S.

Quam cito tu istinc decedere cupias nescio; ego quidem eo magis quo adhuc felicius res gessisti, dum istic eris, de belli Parthici periculo cruciabor, ne hunc risum meum metus aliqui perturbet. Breuiores has litteras properanti publicanorum tabellario subito dedi; tuo liberto pluribus uerbis scriptas pridie dederam. [2] Res autem nouae nullae sane acciderunt, nisi haec uis tibi scribi, quae certe uis: Cornificius adulescens Orestillae filiam sibi despondit; Paula Valeria, soror Triari, diuortium sine causa, quo die uir e prouincia uenturus erat, fecit (nuptura est D. Bruto); uir se nondum rettulerat. Multa in hoc genere incredibilia te absente acciderunt. Seruius Ocella nemini persuasisset se moechum esse nisi triduo bis deprehensus esset; quaeres ubi; ubi hercules ego minime uellem. Relinquo tibi quod ab aliis quaeras; neque enim displicet mihi imperatorem singulos percontari cum qua sit aliqui deprehensus.

VIII

Scr. in. mense Oct. an. 51

CAELIVS CICERONI S.

Etsi de re publica quae tibi scribam habeo, tamen nihil quod magis gauisurum te putem habeo quam hoc: scito C. Sempronium Rufum, mel ac delicias tuas, calumniam maximo plausu tulisse. Qua quaeris in causa. M. Tuccium, accusatorem suum, post ludos Romanos reum lege Plotia de ui fecit hoc consilio, quod uidebat, si extraordinarius reus nemo accessisset, sibi hoc anno causam esse dicendam; dubium porro illi non erat quid futurum esset. Nemini hoc deferre munusculum maluit quam suo accusatori; itaque sine ullo subscriptore descendit et Tuccium reum fecit. At ego, simul atque audiui, inuocatus ad subsellia rei occurro; surgo, neque uerbum de re facio, totum Sempronium usque eo perago ut Vestorium quoque interponam et illam fabulam narrem, quem ad modum tibi pro beneficio dederit, †si quod iniuriis suis† esset, ut Vestorius teneret. [2] Haec quoque magna nunc contentio forum tenet. M. Seruilius postquam, ut coeperat, omnibus in rebus turbarat neque quod non uenderet quicquam reliquerat maximaque nobis traditus erat inuidia, neque Laterensis praetor postulante Pausania nobis patronis "quo ea pecunia peruenisset" recipere uoluit, Q. Pilius, necessarius Attici nostri, de repetundis eum postulauit. Magna ilico fama surrexit et de damnatione feruenter loqui est coeptum. Quo uento proicitur Appius minor ut indicet [de] pecuniam ex bonis patris peruenisse ad Seruilium praeuaricationisque causa diceret depositum HS XXX centena milia. Admiraris amentiam; immo si actionem stultissimasque de se, nefarias de patre confessiones audisses. [3] Mittit in consilium eosdem illos qui litis aestimarant iudices. Cum aequo numero sententiae fuissent, Laterensis leges ignorans pronuntiauit quid singuli ordines iudicassent et ad extremum, ut solent, "non redigam". Postquam discessit et pro absoluto Seruilius haberi coeptus legisque unum et centesimum caput legit, in quo ita erat, "quod eorum iudicum maior pars iudicarit, id ius ratumque esto", in tabulas absolutum non rettulit, ordinum iudicia perscripsit; postulante rursus Appio cum L. Lollio †transegisset† relaturum dixit. Sic nunc neque absolutus neque damnatus Seruilius de repetundis saucius Pilio tradetur. Nam de diuinatione Appius, cum calumniam iurasset, contendere ausus non est Pilioque cessit et ipse de pecuniis repetundis a Seruiliis est postulatus et praeterea de ui reus a quodam suo †emissa rustetio† factus. Recte hoc par habet. [4] Quod ad rem publicam pertinet, omnino multis diebus exspectatione Galliarum actum nihil est; aliquando tamen, saepe re dilata et grauiter acta et plane perspecta Cn. Pompei uoluntate in eam partem ut eum decedere post Kal. Mart. placeret, senatus consultum quod tibi misi factum est auctoritatesque perscriptae. [5] Senatus consultum, auctoritates: "Prid. Kal. Oct. in aede Apollinis. Scrib. adfuerunt L. Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus, Q. Caecilius Q. Fab. Metellus Pius Scipio, L. Villius L. f. Pom. Annalis, C. Septimius T. f. Quir., C. Lucilius C. f Pup. Hirrus, C. Scribonius C. f. Pom. Curio, L. Ateius L. f. An. Capito, M. Eppius M. Ter. [sal.] Quod M. Marcellus cos. u. de prouinciis consularibus, d. e.r.i.c., uti L. Paulus C. Marcellus cos., cum magistratum inissent, [a.d.] ex [X] Kal. Mart. quae in suo magistratu futurae essent de consularibus prouinciis ad senatum referrent, neue quid prius ex Kal. Mart. ad senatum referrent neue quid coniunctim [de ea re referrentur a consiliis], utique eius rei causa per dies comitialis senatum haberent senatusque cons. facerent et, cum de ea re ad senatum referretur, a consiliis, qui eorum in CCC iudicibus essent, s. f. s. adducere liceret; si quid d. e. r. ad populum pl. ue lato opus esset, uti Ser. Sulpicius M. Marcellus cos., praetores, tr. q. pl., quibus eorum uideretur, ad populum pl. ue ferrent; quod si ii non tulissent, uti quicumque deinceps essent ad populum pl. ue ferrent. C." [6] "Prid. Kal. Oct. in aede Apollinis. Scrib. adfuerunt L. Domitius Cn. f. Fab. Ahenobarbus, Q. Caecilius Q. f. Fab. Metellus Pius Scipio, L. Villius L. f. Pom. Annalis, C. Septimius T. f. Quir., C. Lucilius C. f. Pup. Hirrus, C. Scribonius C. Pom. Curio, L. Ateius L. f. An. Capito, M. Eppius M. f. Ter. Quod M. Marcellus cos. u. f. de prouinciis, d. e. r. i. c., senatum existimare neminem eorum qui potestatem habent intercedendi impediendi moram adferre oportere quo minus de re publica p. q. t. ad senatum referri senatique e. fieri possit; qui impedierit prohibuerit, eum senatum existimare contra rem publicam fecisse. Si quis huic s. e. intercesserit, senatui placere auctoritatem perscribi et de ea re ad senatum p. q. t. referri. Huic s. c. intercessit C. Coelius, L. Vinicius, P. Cornelius, C. Vibius Pansa, tr. pl." [7] "Item senatui placere de militibus qui in exercitu C. Caesaris sunt, qui eorum stipendia emerita aut causas quibus de causis missi fieri debeant habeant, ad hunc ordinem referri, ut eorum ratio habeatur causaeque cognoscantur. Si quis huic s. c. intercessisset, senatui placere auctoritatem perscribi et de ea re p. q. t. ad hunc ordinem referri. Huic s. e. intercessit C. Coelius C. Pansa tr. pl." [8] "Itemque senatui placere in Ciliciam prouinciam, in VIII reliquas prouincias quas praetorii pro praetore obtinerent, eos qui praetores fuerunt neque in prouincia cum imperio fuerunt, quos eorum ex s. e. cum imperio in prouincias pro praetore mitti oporteret, eos sortito in prouincias mitti placere; si ex eo numero quos ex s. e. in prouincias ire oporteret ad numerum non essent qui in eas prouincias proficiscerentur, tum, uti quodque conlegium primum praetorum fuisset neque in prouincias profecti essent, ita sorte in prouincias proficiscerentur; si ii ad numerum non essent, tum deinceps proximi cuiusque conlegi qui praetores fuissent neque in prouincias profecti essent in sortem coicerentur quoad is numerus effectus esset quem ad numerum in prouincias mitti oporteret. Si quis huic s. e. intercessisset, auctoritas perscriberetur. Huic s. e. intercessit C. Coelius C. Pansa tr. pl." [9] Illa praeterea Cn. Pompei sunt animaduersa quae maxime confidentiam attulerunt hominibus, ut diceret se ante Kal. Mart. non posse sine iniuria de prouinciis Caesaris statuere, post Kal. Mart. se non dubitaturum. Cum interrogaretur, si qui tum intercederent, dixit hoc nihil interesse, utrum C. Caesar senatui dicto audiens futurus non esset an pararet qui senatum decernere non pateretur. "Quid si" inquit alius "et consul esse et exercitum habere uolet?" At ille quam clementer: "quid si filius meus fustem mihi impingere uolet?" His uocibus ut existimarent homines Pompeio cum Caesare esse negotium effecit. Itaque iam, ut uideo, alteram utram ad condicionem descendere uolet Caesar, ut aut maneat neque hoc anno sua ratio habeatur aut, si designari poterit, decedat. Curio se contra eum totum parat. [10] Quid adsequi possit nescio; illud uideo, bene sentientem, etsi nihil effecerit, cadere non posse. Me tractat liberaliter Curio et mihi suo munere negotium imposuit; nam si mihi non dedisset eas quae ad ludos ei aduectae erant Africanae, potuit supersederi; nunc, quoniam dare necesse est, uelim tibi curae sit, quod a te semper petii, ut aliquid istinc bestiarum habeamus; Sittianamque syngrapham tibi commendo. Libertum Philonem istoc misi et Diogenem Graecum, quibus mandata et litteras ad te dedi. Eos tibi et rem de qua misi uelim curae habeas; nam quam uehementer ad me pertineat in iis quas tibi illi reddent litteris perscripsi.

IX

Scr. IV Non. Sept. an. 51

CAELIVS CICERONI S.

"Sic tu" inquis "Hirrum tractasti?" Immo, si scias quam facile, quam ne contentionis quidem minimae fuerit, pudeat te ausum illum umquam esse incedere tamquam tuum competitorem. Post repulsam uero risus facit: ciuem bonum ludit et contra Caesarem sententias dicit, exspectationem corripit, Curionem prorsus [Curionem] non mediocriter obiurgat; ut hac repulsa se mutauit! Praeterea, qui numquam in foro apparuerit, non multum in iudiciis uersatus sit, agit causas liberalis, sed raro post meridiem. [2] De prouinciis quod tibi scripseram Id. Sext. actum iri, interpellarat iudicium Marcelli, consulis designati. In Kal. res reiecta est; ne frequentiam quidem efficere potuerant. Has litteras a. d. IV Non. Sept. dedi, cum ad eam diem ne profligatum quidem quicquam erat. Vt uideo, causa haec integra in proximum annum transferetur et, quantum diuino, relinquendus tibi erit qui prouinciam obtineat; nam non expeditur successio, quoniam Galliae, quae habent intercessorem, in eandem condicionem quam ceterae prouinciae uocantur. Hoc mihi non est dubium; quo tibi magis scripsi ut ad hunc euentum te parares. [3] Fere litteris omnibus tibi de pantheris scripsi. Turpe tibi erit Patiscum Curioni decem pantheras misisse, te non multis partibus pluris; quas ipsas Curio mihi et alias Africanas decem donauit, ne putes illum tantum praedia rustica dare scire. Tu si modo memoria tenueris et Cibyratas arcessieris itemque in Pamphyliam litteras miseris (nam ibi pluris capi aiunt), quod uoles efficies. Hoc uehementius laboro nunc quod seorsus a conlega puto mihi omnia paranda. Amabo te, impera tibi hoc. Curare soles libenter, ut ego maiorem partem nihil curare. In hoc negotio nulla tua nisi loquendi cura est, hoc est imperandi et mandandi; nam simul atque erunt captae, qui alant eas et deportent habes eos quos ad Sittianam syngrapham misi. Puto etiam, si ullam spem mihi litteris ostenderis, me isto missurum alios. [4] M. Feridium, equitem Romanum, amici mei filium, bonum et strenuum adulescentem, qui ad suum negotium istoc uenit, tibi commendo et te rogo ut eum in tuorum numero habeas. Agros quos fructuarios habent ciuitates uult tuo beneficio, quod tibi facile et honestum factu est, immunis esse. Gratos et bonos uiros tibi obligaris. [5] Nolo te putare Fauonium a columnariis praeteritum: optimus quisque eum non fecit. Pompeius tuus aperte Caesarem et prouinciam tenere cum exercitu et consulem fieri non uult; ipse tamen hanc sententiam dixit, nullum hoc tempore senatus consultum faciendum, Scipio hanc, ut kal. Mart. de prouinciis Galliis neu quid coniunctim referretur. Contristauit haec sententia Balbum Cornelium, et scio eum questum esse cum Scipione. Calidius in defensione sua fuit disertissimus, in accusatione satis frigidus.

X

Scr. XIV Kal. Dec. an. 51

CAELIVS CICERONI S.

Sane quam litteris C. Cassi et Deiotari sumus commoti; nam Cassius cis Euphraten copias Parthorum esse scripsit, Deiotarus profectas per Commagenen in prouinciam nostram. Ego quidem praecipuum metum, quod ad te attinebat, habui, qui scirem quam paratus ab exercitu esses, ne quod hic tumultus dignitati tuae periculum adferret; nam de uita, si paratior ab exercitu esses, timuissem; nunc haec exiguitas copiarum recessum, non dimicationem mihi tuam praesagiebat. Hoc quo modo acciperent homines, quam probabilis necessitas futura esset, uerebar et uereor etiam nunc neque prius desinam formidare quam tetigisse te Italiam audiero. [2] Sed de Parthorum transitu nuntii uarios sermones excitarunt; alius enim Pompeium mittendum, alius ab urbe Pompeium non remouendum, alius Caesarem cum suo exercitu, alius consules, nemo tamen ex senatus consulto priuatos. Consules autem, quia uerentur ne illud senatus consultum fiat, ut paludati exeant, et contumeliose praeter eos ad alium res transferatur, omnino senatum haberi nolunt, usque eo ut parum diligentes in re publica uideantur; sed honeste siue neglegentia siue inertia est siue ille quem proposui metus latet sub hac temperantiae existimatione, nolle prouinciam. A te litterae non uenerunt et, nisi Deiotari subsecutae essent, in eam opinionem Cassius ueniebat, quae diripuisset ipse ut uiderentur ab hoste uastata, finxisse bellum et Arabas in prouinciam immisisse eosque Parthos esse senatui renuntiasse. Qua re tibi suadeo, quicumque est istic status rerum, diligenter et caute perscribas, ne aut uelificatus alicui dicaris aut aliquid quod referret scire reticuisse. [3] Nunc exitus est anni; nam ego has litteras a. d. XIV Kal. Dec. scripsi. Plane nihil uideo ante Kal. Ian. agi posse. Nosti Marcellum, quam tardus et parum efficax sit, itemque Seruium, quam cunctator. Cuius modi putas hos esse, aut quam id quod nolint conficere posse, qui quae cupiunt tamen ita frigide agunt ut nolle existimentur? Nouis magistratibus autem, si Parthicum bellum erit, haec causa primos menses occupabit; sin aut sit] aut non erit istic bellum aut tantum erit ut uos aut successores paruis additis copiis sustinere possint, Curionem uideo se dupliciter iactaturum, primum ut aliquid Caesari adimat, inde ut aliquid Pompeio tribuat, quoduis quamlibet tenue munusculum. Paulus porro non humane de prouincia loquitur; huius cupiditati occursurus est Furnius noster; pluris suspicari non possum. [4] Haec noui; alia quae possunt accidere non cerno. Multa tempus adferre et praeparata mutare scio; sed intra finis hos quaecumque acciderint uertentur. Illud addo ad actiones C. Curionis, de agro Campano; de quo negant Caesarem laborare, sed Pompeium ualde nolle, ne uacuus aduenienti Caesari pateat. [5] Quod ad tuum decessum attinet, illud tibi non possum polliceri, me curaturum ut tibi succedatur; illud certe praestabo, ne amplius prorogetur. Tui consili est, si tempus, si senatus coget, si honeste a nobis recusari non poterit, uelisne perseuerare; mei offici est meminisse qua obtestatione discedens mihi ne paterer fieri mandaris.

XI

Scr. (ut uid.) mense Mai. an. 50

CAELIVS CICERONI S.

Non diu sed acriter nos tuae supplicationes torserunt; incideramus enim in difficilem nodum. Nam Curio tui cupidissimus, cui omnibus rationibus comitiales dies eripiebantur, negabat se ullo modo pati posse decerni supplicationes, ne quod furore Pauli adeptus esset boni sua culpa uideretur amisisse et praeuaricator causae publicae existimaretur. Itaque ad pactionem descendimus, et confirmarunt consules se his supplicationibus in hunc annum non usuros. Plane quod utrisque consulibus gratias agas est, Paulo magis certe; nam Marcellus sic respondit ei, spem in istis supplicationibus non habere, Paulus se omnino in hunc annum non edicturum. [2] Renuntiatum nobis erat Hirrum diutius dicturum. Prendimus eum; non modo non fecit sed, cum de hostiis ageretur et posset rem impedire si ut numeraretur postularet, tacuit; tantum Catoni adsensus est, qui de te locutus honorifice non decrerat supplicationes. Tertius ad hos Fauonius accessit. Qua re pro cuiusque natura et instituto gratiae sunt agendae, his quod tantum uoluntatem ostenderunt, pro sententia cum impedire possent non pugnarunt, Curioni uero quod de suarum actionum cursu tua causa deflexit. Nam Furnius et Lentulus, ut debuerunt, quasi eorum res esset una nobiscum circumierunt et laborarunt. Balbi quoque Corneli operam et sedulitatem laudare possum; nam cum Curione uehementer locutus est et eum, si aliter fecisset, iniuriam Caesari facturum dixit, tum eius fidem in suspicionem adduxit. Decrerant quidem [qui] neque transigi uolebant Domitii Scipiones, quibus hac re ad intercessionem euocandam interpellantibus uenustissime Curio respondit se eo libentius non intercedere quod quosdam qui decernerent uideret confici nolle. [3] Quod ad rem publicam attinet, in unam causam omnis contentio conlecta est, de prouinciis; in qua adhuc [est] incubuisse cum senatu Pompeius uidetur ut Caesar Id. Nou. decedat. Curio omnia potius subire constituit quam id pati; ceteras suas abiecit actiones. Nostri porro, quos tu bene nosti, ad extremum certamen rem deducere non audent. Scaena rei totius haec: Pompeius, tamquam Caesarem non impugnet sed quod illi aequum putet constituat, ait Curionem quaerere discordias; ualde autem non uult et plane timet Caesarem consulem designatum prius quam exercitum et prouinciam tradiderit. Accipitur satis male a Curione et totus eius tertius consulatus exagitatur. Hoc tibi dico: si omnibus rebus prement Curionem, Caesar defendet intercessorem; si, quod uidentur, reformidarint, Caesar quoad uolet manebit. [4] Quam quisque sententiam dixerit in commentario est rerum urbanarum. Ex quo tu quae digna sunt selige; multa transi, in primis ludorum explosiones, sat funerum et ineptiarum ceterarum. Plura habet utilia. Denique malo in hanc partem errare, ut quae non desideres audias, quam quicquam quod opus est praetermittatur. Tibi curae fuisse de Sittiano negotio gaudeo; sed quoniam suspicaris minus certa fide eos esse quos tibi misi, tamquam procurator sic agas rogo.

XII

Scr. c. XII Kal. Oct. an. 50

CAELIVS CICERONI S.

Pudet me tibi confiteri et queri de Appi, hominis ingratissimi, iniuriis; qui me odisse, quia magna mihi debebat beneficia, coepit et, cum homo auarus ut ea solueret sibi imperare non posset, occultum bellum mihi indixit, ita occultum tamen ut multi mihi renuntiarent et ipse facile animaduerterem male eum de me cogitare. Postea quam uero comperi eum conlegam temptasse, deinde aperte cum quibusdam locutum, cum L. Domitio, ut nunc est, mihi inimicissimo homine, deliberare, uelle hoc munusculum deferre Cn. Pompeio, ipsum reprehenderem et ab eo deprecarer iniuriam quem uitam mihi debere putaram impetrare a me non potui. [2] Quid ergo est? tamen, quasi ... aliquot amicis, qui testes erant meorum in illum meritorum, locutus sum. Postea quam illum ne cui satis faceret quidem me dignum habere sensi, malui conlegae eius, homini alienissimo mihi et propter amicitiam tuam non aequissimo, me obligare quam illius simiae uultum subire. Id postquam resciit, excanduit et me causam inimicitiarum quaerere clamitauit, ut, si mihi in pecunia minus satis fecisset, per hanc speciem simultatis eum consectarer. Postea non destitit accersere Polam Seruium accusatorem, inire cum Domitio consilia. [3] Quibus cum parum procederet ut ulla lege mihi ponerent accusatorem, compellari ea lege me uoluerunt qua ... dicere non poterant: insolentissimi homines summis Circensibus ludis meis postulandum me lege Scantinia curarunt. Vix hoc erat Pola elocutus cum ego Appium censorem eadem lege postulaui. Quod melius caderet nihil uidi; nam sic est a populo et non infimo quoque adprobatum ut maiorem Appio dolorem fama quam postulatio attulerit. Praeterea coepi sacellum, in domo quod est, ab eo petere. [4] Conturbat me mora serui huius qui tibi litteras attulit; nam acceptis prioribus litteris amplius dies quadraginta mansit. Quid tibi scribam nescio. Scis †domitio diem tumorae est†. Te exspecto ualde et quam primum uidere cupio. A te peto ut meas iniurias proinde doleas ut me existimas et dolere et ulcisci tuas solere.

XIII

Scr. in. mense Iun. an. 50

CAELIVS CICERONI S.

Gratulor tibi adfinitatem uiri me dius fidius optimi; nam hoc ego de illo existimo. Cetera porro quibus adhuc ille sibi parum utilis fuit et aetate iam sunt decussa et consuetudine atque auctoritate tua, pudore Tulliae, si qua restabunt confido celeriter sublatum iri; non est enim pugnax in uitiis neque hebes ad id quod melius est intellegendum. Deinde, quod maximum est, ego illum ualde amo. [2] Voles scire Curionem nostrum lautum intercessionis de prouinciis exitum habuisse; nam cum de intercessione referretur, quae relatio fiebat ex senatus consulto, primaque M. Marcelli sententia pronuntiata esset, qui agendum cum tribunis pl. censebat, frequens senatus in alia omnia iit. Stomacho est scilicet Pompeius Magnus nunc ita languenti ut uix id quod sibi placeat reperiat. Transierant illuc, [ut] rationem eius habendam qui neque exercitum neque prouincias traderet. Quam ad modum hoc Pompeius laturus sit, cum cognoscam; quidnam rei publicae futurum sit, si aut non curet, uos senes diuites uideritis. Q. Hortensius, cum has litteras scripsi, animam agebat.

XIV

Scr. priore parte mensis Sext. an. 50

CAELIVS CICERONI S.

Tanti non fuit Arsacen capere et Seleuceam expugnare ut earum rerum quae hic gestae sunt spectaculo careres; numquam tibi oculi doluissent si in repulsa Domiti uultum uidisses. Magna ilia comitia fuerunt, et plane studia ex partium sensu apparuerunt; perpauci necessitudinem secuti officium praestiterunt. Itaque mihi est Domitius inimicissimus, ut ne familiarem quidem suum quemquam tam oderit quam me, atque eo magis quod per iniuriam suum sibi putat ereptum, cuius ego auctor fuerim. Nunc furit tam gauisos homines suum dolorem ... unum quemque studiosiorem Antoni; nam Cn. Saturninum adulescentem ipse Cn. Domitius reum fecit sane quam superiore a uita inuidiosum; quod iudicium nunc in exspectatione est, etiam in bona spe post Sex. Peducaei absolutionem. [2] De summa re publica saepe tibi scripsi me ad annum pacem non uidere; et quo propius ea contentio quam fieri necesse est accedit, eo clarius id periculum apparet. Propositum hoc est de quo qui rerum potiuntur sunt dimicaturi, quod Cn. Pompeius constituit non pati C. Caesarem consulem aliter fieri nisi exercitum et prouincias tradiderit; Caesari autem persuasum est se saluum esse non posse si ab exercitu recesserit; fert illam tamen condicionem, ut ambo exercitus tradant. Sic illi amores et inuidiosa coniunctio non ad occultam recidit obtrectationem sed ad bellum se erumpit. Neque mearum rerum quid consili capiam reperio; quod non dubito quin te quoque haec deliberatio sit perturbatura. Nam mihi cum hominibus his et gratiae et necessitudines; amo causam illam unde homines odi. [3] Illud te non arbitror fugere, quin homines in dissensione domestica debeant, quam diu ciuiliter sine armis certetur, honestiorem sequi partem; ubi ad bellum et castra uentum sit, firmiorem, et id melius statuere quod tutius sit. In hac discordia uideo Cn. Pompeium senatum quique res iudicant secum habiturum, ad Caesarem omnis qui cum timore aut mala spe uiuant accessuros; exercitum conferendum non esse. Omnino satis spati est ad considerandas utriusque copias et [eligendas utrisque copias et] eligendam partem. [4] Prope oblitus sum quod maxime fuit scribendum. Scis Applum censorem hic ostenta facere, de signis et tabulis, de agri modo, de aere alieno acerrime agere? persuasum est ei censuram lomentum aut nitrum esse. Errare mihi uidetur; nam sordis eluere uult, uenas sibi omnis et uiscera aperit. Curre, per deos atque homines, et quam primum haec risum ueni, legis Scantiniae iudicium apud Drusum fieri, Appium de tabulis et signis agere; crede mihi, est properandum. Curio noster sapienter id, quod remisit de stipendio Pompei, fecisse existimatur. Ad summam (quaeris quid putem futurum), si alter uter eorum ad Parthicum bellum non eat, uideo magnas impendere discordias, quas ferrum et uis iudicabit; uterque et animo et copiis est paratus. Si sine summo periculo fieri posset, magnum et iucundum tibi Fortuna spectaculum parabat.

XV

Scr. e. VII Id. Mart. an. 49

CAELIVS CICERONI S.

Ecquando tu hominem ineptiorem quam tuum Cn. Pompeium uidisti, qui tantas turbas, qui tam nugax esset, commorit? ecquem autem Caesare nostro acriorem in rebus gerendis, eodem in uictoria temperatiorem aut legisti aut audisti? Quid est? num tibi nostri milites, qui durissimis et frigidissimis locis, taeterrima hieme, bellum ambulando confecerunt, malis orbiculatis esse pasti uidentur? "Quid? tam" inquis "gloriose omnia?" Si scias quam sollicitus sim, tum hanc meam gloriam, quae. ad me nihil pertinet, derideas; quae tibi exponere nisi coram non possum, idque celeriter fore spero; nam me, cum expulisset ex Italia Pompeium, constituit ad urbem uocare, id quod iam existimo confectum, nisi si maluit Pompeius Brundisi circumsederi. [2] Peream si minima causa est properandi isto mihi quod te uidere et omnia intima conferre discupio; habeo autem quam multa. Hui uereor, quod solet fieri, ne cum te uidero omnia obliuiscar. Sed tamen quod ob scelus iter mihi necessarium retro ad Alpis uersus incidit? Ideo quod Intimilii in armis sunt, neque de magna causa. Bellieni uerna Demetrius, qui ibi cum praesidio erat, Domitium quendam, nobilem illic, Caesaris hospitem, a contraria factione nummis acceptis comprehendit et strangulauit; ciuitas ad arma iit. Eo nunc cum ... cohortibus mihi per niuis eundum est. "Vsque quaque" inquis "se Domitii male dant." Vellem quidem Venere prognatus tantum animi habuisset in uestro Domitio quantum Psecade natus in hoc habuit. Ciceroni f. s. d.

XVI

Scr. (ut uid.) in Liguria c. XV Kal. Mai. an. 49

CAELIVS CICERONI S.

Exanimatus tuis litteris, quibus te nihil nisi triste cogitare ostendisti neque id quid esset perscripsisti neque non tamen quale esset quod cogitares aperuisti, has ad te ilico litteras scripsi. Per fortunas tuas, Cicero, per liberos te oro et obsecro ne quid grauius de salute et incolumitate tua consulas; nam deos hominesque amicitiamque nostram testificor me tibi praedixisse neque temere monuisse sed, postquam Caesarem conuenerim sententiamque eius qualis futura esset parta uictoria cognorim, te certiorem fecisse. Si existimas eandem rationem fore Caesaris in dimittendis aduersariis et condicionibus ferendis, erras; nihil nisi atrox et saeuum cogitat atque etiam loquitur; iratus senatui exiit, his intercessionibus plane incitatus est; non mehercules erit deprecationi locus. [2] Qua re si tibi tu, si filius unicus, si domus, si spes tuae reliquae tibi carae sunt, si aliquid apud te nos, si uir optimus, gener tuus, ualemus, quorum fortunam non debes uelle conturbare, ... ut eam causam in cuius uictoria salus nostra est odisse aut relinquere cogamur aut impiam cupiditatem contra salutem tuam habeamus. Denique illud cogita, quod offensae fuerit in ista cunctatione te subisse; nunc te contra uictorem Caesarem facere, quem dubiis rebus laedere noluisti, et ad eos fugatos accedere quos resistentis sequi nolueris, summae stultitiae est. Vide ne, dum pudet te to parum optimatem esse, parum diligenter quid optimum sit eligas. [3] Quod si totum tibi persuadere non possum, saltem dum quid de Hispaniis agamus scitur exspecta; quas tibi nuntio aduentu Caesaris fore nostras. Quam isti spem habeant amissis Hispaniis nescio; quod porro tuum consilium sit ad desperatos accedere non me dius fidius reperio. [4] Hoc quod tu non dicendo mihi significasti Caesar audierat ac, simul atque "haue" mihi dixit, statim quid de te audisset exposuit. Negaui me scire, sed tamen ab eo petii ut ad te litteras mitteret quibus maxime ad remanendum commoueri posses. Me secum in Hispaniam ducit; nam nisi ita faceret, ego, prius quam ad urbem accederem, ubicumque esses, ad te percucurrissem et hoc a te praesens contendissem atque omni ui te retinuissem. [5] Etiam atque etiam, Cicero, cogita ne te tuosque omnis funditus euertas, ne te sciens prudensque eo demittas unde exitum uides nullum esse. Quod si te aut uoces optimatium commouent aut non nullorum hominum insolentiam et iactationem ferre non potes, eligas censeo aliquod oppidum uacuum a bello dum haec decernuntur; quae iam erunt confecta. Id si feceris, et ego te sapienter fecisse iudicabo et Caesarem non offendes.

XVII

Scr. (ut uid.) mense Febr. an. 48

CAELIVS CICERONI S.

Ergo me potius in Hispania fuisse tum quam Formiis cum tu profectus es ad Pompeium! quod utinam aut Appius Claudius in hac aut in ista parte C. Curio, cuius amicitia me paulatim in hanc perditam causam imposuit! nam mihi sentio bonam mentem iracundia et amore ablatam. Tu [tu] porro, cum ad te, proficiscens Ariminum, noctu uenissem, dum mihi pacis mandata das ad Caesarem et mirificum ciuem agis, amici officium neglexisti neque mi consuluisti. Neque haec dico quod diffidam huic causae, sed, crede mihi, perire satius est quam hos uidere. [2] Quod si timor uestrae crudelitatis non esset, eiecti iam pridem hinc essemus; nam hic nunc praeter faeneratores paucos nec homo nec ordo quisquam est nisi [est] Pompeianus. Equidem iam effeci ut maxime plebs et, qui antea noster fuit, populus uester esset. "Cur hoc?" inquis. Immo reliqua exspectate; uos inuitos uincere coegero. †arruntanum me Catonem†. Vos dormitis nec haec adhuc mihi uidemini intellegere, qua nos pateamus et quam simus imbecilli. Atque hoc nullius praemi spe faciam sed, quod apud me plurimum solet ualere, doloris atque indignitatis causa. Quid istic facitis? proelium exspectatis, quod firmissimum hac? Vestras copias non noui; nostri ualde depugnare et facile algere et esurire consuerunt.