I
Alexander tam memorabili uictoria laetus, qua sibi Orientis finis apertos esse censebat, Soli uictimis caesis milites quoque, quo promptioribus animis reliqua belli obirent, pro contione laudatos docuit, quidquid Indis uirium fuisset, illa dimicatione prostratum: cetera opimam praedam fore celebratasque opes in ea regione eminere, quam peterent. Proinde iam uilia et obsoleta esse spolia de Persis; gemmis margaritisque et auro atque ebore Macedoniam Graeciamque, non suas tantum domos repleturos. Auidi milites et pecuniae et gloriae, simul quia numquam eos adfirmatio eius fefellerat, pollicentur operam; dimissisque cum bona spe nauigia exaedificari iubet, ut, cum totam Asiam percucurrisset, finem terrarum mare inuiseret. Multa materia naualis in proximis montibus erat; quam caedere adgressi magnitudinis inuisitatae repperere serpentes; rhinocerotes quoque, rarum alibi animal, in isdem montibus erant: ceterum hoc nomen beluis inditum a Graecis; sermonis eius ignari aliud lingua sua usurpant. Rex, duabus urbibus conditis in utraque fluminis, quod superauerat, ripa copiarum duces coronis et M aureis singulos donat. Ceteris quoque pro portione aut gradus, quem in amicitia obtinebant, aut nauatae operae honos habitus est. Abisares, qui, priusquam cum Poro dimicaretur, legatos ad Alexandrum miserat, rursus alios misit pollicentes omnia facturum quae imperasset, modo ne cogeretur corpus suum dedere: neque enim aut sine regio imperio uicturum aut regnaturum esse captiuum. Cui Alexander nuntiari iussit, si grauaretur ad se uenire, ipsum ad eum esse uenturum. Hinc porro amne superato ad interiora Indiae processit. Siluae erant prope in inmensum spatium diffusae procerisque et in eximiam altitudinem editis arboribus umbrosae. Plerique rami instar ingentium stipitum flexi in humum rursus, qua se curuauerant, erigebantur, adeo ut species esset non rami resurgentis, sed arboris ex sua radice generatae. Caeli temperies salubris, quippe et uim solis umbrae leuant, et aquae large manant e fontibus. Ceterum hic quoque serpentium magna uis erat, squamis fulgorem auri reddentibus; uirus haud ullum magis noxium est: quippe morsum praesens mors sequebatur, donec ab incolis remedium oblatum est. Hinc per deserta uentum est ad flumen Hiarotim. Iunctum erat flumini nemus opacum arboribus alibi inuisitatis agrestiumque pauonum multitudine frequens. Castris inde motis oppidum haud procul positum corona capit, obsidibusque acceptis stipendium inponit. Ad magnam deinde, ut in ea regione, urbem peruenit, non muro solum, sed etiam palude munitam. Ceterum Barbari uehiculis inter se iunctis dimicaturi occurrerunt; tela aliis hastae, aliis secures erant, transiliebantque in uehicula strenuo saltu, cum succurrere laborantibus suis uellent. Ac primo insolitum genus pugnae Macedonas terruit, cum eminus uulnerarentur. Deinde, spreto tam incondito auxilio ab utroque latere uehiculis circumfusi repugnantes fodere coeperunt. Et uincula, quis conserta erant, iussit incidi, quo facilius singula circumuenirentur; itaque, VIII milibus suorum amissis in oppidum refugerunt. Postero die, scalis undique admotis muri occupantur. Paucis pernicitas saluti fuit, qui cognito urbis excidio paludem transnauere et in uicina oppida ingentem intulere terrorem, inuictum exercitum et deorum profecto aduenisse memorantes. Alexander ad uastandam eam regionem Perdicca cum expedita manu misso partem copiarum Eumeni tradidit, ut is quoque Barbaros ad deditionem conpelleret; ipse ceteros ad urbem ualidam, in quam aliarum quoque confugerant incolae, duxit. Oppidani missi, qui regem deprecarentur, nihilo minus bellum parabant. Quippe orta seditio in diuersa consilia diduxerat uulgum; alii omnia deditione potiora, quidam nullam opem in ipsis esse ducebant. Sed dum nihil in commune consulitur, qui deditioni inminebant, apertis portis hostem recipiunt. Alexander, quamquam belli auctoribus iure poterat irasci, tamen omnibus uenia data et obsidibus acceptis ad proximam deinde urbem castra mouit. Obsides ducebantur ante agmen. Quos, cum ex muris agnouissent, utpote gentis eiusdem, in colloquium conuocauerunt. Illi clementiam regis simulque uim commemorando ad deditionem eos conpulere; ceterasque urbes simili modo domitas in fidem accepit. Hinc in regnum Sophites peruentum est. Gens, ut Barbari credunt, sapientia excellet bonisque moribus regitur. Genitos liberos non parentum arbitrio tollunt aluntque, sed eorum, quibus spectandi infantum habitum cura mandata est. Si quos insignes aut aliqua parte membrorum inutiles notauerunt, necari iubent. Nuptiis coeunt non genere ac nobilitate coniunctis, sed electa corporum specie, quia eadem aestimatur in liberis. Huius gentis oppidum, cui Alexander admouerat copias, ab ipso Sophite obtinebatur. Clausae erant portae, sed nulli in muris turribusque se armati ostendebant, dubitabantque Macedones deseruissent urbem incolae, an fraude se occulerent, cum subito patefacta porta rex Indus cum duobus adultis filiis occurrit multum inter omnes Barbaros eminens corporis specie. Vestis erat auro purpuraque distincta, quae etiam crura uelabat; aureis soleis inseruerat gemmas; lacerti quoque et brachia margaritis ornata erant. Pendebant ex auribus insignes candore ac magnitudine lapilli. Baculum aureum berylli distinguebant. Quo tradito precatus, ut sospes acciperet, se liberosque et gentem suam dedidit. Nobiles ad uenandum canes in ea regione sunt; latratu abstinere dicuntur cum uiderunt feram, leonibus maxime infesti. Horum uim ut ostenderet Alexandro, in conspectu leonem eximiae magnitudinis iussit emitti, et quattuor omnino admoueri canes, qui celeriter feram occupauerunt. Tum ex hi, qui adsueuerant talibus ministeriis, unus canis leoni cum aliis inhaerentis crus auellere et, quia non sequebatur, ferro amputare coepit. Ne sic quidem pertinacia uicta rursus aliam partem secare institit, et inde non segnius inhaerentem ferro subinde caedebat. Ille in uulnere ferae dentes moribundus quoque infixerat: tantam in illis animalibus ad uenandum cupiditatem ingenerasse naturam memoriae proditum est! Equidem plura transcribo quam credo: nam nec adfirmare sustineo, de quibus dubito, nec subducere, quae accepi. Relicto igitur Sophite in suo regno ad fluuium Hypasin processit Hephaestione, qui diuersam regionem subegerat, coniuncto. Phegeus erat gentis proximae rex, qui popularibus suis colere agros, ut adsueuerant, iussis Alexandro cum donis occurrit, nihil quod imperaret detrectans.
II
Biduum apud eum substitit rex; tertio die amnem superare decreuerat, transitu difficilem non spatio solum aquarum, sed etiam saxis inpeditum. Percontatus igitur Phegea, quae noscenda erant, XII dierum ultra flumen per uastas solitudines iter esse cognoscit: excipere deinde Gangen, maximum totius Indiae fluminum: ulteriorem ripam colere gentes Gangaridas et Prasios eorumque regem esse Aggrammen, XX milibus equitum ducentisque peditum obsidentem uias; ad hoc quadrigarum II milia trahere et, praecipuum terrorem, elephantos, quos III milium numerum explere dicebat. Incredibilia regi omnia uidebantur. Igitur Porum, - nam cum eo erat, - percontatur an uera essent, quae dicerentur. Ille uires quidem gentis et regni haud falso iactari adfirmat: ceterum, qui regnaret, non modo ignobilem esse, sed etiam ultimae sortis; quippe patrem eius, tonsorem uix diurno quaestu propulsantem famem, propter habitum haud indecorum cordi fuisse reginae. Ab ea in propiorem eius, qui tum regnasset, amicitiae locum admotum, interfecto eo per insidias sub specie tutelae liberum eius inuasisse regnum; necatisque pueris hunc, qui nunc regnat, generasse, inuisum uilemque popularibus, magis paternae fortunae quam suae memorem. Adfirmatio Pori multiplicem animo regis iniecerat curam. Hostem beluasque spernebat, situm locorum et uim fluminum extimescebat. Relegatos in ultimum paene rerum humanarum persequi terminum et eruere arduum uidebatur. Rursus auaritia gloriae et insatiabilis cupido famae nihil inuium, nihil remotum uideri sinebat. Et interdum dubitabat an Macedones tot emensi spatia terrarum, in acie et in castris senes facti per obiecta flumina, per tot naturae obstantes difficultates secuturi essent: abundantes onustosque praeda magis parta frui uelle, quam adquirenda fatigari. Non idem sibi et militibus animi. Sese totius orbis imperium mente conplexum adhuc in operum suorum primordio stare, militem labore defetigatum proximum quemque fructum finito tandem periculo expetere. Vicit ergo cupido rationem, et ad contionem uocatis militibus ad hunc maxime modum disseruit: "Non ignoro, milites, multa, quae terrere uos possent, ab incolis Indiae per hos dies de industria esse iactata. Sed non est inprouisa uobis mentientium uanitas. Sic Ciliciae fauces, sic Mesopotamiae campos, Tigrim et Euphraten, quorum alterum uado transiimus, alterum ponte, terribilem fecerant Persae. Numquam ad liquidum fama perducitur; omnia illa tradente maiora sunt uero. Nostra quoque gloria, cum sit ex solido, plus tamen habet nominis quam operis. Modo quis beluas efferentes moenium speciem, quis Hydaspem amnem, quis cetera auditu maiora quam uero sustinere posse credebat? Olim, hercules, fugissemus ex Asia, si nos fabulae debellare potuissent. Creditisne elephantorum greges maiores esse quam usquam armentorum sunt, cum et rarum sit animal, nec facile capiatur multoque difficilius mitigetur? atqui eadem uanitas copias peditum equitumque numerauit. Nam flumen, quo latius fusum est, hoc placidius stagnat: quippe angustis ripis coercita et in angustiorem alueum elisa torrentes aquas inuehunt; contra spatio aluei segnior cursus est Praeterea in ripa omne periculum est, ubi adplicantes nauigia hostis exspectat: ita, quantumcumque flumen interuenit, idem futurum discrimen est euadentium in terram. Sed omnia ista uera esse fingamus. Vtrumne nos magnitudo beluarum an multitudo hostium terret? Quod pertinet ad elephantos, praesens habemus exemplum: in suos uehementius quam in nos incucurrerunt; tam uasta corpora securibus falcibusque mutilata sunt. Quid autem interest totidem sint quot Porus habuit, an III milia, cum uno aut altero uulneratis uideamus ceteros in fugam declinari? Dein paucos quoque incommode regunt: congregata uero tot milia ipsa se elidunt, ubi nec stare nec fugere potuerint inhabiles uastorum corporum moles. Equidem sic animalia ista contempsi ut, cum haberem ipse, non opposuerim, satis gnarus plus suis quam hostibus periculi inferre. At enim equitum peditumque multitudo uos commouet! cum paucis enim pugnare soliti estis, et nunc primum inconditam sustinebitis turbam. Testis aduersus multitudinem inuicti Macedonum roboris Granicus amnis et Cilicia inundata feruido cruore Persarum et Arbela, cuius campi deuictorum a nobis ossibus strati sunt. Sero hostium legiones numerare coepistis, postquam solitudinem in Asia uincendo fecistis. Cum per Hellespontum nauigaremus, de paucitate nostra cogitandum fuit. Nunc nos Scythae sequuntur, Bactriana auxilia praesto sunt, Dahae Sogdianique inter nos militant. Nec tamen illi turbae confido: uestras manus intueor, uestram uirtutem rerum quas gesturus sum uadem praedemque habeo. Quamdiu uobiscum in acie stabo, nec mei nec hostium exercitus numero. Vos modo animos mihi plenos alacritatis ac fiduciae adhibete. Non in limine operum laborumque nostrorum, sed in exitu stamus. Peruenimus ad solis ortum et Oceanum; nisi obstat ignauia, inde uictores perdomito fine terrarum reuertemur in patriam. Nolite, quod pigri agricolae faciunt, maturos fructus per inertiam amittere a manibus. Maiora sunt periculis praemia; diues eadem et inbellis est regio. Itaque non tam ad gloriam uos duco quam ad praedam. Digni estis qui opes, quas illud mare litoribus inuehit, referatis in patriam, digni qui nihil inexpertum, nihil metu omissum relinquatis. Per uos gloriamque uestram, qua humanum fastigium exceditis, perque et mea in uos et in me uestra merita, quibus inuicti contendimus, oro quaesoque ne humanarum rerum terminos adeuntem alumnum commilitonemque uestrum, ne dicam regem, deseratis. Cetera uobis imperaui; hoc unum debiturus sum. Et is uos rogo, qui nihil umquam uobis praecepi quin primus me periculis obtulerim, qui saepe aciem clipeo meo texi. Ne infregeritis in manibus meis palmam, qua Herculem Liberumque patrem, si inuidia afuerit, aequabo. Date hoc precibus meis, et tandem obstinatum silentium rumpite. Vbi est ille clamor, alacritatis uestrae index? ubi ille meorum Macedonum uultus? Non agnosco uos, milites, nec agnosci uideor a uobis. Surdas iamdudum aures pulso, auersos animos et infractos excitare conor." Cumque illi in terram demissis capitibus tacere perseuerarent: "Nescio quid", inquit, "in uos inprudens deliqui, quod me ne intueri quidem uultis. In solitudine mihi uideor esse. Nemo respondet; nemo saltem negat. Quos adloquor? quid autem postulo? uestram gloriam et magnitudinem uindicamus. Vbi sunt illi, quorum certamen paulo ante uidi contendentium, qui potissimum uulnerati regis corpus exciperent? Desertus, destitutus sum, hostibus deditus. Sed solus quoque ire perseuerabo. Obicite me fluminibus et beluis et illis gentibus, quarum nomina horretis: inueniam, qui desertum a uobis sequantur. Scythae Bactrianique erunt mecum, hostes paulo ante, nunc milites nostri. Mori praestat quam precario imperatorem esse; ite reduces domos; ite deserto rege ouantes! Ego hic aut uobis desperatae uictoriae aut honestae morti locum inueniam."
III
Ne sic quidem ulli militum uox exprimi potuit. Exspectabant ut duces principesque ad regem perferrent uulneribus et continuo labore militiae fatigatos non detrectare munia, sed sustinere non posse. Ceterum illi metu attoniti in terram ora defixerant. Igitur primo fremitus sua sponte, deinde gemitus quoque oritur; paulatimque liberius dolor erigi coepit manantibus lacrimis, adeo ut rex ira in misericordiam uersa ne ipse quidem, quamquam cupierat, temperare oculis potuerit. Tandem, uniuersa contione effusius flente Coenus ausus est cunctantibus ceteris propius tribunal accedere, significans se loqui uelle. Quem ut uidere milites detrahentem galeam capiti, - ita enim regem adloqui mos est, - hortari coeperunt ut causam exercitus ageret. Tum Coenus: "Dii prohibeant", inquit, "a nobis inpias mentes! et profecto prohibent. Idem animus est tuis, qui fuit semper, ire quo iusseris, pugnare, periclitari, sanguine nostro commendare posteritati tuum nomen. Proinde, si perseueras, inermes quoque et nudi et exsangues, utcumque tibi cordi est, sequimur uel antecedimus. Sed, si audire uis non fictas tuorum militum uoces, uerum necessitate ultima expressas, praebe, quaeso, propitias aures imperium atque auspicium tuum constantissime secutis et, quocumque pergis, secuturis. Vicisti, rex, magnitudine rerum non hostes modo, sed etiam milites. Quidquid mortalitas capere poterat, inpleuimus. Emensis maria terrasque melius nobis quam incolis omnia nota sunt. Paene in ultimo mundi fine consistimus; in alium orbem paras ire, et Indiam quaeris Indis quoque ignotam. Inter feras serpentesque degentes eruere ex latebris et cubilibus suis expetis, ut plura quam sol uidet uictoria lustres. Digna prorsus cogitatio animo tuo! sed altior nostro. Virtus enim tua semper in incremento erit; nostra uis iam in fine est. Intuere corpora exsanguia, tot perfossa uulneribus, tot cicatricibus putria. Iam tela hebetia sunt, iam arma deficiunt. Vestem Persicam induimus, quia domestica subuehi non potest; in externum degenerauimus cultum. Quotocuique lorica est? quis equum habet? Iube quaeri, quam multos serui ipsorum persecuti sint, quid cuique supersit ex praeda. Omnium uictores omnium inopes sumus. Nec luxuria laboramus, sed bello instrumenta belli consumpsimus. Hunc tu pulcherrimum exercitum nudum obicies beluis? Quarum ut multitudinem augeant de industria Barbari, magnum tamen esse numerum etiam ex mendacio intellego. Quod si adhuc penetrare in Indiam certum est, regio a meridie minus uasta est; qua subacta licebit decurrere in illud mare, quod rebus humanis terminum uoluit esse natura. Cur circuitu petis gloriam, quae ad manum posita est? Hic quoque occurrit Oceanus. Nisi mauis errare, peruenimus, quo tua Fortuna ducit. Haec tecum quam sine te cum his loqui malui, non uti inirem circumstantis exercitus gratiam, sed ut uocem loquentium potius quam gemitum murmurantium audires." Vt finem orationi Coenus inposuit, clamor undique cum ploratu oritur regem, patrem, dominum confusis appellantium uocibus. Iamque et alii duces, praecipueque seniores, quis ob aetatem et excusatio honestior erat et auctoritas maior, eadem precabantur. Ille nec castigare obstinatos nec mitigari poterat iratus. Itaque, inops consilii desiluit e tribunali, claudique regiam iussit, omnibus praeter adsuetos adire prohibitis. Biduum irae datum est; tertio die processit e regia erigique duodecim aras ex quadrato saxo, monumentum expeditionis suae; munimenta quoque castrorum iussit extendi cubiliaque amplioris formae quam pro corporum habitu relinqui, ut speciem omnium augeret, posteritati fallax miraculum praeparans. Hinc repetens quae emensus erat, ad flumen Acesinen locat castra. Ibi forte Coenus morbo extinctus est: cuius morte ingemuit quidem rex; adiecit tamen propter paucos dies longam orationem eum exorsum, tamquam solus Macedoniam uisurus esset. Iam in aqua classis, quam aedificari iusserat, stabat. Inter haec Memnon ex Thracia in supplementum equitum V milia, praeter eos ab Harpalo peditum VII milia adduxerat; armaque XXV milibus auro et argento caelata pertulerat; quis distributis uetera cremari iussit. Mille nauigiis aditurus Oceanum discordesque et uetera odia retractantes Porum et Taxilen, Indiae reges, firmatae per adfinitatem gratiae reliquit in suis regnis, summo in aedificanda classe amborum studio usus. Oppida quoque duo condidit, quorum alterum Nicaeam appellauit, alterum Bucephalam, equi, quem amiserat, memoriae ac nomini dedicans urbem. Elephantis deinde et inpedimentis terra sequi iussi, secundo amne defluxit quadraginta ferme stadia singulis diebus procedens, ut opportunis locis exponi subinde copiae possent.
IV
Peruentum erat in regionem in qua Hydaspes amnis Acesini committitur. Hinc decurrit in fines Siborum. Hi de exercitu Herculis maiores suos esse commemorant; aegros relictos esse cepisse sedem quam ipsi obtinebant. Pelles ferarum pro ueste, clauae tela erant: multaque etiam, cum Graeci mores exoleuissent, stirpis ostendebant uestigia. Hinc escensione facta CC et L stadia excessit; depopulatusque regionem oppidum, caput eius, corona cepit. XL milia peditum alia gens in ripa fluminum opposuerat; quae amne superato in fugam conpulit, inclusosque moenibus expugnat. Puberes interfecti sunt, ceteri uenierunt. Alteram deinde urbem expugnare adortus magnaque ui defendentium pulsus multos Macedonum amisit. Sed, cum in obsidione perseuerasset, oppidani desperata salute ignem subiecere tectis seque ac liberos coniugesque incendio cremant. Quod cum ipsi augerent, hostes extinguerent, noua forma pugnae erat. Delebant incolae urbem, hostes defendebant: adeo etiam naturae iura bellum in contrarium mutat. Arx erat oppidi intacta, in qua praesidium dereliquit. Ipse nauigiis circumuectus arcem; quippe III flumina tota India praeter Gangen maxima munimento arcis adplicant undas: a septentrione Indus adluit; a meridie Acesines Hydaspi confunditur. Ceterum amnium coetus maritimis similes fluctus mouet; multoque ac turbido limo, quod aquarum concursu subinde turbatur, iter, qua meatur nauigiis, in tenuem alueum cogitur. Itaque, cum crebri fluctus se inueherent et nauium hinc proras, hinc latera pulsarent, subducere nautae uela coeperunt; sed ministeria eorum hinc coetu, hinc praerapida celeritate fluminum occupantur. In oculis omnium duo maiora nauigia submersa sunt; leuiora, cum et ipsa nequirent regi, in ripam tamen innoxia expulsa sunt. Ipse rex in rapidissimos uertices incidit; quibus intorta nauis obliqua et gubernaculi inpatiens agebatur. Iam uestem detraxerat corpori proiecturus semet in flumen; amicique, ut exciperent eum, haud procul nabant; adparebatque anceps periculum tam nataturi, quam nauigare perseuerantis. Ergo ingenti certamine concitant remos, quantaque uis humana esse poterat admota est, ut fluctus, qui se inuehebant, euerberarentur. Findi crederes undas et retro gurgites cedere. Quibus tandem nauis erepta non tamen ripae adplicatur, sed in proximum uadum inliditur. Cum amne bellum fuisse crederes. Ergo, aris pro numero fluminum positis sacrificioque facto XXX stadia processit. Inde uentum est in regionem Sudracarum Mallorumque, quos alias bellare inter se solitos tunc periculi societas iunxerat. Nonaginta milia iuniorum peditum in armis erant; praeter hos equitum X milia nongentaeque quadrigae. At Macedones, qui omni discrimine iam defunctos se esse crediderant, postquam integrum bellum cum ferocissimis Indiae gentibus superesse cognouerunt, inprouiso metu territi rursus seditiosis uocibus regem increpare coeperunt: Gangen amnem et, quae ultra essent, coactum transmittere non tamen finisse, sed mutasse bellum. Indomitis gentibus se obiectos, ut sanguine suo aperirent ei Oceanum; trahi extra sidera et solem cogique adire, quae mortalium oculis natura subduxerit. Nouis identidem armis nouos hostes existere. Quos ut omnes fundant fugentque, quod praemium ipsos manere? caliginem ac tenebras et perpetuam noctem profundo incubantem mari, repletum inmanium beluarum gregibus fretum, inmobiles undas, in quibus emoriens natura defecerit. Rex non sua, sed militum sollicitudine anxius contione aduocata docet inbelles esse, quos metuant: nihil deinde praeter has gentes obstare, quominus terrarum spatia emensi ad finem simul mundi laborumque perueniant. Cessisse illis metuentibus Gangen et multitudinem nationum, quae ultra amnem essent; declinasse iter eo, ubi par gloria, minus periculum esset. Iam prospicere se Oceanum, iam perflare ad ipsos auram maris. Ne inuiderent sibi laudem, quam peteret: Herculis et Liberi Patris terminos transituros illos; regi suo paruo inpendio immortalitatem famae daturos; paterentur se ex India redire, non fugere. Omnis multitudo, et maxime militaris, mobili impetu effertur. Ita seditionis non remedia quam principia maiora sunt. Non alias tam alacer clamor ab exercitu est redditus iubentium duceret dis secundis aequaretque gloria quos aemularetur. Laetus his adclamationibus ad hostes protinus castra mouit. Validissimae Indorum gentes erant et bellum inpigre parabant; ducemque ex natione Sudracarum spectatae uirtutis elegerant. Qui sub radicibus montis castra posuit lateque ignes, ut speciem multitudinis augeret, ostendit; clamore quoque ac sui moris ululatu identidem adquiescentes Macedonas frustra terrere conatus. Iam lux adpetebat, cum rex fiduciae ac spei plenus alacres milites arma capere et exire in aciem iubet. Sed haud traditur metune an oborta seditione inter ipsos subito profugerunt Barbari. Certe auios montes et inpeditos occupauerunt; quorum agmen rex frustra persecutus inpedimenta cepit. Peruentum deinde est ad oppidum Sudracarum, in quod plerique confugerant, haud maiore fiducia moenium quam armorum. Iam admouebat rex, cum uates monere eum coepit, ne committeret aut certe differret obsidionem: uitae eius periculum ostendi. Rex Demophontem, - is namque uates erat, - intuens: "Si quis", inquit, "te arti tuae intentum et exta spectantem sic interpellet, non dubitem, quin incommodus ac molestus uideri tibi possit." Et cum ille ita prorsus futurum respondisset: "Censesne", inquit, "tantas res, non pecudum fibras ante oculos habenti ullum esse maius inpedimentum quam uatem superstitione captum?" Nec diutius, quam respondit, moratus admoueri iubet scalas, cunctantibusque ceteris euadit in murum. Angusta muri corona erat: non pinnae, sicut alibi, fastigium eius distinxerant, sed perpetua lorica obducta transitum saepserat. Itaque rex haerebat magis quam stabat in margine clipeo undique incidentia tela propulsans; nam ubique eminus ex turribus petebatur. Nec subire milites poterant, quia superne ui telorum obruebantur. Tandem magnitudinem telorum periculi pudor uicit; quippe cernebant cunctatione sua dedi hostibus regem. Sed festinando morabantur auxilia: nam, dum pro se quisque certat euadere, onerauere scalas; quis non sufficientibus deuoluti unicam spem regis fefellerunt. Stabat enim in conspectu tanti exercitus uelut in solitudine destitutus.
V
Iamque laeuam, qua clipeum ad ictus circumferebat, lassauerat clamantibus amicis ut ad ipsos desiliret, stabantque excepturi, cum ille rem ausus est incredibilem atque inauditam multoque magis ad famam temeritatis quam gloriae insignem: namque in urbem hostium plenam praecipiti saltu semet ipse inmisit, cum uix sperare posset dimicantem certe et non inultum esse moriturum; quippe, antequam adsurgeret, opprimi poterat et capi uiuus. Sed forte ita librauerat corpus ut se pedibus exciperet. Itaque stans init pugnam; et, ne circumiri posset, fortuna prouiderat. Vetusta arbor haud procul muro ramos multa fronde uestitos uelut de industria regem protegentes obiecerat. Huius spatioso stipiti corpus, ne circumiri posset, adplicuit clipeo tela, quae ex aduerso ingerebantur, excipiens. Nam cum [comminus] unum procul tot manus peterent, nemo tamen audebat propius accedere; missilia ramis plura quam clipeo incidebant. Pugnabat pro rege primum celebrati nominis fama, deinde desperatio, magnum ad honeste moriendum incitamentum. Sed cum subinde hostis adflueret, iam ingentem uim telorum exceperat clipeo, iam galeam saxa perfregerant, iam continuo labore grauata genua succiderant. Itaque contemptim et incaute, qui proximi steterant, incurrerunt: e quibus duos gladio ita excepit, ut ante ipsum exanimes procumberent. Nec cuiquam deinde propius incessendi eum animus fuit: procul iacula sagittasque mittebant. Ille ad omnes ictus expositus non aegre tamen exceptum poplitibus corpus tuebatur, donec Indus duorum cubitorum sagittam, - namque Indis, ut antea diximus, huius magnitudinis sagittae erant, - ita excussit, ut per thoracem paulum super latus dextrum infigeret. Quo uulnere adflictus magna ui sanguinis emicante remisit arma, moribundo similis adeoque resolutus, ut ne ad uellendum quidem telum sufficeret dextra. Itaque ad spoliandum corpus, qui uulnerauerat, alacer gaudio accurrit; quem ut inicere corpori suo manus sensit, credo, ultimi dedecoris indignitate commotus linquentem reuocauit animum et nudum hostis latus subiecto mucrone hausit. Iacebant circa regem tria corpora, procul stupentibus ceteris. Ille ut, antequam ultimus spiritus deficeret, dimicans tamen extingueretur, clipeo se adleuare conatus est; et postquam ad conitendum nihil supererat uirium, dextera inpendentes ramos conplexus temptabat adsurgere. Sed ne sic quidem potens corporis rursus in genua procumbit manu prouocans hostes, si quis congredi auderet. Tandem Peucestes per aliam oppidi partem deturbatis propugnatoribus muri uestigia persequens regis superuenit. Quo conspecto Alexander iam non uitae spem, sed mortis solacium superuenisse ratus clipeo fatigatum corpus excepit. Subinde Timaeus, et paulo post Leonnatus, huic Aristonus superuenit. Indi quoque, cum intra moenia regem esse conperissent, omissis ceteris illuc concurrerunt urgebantque protegentes. Ex quibus Timaeus multis aduerso corpore uulneribus acceptis egregiaque edita pugna cecidit; Peucestes quoque tribus iaculis confossus non se tamen scuto, sed regem tuebatur; Leonnatus, dum auide ruentes Barbaros submouet, ceruice grauiter icta semianimis procubuit ante regis pedes. Iam et Peucestes uulneribus fatigatus submiserat clipeum. In Aristono spes ultima haerebat. Hic quoque grauiter saucius tantam uim hostium ultra sustinere non poterat. Inter haec, ad Macedonas regem cecidisse fama perlata est. Terruisset alios, quod illos incitauit. Namque, periculi omnis inmemores dolabris perfregere murum et, qua moliti erant aditum, inrupere in urbem, Indosque plures fugientes quam congredi ausos ceciderunt. Non senibus, non feminis, non infantibus parcitur: quisquis occurrerat, ab illo uulneratum regem esse credebant; tandemque internecione hostium iustae irae parentatum est. Ptolomaeum, qui postea regnauit, huic pugnae adfuisse auctor est Clitarchus et Timagenes: sed ipse, scilicet gloriae suae non refragatus afuisse se, missum in expeditionem, memoriae tradidit. Tanta conponentium uetusta rerum monimenta uel securitas uel, par huic uitium, credulitas fuit. Rege in tabernaculum relato medici lignum sagittae corpori infixum ita, ne spiculum moueretur, abscidunt. Corpore deinde nudato animaduertunt hamos inesse telo, nec aliter id sine pernicie corporis extrahi posse quam ut secando uulnus augerent. Ceterum, ne secantes profluuium sanguinis occuparet, uerebantur, quippe ingens telum adactum erat et penetrasse in uiscera uidebatur. Critobulus, inter medicos artis eximiae, sed in tanto periculo territus, admouere metuebat manus, ne in ipsius caput parum prosperae curationis recideret euentus. Lacrimantem eum ac metuentem et sollicitudine propemodum exsanguem rex conspexerat: "Quid", inquit, "quodue tempus exspectas, et non quam primum hoc dolore me saltem moriturum liberas? An times ne reus sis, cum insanabile uulnus acceperim?" At Critobulus tandem uel finito uel dissimulato metu hortari eum coepit ut se continendum praeberet, dum spiculum euelleret: etiam leuem corporis motum noxium fore. Rex, cum adfirmasset nihil opus esse iis, qui semet continerent, sicut praeceptum erat, sine motu praebuit corpus. Igitur patefacto latius uulnere et spiculo euolso, ingens uis sanguinis manare coepit linquique animo rex et, caligine oculis offusa, uelut moribundus extendi. Cumque profluuium medicamentis frustra inhiberent, clamor simul atque ploratus amicorum oritur regem exspirasse credentium. Tandem constitit sanguis, paulatimque animum recepit et circumstantes coepit agnoscere. Toto eo die ac nocte, quae secuta est, armatus exercitus regiam obsedit, confessus omnes unius spiritu uiuere; nec prius recesserunt quam conpertum est, somno paulisper adquiescere. Hinc certiorem spem salutis eius in castra rettulerunt.
VI
Rex VII diebus curato uulnere necdum obducta cicatrice, cum audisset conualuisse apud Barbaros famam mortis suae, duobus nauigiis iunctis statui in medium undique conspicuum tabernaculum iussit, ex quo se ostenderet perisse credentibus. Conspectusque ab incolis spem hostium falso nuntio conceptam inhibuit. Secundo deinde amne defluxit, aliquantum interualli a cetera classe praecipiens, ne quies perinualido adhuc necessaria pulsu remorum inpediretur. Quarto, postquam nauigare coeperat, die peruenit in regionem desertam quidem ab incolis, sed frumento et pecoribus abundantem. Placuit is locus et ad suam et ad militum requiem. Mos erat principibus amicorum et custodibus corporis excubare ante praetorium, quotiens aduersa regi ualitudo incidisset. Hoc tum quoque more seruato, uniuersi cubiculum eius intrant. Ille sollicitus, ne quid noui adferrent, quia simul uenerant, percontatur num hostium repens nuntiaretur aduentus. At Craterus, cui mandatum erat ut amicorum preces perferret ad eum: "Credisne", inquit, "aduentu magis hostium, ut iam in uallo consisterent, sollicitos esse quam cura salutis tuae, ut nunc est, tibi uilis? Quantalibet uis omnium gentium conspiret in nos, inpleat armis uirisque totum orbem, classibus maria consternat, inuisitatas beluas inducat, tu nos praestabis inuictos. Sed quis deorum hoc Macedoniae columen ac sidus diuturnum fore polliceri potest, cum tam auide manifestis periculis offeras corpus, oblitus tot ciuium animas trahere te in casum? Quis enim tibi superstes aut optat esse aut potest? eo peruenimus auspicium atque imperium secuti tuum, unde, nisi te reduce, nulli ad penates suos iter est. Quodsi adhuc de Persidis regno cum Dareo dimicares, etsi nemo uellet, tamen ne admirari quidem posset tam promptae esse te ad omne discrimen audaciae: nam, ubi paria sunt periculum ac praemium, et secundis rebus amplior fructus est et aduersis solacium maius. Tuo uero capite ignobilem uicum emi, quis ferat non tuorum modum militum, sed ullius gentis barbarae ciuis, qui tuam magnitudinem nouit? Horret animus cogitationem rei, quam paulo ante uidimus. Eloqui timeo inuicti corporis spolia inertissimas manus fuisse infecturas, nisi te interceptum misericors in nos fortuna seruasset. Totidem proditores, totidem desertores sumus, quot te non potuimus persequi. Vniuersos licet milites ignominia notes, nemo recusabit luere id quod ne admitteret praestare non potuit. Patere nos, quaeso, alio modo esse uiles tibi. Quocumque iusseris, ibimus. Obscura pericula et ignobiles pugnas nobis deposcimus; temet ipsum ad ea serua, quae magnitudinem tuam capiunt. Cito gloria obsolescit in sordidis hostibus, nec quicquam indignius est quam consumi eam, ubi non possit ostendi." Eadem fere Ptolomaeus et similia His ceteri; iamque confusis uocibus flentes eum orabant ut tandem ex satietate laudi modum faceret, ac saluti suae, id est publicae, parceret. Grata erat regi pietas amicorum; itaque, singulos familiarius amplexus considere iubet, altiusque sermone repetito: "Vobis quidem", inquit, "o fidissimi piissimique ciuium atque amicorum, grates ago habeoque non solum eo nomine, quod hodie salutem meam uestrae praeponitis, sed quod a primordiis belli nullum erga me beniuolentiae pignus atque indicium omisistis, adeo ut confitendum sit numquam mihi uitam meam fuisse tam caram, quam esse coepit, ut uobis diu frui possim. Ceterum non eadem est cogitatio eorum qui pro me mori optant, et mea qui quidem hanc beniuolentiam uestram uirtute meruisse me iudico. Vos enim diuturnum fructum ex me, forsitan etiam perpetuum percipere cupiatis: ego me metior non aetatis spatio, sed gloriae. Licuit paternis opibus contento intra Macedoniae terminos per otium corporis exspectare obscuram et ignobilem senectutem, quamquam ne pigri quidem sibi fata disponunt, sed unicum bonum diuturnam uitam existimantes saepe acerba mors occupat. Verum ego, qui non annos meos, sed uictorias numero, si munera fortunae bene conputo diu uixi. Orsus a Macedonia, imperium Graeciae teneo, Thraciam et Illyrios subegi, Triballis Maedisque imperito; Asiam, qua Hellesponto, qua Rubro mari subluitur, possideo. Iamque haud procul absum fine mundi, quem egressus aliam naturam, alium orbem aperire mihi statui. Ex Asia in Europae terminos momento unius horae transiui. Victor utriusque regionis post nonum regni mei, post uicesimum atque octauum annum uitae uideorne uobis in excolenda gloria, cui me uni deuoui, posse cessare? Ego uero non deero et, ubicumque pugnabo, in theatro terrarum orbis esse me credam. Dabo nobilitatem ignobilibus locis, aperiam cunctis gentibus terras, quas natura longe submouerat. In his operibus extingui mihi, si fors ita feret, pulchrum est. Ea stirpe sum genitus, ut multam prius quam longam uitam debeam optare. Obsecro uos, cogitate nos peruenisse in terras, quibus feminae ob uirtutem celeberrimum nomen est. Quas urbes Samiramis condidit! quas gentis redegit in potestatem! quanta opera molita est! Nondum feminam aequauimus gloria, et iam nos laudis satietas cepit! Di faueant, maiora adhuc restant; sed ita nostra erunt, quae nondum adiimus, si nihil paruum duxerimus, in quo magnae gloriae locus est. Vos modo me ab intestina fraude et domesticorum insidiis praestate securum: belli Martisque discrimen inpauidus subibo. Philippus in acie tutior quam in theatro fuit: hostium manus saepe uitauit, suorum effugere non ualuit. Aliorum quoque regum exitus si reputaueritis, plures a suis quam ab hoste interemptos numerabitis. Ceterum, quoniam olim rei agitatae in animo meo nunc promendae occasio oblata est, mihi maximus laborum atque operum meorum erit fructus, si Olympias mater inmortalitati consecretur, quandoque excesserit uita. Hoc, si licuerit, ipse praestabo; hoc, si me praeceperit fatum, uos mandasse mementote." Ac tum quidem amicos dimisit; ceterum per conplures dies ibi statiua habuit.
VII
Haec dum in India geruntur, Graeci milites nuper in colonias a rege deducti circa Bactra orta inter ipsos seditione defecerant, non tam Alexandro infensi quam metu supplicii. Quippe, occisis quibusdam popularium, qui ualidiores erant, arma spectare coeperunt et Bactriana arce, quae casu neglegentius adseruata erat, occupata Barbaros quoque in societatem defectionis inpulerant. Athenodorus erat princeps eorum, qui regis quoque nomen adsumpserat, non tam imperii cupidine quam in patriam reuertendi cum iis, qui auctoritatem ipsius sequebantur. Huic Biton quidam nationis eiusdem, sed ob aemulationem infestus, conparauit insidias, inuitatumque ad epulas per Boxum quendam Bactrianum in conuiuio occidit. Postero die, contione aduocata Bito ultro insidiatum sibi Athenodorum plerisque persuaserat; sed aliis suspecta erat fraus Bitonis; et paulatim in plures coepit manare suspicio. Itaque Graeci milites arma capiunt occisuri Bitonem, si daretur occasio; ceterum principes eorum iram multitudinis mitigauerunt. Praeter spem suam Biton, praesenti periculo ereptus, paulo post insidiatus auctoribus salutis suae: cuius dolo cognito et ipsum conprehenderunt et Boxum. Ceterum Boxum protinus placuit interfici; Bitonem etiam per cruciatum necari. Iamque corpori tormenta admouebantur, cum Graeci, incertum ob quam causam, lymphatis similes ad arma discurrunt. Quorum fremitu exaudito, qui torquere Bitonem iussi erant, omisere ueriti, ne id facere tumultuantium uociferatione prohiberentur. Ille, sicut nudatus erat, peruenit ad Graecos, et miserabilis facies supplicio destinati in diuersum animos repente mutauit, dimittique eum iusserunt. Hoc modo poena bis liberatus cum ceteris, qui colonias a rege adtributas reliquerunt, reuertit in patriam. Haec circa Bactra et Scytharum terminos gesta. Interim regem duarum gentium, de quibus ante dictum est, C legati adeunt. Omnes curru uehebantur eximia magnitudine corporum, decoro habitu: lineae uestes intexto auro purpuraque distinctae. Ei se dedere ipsos, urbes agrosque referebant: per tot aetates inuiolatam libertatem illius primum fidei dicionique permissuros; deos sibi deditionis auctores, non metum, quippe intactis uiribus iugum excipere. Rex consilio habito deditos in fidem accepit stipendio, quod Arachosiis utraque natio pensitabat, inposito. Praeterea II milia et D equites imperat; et omnia oboedienter a Barbaris facta. Inuitatis deinde ad epulas legatis gentium regulisque exornari conuiuium iussit. C aurei lecti modicis interuallis positi erant; lectis circumdederat aulaea purpura auroque fulgentia, quidquid aut apud Persas uetere luxu, aut apud Macedonas noua inmutatione corruptum erat, confusis utriusque gentis uitiis, in illo conuiuio ostendens. Intererat epulis Dioxippus Atheniensis, pugil nobilis, et ob eximiam uirtutem uirium iam et regi pernotus et gratus. Inuidi malignique increpabant per seria et ludum saginati corporis sequi inutilem beluam: cum ipsi proelium inirent, oleo madentem praeparare uentrem epulis. Eadem igitur in conuiuio Horratas Macedo iam temulentus exprobrare ei coepit, et postulare ut, si uir esset, postero die secum ferro decerneret: regem tandem uel de sua temeritate, uel de illius ignauia iudicaturum. Et a Dioxippo contemptim militarem eludente ferociam accepta condicio est. Ac postero die rex, cum etiam acrius certamen exposcerent, quia deterrere non poterat, destinata exsequi passus est. Ingens uis militum, inter quos erant Graeci, Dioxippo studebant. Macedo iusta arma sumpserat, aereum clypeum, hastam, quam sarisam uocant, laeua tenens, dextera lanceam gladioque cinctus, uelut cum pluribus simul dimicaturus. Dioxippus oleo nitens et coronatus laeua puniceum amiculum, dextra ualidum nodosumque stipitem praeferebat. Ea ipsa res omnium animos exspectatione suspenderat: quippe armato congredi nudum dementia, non temeritas uidebatur. Igitur Macedo, haud dubius eminus interfici posse, lanceam emisit; quam Dioxippus cum exigua corporis declinatione uitasset, antequam ille hastam transferret in dextram, adsiluit et stipite mediam eam fregit. Amisso utroque telo Macedo gladium coeperat stringere, quem occupatum conplexu pedibus repente subductis Dioxippus arietauit in terram, ereptoque gladio pedem super ceruicem iacenti inposuit, stipitem intentans elisurusque eo uictum, ni prohibitus esset a rege. Tristis spectaculi euentus non Macedonibus modo, sed etiam Alexandro fuit, maxime quia Barbari adfuerant: quippe celebratam Macedonum fortitudinem ad ludibrium recidisse uerebatur. Hinc ad criminationem inuidorum adapertae sunt regis aures. Et post paucos dies inter epulas aureum poculum ex conposito subducitur; ministrique, quasi amisissent quod amouerant, regem adeunt. Saepe minus est constantiae in rubore, quam in culpa. Coniectum oculorum, quibus ut fur destinabatur, Dioxippus ferre non potuit; et cum excessisset conuiuio, litteris conscriptis, quae regi redderentur, ferro se interemit. Grauiter mortem eius tulit rex existimans indignationis esse, non paenitentiae testem, utique postquam falso insimulatum eum nimium inuidorum gaudium ostendit.
VIII
Indorum legati dimissi domos paucis post diebus cum donis reuertuntur: CCC erant equites, MXXX currus, quos quadriiugi equi ducebant, lineae uestis aliquantum, mille scuta Indica et ferri candidi talenta C leonesque rarae magnitudinis et tigres, utrumque animal ad mansuetudinem domitum; lacertarum quoque ingentium pelles et dorsa testudinum. Cratero deinde imperat rex, haud procul amne, per quem erat ipse nauigaturus, copias duceret; eos autem, qui comitari eum solebant, inponit in naues, et in fines Mallorum secundo amne deuehitur. Inde Sabarcas adiit, ualidam Indiae gentem, quae populi, non regum imperio regebatur. LX milia peditum habebant, equitum VI milia; has copias currus D sequebantur. III duces spectatos uirtute bellica elegerant. At, qui in agris erant proximi flumini, - frequentes autem uicos, maxime in ripa, habebant, - ut uidere totum amnem, qua prospici poterat, nauigiis constratum et tot militum arma fulgentia, territi noua facie deorum exercitum et alium Liberum Patrem, celebre in illis gentibus nomen, aduentare credebant. Hinc militum clamor, hinc remorum pulsus uariaeque nautarum uoces hortantium pauidas aures inpleuerant. Ergo uniuersi ad eos, qui in armis erant, currunt furere clamitantes et cum dis proelium inituros: nauigia non posse numerari, quae inuictos uiros ueherent. Tantumque in exercitum suorum intulere terroris, ut legatos mitterent gentem dedituros. His in fidem acceptis ad alias deinde gentes quarto die peruenit. Nihilo plus animi his fuit quam ceteris fuerat. Itaque oppido ibi condito quod Alexandream appellari iusserat, fines eorum qui Musicani appellantur intrauit. Hic de Teriolte satrape, quem Parapamisadis praefecerat, isdem arguentibus cognouit; multaque auare ac superbe fecisse conuictum interfici iussit. Oxyartes, praetor Bactrianorum, non absolutus modo, sed etiam iure amoris amplioris imperii donatus est finibus. Musicanis deinde in dicionem redactis, urbi eorum praesidium inposuit. Inde Praestos, et ipsam Indiae gentem, peruentum est. Porticanus rex erat, qui se munitae urbi cum magna manu popularium incluserat. Hanc Alexander tertio die, quam coeperat obsidere, expugnauit. Et Porticanus, cum in arcem confugisset, legatos de condicione deditionis misit ad regem; sed, antequam adirent eum, duae turres cum ingenti fragore procederant, per quarum ruinas Macedones euasere in arcem; qua capta Porticanus cum paucis repugnans occiditur. Diruta igitur arce et omnibus captiuis uenundatis, Sambi regis fines ingressus est; multisque oppidis in fidem acceptis ualidissimam gentis urbem cuniculo cepit. Barbaris simile monstri uisum est rudibus militarium operum: quippe in media ferme urbe armati terra existebant, nullo suffossi specus ante uestigio facto. LXXX milia Indorum in ea regione caesa Clitarchus est auctor multosque captiuos sub corona uenisse. Rursus Musicani defecerunt: ad quos opprimendos missus est Pithon, qui captum principem gentis eundemque defectionis auctorem adduxit ad regem. Quo Alexander in crucem sublato rursus amnem, in quo classem exspectare se iusserat, repetit. Quarto deinde die, secundo amne peruenit ad oppidum, quod in regno erat Sambi. Nuper se ille dediderat; sed oppidani detrectabant imperium et clauserant portas. Quorum paucitate contempta rex D Agrianos moenia subire iussit et sensim recedentes elicere extra muros hostem, secuturum profecto, si fugere eos crederet. Agriani, sicut imperatum erat, lacessito hoste subito terga uerterunt. Quos barbari effuse sequentes in alios, inter quos ipse rex erat, incidunt. Renouato ergo proelio, ex III milibus barbarorum DC caesi sunt, M capti, ceteri moenibus urbis inclusi. Sed non, ut prima specie laeta uictoria, ita euentu quoque fuit; quippe Barbari ueneno tinxerant gladios: itaque saucii subinde exspirabant, nec causa tam strenuae mortis excogitari poterat e medicis, cum etiam leues plagae insanabiles essent. Barbari autem sperauerant incautum et temerarium regem excipi posse, et forte inter promptissimos dimicans intactus euaserat. Praecipue Ptolomaeus, laeuo humero leuiter quidem saucius, sed maiore periculo quam uulnere adfectus, regis sollicitudinem in se conuerterat. Sanguine coniunctus erat, et quidam Philippo genitum esse credebant: certe pelice eius ortum constabat. Idem corporis custos promptissimusque bellator et pacis artibus quam militiae maior et clarior, modico ciuilique cultu, liberalis inprimis adituque facili nihil ex fastu regiae adsumpserat. Ob haec, regi an popularibus carior esset, dubitari poterat. Tum certe primum expertus suorum animos, adeo ut fortunam, in quam postea ascendit, in illo periculo Macedones ominati esse uideantur: quippe non leuior illis Ptolamaei fuit cura, quam regi. Qui et proelio et sollicitudine fatigatus cum Ptolomaeo adsideret, lectum, in quo ipse adquiesceret, iussit inferri. In quem ut se recepit, protinus altior insecutus est somnus. Ex quo excitatus, per quietem uidisse se exponit speciem draconis oblatam herbam ferentis ore, quam ueneni remedium esse monstrasset; colorem quoque herbae referebat agniturum, si quis repperisset, adfirmans. Inuentam deinde, - quippe a multis simul erat requisita, - uulneri inposuit; protinusque dolore finito intra breue spatium cicatrix quoque obducta est. Barbaros ut prima spes fefellerat, se ipsos urbemque dediderunt. Hinc in proximam gentem Pataliam peruentum est. Rex erat Moeris, qui urbe deserta in montes profugerat. Itaque Alexander oppido potitur agrosque populatur. Magnae inde praedae actae sunt pecorum armentorumque, magna uis reperta frumenti. Ducibus deinde sumptis amnis peritis, defluxit ad insulam medio ferme alueo enatam.
IX
Ibi diutius subsistere coactus, quia duces socordius adseruati profugerant, misit qui conquirerent alios; nec repertis peruicax cupido uisendi Oceanum adeundique terminos mundi sine regionis peritis flumini ignoto caput suum totque fortissimorum uirorum salutem permittere conpulit. Nauigabant ergo omnium, per quae ferebantur, ignari: quantum inde abesset mare, quae gentes colerent, quam placidum amnis os, quam patiens longarum nauium esset, anceps et caeca aestimatio augurabatur. Vnum erat temeritatis solacium perpetua felicitas. Iam cccc stadia processerant, cum gubernatores agnoscere ipsos auram maris et haud procul uideri sibi Oceanum abesse indicant regi. Laetus ille hortari nauticos coepit incumberent remis: adesse finem laboris omnibus uotis expetitum. Iam nihil gloriae deesse; nihil obstare uirtuti, sine ullo Martis discrimine, sine sanguine orbem terrae ab illis capi. Ne naturam quidem longius posse procedere, breui incognita, nisi inmortalibus, esse uisuros. Paucos tamen nauigio emisit in ripam, qui agrestes uagos exciperent, e quibus certiora nosci posse sperabat. Illi scrutati omnia tuguria tandem latentes repperere. Qui interrogati, quam procul abessent mari, responderunt nullum ipsos mare ne fama quidem accepisse; ceterum tertio die perueniri posse ad aquam amaram? quae corrumperet dulcem. Intellectum est mare destinari ab ignaris naturae eius. Itaque ingenti alacritate nautici remigant; et proximo quoque die, quo propius spes admouebatur, crescebat ardor animorum. Tertio iam die mixtum flumini subibat mare leni adhuc aestu confundente dispares undas. Tum aliam insulam medio amni sitam euecti paulo lentius, quia cursus aestu reuerberabatur, adplicant classem; et ad commeatus petendus discurrunt, securi casus eius, qui superuenit ignaris. Tertia ferme hora erat, cum stata uice Oceanus exaestuans inuehi coepit et retro flumen urgere. Quod primo coercitum, deinde uehementius pulsum maiore impetu aduersum agebatur, quam torrentia praecipiti alueo incurrunt. Ignota uulgo freti natura erat, monstraque et irae deum indicia cernere uidebantur. Identidem intumescere mare, et in campos paulo ante siccos descendere superfusum. Iamque leuatis nauigiis et tota classe dispersa, qui expositi erant, undique ad naues trepidi et inprouiso malo attoniti recurrunt. Sed in tumultu festinatio quoque tarda est: hi contis nauigia pellebant; hi, dum remos aptari prohibebant, consederant; quidam enauigare properantes, sed non exspectatis qui simul esse debebant, clauda et inhabilia nauigia languide moliebantur; aliae nauium inconsulte ruentes non receperant: pariterque et multitudo et paucitas festinantes morabatur. Clamor hinc exspectare, hinc ire iubentium, dissonaeque uoces nusquam idem atque unum tendentium non oculorum modo usum, sed etiam aurium abstulerant. Ne in gubernatoribus quidem quicquam opis erat, quorum nec exaudiri uox a tumultuantibus poterat, nec imperium a territis inconpositisque seruari. Ergo conlidi inter se naues abstergerique inuicem remi, et alii aliorum nauigia urgere coeperunt. Crederes non unius exercitus classem uehi, sed duorum nauale inisse certamen. Incutiebantur puppibus prorae, premebantur a sequentibus qui antecedentes turbauerant; iurgantium ira perueniebat etiam ad manus. Iamque aestus totos circa flumen campos inundauerat tumulis dumtaxat eminentibus uelut insulis paruis, in quos plerique trepidi omissis nauigiis enare properant. Dispersa classis partim in praealta aqua stabat, qua subsederant ualles, partim in uado haerebat, utcumque inaequale terrae fastigium occupauerant undae, cum subito nouus et pristino maior terror incutitur. Reciprocari coepit mare, magno tractu aquis in suum fretum recurrentibus, reddebatque terras paulo ante profundo salo mersas. Igitur destituta nauigia alia praecipitantur in proras, alia in latera procumbunt. Strati erant campi sarcinis, armis, auulsarum tabularum remorumque fragmentis. Miles nec egredi in terram, nec in naue subsistere audebat identidem praesentibus grauiora, quae sequerentur, exspectans. Vix, quae perpetiebantur, uidere ipsos credebant, in sicco naufragiam in amni mare. Nec finis malorum: quippe aestum paulo post mare relaturum, quo nauigia adleuarentur, ignari famem et ultima sibimet ominabantur. Beluae quoque fluctibus destitutae terribiles uagabantur. Iamque nox adpetebat, et regem quoque desperatio salutis aegritudine adfecerat; non tamen inuictum animum curae obruunt, quin tota nocte persederet in speculis equitesque praemitteret ad os amnis, ut, cum mare rursus exaestuare sensissent, praecederent. Nauigia quoque et lacerata refici et euersa fluctibus erigi iubet paratosque esse et intentos, cum rursus mare terras inundasset. Tota ea nocte inter uigilias adhortationesque consumpta, celeriter et equites ingenti cursu refugere, et secutus est aestus. Qui primo aquis leni tractu subeuntibus coepit leuare nauigia; mox, totis campis inundatis etiam inpulit classem. Plaususque militum, nauticorum insperatam salutem immodico celebrantium gaudio litoribus ripisque resonabat. Vnde tantum redisset subito mare, quo pridie refugisset, quaenam esset eiusdem elementi natura modo discors, modo imperio temporum obnoxia, mirabundi requirebant. Rex cum ex eo, quod acciderat, coniectaret post solis ortum statum tempus esse, media nocte, ut aestum occuparet, cum paucis nauigiis secundo amne defluxit. Euectusque os eius CCCC stadia processit in mare, tandem uoti sui compos; praesidibusque et maris et locorum dis sacrificio facto ad classem rediit.
X
Hinc aduersum flumen subit classis, et altero die adpulsa est haud procul lacu salso, cuius incognita natura plerosque decepit temere ingressos aquam; quippe scabies corpora inuasit, et contagium morbi etiam in alios uulgatum est. Oleum remedio fuit. Leonnato deinde praemisso ut puteos foderet, qua terrestri itinere ducturus exercitum uidebatur, - quippe sicca erat regio, - ipse cum copiis subsistit uernum tempus exspectans. Interim et urbes plerasque condidit. Nearcho atque Onesicrito, nauticae rei peritis, imperauit ut ualidissimas nauium deducerent in Oceanum progressique, quoad tuto possent, naturam maris noscerent: uel eodem amne, uel Euphrate subire eos posse, cum reuerti ad se uellent. Iamque mitigata hieme et nauibus, quae inutiles uidebantur, crematis terra ducebat exercitum. Nonis castris in regionem Arabiton, inde totidem diebus in Cedrosiorum peruentum est. Liber hic populus concilio habito dedidit se; nec quicquam deditis praeter commeatus imperatum est. Quinto hinc die uenit ad flumen; Arabum incolae appellant. Regio deserta et aquarum inops excipit; quam emensus in Horitas transit: ibi maiorem exercitus partem Hephaestioni tradidit, leuem armaturam cum Ptolomaeo Leonnatoque partitus est. Tria simul agmina populabantur Indos, magnaeque praedae actae sunt; maritimos Ptolomaeus, ceteros ipse rex et ab alia parte Leonnatus urebant. In hac quoque regione urbem condidit, deductique sunt in eam Arachosii. Hinc peruenit ad maritimos Indos. Desertam uastamque regionem late tenent, ac ne cum finitissimis quidem ullo commercii iure miscentur. Ipsa solitudo natura quoque inmitia efferauit ingenia; prominent ungues numquam recisi, comae hirsutae et intonsae sunt; tuguria conchis et ceteris purgamentis maris instruunt. Ferarum pellibus tecti, piscibus sole duratis et maiorum quoque beluarum, quas fluctus eiecit, carne uescuntur. Consumptis igitur alimentis, Macedones primo inopiam, deinde ad ultimum famem sentire coeperunt, radices palmarum, - namque sola ea arbor gignitur, - unique rimantes. Sed, cum haec quoque alimenta defecerant, iumenta caedere adgressi ne equis quidem abstinebant; et cum deessent, quae sarcinas ueherent, spolia de hostibus, propter quae ultima Orientis peragrauerant, cremabant incendio. Famem deinde pestilentia secuta est; quippe insalubrium ciborum noui suci, ad hoc itineris labor et aegritudo animi uulgauerant morbos: et nec manere sine clade nec progredi poterant; manentes fames, progressos acrior pestilentia urguebat. Ergo strati erant campi paene pluribus semiuiuis, quam cadaueribus; ac ne leuius quidem aegri sequi poterant: quippe agmen raptim agebatur tantum singulis ad spem salutis ipsos proficere credentibus, quantum itineris festinando praeciperent. Igitur, qui defecerant, notos ignotosque, ut adleuarentur, orabant; sed nec iumenta erant, quibus excipi possent, et miles uix arma portabat, inminentisque et ipsis facies mali ante oculos erat. Ergo, saepius reuocati ne respicere quidem suos sustinebant misericordia in formidinem uersa. Illi relicti deos testes et sacra communia regisque inplorabant opem; cumque frustra surdas aures fatigarent, in rabiem desperatione uersi parem suo exitum similesque ipsis amicos et contubernales precabantur. Rex, dolore simul ac pudore anxius, quia causa tantae cladis ipse esset, ad Phrataphernen, Parthyaeorum satrapen, misit, qui iuberet camelis cocta cibaria adferri; aliosque finitimarum regionum praefectos certiores necessitatis suae fecit. Nec cessatum est ab his. Itaque, fame dumtaxat uindicatus, exercitus tandem in Cedrosiae fines perducitur. Omnium rerum solo fertilis regio est, in qua statiuas habuit, ut uexatos milites quiete firmaret. Hic Leonnati litteras accepit conflixisse ipsum cum VIII milibus peditum et CCCC equitibus Horitarum prospero euentu. A Cratero quoque nuntius uenit Ozinen et Zariaspen, nobilis Persas, defectionem molientes oppressos a se in uinculis esse. Praeposito igitur regioni Sibyrtio, - namque Menon, praefectus eius, nuper interierat morbo, - in Carmaniam ipse processit. Astaspes erat satrapes gentis, suspectus res nouare uoluisse, dum in India rex est. Quem occurrentem dissimulata ira comiter adlocutus, dum exploraret quae delata erant, in eodem honore habuit. Cum inde praefecti, sicut imperatum erat, equorum iumentorumque iugalium uim ingentem ex omni, quae sub imperio erat, regione misissent, quibus deerant inpedimenta restituit. Arma quoque ad pristinum refecta sunt cultu, quippe haud procul a Perside aberant non pacata modo, sed etiam opulenta. Igitur, ut supra dictum est, aemulatus Patris Liberi non gloriam solum, quam ex illis gentibus deportauerat, sed etiam famam, siue illud triumphus fuit ab eo primum institutus, siue bacchantium lusus, statuit imitari animo super humanum fastigium elato. Vicos, per quos iter erat, floribus coronisque sterni iubet, liminibus aedium creterras uino repletas et alia eximiae magnitudinis uasa disponi, uehicula deinde constrata, ut plures capere milites possent, in tabernaculorum modum ornari, alia candidis uelis, alia ueste pretiosa. Primi ibant amici et cohors regia uariis redimita floribus coronisque, - alibi tibicinum cantus, alibi lyrae sonus audiebatur, - item, uehiculis pro copia cuiusque adornatis comissabundus exercitus armis, quae maxime decora erant, circumpendentibus. Ipsum conuiuasque currus uehebat, creterris aureis eiusdemque materiae ingentibus poculis praegrauis. Hoc modo per dies VII bacchabundum agmen incessit, parta praeda, si quid uictis saltem aduersus comissantes animi fuisset. Mille, hercule, uiri modo et cobrii VII dierum crapula graues in suo triumpho capere potuerunt. Sed fortuna, quae rebus famam pretiumque constituit, hoc quoque militiae probrum uertit in gloriam; et praesens aetas et posteritas deinde mirata est per gentes nondum satis domitas incessisse temulentos Barbaris, quod temeritas erat, fiduciam esse credentibus. Hunc apparatum carnifex sequebatur; quippe satrapes Astaspes, de quo ante dictum est, interfici iussus est: adeo nec luxuriae quicquam crudelitas, nec crudelitati luxuria obstat.